Jump to content

Explanatiuncula 2

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Explanatiuncula 2
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103 pdf


Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Explanatiuncula

(0279D) Hoc argumentum genus officiumque et electionem Marci evangelistae prima sui parte declarat, secunda intentionem ejusdem evangelistae in scribendo Christi Evangelio ostendit, tertia ipsius Marci episcopatus dignitatem cum laudis praeconio describit. Postremo qualiter per singula ipsum opus evangelicum intelligere debeamus admonet. Itaque nomen et officium ipsius personae in argumenti fronte ponitur, cum Marcus evangelista ipse designatur. « Marcus evangelista: » Marcus Hebraeo sermone excelsus dicitur; evangelista Graece bona nuntians (0280D)interpretatur. « Dei et Petri in baptismate filius atque in divino sermone discipulus. » Ob hoc excelsus merito et evangelista fieri promeruit, quia divina praestante gratia prius baptismate in Christo renatus, in divina sapientia instructus est. Sic autem distinguendum est, ut primo pronuntietur « Marcus evangelista, » ac deinde subinferatur: « Dei et Petri in baptismate filius. » Marcus filius Dei est in baptismate, quia baptismatis fonte in Deo renatus, per adoptionis gratiam Filius Dei efficitur. Filius Petri in baptismate esse dicitur, quia ab ipso baptizatus (0281A)et instructus, recte spiritualis ejus filius nominatur. De qua re Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. « Sacerdotium in Israel agens secundum carnem Levita. » Pristinum sacerdotale officium et nobilitas carnalis prosapiae ejusdem Marci ostenditur, ut non immerito ad apicem spiritualis et excellentioris sacerdotii postmodum transcenderet, qui prius carnale sacerdotium juste ac legitime in Israel agebat, cum ex Levi sacerdotali tribu ortus est. Sed quando et ubi Evangelium scripserit, demonstratur cum subditur: « conversus ad fidem Christi Evangelium in Italia scripsit. Tunc, inquit, Evangelium scripsit, postquam ad fidem Christi conversus est. Nam antequam fidem Christi perciperet, digna de Christo (0281B)scribere non poterat. Locus conscribendi Evangelii Italia esse monstratur, in qua ipsum opus scriptum fuisse traditur: non quod Italico vel Romano, sed Graeco sermone, conscriptum sit.

Cur autem Marcus Evangelium scripserit, demonstratur cum subjungitur: « Ostendens in eo opere quid generi suo deberet et Christo. » Nam cum ipse Levita erat, ex qua tribu multi prophetae orti fuerant, suum Evangelium a voce prophetica rite inchoavit: et tanquam Levitam, de Joanne Baptista similiter Levita et Altissimi propheta, ipsum oportebat prophetica voce testimonium perhibere. Quin etiam cum Christus non solum ex tribu Juda, sed ex tribu quoque Levi carnis originem duxit, ipsi Domino Leviticus evangelista debitor erat ut ejus Evangelium (0281C)conscriberet. Unde subditur: « nam initium principii in voce propheticae exclamationis instituens, ordinem Leviticae electionis ostendit. » Claret namque quod beatus Marcus debitum Levitarum ministerium in opere evangelico demonstravit, dum non alibi exordium sui Evangelii quam in propheticis eloquiis instruere procuravit, et quasi bonus opifex et architectus super prophetarum fundamentum opus evangelicum construere coepit: non quod prophetae ex aliis tribubus orti non essent, sed quia praecipue Leviticae tribui secundum electionem Domini propheticum ministerium fuerat concessum. Non ergo quasi per rapinam indebitum sibi ministerium Marcus usurpavit, sed juxta electionem suae prosapiae Evangelium scribere inchoavit.(0281D) Quod vero ait « initium principii, » difficile est ad intelligendum. Nam hujus argumenti repertor, usitatius dicere poterat: initium Evangelii, vel principium Evangelii: sed magis abstruse quam usitate eloqui voluit. Sciendum est itaque hanc distantiam esse inter principium et initium, quod principium plures in se sententias comprehendit, initium autem pars est principii, id est quaelibet sententiola principalis intra ipsum principium conclusa. Ergo principium Evangelii secundum Marcum totum illud intelligamus quod in quatuor principalibus capitulis de Joanne Baptista refertur. Initium vero inchoamentum esse ipsius principii, id est propheticum illud vaticinium quod de ipso Joanne praecursore (0282A)Domini quondam fuerat praedictum; hoc est quod sit angelus ante faciem Domini praemissus, et vox verbum Patris praecurrens. Cur autem in voce propheticae exclamationis, initium ipsius principii Marcus inchoaret, causa ostenditur cum subditur: « ut praedicans praedestinatum Joannem filium Zachariae, » et reliqua usque: « ostenderet. » Dum beatus Marcus Joannem praecursorem Domini praedicat, quod angelus sit ante faciem, id est, manifestam apparitionem incarnationis Christi, praemissus, et quod vox sit verbum Patris, conceptione, nativitate, doctrina, baptismate, praecurrens, ibi procul dubio non solum Verbum, id est unicum Dei Filium, carnem sumpsisse ostendit, sed et veram animam inseparabiliter habuisse declarat. Non enim juxta haereticam (0282B)pravitatem, Christi divinitas solam sine anima carnem, sed totum hominem secundum corpus et animam assumpsit. In eo autem quod ait « corpus Domini in omnia per verbum divinae vocis animatum, » non aliud ibi verbum quam divinam vocem intelligere oportet, ut sit sensus, per verbum divinae vocis, per ipsum verbum, quod nihil aliud est quam divina vox. Verbum namque Patris id ipsum est et vox. Patris, per quod verbum quomodo omnia facta sunt, sic anima Christi creata est. Ob hoc namque dicitur: « corpus Domini in omnia per verbum divinae vocis animatum. » Audito itaque verbi vel vocis nomine, non nobis carnalis consuetudo obstrepat, ut tale verbum vel vocem Patris cogitemus, qualia verba sonantia et transitoria proferimus. Sed hoc melius (0282C)in sequentibus advertemus.

Nam subditur. « Ut qui haec legens sciret cui, » et reliqua usque: « inveniret. » Ordo verborum est: Ut qui haec legens sciret qui deberet scire et praedicare agnoscere initium carnis in Domino, et caro, id est habitaculum Jesu advenientis; atque id se verbum vocis inveniret, quod in consonantibus scilicet aliis evangelistis perdiderat. Aptum, inquit, erat ut Marcus Levita de Domino Salvatore, qui ex Levi ortus est, scriberet, ut quisquis haec legeret principatum, ordinem et quoddam privilegium Leviticae electionis pernosceret. Nam quae congruentius quam Levitae caro, id est carnalis prosapia et origo, debuit agnoscere initium sumendae carnis in Domino vel in unitate personae Domini? Quae Salvatoris caro, (0282D)quid aliud dicenda est quam Jesu in hunc mundum advenientis habitaculum, qui habitu carnis inventus est ut homo? Illis enim evangelistis qui ex Levi orti sunt, ut Matthaeus et Marcus, dignius quam caeteris, mysterium incarnationis Domini, ex Levi quoque oriundi, scribere congruebat. Aptum quoque erat ut eadem Levitica caro, vel Marcus qui carnalem originem ex tribu Levi traxerat, in se, id est in suo animo et intellectu, verbum vocis inveniret. Ubi nobis est advertendum quod quamvis Joannes Baptista vox, et Christus verbum nominetur, non tamen Christus vocis vel Joannis, sed potius Patris Verbum est vel Filius. Possumus tamen Jesum ipsum verbum vocis, Jesum incongrue dicere verbum (0283A)Joannis, qui vox nominatur, quia Verbum vel Christum praeeundo praedicabat. Nam verbum vocis, verbum vel sermonem, quem vox loquitur, dicere possumus. Non quod Joannes illud verbum genuerit, sed quod tanquam vox, ipsum Verbum, vel Christum, prophetando antecesserit. Quis enim dubitet quod vox nostra prius sonat, ut postmodum verbum audiri possit?

Illud autem quod ait: « quod in consonantibus perdiderat, » quasi inextricabilis nodus esse videtur. Nam si hujus argumenti effector sic diceret, quod consonantibus prodiderat, ut esset sensus, quod Marcus hoc verbum vocis, vel sermonem Joannis, etiam aliis evangelistis simul cum Marco consonantibus, manifestaverat, facilis intelligentia (0283B)esset. Sed cum non prodiderat sed perdiderat, in exemplaribus scriptum habetur, perquirendum est quomodo Marcus hoc verbum vocis in consonantibus aliis evangelistis perdiderit. An forte in ipsis hoc verbum vocis non invenerat, ut hoc sit perdere quod est non invenire? Constat namque quod mysterium incarnationis Christi Marcus Petri apostoli discipulus, tam ex prophetica quam ex apostolica doctrina perceperat. Tamen verbum divinae vocis, vel Christum, secundum deitatem Verbum esse Patris, in consonantibus evangelistis, vel Matthaeo et Luca, qui secundum quosdam, ut ecclesiastica dicit historia, ante Marcum primo sua conscripsere Evangelia, monstratum non invenerat, siquidem hoc verbi mysterium aliquando monstrandum soli Joanni (0283C)tanquam altius volanti aquilae fuerat reservandum. Et cum Marcus vocem clamantis, hoc est Joannem, vocem fuisse dictum, etiam aliis evangelistis consonantibus, invenerat, Christum quoque verbum vocis, licet non in aliorum scriptis, tamen in se, id est in sua mente, procul dubio invenit. Quamvis itaque Marcus in consonantibus evangelistis, vel Matthaeo et Luca, ipsum Joannem nomine vocis nuncupatum esse invenerat, tamen verbum vocis, vel unicum Dei Filium, nomine Verbi designatum, in consonantibus evangelistis non legerat, dum neque adhuc beatus Joannes arcanum ipsius Verbi mysterium scriptis monstraverat; quod tamen Verbum in se, id est, in suo intellectu, divina revelante gratia, Marcus procul (0283D)dubio invenerat. Neque enim sanctum evangelistam, qui templum Dei electum erat, mysterium verbi divinae vocis latebat, quamvis aliorum evangelistarum scriptis hoc verbum non didicerat.

Sequitur: « Denique et perfecti Evangelii opus intrans, » et reliqua usque: « protulit angelorum. » Perfectum Evangelium dicitur quod per triennium et semis post perceptum ab Joanne baptismum usque ad tempus suae passionis et resurrectionis ab ipso Domino fuerat praedicatum. Ideoque per hominis formam Marcus designatur, cum ea praecipue quae homo Christus in carne gesserat, breviter enarravit, omisso scilicet Verbi, quod est Christus, mysterio, atque carnis genealogia quam in prioribus evangelistis, id est, Matthaeo et Luca, pleniter descriptam (0284A)esse agnoverat. Totus itaque dicitur vel plenus vel perfectus, quia plena et perfecta de Domino retulit. In primis dicitur, vel in principalibus Evangelii sui locis: non enim per omnia in mediis neque in ultimis locis, totus tota protulit, cum multa in quibusdam tota praetermisit, sed in primis totus haec tota breviter narravit; expositionem videlicet deserti, jejunium numeri, tentationem diaboli, congregationem bestiarum, et ministerium angelorum. Ubi notandum quare jejunium numeri, et non potius numerum jejunii dixerit, nisi quia eminentior est numerus quam jejunium. Non enim numerus propter jejunium, sed propter sacratum numerum, jejunium illud tot dierum et noctium fuerat transactum. Nam quadragenarius numerus magnum in se mysterium (0284B)continet, et ab hoc illud jejunium proprii juris est ipsius quadragenarii numeri. Cur autem totus haec tota protulerit? « Ut instituens, inquit, nos ad intelligendum, » et reliqua usque: « non negaret. » Aptum namque erat ut singula Dominica gesta quasi in brevi pugillo sive tabella astringeret, quia sicut nihil est fastidiosius prolixitate, ita nihil est gratius lucida brevitate. Ut nec sic auctoritatem factae rei demeret. Auctoritatem nominat auctorale magisterium, quo ex ore Petri apostoli de dictis et factis Dominicis Marcus fuerat instructus. Ergo sicut ex magisterio Petri apostoli ipsam factam rem, id est, gestam Dominicam historiam didicit, sic decurtans, prout Spiritus sanctus ejus intellectum gubernabat, eamdem historiam litteris tradidit, et tamen de ipsis (0284C)quae scripserat, tacendo et celando nihil dempserat. Sicque suo operi evangelico perficiendo plenitudinem non negavit, dum plenum opus ex omnibus quae scribere coeperat, licet brevi sermone, perfecit.

Marcum itaque ad opus evangelicum divina praedestinatione fuisse electum, et quod nulla occasione praedestinatio Domini possit impediri, attendamus in eo quod sequitur. « Denique amputasse sibi post fidem pollicem dicitur, » et reliqua usque: « episcopus fuit. » Mos fuerat Hebraici populi ut nullus inhonestam habens in corpore maculam, ad sacerdotium perveniret. Quo mystice insinuatum est ut nemo peccatorum maculis contaminatus sacerdotio dignus sit. Quod Marcus secundum litteram attendens, propter humilitatem amputavit sibi pollicem, (0284D)ne fastigium melioris sacerdotii quasi jam reprobus ascenderet. Sed in eo ipso quo se indignum sacerdotio aestimavit, magis factus est dignus. Nam secundum divinam praedestinationem non utcunque sacerdos vel doctor, sed etiam praeclarissimae urbis Alexandriae episcopus exstitit, ut qui Graeco sermone Evangelium scripserat, Graecis ibidem habitantibus et cunctis Africae gentibus, quasi terrae inaquosae, divini dogmatis fluenta ministraret.

His expositis, brevis argumenti conclusio subditur: « cujus per singula opus scire, » et reliqua usque: « volumus agnosci. » His sententiolis omnibus verbum quod est volumus per zeugma subnectendum est. Ut sit sensus, cujus per singula opus scire volumus, (0285A)et Evangelii in se dicta disponere volumus, et divinam in carne Dei intelligere naturam volumus, quae nos primum requiri volumus, dehinc inquisita agnosci volumus. Quod vero ait, disciplinam legis nos in Marco agnoscere, tam propheticas sententias quam testimonia ex divina lege sumpta, ubicunque in Evangelio Marci introducuntur, non incongrue accipimus. Saepe namque nomine legis et Mosaica lex, et prophetia, et psalmus, designantur. Itaque hujus argumenti repertor pro suo labore se mercedem accepturum sperat, ita subjungens: « habentes mercedem exhortationis: qui plantat et qui rigat, unum sunt, qui autem incrementum (0286A)praestat, Deus est. » Hunc sensum Apostolus ita scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Apostolus plantat, dum in vinea Dominica, vel in Christi Ecclesia, fidem radicando laborat: Apollo vero, tam baptismate quam subsequenti exhortationis doctrina, eosdem irrigat: Deus tamen incrementum fidei suis fidelibus tribuit. Ergo et qui plantat et qui rigat, unum sunt, quia id ipsum credunt, id ipsum desiderant: si quidem inquirendo, inveniendo, exhortando, docendo, veritatem apprehendere desiderabiliter exoptant. Ex quibus et unus fuit hujus argumenti repertor.

Finit in argumentum secundum Marcum.