Jump to content

Explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Explanatiuncula de breviariorum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103


Explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia

(0271A) INCIPIT BREVIARIUM SECUNDUM MATTHAEUM. Nativitas Christi. Magi cum muneribus veniunt, et reliqua.

Perquirendum est quid inter breviarium et capitulum atque canonem distet. His etenim tribus, quasi quibusdam clavibus, cuncta evangelici voluminis arcana reserantur. Nam sublatis breviariis, capitulis et canonibus, omnia confusa erunt et ambigua, et quae sunt eadem, vel vicina, vel sola, et qui vel quot evangelistae in quibuslibet sententiis consonent, aut de quibus rebus edisserant, hoc totum sine praedictis clavibus amphibolum erit. Itaque haec tria propriis differentiis ab invicem discernamus. Breviarium est rerum in contextu Evangelii (0271B)narratarum compendiosa et brevis expositio. Unde et breviarium brevis causa nominatur, eo quod per hoc totus Evangeliorum textus breviter comprehenditur. Capitulum est quaelibet in Evangeliis sententia seu narratio. Canon est titulus, quo cognoscitur concordia evangelistarum, id est quis, vel qui, vel quot evangelistae unumquodque capitulum ediderunt. Ob necessarias itaque causas haec tria reperta sunt. Nam breviarium ob hoc repertum est, quatenus ipsae res quae evangelico volumine narrantur, hoc breviter praemisso et considerato compendio, citius et lucidius patescant, ut quod in Evangelio quisque invenire desiderat, breviariorum consideratione cum summa facilitate reperiat. Canones ob hanc causam reperti et vocati sunt, quatenus eorum (0271C)distinctione, concordia evangelistarum, id est qui et quot evangelistae eadem vel vicina vel sola in Evangeliis capitula dixerunt, agnoscatur. Capitula ob hoc inventa et notata sunt, ut per haec quaelibet sententia vel narratio in quolibet Evangelio agnoscatur. Notandum quoque quod nec capitulum sine canone, nec canon sine capitulo, per totum Evangelii contextum esse possunt, quia haec duo sibi invicem inseparabiliter connexa sunt. Licet enim fieri possit ut ex negligentia scriptorum, quodvis capitulum numerum sui canonis non habeat subscriptum, vere tamen aliquo canone carere non poterit. At breviarium sine canone vel capitulis subscriptis, licet non absque capitulorum sensu, consistit. Non enim in (0272A)breviario qui vel quot evangelistae quolibet sensu ediderunt, neque capitulorum numerus perquiritur: alioquin quomodo contextui evangelico, sic et breviario, uterque numerus canonum et capitulorum superscribendo apponeretur. Quod quia non agitur, manifestum est quod illud in breviario proprie discitur, ut quae in evangelico textu diversis capitulis et canonibus multiplici narratione exponuntur, ea in breviario, quasi quodam pugillo, brevi assertione demonstrentur.

Illud quoque notandum quod sicut breviarium sine canone et capitulis consistit, sic et capitula sine breviario saepe posita reperiuntur. Nam in exordio Evangelii secundum Matthaeum, in quo ter XIV, hoc est XLII generationes describuntur, duo capitula (0272B)duoque canones, tertius videlicet ac decimus canon, absque breviario includuntur. Si quidem in eo quod subsequitur, Christi autem generatio sic erat, et reliqua, initium breviarii exorditur. Nam ibi nativitas Domini exponitur. Cur autem non a principio XL et duarum generationum breviarium Evangelii secundum Matthaeum sumat exordium, investigandum est. Poterat enim tale breviarium, nulla obsistente ratione, sic constare, XL duarum generationum enumeratio, nativitas Christi, et reliqua: sed propter nativitatis Dominicae excellentiam, ab ultima, id est quadragesima secunda generatione, seu nativitate Salvatoris, exordium breviarii sumpsit. Nec mirum si in breviario sicuti quaedam in brevi colliguntur, ita nonnulla causa brevitatis omittuntur, cum utrumque (0272C)breviarii sit proprium: alioquin breviarium non erit breviarium. Notandum quoque in caeteris evangelistis, quod in his quaedam capitula et canones ante initium breviarii posita reperiuntur, ut in exordiis Evangeliorum Marci, Lucae et Joannis, post quaedam capitula vel canones, initia breviariorum exordiuntur. Illud quoque sciendum est quod cum canones et capitula, aliquando in principio, aliquando in medio, nonnunquam etiam prope finem cujuslibet sensus adnotentur, breviaria nonnisi in primordialibus sensuum locis exordiuntur. Unde evenit ut ipsa breviaria saepe in principio, aliquando in medio, nonnunquam etiam prope finem capitulorum, sed tamen in principio sensuum, exordia sumant.