Jump to content

Explicatio in Cantica canticorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Explicatio in Cantica canticorum
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


JusUrg.ExInCaC 67 Justus Urgellensisfl. 540 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

Num. 1. Osculetur me osculo oris sui. Vox Ecclesiae haec est venientis ad Christum in osculo; offensam quam apud Deum homines peccando contraxerant resolvi cupientis, et pacem in qua, dum essemus Deo Patri inimici, per ipsum Filium ejus reconciliamur, invenire desiderantis: propter quod propheta ad Deum: Pacem tuam, Domine, da nobis, et omnia reddidisti nobis (Isa. XXVI). In Evangelio quoque (Luc. XV) redeuntem a regione longinqua filium pater deosculatus est. Tunc enim quodammodo venientibus ad se osculum tradidit, quando unicum suum in homine nasci voluit, per quem etiam ut ei pacis vinculo adhaereamus attribuit. Denique et angeli, nascente Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. VIII), idcirco voce consona clamaverunt, quia ipsum qui est pax nostra nobis utique talia dicendo, perspicue docuerunt.

Num. 2. Quia meliora sunt ubera tua vino, flagrantia unguentis optimis. Ubera Christi, apostolos, evangelistas non incongrue accipimus; per ipsos enim in fide nutrimur et spirituali alimento reficimur. Idcirco autem meliora vino probantur, quia evangelica doctrina eminentior quam lex olim data dignoscitur. Denique illic figura, hic veritas; illic tanquam austeritas vini diligendum tantummodo proximum et inimicum odiendum ostendit, hic dulcedo gratiae pro inimicis orandum, et eos qui nos oderunt admonet diligendos. Ipsa quoque Christi ubera, id est apostolos, unguentis optimis flagrantia declarat, quia tantis virtutibus tantisque enituere miraculis, ut odor justitiae eorum longe lateque diffusus tunc intuentes oblectaret, et usque huc omnes reficiat audientes, sicut unus ex ipsis pronuntiat dicens: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat in omni loco pro nobis (I Cor. II).

Num. 3. Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te. Quem unxit Deus, id est Christum, oleo laetitiae, prae participibus suis (Psal. XLIV), hujus etiam velut oleum effusum est nomen: quicunque enim Christiani a Christo nominantur ipsique chrismate perunguntur, atque in ejus nomine baptizati sancto Spiritu adimplentur, ut unguentum quod descendit a capite in barbam Aaron (Psal. CXXXII); quod verum, perfectum, atque fortissimum declarat; id est sacer Spiritus, qui a Deo diffusus est in Christo, descendit etiam in oram vestimenti ejus, ac totam, usque in finem, Ecclesiam replet; quae ei inhaerendo, sine dubio vestis ipsius est. Nam in transfiguratione vultus ejus splenduit sicut sol, ut in Evangelio legimus, et indumenta ipsius velut nix candida facta sunt (Mat. XVII; Luc. IX), quae talia nullus fullo super terram facere potuit. Nullus enim doctorum ad tantum nitorem sicut ille discipulos suos aliquando perduxit; vel sic a maculis ablutos, instar nivis candidos in se credentes facit. Hunc ergo adolescentulae, vel novellae Ecclesiae vel incorruptae animae dilexerunt; quae etiam flagranti unguento repletae cum Apostolo dicunt: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V).

Num. 4. Trahe me post te, curremus in odorem. Dicit Dominus in Evangelio: Nemo venit ad me nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI). Attrahitur enim ad Christum qui credit in Christo; illi vero currunt post eum, qui eum imitantur vel qui dono ipsius ipsum sequendo proficiunt.

Num. 5. Introduxit me rex in cellaria sua. Introduxit Christus Ecclesiam in sua cellaria, cum ei revelavit Scripturarum occulta mysteria, sicut Apostolus ait, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II). Vel tunc ex toto sancti introducuntur in Christi cellaria, cum eis in fine dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV).

Num. 6. Exsultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super unum. Exsultant sancti et laetantur in Domino, cum recordantur quemadmodum per ubera Christi, apostolorum scilicet doctrinis, spirituali lacte nutriti sunt. Quam doctrinam Christi dum priscae legis praeceptis inspiciunt clariorem, in illa vel ex ipsa Christum intuentes intelligunt, quibus ipse in Evangelio dicit: Vestri beati oculi qui vident, et aures quae audiunt; amen dico vobis, multi prophetae et reges quaesierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae audistis, et non audierunt (Matth. XIII; Luc. X).

Num. 7. Recti diligunt te. Nec enim pravi possunt diligere aequitatem: illi enim recti sunt et diligunt Deum, qui non amore creaturae captivi tenentur; sed, sicut rectos decet, pretiosum munus praeponentes, Deo auctori omnium dilectione fortissima adhaeserunt. Sed et illi Deum recte diligere approbantur, qui non solum in beneficiis, sed in flagellis ipsius constituti, similiter gratias agunt sicut et ille dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore, laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII): id est, et quando laetitiam ex dono capio, et quando dolorem (eodem corripiente) suscipio. Sicut alius quoque vehementissima passione probatus, carne putridus, et sincerus corde locutus est: Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non sustineamus? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est; sit nomen, etc.

Num. 8. Nigra sum, sed formosa, filia Jerusalem, sicut tabernacula Cedar. Nigra confessione peccatorum, formosa gratia sacramenti, filia Jerusalem. Ex illa enim primitivorum Ecclesia per Evangelium nata est quae prima credidit in Jerusalem; vel certe, sicut Apostolus dicit: Illa quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV). Et merito, quia assimilat se tabernaculis Cedar; quod interpretatur, obscuritatis; ad cujus filios Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Potest etiam nigra vocari, cum passionibus, opprobriis, contumeliis et despectui traditur. Considera nigram atque formosam: in Paulo: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; dejicimur, sed non perimus (II Cor. IV). Quemadmodum tabernacula Cedar; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema; et sicut pellis Salomonis, semper mortificationem Jesu Christi in carne nostra circumferentes, ut vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

Num. 9. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Id est: nolite me constitutam in persecutione despicere; aestus enim tribulationum sustinui, et quasi decorem temporalis jucunditatis amisi: Per multas enim tribulationes oportet me intrare in regnum Dei (Act. XIV). In illis namque sum de quibus scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur: et vos quidem tristitiam habebitis, mundus autem gaudebit, sed tristitia vestra in gaudium convertetur (Matth. V; Joan. XVI).

Num. 10. Filii matris meae pugnaverunt contra me. Filii scilicet Synagogae, qui docentem et arguentem Stephanum martyrem lapidaverunt: Et facta est persecutio magna in Ecclesia quae erat Hierosolymis, et omnes fratres dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae (Act. VII). Vel illi etiam pugnaverunt adversus Ecclesiam, qui Paulum praedicantem in gentibus, per civitates singulas persecuti sunt. Similiter et illi qui his qui ex gentibus crediderant, onera legis imponenda censebant, quae B. Jacobus cum caeteris apostolis salubriter removenda decrevit (Act. V). Nam et illi qui Galatas in Christo credentes circumcidi suaserant, perturbantes evangelicam traditionem adversus Ecclesiam pugnasse docentur, de quibus Paulus apostolus ait: Neque enim hi qui circumciduntur legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur (Gal. V). De ipsis etiam dixit: Utinam abscindantur qui vos conturbant (Ibid.).

Num. 11. Posuerunt me custodem in vineis. Vineae quoque istae, Synagogae sunt: Acceperat quippe Saulus potestatem, et epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscunque credentes in Christo reperisset viros ac mulieres, in custodias tradere ut punirentur (Act. XI et XXII): ut dum ista perpetraret, quasi Synagogae vineam custodiret. Et sequitur, Vineam meam non custodivi. Factus enim ex Saulo Paulus, ex persecutore praedicator, dum verbum Dei Judaeis contradicentibus praedicaret et omnino sperneretur, eisdem incredulis dixit: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei, sed quoniam repulistis illud et indignos vos judicastis tanta salute, ecce convertimur ad gentes, sic enim praecepit nobis per Scripturam Dominus: Dedi te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Act. XIII; Isa. XLIX). Vel sicut ipse ad Galatas scripsit, Audistis conversationem meam in Judaismo, quia persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum (Gal. I). Et iterum: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum detrimenta (Philip. III), tanquam sub aenigmate dicens: Posuerunt me custodem vineis, vineam meam enim non custodivi.

Num. 12. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascus, ubi cubas in meridie. Legimus in Evangelio: Si dixerint, Ecce hic est Christus, ecce illic, nolite exire (Matth. XXIV; Marc. XIII). Hic enim atque illic, partes esse noscuntur; Christus autem in Ecclesia catholica tanquam in meridie cubans, mundum universum suo fulgore perfudit, et in spiritu ferventibus requiescit, atque ex ea charitate qua orbem universum irradiat, credentes in se populos quotidie pascit.

Num. 13. Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum: id est, si in ea claritate qua fidelium tuorum universitas consistit, te habitantem ignoravero, per greges sodalium, id est per congregationes haereticorum, incipiam oberrare. Sodales quippe Christi ex quadam parte haeredici appellentur, quia nativitatem, passionem, et resurrectionem ipsius profitentur; sed quia de ipsis Apostolus ait: Habentes formam pietatis et virtutes ejus abnegantes (II Tim. V), non jam sodales, sed adversarii comprobantur.

Num. 14. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia. Vox Christi est ad Ecclesiam, Si ignoras te, o pulchra inter mulieres: si non intelligis quia tu es illa cui in psalmo dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, quia concupiscit rex pulchritudinem tuam (Psal. XLIV), quia tu sola accepisti decorem incorruptibilis sacramenti. Et bene ait, inter mulieres, id est, gloriosa inter haereses: congrue enim mulierum nomine vocitantur, quia virginitatem quae est in Christo amiserunt. Igitur non oberres, me alibi extra te quaerendo ullo modo; in te quippe ubi me hactenus non quaerebas, tanquam in meridie requiesco. Jam intellige ubi me pascentem et gubernantem temetipsum quaeras, ne velut in nocte quorumlibet simulatio te abducat: quia tantummodo in te certa sinceritas me apud te regnante perdurat, in illis te esse cognosce, quibus post resurrectionem meam veraciter repromisi: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Quod si quadam promissorum meorum dubitatione aliquo modo fluctuas, nec meam praesentiam, nec tuam pulchritudinem cognoscis: egredere, et abi post vestigia gregum tuorum. Merito etenim post vestigia gregum perget, quia pastoris praesentiam dereliquit. Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum: injustos homines oblectans traditionibus vel conventiculis haereticorum. His etenim redargutionibus objurgari merentur, qui Christum in catholica Ecclesia, vel seipsos Ecclesiam catholicam esse non cognoscunt.

Num. 15. Equitatui meo in curribus Pharaonis. Dicit Abacuc propheta: Nunquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari indignatio tua, qui ascendis super equos tuos, et quadrigae tuae salus (Abac. I)? Quos equos, apostolos et evangelistas accipimus? Ideo Christus loquitur ad Ecclesiam. Tunc equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, cum sapientes mundi ad meam fidem evocandos converti, ut deposito tumore saeculi, sub me (qui sum salus vera) currendo proficiant; meque circumferendo piis praedicationibus, credentium fide oculis manifestent. Ac sicut princeps mundi hujus qui jam missus est foras, falsis philosophis tanquam claris curribus usus est ad perniciem, ita ego mea sapientia repletis apostolis, credentes instituam ad salutem.

Num. 16. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Castitatem comitem verecundiae praedicavit. Dicitur enim genus turturum amisso corporali consortio solitarium incedere, nec carnalem copulam ultra requirere. Habet itaque Christi sponsa eximiam pulchritudinem, quando cum pudore retinet castitatem.

Num. 17. Collum tuum sicut monilia. In collo hi insinuantur qui legem Dei diebus ac noctibus meditari non desistunt, quique etiam velut munda animalia, salutarem doctrinam jugiter ruminando reddunt. Hi, quia praeclara Ecclesiae ornamenta sunt, velut sponsae monilia describuntur.

Num. 18. Murenulas aureas faciamus tibi. Vox ista doctorum est, qui tunc ornamenta Ecclesiae auro argentoque permixta disponunt, quando spiritales intelligentias eloquii nitore disserunt. Murenulae autem a capite defluentes, solent ad cervicem ornandam aptari: et idcirco illae doctrinae praeclarae sunt, quae a capite, id est Christo, procedentes, sic spirituali officio ministrant, ut cervicem nostram jugo Christi subdendam edoceant, ita ut talibus ab Apostolo dicatur: Non alta sapientes (Rom. XI), etc.

Num. 19. Dum esset rex in accubitu suo. Narrant Evangelia (Marc. XIV; Joan. XII), ante biduum Paschae, recumbente Domino, a muliere habente alabastrum unguenti nardi pistici ejus capiti superfusum, et hic prophetia dicit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Igitur tam haec quam illa figurate dicta vel facta noscuntur, quia Rege nostro (vel in cruce ubi inclinato capite spiritum reddidit, vel in sepulcro ubi corpore conditus requievit) in suo accubitu constituto, Ecclesia piae confessionis odorifero unguento eum perunxit, ut cum voluntarie passum fuisse, et a mortuis resurrexisse die tertia virtute propria, in salutem credentium praedicare non cesset.

Num. 20. Fasciculus myrrhae dilectus meus. Myrrhae species, mortuorum corporibus condiendis apta dignoscitur. Fasciculus itaque myrrhae Christus passus et mortuus et sepultus. Inter ubera mea commorabitur. Ubera Ecclesiae esse eruditi et spirituali lacte redundantes qui nascentes in fide populos nutriunt, illi sine dubio comprobantur, qui mortem Domini, sicut praeceptum est, annuntiare donec veniat, omnibus modis non desistunt.

Num. 21. Botrus Cypri dilectus meus. Botrus in Cypro, Christus suspensus in crucis ligno: quod genus ligni odoriferum semper et incorruptum est, signum etenim crucis, cum odore chrismatis praenotamus in fronte. Bene autem ait: Botrus Cypri, dilectus meus mihi, quia non illis qui crucifixerunt, sed his qui in crucifixum crediderunt, botri istius dulcedo concessa est. In vineis Engaddi; in Synagogae populis, ubi dominica peracta est passio. Engaddi interpretatur oculus tentationis meae. Lege Evangelium, et invenies Pharisaeos et Sadducaeos nihil aliud intendisse suis interrogationibus, nisi ut Dominum per singula tentarent, et invenirent causas accusandi cum; quibus ipse dicit: Quid me tentatis, hypocritae (Matth. XXII)? Sed tantum bonum passionis Christi, illis quidem gestum, nobis autem qui credidimus constat esse concessum.

Num. 22. Ecce tu pulchra es, amica mea. Christus Ecclesiam, quam amicam pacis suae osculo fecit, bis pulchram pronuntiat, sicut Apostolus sanctam corpore et spiritu (I Cor. VII) esse docuit, adjiciens, oculi tui columbarum. Nihil est magis quod faciem ornet in corpore quam dispositio oculorum, per quos convenienter sanctos apostolos accipimus, qui etiam futura prospicere potuerunt; quorum privilegia designans beatus Paulus apostolus ad Corinthios scribens ait: Vos estis corpus Christi (I Cor. XII). Et alio loco: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos (Ephes. IV), etc. Jam cum dicit, oculi tui columbarum, ipsos apostolos, quibus praeceptum est ut essent astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X), evidenter ostendit: per cujus avis similitudinem, eosdem sancto etiam Spiritu repletos esse demonstrat.

Num. 23. Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Christum, quem pulchrum et decorum Ecclesia hoc loco commemorat, Psalmista sic pronuntiat, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV). Sed haec tua pulchritudo exinde est, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Addens autem, lectulus noster floridus, ipsum corpus dominicum in quo Deitas requievit, sincerum odoriferum, ex Virgine natum ostendit.

Num. 24. Tecta domorum nostrarum. Domus istae in quibus Christus habitat, sancti sunt: sicut propheta dicit: quoniam habitabo in eis (Levit. XXVI; II Cor. VI). Tecta autem et laquearia domorum istarum cedrina et cypressina, quae incorruptibilia et odorifera dignoscuntur, directionem Dei et proximi, quae per Spiritum sanctum desuper concessa est (id est ut sancti in se sint) demonstrat.

CAP. II.

Num. 25. Ego flos campi, et lilium convallium. Ego decus mundi, ex virginitate humilium.

Num. 26. Sicut lilium inter spinas. Expulso homini de Paradiso dicitur: Maledicta terra in operibus tuis, spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III); quae terra, utique caro humana intelligitur, quae aculeos libidinum et concupiscentiarum spinas producere consuevit. Quapropter quod ait: Sicut lilium in medio spinarum, sic amica mea inter filias: filias haereses dicit, quae per baptismum quasi renatae, filiarum nomine nuncupantur; sed spinis comparatae, corrumpentes et corruptibiles perdocentur. Quam corruptionem Ecclesia nescit, quae liliorum sinceritati comparata, ultro citroque redolet ac resplendet.

Num. 27. Sicut malum inter ligna silvarum. Dicit Psalmographus, quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII)? Illic adoptione, hic natura est filius; et ideo nullus in sanctis, vel in universo genere hominum, quamlibet filii vocabulo censeatur, Christo similis reperitur; qui fructus sui dulcedine refectioneque electos incomparabili decore praecedit.

Num. 28. Sub umbra illius quem desideraveram. Eodem protegente quem semper adesse quaesivi, humilis ac secura permansi.

Num. 29. Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Dicit in Evangelio Dominus: Ego sum vitis, vos estis palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic affert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Quamvis igitur fructus oriatur in palmite, ad vitem tamen deputandus est, ex cujus radice palmes cum fructu processit; et ideo quidquid justi in bonis operibus fructificant, totum est referendum ad Christum. In cujus fructibus incomparabilis dulcedo sentitur. Illi etiam sancti qui per gutturis speciem ruminare quae gustaverant, id est meditari quae Christi sunt, consueverant, ipsi etiam nimiam dulcedinem ex ejus fructu percipiunt.

Num. 30. Introduxit me in cellam vinariam. Ascensurus in coelos Dominus praecipit apostolis ab Hierosolymis ne discederent, dicens ad eos: Gaudete, quia vici mundum, et vado ad Patrem; vos vero sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Et sicut in Actibus apostolorum scriptum est: Tunc reversi sunt in Jerusalem a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. Et cum intrassent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus et Joannes. Et post pauca, Hi erant omnes unanimiter congregati cum mulieribus, et matre Jesu Maria, et fratribus ejus; erat autem turba hominum fere centum viginti (Act. I, II) in hoc loco constituti; et superveniente Spiritu sancto repleti sunt; et cum coepissent loqui variis linguis, musto pleni a populo putabantur. Tunc itaque Ecclesia in cellam vinariam introducitur, quando haec apostolica congregatio in unitate permanens, Spiritu sancto repletur, sicut et Apostolus dicit: In uno Spiritu omnes nos baptizati sumus, sive servi, sive liberi, et omnes in uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII). Quia vero charitas per Spiritum sanctum piorum in corde diffunditur, statim subjunxit, Ordinavit in me charitatem. Haec enim est ordinata charitas, ut diligat homo proximum suum tanquam seipsum; sic vero diligat Deum, ut etiam seipsum abneget propter ipsum. Diligitur autem in malis quoque non iniquitas quam ipsi faciunt, sed creatura in qua boni a Deo formati sunt. Sed et illa ordinata charitas, ut servi Dominum non sicut malefactores sentiant, nec sicut lascivientes exsecrabili amore se diligant, sed etiam ubi necesse fuerit semetipsos mutuo expulsa superstitione cum libertate corripiant, secundum illud: Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula blandientis (Prov. XXVII); et iterum: Qui arguunt laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio (Prov. XXIV).

Num. 31. Fulcite me floribus, stipate me malis. Sanctorum coetibus conjungi vel circumdari desiderat, quae pio et casto amore languescit; quia languor non est morbi, sed ineffabilis desiderii secundum illud: Defecit in salutari tuo anima mea, et in verbum tuum supersperavi, defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me (Psal. CXVIII)? Felices illi qui tali profectu proficiunt: quodammodo enim, qui multum desiderat, languescit et deficit donec optata vel quaesita reperiat.

Num. 32. Laeva ejus sub capite meo. Ipse Salomon in Proverbiis ait: Beatus homo qui invenit sapientiam, et affluit prudentia; longitudo dierum in dextra ejus et in sinistra ejus divitiae et gloria. Ac sic electa Christi Ecclesia sinistram habens sub capite, temporalia sibi subjecta describit; et dextra ejus se amplexari, dum aeterna concupiscit, edocuit.

Num. 33. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas. Filias Jerusalem, sanctas et pacificas doctorum animas dicit; quas, per munda et velocia animalia quae ruminare non desinunt, et in campis sanctarum Scripturarum aluntur, conjurat, ne suscitare faciant, donec ipsa velit: quod Paulum apostolum fecisse cognoscimus, cum virginibus de conservanda sanctimonia, non praeceptum, sed consilium dedit (I Cor. VII); et in Evangelio diviti dicitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX). Et alio loco ubi spadones laudantur, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum; et statim adjicitur, qui potest capere capiat. Et iterum Apostolus, cum ad continentiam hortatur: Hoc ad utilitatem vestram dico (inquit), non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, hortor, et quod facultatem praebeat sine impedimento Deum obsecrandi (I Cor. VII). Et rursus ad Philemonem: Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Tunc enim dilecta quoadusque velit nullo modo suscitatur, quando sanctorum vota voluntate spontanea Domino offeruntur.

Num. 34. Vox dilecti mei. Haec vox Christi, quae in hac prophetia tantum commemoratur, non inscite de illa accipitur qua genus mortuorum hominum in Evangelio suscitantur, sicut ipse pronuntiat dicens: Amen amen dico vobis, quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae (Joan. V). Et in Apocalypsi dicitur: Beatus qui habitat partem in resurrectione prima (Apoc. XX). Ille in prima resurrectione partem invenit, qui erutus de mala consuetudine, tanquam a morte Christo vivificante resurgit.

Num. 35. Ecce iste venit saliens in montibus. Venit Christus saliens in montibus, cum perfectior perfectis apparuit; transiliens colles, cum omnem sanctorum altitudinem suae majestatis excellentia superavit.

Num. 36. Similis est dilectus meus capreae. Similis est capreae, quia in similitudine carnis peccati (Rom. VIII), nobis apparuit; similis etiam cervorum hinnulo, quia de sanctis qui serpentem vicerunt, secundum carnem duxit originem.

Num. 37. En ipse stat post parietem. Stat post parietem nostrum cum induitur velamine corporis nostri.

Num. 38. Respiciens per fenestras. Cum quiddam sui occuluit, quiddam autem manifestavit; quasi per fenestras et cancellos prospexit. Non enim se ex toto praecipue secundum Deum ostendit, qui Patrem videre cupienti Philippo dixit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me; et alio loco: Qui diligit me mandata mea custodit et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Vel tunc per fenestras et cancellos prospexit, quando plebem in parabolis edocuit. Potest etiam intelligi quod tunc per fenestras prospexit, quando in passione, lancea perforato latere, sanguine et aqua manante, redemptionis et lavacri sacramenta produxit.

Num. 39. Dilectus meus loquitur mihi. Dilectus in hoc libro saepe describitur: quis enim tam dilectus Ecclesiae quam ille propter quem martyres animas posuerunt? Surge, propera et veni: surge, crede; propera, peracto cursu pii laboris praemium suscipe. Amica mea, reconciliata mihi per mortem; formosa mea, munda facta per lavacrum.

Num. 40. Jam enim hiems transiit. Quia temporalis tribulatio finem accepit.

Num. 41. Imber abiit et recessit. Crebra et multiplex tentatio, vel paganorum persecutio quievit.

Num. 42. Flores apparuerunt in terra. Sancti redundaverunt in mundo, mense Novorum, quando Pascha celebratur, exorti; quibus Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Col. III).

Num. 43. Tempus putationis advenit. Hi qui in domo Domini sunt plantati, adhibita disciplinae falce, ab omni superstitione purgati, venturis fructibus praeparantur.

Num. 44. Vox turturis audita est in terra. Anima, in Evangelio, octoginta quatuor annorum castissima vidua, non recedens de templo, in jejuniis et orationibus Christum agnoscit, et loquitur de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel (Luc. II). Istarum quoque avium combinationem in sacrificium offerri mandavit, qui nil omnino in oblatione Dei praeclarum, nisi cum fideles corpore et spiritu sanctificati Domino offeruntur.

Num. 45. Ficus protulit grossos suos. Tandem etiam Synagoga credentes in Christo produxit Israelitas, sicut et Apostolus ait: Nolo vos ignorare mysterium hoc, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI).

Num. 46. Vineae florentes et dederunt odorem. Congregationes clericorum, monachorum quoque et virginum in Ecclesia proficiunt, et per bonam famam et conversationem innotuerunt.

Num. 47. Surge, amica mea, et speciosa mea. Piis appellationibus semper hortatur Ecclesia ut relictis temporalibus ad aeterna suspiret.

Num. 48. Columba mea in foraminibus petrae. Non aliud Ecclesia columba vocatur, nisi quia est sine dolo et Spiritu sancto repletur; habitat in foraminibus petrae, quia semper receptaculum habet in his, ex quibus sanata est, vulneribus Christi. Recipitur etiam in cavernam maceriae, cum sancta ex Scripturis consolatione fovetur, vel cum praecedentium sanctorum meritis atque orationibus ex toto protegitur. In his foraminibus petrae, Thomas apostolus tanquam columba, protectionem invenit, cum post resurrectionem contrectatis Christi vulnerum locis, remota omni dubietate, Deus meus et Dominus meus (Joan. XX), fideliter exclamavit.

Num. 49. Ostende mihi faciem tuam, Sion. Sion interpretatur speculatio, quae merito in illis intelligitur qui cum Apostolo dicunt: Nos autem gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu. Et iterum: Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur (II Cor. III). Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt. Haec itaque invitatur ut semper ante Deum assistat, sicut Elias qui dicebat: Vivit Dominus, in cujus conspectu asto hodie (IV Reg. III); nec sit de illis quos propheta denotat dicens: Verterunt ad me tergum et non faciem (Jerem. II); et, vox tua, inquit, in auribus meis (III Reg. XVII); et, clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos (Psal. XXXIII).

Num. 50. Vox enim tua dulcis. Orationes sanctorum semper Domino acceptae, gratiaque ejus praesentes, quia de Christi lumine acceperunt, ut in decore justitiae permanerent.

Num. 51. Capite nobis vulpes parvulas. Dicit per parabolam in Evangelio Dominus (Matth. XIII) cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania: id est, proficiente Ecclesia numerosae etiam haereses surrexerunt, vel in illa fide permanente quam prave sentirent investigatae sunt. Sic et ille Samson, qui interpretatur sol, captis trecentis vulpibus, eorum caudis ignem apposuit, et fructus inimicorum accendit (Judic. XV). Semper enim haeretici in primordiis, velut ficta religione conspicui, in extremis suis ignem trahunt, gehennae incendio deputati. Et ideo Capite nobis vulpes: convincite haereticos, eorumque versutias sanctarum Scripturarum concludite testimoniis. Quos vulpes parvulas dicit, quia nihil magni secundum rectam fidem intelligendo continent; omne enim quod sapiunt, exhibent; qui pusilli sunt demoliuntur vineas, subvertunt plebes, pravis eas traditionibus corrumpentes. Vinea nostra floruit. Ecclesia catholica indeclinabili augmento proficit.

Num. 52. Dilectus meus mihi, et ego illi. Dicit Apostolus: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. V). De ipso enim eadem Ecclesia dicit: Dominus pars haereditatis meae (Psalm. XV). Et iterum a Patre Filio dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psalm. II). Habet igitur Christus Ecclesiam in suo corpore et Ecclesia Christum in capite: quae connexio quia dissociari non potest, merito dixit: Dilectus meus mihi.

Num. 53. Qui pascitur inter lilia. Pascitur inter lilia Christus quando corpus ejus, quod est Ecclesia, sanctorum et virginum coetibus decoratur

Num. 54. Donec exspiret dies, et inclinentur umbrae. Donec evangelica traditio in clariore luce proficiat, et figurae Veteris Testamenti, quae velut umbrae, in ritu sacrificiorum, typicis observationibus praecesserunt, depellantur.

Num. 55. Revertere, similis esto, dilecte mihi. Dum dilectum insinuat regredi, similemque capreae et hinnulo dicit, Christi in coelos ascensionem, mundis et velocibus animalibus comparandam demonstrat. Haec enim celeri saltu, montium altiora transiliunt; supergressus est autem Christus omnia quae videntur excelsa, quia de ipso Apostolus dicit: Propter quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip II). Bethel autem interpretatur domus Dei: ergo super montes Bethel, quia omnibus sanctis qui in coelo et in terra sunt, Christum praedicat potentiorem

CAP. III. Num. 56. In lectulo per noctes quaesivi. In his qui in fide dormitant, et ignorantiae tenebris deleti sunt, quaesivit Christum, quem diligit Ecclesia; sed vide quid sequitur: Quaesivi illum, et non inveni. Dicit Dominus ad Adam: In sudore vultus tui comedes panem tuum (Gen. III). Non enim qui vitio quodam vel sopore inertiae resolvuntur, ad illius panis qui de coelo descendit, esum, cito perveniunt, sed qui sanctis laboribus invigilaverint, ipsi eum reperiunt.

Num. 57. Surgam et circuibo civitatem. Consideravi omnem gloriam praesentis saeculi, inspexi congregationes infidelium et diversas sectas philosophorum; sed nec illic reperi quem diligit anima mea.

Num. 58. Invenerunt me vigiles. Disputaverunt contra me saeculi sapientes idolorumque cultores, multa inaniter perscrutantes, pluresque libros irritis laboribus conficientes, quibus dixi: Cur incassum superfluo conatu vexamini? Cur frustra vehementer ingenia vestra atteritis? num quem diligit anima mea vidistis? Quandoquidem falso nomine sapientiae gloriamini, stultam fecit Deus sapientiam (I Cor. II) vestram, quia Christum illic invenire minime valuistis.

Num. 59. Paululum cum pertransissem. Cum pertransissem hujusmodi homines qui in saeculo vana scientia clari putantur, et cum eorum superstitiosis adinventionibus restitissem, eorumque sapientiam stultam judicassem, invenit quem diligit anima mea. Inde est quod Apostolus de talibus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus saeculi, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram (I Cor. I): et quia ipsa sapientia quae Christus est, apud tales non reperitur, sequitur: quam nemo principum hujus saeculi cognovit; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent: sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum (Ibid.). Sed quia apud spirituales invenit illum quem diligit sponsa, audi quid sequatur: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus autem omnia scrutatur, etiam profunda Dei (Ibid.).

Num. 60. Tenui eum, nec dimittam. Ita namque adhaerebo Christo, in ejus fide perseverabo, donec ipsum in Synagogae populis tanquam in domo matris praedicans, introducam in cubiculum genitricis meae: ut Judaei, qui eum hactenus negabant ore, corde recipiant; illuminatisque mentis oculis eorum, in cubiculum, in secreto sanctarum Scripturarum consistentem, qui nobis olim revelatus est aliquando reperiant. Vel tunc Christus in domo matris inducitur, cum ad Jerusalem coelestem Christianus populus, qui est corpus ipsius, sociatur. Ubi est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis, etc.

Num. 61. Adjuro vos filias Jerusalem. Hanc sententiam jam in superioribus constituit, et in quantum Deus audivit, adhibitis testimoniis nos pertractasse meminimus. Sed idcirco iterum in hoc libro arbitror repetitum, ne quisquam doctorum vel muneribus sollicitet, vel minis deterreat credituros, sed tantum quae sancta sunt praedicet, et voluntarie ad fidem vel religionem credituros sive convertendos adducat.

Num. 62. Quae est ista quae ascendit per desertum. Per desertum ascendit Ecclesia, quando populus gentium, fide occupans credentium multitudinem, proficit. De ipsa enim in Psalmis canitur: Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus uquarum (Psalm. CVI et CXIII). Virgulta fumi ex aromatibus, orationes dicit quae ex cordis compunctione ad Dominum ascendunt a sanctis. Solet enim fumus lacrymas excitare. Myrrha et thus, et universi pulveris pigmenta, mortificationis insignia, vel diversa gratiarum quae in electis redundant dona, insinuant.

Num. 63. An lectulum Salomonis. Lectulus Salomonis, requies Christi est; quae requies Ecclesiae convenienter accipitur, quam sub numero in Psalmis legimus electam: Quoniam, inquit, elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi cam (Psal. LXXV). In sexagenario autem numero, quia sexagenarius totus suis partibus constat, et per denarium ascendit, merito ex fortissimis Israel deseribuntur, qui praesente Domino in Ecclesiae custodiam deputantur. Ad ipsam etiam dicitur per prophetam: Super muros tuos, Jerusalem, custodes constitui; tota die et nocte perpetuo non tacebunt. Omnes tenentes gladios, ad bella doctissimi. Et uniuscujusque ensis super femur suum (Isai. LXII). Ipsis enim Apostolus dicit: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induite loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI). Illi itaque sunt ad bella doctissimi, qui contra carnis suae concupiscentias noverunt repugnare; et ille ensem super femur suum utiliter bajulat, qui carnales fluxus atque libidines spiritali cibo mortificat. Quicunque igitur hujusmodi in Ecclesia reperiuntur, hi fortes ex fortissimis Israel, contemplando Deum, esse noscuntur.

Num. 64. Ferculum fecit sibi rex Salomon. Ubi ciborum exhibitio scribitur, fides illic credentium per quam Christus advertitur. Nam cum Dominus mulieri Samaritanae ad puteum loqueretur, et illa regrediens majestatem ejus caeteris in civitate commanentibus nuntiasset, discipuli ejus supervenientes rogabant eum dicentes: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Et paulo post: ex civitate illa multi crediderunt in eum Samaritanorum (Joan. IV). Horum fidem, cibum sibi futurum ostendit, quando discipulis hoc se comesturum quod illi nescirent, paulo ante praedixit. Sed in hoc loco, ut sequentia docent, nomen ferculi, magis instrumentum in quo aliquid deferatur, vel, sicut alia editio habet, gestatorium, quam ipsum cibum ostendit. De lignis Libani: de praecipuis in Ecclesia sanctis.

Num. 65. Columnas ejus fecit argenteas. Sustentacula Ecclesiae praeparavit ex doctis vel apostolis suis, sicut Paulus vas electionis ad Galatas scripsit: Cum cognovissent, inquit, gratiam Dei Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi et Barnabae dederunt societatis (Gal. II).

Num. 66: Reclinatorium aureum. In illis bene epulaturus Christus reclinatorium invenit, qui intellectu sincero praediti, velut aurum in sancta congregatione refulgent.

Num. 67. Ascensum purpureum. Ascensus purpureus, martyrum eximiam perfectionem in effusione sanguinis docet.

Num. 68. Media charitate construit. Ut ista omnia Ecclesiae ornamenta construeret, nulla alia causa est nisi quia dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V).

Num. 69. Egredimini et videte, filiae Sion. Semper prae oculis habete, sanctae animae, regem Salomonem, pacificum nostrum, qui Christus est, quemadmodum passionem sustinuit (Marc., XV; Joan. XIX), ut genus humanum ab interitu liberaret; inspicite eum in diademate quo coronavit eum mater sua: in illa spinea corona quam capiti ejus Synagoga superposuit in die desponsationis ejus. Tunc enim universam Ecclesiam sibi despondit, quando in patibulum crucis ascendens, ex eadem cruce signum in frontibus omnes in se credentes edocuit, sicut ipse ait: Ego cum exaltatus fuero a terra, traham omnia ad meipsum (Joan. XII). Qui dies passionis fuit etiam dies laetitiae cordis ejus: sicut enim Christus quae bona per suam possessionem, in progenies, et multa tempora fidelibus condonavit.

CAP. IV. Num. 70. Quam pulchra es, amica mea. Repetitio sermonis commendat pulchritudinem quam laudat; vel ea sanctorum genera quae sub specie similitudinum intromittit, consideranda praemonstrat.

Num. 71. Oculi columbarum absque eo. Simplicitas spiritualium plurimum veneranda, quia se nec extollere noverunt, et conscia puritate magis Deo quam hominibus placere contendunt.

Num. 72. Capilli tui sicut greges caprarum. Docet Apostolus mulieri capillos pro ornamento datos (I Cor. XI); et idcirco Ecclesia illos populos in ornamento quam maxime habet, qui ex circumcisione primitius crediderunt, qui venditis et in usum pauperum prorogatis facultatibus suis habebant cor unum et animam unam (Act. IV). Hi ascenderunt de monte Galaad: Galaad interpretatur, acervus testimonii, ac si ascensus, id est profectus eorum processit de testimoniis sanctarum Scripturarum, cum illic Christum intellexerunt in quem postea crediderunt.

Num. 73. Dentes tui sicut greges detonsarum. Dentes, praedicatores dicit, qui ea quae susceperunt, salubriter comminuendum, in corpus Christi trajiciunt. Hi detonsarum gregibus comparantur, quia deposito vetere homine, in novitate Spiritus processerunt. Ascenderunt quoque de lavacro, cum accepta per baptismata remissione peccatorum profecerunt in Christo.

Num. 74. Omnes gemellis fetibus. Omnes repleti in charitate Christi et proximi, et quia ad misericordiam prompti, idcirco sterilis nemo inter eos (Jos. VI).

Num. 75. Sicut vitta coccinea labia tua. Raab illa meretrix quae salvari meruit et Israelitico populo associari, coccineum funiculum in signum salutis per fenestram suae domus appendit. Quapropter illorum labia decora, quia passionem igitur praedicant, et per ejus sanguinem datam redemptionem annuntiant; nihilque dulcius quod loquantur se invenisse congaudent, sicut et Apostolus ait: Nihil me arbitror inter vos scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. I).

Num. 76. Sicut fragmen mali punici genae. Illi in facie Ecclesiae decorem efficiunt, qui, comitante verecundia, castitatem observant; sive sancti martyres, qui, imitantes Christi passionem, roseo sanguinis sui decore perfusi sunt, absque eo quod intrinsecus latet, praeter castitatis et martyrii meritum. Multa sunt et alia sanctorum bona quae ille novit quia ea in eorum corde concessit.

Num. 77. Sicut turris David collum tuum. Turris dicitur perfectio vel doctrina sanctorum, quae non a se, sed a Christo aedificata est cum propugnaculis, cum sanctarum Scripturarum testimoniis, quibus infideles vel haeretici debellantur.

Num. 78. Mille clypei pendent. Potest haec turris, Scriptura canonica Veteris et Novi Testamenti convenienter intelligi, quae per Spiritum sanctum velut turris excelsa, constructa est. Mille clypei pendent ex ea. Hic numerus per plenitudinem universitatis accipitur, sicut in Psalmo: Verbi quod mandavit in mille generationibus (Psalm. CIV), tanquam diceret, in omnes generationes. Itaque in hac sancta Scriptura, omnis armatura fortium reperitur; ex qua vel contra diabolum, vel contra ministros ejus fortiter repugnatur. Nam et ipse Dominus, cum in deserto a diabolo tentaretur (Matth. IV), ex hac turri arma produxit, cum eum prolatis ex sacra Scriptura testimoniis usquequaque devicit.

Num. 79. Duo ubera sicut duo hinnuli capreae. Duo ubera Ecclesiae duo sunt Testamenta coaptata duobus hinnulis capreae gemellis, id est duobus populis qui ex te nutriuntur, circumcisionis videlicet et praeputii, ex peccati traduce natis; quae tamen pascuntur in liliis, dum sanctorum proficiunt pariter exemplis et doctrinis.

Num. 80. Donec aspiret dies, et inclinetur. Donec, sicut Apostolus ait, absorbeatur quod mortale est (II Cor. V).

Num. 81. Vadam ad montem myrrhae. Conjungar his qui se propter Deum mortificando creverunt, seque illi offerendo odorem gratiae propinare non desinunt.

Num. 82. Tota pulchra es, amica mea. Sicut dicit Apostolus, ut exhiberet sibi Ecclesiam sine macula et ruga (Ephes. III). Nec hoc vacat quod ait, Tota pulchra es, in omnibus scilicet pusillis et magnis. Sed sic, non solum in martyribus, confessoribus, eruditis virginibus, sed etiam in continentibus, eleemosynariis ac poenitentibus.

Num. 83. Veni de Libano, sponsa mea, veni. Libanus candor interpretatur: nisi enim quis candorem sacro baptismate quo peccatorum remissio datur, perceperit, ad Christum venire non potest.

Num. 84. Coronaberis de capite Amana. Seir interpretatur lucerna; Hermon consecratio: quae omnia referuntur ad Christum, qui quos illuminat, consecrat, ipsosque coronat, quos illuminans consecraverit.

Num. 85. De cubilibus leonum. Evocatur Ecclesia de cubilibus leonum et montibus pardorum, quando relicta elatione superba vel diversarum traditione sectarum simplex et humilis venit ad Christum.

Num. 86. Vulnerasti cor meum, soror mea. Vulnus istud cordis dilectio est. Ingentis amoris itaque in illo oculo, Ecclesia Christo complacuit; quoniam non temporalia, sed aeterna prospexit. Sicque jam in uno crine colli; quia non ornari visibilibus, sed futuris studuit; aut forte unus oculus et crinis colli, est credentis Ecclesiae populus quem Christus sic dilexit, ut animam suam poneret pro eo.

Num. 87. Quam pulchrae sunt mammae tuae. Quam admirandi sunt illi doctores qui nascentes in fide homines nutriunt, et garrientium carnalium molestias populorum tanquam piae nutrices perferunt, donec quos spirituali lacte educaverint, ad perfectionem perducant.

Num. 88. Pulchriora ubera tua vino. Jam supra, ubera ista apostolos, vel apostolicos viros esse praediximus, quorum doctrina vinum exuberat: veteris scilicet legis traditionem atque praeceptum. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Distributio gratiarum quae per Spiritum sanctum concessa est, quam Apostolus declarat cum dicit: alii datur sermo sapientiae, alii scientiae (I Cor., XII) etc., in tantum praeeminet, ut cunctas mundi vanitates exsuperet.

Num. 89. Favus distillans labia tua, sponsa. Favus distillans labia tua, expositio Scripturarum sacrarum, mel et lac in doctrina tua, sub lingua tua, eo quod lacte parvulos nutris, et in melle diversorum vulnerum sive peccatorum putredines tollis.

Num. 90. Et odor vestimentorum tuorum. Dicit per prophetam ad Jerusalem de sanctis: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Proinde vestimenta Ecclesiae, omnes videlicet sancti praeclari in verbis et operibus, reddunt suavitatem odoris.

Num. 91. Hortus conclusus soror mea sponsa. Huic sponsae, quae velut hortus concluditur, id est Christi gratia, tam indissolubili materia circumdatur, ut de ea Isaias propheta dixerit: Non adjiciet ut pertranseat per te omnis incircumcisus et immundus (Isa. LII). Potest etiam hortus conclusus et fons signatus, ipsa mater Domini S. Maria intelligi, quae virgo concipiens virgoque generans, conclusi horti et signati fontis intemeratum in se decus exhibuit.

Num. 92. Emissiones tuae paradisus malorum. Profectus tui, congregatio sanctorum martyrum, cum pomorum fructibus; cum reliqua fidelium multitudine quae justitiae dulcedine decoratur.

Num. 93. Cypri cum nardo, nardus et crocus. Incorruptio et fortitudo virtutis martyrum, doctrina, bona fama, reperiuntur in universis populis baptismate in Christo renatis.

Num. 94. Myrrha ex aloe cum omnibus. Mortis Christi insignia cum praecipuis S. Spiritus donis.

Num. 95. Fons hortorum, puteus aquarum. Fons patens eruditio populorum; puteus, profunditas doctrinarum; quae fluunt impetu de Libano, cum fervore Spiritus emittuntur a Christo.

Num. 96. Surge, Aquilo, et veni, Auster. Unus Spiritus, id est, quia Aquilo atque Auster sunt diversa vocabula, unius Spiritus sancti insinuat dona, Aquilo dum aestuantibus refrigeria praebet, Auster dum duros ad credendum vel benefaciendum resolvit. Aquilonem autem in bonam partem poni Psalmista docet, Mons Sion latera Aquilonis civitas Regis magni (Psal. XLVII). Et rursum Ezechiel propheta: Est super me manus Domini, et vidi, et ecce Spiritus fulgens veniebat ab Aquilone (Ezech. I). Et quoniam in duobus unus advertitur, non ait, Perflate, sed Perfla hortum meum, et fluant aromata illius: inspira credentem populum, et redundent bona opera ejus.

CAP. V. Num. 97. Veniat dilectus meus in hortum suum. Ingrediatur in Ecclesiam suam et delectetur in operibus sanctorum suorum; vel, pascatur a fidelibus in pauperibus, retributurus pro temporalibus regnum aeternum.

Num. 98. Veni in hortum meum, soror mea. Festina ad regnum meum, plebs nomine meo ditata: soror mea, de sanguine meo; sponsa mea, in fide mea, sicut et Oscas propheta dicit: Desponsabo te mihi in fide (Ose. II).

Num. 99. Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Suscipe qui propter me passi vel mortui sunt, cum meritis eorum, martyres meos.

Num. 100. Comede favum cum melle meo. Eos qui tenera vel vehementiore doctrina Veteris et Novi Testamenti cruditi sunt, suscipe in corpore meo.

Num. 101. Comedite, amici, et bibite. Dicit Dominus in Evangelio ad apostolos: Jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV). Petro autem apostolo in illo vase de coelis emisso in quo ei diversa genera animalium sunt ostensa, dictum est: Petre, macta et manduca (Act. X): id est, mortifica; quod sunt, et quod ipse es, effice. Ergo comedite, amici, et bibite. Sit vobis laetitia de conversatione populorum in vestram transeuntium unitatem.

Num. 102. Ego dormio, et cor meum vigilat. Propter Christum mori paratus sum, sed post mortem cum ipso regnaturum me esse credo. Ego etiam a temporalibus delectationibus, consopitis quodammodo sensibus, conquiesco; sed futura desidero aeternaque conquiro.

Num. 103. Vox dilecti pulsantis. Dicit in Apocalypsi ipse Dominus: Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, introibo cum illo et coenabo cum ipso, et ipse mecum (Apoc. III). Pulsat Dominus quando quae bona sunt, vel per doctrinam docet, vel occulta inspiratione sanctorum corda ad bene faciendum instigat. Vel haec est vox pulsantis in Evangelio: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI).

Num. 104. Aperi mihi, soror mea amica mea. Aperiri sibi petit Christus, vel obedientia infidelium, vel in fide gentium vocatarum; tunc enim ostium illi aperitur, quando ea quae praecepit adimplentur, vel quando in his qui crediderunt ei per fidem introitus reseratur. Soror Christi est Ecclesia de sanguine ejus; amica, quia per mortem ejus reconciliata; columba, de Spiritu sancto, immaculata baptismi sacramento.

Num. 105. Quia caput meum plenum est. Hi qui principali honore in Ecclesia praeeminere videntur, quasi caput in Christi corpore advertuntur; et qui in ipsa fidelium congregatione sacramenta visibilia administrant, veluti cincinni describuntur. Sed quia plerumque mortales homines vitiis vel tenebrarum operibus inficiuntur: hi ergo velut guttis noctium praegravati, Christo quasi capiti adhaerere videntur. Sed de quibusdam Apostolus ait: Ipsi Christum non sincere annuntiant (Philip. I). Propterea vox sponsae, velut pro talibus ingemiscentis subsequitur.

Num. 106. Spoliavi me tunica mea. Veniens ad fidem, veterem hominem secundum pristinam conversationem deposui, et indui novum, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV). Si quid etiam contagii dum in terrenis gradior, pedibus meis accessit, Christo lavante ablutum est; et tunc ministros sacramentorum per quos ornari debeo, carnalibus infectos vitiis non sine moerore conspicio. Et idcirco quia malis quibus renuntiaveram, in quorumdam praevaricatione me fuscari persentio, Spoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Lugubri corde pronuntio, tanquam apertius loquens: Nunquid condecet ut vestibus peccatorum quibus credens me exui, iterum induar? Aut sordibus quibus abluta sum, rursus male vivendo inquinari me patiar? vel si oportet ut a profectu ad defectum, vel a nitore justitiae ad peccatorum nigredinem male conversando regrediar?

Num. 107. Dilectus meus misit manum suam. Misit manum suam per foramen, quando me per passionum angustias transire perdocuit; et venter meus conturbatus est ad tactum ejus, quando imminente persecutione infirmiores mei conturbati contremuerunt acerbitate poenarum quae mihi illatae sunt ex permissu ejus. Tactus autem iste, advenientis plagae intelligitur cruciatus, secundum illud in Job, dicente Satana ad Dominum: Alioqui tange ossa, et carnem ejus, nisi in faciem benedixerit tibi (Job I).

Num. 108. Surrexi ut aperirem dilecto meo. Evigilans corde Christum confessa sum, nec deterrita suppliciis corporalibus in passionibus et in operibus meis, confessorum mortificatio, et in electis apparuit: In conspectu Domini mors pretiosa sanctorum (Psalm. CXXV).

Num. 109. Pessulum ostii mei aperui. Omni dubietate remota, Christo credidi, eumque ineffabili amore dilexi, et clara voce in nationibus praedicavi, atque ut mihi adesset in tribulationibus invocavi.

Num. 110. At ille declinaverat. In hoc quasi declinavit atque transivit, cum me persequentibus tradidit et iniquis, et ut in meum corpus desaevirent, ipse permisit.

Num. 111. Anima mea liquefacta est. Promissiones ejus audiens aestuavi desiderio, quando beatos esse qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V), eodem promittente cognovi.

Num. 112. Quaesivi et non inveni illum. Sic in conculcatione malignantium derelicta sum quasi auxiliator non esset; et qui ab inimicis defenderet, subvenire non posset, sicut et beatus Job in passione positus dixit: Clamo ad te et non exaudis me, et non respicis me; immutatus es mihi in crudelem, et in furore manus tuae adversaris mihi.

Num. 113. Invenerunt me custodes. Comprehenderunt me saeculi potestates, qui quasi rempublicam regere noscuntur.

Num. 114. Percusserunt, vulnerarunt me plagis. Et suppliciis in corpore meo debacchati sunt; et onerantes vinculis, in carceribus concluserunt. Prolongantes exquisitis cruciatibus vitam nec mortem celeriter inferentes, ne faciliter ab illatis poenis exui possem.

Num. 115. Tulerunt pallium meum. Etenim quando ecclesias ad solum usque demoliti sunt, et altaria simul cum Evangeliis et caeteris libris canonicis, ignibus cremaverunt; quando sacerdotes concluserunt ad metalla condemnatos, quando nec sacrificand locus, nec baptizandi libertas, nec communicandi est attributa licentia; cum haec omnia perse utores agerent, tunc quodammodo sponsae Christi, id est Ecclesiae, quasi quoddam pallium abstulerunt.

Num. 116. Adjuro vos, filiae Jerusalem. Sanctos quosque conjurat si per istas tribulationes, ad ipsum, contempta vita mundi, perveniant: ut insinuent Ecclesiam in his persecutionibus constitutam, ineffabili circa Deum dilectione ferventem, nec tantis et tam horrendis angustiis ullo modo frigescentem.

Num. 117. Qualis est dilectus tuus? Vox interrogantium electorum, et fidem Ecclesiae ex ejus responsione inquirentium. Qualis est dilectus tuus ex dilecto? id est, qualis est Deus ex Deo, vel Filius a Patre? in similitudine omnium aequalitatem declarans personarum. Qui enim non discernuntur in unius esse naturae, et in eadem permanere creduntur gloria majestatis.

Num. 118. Dilectus candidus et rubicundus. Candidus quia in principio erat Verbum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Rubicundus, quia ex Virgine genitus, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Candidus in virginitate, rubicundus in passione: sicut et propheta de eodem dicit: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra (Isa. LXIII)? Edom, sanguis interpretatur; et idcirco ab effusione sanguinis rubicundus. Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae. Electus ex millibus. Ipse est de quo in Psalmis: Quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. XLIV)? et iterum, Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.

Num. 119. Caput ejus aurum optimum. Legimus in Apostolo: Caput viri Christus, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus (I Cor. I). Et ideo sicut in metallis nihil simile auro, ita nec in creaturis quidquam comparabitur Creatori. Est autem caput Christi Deus, secundum quod paulo ante ex Evangelio commemoravimus, In principio erat Verbum, etc.

Num. 120. Comae ejus sicut elatae palmarum. Hi equidem sancti capiti suo, id est Christo, adhaerere noscuntur qui, in similitudine corvi, se peccatores agnoscunt: de quibus est ille qui dicit: Si justum me voluerim facere coram te, os meum condemnabit me (Job. IX). Et rursum alius: Quoniam iniquitatem ego agnosco (Ps. L) Et consona voce Joannes cum electis pronuntiat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, si vero confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est qui nobis peccata dimittat et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I). Similiter et Paulus: Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I). Et quia omnis, secundum Evangelium, qui se humiliat et exaltabitur (Matth. XXIII; Luc. IV, XVIII): hi qui se confessione peccati dejiciunt, secundum quod in hoc libro scribitur, palmarum proceritati non immerito comparantur.

Num. 121. Oculi ejus sicut columbae. Spiritu sancto repleti, electi ejus absque ullo felle amaritudinis permanent, et Scripturarum rivulis populum imbuunt.

Num. 122. Quae lacte sunt lotae. Exind mundiores effecti, quia Christum in carne natum, fide non dubia credunt; et sacramento visibili se renatos, ablutos et nutritos agnoscunt, resident juxta fluenta plenissima, id est inter sancti Spiritus affluentissima dona.

Num. 123. Genae illius sicut areolae aromatum. Sicut enim in oculis columbarum, jure apostolos accipimus Spiritu sancto repletos, ita et in genis quae vicinae sunt oculis, eas Ecclesias quae per apostolos crediderunt quae velut areolae aromatum, suavissimum odorem ex sancta conversatione producunt: consitae a pigmentariis: piis scilicet praedicatoribus, ad quos Apostolus ait: Tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es (Rom. XI).

Num. 124. Labia illius distillantia myrrham. Doctores ejus Spiritu vel etiam carne Virginis; in hocque passionem ejus praedicantes, ut pro illo qui pro nobis mortuus est non recusent mortem.

Num. 125. Manus illius tornatiles aureae. In manibus Christi deputantur qui ea quae bona sunt operari non desinunt. Idcirco tornatiles aureae, quia ad omne opus bonum semper paratae; plenae hyacinthis, secundum illud Apostoli: Divites in operibus bonis, facile tribuentes, et thesaurizantes sibi fundamentum bonum in futuro, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI).

Num. 126. Venter ejus eburneus. In ventre ipsius deputantur, qui credentes in fide parturiunt; et eburneus etiam ipse venter, fons baptismi ex quo renascimur non inconvenienter accipitur; et quia eboris, defuncti animantis speciosa et incorruptibilia ossa noscuntur, propterea nobis ab Apostolo dicitur: An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo in baptismum per mortem, ut quomodo surrexit Christus per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Gal. III). Distinctus sapphiris; adornatus ex se progenitis et in confessione clarissimis sanctis.

Num. 127. Crura illius columnae marmoreae. Crura quae totum corpus bajulant, ipsi sunt sancti qui domum Ecclesiae, et velut marmoreae columnae fundatae super bases aureas describuntur. Hi enim justi qui caeteros charitate supportant, et Scripturarum consolationibus fulciunt, sicut ait Apostolus: Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Et paulo post, tanquam bases aureas Scripturas sanctas insinuat dicens: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV).

Num. 128. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. Omnes sancti qui suavissimum odorem ex bona conversatione dederunt, et in corruptionis integritate perdurant, Deo auctore, tantorum bonorum gratiam perceperunt.

Num. 129. Guttur illius suavissimum. Hi qui mysteria ejus exponunt, et in lege ipsius quotidie meditantur, in sacra doctrina saporem suavissimum administrant. Et totus desiderabilis. Ubi illud adimplebitur quod B. Joan. in Epistola sua dicit: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus et videbimus eum sicuti est (I Joan. III).

Num. 130. Talis est dilectus meus. Ad has gratiarum varietates, et ad ista mysteriorum ornamenta justos intendere persuadet, cum sponsi decorem in ejus membris contemplandum insinuat.

Num. 131. Quo abiit dilectus tuus? Tanquam scrutantes atque dicentes: Quia tantam pulchritudinem ejus exposuisti, ut ad quaerendum eum, nostrum cor ardens efficeretur, nunc ostende quo abierit, vel ubi declinaverit. Bene autem appellatur Ecclesia virgo, pulcherrima mulierum, quia de ea Paulus sic fidelibus loquitur: Despondi vos uni viro, ut virginem castam exhiberem Christo (I Cor. XI). Et congrue de ipso dicunt: Quo abiit, quo declinavit dilectus tuus. Declinavit enim quodammodo cum in forma Dei esset, et non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo; humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Igitur qui excelsum quaesierit in forma Dei, non eum reperiet nisi credat in formam servi: in qua se idcirco humiliavit, ut nos jacentes erigeret.

CAP. VI. Num. 132. Dilectus meus descendit ad hortum. Descendit ad hortum suum, quando visitavit in adventu suo Israel populum suum, sicut ipse ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X). Areolam autem aromatis, ipsam S. Mariam Virginem intelligendam accipimus: ex ea quippe nobis ordo justitiae ortus est Dominus Jesus Christus.

Num. 133. Ut pascatur in hortis, et lilia colligat. Ut regnet in gentibus, vel in Ecclesiis delectetur: ut ex eis virgines vel sanctos quosque assumat.

Num. 134. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi. Ego Christi regnum et ille rex meus; ego corpus ipsius et ipse caput meum. Pascitur inter lilia, cum in corde virginum requiescit, vel cum illic per gratiam, quam ipse tribuit, quotidie augetur et proficit.

Num. 135. Pulchra es amica mea, pulchra, etc. Pulchra per justitiam; suavis et amica, quia semper pacifica, decora sicut Jerusalem. Dicit Dominus in Evangelio: In resurrectione non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelo (Matth. XII; Luc. X). Merito autem Ecclesia, sicut Jerusalem decora describitur, cui in aeternum similitudo angelorum a Domino condonatur.

Num. 136. Terribilis sicut castrorum acies. Quanti tyranni et persecutores una cum auctore suo diabolo, conati sunt Ecclesiae virtutem dirumpere et praevalere nullo modo potuerunt. Habet enim S. Ecclesia castrorum aciem ordinatam, quando imminente Christo, nec martyres persecutio, nec virgines carnalis delectatio, nec misericordes cupiditas, nec humiles temporalis gloriae devincit ambitio.

Num. 137. Verte oculos tuos a me, quia. Non me semper in corpore conspiciendum requiras, quem spiritu per fidem melius cernis. Idcirco etenim in coelos ascendi, ut non semper localis tibi appaream qui sic omnia (divinitatis meae praesentia) repleo, ut ubique adsim, cunctaque contineam, et a nullo loco continear.

Num. 138. Capilli tui sicut greges caprarum, dentes tui sicut grex ovium quae omnes gemellis fetibus, et sterilis, etc. Sicut cortex mali punici. Hos quatuor versus, bis in hoc loco constat esse descriptos, quos Deo donante jam in superiori loco tractavimus: in quibus tamen Judaeorum et gentilium populos convertendos cum geminae dilectionis fructu praedixit, et martyrum gloriam cum eorum meritis declaravit.

Num. 139. Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae. In sexagenario numero, qui ascendente senario per denarium adimpletur, omnem bonorum perfectionem quae ex legis praeceptis consummatur, agnoscimus. Quemadmodum autem ipse senarius totis suis partibus constet, breviter adverte: nam sexta pars ejus unum, tertia duo, media autem tria esse probatur. Unum autem, et duo, et tria, sex esse quis nesciat? quod in alio numero, distributis partibus et in unum reductis, ita adimpleri difficile invenitur. Itaque reginae perfectae sanctorum animae quae non sunt peccatorum ancillae, dicuntur: sic enim scribitur. Ubi spiritus Domini, ibi libertas (I Cor. III). Concubinae autem, quae, sicut Agar, in servitutem generant (Gal. IV), in illis qui suscepto semine verbi Dei non spiritualia sed carnalia sapiunt, merito deputantur. Adolescentularum autem quarum non est numerus, eorum est multitudo qui quae semper sancta sunt audire parati sunt, nec tamen quae audiunt, operibus adimplere contendunt, de quibus Apostolus dicit: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (I Tim. III). Et licet ista sint genera hominum qui Christo tanquam per doctrinam ipsius sociantur, attamen quia in electis non diversitas, sed unitas commendatur, audi quid sequitur.

Num. 140. Una est columba mea perfecta. Columba, quia simplex est, et spiritualiter sapit; perfecta, quia mundum relinquens, me magis quam temporalia aut se diligit, secundum illud: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni et sequere me (Matth. XIX).

Num. 141. Una est matris suae electa. Matris suae coelestis Jerusalem, de qua Apostolus dicit: Quae autem sursum est Jerusalem, mater nostra est (Gal. IV). Una est ergo illi, quia in futura beatitudine, ipsa tantummodo consociabitur illi.

Num. 142. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt. Quae enim sanctae sunt animae, quae Ecclesiam non miris laudibus efferunt, cum etiam nec concubinae, id est carnales, in ejus praeconio sileant, quando eam invictam in martyribus et victricem in virginibus admirantur?

Num. 143. Quae est ista quae progreditur quasi. Consurgit quasi aurora, cum spretis tenebrarum operibus caste et sobrie vivit in conjugatis; pulchra ut luna, cum in continentibus candido nitore resplendet; electa ut sol, cum in virginibus perfectionis decore refulget, sicut illa bona terra in Evangelio, quae suscepto in se semine verbi Dei, tricesimum et sexagesimum atque centesimum fructum produxit; terribilis ut acies ordinata. An non terribilis quae gentium ritus idolorumque cultus subvertit, et ipsa in fide Christi perdurans, a gentibus superari non potuit? Est et in eo terribilis multum, cum ei in Petro datur illa potestas ubi dicitur: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI et XVIII).

Num. 144. Descendi ad hortum nucum, ut viderem. Hortus nucum, canonem Veteris et Novi Testamenti designat: species enim nucum aliud ostendit in cortice, et aliud retinet in medulla. Quod si quis in Scripturis sanctis non discreverit, et quodammodo velut in nucis corticibus interna non quaesierit, et ad partum spiritualis intelligentiae pervenire non potest. Quod autem ait, Ut viderem poma convallis: ut viderem fructum humillimae in Ecclesia plebis, sicut in Psalmis canitur: Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII).

Num. 145. Ut inspicerem si floruissent vineae. Ut probarem si in tantum profecisset Ecclesia ut germinarent in ea qui ad martyrii perfectionem attingerent; et rubicundam, propter Christi sui sanguinis effusionem pulchri essent.

Num. 146. Nescivi, anima mea conturbavit me. Quid nescivit Christus, nisi peccatum? Nescivit etiam illos qui in Evangelio dicunt: Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc (inquit) dicam illis: Amen dico vobis, quia nescio vos (Matth. VII): non quod eos quales essent nesciret, sed quia nihil boni ex ipsis esset cognovit. Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. Aminadab istum quoque in Christo genealogice reperimus. Unde et has quadrigas in bonam partem accipiendas esse cognoscimus: in quibus evangelistas non incongrue accipimus. Porro autem quod ait. Anima mea conturbavit me, haec conturbatio non est tranquillitati contraria, sed sollicitudini congruens reperitur, secundum illud quod ad Martham in Evangelio dicitur: Quid sollicita es, et turbaris (Luc. X) erga plurima? Et in Psalmis: Commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones ejus, quia mota est (Psal. LIX). Unde vero omnes Evangeliorum narrationes narrant nisi per Spiritum sanctum, secundum illud Ezechielis prophetae: Quocunque Spiritus ibat, illuc et rotae pariter ferebantur (Ezech. III et X).

Num. 147. Revertere, revertere, Sunamitis. Bis Sunamitem istam in libro Regum laudabili in loco reperimus constitutam: id est, tam illam quae David regi in senectute ministravit, et in ejus complexu virgo quidem pulcherrima permansit (IV Reg. IV), quam etiam illam cujus Elisaeus filium ex promissione natum et post hoc mortuum suscitavit (III Reg. I). Quapropter in hoc nomine sanctam Ecclesiam accipiendam esse quis dubitet? Frequenter vero ei revertere dicitur, quae quondam in illo juniore filio in regionem longinquam abiens (Luc. XV) aversa fuerat; tunc etenim reversa est, quando ad Deum ex corde conversa est. Aut idcirco tam crebro ei revertere dicitur, ut etiam si conversa deliquerit, in desperationem non decidat, sed a peccandi consuetudine, spei indulgentia resipiscat. Quae vox ad sanctos utique comprobatur, qui conversae pulchritudinem desiderant intueri.

CAP. VII. Num. 148. Quid videbitis in Sunamite, nisi. Quid in Ecclesia intuendum est, nisi dispositio eorum qui semper in procinctu tanquam in castris constituti, contra diabolum dimicare non cessant, idcirco utique, ne fideles fidem amittant: ne religiosi apostatae efficiantur elevati, ne misericordes avaritia obdurentur, ne poenitentes revertantur ad vomitum, ne virgines integritatis decore careant, ne continentes castimoniae nitorem amittant? Hi sunt in Ecclesia chori castrorum jugiter in certamine constituti, et Deo muniente semper invicti.

Num. 149. Quam pulchri sunt gressus tui! Quam admirandi profectus in his qui verbum Dei annuntiant in Ecclesia Christi! sicut Apostolus scriptum in propheta commemorat: Quam speciosi pedes evangelizantium bona! Et iterum ipse: Calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Rom. X).

Num. 150. Junctura femorum tuorum. Juncturam femorum tuorum, ex circumcisione et praeputio venientium societatem advertimus populorum; et per id, tam illi qui ex femore Abraham secundum carnem propagati sunt, quam illi qui in semine ejus, id est in Christo, meruerunt; cum in unitatem fidei copulantur, tanquam monilia quae fabricata sunt manu artificis, describuntur. Quis enim artifex tanquam monilia, hos in fide populos sociavit, nisi ille de quo Apostolus ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. VI)?

Num. 151. Umbilicus tuus crater tornatilis. Hi qui non extremo, sed in medio Ecclesiae corpore commutantur, umbiculus dicuntur. Crater tornatilis vasa sunt utilia in eo tornatilia, quia ad obediendum vel ad omne opus bonum parata (Ephes. II), nunquam indigent poculis quia Spiritus sancti gratia semper repleta sunt.

Num. 152. Venter tuus sicut acervus tritici. Qui semper sancta Scripturarum alimenta percipiunt, et ea quae sunt salutaria infra se congerunt, in ventris similitudine deputantur, et hi velut acervus tritici congestus merito pronuntiantur, quia ex doctrina sana ex qua quotidie replentur, multos affatim reficiunt; quae doctrina in tantum proficit, ut etiam ad virginitatis observantiam piis persuasionibus multos adducat.

Num. 153. Duo ubera sicut duo hinnuli. Duo testamenta duobus hinnulis capreae, id est ex peccati traduce venientibus populis coaptata. Ex his enim operibus nutriuntur, qui originali peccato obnoxii, in Christo tanquam hinnuli renascuntur.

Num. 154. Collum tuum sicut turris eburnea. Notitia Scripturarum, quae frequenti in meditatione conquiritur, velut turris eburnea, in colli pulchritudine designatur. Idcirco autem turris eburnea, quia qui verbo Dei assistunt, quotidiano profectu per nitorem justitiae in excelsiora proficiunt.

Num. 155. Oculi tui sicut piscinae in Esebon. Spirituales doctores tui constituti in porta, in Christo sicut aquae irriguae ad erudiendos populos. Idcirco namque piscinae, quia Spiritus sancti repleti sunt scientia. In alio libro etiam ipse Salomon dicit: Exstruxi piscinas aquarum, ut irrigarem silvas lignorum germinantium (Eccle. II).

Num. 156. Nasus tuus sicut turris Libani. Nasus Ecclesiae illi sunt qui odorem justitiae qui est in Christo, percipientes, ad cordis interna trajiciunt. Hi qui in magna virtute consistunt, sicut turris Libani disponuntur. Libanum autem candorem esse jam superius diximus: horum proceritatis candor respicit contra Damascum, quia sapientia eorum, quae ex Deo est, illuminat mundum.

Num. 157. Caput tuum ut Carmelus, et comae. In Carmelo monte, sancti Elias et Elisaeus saepe receptaculum habuere (III Reg. XVIII): quapropter in capite Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, quo sublimius ut est (tanquam in monte Carmelo) et justi habitaculum, et multitudo populorum tanquam diversitas animalium sapientiae percipiunt alimentum. Comae capitis istius, sicut purpura regis juncta canalibus: eminentiores quippe sancti, beati videlicet martyres Christi, consimilati per purpuram regalibus ornamentis, et salutaribus semper copulati intelliguntur doctrinis.

Num. 158. Statura tua assimilata est palmae. Perfectio tua pervenit ad praemium, et doctores tui dulces effecti sunt per Spiritum sanctum.

Num. 159. Dixi, ascendam in palmam. Illi in palmam ascendunt qui in Christi cruce proficiunt, de quibus Apostolus dicit: qui in Christo sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ipsi autem fructus hujus palmae (sanctae crucis) praemia consequuntur, qui illud, si tamen compatimur ut et glorificemur (Rom. VIII), cum eodem Apostolo dicunt.

Num. 160. Et erunt ubera tua sicut botri vineae. Nec etenim alii reperiuntur, qui nascentes in fide enutriant, nisi doctores Ecclesiae.

Num. 161. Et odores tui sicut malorum. Et suavitas eruditionis tuae per eos propagabitur, qui sobrie et juste vivendo odorem bonae conversationis propinare non desinunt.

Num. 162. Guttur tuum sicut vinum optimum. Possunt etiam in gutture illi sancti intelligi per quos lex et prophetae et evangelica doctrina pronuntiata est: quae utique sancta Scriptura eximio sapore praedita, ut vinum optimum redolet ac resplendet, et per Spiritum sanctum potantes inebriat.

Num. 163. Dignum dilecto meo potandum. De sacra Scriptura Christi potant, cum ex ea Christiani, qui sunt membra ipsius, miris modis et incomparabili dulcedine satiantur.

Num. 164. Labiisque et dentibus illius ad rummandum. Labia et dentes Christi doctores Ecclesiae: hi quod sanctum est ruminare non desinunt, cum ea quae ad nostram doctrinam scripta sunt, quotidie meditantur.

Num. 165. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Huic dilecto, ex voce Ecclesiae dicitur: adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera (Psal. LXII). Videamus et alibi quomodo ipsa dilecto suo loquatur: Nos autem populus tuus, et oves gregis tui (Psal. LXXVIII). Et quomodo ad me conversio ejus, dicit propheta: Eritque antequam clament, ego exaudiam, adhuc illis loquentibus ego exaudiam (Isai. LXVI), dicit Dominus. Sed nulla est ad Ecclesiam tam evidens Christi conversio, nisi cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I).

Num. 166. Veni, dilecte mi, egrediamur. Egreditur Christus cum Ecclesia in agro, quando cum sanctis praedictis visitat mundum, sicut in Evangelio scriptum est: Qui seminat bonum semen, est filius hominis (Matth. XIII; Marc. XIV); ager est mundus. Commoremur in villis; in populis credentibus circumquaque diffusis, in quibus Christus per fidem habitat; non sine Ecclesia, cum eosdem ipsos in suis membris reputans, suam efficit Ecclesiam.

Num. 167. Mane surgamus ad vineas. Ut animae quae per fidem coli jam meruerunt, in matutinis Christum resurrexisse cognoscant, ne ultra de sui corporis resurrectione diffidant.

Num. 168. Videamus si floruit vinea. Appareat, si fideles, quae corde crediderunt ore pronuntient, sicut Apostolus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X); vel si flores fructus parturiunt, si in eis per sancta desideria pietatis opera prodierunt.

Num. 169. Si floruerunt mata punica. Si illi qui in Christo crediderunt in tanta dilectione proficiunt ut etiam occidi pro ipso omnibus modis delectentur. Vis videre malum punicum, audi in Actibus apostolorum Paulum apostolum: Ego, inquit, non solum judicari in Jerusalem, sed et mori pro Christo paratus sum (Act. XXI).

Num. 170. Ibi dabo tibi ubera tua. In hac sancta confessione sociabuntur tibi doctores mei, comparati ut patiantur pro te, qui quoque sine fine regnabunt apud te.

Num. 171. Mandragorae dederunt odorem. Hi qui alta radice fide fundati sunt, et quadam disciplinae vel parcimoniae austeritate vigere noscuntur, publicis praedicationibus populos instruxerunt, odorem suavitatis ex conversatione sanctissima propinantes.

Num. 172. Omnia dona nova et vetera. Quoniam tam in patriarchis et prophetis quam in apostolis et martyribus ego ipse nova et vetera servavi tibi; quia illi te pronuntiaverunt et crediderunt venturum, isti praedicare non desinunt ex Virgine natum ac pro salute omnium passum, et post resurrectionem in coelos assumptum.

CAP. VIII. Num. 173. Quis mihi det te fratrem meum. Sugit ubera matris Christus cum mysteriis priscae legis reficitur Christianus populus, vel cum spiritualibus sacramentis doctores et piissima expositione, tanquam vero lacte reficiunt.

Num. 174. Ut inveniam te foras et osculer. Ut te, inquit, quem Veteris Testamenti figurae tegebant, per Evangelium, ego in veritate reperiam. Et bene ait: Te foris inveniam, quia illi juniori filio de regione longinqua redeunti, pater in occursum regressus est (Luc. XV): ut deosculer te, inquit, ut tibi reconciliari merear; et jam nemo me despiciet; videlicet ut non dicatur Petro, pro Cornelio quem gratia Spiritus sancti praevenerat: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? Sed ipse Petrus pronuntiet: In veritate comperio, quoniam personarum acceptio non est apud Deum, sed in omni loco, et in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. XI).

Num. 175. Apprehendam te, et ducam te. Cum enim te apprehendero tibique per fidem adhaesero, restat ut introducam te in domum matris meae: in congregationem videlicet Jerusalem: illuc utique te introducam, quando cum omnibus bonis quae per tuam gratiam consecuta sum etiam ipsa perduci eo, hoc est ad coelestem Hierosolymam, meruero.

Num. 176. Ibi me docebis, et dabo tibi poculum. Ibi me docebis, ut jam non in aenigmate per speculum, sed facie ad faciem videam; et non ex parte sicut nunc, sed tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII), ut ille ait: Et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malogranatorum: quando optimos et dulcissimos protulero martyrum sanctorum fructus, et filii hominum qui in umbra alarum tuarum sperant, inebriabuntur a pinguedine domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos (Psal. XXXV).

Num. 177. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adjuro vos, filiae Jerusalem. Haec quae in hoc loco scripta sunt, in superioribus jam praedicta, et Christo illuminante reperiuntur exposita. Sed idcirco arbitror iterato in hoc libro conscripta, ut vehementius cordi insideant; et bis insinuata vivaciori memoria renoventur. Haec jubent spernenda temporalia; et infra nos posita, velut sinistram sub capite constitutam edocent; et coelestem gloriam quae nos ex superiori parte, tanquam dextera complexatur, exspectandam admonent; vel illud, ut servituri Domino, voluntarii non inviti quae sunt sancta perficiant, secundum quod Petrus apostolus docet: Pascite qui in vobis est gregem Dei, non coacti sed spontanei (I Petr. V).

Num. 178. Quae est ista quae ascendit de deserto? Bene de deserto ascendere describitur, cui propheta dicit: Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui pertransiret (Isai. LX), etc. De cujus etiam filiis in Psalmis canitur: Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. Esurientes et sitientes, anima eorum in idipsis defecit, et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos; deduxit eos per viam rectam ut irent in civitatem habitationis (Psal. X). Idcirco sequitur.

Num. 179. Deliciis affluens. Unde et populus Israel e deserto egrediens, in terram promissionis lacte et melle fluentem ingreditur; et ille filius qui de siliquis porcorum pasci cupiens saturari non poterat, ad convivium quod de pingui occiso vitulo pater praeparavit reficiendus inducitur. Has delicias a deserto veniens Ecclesia, in Christo multiplices reperit; et nixa super dilectum scribitur, quia ad ipsam per prophetam idem dilectus dicti: Ego feci, ego feram, ego portabo, et ego salvabo (Isai. XLVI).

Num. 180. Sub arbore mali suscitavi vos. In odorifero crucis patibulo ubi ego occubui, illic te a peccatorum interitu suscitavi, quando te credentem signo crucis praenotare praecipio.

Num. 181. Ibi corrupta est mater tua. Ubi tu per meam mortem suscitari meruisti, illic per suam impietatem Synagoga capta est quando Crucifige clamabat; et, Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Luc. XXIII), Pilato judicante respondit.

Num. 182. Pone me ut signaculum. Ita ut cum Psalmista dicere possis, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV). Quoniam quaecunque signata sunt facile temerari non possunt, sic recipe fidem meam, ut eam integram illibatamque custodias, et quem per crucis signaculum accepisti thesaurum justitiae quem in te contuli, a nullo fore contingendum ullo modo pertimescas.

Num. 183. Ut signaculum pone me. Primitus super cor, inde super brachium signaculum superponendum intellige: id est, ut tam in cogitatione quam in opere, ad meum signum accurras; ac te, per hoc, non alterius, sed mei esse demonstres; meque contutante, integra perseveres.

Num. 184. Quia fortis ut mors dilectio tua. In tantum dilexi te, ut mori voluerim prote; et haec erat fortitudo amoris, acerbitas mortis. Dura autem sicut infernus aemulatio; ut sancti quoque econtrario pro Christo occidi non metuant, quem pro sua salute mortem suscepisse sine dubio cognoverunt.

Num. 185. Lampades ejus, lampades ignis. Vasa in quibus castistas habitat, semper sunt splendida et Spiritus sancti igne ferventia.

Num. 186. Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam, nec tribulationes; nullae quamlibet validae persecutiones dilectionem quae est ex Deo, vel circa Deum, perturbare vel vincere possunt, secundum illud quod Apostolus dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? an tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius, an periculum? certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque excelsum, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII).

Num. 187. Si dederit homo omnem substantiam. Tanquam dicat: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Hac enim nihil pretiosius, ut Joannes apostolus ait: Quia Deus charitas est; et qui manet in charitate in Deo manet.

Num. 188. Soror nostra parva, et ubera non habet. Ecclesia ex gentibus veniens, rudis adhuc ad credendum, et nec dum praedita viris eruditis ad docendum, secundum quod Apostolus loquitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec quidem adhuc potestis, adhuc enim estis carnales (I Cor. III). Et alibi: Saecularia judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico: si non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum (I Cor. VI)? Dum eos in tanta pusillanimitate redarguit, utique adhuc pusillam in fide, et necdum spiritualibus nutrimentis habilem plebem ostendit.

Num. 189. Quid faciemus sorori nostrae? Quemadmodum disponemus Ecclesiam tempore quo ad fidem vocanda est?

Num. 190. Si murus est, aedificemus super eum. Qui coeperunt in fide crescere et ita stabiliri ut robore suo infirmos quosque commoneant; suscepto honoris privilegio, ad caeteros docendos instituantur, secundum quod Paulus ad Timotheum: Haec commenda fidelibus qui idonei erunt et alios docere (II Tim. II). Et iterum ad Titum: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Dum ista sic in Ecclesia disponuntur, tanquam propugnacula argentea muris adjiciuntur.

Num. 191. Si ostium est, compingamus. Dicit Propheta in Psalmis: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Itaque si est quis idoneus ad loquendum, et velut ostium quod aperitur et clauditur, tempus loquendi vel tacendi intelligit; hoc tale ostium tabulis cedrinis compingamus, ut dum odoriferum lignum in se suscepit, cum Paulo dicere possit: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI).

Num. 192. Ego murus et ubera mea sicut turris. Vox Ecclesiae est, tam in fide quam pro fide proficientis: Ego murus; quia ipse aedificavit me qui fortissimus pugnat pro me. Et ubera mea sicut turris. Construente Deo, proceritate justitiae creverunt, et in me parvulos qui in Christo sunt, nutriunt; et donec ad perfectionis cibum perveniant, eos educare non desinunt, quoadusque eis voce sapientiae dicatur: Relinquite infantiam, et venite ambulare per vias prudentiae.

Num. 193. Ex quo facta sum coram eo. Ex quo Christo pacem reperi, ex eo et murorum praesidia et turrium propugnacula cum decore suscepi, cum eis ab eo qui me condidit civitas esse promerui, habens munimenta in sanctis, et decorem retinens in electis.

Num. 194. Vinea fuit pacifico. Cultura assidua ad hibita est a Christo in Ecclesia quae illos habet populos de quibus in Psalmis canitur: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt (Psal. XCI). Tradidit eam custodibus. Commisit eam regendam apostolis vel successoribus eorum episcopis. Ad quam, sub nomine Jerusalem, dicit Dominus per prophetam: Super te et super muros tuos posui custodes tuos, tota die et nocte, usque in finem contacebunt (Isai. VIII).

Num. 195. Vir affert fructus ejus mille argenteos. Christus de quo propheta dicit: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI). Compensat regnum coelorum pro sanctis laboribus vel eleemosynis, secundum illud quod in Evangelio dicitur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, quia esurivi, et dedistis mihi manducare, sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus et in carcere, et venistis ad me (Matth. XXV). In mille autem argenteis plenitudo totius remunerationis ostenditur, et merces consummata justorum.

Num. 196. Vinea mea coram me est. Secundum quod in Psalmis canitur: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Dicit enim Apostolus Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV). Igitur quia semper post resurrectionem sancti cum Domino sunt, idcirco Dominus dicit, Vinea mea coram me est.

Num. 197. Mille tui pacifici et ducenti his. Duodecim quippe si per centenum numerum amplientur, mille ducentos efficiunt; qui numerus utique apostolicis viris, qui ex eis spiritualiter per Evangelium in Christo sunt geniti, convenit, qui in summa perfectione constituti, tanquam illa terra optima, per centesimum fructum auctori suo respondet. Hi quoque pacifici, id est Christi discipuli, merito describuntur, simul quia ipsi Ecclesiae fructus custodiunt, vel malos foris doctrinae suae voce deterrent, vel suis orationibus, de improbis canibus et bestiarum morsibus, Ecclesiam quam Christus plantavit, defensare non cessant.

Num. 198. Quae habitas in hortis. Quae redundas in populis sub cultu justitiae constitutis, vel doctrinae spiritualis aqua semper irriguis.

Num. 199. Amice, ausculta, fac me audire. Dicit in Evangelio Dominus discipulis suis: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XXV); et iterum: Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui statim audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III). Fac me audire vocem tuam: illam utique quam remunerandis fidelibus dicis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXVIII).

Num. 200. Fuge, dilecte mi, assimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum. Qui conversatus es nobiscum in terris, pronus regredere ad superna. Sicque ascendens in excelsis, qui nunc appares obtutibus carnis, adesto semper oculis cordis ut te in fide retineamus quem aspectu non cernimus. Assimilare capreae hinnuloque cervorum; quia tu es qui carnem suscepisti mortalium, et saltu celeri omnes altitudines transcendisti coelorum. Super montes aromatum, excelsior existens super omnem gloriam angelorum.