Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius)/2

E Wikisource
LIBER II
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 LIBER I LIBER III 

LIBER SECUNDUS.[recensere]

1281 (Vers. 26, 27.) Eodem autem tempore missus est Angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen Virginis, Maria. 1. Latent quidem divina mysteria, nec facile juxta Propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium Dei, sed tamen ex caeteris factis atque praeceptis domini Salutaris possumus intelligere et hoc perpensioris fuisse consilii, quod ea potissimum electa est ut Dominum pareret, quae erat desponsata viro. Cur autem non antequam desponsaretur, impleta est? Fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio. Et bene utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare; sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, et lubricam famam pudoris: nec putavit ortus sui fidem matris injuriis adstruendam. Servatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra, ita inviolabilis opinione virginitas; 1282 oportet enim sanctos et ab his testimonium habere qui foris sunt: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque Domini videretur.

2. Quid autem Judaeis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? Quemadmodum autem ipse diceret: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 18); si videretur coepisse a Legis injuria, cum partus innuptae Lege damnetur (Deut. XXIII, 17)? Quinetiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere injuriam, et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum. Quid quod etiam fides Mariae verbis major adsciscitur, et mendacii causa removetur? Videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans. Causam autem mentiendi indesponsata habuit, desponsata non habuit; cum conjugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum. 3. Non mediocris quoque causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi: qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum. Fallendi autem principis mundi fuisse consilium, ipsius Domini verba declarant, cum apostoli jubentur tacere de Christo (Matth. XVI, 20), 1283 cum sanati prohibentur gloriari de remedio (Matth. VIII, 4), cum daemones praecipiuntur silere de Dei Filio (Luc. IV, 35). Fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam Apostolus declaravit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam . . . . quam nemo principum istius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7 et 8), hoc est, numquam me redimi Domini morte fecissent. Fefellit ergo pro nobis, fefellit ut vinceret, fefellit diabolum cum tentaretur, cum rogaretur, cum Dei Filius diceretur, ut nusquam divinitatem propriam fateretur. Sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitavit, cum diceret: Si filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV, 6); tamen vel sero cognovit, et discessit ab eo. Cognoverunt et daemones qui dicebant: Novimus qui sis Jesu Filius Dei. Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Et ideo venisse cognoverunt, quia praecognitum habebant esse venturum. Principes autem saeculi non cognovisse, quo majore possumus quam Apostolicae sententiae probare documento: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent? Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit: at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. . 4. Bene autem sibi diviserunt Evangelistae, ut sanctus Matthaeus Joseph ab angelo moneri induceret Mariam conjugem accipere (Matth. I, 20): Lucas illic Evangelista testimonium ferret quod non convenissent: hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognovi (Luc. I, 34)? Et ipse sanctus Lucas virginem declaravit dicens: Et nomen Virginis Maria. Et propheta edocuit qui ait: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14). Et Joseph designavit, qui quoniam praegnantem videbat quam non cognoverat, dimittere gestiebat (Matth. I, 19). Et Dominus ipse in cruce positus manifestavit, cum dixit matri: Mulier, ecce filius tuus. Deinde discipulo: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26 et 27). Etiam uterque testatus est, Discipulus et Mater, quia Ex illa hora suscepit eam Discipulus in sua (Ibid., 27). Utique si convenisset, nunquam virum proprium reliquisset, nec vir eam justus passus esset a se discedere. Quomodo autem Dominus divortium praecepisset, cum ipsius sit sententia, quia nemo dimittere debet uxorem, excepta causa fornicationis (Matth. V, 32)?. 5. Pulchre autem (27, quaest. 2, c. Quod autem, § Item si conjuges) docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat justus, qui probrum conjugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat: Qui enim conjungitur meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16). Ergo ubique in Joseph justi gratia et persona servatur, ut testis ornetur; os enim justi mendacium nescit, et lingua ejus loquitur judicium, judicium ejus loquitur veritatem. Nec te moveat quod frequenter 1284 Scriptura conjugem dicit; non enim virginitatis ereptio, sed conjugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Denique quam non accepit, nemo dimittit; et ideo qui volebat dimittere, fatebatur acceptam. 6. Simul etiam movere non debet quod ait Evangelista: Non cognovit eam, donec peperit filium (Mat. I, 25); illud enim vel idioma Scripturae est, sicut habes alibi: Et donec senescatis, ego sum (Esai. XLVI, 4). Numquid post illorum senectutem Deus esse desivit? Et in Psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Numquid postea non sedebit? Vel quoniam qui causam agit, satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam astruat, incidentem differat. Et ideo qui Incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium, non putavit uberius prosequendum virginitatis Mariae testimonium; ne defensor magis Virginis, quam assertor mysterii crederetur. Certe quando justum docuit Joseph, satis declaravit quod sancti Spiritus templum, uterum mysterii, matrem Domini violare non potuit. 7. Didicimus seriem veritatis, didicimus consilium: discamus et mysterium. Bene desponsata, sed virgo; quia est Ecclesiae typus, quae est immaculata, sed nupta. Concepit nos virgo de Spiritu, parit nos virgo sine gemitu. Et ideo fortasse sancta Maria alii nupta, ab alio repleta; quia et singulae Ecclesiae Spiritu quidem replentur et gratia; junguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis. (Vers. 28, 29.) Et ingressus ad eam angelus dixit: Ave. gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ipsa autem ut vidit eum, mota est in introitu ejus.

. 8. Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio. Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris imitari. Sola in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus angelus reperiret: sola sine comite, sola sine teste; ne quo degeneri depravaretur affatu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen, inquit, cogitans, qualis esset haec salutatio.

. 9. Et ideo cum verecundia; quia pavebat: cum prudentia; quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta. Soli Mariae haec salutatio servabatur. Bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola 1285 gratiam quam nulla alia meruerat, consecuta est, ut gratiae repleretur auctore. Erubescebat ergo Maria, erubescebat etiam Elizabeth; et ideo cognoscamus quid intersit inter mulieris et virginis verecundiam. Illa de causa erubescebat, haec per verecundiam: in muliere modus pudoris adhibetur, in virgine pudoris augetur gratia. (Vers. 30, 31, 32.) Et ait angelus ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum, et ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus.

. 10. Dictum est quidem etiam de Joanne ab angelo, quia erit magnus (Luc. I, 15): sed ille quasi homo magnus, hic autem quasi Deus magnus; Magnus enim Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3). Et vere est ille magnus; quia major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est (Luc. VII, 28). Habet tamen majorem; quia qui minor est in regno Dei, major est illo (Ibid.). Magnus autem Joannes; sed coram Domino magnus. Et Joannes vinum et siceram non bibit, hic cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit. Ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae: Christus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores. 11. Simul mystice non dedignatur eorum convivium, quibus daturus est sacramentum. Hic ergo manducat, ille jejunat: utriusque populi typus in illo jejunat, in hoc pascitur. Sed jejunavit et Christus, ne praeceptum declinares: manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. Magnus ergo et Joannes, sed hujus magnitudo habet principium, habet finem: Dominus autem Jesus idem est finis atque principium, idem primus et novissimus (I Tim. VI, 16). Nihil ante primum, nihil ultra novissimum. 12. Neque te generationis humanae consuetudo in vitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. Sequere Scripturas, ut errare non possis. Primus Filius dicitur. Lectum est etiam quia et solus Pater, qui Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; sicut legisti: Et immortali soli . . . Deo (I Tim. I, 17): sed neque primus ante Patrem, neque solus sine Filio. Si alterum negas, alterum astruis, utrumque sequere, et utrumque confirmas. Non dixit: Ego prior, et ego posterior, sed: Ego primus, et ego novissimus (Apoc. I, 17 et XXII, 13). Primus est Filius, et ideo coaeternus; habet enim Patrem, cum quo sit aeternus. Audeo dicere. Primus est Filius, sed solus non est; et bene dico, et religiose dico. Quid erigitis ad impietatem, haeretici, aures? In laqueos quos tenditis, incidistis. Primus est Filius, et solus non est: primus, quia cum Patre semper: solus non est; quia sine Patre numquam est. Non ego hoc dico, sed ipse dixit: Et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Solus Pater, quia unus Deus: solus Pater, quia sola divinitas 1286 Patris et Filii et Spiritus sancti: et quod unum est, solum est. Solus Pater, solus Unigenitus, solus et Spiritus sanctus; neque enim qui Filius, et Pater: aut qui Pater, et Filius: aut qui Spiritus sanctus, et Filius. Alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; legimus enim: Rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Solus Pater, quia unus Deus, ex quo omnia: solus Filius, quia unus Dominus, per quem omnia. Solum divinitas facit, generatio et Patrem testificatur et Filium; ut nusquam Filius sine Patre, aut Pater esse videatur sine Filio. Ergo nec solus, quia non solus immortalis: nec solus lucem habitat inaccessibilem; quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joan. I, 18), qui sedet ad dexteram Patris. Et hinc quidam audent dicere inaccessibilem lucem esse quam habitat Pater. Numquid lux melior Patre? Quae autem lux inaccessibilis ei, cui non est inaccessibilis Pater? Et ipse lux vera, et genitor lucis aeternae, de qua dictum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Vide ne illa sit lux inaccessibilis quam habitat Pater, habitat et Filius; quia Pater in Filio, et Filius in Patre. 13. Bene ergo magnus; late enim funditur Dei virtus, late coelestis substantiae magnitudo porrigitur. Nihil praescriptum, nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum Trinitas habet. Non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate variatur. Dedit quidem Dominus Jesus hominibus magnitudinem: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5); non in fines tamen mundi, non in fines coeli, non ultra coelos. At vero in Domino Jesu omnia condita sunt in coelis et in terra, visibilia et invisibilia . . . . et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16 et 17). Coelum aspice, Jesus illic est: terram intuere, Jesus adest: ascende verbo in coelum, descende verbo in infernum, Jesus adest. Etenim si ascenderis in coelum, Jesus illic est: si descenderis in infernum, adest. Hodie cum loquor, mecum est, intra hoc punctum, intra hoc momentum. Et si in Armenia nunc loquitur Christianus, Jesus adest: Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Abyssos opinione si penetres, illic quoque Jesum videbis operari; scriptum est enim: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum? id est Christum deducere: aut quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 6 et 7). Ubi ergo non est, qui coelestia, inferna, et terrena complevit? Bene ergo magnus, cujus virtus mundum replevit, qui ubique est, et erit semper; quia regni ejus non erit finis. (Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi?

. 14. Videtur hic non credidisse Maria, nisi diligenter advertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum Dei Filium, fuisse videatur 1287 incredula. Quo autem modo fieri posset (licet salva praerogativa sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum: sed ut praerogativa major, major etiam fides ei debuit reservari), quo ergo modo fieri posset, ut Zacharias qui non crediderat, silentio condemnaretur: Maria autem si non credidisset, Spiritus sancti infusione exaltaretur? Sed neque non credere Maria, neque tam temere debuit usurpare: non credere angelo, usurpare divina. Neque enim facile erat scire mysterium absconditum a saeculis in Deo, quod nec superiores Potestates scire potuerunt. Et tamen non fidem renuit, non officium refutavit: sed accommodavit affectum, spopondit obsequium. Etenim cum dicit: Quomodo fiet istud? non de effectu dubitavit, sed qualitatem ipsius quaesivit effectus. 15. Quanto temperatior ista responsio, quam verba sunt sacerdotis? Haec ait: Quomodo fiet istud? Ille respondit: Unde hoc sciam (Sup., v. 18)? Haec jam de negotio tractat: ille adhuc de nuntio dubitat. Negat ille se credere, qui negat scire; et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem: ista se facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fieri possit, inquirit; sic enim habes: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. Virginem parere, divini est signum mysterii, non humani. Denique, Accipe, inquit, tibi signum: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14). Legerat hoc Maria, ideo credidit futurum: sed quomodo fieret, ante non legerat; non enim quemadmodum fieret, vel tanto prophetae fuerat revelatum. Tanti namque mandati mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum. Hodie primum auditur: Spiritus sanctus superveniet in te. Et auditur, et creditur. Denique: (Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.

. 16. Vide humilitatem, vide devotionem. Ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est. Simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod juberetur. Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Habes obsequium, vides votum. Ecce enim ancilla Domini, apparatus officii est: contingat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti. 17. Quam cito ergo etiam de impari conceptione credidit Maria! Quid enim tam impar quam Spiritus sanctus, et corpus? Quid tam inauditum, quam virgo praegnans contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cujus carior cura est virgini? Zacharias autem non de impari conditione, sed de senili aetate non credidit; 1288 nam conditio congruebat. Ex viro et femina solemnis est partus: nec incredibile debet videri, ubi natura concordat. Cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas impediat naturam; non est tamen irrationabile ut minor cedat causa majori, et potior praerogativa naturae usum inferioris excludat aetatis. Huc accedit quod Abraham et Sara filium in senectute susceperant: et Joseph filius senectutis est. Quod si, quia risit Sara, reprehenditur (Gen. XVIII, 13): justius condemnatur qui nec oraculo credidit, nec exemplo. Maria autem cum dicit: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi (Supra, v. 34)? non videtur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. Liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret, interrogavit. Unde et meruit audire: Beata quae credidisti (Infra, v. 45). Et vere beata, quae sacerdote praestantior; cum sacerdos negasset, virgo correxit errorem. Nec mirum si Dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit a Maria; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. 18. Et bene quaesivit quomodo fieret; legerat enim quia virgo generaret, sed non legerat quemadmodum generaret. Legerat, ut dixi: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14): quomodo autem acciperet, in Evangelio primum angelus est locutus. (Vers. 39, 40.) Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Judae, et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elizabeth.

. 19. Morale est omnibus, ut qui fidem exigunt, fidem adstruant. Et ideo angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides astrueretur exemplo, senioris feminae sterilisque conceptum virgini Mariae nuntiavit; ut possibile Deo omne quod ei placuerit, assereret. Ubi audivit hoc Maria, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio, nec quasi dubitans de exemplo: sed quasi laeta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio, in montana perrexit. Quo enim jam Deo plena, nisi ad superiora cum festinatione contenderet? Nescit tarda molimina sancti Spiritus gratia. 20. Discite et vos, sanctae mulieres, sedulitatem quam praegnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam, quae ante sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico virginitatis pudor, non ab studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardavit. In montana virgo cum festinatione, virgo officii memor, injuriae immemor, affectu vigente, non sexu, relicta perrexit domo. 21. Discite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo seria, festina in publico, mansit apud cognatam 1289 suam tribus mensibus. Etenim quae propter officium venerat, inhaerebat officio. Mansit ergo mensibus tribus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius videri in publico displicebat. 22. Didicistis, virgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. Venit propinqua ad proximam, junior ad seniorem: nec solum venit, sed etiam prior salutavit; decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit. Noverit honorem deferre senioribus. Sit magistra humilitatis, in qua est professio castitatis. Est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. Contuendum est enim quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adjuvetur: Maria ad Elizabeth, Christus ad Joannem. Denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Joannis, Dominus venit ad baptismum. Cito quoque adventus Mariae, et praesensentiae dominicae beneficia declarantur. (Vers. 41.) Simul enim ut audivit salutationem Mariae Elizabeth, exsultavit infans in utero ejus. Et repleta est Spiritu sancto.

. 23. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elizabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii: illa Mariae, iste Domini sensit adventum: femina mulieris, et pignus pignoris. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, repleta est mater. Non prius mater repleta, quam filius: sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem. Exsultavit Joannes, exsultavit et Mariae spiritus. Exsultante Joanne, repletur Elizabeth: Mariam tamen non repleri Spiritu, sed spiritum ejus exsultare cognovimus; incomprehensibilis enim incomprehensibiliter operabatur in matre. Et illa post conceptum repletur, ista ante conceptum. (Vers. 42, 43.) Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?

. 24. Novit sermonem suum Spiritus sanctus, nec umquam obliviscitur. Et prophetia non solum rerum completur miraculis, sed etiam proprietate verborum. Quis est iste fructus ventris, nisi ille de quo dictum est: Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3)? Hoc est, haereditas Domini filii sunt, qui merces sunt fructus illius, qui de Mariae ventre processit. Ipse fructus ventris est, flos radicis, de quo bene prophetavit Esaias dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet (Esai. XI, 1); radix enim est familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus: qui veluti bonae arboris fructus pro nostrae virtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediviva corporis resurrectione reparatur. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 1290

. 25. Non quasi ignorans dicit; scit enim esse Spiritus sancti gratiam et operationem, ut mater Prophetae a matre Domini ad profectum sui pignoris salutetur: sed quasi non humani hoc meriti, sed divinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: Unde hoc mihi? Hoc est, quantum bonum mihi accidit; ut mater Domini mei veniat ad me? Non cognosco meum. Unde hoc mihi, qua justitia, quibus factis, pro quibus meritis? Non usitata haec officia feminarum sunt: Ut veniat mater Domini mei ad me. Miraculum sentio, cognosco mysterium: mater Domini Verbo foeta, Deo plena est. (Vers. 44, 45.) Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo: et beata quae credidisti.

. 26. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae credidisti. Sed et vos beati, qui audistis, et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et concipit et generat Dei Verbum, et opera ejus agnoscit. Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum: sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo. Si secundum carnem una mater est Christi; secundum fidem tamen omnium fructus est Christus. Omnis enim anima accipit Dei Verbum, si tamen immaculata et immunis a vitiis, intemerato castimoniam pudore custodiat. 27. Quaecumque igitur talis esse potuerit anima, magnificat Dominum, sicut anima Mariae magnificavit Dominum, et exsultavit spiritus ejus in Deo salutari. Magnificatur enim Dominus, sicut et alibi legis: Magnificate Dominum mecum (Psal. XXXIII, 44); non quod Domino aliquid humana voce possit adjungi, sed quia magnificatur in nobis. Imago enim Dei Christus est; et ideo si quid justum fecerit anima aut religiosum, illam imaginem Dei, ad cujus est similitudinem creata, magnificat. Et ideo dum magnificat eum, magnitudinis ejus quadam participatione sublimior fit; ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum, et quadam aemulatione virtutis in se videatur exprimere. Magnificat autem anima Mariae Dominum, et exsultat spiritus ejus in Deo; eo quod et anima et spiritu Patri Filioque devota, unum Deum ex quo omnia, et unum Dominum per quem omnia, pio veneretur affectu. 28. Sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia plenior. Nec otiosum videtur quod et ante Joannem Elizabeth prophetat, et Maria ante Domini generationem; serpunt enim jam tentamenta salutis humanae. Nam sicut peccatum a mulieribus coepit: ita etiam bona a mulieribus inchoantur; ut feminae quoque muliebria opera deponentes, infirmitati renuntient: et anima quae non habet sexum, ut Maria quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem. (Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam. 1291

. 29. Bene inducitur sancta Maria, et exhibuisse officium, et mysticum numerum custodisse. Non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus. Nam si primo ingressu tantus processus extitit; ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur Spiritu sancto mater infantis: quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. Ungebatur itaque, et quasi bonus athleta exercebatur in utero matris propheta; amplissimo enim virtus ejus certamini parabatur. Denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elizabeth pariendi tempus impleret. Quod si diligenter advertas, invenies hoc nusquam positum, nisi in generatione justorum. Denique impleti sunt dies, ut pareret Maria: impletum est tempus, ut pareret Elizabeth; impletum est vitae tempus, cum sancti viri ex hoc vitae curriculo demigrarunt. Plenitudinem justi vita habet, inanes autem dies sunt impiorum. 30. Peperit ergo filium Elizabeth, et congratulabantur vicini. Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum; justitia enim communis est virtus. Et ideo in ortu justi, futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secuturae virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur. Pulchre autem tempus quo fuit in utero Propheta, describitur; ne Mariae praesentia taceatur: sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia Domini, matris in utero roboratur, qui infantiae impedimenta nescivit. Et ideo in Evangelio nihil super eo legimus, nisi ortum ejus, et oraculum, exsultationem in utero, vocem in deserto. Neque enim ullam infantiae sensit aetatem, qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris, a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi. (Vers. 60, 64.) Et respondit mater ejus, et dixit: Non, sed vocabitur Joannes. Et responderunt ad illam: Nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Annuebant ergo patri ejus, quem vellet vocari eum. Et accepit pugillares, et scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt omnes. Continuo autem resoluta est lingua ejus, et apertum est os ejus, et loquebatur benedicens Deum.

. 31. Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putaverint; ut advertas matri non nomen alicujus displicuisse degeneris, sed id sancto infusum Spiritu quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori: sed per prophetiam Elizabeth didicit, quod non didicerat a marito: Joannes est, inquit, nomen ejus, hoc est, non nos ei nomen imponimus, qui jam a Deo nomen accepit. Habet vocabulum 1292 suum quod agnovimus, non quod elegimus. Habent hoc merita sanctorum, ut a Deo nomen accipiant. Sic Jacob Israel dicitur (Gen. XXXII, 28), quia Deum vidit. Sic Dominus noster Jesus nominatus est, antequam natus: cui non angelus, sed Pater nomen imposuit. Revelabitur enim, inquit, filius meus Jesus cum iis qui cum eo jucundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis. Et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus Jesus . . . et convertetur saeculum (IV Esdr. VII, 28-30). Vides angelos, quae audierint, non quae usurpaverint, nuntiare. Nec mireris si nomen mulier quod non audivit, asseruit; quando Spiritus ei sanctus qui Angelo mandaverat, revelavit. Neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum. . 32. Et bene additur quia nemo in cognatione ejus vocabatur hoc nomine; ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis. Zacharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei affatum eripuerat et auditum, quod voce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens: Joannes est nomen ejus. Et hoc nomen non imponitur, sed astruitur: meritoque continuo resoluta est lingua ejus; quia quam vinxerat incredulitas, fides solvit. Credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce solvatur. Scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui: scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Etenim qui Joannem loquitur, Christum prophetat. Loquamur Joannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri, quod in sacerdote tanto irrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei coercebant. (Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.

. 33. Vide quam bonus Deus, et facilis indulgere peccatis: non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia Dei maxima, quod eum qui negaverant, confitentur. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum (De poenit., dist. 1, cap. Novit Dominus). (Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.

. 34. Pulchre cum de Domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit; ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret; ne cum publice enumeraret sua, quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia videretur, quae agnoscebat in filio. Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum alloquitur infantem. Verum si teneamus, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus 1293 audire, qui Mariae salutationem antequam nasceretur, audivit. Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae Spiritu Dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum, qui exsultandi habebat affectum. 35. Simul illud adverte quam paucis Elizabeth, quam multis Zacharias prophetet; et uterque sancto impletus Spiritu loquebatur: sed disciplina servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt, studeat, quam docere. Nec facile ullam prophetasse uberius quam matrem Domini reperimus. Prophetissa ipsa Maria soror Aaron quam cito cantici verba conclusit (Exod. XV, 20 et 21)! Eademque ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui poenam sermonis evasit (Num. XII, 1 et seq.). Cap. II (Cap. II. -- Vers. 1.) Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis terrae.

. 36. De ortu Salvatoris dicturi, non putamus alienum ut quo natus sit tempore, requiramus. Quid enim professio saecularium ad generationem Domini pertineret, nisi ut advertamus hoc quoque divinum esse mysterium; quia dum professio saecularis obtenditur, spiritalis impletur, non terrarum regi dicenda, sed coeli? Professio ista fidei, census est animorum; abolito enim Synagogae censu vetusto, novus census Ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret: et spiritaliter in typo plebs sua jam Christo nomina conferebat. Non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur: nec describuntur limites, sed proferuntur: nec aetas ulla distinguitur, sed omnis ascribitur; nullus enim ab hoc immunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem vagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. Nihil in hoc censu vereare terribile, nihil immite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. Vis Christi audire censores? Jubentur censere sine virgis: nec terrore, sed gratia plebem quaerere: recondere gladium, non possidere aurum (Matth. X, 9 et 10). Talibus censoribus acquisitus est orbis. . 37. Denique ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri jubetur. Quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur. 1294 Quis ergo poterat professionem totius orbis exigere, nisi qui totius habebat orbis imperium? Non enim Augusti, sed Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1). Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armenis: imperabat Christus. Acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyres ediderunt. Et ideo fortasse nos vincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur, huic Ariani quaestionem generis inferebant. (Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.

. 38. Atqui plerasque jam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. Haec est ergo professio prima, sed mentium: cui omnes profitentur, quia nullus excipitur, non praeconis evocatione, sed vatis qui multo ante praedixit: Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis, quoniam Deus summus, terribilis, rex magnus super omnem terram (Psal. XLVI, 2 et 3). Denique ut scias censum esse justitiae, veniunt ad eum Joseph et Maria, hoc est, justus et virgo: ille, qui Verbum servaret: ista, quae pareret. Ubi profitentur justus et virgo, nisi ubi nascitur Christus? Omnis enim spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 2. Ubi autem secundum altiorem rationem nascitur Christus, nisi in corde tuo, et in pectore tuo? Prope est enim Verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8). 39. Pulchre autem quod et praesidis nomen addidit, ut seriem temporis designaret. Praeside, inquit, Syriae Cyrino facta est haec prima professio. Ut quasi consulem quemdam, signi gratia, huic libro Evangelista ascripsisse videatur. Nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptioni omnium debuit tempus ascribi? Habes ergo omnia quae in contractibus esse consueverunt: vocabulum summam illic potestatem gerentis, diem, locum, causam. Testes quoque abhiberi solent: hos quoque nativitati suae, et generationi secundum carnem Christus adhibuit, qui signarent Evangelium, dicens: Vos eritis mihi testes in Hierusalem (Act. 1, 8) (Vers. 6, 7.) Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit in praesepio; quia non erat locus in eo diversorio. 1295

. 40. Breviter sanctus Lucas et quomodo, et quo tempore, et quo loco secundum carnem Christus natus sit, explicavit. At vero de coelesti generatione si quaeris, lege Evangelium sancti Joannis, qui a coelestibus exorsus ad terrena descendit. Illic invenies et quando erat, et quomodo erat, et quid erat, quid egerat, quid agebat, et ubi erat, et quo venerit, et quomodo venerit, quo tempore venerit, qua causa venerit. In principio, inquit, erat Verbum (Joan. I, 1); habes quando erat: Et Verbum erat apud Deum; habes quomodo erat. Habes etiam quid erat: Et Deus, inquit, erat Verbum. Quid egerat: Omnia per ipsum facta sunt (Ibid., 3). Quid agebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9). Et ubi erat: In hoc mundo erat (Ibid., 10). Quo venerit: In sua propria venit (Ibid., 11). Quomodo venerit, Verbum caro factum est (Ibid., 14). Quando venerit, Joannes testimonium perhibet de ipso dicens: Hic est de quo dixi, qui post me venit, ante me factus est; quia prior me erat (Ibid., 30). Qua causa venerit, Joannes ipse testatur. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29). Si igitur generationem utramque cognovimus, et utriusque munus unum, et causam qua venit advertimus; ut pereuntis mundi peccata suscipiens, peccati labem, et omnium mortem in se, qui vinci non posset, aboleret: consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas evangelista nos doceat, et vias Domini secundum carnem crescentis ostendat. 41. Nec quemquam movere debet quod altiori consilio Joannis infantiam diximus praetermissam, Christi vero infantiam asserimus esse descriptam, non enim omnium est dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam: omnibus omnia factus sum (I Cor. IX, 22): neque de quoquam alio ita dici potest, quia Vulneratus est propter iniquitatem nostram, et infirmatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 5). Ille igitur parvulus, ille infantulus fuit; ut tu vir possis esse perfectus: ille involutus in pannis; ut tu mortis laqueis sis absolutus: ille in praesepibus; ut tu in altaribus: ille in terris; ut tu in coelis: ille alium locum in eo diversorio non habebat; ut tu plures haberes in coelestibus sedibus mansiones. Qui cum dives, inquit, esset, propter vos pauper factus est; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Meum ergo paupertas illa patrimonium est; et infirmitas Domini mea est virtus. Maluit sibi egere, ut omnibus abundaret. Me illius infantiae vagientis abluunt fletus, mea lacrymae illae delicta laverunt. Plus igitur, Domine Jesu, injuriis tuis debeo quod redemptus sum, quam operibus quod creatus sum. Non prodesset nasci, nisi redimi profuisset. 42. Sed nemo intra usum corporis formam omnem divinitatis includat. Alia natura carnis est, alia divinitatis gloria. Propter te infirmitas, in se potentia: propter te inopia, in se opulentia. Noli hoc aestimare quod cernis, sed quod 1296 redimeris, agnosce. Quia in pannis est, vides: quia in coelis est, non vides: infantis audis vagitus, non audis bovis Dominum agnoscentis mugitus: Agnovit enim bos possessorem suum, et asina praesepe Domini sui (Esai. I, 3); immo praesepium dixerim, sicut scripsit qui transtulit; nihil enim apud me distat in verbo, quod non distat in sensu. Nam si orator illorum (Demost. Orat. pro Ctesiph.) qui phaleras sermonum sequuntur, neget in hoc positas esse fortunas Graeciae, hoc an illo verbo usus sit; sed rem spectandam putat: si ipsi philosophi eorum qui totos dies in disputatione consumunt, minus Latinis et receptis usi sermonibus sunt; ut propriis uterentur: quanto magis nos negligere verba debemus, spectare mysteria, quibus vincit sermonis vilitas, quod operum miracula divinorum nullis venustata sermonibus, veritatis suae lumine refulserunt? Denique asinam illam irrationabilem non fuco deliciarum, sed succo naturalis alimoniae praesepia sancta paverunt. 43. Hic est Dominus, hoc praesepe, quo nobis divinum mysterium revelatum est: irrationabiles gentes, pecudum intra praesepia more viventes, alimoniae sacrae ubertate pascendas. Agnovit ergo asina, species scilicet, et forma gentilium, praesepe Domini sui. Et ideo dicit: Dominus pascit me, et nihil deerit (Psal. XXII, 2). An mediocribus signis Deus probatur, quod angeli ministrant, quod Magi adorant, quod martyres confitentur? Ex utero funditur, sed coruscat e coelo: terreno in diversorio jacet, sed coelesti lumine viget. Nupta peperit, sed virgo concepit: nupta concepit, sed virgo generavit. Docuit enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas, quia plene jam erat expositum, silendum putavit, satis se divitem fore credens, si praesepe Domini sibi ex omnibus vindicasset. 44. Istum igitur parvulum, quem tu quasi vilem, qui infidelis es, arbitraris, Magi ex Oriente venientes, tam longo spatio sequuntur, et procidentes adorant, et regem appellant, et resurrecturum fatentur, offerentes de thesauris suis aurum, thus, et myrrham (Matth. II, 1 et seq.). Quae sunt ista verae fidei munera? Aurum regi, thus Deo, myrrha defuncto; aliud enim regis insigne, aliud divinae sacrificium potestatis, aliud honor est sepulturae, quae non corrumpat corpus mortui, sed reservet. Nos quoque qui haec audimus et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera proferamus: Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Si igitur in teipso quod es, non ex te debes aestimare, sed ex Christo: quanto magis in Christo non tua debes aestimare, sed Christi. 45. Ergo Magi de thesauris suis offerunt munera. Vultis scire quam bonum meritum habeant? Stella ab his videtur: et ubi Herodes est, non videtur: ubi Christus est rursus videtur, et viam monstrat. Ergo stella haec via est, et via 1297 Christus; quia secundum Incarnationis mysterium Christus est stella: Orietur enim stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Num. XXIV, 17). Denique ubi Christus, et stella est; ipse enim est stella splendida, et matutina. Sua igitur ipse luce se signat. 46. Accipe aliud documentum. Alia venerunt via Magi, alia redeunt; qui enim Christum viderant, Christum intellexerant, meliores utique quam venerant, revertuntur. Duae quippe sunt viae: una quae ducit ad interitum, altera quae ducit ad regnum: illa peccatorum est, quae ducit ad Herodem: haec via Christus est, qua reditur ad patriam; hic enim temporalis est incolatus, sicut scriptum est: Multum incola facta est anima mea (Psal. CXIX, 6). Caveamus igitur Herodem mundanae ad tempus praesulem potestatis; ut patriae coelestis aeternum consequamur habitaculum. 47. Non electis tantum praemia ista proposita sunt, sed etiam omnibus; quoniam Omnia, et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Vides enim quia non otiose, vel de Chaldaeis, qui peritiores in numeris habentur, Abraham Deo credidit: vel Magi qui licet magicis artibus, cum reconciliandae sibi divinitati studium impendunt, ortum in terris Domini crediderunt: non, inquam, otiose, sed ut ex adversariis gentibus sanctae religionis testimonium sumeretur, et divini timoris exemplum. 48. Sed tamen qui sunt isti Magi, nisi qui, ut historia quaedam docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: Orietur stella ex Jacob? Isti ergo sunt non minus fidei, quam successionis haeredes. Ille stellam vidit in spiritu, isti viderunt oculis, et crediderunt. Viderunt novam stellam, quae non erat visa a creatura mundi. Viderunt novam creaturam, et non solum in terra, sed etiam in coelo gratiam novi hominis requirebant, secundum quod Moyses prophetice posuit, quia Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel. Et cognoverunt hanc esse stellam, quae hominem Deumque significat. Adoraverunt parvulum: utique non adorassent, si parvulum tantummodo credidissent. Magus ergo intelligit suas cessare artes, tu non intelligis tua dona venisse? Ille fatetur alienum, tu non agnoscis promissum? Ille contra se credit, tu pro te non putas esse credendum?. 49. Natum ergo Magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat scribas et principes sacerdotum, et interrogat ubi Christus oriatur. Magi tantummodo regem nuntiant: Herodes Christum requirit. Ipsum igitur regem de quo interrogat, confitetur. Deinde cum ubi nasci haberet inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat, qui non erat nuntiatus. O amentes Judaei, venisse non creditis, quem videtis: venisse non creditis, quem 1298 dicitis esse venturum! Nuntiate, inquit, mihi, ut veniam, et adorem puerum (Matth. II, 8). Insidiatur quidem Herodes, sed Deum non negat, quem memorat adorandum. Deinde infantes occidi jubet (Ibid., 16). Cui alii nisi Deo talis victima debebatur? Expers licet sensus infantia, Deum tamen pro quo interimitur, confitetur. Haec de Matthaeo pauca libavimus; ut clareret infantiae tempora a divinitatis operibus non vacasse. Quod si aetas carnis ignava operis fuit, profecto Deus erat, qui divinitatis operibus exercebat carnis aetatem: qui etiam pastores faciebat in illa regione vigilare, custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 50. Videte Ecclesiae surgentis exordium: Christus nascitur, et pastores vigilare coeperunt, qui gentium greges, pecudum modo ante viventes in aulam Domini congregarent; ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus. Et bene pastores vigilant, quos bonus pastor informat. Grex igitur populus, nox saeculum, pastores sunt sacerdotes. Aut fortasse etiam: ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans, et confirma (Apoc. III, 2); quia non solum episcopos ad tuendum gregem Dominus ordinavit, sed etiam angelos destinavit. (Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.

. 51. Videte quemadmodum cura divina fidem astruat: angelus Mariam, angelus Joseph, angelus pastores edocet. Non satis est semel missum; duobus enim vel tribus testibus stat omne verbum. (Vers. 13, 14.) Et facta est cum angelo multitudo exercitus coelestium laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

. 52. Bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiae sequebantur. Cui igitur laudem angeli, nisi Domino suo dicerent, juxta quod scriptum est: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus (Psal. CXLVIII, 1 et 2)? Impleta igitur prophetia est. Laudatur de coelis Dominus, et videtur in terris. De quo sanctus Marcus ait, quia Cum bestiis erat, et angeli ministrabant ei (Marc. I, 13); ut in altero misericordiae insigne, in altero divinae indicium potestatis agnoscas. Tuum est quod bestias patitur, suum quod ab angelis praedicatur. Et aiunt: (Vers. 15, 16.) Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est, sicut Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes.

. 53. Vides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit. Vides pastores angelo credidisse: et tu Patri, Filio, Spiritui sancto, 1299 angelis, prophetis, et apostolis crede. Vide quam signate Scriptura singulorum libret momenta verborum: Festinant, inquit, Verbum videre. Etenim cum caro Domini videtur, Verbum videtur, quod est Filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, non vilis persona pastorum. Certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non gymnasia choris referta sapientum, sed plebem Dominus simplicem requisivit, quae phalerare audita, et fucare nesciret. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Nec contemnenda putes quasi vilia verba prophetarum: a pastoribus etiam Maria fidem colligit: a pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur; mirati enim sunt de iis, quae dicebantur a pastoribus ad ipsos. (Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.

. 54. Discamus sanctae Virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conferebat in corde. Si Maria a pastoribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? Si Maria ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere quam discere? Disce vitium esse personae, non sexus; sexus enim sanctus. Denique Maria praeceptum non accepit, exemplum edidit. 55. Circumciditur itaque puer. Quis ille puer, nisi ille de quo dictum est: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6)? Factus est enim sub Lege; ut eos qui sub Lege essent, lucrifaceret. 56. Sistitur autem in Hierusalem. Quid sit autem in Hierusalem sisti Domino, dicerem; nisi in Esaiae commentis ante dixissem. Circumcisus enim vitiis, Dominico dignus judicabatur obtutu; quia Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16). Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri; nam et circumcisio purgationem significat delictorum. 1300 Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio resurrectionis praefigurabatur aetate; hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII, 2); verbis enim Legis promittebatur Virginis partus. Et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui Lege signetur, in eumdem modum ab Angelo repetita verba declarant: Quia quod nascetur, inquit, sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit. 57. Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Numquid sanctus Achab? Numquid sancti pseudoprophetae quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae ignis assumpsit? Sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam. Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5). Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam; ut immaculatus exiret. (Vers. 25.) Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon: et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel.

. 58. Non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus et parentibus, sed etiam a senioribus et 1301 justis generatio Domini accipit testimonium. Omnis aetas, et uterque sexus, eventorumque miracula fidem astruunt. Virgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elizabeth prophetat, Magus adorat, utero clausus exsultat, vidua confitetur, justus exspectat. Et bene justus, qui non suam, sed populi gratiam requirebat: cupiens ipse corporeae vinculis fragilitatis absolvi, sed exspectans videre promissum; sciebat enim quia beati oculi qui eum viderent. (Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.

. 59. Vide justum velut corporeae carcere molis inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo; dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius. Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in Hierusalem, exspectet Christum Domini, accipiat in manibus Verbum Dei, complectatur quibusdam suae fidei brachiis. Tunc dimittetur, ut non videat mortem, qui viderit vitam. 60. Vides uberem in omnes gratiam Domini generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non justis. Ecce et Simeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum venisse Dominum Jesum Christum; ut justorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum judex verus et justus aut supplicia decernat, aut praemia. (Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.

. 61. Nec littera, nec historia docet ex hac vita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transverberatur. Et ideo prudentiam Mariae haud ignaram mysterii coelestis ostendit. Vivum enim verbum Dei, et validum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, artuumque et medullarum, cogitationes cordis, et secreta scrutatur animorum (Heb. IV, 12); quia nuda mentium, et aperta sunt omnia Dei Filio, quem conscientiae secreta non fallunt. 62. Prophetavit itaque Simeon, prophetaverat Virgo, prophetaverat copulata conjugio, debuit etiam vidua; ne qua aut professio deesset, aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis, et moribus talis inducitur; ut digna plane fuisse credatur, quae redemptorem omnium venisse nuntiaret. Cujus merita cum alibi descripserimus, cum viduas hortaremur (Lib. de Viduis, cap. 1), hoc loco quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda. Non otiose tamen annos octoginta quatuor viduitatis ejus expressit; quia et septem dodecades, et duae quadragesimae sacrum videntur numerum designare. (Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.

. 63. A duodecimo anno, ut legimus, Dominicae sumitur disputationis exordium; hic enim 1302 praedicandae fidei evangelizantium numerus debebatur. Nec otiose immemor suorum secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia Dei implebatur et gratia, post triduum reperitur in templo; ut esset indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede coelesti, et honore divino fidei nostrae se resurrecturus offerret, qui mortuus credebatur. (Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?

. 64. Duae sunt in Christo generationes: una est paterna, materna altera: paterna illa divinior, materna vero quae in nostrum laborem usumque descendit. Et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra consuetudinem fiunt, non humanis assignanda virtutibus, sed divinis referenda sunt potestatibus. Alibi eum ad mysterium mater impellit: hic mater arguitur (Joan. II, 3); quia adhuc quae humana sunt, exigat. Sed cum hic duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur; vides matrem didicisse de Filio, ut exigeret a validiore mysterium, quae stupebat in juniore miraculum. (Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.

. 65. Quid enim magister virtutis, nisi officium pietatis impleret? Et miramur si Patri defert, qui subditur matri? Non utique infirmitatis, sed pietatis est ista subjectio; attollat licet saevis emissus latebris coluber perfidiae caput, et serpentinis evomat venena pectoribus. Cum dicit se Filius missum (Joan. VIII, 29), majorem haereticus appellat Patrem; ut imperfectum Filium dicat, qui potest habere majorem; ut alienis auxiliis asserat cum qui mittitur, indigere: numquid et humano egebat auxilio; ut materno serviret imperio? Deferebat homini, deferebat ancillae (ipsa enim dicit (Luc. I, 38): Ecce ancilla Domini ), deferebat simulato patri: et miraris si Deo detulit? An homini deferre pietas est, Deo deferre infirmitas est? Vel ex humanis divina perpende, et quid patri amoris debeatur, agnosce. Pater honorificat Filium (Joan. VIII, 54 et 49), non vis ut Filius honorificet Patrem: Pater voce coelesti in Filio se complacere profitetur (Luc. III, 22), non vis ut Filius humanae carnis indutus amictu, cum humana voce, humano loquatur affectu, Patrem dicat esse majorem (Joan. XIV, 28)? Nam si Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CLXIV, 3): utique magnitudo quae finem non habet, nec augmentum habet. Sed cur non accipiam religiosis auribus Filium Patri in susceptione corporis obedientem, cum religiose accipiam Patrem Filio deferentem?. 66. Disce potius tuae utilitatis praecepta, et exempla pietatis agnosce. Disce quid parentibus tuis debeas, cum legis a Patre Filium non voluntate, non opere, non tempore discrepare: etsi personis duo, potestate unum sunt. Et utique nullum Pater ille coelestis laborem generationis 1303 expertus est: tu matri debes pudoris injuriam, virginitatis dispendium, partus periculum, matri longa fastidia, matri longa discrimina, cui miserae in ipsis votorum fructibus majus periculum est: et cum ediderit quod optavit, partu absolvitur, non timore. Quid anxios patres loquar pro filiorum profectu, et multiplicatos alienis usibus census, jactaque agricolae semina posterorum aetatibus profutura? Nonne pro his obsequia saltem oportet rependi? Cur impio patris vita prolixior, et communitas patrimonii videtur angustior, cum Christus non refugiat cohaeredes? Cap. III (Cap. III. -- Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.

. 67. Congregaturus Ecclesiam Dei Filius, ante operatur in servulo. Et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto; ut Ecclesia non ab homine coeperit, sed a Verbo. Ipsa enim est desertum, quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1). Denique ipsi dicitur: Laetare sterilis (Ibid.), et Exsulta desertum (Esai. LII, 9); quia nullis adhuc convenae plebis operibus colebatur, neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre non poterant, meritorum suorum verticem praeferebant. Nondum venerat qui diceret: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10). Nondum vitis illa coelestis fructus palmitibus suis, verborum quodam suorum traduce, ministrabat. Factum est ergo verbum, ut quae erat ante deserta, fructum nobis terra generaret. Factum est verbum, vox secuta est; verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium. Unde et David dicit: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Prius credidit, ut loqui posset. 68. Factum est autem verbum, ut sanctus Baptista Joannes poenitentiam praedicaret. Et ideo plerique sancto Joanni typum Legis imponunt; eo quod Lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit. Lex enim unumquemque qui viam gentium sequebatur, revocat ab errore, restringit a crimine: poenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. Lex autem et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16): Joannes vero praenuntius Christi. Ita Lex et Ecclesiae praenuntia, et gratiae poenitentia est. Bene itaque sanctus Lucas compendio usus est, ut Joannem declararet prophetam, dicens factum esse super eum verbum Domini: alia non adderet; nullus enim eget indicio sui, qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit, et omnia declaravit. 69. At vero sanctus Matthaeus et Marcus vestitu, et cinctu, et cibo Prophetam declarare voluerunt; eo quod vestitum de pilis camelorum habuit, 1304 et zonam pelliceam super lumbos suos: locustas autem, et mel silvestre edebat (Matth. III, 4; Marc. I, 6). Praenuntius enim Christi non patiebatur immundarum perire exuvias bestiarum: ipso quoque vestitus indicio designans Christum esse venturum, qui belluina, illuvieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum, gentilitatis immundae peccata suscipiens, in illo trophaeo crucis, amictu quodam se nostrae carnis exueret. 70. Quid autem sibi vult cinctus zonae pelliceae, nisi quod caro ista quae mentem prius gravare consueverat, ea post adventum Domini non impedimento coepit esse, sed cingulo? Scilicet juxta David: In salicibus . . . . organa nostra suspendimus (Psal. CXXXVI, 2); et juxta Apostolum (Philip. III, 3) confidentiam non habemus in carne, et confidentiam habemus in corpore: non habemus in voluptatibus, habemus in passionibus; quoniam in spiritu fervens vigeat affectus, et ad omne accingamur obsequium coelestium praeceptorum, devotione mentis intenti, atque apparatu corporis expediti. . 71. Cibus quoque propheticus index officii, nuntiusque mysterii est. Quid enim tam otiosum ad hominis officium, quam locustas quaerere: et quid tam plenum ad vatis mysterium? Nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum laboris inertes, ad tactum fugaces, vagae saltu, ore stridulae sunt locustae; eo convenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine gravitate, sine voce sonum querelae ederet, verbum vitae ignoraret. Hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerus major populi congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur. Ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle silvestri, non intra alvearium legis plebis Judaicae fetu reperta, sed in campis, et foliis silvae gentilium errore diffusa, juxta quod scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). 72. Et hic quidem mel silvestre edebat, annuntians populos de petrae melle saturandos, sicut scriptum est: Et de petra mellis saturavit eos (Psal. LXXX, 17). Sic etiam Eliam corvi cibo advectitio, et lucrativo potu inter deserta paverunt (III Reg. XVII, 6); ut indicio foret populos nationum tetro squalentes colore meritorum, qui ante cibum fetidis in cadaveribus requirebant, nunc de se advectitiam prophetis alimoniam praebituros. Cibus enim prophetarum, divinae voluntatis effectus est, sicut ipse Dominus declaravit dicens: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV, 34). (Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.

. 73. Bene vox dicitur Joannes Verbi praenuntius. Nam interrogatus ipse Joannes: Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 22 et 23). 1305 Et ideo ait: Qui post me venit, ante me factus est (Ibid., 30); quia vox praecedit inferior, verbum sequitur, quod praecellit. Ideo et a Joanne baptizari voluit; quia in hominibus verbum consecratur voce doctoris. Ideo fortasse Zacharias vocem recepit, quia vocem locutus est. (Vers. 7, 8.) Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et ne coeperitis dicere: Pater noster est Abraham. Dico autem vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

. 74. Argui quidem videtur malitia Judaeorum, eo quod vario noxiae mentis veneno, serpentinos lapsus, et terrena cubilia, non divinae aliquod mysterium cognitionis operentur: sed tamen cum dicitur: Quis ostendit vobis fugere a ventura ira? ostenditur his Dei miseratione infusa prudentia; ut gerant suorum poenitentiam delictorum, futuri terrorem judicii provida devotione metuentes. Ad generationem ergo, non ad successionem referenda est comparatio viperarum. Aut fortasse juxta quod scriptum est: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16), ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant, et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant. 75. Et ideo admonentur claritatem sibi magis operis, quam nobilitatem generis vindicare; quod nulla in successione praerogativa sit, nisi fidei astipuletur haereditas, quam Dei nutu ad populos gentilium transferendam, sermone prophetico revelavit, dicens: Potens est Deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae. Nam licet Deus possit diversas convertere et commutare naturas; tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prodest, in praenuntio Christi nihil magis quam aedificationem Ecclesiae debeo surgentis agnoscere; quae non rupeis saxis, sed vivis lapidibus exstructa, in habitaculum Dei et fastigium templi conversione nostrorum surrexit animorum. Etenim parabat Deus mentium nostrarum dura mollire, et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. Quid enim aliud quam lapides habebantur, qui lapidibus serviebant, similes utique iis qui facerent eos? Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis saxeus quidam insensibilis, irrationabilisque naturae usus inoleverat. Nam si lapidibus vivis firmatos viros fidei robore sententia apostolica comparavit, juxta quod scriptum est: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, offerentes hostias spiritales (I Petr. II, 5): multo altius hic videntur voce prophetica lapidibus homines comparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant; ut dum lapidibus putant divinitatis alicujus inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non usu corporis, sed mentis habitu verterentur. Denique ex Abrahae 1306 secundum carnem successione manantes, et principes Sodomorum appellantur (Esai. I, 10), et parietes dealbati (Matth. XXIII, 27): ita sibi praerogativam generis morum magis similitudo vindicat, quam ordo majorum (Act. XXIII, 3). Quin etiam ut scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit subjiciens Propheta: (Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.

. 76. Exempli autem ideo facta mutatio est; ut illo comparationis processu quidam intelligatur hominis clementior jam profectus. Nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, jam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae munere decorae ad usum, ad aspectum venustae, ad fructum opimae, surgunt cacuminibus, funduntur brachiis, replentur fructibus, frondibus vestiuntur. Atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari, meritisque crescentibus longaevae humilitatis radice fundati, sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum vertices erigamus; ne evangelica securis agricolae trunci radicem silvestris excidat. Vae enim mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX, 16). Sed vox ista apostolica est. Vae mihi est, si non peccata deflevero, vae mihi est si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; vae mihi est, si dolum proximo meo fecero; vae, si locutus non fuero veritatem. Ad radicem securis est posita, faciat fructum, qui potest gratiae, qui debet poenitentiae. Adest Dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat. Anni tres sunt ex quo venit, et fructum in Judaeis invenire non potuit: utinam inveniat in nobis. Jussurus est succidi infructuosos, ne terram occupent. Sed qui adhuc non habet fructum, conetur ut afferat in futurum. Bonus ille cultor agri interveniet pro nobis infecundis, pro nobis infructuosis; ut detur spatium, patientia deferatur; ne forte et nos aliquem fructum ferre Deo possimus. 77. Singulis quoque generibus hominum conveniens tribuit sanctus Joannes Baptista responsum, unum omnibus (Dist. 86, cap. In singulis): ita publicanis, ne ultra praescriptum exigant; militibus, ne calumniam faciant, ne praedam requirant; docens idcirco stipendia constituta militiae; ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum: misericordia communis est usus, ideo commune praeceptum; omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria, et ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur, non agricola vel urbanus, dives et pauper, omnes in commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo virtutum est. Et ideo omnibus est proposita perfectae forma virtutis; ne vestimentis alimentisque suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis 1307 humanae mensura servatur; ut non sibi unusquisque totum eripiat: sed quod habet, cum paupere partiatur. (Vers. 15, 16.) Aestimante autem populo et cogitante in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus; respondit dicens: Ego quidem vos baptizo in aqua, in poenitentia.

. 78. Videbat ergo Joannes cordis occulta. Sed consideremus cujus haec gratia. Quemadmodum autem prophetis palam fiant cordis occulta, Paulus ostendit dicens: Occulta quoque cordis ejus manifesta fient: et procidens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus est in vobis (I Cor. XIV, 25). Dei ergo munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adjuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Quo autem proficit ista cogitatio Judaeorum, nisi ut secundum Scripturas venisse Christum probetur? Erat enim qui exspectabatur; et ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur, advenit. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur, in seipso esse non creditur? Quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt. Quae Deo secundum carnem dignior generatio, quam ut immaculatus Dei Filius immaculatae generationis servaret etiam in suscipiendo corpore puritatem? Et utique divini adventus signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est. 79. Ego, inquit, vos aqua baptizo. Cito probavit non esse se Christum, qui visibili operetur officio. Nam cum ex duabus naturis homo, id est, ex anima subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur. Aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur. Aliud agimus, aliud invocamus; licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret. Non enim aqua omnis ablutio est, sed haec inter se divisa esse non possunt, et ideo aliud fuit baptisma poenitentiae, aliud gratiae est. Istud ex utroque, illud ex uno; nam cum communia delicta sint mentis et corporis, purificatio quoque debuit esse communis. Et bene sanctus Joannes se intellexisse significans quid in cordibus cogitarent, et quasi non intellexerit, declinans majestatis invidiam, non verbo, sed opere declaravit non esse se Christum. Opus enim hominis est gerere poenitentiam delictorum; Dei munus est gratiam implere mysterii. Venit autem fortior me.

. 80. Non comparationem fecit, ut ipso se tantum fortiorem dixerit Christum (neque enim inter Dei Filium et hominem ulla poterat esse collatio), sed quia multi fortes; nam et diabolus fortis: Nemo enim potest vasa fortis . . . diripere, nisi prius alligaverit fortem (Marc. III, 27). Multi ergo fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique eousque non fecit comparationem, ut addiderit: Cujus non sum dignus calceamenta portare, evangelicae praedicationis 1308 ostendens in apostolos gratiam esse collatam, qui sunt calceati in Evangelium. 81. Videtur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Joannes personam accepit populi Judaeorum. Unde ad hoc referunt quod ait: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30), quod oporteret minorem fieri populum Judaeorum, crescere in Christo populum Christianum. Denique et Moyses accepit personam populi; sed ille calceamentum non Dominicum portabat, sed pedum suorum. Et isti calceati sunt calceamento fortasse non suorum pedum; ille autem solvere calceamentum pedum jubetur suorum (Exod. III, 5); ut animi ejus gressus et mentis, corporei nexus vinculis absolutus, iter spiritale gradiatur. Apostoli autem calceamentum deposuerant corporale, quando missi sunt sine calceamento, sine virga, sine pera, sine zona; sed non statim Domini calceamenta portarunt. Fortasse post resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta Domini dicerent, monebantur. Denique postea his dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15); ut evangelicae praedicationis vestigium proferentes, toto Dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. Est igitur calceamentum nuptiale evangelica praedicatio. Sed de hoc opportunius aliquid in aliis explicabimus (Inf. cap. X). (Vers. 17.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni: habens ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem igni comburet inexstinguibili.

. 82. Habens ventilabrum in manu. Ventilabri indicio discriminandorum Dominus declaratur jus habere meritorum; eo quod dum frumenta in area ventilantur, plena a vacuis, ab inanibus fructuosa veluti quodam aurae spirantis examine separantur. Per hanc igitur comparationem ostenditur quod Dominus judicii die solidae merita fructusque virtutis ab inanis jactantiae, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat; perfectioris meriti viros locaturus in mansione coelesti. Ipse enim perfectior fructus est, qui meruerit ejus esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus afferret in nobis, invisus paleis, inanibus meritis non amicus. Et ideo ante eum ignis ardebit, non natura sui noxius; utpote qui mala improbitatis exurat, splendorem probitatis accumulet. (Vers. 21, 22.) Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de coelo facta est: Filius meus es tu, in te complacui.

. 83. Baptizatus est ergo Dominus non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, baptismatis jus haberent. Et ideo qui ad Christi lavacrum venerit, peccata deponit. Pulchre autem in iis quae a caeteris dicta sunt, sanctus Lucas 1309 evangelista compendium sumpsit, et intelligendum magis quod a Joanne Dominus baptizatus est, quam expressum reliquit. Quae autem Dominici causa baptismatis, Dominus ipse declarat dicens: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). 84. Cum igitur tanta ad aedificationem Ecclesiae suae divino Deus favore concesserit; ut post patriarchas, prophetas, angelos, unigenitus descenderet Dei Filius, et ad lavacrum veniret; nonne vere atque divine de Ecclesia cognovimus dictum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1)? Nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam (Ibid.). Haec de quodam psalmo. Audeo tamen etiam ego dicere, quod homo viam non possit adoriri, nisi Dominum habeat praeviantem. Unde criptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4); et, A Domino diriguntur viae viri (Prov. XX, 24). Denique ille perfectior, qui intelligeret se sine Domino ambulare non posse: Vias, inquit, tuas edoce me (Psal. XXIV, 4). Et ut ad historiam veniamus (non enim simplicem tantum rei gestae sertem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad aemulationem scriptorum referre) ex Aegypto populus exivit, nesciebat viam quae ad terram duceret sanctam. Misit Deus per noctem columnam ignis, ut per columnam populus viam disceret. Misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram, neque ad dexteram declinaret (Exod. XIII, 21). Sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis columnam: non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post ad ventum Domini fides exigitur, signa conduntur. Time Deum, et praesume de Domino: Immittit enim angelos Dominus in circuitu timentium eum, et cripiet eos (Psal. XXXIII, 8). Vides itaque quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino (Conf. S. August. lib. de Gratia Christi, cap. 44). Et ideo juxta Apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, in nomine Domini nostri Jesu Christi (I Cor. X, 31). In duabus enim epistolis: alibi in nomine Domini nostri Jesu Christi (Coloss. III, 17); alibi in gloriam Dei facere te praecepit; ut scias eamdem esse Patris et Filii gloriam, eamdemque virtutem: nec in aliquo circa sui divinitatem Patrem et Filium discrepare, qui circa praesidia nostra non discrepant. Docuit igitur me David quod nemo sine Domino aedificet domum, custodiat civitatem (Ps. CXXVI, 1). 85. Docuit me etiam Moyses quod nemo nisi Deus fecerit mundum: In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Docuit etiam quod hominem Deus opere suo fecerit; nec otiose posuit: Finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae (Gen. II, 7); ut actum quemdam Dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis advertas. Docuit etiam quia et mulierem fecit Deus: Immisit enim Deus soporem in Adam, et dormivit, et sumpsit unam costam de latere ejus, 1310 et replevit carnem ejus: et aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit ab Adam, in mulierem (Ibid., 21 et 22). Non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Evam Moyses Deum inducit operantem. Mundum Deus fieri jussit, et factus est, et uno verbo opus mundi Scriptura indicat absolutum: ad hominem venitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi Propheta Dei laborantis ostendere (Psal. CXL, 5). 86. Plus nescio quid in his intelligere, quam lego, opera Dei elaborata me cogunt. Subvenit Apostolus aestuanti, et quod ego non intelligebam quid esset: Os de ossibus meis, et caro de carne mea: et, Haec vocabitur mulier; quoniam de viro suo assumpta est (Ibid., 23) divino mihi spiritu revelavit dicens: Sacramentum hoc magnum est (Ephes. V, 32). Quod sacramentum? Quia duo erunt in carne una; et, Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Ibid., 31): et, Quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus (Ibid., 30). Quis est iste vir propter quem mulier parentes relinquat? Relinquit parentes Ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Propter quem virum, nisi forte illum de quo dicit Joannes: Post me venit vir qui ante me factus est (Joan. I, 27)? De cujus latere dormientis costam Deus sumpsit; ipse enim est qui dormivit, et quievit et resurrexit; quoniam Dominus suscepit eum. Quae est hujus costa nisi virtus? Quia tunc quando miles latus ejus aperuerit, continuo aqua et sanguis exivit, qui effusus est pro saeculi vita (Joan. XIX, 34). Haec saeculi vita, costa Christi est: haec costa secundi est Adam. Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem: novissimus Adam Christus est, costa Christi vita Ecclesiae est. Nos ergo membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Et fortasse haec est costa de qua dixit: Sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46). Haec est costa quae de Christo exivit, nec corpus ejus imminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa; spiritus autem non dividitur ipse, sed dividit singulis prout vult. Haec est Eva mater omnium viventium. Si enim intelligas viventem cum mortuis quaeri, intelligis eos mortuos esse, qui sine Christo sunt, qui participes vitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est vita. Mater ergo viventium Ecclesia est, quam aedificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum Dei. 87. Veniat ergo Deus, aedificet mulierem, illam quidem adjutricem Adae, hanc vero Christi. Non quia Christus adjumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per Ecclesiam pervenire. Et nunc aedificatur, et nunc formatur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur. Et ideo novo verbo usa est Scriptura; quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20). Et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. Veni, Domine Deus, aedifica mulierem istam, aedifica civitatem; 1311 veniat et puer tuus: tibi enim credo dicenti: Ipse aedificabit civitatem mihi (Esai. XLV, 13). 88. Ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce civitas quae vivet in aeternum; quia mori nescit. Ipsa enim est civitas Hierusalem, quae nunc videtur in terris, sed rapietur supra Eliam; Elias enim unus fuit. Transferetur super Enoch, cujus mors non invenitur. Ille enim raptus est, ne malitia mutaretur cor ejus: haec autem diligitur a Christo quasi sponsa gloriosa, sancta, immaculata, sine ruga. Et quanto melius totum corpus assumitur, quam unus assumptus est? Haec enim est spes Ecclesiae. Rapietur profecto, assumetur, transferetur ad coelum. Ecce curru igneo raptus est Elias: rapietur et Ecclesia. Non mihi credis? Crede vel Paulo, in quo Christus locutus est: Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thes. IV, 16). 89. Ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabriel archangelus, innumeri angeli diriguntur, et multitudo coelestis exercitus Deum laudat; quia civitatis hujus aedificatio propinquat. Mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat, verum non est solus; quia Pater praesens est. Et si solus aedificat; gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat. Scriptum est de templo, quod aedificavit Salomon, in quo typus Ecclesiae fuit, quia septuaginta millia erant qui in humeris portarent, et octoginta millia lapidum caesores, et tria millia sexcenti operum praepositi (II Par. II, 2). Veniant angeli illi, veniant lapidem caesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera levigentur. Veniant et qui in humeris portant; scriptum est enim: Super humeros tollentur (Esai, XLIX, 22). 90. Venit ergo ad Joannem, quoniam caetera comperistis. Venit ad Joannis baptisma: sed Joannis baptisma habebat poenitentiam delictorum (Matth. III, 13). Et ideo prohibet eum Joannes dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14)? Cur venis ad me, qui peccatum non habes? Ille enim baptizandus est a me, qui peccatum habet: qui autem peccatum non fecit, lavacrum poenitentiae cur requirat? Sine, inquit, modo: hoc est, dum Ecclesia aedificetur, decet nos implere omnem justitiam (Ibid., 15). Quae est justitia, nisi misericordia? Dispersit enim, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam quam ante non habui. Justitia ergo ejus manet in aeternum. Quae est justitia, nisi ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? Quae est justitia, nisi ut qui carnem suscepit, non quasi Deus sensum aut ministerium carnis excluderet: sed quasi homo carnem vinceret, ut vincere me doceret? Docuit enim me qua ratione possim terrenis concretam vitiis obnoxiae carnis illuviem sepelire criminibus, renovare virtutibus. 1312 . 91. O vere divinam in ipsa humilitate Domini prospicientiam! Quanto enim abjectior humilitas, tanto divinior providentia. Injuriarum suarum acerbitate Deus proditur: et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, Deus probatur. Quid enim tam divinum ad populos provocandos, quam ut nemo refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit? Nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus venit ad remedium peccatorum. Si pro nobis Christus lavit, immo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus? Quo igitur magis opere, quo magis mysterio Deus (quamquam Deus in omnibus) quam hoc probatur; quando per totum mundum, qua generis humani conditio diffunditur, per separatarum divortia tractusque regionum, uno momento in uno corpore Deus fraudem vetusti erroris abolevit, gratiam regni coelestis effudit? Unus enim mersit, sed elevavit omnes: unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo omnium peccata morerentur. Purificate igitur vos, ut apostolus dicit (Jacob., IV, 8), quia purificavit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. Haec de nobis. 92. Nunc consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed Patrem confitemur, et Filium Deum confitemur. Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies (Deut. X, 20), negavit Filius esse se solum dicens: Sed non sum solus, Pater enim mecum est (Joan. XVI, 32). Nec nunc solus est; Pater enim se adesse testatur. Adest et Spiritus sanctus; numquam enim potest a se Trinitas separari. Denique apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba. Quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in coelo est, qui non est solus in terris? Advertamus mysterium: quare sicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia; ut simus simplices sicut columbae. Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam arcam quae sola fuit diluvii immunis, advexit (Gen. VIII, 11). Docuit me cujus typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam. Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum, ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae (Psal. LIV, 7)?. 93. Venit ergo Spiritus sanctus, sed attende mysterium. Venit ad Christum. Omnia enim per ipsum . . . . . facta sunt . . . . . et in ipso constant (Colos., I, 16 et 17). Sed vide benevolum Dominum, qui solus se injuriis subdidit, solus gratiam non quaesivit. Et ubi aedificavit Ecclesiam? Rogabo, inquit, Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec agnoscit eum (Joan. XIV, 16 et 17). Merito 1313 ergo se in corpore demonstravit; quoniam divinitatis substantia non videtur. 94. Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem. Sed quia videre non possumus, audiamus. Adest enim benevolus Deus, non derelinquet templum suum. Vult omnem exaedificari animam: vult eam ad salutem informare: vult lapides vivos a terra ad coelum transferre. Diligit templum suum: et nos diligamus eum. Si diligimus Deum, praecepta ejus servemus. Si diligimus eum, noverimus eum. Qui enim dicit quia novit eum, et praecepta ejus non servat, mendax est (I Joan. II, 4). Quomodo enim potest Deum diligere, qui non diligit veritatem, cum Deus veritas sit? Audiamus ergo Patrem; invisibilis enim Pater: sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam. Cum ergo Filius Deus, in eo utique quod Deus Filius, non videtur; sed demonstrare se voluit in corpore: et quia Pater corpus non gerebat, ideo probare voluit Pater nobis in Filio se esse praesentem, dicens: Filius meus es tu, in te complacui. Si vis discere Filium cum Patre semper esse praesentem, lege Filii vocem dicentis: Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Si Patris testimonium quaeris, audisti a Joanne. Crede igitur ei, cui se baptizandum credidit Christus, cui Pater Filium coelesti voce commisit, 1314 dicens: Hic est Filius meus Dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). 95. Ubi sunt Ariani, quibus non placet Filius, in quo complacuit Pater? Hoc non ego dico, neque hominum quisquam locutus est; neque enim per hominem Deus, neque per angelos, neque per archangelos: sed ab ipso Patre vox de coelo missa signavit. Deinde alibi idem Pater repetit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5), dicentem utique audite: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Qui ergo Filio non credit, non credit Patri. Testis est ille de Filio: si dubitatur de Filio, paterno non creditur testimonio. Deinde cum dicit: In quo complacui; non aliena in Filio, sed sua laudat. Quid est enim dicere: In quo complacui, nisi quia omnia quae habet Filius, et Pater habet: sicut et quae Patris sunt, Filii sunt? Filius dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15); indifferentis enim divinitatis potentia non secernit inter Patrem et Filium, sed unam Patri Filioque participat potestatem. Credamus Patri, cujus vocem elementa sonuerunt: credamus Patri, cujus voci elementa obsequium praebuerunt. Credidit mundus in elementis, credat in hominibus: credidit in exanimis, credat in viventibus: credidit in mutis, credat in loquentibus: credidit in iis quae non habent sensum, credat in iis qui sensum, ut Deum cognoscerent, consecuti sunt.