Jump to content

Expositio Evangeliorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio Evangeliorum
Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 30


Expositio Evangeliorum

EXPOSITIO QUATUOR EVANGELIORUM De brevi Proverbio edita.

IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

Expositio Evangeliorum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.ExpEva, cc_idno: 7259

EXPOSITIO QUATUOR EVANGELIORUM De brevi Proverbio edita.

PROLOGUS.

30.0531B| Primum quaerendum est omnium librorum tempus, locus, persona: et quare non de duodecim 30.0532B| Evangelia recipiantur nisi quatuor: quia totus mundus ex quotuor elementis est, id est, coelo, terra, 30.0533A| igne, aqua. Per coelum Joannes ostenditur: quia sicut coelum omnia superat, ita et Joannes, qui dixit: In principio erat Verbum. Per Matthaeum terra: qui dixit: Liber generationis Jesu Christi. Per Lucam ignis, qui dixit: Nonne cor jam ardens erat in nobis? Per Marcum aqua: qui dixit: Vox clamantis in deserto, Id est, quatuor flumina de uno fonte quatuor evangelistas significat, id est, Christum. Fison, insufflictio, significat Joannem; Geon, velocitas, significat Matthaeum; Tigris, felicitas, significat Marcum; Eufrates, fertilitas, significat Lucam. Irrigant mundum, id est, Ecclesiam, et significant quatuor virtutes, id est, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam: et sicut paradisum irrigant quatuor flumina, sic et cor nostrum hae quatuor 30.0533B| virtutes. Et homo ex quatuor elementis consistit: ex aere, igne, et aqua, et terra. Ex aere, flatus: igne, sanguis: aqua, flamma, terra, corpus. Per caput coelum, ubi sunt duo luminaria: pectus, aer: venter, aquam: pedes, terram. Item, Adam a quatuor stellis nomen accepit, quod est artis, dosis, anatholis, mesimbrio, vel quatuor significant evangelistas. Et sicut de Adam omnis homo nascitur: ita per quatuor evangelistas omnes ad fidem veniunt. Item arca Noe quadrata legitur ex lignis facta longitudo CCC cubitorum, et latitudo L, altitudo XXX, et uno cubito consummata, significat Ecclesiam: per quatuor evangelistas longitudo spes vitae aeternae, latitudo charitas, altitudo fides Trinitatis, unum cubitum unum Dominum colere. Bitumina intus et foris, 30.0533C| charitatem Dei et proximi significant. Item arca testamenti, ubi erant duae tabulae et virga Aaron, quatuor circulis aureis portabatur; et vectes ex auro cooperti, quatuor evangelistas significant; arca Ecclesiam, vectes doctores. Sicut illi circumdati erant ab annulis, ita sacerdotes de veteri, et novo Testamento docti. Quatuor evangelistae portant Ecclesiam ab haeresi defendendo. Per virgam crux ostenditur: et sicut quadratum lignum in qua parte versum fuerit, firmum stat, ita homo ex quatuor evangelistis edoctus contra haeresim, et tribulationem firmus fiat. Item Matthaeus donatus: Marcus donum excelsum: Lucas consurgens: Joannes gratia Domini. Item rota in rota, spiritus in rota praedicatio Evangelii in mundo gyrans: Spiritus in rota Spiritus sanctus 30.0533D| in Evangelio. Item vas linteum, et super ipsum quatuor lineae quatuor evangelistas significant: haec sunt, munda et immunda, Judaei et Gentes. Item quatuor animalia habent oculos ante et retro clamantia, Sanctus: quatuor evangelistae sunt. Item 30.0534A| supplantavit Jacob ter fratrem suum, primum per benedictionem, secundo per lentem, tertio per benedictionem: Esau diabolum significat, Jacob Christum, qui ipsum ter vicit et supplantavit: ita et nes debemus supplantare fratrem nostrum diabolum, treis vicibus, in cogitatione, in verbo, et in opere. Ideo frater noster est, quia Deus ipsum creavit, qui et nos, unum patrem habemus Deum: et bonum illum creavit, sed per suum vitium superbiendo se privavit. Quatuor evangelistae significant Matthaeus faciem hominis: Lucas vituli: Marcus leonis: Joannes aquilae: Dominus Jesus Christus totum implevit, homo nascendo, vitulus immolando, leo surgendo, aquila ascendendo. Rota in rota, lege in legem, vetus in novum. Cur quatuor evangelistae 30.0534B| non per quatuor apostolos scribuntur, nisi per duos discipulos, et duos apostolos, quia filii Jacob de duabus liberis, et duabus ancillis nati sunt. Matthaeus mel: Marcus lac: Lucas oleum: Joannes vinum.

IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM.

Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abrahae. Ideo duos patres nominat, quia de David dicitur: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. De Abraham dicitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ideo David ante Abraham scribitur, quia propinquior est Christo de illo stirpe nascendo. Jacob genuit Joseph, secundum creationem dixit: Lucas secundum legem dixit, ut filius Heli esset. Ideo mulieres in genealogia Christi sunt, 30.0534C| quia ipsae ad vitam aeternam veniunt ut viri: et ideo peccatores in genealogia Christi nominantur, quia ipse dixit: Non veni vocare justos, sed peccatores. Lucas de Christo ab Adam dicens, ostendit quod per Christi genus Adae solvitur a peccato, sive quod de Christo exeunt, qui revertuntur ad Patrem. Figura XLII virorum in genealogia Christi, hoc est, XLII mansiones filiis Israel ab Aegypto, usque ad terram repromissionis, id est, de mundo ad coelum: quod significat per terna genera venire ad Christum, per fidem, spem, et charitatem. Quid per XIV, nisi per X verba Legis, et per quatuor virtutes: prima prudentia, servire Deo, non idolis: secunda temperantia, non concupiscere: tertia justitia, non adulterare: quarta fortitudo, dimittere, non occidere. Per quatuor 30.0534D| fuit perditio mundi, per virum, per mulierem, per lignum, per serpentem, et per quatuor restauratur, per Christum, per Mariam, per crucem, per virum Joseph. Serpens qui fuit in Israel Christum significavit: Ipsa de aere facta cum quatuor rotis 30.0535A| rotundis: qui eam videbant sanabantur: Et elevavit illum in caput virgae, ut toti viderent eam, et fugissent animalia deserti, prae timore rotarum, et sic unusquisque sanatus est, si inspexerit Christum in caput virgae, id est, in crucem. Quatuor rotae, quatuor evangelistas significant: sic fugit diabolus Evangelium, quando sonat in coelum.

Christi autem generatio sic erat. Id est, secundum carnem, dixerunt. Ideo Christi dicitur, ut ab ipso derivativo vocabulo Christiani vocentur: per etymologiam iterum Christus, id est, unctus, quia per ipsum post lavacrum chrismae unctionem percepimus. Sic erat per aeternitatem. Sonat Maria, stella maris; quia stella dulcis est, mare amarum est; sic Maria, in mari mundi fuit inter peccatores velut 30.0535B| stella maris: quia ut mors est, stella viros ad portum adducit, si sequantur illam: sic Maria in mundo ubi natus est Christus, qui omnes ad vitam ducit, si sequantur illum. Desponsata mater ejus, id est, pro quatuor causis, ut non lapidaretur ut adultera, et ut in fugam haberet solatium, et genealogia Christi per Joseph, ut partus celaretur diabolo. Antequam convenirent, id est, antequam fuissent in qua habitatione: inventa est ab Joseph in utero: non in vulva, ut mulier, sed ut virgo, habens de Spiritu sancto, id est, factus ex Spiritu Spiritus, sicut ipse facit pomum super lignum, et Evam de osse Adae.

Joseph autem vir ejus; ideo vir ejus dicitur, et ideo justus, ne alii humanitatis conjunctionem suspicaverint. 30.0535C| Noluit eam traducere: id est, in judicio, ne legem transisset: quia sciebat virginem, ut diabolum partus ejus lateret. Haec autem eo cogitante, id est, dimittere, an tenere cogitabat. Hic prophetia impletur, Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Angelus Domini in somnis dixit. Non in somno, quia saepius illi angelus in somnis venit. Non semel, quia mysterium Dei non potest cognoscere semel: Joseph fili David, id est, prophetia impleta in Joseph per David, De fructu ventris tui, et reliqua. Noli timere, id est, dilige, et gaude conjugem, non nuptialem; neque creationem [ Fort. coitionem], sed cohabitationem: tuam dixit, ut credidisset non ab alio, sed de Spiritu sancto conceptum. Pariet filium, id est, ut majus gaudium esset illi de filio, sicut inter homines 30.0535D| mos est. Et vocabis nomen ejus. Item ad laetitiam ejus esset. Jesum, ac dixisset Salvatorem: salvum faciet populum suum: non dixit omnes, nisi qui credunt in eum, a peccatis eorum: id est, quod non potuit alius medicus facere. Hoc autem totum 30.0536A| factum est, id est, quod angelus dixit: ut adimpleretur quod dictum est a Domino, id est, per prophetam Isaiam de Christo, hic ad litteram tantum. Ecce virgo in utero habebit, et vocabit nomen ejus Emmanuel: ideo hoc nomen interpretatum [ Fort. ininterpretatum] est, quia in utraque lingua excelsum dicitur nobiscum Deus, id est, Deus et homo, in una fide sit. Fecit sicut praecepit ei angelus: ostendit quod ipse visionem Domini meruit videre, qui fecit sicut ei praecepit.

Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum. Donec pro numquam dicitur. Primogenitus in lege dicitur, qui prius aperuit vulvam. Non quem sequuntur filii, sed qui prius nascitur. Christus pro tribus dicitur primogenitus, in resurrectione a mortuis, 30.0536B| et a Maria, et a creaturis. Cum ergo natus esset Jesus, tres confirmat causas, locum, tempus, personam: in Bethlehem: aptum fuit, quia domus panis interpretatur, ut ibi panis vivus coelestis nasceretur. Juda est respice Bethlehem gentium. In diebus Herodis regis, id est, refert reges et duces Judaeae, ut dictum est: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est, ipse erit exspectatio gentium. Ideo dixit Herodem regem contra Judaeos, quia ipsi dixerunt ad crucem, Non habemus regem nisi Caesarem. Ecce magi ab Oriente veniunt: dum Oriens est qui quaeritur, ideo ab Oriente indicatur; ipse ad semetipsum nos ducit. In Jerosolyma venerunt, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

30.0536C| Dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum? Id est, rex confessionum. Addunt causam inquirentibus, Quis dixit vobis? vidimus enim stellam ejus in Oriente: stella muta, sed lucida, lux ducit ad verbum. Item stellam ejus, et non coeli et terrae, necnon eorum fuit, sed Filii Dei. Nec fuit postea nec antea similis Christo in carne, ideo stella illos, ut coelestis coelestes ad coelestem duxisset: et ideo non alia creatura sed muta, ut mutus muta ad mutum duxisset. Munerant, qui idolis adorabant. Herodes rex turbatus est, id est, per invidiam ne se suosque filios superasset: sive timuerunt omnes, ne non illis bene esset. Rex justus dum apud regem iniquum fuerit, ut non tam fiunt chari apud alium regem socii regis: vel ideo turbati sunt ut regi placuissent. Item 30.0536D| ad litteram, turbatio fit malis ostensio bona, et malus oculus solis ortu turbatur.

Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi: id est, sperans, ut cum advenissent, vel consilium recepisset, ut Deus, Interroga patrem tuum, et 30.0537A| annuntiabit tibi, majores tuos et dicent tibi, patres principes seniorum et scribas. Ubi Christus nasceretur. Non dixit ubi natus est, ubi est? At illi dixerunt in Bethlehem Judae, verbis dicunt, quod factis negant, caeci palpant ut Isaac Jacob: dum ire negligunt, quem adorando monstrant. Tres magi, tres filios Noe, cum tribus muneribus, Trinitatem adorare significant. Tunc Herodes, clam vocatis, hic defecit historia, dum secreti indicat tempus stellae, propter hoc distant opiniones, quando magi venerunt. Nam post annum unum aut duos, alii dicunt: non in Bethlehem, sed in Aegypto, inveniunt eum; et si in duodecim dies, quomodo de longa terra Persae vel Evilae, Arabiae vel Cedar in XII dies venire potuerunt? Sed potest id facere Deus cujus verbo saxa volant, montes 30.0537B| movebunt, cui natura est fieri quod jubet. Diligenter tamen didicit ab eis tempus stellae, id est, ut sciret in quo tempore: forte putavit quod ab ipso natus esset filius, vel de suo genere.

Qui cum audissent regem, abierunt. Quando ad Christum quaerendum mittit, audiendus est: et quando ad se reverti jubet, contemnendus est. Cum enim Salvatorem in altum duceret, renuit, ipse non renuit: dum vero deorsum dimittit et se adorare jubet, recusavit legaliter, Dominum Deum tuum adorabis, et reliqua. Sic illi exeuntes exire sciunt, redire nesciunt. Et ecce stellae, quam viderant, et reliqua. Dubium fit ubi se abscondit, quando isti abierunt. Aliquid humani consilii: quia Dominus abscondit a cordibus nostris, ut etiam inquiratur. 30.0537C| Stella, fides, an lex? Compunctio quae nos ducit ad Christum, antecedebat eos, quando venerunt ad Christum, stella eos perduxit: nam ad Herodem stella eos non duxit. Herodes diabolum significabat, quia qui exiet de diaboli suggestione, ad Christum cum fidei stella vadit. Videntes stellam gavisi sunt, et reliqua, quia mos est omnibus, perditione inventa gaudere ejus. Ideo ostendit, et excelsiorem puerum, quam suam matrem.

Et intrantes domum, et reliqua: utrum domum an diversorium? Et procidentes adoraverunt eum, ante stellam adorabant: cessavit creatura, dum creator adoratur. Et apertis thesauris suis, et reliqua: aurum regi, thus Deo, myrra sepulcrum. Utrum unus aurum, alius thus, tertius myrram obtulit: non scitur: 30.0537D| an unusquisque tria obtulit dona, aperte non dicitur, sed utrumque in figura. Non discordant, quia tres fideles unum sunt, et in unum essent tres fructus, tricesimus, quadragesimus, centesimus: tricesimus in fide Trinitatis, quadragesimus in perfectione actualis vitae, centesimus aeternae vitae contemplatione. Unusquisque tria offerebant, per aurum conscientiam puram, per thus orationem rectam, 30.0538A| per myrram mortificationem voluntatis. Item tria munera, cogitatio sancta, verbum bonum, et opus perfectum. Stella sic apparuit tantum in ejus nativitate, sicut columba in baptismo. Nam stella quando antecedebat eos, non longe a terra.

Et responso accepto in somnis, et reliqua. Ideo in somnis oculo clauso, ut Deum invisibilem, et incomprehensibilem adorarent, et vigiles non aperiantur oculi ad creaturas, sed ad creatorem. Ne redirent ad Herodem, id est, post poenitentiam ad diabolum. Per aliam viam reversi sunt in suam regionem. Regio paradisus est. Ille per aliam viam regreditur, qui totam vitam suam emendat, et de pravitate venit ad sanctitatem.

Qui cum recessissent, ecce angelus Domini, et reliqua. 30.0538B| Gabriel, fortitudo Dei dicitur. Dignum erat ut infirmitatem humanitatis fortitudo Dei confortaret. Et aliter: quia tunc angelus nobis appropinquat, cum nos recesserimus ab Herode diabolo. Fugit in Aegyptum: fuga victoriam ostendit, sicut Jesu Nave quando dixit, Dividite vos, et ite in fugam donec cives foras exeant, postea convertite, et vincetis eos. Christus primus fugit, donec retro diabolum vincit. Sic Joseph in Aegypto a domina sua fugit inclyta, et postmodum ipse super Aegyptum rex fuit. Usque dum dicam tibi: hic ostendit quod non semper fugiendum est diabolum, ut Paulus apostolus ait: Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Noctem hic ostendit, quod secessit litterae tenebrae Legis apud Judaeos post Christum usque hodie. Usque ad mortem Herodis: 30.0538C| exspectat, id est, tres annos: gentiles significat Trinitatem credituros. Et non pervenit usque ad mortem. Herodes indicat Judaeos, qui ad Christum veniunt post mortem litterae Legis. Ex Aegypto vocavi filium meum, primi Moyses et Aaron provocant Christum.

Tunc Herodes videns, quod illusus sit a magis. Hic prophetia impletur, draco iste quem formasti ad illudendum eis. Et mittit et occidit omnes pueros, ut regem natum inveniret: hic plus illuditur, quos exstinctos putavit, vivos in paradisum misit. A bimatu et infra, id est, ab anno praeterito et sequenti, quia infantiae nomen annorum duorum. Vox in Roma, et reliqua. Rachel interpretatur ovis videns Deum: Rama excelsus. Rachel, Ecclesia, quae plorat in valle 30.0538D| lacrymarum, quos perdidit, qui ante peccaverunt, de quibus non vult consolari, quia non sunt Christiani. Rachel mater fuit Benjamin, sive quia ibi mortua est et sepulta, ubi parvuli occisi sunt. Defuncti sunt enim, et reliqua. Ideo synecdoche, pars pro toto.

Venit in civitatem Nazareth, id est, flos munditiae; aptum fuit, ibi habitare, qui dixit, Ego sum 30.0539A| flos campi et lilium convallium. Archelaus, leo investigans, Nazaraeus sanctus. Surge, accipe puerum et matrem ejus. Primo surge a terra qui terrena relinquis. Et puerum, postea matrem jubet accipere. Potius Deum amare, postea proximum. Archelaus, haeresis, qui se putant esse quod non sunt, et caeci sunt.

In diebus illis. Non ad regem Archelaum dicendum, sed a XV anno Tiberii Caesaris; quia in ipso anno factum est verbum Domini super Joannem, ante Christum, vox ante verbum, lucerna ante solem, flos ante fructum. Poenitentiam agite, et non operamini, quia opera foras corpora dicitur; agite interiori homini, de corde agatur. Poenitentia vera est, amissa deflere, et poenitenda non committere.

30.0539B| Appropinquavit enim regnum coelorum: id est, baptismum, vel Evangelium Christi, martyrium, vel Ecclesia. Vox clamantis in deserto, Joannis Christi trinum in modum fit clamor, si longe est: Longe a peccatoribus salus; secundo ad surdum, Sicut aspis surda, et reliqua: tertio indignatur, id est, indignatus est furor tuus. In deserto, id est, sine lege, sine rege, sine sacerdote, vel prophetia erant Judaei. Ut qui amant amico conjugem conjungere sponsam: sic Joannes Ecclesiam Christo conjunxit. Ideo amicus sponsi dicitur. Joannes habebat vestem de pilis camelorum, ipse in jejunio natus est, et habebat vestitum et cibum jejunii; aptum fuit, dum poenitentiam docuit, ut prius in se impleret, ut omnis qui verbum praedicat, exemplo confirmet. Vestitum Joannis de camelotis, 30.0539C| significat Ecclesiam gentium, vel divitias eorum, quos Christus collegit, et fit Ecclesia. Zona, id est, mortificatio vitiorum: circa lumbos, id est, quia ibi est fornicatio viri et mulierum in umbilico. Escam ejus locustae, miserrimae aves sunt, ostendunt Judaeos, qui sunt litteram legis uti locustae; mel silvestre, significat dulces sermones Dei, vel Judaeos qui susceperunt dulcem praedicationem, et venerunt ad Christum.

Tunc exibant ad eum Jerosolyma, et reliqua. Id est, Judae terra, pro habitatoribus dicitur. Jerosolyma, visio pacis, indicat pacificos, qui ad Christum veniunt per confessionem. Jordanis, id est, descensio, significat descendentes in humilitate ad Christum.

30.0539D| Et baptizabant in Jordane. Ostendit quia per descensionem humiles venerunt ad baptismum. Confitentes peccata sua; ostendit quod oportet confiteri peccata, antequam ac communionem veniat. Pharisaei, id est, divisi, vel Sarabatae vocantur, Saducaei, justificati apud semetipsos.

Et dixit eis, Progenies viperarum. Idem venenum in lingua tantum est; nam patricidas et matricidas 30.0540A| viperas pharisaei, et saducaei simulant qui matrem suam synagogam, et patres et prophetas occiderunt. Quis demonstravit vobis, et reliqua: id est, quis, non pro possibilitate, sed pro difficultate, dum dicitur, facite fructus bonos, id est, deponite omne vitium; vel facite fructum dignum poenitentiae, id est, qui habet duas tunicas, det non habenti: qui facit illicite, ab illicitis abstineat.

Potest Deus a lapidibus istis, et reliqua. Lapides erant, quia lapides colebant, sed plures inde ad Christi fidem venerunt. Id est, lapides simulant, quia gravi et duri et frigidi in fide sunt. Securis posita est, id est, Evangelium, ad radicem arborum, id est, Judaeis. Securis ex ferro et ligno constat: sic Christus ex divinitate et humanitate: radices, cogitationes: 30.0540B| arborum, peccatorum; vel radices filii, arborum, parentum.

Omnis arbor, qui non facit fructum bonum, excidetur: id est, dividetur ab Ecclesia. In ignem mittetur, id est, in die judicii. Fortior me est: id est, non solum de Joanne, sed de omnibus fortior est Christus: ideo fortior, quia in Spiritu sancto et in igne baptizat. Calciamenta portare, ideo non possum incarnationem ejus plenius enarrare.

Ipse vos baptizabit igne: id est, in judicio, vel in Spiritu sancto et igne. Cujus ventilabrum, et reliqua, id est, justum judicium; in manu, id est, in potestate sua; area, id est, mundus vel Ecclesia: triticum, id est, sanctum: in horreum, in regna coelorum: paleae, peccatores, quia palea levis est, et 30.0540C| portatur a vento, et ignis comburit: sic peccatores, ipsi custodiunt ignem, quia non deficit ignis, nisi deficiant ligna.

Tunc venit Jesus ad Galilaeam, ut baptizaretur, et reliqua. Christus ad Joannem venit, id est, sponsa osculatur sponsum, quia Joannis per Ecclesiam sponsus est. Hic dicit, osculetur me osculo oris sui: vel ideo Christus a Joanne baptizatur, ut servus non se excuset suo Domino baptizari, vel Dominus non dedignetur a servo suo baptizari. Ego a te debeo baptizari. Per istam causam Joannes cognovit Christum inter multos, dum Jordanis fugit illum, et montes exsultaverunt: quia creatura creatorem agnovit; et ideo ad Joannem venit, ut mundaret aquas, et ut Spiritu sancto demonstraretur. Quatuor 30.0540D| causas. Sine modo, id est, donec baptizati essent ambo, id est, ab undis Christus, vel martyrio, ad te pervenit. Omnem justitiam, et reliqua, id est, legem naturae, vel legem litterae, quia mos fuit in eis seniores honorare. Baptismum Christi. Ut non different baptismum Joannis de baptismo Christi. Quia aqua lavat et exstinguit; ideo per aquas baptismum fuit: ita Joannes lavat et exstinguit peccatum, 30.0541A| vivificat et satiat: ita baptismus mari. Et quia duobus substantiis baptizantur, id est, aqua et vox sacerdotis, visibilem et invisibilem, corpus et animam. Ascendit de aqua, significat, postea ascendere per bona opera, et gradu humilitatis descendere: quia Jordanis descensio dicitur. Ecce aperti sunt coeli, id est, baptismum ostendit: coelum apertum est unicuique post culpam Adae. Et vidit spiritum descendentem sicut columbam: ostendit quod in forma columbae tantum, quia ab aere spiritus corpus accepit: similitudo columbae ad hoc facta est, nam antea non fuit. Ideo in columba venit spiritus in Christum, quia avis mitis est: ita Christus mitis sine macula. Nam aliter, septem figuras habet columba, septiformis Spiritus significatur; et ideo per 30.0541B| columbam venit spiritus in Christo, sicut stella quae nec antea fuit, nec postea. Vel ideo quia filius in corpore, quia sicut non potuissent homines praesentiam Filii Dei sustinere sine corpore: ita nec spiritum sine columbae specie sustinuissent. Cur super apostolos in igne, et Christo in columba, ad litteram dicendum ostendunt. Et vox de coelis, hic Trinitas comparatur. Vox Patris Filium dicit, spiritus per columbam. Hic est Filius meus, et reliqua: quia prius filius Adam displicuit, in Christo autem complacuit.

Tunc Jesus ductus est, id est, a Spiritu sancto ductus in deserto post baptismum: ostendunt quod per jejunium et orationem vincitur diabolus. Debemus et nos in desertum duci a vitiis, ut vincamus 30.0541C| ipsa. Ut tentaretur a diabolo, id est, ut diabolum vinceret. Quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ne haeretici dicerent, quod nocte manducasset. XL signum quod Moyses jejunavit in monte, et XL Elias: et fuit cum discipulis suis quadraginta diebus post resurrectionem: et XL dierum diluvium, quia per haec peccatum Adae delere debuit. Postea esuriit, indicat verum hominem, ut diabolus falleret ejus nativitate.

Accedens tentator, id est, tamquam piscis tentat hamum, et vincitur: ut qui primum hominem per gulam vicit, a secundo per abstinentiam vincatur. Si filius Dei es, dic ut lapides, et reliqua: per etymologiam, panis a pascendo, ut videret si de petra potuisset hoc facere: vel quia mystice diaboli cibus, 30.0541D| homines lapidei et duri in peccato; sed ille, qui de aqua vinum, et de petra aquam produxit, potuit hoc si voluisset.

Non in solo pane vivit homo: et reliqua, id est, non vixisset homo, si non voluisset Deus, et jam panem manducasset, et si non manducasset panem, si voluisset, vixisset, sicut Moyses et Elias, XL diebus. Verbum Dei, animae, id est, aeternam vitam. In sancta civitate, id est, Jerusalem; super pinnam templi, id est, super murum arcae maceriae, elationem significant: non est, ut a capite se tentare dimisit, 30.0542A| qui per membrum a Pilato crucifigi permisit. Has tres tentationes in Adam prius diabolus exigit: per gulam dixit, gusta: per vanam gloriam, eritis sicut dii: per avaritiam, scientes bonum et malum; sed per has tres iterum tentavit Christum: gula, de petra fieri panem: per vanam gloriam, mitte te deorsum: per avaritiam, omnia tibi dabo, et reliqua. Sed qui eum in abyssum, verbo praedicationis, ducit: ostendit per has tres vincere diabolum. Hic ostendit verum Deum et verum hominem: homo quem tentat diabolus, Deus est, cui angeli ministrabant. XL dies, decima sunt anni, ut sicut ab omnibus rebus decimas dare debemus: ita et dierum vitae nostrae Deo decimas dare studeamus.

Quoniam angelis suis, et reliqua: ut vicisset Christum 30.0542B| exemplo, hoc sicut Christus illum exemplo suo vicit per scripturam. Sed diabolus non rectum illum psalmum de Christo intelligit: ait illi Jesus, Non tentabis Dominum Deum tuum, hic dicit: dum ego sum Dominus Deus tuus, cur me tentas?

Et ostendit ei omnia regna mundi: id est, aurum, argentum. Haec omnia tibi dabo, et reliqua. Vere cadit, qui adorat diabolum; quicumque monachus principi propter mercedem curaverit, se diabolo mancipatur. Vade retro, id est, regnum tuum nunc, vel in judicio in infernum.

Dominum tuum adorabis, et reliqua: per tria exempla Deuteronomii quo significatur Evangelium, id est, iteratio legis, Dominus diabolum vicit: item significat, id est, tentatio in David et Goliat. 30.0542C| V lapides, V libri Moysi: qui de uno occidit diabolum, id est, unum librum ut lapidem. Per III tentationes, id est, suggestio, delectatio, consensio; sed Christum per solam suggestionem tentavit, quia suggestio ex diabolo fit.

Cum autem audisset Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam: id est, a Judaeis, abiit ad gentes, vel relicta synagoga cum Lege sua, collocavit Ecclesiam et Evangelium. Galilaea, volubilitas dicitur: ad eos venit qui de malo ad bonum veniunt: et quia pro sanitate puellae venit, et mulierem in via sanavit, significat synagogam et Ecclesiam. Relicta civitate Galilaea, venit in Cafarnaum: villa pulcherrima figurat Ecclesiam. Nazareth flos dicitur: quia de flore fructus fit; Cafarnaum villa pinguedinis: 30.0542D| lux illuminat, et pinguedo sanguine caret. Ostendit, quod Christus a flore litterae legis, pervenit ad fructum pinguedinis Evangelii lucis, id est, scientiae.

In finibus Zabulon, et Nephthalim: Zabulon, habitatio pulchritudinis dicitur: Nephthalim, oblivio dicitur. Hic ostendit quia qui obliviscitur peccata sua, ipse in pulchritudine habitat. Trans Jordanem, et reliqua: quia pro timore gentium populorum, iste in nocte manebat in campo.

Vidit lucem magnam, ut dicit: Lux orta est eis, 30.0543A| qui sedebant in tenebris, id est, ignorantiae peccatorum, lux orta est eis, id est, Christus.

Poenitentiam agite, id est, vinum in vulnere ponite; appropinquavit enim regnum coelorum, id est, oleum in vulnus: consolationem dat, quia in Veteri pecora immolabant, in Novo unusquisque Domino offeret. Ambulabat, ostendit nobis in mundo esse praesenti, transiendo, non amando. Juxta mare, mundana carne, mare Galilaeae, ipse est stagnum Genezareth, lacus salinarum, et mare Tiberiadis, et lacus Cineret.

Venit post me, et reliqua: id est, animas trahere de pelago peccati ad littus requiae aeternae, quia mos est piscantibus navem et retem in mare habere: ita apostoli Ecclesiam, Evangelia, et mundum, pisces, 30.0543B| homines: mittentes retias in mare, praedicationem in mundum.

Illi, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Idem, patre diabolo: retias habitationis, et negotia saeculi. Petrus et Andraeas retias miserunt in mare: ostendunt, quod Dominus elegit alios cupientes, rebus mundi adhaerentes. Jacobus et Joannes retias refecerunt, ut mitterent eas in mare, id est, quod elegit alios cupientes adhaerere rebus mundi. Quis plus reliquit de his quatuor? Petrus et Andraeas plus reliquerunt, quia propria eorum sunt, nam his duobus: aliis fuit non sua.

Faciam vos, et reliqua. Mutavit affectum, non officium, sed his quatuor, haec est prima quadriga: nunc bini et bini mittuntur in Ecclesiam, sicut in 30.0543C| arca Noe. Bini et bina animalia, quatuor virtutes significant: justitia, prudentia, fortitudo, temperantia. Per tres vocationes vocati sunt populi: prima per Joannem, ad amicitiam, ecce Agnus Dei: secunda, ad credulitatem, Joanne dicente, Hoc primum signum fecit Jesus in Cana Galileae, ut crederent in eum discipuli ejus: tertia vocatio ad apostolatum, Venite post me, et reliqua.

Circuibat Jesus totam Galilaeam, et reliqua. Sicut Gedeon vincebat Philistinos, ita Christus daemonia. Docens, id est, ea quae legis erant: praedicans, id est, Evangelium. Omnem languorem, id est, medicus fuit populi, id est, Israel: languor corporis, infirmitas animae.

Et abiit opinio ejus in totam Syriam: id est, in 30.0543D| omnes gentes. Omnes male habentes, id est, multis peccatis insani fuerunt, vel mala fide. Et quia daemonia habebant: id est, in anima idolis creditur: lunaticos, id est, lunatici putabant de ortu lunae infirmitates.

Obtulerunt ei paralyticos: id est, pigri ad bonum agendum. Et secutae sunt eum turbae multae, id est: primo discipuli ad fidem: secundi infirmi pro sanitate: tertii legis periti, ad reprehendendum: quarti pauperes, pro eleemosyna: quintae mulieres, ne ipsae desperarent: sexti parvulorum, ut dixit: Sinite 30.0544A| parvulos venire. Decapoli: id est, qui verba Legis observant, et de Jerusalem, id est, quod videntes pacem, Christum secuti essent, et de Judaea: id est, qui per confessionem secuti sunt Christum.

Videns autem Jesus turbas. Item quatuor turbae secutae sunt Christum, et ipsae quatuor sequuntur Ecclesiam; prima ut Christum per timorem et amorem, item ad Ecclesiam veniunt: secunda, qui pro cupiditate cibi aut potus: tertia, pro invidia, ut habeant quod accusent: quarta doctores. Christus tria refugia habuit, ut fugeret turbas, in monte, in deserto, in nave super mare; haec tria nobis relinquit: in altitudinem mandatorum descendere in deserto, deserere vitia, et in unitatem Ecclesiae intrare. Navis Ecclesiam significat: ut qui habet 30.0544B| gubernatorem et navigatores, et aqua, qui jactant, hi de nave. Idem episcopi, et laboratores, et qui ministeria intus faciunt, et tres offendunt naves, periculum in undis, in vento, in silice: sic Ecclesiae periculum undis, tentationis diaboli, in vento peccatorum, in silice, falsis fratribus. Quando ascendebat in montem significabat theorica, id est, contemplativa: quando descendit, docet practica, id est, actuale. Et cum sedisset, indicat incarnationem ejus non apparuisse, quia qui sedit, vestimento corpus suum defendit.

Accesserunt ad eum discipuli ejus: id est, corpus et anima. Et aperiens os suum, id est, qui aperuit ora prophetarum. Beati pauperes spiritu, id est, qui pro Spiritu sancto pauperes sunt, cum divites esse 30.0544C| possint. Beati mites, id est, qui nulli malum pro malo reddit; quoniam ipsi possidebunt terram, de qua dicitur, credo videre, et reliqua. Beati qui lugent nunc, non de omni fletu hoc dicit: sed de tribus, quos saeculum oportet habere: primum fletum pro peccato suo: secundum, pro peccato proximi: tertio pro amore coelesti. Lacrymae tres naturas habent: amara, pro peccato non flere: calida, per calorem charitatis proximi deflere delicta, jacent a coelo, pro ejus amore flere. Tribus causis lacrymae funduntur: pro recordatione, pro timore futuri, pro peregrinatione.

Beati qui esuriunt, et reliqua: id est, cui non sufficit quidquid boni facit, nisi amplius facere vult. Ipsi saturabuntur, id est, in regno Dei. Beati misericordes: 30.0544D| id est, qui miserentur, de miseria liberantur, et cum dono suo in coelum vadent. Beati mundo corde, id est, qui puro corde; non tangitur ulla conscientia peccati, quia mundus Deus mundos corde respicit.

Beati pacifici: id est, in quatuor partes, inter Deum, et hominem et proximum, inter hominem et amicum suum. Oportet vitium odire, et hominem diligere.

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, id est, in Christo. Hae octo beatitudines ad octo homines 30.0545A| pertinent, qui fuerunt in arca, et modo debent esse, quia septem mulieres unum virum habuerunt Christum: id est, in resurrectione. Hae octo beatitudines in Christo complentur. Beati pauperes spiritu: Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Beati mites: Discite a me, quia mitis sum. Beati qui lugent: Videns civitatem flevit super eam. Beati qui esuriunt: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Beati misericordes, id est, Misericordiam volo, et non sacrificium. Beati mundo corde, id est: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum. Beati pacifici: Pacem meam do vobis, et reliqua. Beati qui persecutionem patiuntur, id est: Si me persecuti sunt, et vos persequentur.

Vos estis sal terrae: Id est, apostoli et doctores dicuntur: terrae, hujus mundi dicitur. Quod si sal 30.0545B| evanuerit, et reliqua. Si doctor erraverit, in quo emendatur? Sal saporat, vermes occidit. Projiciatur et conculcetur ab hominibus, id est, exeant extra Ecclesiam, et reputentur in parte gentilium. Vos estis lux mundi: id est, quia lux absconsa revelat, et tenebras illuminat: ita et vos tenebras peccatorum illuminate. Alias vero, sicut sol semper in coelo manet: ita et vos ibi manete.

Non potest civitas abscondi: Id est, Ecclesia, super montem, id est, super Christum. Neque accendunt lucernam, id est, apostolos et doctores. Non ponunt sub modio, id est, sub timore, vel amore. Quatuor similitudines habent apostoli: sal, sol, lucerna, civitas. Super candelabrum, id est, Ecclesia. Ut luceant omnibus qui in domo sunt: id est, in Ecclesia, 30.0545C| vel in mundo. Sic luceat lux vestra, id est, doctrina, sive bona opera. Et glorificent Patrem vestrum, id est, in benefactis vestris.

Nolite putare, quia non veni solvere legem: Id est, quodcumque opus factum est, ipse implevit. Quando filii Israel peccaverunt, Moyses et Levi tres gladios ad vindictam super eos acceperunt, quod Christus fecit cum dixit: Non veni pacem mittere, sed gladium. Et implere, id est, quod minus erat, quia vetus Lex, si quis adulterasset, puniri jubebat: nunc autem non solvitur, sed impletur, cum dicitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, et reliqua: et iterum: De omni verbo otioso, rationem reddere in die judicii. Ecce non veni solvere legem, sed augere quod vetus non dixit.

30.0545D| Amen dico vobis. Amen, id est, vere, sive fideliter. Iota unum, nomen litterae, quae uno ducto: fit deca littera, id est, decem verba Legis, apud Graecos litterae, quod nos unum diximus. Unus apex, unum punctum, ad litteram; ad sensum autem, minima mandata Legis. Donec omnia fiant, quia quae lege minima fuerunt, plena mysteriis fiunt; iota vetus Lex, apex Nova.

Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis. Id est, qui multum docet, et minime implet. Pharisaei excolantes culicem, et camelum glutientes: id 30.0546A| est, qui aliis minime praedicat, et sibi majora committit. Minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in Ecclesia. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum: quia illi magna docebant, et modicum faciebant, vel quia alia mandata de lege repudiabant: quae non amabant, non dicebant, et quae amabant, dicebant.

Audistis quia dictum est antiquis, non occides: id est, non solvere legem. Qui irascitur fratri suo: id est, ira in corde sine voce, reus erit in judicio, id est, in die judicii. Racha, id est, vacuus vel inanis. Fatue, id est, sine cerebro: reus erit gehennae ignis, id est, gehenna duplex poena, eo quod animam et corpus punit.

Si offeres munus tuum ad altare, et reliqua: vade 30.0546B| reconciliari fratri tuo: id est, munus, orationem, oblationem aut teipsum ad communionem offers: numquam ad Ecclesiam veniendum est, usquequo fratri non reconciliaberis. Relinque ibi munus tuum: quomodo hoc impletum erit? pariter ambos increpat, si est in propinquo, bene, et si longe, mente tamen debet reconciliare, et jam quod dictum est, cum omnibus hominibus pacem habere.

Esto consentiens adversario tuo, id est Evangelium: dum es in via cum eo, id est, in ista vita: sive adversario tuo diabolo, ut non facias quod suggerit tibi, ne tibi augeatur poena pro tuo peccato. Si infans gladium petit, non ei porrigas, unde se pungat: et sic ei consentis. Ne forte adversarius tradat te judici, id est, ne lex Evangelii tradat te Christo judici: quia 30.0546C| non consensisti Evangelio, ministro, id est, angelo, qui animas in poenam mittit in carcerem, id est, in infernum.

Non exies inde, id est, quia de inferno nemo exit, donec novissimum quadrantem reddat: donec, pro semper accipitur. Quadrans est quarta pars nummi, quae pro lavatione in mercede datur, vel pro minimo peccato dicitur: quadrantem reddere, in infernum mitti, vel quia homo de quatuor elementis factus est. Audisti quia dictum est antiquis, Non moechaberis, id est, non adulterabis. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam. Duae concupiscentiae sunt, prima, quam si possibilitas sequatur affectus, operis non sequitur: secunda quae consummatur, si possibilitas suppetat: moechatus in corpore, et in corde fit.

30.0546D| Si oculus tuus dexter scandalizat te: erue eum, et projice abs te. Id est, princeps vel doctor tuus, erue, id est, separa eum a te, si te Dei servitio prohibuerit; unum membrum tuum, id est, melius est tibi ut princeps pereat, quam cum illo vadas in infernum. Oculus, id est, desiderium tuum, quia corpus per illum in gehennam mittitur. Dextra manus, id est, minister, aut ira tua: scandalizat te, id est, amanda a te: manus, id est opus malum abscide.

Non jurare: id est, non perjurare: non jurare omnino: id est, numquam jurare: neque per coelum, quia 30.0547A| sedes est Dei: aliter est, est: non, non, id est, verbum dici in ore et in corde: quod amplius est a malo est, id est, ex indignitate illius, cui non creditur.

Oculum pro oculo, id est, non reddere malum pro malo. Si quis percusserit te in dexteram maxillam, id est, si haereticus percusserit te in dogma malae scripturae, praebe illi aliud dogma divinae Scripturae, ad vivendum. Qui vult tunicam tuam tollere, id est, crimen quod in te homines sciunt de te, dispoliare: Dimitte et pallium, id est, criminis, cujus solus conscius es, da ei confessionem. Et si quis te angarisaverit mille passus, vade cum illo alia mille, id est, ut exieris corpore, vade et mente. Qui petit a te da ei, id est, qui interrogat, dic ei, sive pauperi eleemosynam.

30.0547B| Dictum est antiquis, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Quomodo dixit, non solvere legem, recte implet, quia in vetere dicit de diabolo, inimicum odire: hic autem de utroque. Treis modis diligimus inimicos: corde qui nos corde odit: opere bene facere illi, qui nos opere persequitur: orare verbo, qui nos verbo criminant. Calumniantibus vobis, id est, falsa accusatio. Ut sitis filii patris vestri, et reliqua: id est, quasi aliquis portasset aurum, argentum nobis: et si maledixisset nos, et percussisset, dilexerimus eum, et cum illa defecissent, et nos defecissemus: ideo non deficiente vita promittitur. Qui solem suum, et reliqua: et pluit super justos, quia in atroque totus mundus continetur: in sole, arida, et calida, in pluvia, humida et frigida: de his quatuor 30.0547C| factus est mundus: sic nos debemus dare inimicis nostris cibum et potum, vestimentum, et verbum dilectionis.

Si enim diligitis eos, et reliqua. Publicanus dicitur, quia publice peccat, aut qui rem publicam agit: ethnici, gentiles. Estote perfecti, id est, ut perfecte haec impleatis in eleemosynis, in jejuniis, in orationibus: ne coram hominibus videamini, id est, quod bona opera per laudem humanam non fiant.

Cum ergo facis eleemosynam, id est, fac sacerdoti, et pauperi, et inimico. Hypocrita dicitur fictus. Perceperunt mercedem suam, non Dei: Nesciat sinistra tua, id est, vana gloria: dextera, omnia propter Deum fac. Intra in cubiculum, id est, in cordis secreta: clauso ostio, id est, contra vanam gloriam.

30.0547D| Nolite multum loqui, id est, ne multas petitiones, aut multa verba dicere, sive per altitudinem vocis Deum rogare. Scit enim Pater quod vobis opus est, sic ergo orate, Pater noster, id est, vivamus in terra, ut patrem habeamus in coelo; charitatem et fraternitatem ostendimus dum dicimus noster. Hoc dicit imperator, et mendicus: dicit dominus et servus; simul dicunt: Pater noster. Ergo qui unum patrem habent, fratres sunt: ideo non dedignetur dominus servum suum fratrem habere, quem Dominus Christus frater 30.0548A| voluit esse. Et sic faciamus ut haeredes patris possimus esse; nam et lex humana, haereditare facit filios.

Sanctificetur nomen tuum: hic rogamus, ut in nobis sanctificetur, id est in operibus nostris; nam ejus nomen semper sanctum est. Veniat regnum tuum, id est, sicut optant filii regnum patri suo: ita et nos oramus, ut ille regnet in nobis, et non diabolus: ille, et non peccatum, sive Ecclesia, sive Evangelium.

Fiat voluntas tua, et reliqua. Sicut angeli in coelo sine culpa famulantur: ita et nos: vel sicut in animabus, ita et in corpore: vel sicut Christiani, ita haeretici: sicut Ecclesia, ita Synagoga: sicut justitia, ita peccatum. Convertant, ut illis fiat voluntas 30.0548B| tua.

Panem nostrum quotidianum: id est, omni die usque ad caput anni: hodie, id est, semper: panem, id est Christum. Sic agere debemus, ut eum quotidie possimus accipere ad remedium. Et dimitte nobis, et reliqua: hic cautionem cum Deo facimus: si dimittemini, dimittetur vobis.

Et ne nos inducas in tentationem. Sicut seduxisti homines in diluvio, vel illos in Sodoma, vel Pharaonem in mare, sive in tentatione diaboli, aut hominum insidias.

Sed libera nos a malo. Id est, a diabolo, a peccato, ab homine malo. Hae septem orationes: ut septem gratiae Spiritus sancti: quatuor communes sunt omnibus: tres petitiones ad coelestia pertinent, id est, 30.0548C| sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua: quatuor ad istam vitam.

Cum autem jejunaverint, et reliqua, exterminant facies suas. Id est, transfigurant se, id est, ut videantur ab hominibus, quia jejunant. Unge caput tuum, et lava faciem tuam, id est quod Domino dare vis, qui est caput tuum, proximo tuo da. Noli thesaurizare in terra, id est, in coelo: ne aerugo, id est, vana gloria, aut ira, tinea, invidia aut superbia, fures, daemones, aurum, sensus, mundus, vestimentum; nam cibus, praedicatio divina.

Lucerna corporis tui: id est, doctor, vel princeps tuus; corporis, id est, hominis interioris, si simplex fuerit unius rei. Nemo potest duobus dominis servire; ubi fuerit thesaurus tuus, et reliqua: aut unum odio 30.0548D| habebit, id est, qui nec sibi bonus; alium diliget, qui sibi bonus: id est, diabolum contemnere, Deum amare. Qui divitiis servit, diabolo servit. Mammona dicuntur divitiae, sive nomen diaboli.

Nonne anima plus est quam esca. Id est, qui minora dat Deo, et majora diabolo. Respicite volatilia coeli, et reliqua. Quia mos est avium in altum volare, et canticum cantare, et aliquid sibi voluerint in terra, accipiunt a Domino: ita et homines debent coelestia cogitare, et Deum laudare: et cum cibis indigent, 30.0549A| a Domino in terra accipiunt reparationem divinitatis. Quanto magis Pater vester, qui bonus est natura, dabit bona petentibus se, id est, fidem per charitatem. Intrate per angustam portam, ubi non capient peccatores, nisi deponant quas portant sarcinas. Duo, id est, charitatem Dei et proximi: duo Inminaria, superius Evangelium, inferius vetus Lex, ubi quis offendat, non intrat. Quam lata porta, et reliqua: id est, divitiis et propria voluntate servientes.

Attendite vobis, id est, a falsis doctoribus cavete: in vestimentis ovium, id est, boni doctoris, lupi rapaces, id est, animas in perditione rapiunt. A fructibus eorum, id est, ex operibus, cognoscetis eos, id est, numquid colligunt de spinis: id est, de haereticis, uvas, id est, virginitatem: de tribulis ficus, id est, 30.0549B| conjugem de haereticis. Arbor bona, homo bonus, arbor mala, homo malus: qui agit opera mala.

Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, et reliqua. De illis dicit qui amant in angulis stare orantes. Sed qui facit voluntatem Patris mei, id est, qui servat mandata. Multi mihi dicunt, Domine, id est, multi sunt qui intrant per eam: Quia numquam novi vos, id est, bonum, vel haeretici. Discedite a me, id est, qui sperant non esse remissionem peccatorum. Omnis qui audit verba mea, et reliqua; qui contra praedicationem non agit, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum super petram, id est, super opus bonum, ne intraret pluvia in eum, id est, doctrina haeretica: flumina, persecutiones haereticorum, venti, daemones. Nubes accipiunt pluviam de mare, 30.0549C| haeretici doctrina de mundo. Et non cecidit domus, id est, non cadit, qui super fidem stat in Christo.

Et omnis qui audit verba mea, et non faciet ea. Id est, mos fuit in Lege quod non esset in populo qui non esset mundos, et si sanitatem accepisset, ostendisset se sacerdoti: et offerebatur pro eo munus: duos turtures, aut duos pullos columbarum. Et fuerat cum eis juxta hoc opus, lignum hysopum, et coccinum erga cacumen ipsius ligni, et dispergebatur sanguis alterius avis super istud lignum: super alterum avem, et ipse dimittebatur in aere. Lignum crux Christi; coccinum, passio ejus. Et oportet ad martyrium ire, per passionem Christi, et sanguis noster spargatur super crucem ejus, nam ascendat ad Ecclesiam, post passionem corporis nostri in 30.0549D| martyrio.

In testimonio illis. Id est, ut non solvisset legem, vel vidissent quod natus esset a lepra. Centurio figurat doctores, puer paralyticus contractus, significat genus humanum, in peccatis conclusum. Invenit Jesus in centurione trina mysteria, primam humilitatem, ubi ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub lectum meum: secunda fides, ubi ait, tantum dic verbum, et sanabitur: tertia, id est, prudentia, ubi dixit, homo sub potestate. Miratur Jesus in centurione, id est, invenit in eo sapientiam, qua fuerat doctus per praedicationem divinam. Ab oriente conversi, id est, ab infantia; ab occidente, id est, a senectute; a meridie, a juventute; ab aquilone, id est, de potestate 30.0550A| diaboli, veniunt ad fidem, recumbent, id est, inhabitant. Quare cum tribus tantum, id est, propter remissionem. Qui concupiscunt, illuc flebunt: illis est stridor dentium, quorum Deus venter est. Socrum Petri febricitantem: id est, synagogae dubietas.

Tetigit manum. Praestavit auxilium, dimissa febre, id est, desinit incredulitas. Ministrabat ei, id est, benedicebat ei: per vesperum, ostendit ei finem mundi. Daemonia, id est, peccata: per vulpes, id est, homines incredulos: per volucres, homines divites. Non reclinet caput, ubi non est fides. Mortuos mortuum sepelire, id est, corpus animam: aliter, si peccator laudat peccatorem.

Navis, id est, Ecclesiae: motus et fluctus, id est, tentatio: dormitatus, id est, incarnatus, sive crucifixus: 30.0550B| ventus, id est, subitanea tentatio. Daemoniacus, gentilis, gens cum perfidia. Per monumenta, hoc sunt corpora: per viam non transit, id est, per genitilitatem ad regnum. Grex porcorum ostendunt homines ante conversionem: dimersi in mare, id est, in profundum. Per pastorem ostendit philosophos.

Surrexit. id est, curatus est: reversus in domum suam, id est, ad primam creationem. Sponsus, Christus est: sponsa, Ecclesia: filii sponsi, Apostoli sunt. Rudis pannis, doctrina Evangelii: scissis pannis, hoc sunt homines veteres. Vinum novum, et utres veteres, nova praedicatio ad homines veteres. Princeps figuram tenet prophetarum, vel patriarcharum. Puella haec est synagoga. Tenuit Jesus manum ejusdem puellae, id est, auxilium ei praestitit. Messis 30.0550C| multa, id est, corda parata: messores, doctores. Non duas tunicas, id est, non dupla mente nec dupla fiducia, in novum, aut in vetus Testamentum. Non calciamentum, id est, non testimonium malorum: neque virgam, id est, non fortitudinem, sed per patientiam. Pax reversa, id est, merces recepta: per pulverem, inquinamentum. Hoc sunt, quia pulvis tribus modis impedit, gressus obligat, oculos obscurat, vestimenta inquinat. Serpens cruciata abscondit caput suum, id est, apostoli cruciati, non negantes Christum. Persecutiones, hoc sunt haereses, De civitate in aliam, id est, per singulas quaestiones librorum.

Nihil opertum quod non reveletur: id est, passio Christi et omnium doctorum. Quod dico in tenebris, id est, ad Judaeos, dicite in lumine, id est, in Ecclesia. 30.0550D| Duo passeres, id est, corpus et anima, seu Christus, et Barabbas. Asse, id est, fides: per gladium, hoc sunt verbum praedicationis. Aliter, duo passeres, id est, duo Testamenta. Asse, hoc est, Christus. Separare patrem a filio, hoc est, fideles ab infidelibus. Accipit crucem, id est, crucia teipsum. Scandalizare in Christo, id est negare Christum. Arundinem vento agitatam, hoc sunt homines adulatores: vacuos sine fructu. Regnum coelorum vim patitur, hoc est, quia per cruciationes carnis et poenitentiae, pervenitur ad regnum Dei. Ipse est Elias, qui Joannes, quia ipse spiritus erat in Elia in secundo adventu, qui in Joanne fuit in primo adventu. Pueri sedentes in foro, hoc sunt prophetae. Cantavimus vobis, et non saltasti 30.0551A| tibias, id est, nuntiavimus vobis adventum, et non credidistis. Lamentavimus, et non planxistis, annuntiavimus vobis poenitentiam, expavistis confessioni. Quatuor modis sunt laudationes: Confitebor tibi, Domine, Pater coeli; fidei, Credo in Deum Patrem: martyrum: Qui confitetur me coram hominibus: peccatorum: Confitemini Domino quoniam bonus, Abscondisti a sapientibus, id est, qui sapientia hujus mundi utuntur; revelasti parvulis, id est, discipulis. Vocatio quatuor modis facta est in novo: Venite ad me omnes, qui laboratis. In vetere: Venite, filii, audite me: in futuro, Venite, benedicti.

Jugum, id est, doctrina levis est volentibus, gravis nolentibus eam. Perfectio treis modis intelligitur, id est, discipulorum, per baptismum: peccatorum, 30.0551B| per remissionem: Judaeorum, per renovationem novi Testamenti. Per sata, id est, messis, quod significat Legem veterem. Sabbatum requies novi Testamenti; discipuli vellentes spicas, id est, trahentes testimonia de veteri, ad confirmandum novum: confricantes manibus, id est, exprimentes in sensum spiritalem. Homo manum aridam habens, ostendit avaritiam, qui cupidus est in accipiendum, avarus ad largiendum. Qui solebat rapere, discat largire. Extendit manum, id est, purgato corde, restituta est; significat conversionem ad fidem. Lignum fumigans, id est, corda gentium parata ad fidem. Hominem daemoniacum, mutum et caecum, significat humanum genus. In domo alligavit fortem, id est, Christus alligavit diabolum. Vasa ejus, hoc sunt corda gentium. Progenies 30.0551C| viperarum, quomodo potestis loqui bona cum sitis mali? per viperam ostendit synagogam: progenies, id sunt Judaei; sicut occidit filius viperam matrem suam, sic Judaei Christum, qui est sapientia omnium mater. Generatio mala et adultera, idem, deserentes Dominum, adhaerentes idolis.

Regina Austri venit a finibus terrae: significat gentes: audire sapientiam Salomonis, id est, doctrinam Christi. Immundus spiritus exit ab homine, id est, a Judaeis; abiit per arida loca, id est, per gentes; revertit in domum, id est, ad Judaeos; invenit eam scopis mundatam, id est, traditionum paternarum; assumpsit secum septem spiritus nequiores, hoc sunt omnes dies eorum in malo opere versi; intrantes in domum, id est, in corda persecutorum, quia Christum 30.0551D| persecuti sunt et prophetas. Mater et fratres, id est, synagoga et Judaei; foras stantes, id est, extra Ecclesiam; quaerentes colloqui tecum, ostendit in futuro conversionem Judaeorum ad fidem. Exiit Jesus de domo; sedebat ad mare, duobus modis intelligitur, id est, de coelo in mundum, de Judaeis ad gentes. Ascendit in navi, id est, in coelos; turbas ad littus, significatur praesens vita. In similitudinem, hoc in parabolis; seminat ipse qui praedicat: seminat, id est, verbum Dei: secus viam, id est, qui audit verbum Dei, et non intelligit: in petrosa, id est, qui audit verbum Dei, et accepit illum, et accedente tentatione, negat illum; in spinis, id est, audit verbum, et propter 30.0552A| divitias suffocat illud: in terram bonam, id est, qui audit et intelligit. Et facit fructum tricesimum, ostendit ordinem conjugatorum, sequentium mandatum Dei; fructus sexagesimus ordinem viduarum, perseverantium in Domino; fructus centesimus, hoc sunt ordines martyrum, monachorum, vel virginum. Qui habet dabitur ei, ostendit apostolos: qui habent Christum, dabitur eis et intellectus. Et qui non habet, ipsum quod habet auferetur ab eo, ostendit Judaeos; ipsam Legem quam habebant, auferetur ab eis. Videntes non videant, hoc sunt Judaei, qui oculis videntes, corde non credebant; audientes non audiant: ostendit curas corporis: audiebant et duris cordibus non intelligebant. Simile est regnum coelorum homini qui seminavit semen bonum in agro suo; 30.0552B| qui seminat filius hominis est: semen verbum Dei in corda credentium: in agro, id est, in mundum: zizania, filii nequam, id est operarii iniquitatis. Inimicus qui seminavit, id est, diabolus. Messis, consummatio saeculi est: messores, angeli sunt. Pro quid fasciculus dicitur? quia non omnes aequaliter judicantur, sed adulteri cum adulteris, et omnes pares aequaliter. Granum sinapis, significat Christum: homo seminans, Deus Pater est: in agro, id est, in mundo. Minimum omnibus seminibus: significat Christum, refutatum a Judaeis. Cum autem creverit, id est, surrexerit, fit arbor, id est, ascendit ad coelum; rami ejus, hoc sunt apostoli; volucres in ramis ejus, id sunt sancti, qui terrena despiciunt, coelestia concupiscunt. Aliter granum sinapis, sermo sancti 30.0552C| Evangelii: homo seminans, Christus est, in agro, in mundo. Minimum omnium, id est, servatum in cordibus fidelium, propter sapientiam philosophorum; fit arbor, id est ascendit super omnem sapientiam mundanam; ramos ejus, ostendit explanationes singulorum doctorum; volucres, id est, amatores scientiae, de semente accepto, id est, doctrina Evangelii.

Mulier, id est, sapientia, abscondit in farina, id est, in corda fidelium, sata tria, ostendit tres filios Noe; donec fermentatum est totum, id est, dum praedicatum est Evangelium in totum mundum. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito, thesaurus, id est, Christus vel sapientia: in agro, id est Ecclesia, sive in Scripturis divinis. Vendidit omnia, id est, 30.0552D| reliquit vilia, seu res terrenas: emit agrum, id est, regnum coelorum. Homo negotians, qui quaerit doctrinam divinam, invenit unam margaritam, id est, sapientiam Christi; vendidit omnia, id est, vitia. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, per sagenam, verbum praedicationis ostenditur; in mare, id est, in mundo; ex omni genere piscium congreganti, id est, omne genus humanum. Audit verbum Dei secus littus, id est, prope finem mundi: paterfamilias, Christus est, scribae doctores apostoli sunt: venit in patriam suam, id est ad Judaeos. Tetrarcha, id est, quarta pars regni.

Alligavit Joannem et misit in carcerem: ostendit 30.0553A| terminum Legis veteris. Herodiades significat synagogam; puella saltavit in convivio, ostendit gentes saltantes ante idola: caput Joannis in disco, significat corpus Christi in altare, caput illius in corde fidelium; datum est puellae, id est, Ecclesiae ex gentibus; attulit matri suae, ostendit conversionem Judaeorum, in futurum; secutae ostendit pedestres; ostendit, non cum pecuniis anteguis, sed cum proprio labore debet homo sequi Deum. Curavit infirmos, id est, abluit peccatis et ab idolis. Hora jam praeteriit, id est, littera legis; quinque panes, id est, quinque libri Moysi; duo pisces, id est, duo Testamenta, sive duo ordines, id est, sacerdotum et prophetarum, sive duo libri Josuae. Turba discumbebat super fenum, id est, super arida corda, sive super vitia discumbebat. Et 30.0553C| acceptis panibus, intuens in coelum, id est, abstraxit sensum; fregit, id est, historiam legis expressit in spiritalem sensum, et apparuit intellectus; benedixit, id est, multiplicavit. Duodecim cofinos plenos, id est, de doctrina sancta duodecim apostolos, pro qua causa non computantur mulieres et parvuli sicut viri, quia parvuli non valent repugnare contra vitia sua; sic et mulieres, quia imperfectus sexus est. Jussit ascendere in naviculam, id est, in Ecclesiam; praecedere trans fretum, id est, de Judaeis ad gentes. Quatuor modis vocatur: prima natura: secunda cognatione: tertia gente: quarta affectu. Quatuor modis dicitur homo; quid dicitur, id est, bonum, bene, poenitentiam agite, et reliqua; malum male, sanguis ejus super nos; bonum male, ubi dicitur de caeco, 30.0553C| tu solus discipulus ejus es? malus bene, ubi Apostolus ait, tradidi hujusmodi hominem in interitum Satanae, ut spiritus salvus fiat. Vespere autem facto, solus erat, ostendit finem mundi. Solus venit redimere humanum genus.

Navis in medio mare: id est, Ecclesia in medio mundi: jactabatur fluctibus, id est, persecutiones patiebatur; ventus contrarius, id est, diabolus; quarta vigilia noctis venit Jesus, ostendit in quarta lege, id est, Evangelii. Ambulans Jesus super mare, id est, calcans amaritudines saeculi; ambulavit Petrus super aquas, super amaritudines, sive calcans vitia peccatorum. Petro mergente in mare, id est, dubietate fidei; sic omnis qui dubitat in fide, mergit in peccatum. Extendit manum Jesus, apprehendit eum, 30.0553D| id est, dedit ei adjutorium fidei. Haec sunt quatuor leges: prima in natura: secunda lex littera: tertia prophetarum: quarta evangelistarum. Cum transfretasset, id est, cum transisset; venerunt in terra Genesar, id est, de Judaeis ad gentes; obtulerunt ei male habentes, id est, idolis servientes.

Mulier Chananaea: ostendit primitivam Ecclesiam: filia ejus a daemonio vexata, id est, Ecclesia gentium, ab idolis corrupta. Sanata est puella ex illa hora, ostendit conversionem gentium, ex illa hora qua Christo crediderunt. Non sum missus nisi ad 30.0554A| oves quae perierunt domus Israel, ostendit corporaliter ad Judaeos; aliter, quia omnes credentes in Deum Israel vocantur. Sumere panem, id est, doctrinam; filiorum, id est, Judaeorum; dari canibus, id est, gentibus. Catelli edunt, id est, gentes; accipiunt de micis, id est, de minoribus mandatis.

Misereor turbae: ostendit quia Deus totus misericors est; triduum perdurant mecum, ostendit fidem Trinitatis; non habent quid manducent, id est, non habent verbum praedicationis; Nolo eos dimittere jejunos, ne deficiant in via, id est, ne pereant in via erroris in praesente vita, quia fides sine operibus mortua est. Per septem panes ostendit eptaticum, per paucos pisces ostendit ordinem prophetarum, vel sacerdotum. Super terram discumbens, ostendit perfectiores 30.0554B| jam calcasse vitia sua: per septem sportas, septem doctores Spiritus sancti. Pharisaei, divisi, Saducaei, justificati: coelum serenum, id est, resurrectio Christi: coelum rubicundum, effusio sanguinis: coelum triste, passionem Christi ostendit: tempestas rutilans significat persecutionem. Cavete a fermento Pharisaeorum, id est, a doctrina eorum. Simon, id est, obediens, id est, filius Jona, id est, columba, quod interpretatur Spiritus sanctus: caro et sanguis non revelavit tibi, id est, pater et mater non ostendit tibi. Portae inferni sunt peccata hominum: claves regni coelorum, potestas est ligandi et solvendi, id est, per poenitentiam aperientur. Multa pati a senioribus et scribis, haec dicens Jesus ostendit passionem et resurrectionem. Dicit ad Petrum, Vade 30.0554C| post me, ostendit ipsum crucifixum. Post me abneget semetipsum, id est, contemnat voluptatem carnis. Qui amat, voluptatem, propriam animam perdit: anima hic, pro voluptate ponitur: qui perdit animam suam, inveniet eam. Duobus modis animam perdit homo, per martyrium, et abnegationem corporis: inveniet eam, id est, in regnum Dei: commutationem dat pro anima, qui carnem suam cruciat, et animam nutrit.

Post sex dies, jam in septimo, ostendit aetates mundi, septima quae requies intelligitur. Petrum, Jacobum et Joannem, hic ostendit totam Ecclesiam; ducit illos in montem, id est, in regnum Dei. Splenduit facies ejus sicut sol, id est, sancti in gloria Patris: aliter vetus Testamentum splenduit in Novum. 30.0554D| Vestimenta alba sicut nix, id est, congregatio omnium fidelium. Per Moysen ostendit litteram Legis: per Eliam, ordinem prophetarum. Christus cum discipulis ostendit novum Testamentum. Nubes tetra, id est, Legis littera. Nubes candida, id est, praedicatio Evangelii. Nubes pluvialis, id est, praedicatio apostolorum, qui faciebant fructum poenitentiae, post ascensionem Christi.

Cum venisset ad turbas, id est, cum descendisset in mundum. Homo genibus provolutus, ostendit ordinem prophetarum, qui rogabat pro se, quasi Ecclesia: 30.0555A| filius ejus lunaticus, ostendit populum gentium, adorantes idola. Cadit in ignem, id est, in cupiditatem: crebro in aquam, id est, in luxuriam.

Transi hinc, de Judaeis ad gentes: Vade ad mare, id est, ad gentes. Mitte hamum, id est, verbum praedicationis. Piscis qui primum ascendit in alium, ostendit cornemium: in ore ejus invenies staterem, id est, confessionem fidei, humanitatem et divinitatem. Da eis pro me et pro te, id est, pro me, fidem, et pro te, excusationem. Parvulus intrat in regnum coelorum, id est, non aetate parvus, sed mente purus: unde ait Apostolus, Estote parvuli in malitia. Qui scandalizaverit unum ex his, id est, sive injuria corporali, sive in adversione fidei. Suspendatur mola, id est, cura, sive circuitus hujus saeculi: in collo ejus, in labore saeculi: dimergatur 30.0555B| in mare, id est in saeculum. Manus tua, id est, parens tuus: pedes, id est, minister: oculus, id est, episcopus tuus, aut sacerdos, seu doctor et senior. Nec contemnatis unum ex his, ne contra eorum innocentiam. Ovis quae erravit, ostendit humanum genus: pastor, Christus est; oves relictae in montibus, ostendit ordines angelorum, qui consistunt in coelestibus.

Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et ipsum: ut detectio peccati non fiat, et improperium fratri non nascatur; dic Ecclesiae, id est, congregationi fidelium; ethnicus, id est, gentilis, et publicanus est, qui publice peccat. Non imago eorum sit tibi in odio, sed opera eorum. Si duo consenserint, id est, caro et anima. Si caro consenserit animae: qui petit, per fidem accepit.

30.0555C| Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Qui decem millia talenta, est qui peccat in Deum. Qui debet centum denarios, est qui peccat in fratrem suum; conservi qui judicaverunt, angeli sunt. Cum consummasset Jesus sermones istos, migravit ad Galilaeam, id est, in fine mundi, de gentibus ad Judaeam.

Relinquit homo patrem et matrem: ostendit quia relinquit Christus Patrem in coelo; sic tamen relinquit, ut non deserat: matrem, id est, synagogam. Adhaerebit uxori suae, id est, Christus Ecclesiae. Erunt duo in carne una, ostendit quia Christus est caput, corpus vero Ecclesia. Uxor deseritur a viro, id est, cum discesserit quis a Christo, tunc conjungit se haeresi in uno scelere. Quatuor animae pereunt, id 30.0555D| est, qui dimittit uxorem suam extra rationem, et qui dimissam ducit. Difficile dives intrabit, et reliqua: de his dicit qui sub avaritia possident; foramen acus, posterula Jerusalem dicitur. Alio modo foramen acus, confessio fidei, vel poenitentiae: divites Judaei dicuntur: camelus populus gentium. Tertio modo foramen acus, ostendit passionem Christi; camelus, id est, qui portat pecccata generis humani. In regeneratione, id est, per resurrectionem.

Erunt novissimi primi: et primi novissimi. Novissimi fuerunt populus gentium; Judaei fuerunt primi, 30.0556A| facti sunt novissimi. Sic de Petro et latrone: sic de infante et seniore: Pater familias conduxit operarios in vineam suam, pater Christus est: prima mane, ostendit initium mundi: operarios, cultores mandatorum Dei: vinea, id est Ecclesia: in vetere vinea, lex, sive synagoga: denarium diurnum, vitam aeternam. In foro, id est, in mundo. Prima hora venit Abel: tertia hora Noe, et filii ejus: sexta hora venit Abraham: nona hora venit Moyses et David: undecima hora venit populus gentium. Alio modo, prima hora, id est, infantia: secunda hora adolescentia: sexta juventus: nona senectus: undecima decrepita aetas. Quacumque hora conversus ingemuerit homo ex toto corde accipit denarium diurnum. Sero factum, id est, fine mundi. Procurator vineae, Christus; qui murmuraverunt 30.0556B| Judaei sunt, dicentes Portavimus pondus diei, id est, portantes legem et prophetas.

Jericho, interpretatur luna: significat defectionem populi. Duo caeci significant Judaeos et gentes; sedentes secus viam, id est, praesens vita juxta finem: transire Jesum, id est, per incarnationem et humanitatem transivit per mundum; stare Jesum, divinitatem ostendit. Cum appropinquasset Jerosolyma, id est, cum venisset in mundum. Bethfage, id est, domus buccae, vel maxillae: Mons Oliveti, id est, nomen trium luminum, id est, refectio laboris, consolatio operis, notitia veri luminis. Castellum quod contra vos est, id est, Jerusalem, quae contra legem Evangelii repugnabat. Solvite et adducite mihi, ostendit conversionem Judaeorum, sive gentium, per praedicationem 30.0556C| apostolorum. Dominus opus habet, non aliud nisi fidem: ad Sion, id est, specula: vitae filia Sion, id est, congregatio fidelium: per vestimenta, ostendit doctrinam: fecerunt eum desuper sedere, id est, Christus in corda fidelium; straverunt vestimenta in via, conversionem humilitatis ostendit. Ramos de arboribus, id est, doctrina gentium: turba quae praecedit, ostendit Judaeos: turba sequens, significat gentes. Osanna, salvum me fac, sive salvifica: sicut salvas Judaeos, salva et gentes: sicut salvas angelos, salva humanum genus. Aliter ramos de arboribus, id est, simplices doctores, qui per simplicitatem doctrinam patrum quasi surculos abscindunt. Intravit Jesus in templum, id est, in Ecclesiam, Ejecit vendentes et ementes, id est, qui dona Spiritus 30.0556D| sancti vendunt et emunt, qui baptismum vel quamcumque sacrationem. Cathedra, id est, doctrina: mensa, id est, mandata legis: pueros clamantes in templo, id est, in Ecclesia. Relictis illis, abiit foras, ostendit relictos Judaeos: abiit ad gentes. Bethania, id est, domus obediens. Ibi mansit, ostendit Christum in corde obedientium manere: revertitur in civitatem, ostendit in primo adventu venisse ad Judaeos. Quid esuriit nisi fidem Judaeorum? Arbor fici, id est, synagoga: secus viam, juxta litteram. Nihil invenit in ea, nisi folia, id est, substitutionem Judaeorum, 30.0557A| et doctrinarum paternarum. Arefacta ficulnea, ostendit synagogam sine poenitentia. Mens, id est, Christus. Tollite hinc, id est, Judaeis; jactate in mare, id est, in corda credentium.

Homo qui habebat duos filios: homo Christus est: duos filios, Judaeos et gentes. Quis ex eis fecit voluntatem Patris, qui dixit eo, et non fecit? ostendit Judaeos: et qui dixit non eo, et fecit? ostendit populum gentium qui fecit per confessionem fidei. Paterfamilias plantavit vineam: homo Deus Pater est: vinea, synagoga. Sepe circumdedit, id est, custodia angelorum. Torcular, id est, templum martyrium; turrem in medio, ostendit doctrinam Legis: agricola, doctores sunt. Cum autem tempus fructi appropinquasset, id est, adventus Christi; servi missi, prophetae sunt: 30.0557B| quem primum occiderunt, est Jeremias et Isaias: quem lapidaverunt, est Stephanus. Ejecerunt eum extra vineam, id est, Jerusalem, in montem Calvariae. Hic vinea, et alii coloni, ostendit Ecclesiam gentium, qui reddunt fructum, id est, confessionem poenitentiae et fidei. Lapis, id est, Christus: scissus de monte sine manibus, id est, sine actu virili, et concubitu: de matre sine semine, de patre sine tempore. Factus in caput anguli, continet duos parietes, ostendit novum et vetus Testamentum, Judaeos et gentes. Qui ceciderit super lapidem, confringetur, significat gentes super Christum, de infidelitate ad fidem, confringetur super, id est, in humilitatem. Super quem vero ceciderit lapis, conteret eum, ostendit Judaeos superstitiosos.

30.0557C| Homo rex qui fecit nuptias filio suo. Homo Deus Pater est: per nuptias ostendit copulationem Christi et Ecclesiae. Sicut Eva ex costa Adae, sic Ecclesia ex latere Christi redempta est: et sicut ex virgine terra processit Adam: ita et Christus ex virgine Maria natus. Misit servos suos, id est, patriarchas; iterum misit alios, id est, prophetas. Prandium paratum, id est, Scripturam sanctam; tauri occisi, ostendit qui pro Christo sanguinem fuderunt: altilia, id est, saginata. Abierunt in villam, id est, in cupiditatem: alii in negotiationem, id est, in mundo, sicut ait Apostolus: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut placeat ei, cui se probavit. Reliqui tenuerunt servos ejus, ostendit impetum persecutionis. Ait servis suis, id est, apostolis. Nuptiae factae 30.0557D| sunt, id est, corda credentium conjuncta cum Christo pro amore charitatis. Ite ad exitus viarum, id est, ad gentes. Congregaverunt bonos et malos, ostendit praesentem vitam. Intravit rex ad discumbentes, ostendit secundum adventum. Homo non habens vestem nuptialem, ostendit charitatem, ut ait, fides sine charitate mortua est.

Mulier, id est, synagoga, per septem viros: eptaticum intelligitur. Mulier defuncta, id est, littera defuncta transiendo de veteri Testamento in novo. In resurrectione cui erit? id est, Ecclesiae Christi. Dixit Dominus, id est, Deus Pater, Domino meo, id 30.0558A| est, Christo: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ostendit quia humiliavit Judaeos, et gentes per patientiam sub pedibus ejus, ut per vindictam puniantur persecutores et in futuro. Super cathedram Moysi, id est, super doctrinam ipsius; phylacteria, id est, X verba Legis in chartula conscripta portantes pharisaei in fronte.

Jerusalem, Jerusalem: geminans ostendit affectum doloris? sicut gallina congregat pullos sub alas suas, in spiris pinnis, id est, sublevatis alis, ita et Christus expandit palmas in cruce, ut congregaret filios suos, sicut canticum Deuteronomii asserit: Expandit alas suas, et assumpsit eos super scapulas suas. Ecce relinquetur domus vestra deserta, ostendit quia derelicti sunt a lege sua et a prophetia, et a sacerdotio. Non 30.0558B| me videbitis donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini, ostendit quia in secundo adventu, videbit eum omnis caro, et plangent super se omnes tribus terrae qui pupugerunt eum. Non relinquetur hic lapis super lapidem, ostendit dispersionem Judaeorum. Tunc scandalizabuntur multi, ostendit quia per magnitudinem persecutionis negabunt Christum. Abominatio, ostendit statuam antichristi positam in templo: desolatio, id est, consummatio. Qui sunt in Judaea, id est, in confessione fidei. Fugiant ad montes, id est, ad doctrinam apostolorum: qui in tecto, id est, in contemplativa vita: non descendat in domum, id est, in activa vita: in agro, id est, in praedicatione Evangelii: non tollat tunicam suam, id est, non revertatur ad pristinam conversationem suam.

30.0558C| Vae praegnantibus, id est, concupiscentibus res alienas: vae nutrientibus, id est, in opere perpetrantibus; per eremum, ostendit persecutionem, per sabbatum finem mundi. Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae: corpus Christus est: aquilae animae sanctorum sunt. Aliter in resurrectione unaquaeque anima proprium corpus sumet: per solem, ostendit praedicationem Evangelii: per lunam, Ecclesiam: per stellas sanctos, sive praedicatores. Virtutes coelorum commovebuntur, hoc est agmina angelorum ad judicandum: parebit signum in coelo, id est, crux Christi: per tubam ostendit sonitum angelorum. Erunt duo in agro, id est, in praedicationem Evangelii; unus assumetur, id est, qui complet praedicationem in opere: alius relinquetur, id est, in 30.0558D| opere justitiae; in mola, in mundo: duo molentes, id est, in Ecclesia catholica, et haereticorum.

Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, id est, in resurrectione, corpora sua. Virgines sunt eo quod Christum non negaverunt. Quinque prudentes, eo quod propter regnum Dei laboraverunt: quinque fatuae, ostendit qui pro retributione humanae laudis gesserunt. Dormitare, est ante mortem languescere, dormire vero, in morte quiescere est. Media nocte, id est, in errore, sive in securitate negligentes. Nescio vos, id est, nescio opera vestra bona.

30.0559A| Homo proficiscens, Christus est; peregre profectus, id est, de mundo ad Patrem. Vocavit servos suos, id est, doctores: dedit illis bona sua, id est, doctrinam Evangelii: quinque talenta, id est, quinque sensus, visus, auditus, odoratus, gustus et tactus: quos per consuetudinem solebat movere, ut causas transitorias convertat ad aeternam. Sic de visu dictum est, Averte oculos meos, et reliqua. De auditu, Saepi aures tuas, nec audiant linguas blasphemiae. De odoratu, Bonus odor sumus Deo, in his qui salvi sunt: de gustu, Nolite maledicere, sed benedicite: de tactu, Qui furabatur jam non furetur, sed laboret manibus, unde tribuet et indigenti. Ideo fiunt decem talenta: duo talenta, id est, intellectus et operatio; qui habet haec, et implet exemplis, et verbis docet, salvat 30.0559B| semetipsum, et alios instruit. Ideo geminatur talentum: unum talentum ostendit intellectum. Abscondit in terra, id est, qui praedicationem Evangelii pro terrenis rebus docet: post multum vero temporis, id est, in fine mundi. Metit ubi non seminavit, id est, ubi non fuit praedicatio: tollite talentum, id est intellectum: date ei qui geminavit in bono opere. Quinque sensus, sicut ait Apostolus, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis in cordibus suis. Qui habet fidem, et charitatem, dabitur ei intellectus, et operatio virtutum; qui non habet, ipsum quod habet auferetur ab eo, id est, qui habet fidem, et non habet charitatem, ipsa fides morietur in eo. Majestatem, id est, potestatem, dignitatem. Haedos Judaeos: oves vero populos gentium. Dextrum, id 30.0559C| est, prosperum, sive rectum: sinistrum, adversum sive poenale, quia apud Deum nihil est sinistrum.

Cum autem esset in Bethania, id est, in domo obedientiae: hic domus pro mundo ponitur. Mulier, id est, futura Ecclesia: alabastrum, id est, corpus hominis: per unguentum, ostendit fidem confessionis: caput Christi Deus Pater, recumbes, idem Christus super Ecclesiam: Pauperes semper habebitis, id est, spiritualiter qui indigent doctrinam, sive corporaliter qui cibos indigent. Me autem non semper habebitis, ostendit secundum carnem. Joseph venditur in Aegyptum XX argenteis, ut satiaret famem corporis: Christus venditus XXX argenteis, pro peccatis hominum, et fame fidei. Opportunitas, id est, tempus congruum; per azymam sinceritatis, sinceritatem 30.0559D| mentis ostendit. Bibam illud in regnum Patris mei vobiscum, id est, membris suis: in regnum, id est, in Ecclesia. Percutiam pastorem, id est Christi: dispergentur oves, id sunt apostoli. Praecedam vos in Galilaeam: hoc est, relictis Judaeis, abiit ad gentes.

Si possibile est, transeat a me calix iste, id est, passio: hoc dixit pro parte carnis; per gladium ostendit verbum divinum. Amputavit auriculam, id est, amputatum auditum Judaeorum; immunditiam purgaret: flagellatus tenuit, ut nos de flagellis peccatorum 30.0560A| liberaret. Sicut Adam extendit palmam in lignum vitae: ita et Judaei extenderunt palmas in Christo: proinde et Christus extendit palmam in lignum vitae: ita et Judaei extenderunt palmas in ligno crucis, ut nos ab omni stimulo liberaret. Per cantum galli ostendit refectionem Spiritus sancti: vinctus ductus, ut vincula peccatorum nostrorum solveret.

Corbana Hebraice, Gazophylacia Graece, Latine divitiarum custodia dicitur. Per effusionem sanguinis Christi redemptum est humanum genus: per pretium sanguinis, emptus est ager ad sepulturam peregrinorum. Hyrus Pompeius est, Barabbas ductus in desertum, id est, in infernum: alter immolatus, id est, Christus pro peccato hominum. Exuerunt 30.0560B| Christum, id est, exspoliatum, a fide Judaeorum. Induerunt chlamyde coccineo, id est, Christum indutum fide gentium: aliter per coccineum chlamydem ostendit effusionem sanguinis ipsius, sive martyrium. Exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis suis, ostendit in fine mundi conversionem Judaeorum.

Milites sibi diviserunt vestimenta ejus: figuram tenet Evangelii, qui diviserunt inter se doctrinam Christi. Per scissionem veli ostendit scissionem regni Judaeorum. Alio modo, velum scissum est, ostendit scissionem Legis litterae per revelationem Spiritus sancti, vel per ascensionem Christi scissi sunt coeli humano generi. Terra mota, ostendit gratiam Dei, commota de Judaeis ad gentes; petrae scissae, 30.0560C| hoc sunt corda gentium scissa ad fidem; monumenta aperta, id est, corda ad fidem.

Monumentum, id est, Ecclesia ex gentibus: novum, ostendit, quia non fuit ante praedicatum verbum Dei gentibus; excisum monumentum in petra, ostendit Ecclesiam scissam de duritia gentilitatis; lapidem volutum ad ostium monumenti, ostendit duritiam in corda Judaeorum.

Vesper sabbati: id est, fine mundi; prima sabbati, ostendit diem resurrectionis; revoluto lapide, significat revolutam duritiam Judaeorum in futurum; per fulgorem ostendit terrorem: per candorem vestimenti ostendit consolationem recorrectionis; in Galilaea, in monte, ostendit de populo Judaeorum ad gentes.

IN EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM. 30.0560D| Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, quod dicit Filii Dei, ostendit nativitatem secundum divinitatem: secundum carnem ostendit, dum dicit Jesus, Ecce mitto, id est, vox Patris: Angelum meum, id est, Joannem: ante faciem tuam, id est, Praecursorem Christi, notitiam ejus facientem. Vox Joannis est clamans, Christus est. In deserto, significat Judaeos, a Lege, a regno, et a sacerdotio derelictos; parate viam, id est, corda, sive opera; rectas facite 30.0561A| ejus semitas, id est cogitationes cordis vestri. Per baptismum aquae, ostendit ablutionem corporis et animae: baptismum poenitentiae, remissio est peccatorum. Venit in domum Simonis Andreae, id est, ad Judaeos; diluculo valde surgens, ostendit adventum Christi, et initium novi Testamenti; abiit in desertum locum, id est, ad Judaeos; ibique orabat, id est, ibi praedicabat.

Non posset in civitatem introire. Hoc propter frequentiam populi; per paralyticum ostendit humanum genus: per lectum, corpus. A quatuor portabatur, hoc sunt quatuor elementa per quae constat homo, aut quatuor ordines Evangelii, aut quatuor virtutes animae, id est: fortitudo, justitia, prudentia, et temperantia. Fortitudo est pugnare contra 30.0561B| vitia: justitia est diligere Deum ex toto corde, et proximum sicut seipsum: prudentia est providere futura: temperantia est omni irae imponere modum. Nudaverunt tectum, id est, historiam Legis patefacientes; submiserunt grabbatum, ostendit denudatam litteram Legis, manifestum sensum Evangelii.

Praecepit eis, ut in navicula sibi deservirent, id est, Ecclesia praedicarent. Ascendit in montem, significat ascensionem ejus cum carne in coelum; tonans, Christus est; filii tonitrui, apostoli sunt; nubes, prophetae; pluvia, praedicatio est. Lucerna sub modio, id est, qui pro cupiditate saeculi docet: sub lecto, id est, obscuritate delinquentium. Non est absconditum, quod non manifestetur; occulta lege Judaeorum, quae manifestata est gentibus. Homo qui seminavit, 30.0561C| ostendit doctorem: quod seminavit, id est, verbum divinum; in terra, in corde hominum; dormientem, id est, nescientem; per noctem, adversitatem, sive ignorantiam ostendit; per diem vero prosperitatem, sive ignorantiam ostendit; per diem vero prosperitatem, sive scientiam ostendit; per germen, compunctionem cordis, per herbam, fidem operum; per spicam, perfectionem operationis; plenum fructum in spica, ostendit consummationem operum: per falcem, amputatio praesentis vitae, et consummatio saeculi.

Dimittens turbam Judaeorum, abiit in navem, id est, in Ecclesiam ex gentibus. Aliae naves erant cum illo, id est, diversae Ecclesiae haereticorum: per procellam venti, ostendit persecutiones contra fideles; 30.0561D| fluctus mittebat, ut impleretur navis, ostendit persecutionem Antichristi, seu saevissimam, ut prope ad negationem veniant multi: dilecti a Deo, perseverant in fide. Dormire Christum in puppe, ostendit probationem fidelium in persecutione. Excitant eum, id est, invocant eum in persecutione, in adjutorium sibi. Facta est tranquillitas magna, id est, post persecutionem Antichristi, et post resurrectionem. Homo habens spiritum immundum, significat humanum genus; catenas disrumpens, ostendit gentes praevaricantes legem naturae suae: sive doctrinam 30.0562A| philosophorum. Sic et Judaei disrumpentes litteram Legis, sive prophetiam. Concidit lapidibus, ostendit populum gentium adorantem lapides.

Homo sedens, vestitus ad fidem Jesu, ostendit vestitum fide, et charitate; sana mente, id est, pura atque sincera mente. Erogaverat substantiam suam in medicis, id est, quia totam fidem, et conversationem et spem suam in philosophis posuerat. Misit binos, ostendit duo Testamenta, ut eadem ubique praedicent: similiter et quia charitas in minus duobus non consistit. Per virgam, consolationem, sive disciplinam ostendit, ut Paulus ait: Quid vultis in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis, et consolationis? Calciati sandalibus, pro tribus causis, propter spinas, id est, pro obligatione divitiarum, vel sollicitudine 30.0562B| saeculi: propter frigus, id est, pro cupiditate mentis aut infidelitate: propter serpentes, id est, pro cupiditate mentis aut infidelitate: propter serpentes, id est, propter doctrinam haereticorum. Non duabus tunicis, id est, non dupla mente, nec dubietate inter fidem, et infidelitatem, non dupla fiducia in novo aut in veteri. Non sicut simulatores, qui ab hominibus laudem quaerunt; per coenam quam non subsequitur prandium, consummatio saeculi, quod veniente Christo consummationem suam vidit. Jam praeteriit hora, id est, littera Legis, unde ait, vetera transierunt, et ecce facta sunt nova.

Naves in medio maris, id est, Ecclesia in fluctuatione mundi. Jesus solus in mare, significat solus natus in terra sine tactu; ventus contrarius, ostendit 30.0562C| persecutionem diaboli post ascensionem Christi in apostolos. Voluit praeterire eos, ostendit ad probandos eos. Genesareth portum aptum interpretatur. Abiit in partes Tyri et Sydonis, id est, ad gentes; ingressus in domo, id est, in mundum.

Neminem voluit scire, ostendit humilitatem. Non potuit latere, id est, quia opera ejus manifesta sunt semper. Per mulierem intelligitur primitiva Ecclesia. Procidit ante pedes Jesu, apostoli sunt, sine prius saturare filios, id est, Judaeos, ut percipiant mandata legis Evangelii: et si indigne judicaverint regnum Dei, tunc accipiant gentes illud. Invenit puellam jacentem super lectum, id est, invenit eam in pristino corporis sui. Per surdum et mutum, ostendit humanum genus; surdus erat qui non audiebat 30.0562D| mandata Dei; nec dicere valebat mutus, quia confessionem laudis reddere non valebat, et confessionem fidei non habebat. Educit eum extra turbam, ostendit remotam vitam, quia in remotione semper cognoscit homo caecitatem peccatorum ad pristinam conversationem bonae naturae. Misit digitos in aures, cordis ejus: et aperuit os ejus, in confessione fidei. Suspiciens in coelo, ostendit ut omnes laudes Deo referrent: ingemuit, id est, pro peccatis generis humani, quae in mundo eminebant. Aliter, 30.0563A| ut exemplum daret nobis, ut cum supplicationibus rogemus Deum.

Per caecum genus humanum ostendit: qui adduxerunt eum ad Jesum, ostendit doctores. Apprehensa manu, id est, dedit operationem. Eduxit eum extra vicum, ostendit remotionem contemplationis vitae, sive extra pristinam conversationem. Exspuens in oculos, per sputum, incarnationem Christi ostendit, per quam illuminatus est genus humanum: impositis manibus, id est, dedit adjutorium operationis.

Video homines velut arbores, hic ostendit exemplum humilitatis, ut nullus extollatur de virtutibus, sed minorem et inferiorem se existimet omnibus. Iterum imposuit manus super oculos: et aperti sunt, 30.0563B| ostendit quia aperuit corda hominum, ut viderent scientiam Dei clare, et sine dubio crederent: restitutus est, id est, in bonis operibus.

Misit illum in domum suam, id est, revocavit illum ad pristinum mundanae naturae: descensio Christi de monte, ostendit ejus descensionem e coelis. Hic discipuli ordinem tenent prophetarum vel patriarcharum. Turbae inquirentes ab eis, adventum Christi ostendit: quod turbae legem a prophetis et patriarchis conquirebant. Salutabunt eum, hic salutem pro humilitate intelligit. Qui attulit filium suum, ordinem tenet patriarcharum: filius genus humanum ostendit: per spumam superbiam ostendit: per stridorem dentium, per arescere, avaritiam ostendit. Discipuli non potuerunt curare: hic discipuli 30.0563C| figuram tenent patriarcharum, quia neque prophetae neque patriarchae potuerunt curare humanum genus, nisi veniens Christus suo sanguine redemit illum, ut ait propheta, frater non redemit, id est, Moyses per Legem, redimit homo, id est, Christus. Ab infantia, id est, prima aetate generis humani: dixit, pater infanti, Credo, adjuva incredulitatem meam, ostendit dixisse, si deest fides, adauge. Multum discerpens eum: ostendit, quia quando vidit diabolum evasurum de terra in fine mundi: tunc datur illi potestas, ut faciat quantum vult propter electos Dei: cum vidit se de unoquoque homine per confessionem, et poenitentiam expelli, tunc contra illos plus suscitavit vitia, et crudelissimas impugnationes. Factus est velut mortuus, hic exemplum ostendit: 30.0563D| purgatum hominem, id est, qui per confessionem et poenitentiam, mortificat semetipsum. Hic videtur duo miracula fecisse Jesus, a daemonio curavit, et quasi mortuum suscitavit: sic suscitavit genus humanum a morte peccatorum, et liberavit a daemonio servitutis; per molam, circuitus saeculi ostenditur: per asinum immunditia peccatorum.

Mergere in mare, id est, humiliare se in sacculo per poenitentiam, vel perire in proprio peccato: quia levius est pro se solo poenam sustinere, quam 30.0564A| et alii a regno Dei disturbent. Per vermes ostendit sero poenitentes, semper comedit illum in poena, quia dum spatium habuit non emendavit. Omnis igne salietur: per ignem accensio Spiritus sancti intelligitur, quia sicut omnis caro periit sine sale, ita et omnis homo sine scientia verbi Dei infatuetur. Habete salem in vobis, id est, habete sapientiam Dei in vobis. Veniunt in finibus Judae, ostendit in futurum reversuros ad fidem Christi Judaeos.

Ultra Jordanem, id est, ad gratiam baptismi. Sinite parvulos venire ad me, hic parvuli tenent figuram gentium: discipuli qui prohibebant, figuram tenent Judaeorum. Camelos per foramen acus non posse transire, nisi depositis oneribus: sic et Judaei, nisi deposito onere peccatorum, sive divitiis, non possunt 30.0564B| intrare in regnum Dei. Quid relinquit Petrus qui dixit, Nos omnia relinquimus? ostendit quia multum relinquit homo, qui semetipsum postponit. Praecedat eos, id est, praecedat oves suas exemplis: per calicem, ostendit passionem; per baptismum, mortificationem, sive dormitationem Ecclesiae. Sicut Adam per tria peccavit, id est, concupivit, praevaricavit, superbe egit: ita et Christus tres dies fuit in sepulcro: similiter et proinde ter mergitur homo sub unda baptismi: unde ait Apostolus: Consepulti enim sumus cum Christo per baptismum; in morte enim ipsius baptizati sumus. Qui voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus: hic ostendit doctores Ecclesiae: caecus tenet figuram gentium. Sedebat juxta viam, id est, juxta fidem.

30.0564C| Clamabat ad Jesum, Miserere mei. Moralis sensus: cum incumbimus in oratione, tunc turba, fantasma, mentes fidelium increpant, ut taceant, dum volunt nos excludere ab oratione perseverantibus nobis. Tunc Jesus stans, secus nos: stare enim divinitatis est, transire vero humanitatis est: praecepit illos vocare, id est, per praedicationem apostolorum: vocat gentes ad fidem. Projecit vestimenta sua, id est, pristinam conversationem suam: exsiliens, id est, de ignorantia ad scientiam, de infidelitate ad fidem. Invenietis pullum alligatum, ostendit gentes alligatas, cum culpa peccatorum: super quem nemo sedit, id est, ubi nullus doctor praedicavit: Solvite, et adducite ad me, id est, per praedicationem adducite ad fidem.

30.0564D| Vidit arborem fici, ostendit quia longe erat fides Judaeorum a Christo. Non erat tempus ficorum, id est, non erat tempus Judaeorum, ut crederent, quod se indigne judicaverunt regnum. Non sinebat vas transferre per templum, id est, corda fidelium. Non vult Christus aliud fieri opus, vel transire nisi quod sanctum est: tradi eam colonis, id est, custodire Legem: torcular, hoc est templum Salomonis; aliter ostendit martyrium. Venit ad synagogam, synagoga 30.0565A| saepe custodia angelorum: turrem, hoc est Lex: ejecerunt eum extra vineam, id est, de Judaeis ad gentes. Aliter de civitate Jerosolyma in montem Calvariae.

Vidua misit duos nummos, quod est, quadrans, per quos intelligit hominem quadrantem, qui se Deo obtulit. Quaecumque petieritis, credentes in oratione, fient vobis: quomodo sic sanctus Paulus dicit: Ter rogavi Dominum pro stimulo, et non recessit a me. Diabolus petiit, ut tentaret Job, et permisit eum Deus. Paulus non est exauditus, ut per ipsum stimulum coronaretur: diabolus exauditus est, ut per ejus tentationes Job coronaretur. Proinde Apostolus ait, Nescimus quid petamus, nisi Christus, qui interpellat pro nobis. Gens adversus gentem, id est, paganorum 30.0565B| adversus christianorum. Moraliter caro adversus animam: regnum diaboli contra regnum Christi: vitia carnis adversus spiritum bonae operationis. Terrae motus, id est, de infidelitate ad fidem, id est, corpus sive anima audiendi verbum Dei. Stantibus propter me in testimonia illis, id est, si crediderint testimonium vestrum: erit illis ad vitam: et si non crediderint, erit illis ad poenam.

De die et hora nemo scit, nisi Pater, ostendit pro parte corporis, quia corpus Christi Ecclesia est. Quod dicit nescitis tempus, id est, exitum uniuscujusque, sive consummationem saeculi.

Homo peregre profectus est, id est, Christus de mundo cum carne ad coelum: reliquit domum suam, id est, Ecclesiam: doctoribus uniuscujusque operis, 30.0565C| id est, uniuscujusque gratiae virtutis: per genitorem, episcopum ostendit, sive doctorem. Sero super Sodomam pluit ignis, et sulphur de coelo: media nocte percussa est Aegyptus in primogenitis suis: mane subversa est Sodoma, et ascendit favilla ejus usque ad coelum. Ne veniat repente, inveniat vos dormientes, id est, in ignorantia, seu in securitate negligentiae.

Fregit alabastrum, significat corpus Christi vulneratum in cruce: per unguentum confessio fidei ostenditur: caput Christi Deus Pater est. Quaerebat opportune, ut traderet eum, ostendit quia opportune tempus advenerat ad perditionem Judaeorum, sive Judaeae, et opportunitas redemptionis Ecclesiae. Primo die azymorum, id est, die Jovis; azyma sinceritatis 30.0565D| facta est Ecclesia. Transitus quatuor modis dicitur, id est, de mundo ad Patrem, de Judaeis ad gentes, et nos de infidelitate ad fidem, de morte ad vitam.

Homo languenam aquae bajulans, figuram tenet apostolorum, sive successorum et baptizatorum, per quos baptismum efficitur: languena baptismus Trinitatis significat. Pascha manducare cum discipulis suis, ostendit se cum discipulis ad Judaeos: aliter manducat in membris suis qui est Ecclesia. Per coenaculum altior via ostenditur: per stratum magnum 30.0566A| amplectitudo Ecclesiae ostenditur. Agnum immolatum in Aegypto: ostendit immolatum in novo Testamento mysterium corporis et sanguinis; quod vetus sacrificium Judaeorum recessit, id est sanguis hircorum et taurorum: nam nostrum sacrificium, quod vinum dicitur Melchisedech, oblatum est, revertente Abraham de caede. Pro quid sigillatim interrogabant, ostendit ut nullus confidat de conscientia sua. Relicto syndone, fugiit nudus ab eis, ostendit relicta malitia Judaeorum; nudus fugiit, ostendit quod Apostoli nudi a superstitionibus Judaeorum abierunt ad gentes. Calefaciebat se Petrus ad ignem, significat tepiditatem apostolorum, et suam negationem et infidelitatem Judaeorum.

Videbunt filium hominis sedentem a dextris virtutis, 30.0566B| ostendit quia vidit illum Stephanus: vidit et Saulus, quando prostratus fuit in via: viderunt, et alii plures. Pilatus interpretatur os malleatoris: qui format, non formatur: ita et persecutores formant animas justorum ad regnum coelorum; ipsi informes remanserunt a gratia Dei. Spineam coronam Dominus in se suscepit, ut spinas peccatorum nostrorum ablueret: unde dictum est Adae: Spinae et tribuli germinentur tibi: de tertia hora quod dicit Jesum crucifixum, ostendit eum judicatum, ut crucifigeretur: sexta hora levatus est in cruce. Eli, Eli lamma sabactani, quod est, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti, ostendit pro parte carnis, non secundum divinitatem relinqui, quia unitas est potestatis. Reliquit carnem filii ad horam in passione, ut per proprium filium 30.0566C| adoptatos filios haberet. Sicut spongia plena cavernas aceto: ita et Judaei pleni erant superstitionibus, et acerba doctrina. Joseph figuram tenet primitivae Ecclesiae ex gentibus. Mercatus est syndonem, per pretium syndonis ostendit confessionem fidei: per syndonem ostendit mortificationem Ecclesiae, sive gratiam baptizatorum: involutum corpus Jesu in syndone novo, id est, circumdato Christi Ecclesia, et revocationem regenerationis: per monumentum et syndonem, ostendit altare in quo corpus Christi ponitur. Aliter Ecclesia, qui receperunt Christum per fidem in cordibus suis: sive manducandum corpus illius, et sumendum sanguinem ejus. Petra Christus est.

Monumentum scissum petra, ostendit Ecclesiam 30.0566D| aedificatam de latere Christi. Advolvit lapidem ad ostium monumenti; ostendit absconsum Christum in lege et prophetia; per revolutum lapidem, ostendit apertam historiam legis, Christum, in novo Testamento. Non est hic, id est, non est apud Judaeos, sed apud gentes. Ite, dicite discipulis et Petro: nominat pro negatione, ut non desperaret, et pro principatu apostolatus.

Maria de qua ejecerat septem daemonia. Per septem daemonia ostendit totam vitam illius inquinatam, quia per septem dies volvitur. Praedicate Evangelium 30.0567A| omni creaturae, id est, omni homini: quia homo partem habet cum alia creatura, cum angelis intelligere, vel discernere, cum jumentis videre et sentire, cum arboribus vivere: lignum vivit ex viriditate, sic et homo per juventutem: cum lapidibus esse, quia sicut lapides, sunt et homines credentes.

Daemonia ejicient: sive spiritaliter, sive corporaliter; linguis novis loquentur, sive diversis linguis; nova lingua praedicatio Evangelii est: serpentes tollent, id est, venenum serpentinum, sive doctrinam haereticorum; si mortiferum biberint, non eis nocebit, nec doctrina haereticorum; super aegros manus, id est, sive corporis, sive animae. Tres legimus cum corpore de mundo assumptos in coelum: Dominus 30.0567B| elevatus est a sua virtute, quia nec per concubitum genitus, nec per concubitum generans, sed ex virgine natus est: Enoch ablatus est, quia per concubitum generans: Elias cum curru raptus est, quia per concubitum genitus est, non per concubitum generans, quia virgo permansit.

IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM. Lucas, ipse consurgens, Syrus natione Antiochensis, arte medicus, discipulus apostolorum, secutus est Paulum, serviens Deo sine crimine, numquam habens uxorem, LXXXIII annorum obiit in Bithynia, plenus Spiritu sancto, sepultus in Constantinopoli. In Achaia, Graeca lingua Evangelium scripsit: Matthaeus 30.0567C| scripsit Judaeis fidelibus: Marcus poenitentibus: Joannes perfectis: Lucas Graecis fidelibus.

Fuit in diebus Herodis, et reliqua. Hic implevit ordinem, dixit regem et regionem in qua fuit, sacerdotem, et gentem ejus, et uxorem ipsius indicat: de vice Abia, id est, in diebus Domini. Zacharias, memor Domini interpretatur: cui apparuit angelus Domini a dextris altaris, ostendit quod ei quia memor Domini est, demonstratur mysterium Dei. Abia, pater Domini, interpretatur: aptum fuit, ut in tempore officii, patris Domini coeptus esset iste, qui Patrem Dominum praedicasset. Elisabeth, Dei mei saturitas, interpretatur: figuram Mariae portat, quae plena Deo fuit; et ambo justi coram Domino, non coram hominibus, quia olim sterilis in lege maledictum 30.0567D| fuit: incedentes in omnibus mandatis, id est, totam legem servabant.

Non erat illis filius, quia Elisabeth sterilis: et ambo perseverabant in diebus suis. Ideo hae duae causae memorantur: testimonium majus fuisset virtus. Ingressus Zacharias in templum, id est, Christus in Mariam: populus orat, idem primum rogat Zachariam populus, id est, libertatem de captivitate: apparuit ei angelus, non dixit, venit, quia ibi ante fuit. Zacharias turbatus est, id est, quia Judaei turbabuntur, 30.0568A| adveniente Christo. Exaudita est oratio tua, id est, magis quam petisti: rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi Praecursor. Et multi in nativitate ejus gaudebunt, quia post perditionem gaudebunt in vitam aeternam.

Quia ipse dixit, ecce agnus Dei, et reliqua: praecedit Christum, ante baptizatur, et praedicavit, ante conspectus, ante natus, et mortuus: sex causas, quia sex menses inter eos erant. Ego sum Gabriel, id est, fortitudo Dei. Concepit Elisabeth, non dixit de Zacharia: cognovit uxorem suam: quia defecit ab eis voluntas desiderii: et occultabat se, propter pudicitiam: ut probaret quod conceperat, si verum fuisset; mensibus quinque, id est, V millia saeculi, sive quinque libri Moysis.

30.0568B| Auferre opprobrium meum, id est, sterilitatis opprobrium, et conceptionis in senectute: inter homines, quia non fuit opprobrium apud Deum. Sicut in sexto mense missus est Gabriel a Domino in civitatem: ita in sexto milliario mundi missus est Christus. Joseph, salvator, interpretatur, qui salvavit Aegyptum de fame: sive Maria benedicta, id est, a carne Christi: turbata autem quia nesciebat, si praeterito, an futuro quod angelus dixit: Spiritus sanctus venit in te: Spiritus nomen est omnis gratiae, quando inspiratur, quomodo agnovit Maria, quod dixit angelus, vel dum plena erat spiritu, sciebat quod angelus locutus est ei. Virtus Altissimi obumbrabit tibi, id est, abscondit te in Aegypto fugiendo. Cognata tua, ideo dicitur, quia Elisabeth de tribu Levi fuit, 30.0568C| id est, de tribu Dei: ecce ancilla Domini, ut dicit, filius ancillae tuae.

Abiit in montem cum festinatione: quia omnis voluntatem Dei implere, festinare debet. Exsultavit infans in utero matris ejus, id est, honoravit filius filium, sicut honoravit mulier mulierem. Exclamavit voce magna. Aptum fuit, quia de Joanne dictum est, vox clamantis in deserto. Joannes est nomen ejus; cur non dixit Joannes: erit? quia ab angelo vocatus est antequam conciperetur. Et mirati sunt, id est, convenientia inter patrem et matrem. Benedictus Dominus noster bonitatem Dei dum rogavit Zacharias pro liberatione plebis, illi Praecursor donatus est. Erexit cornu salutis, id est, Christus quia cornu nec caro est nec ossus; sic et Christus, nec ossus, nec caro 30.0568D| est: tantum divinitas. Puer crescebat, id est, corpore. Haec descriptio prima facta est, id est, Romanis, quia Julius primus regnavit Romanis, sed non tenuit universum mundum: et post eum regnavit Augustus: post Augustum Tiberius. In tempore Augusti et Tiberii tempus Christi completur baptismum suum: quia XV anno de regno Augusti venerunt in uno curro ad civitatem suam Augustus et filius ejus Tiberius. Post quam adsuerunt agnum mundi, ostendit quod in regno ejus nasceretur ipse, qui regnaret in universo mundo, et pater unitatem filii sui voluntatem. 30.0569A| Ipso tempore apparuit circulus aereus erga solem, ostendit quod nascitur in tempore ejus, cujus potestas et pulchritudo, et lux, et sapientia circumdedisset omnem potentiam; primam pulchritudinem, lucem et sapientiam. Ipso tempore fluxit fons oleum a taberna meritoria tota die, usque ad vesperum: ostendit quod nascitur in tempore ejus, a quo fluxisset fons olei, id est, spiritalis unctio per totum Evangelium usque in finem mundi. Augustus patrem figurat. Tiberius filium. Propterea census datur, ut sciret rex numerum hominum et magnitudinem. A praeside Syriae, ostendit locum de quo Christus fuit: ut profiterent singuli in suam civitatem, ostendit, ut nullus extra Ecclesiam censum Deo reddat. Positus in praesepio, id est, corpus Christi super altare: 30.0569B| bos et asinus in praesepio Christi ostendit gentes et Judaeos communicare super altare: locus in diversorio, id est, domus inter duos muros, duas januas habet: figuram Ecclesiae, inter paradisum, et mundum. Exercitus militum ostendit ducem Christum sequi. Pastores loquebantur, aptum fuit, ut pastores loquerentur: aptum fuit, ut pastores testimonium darent de vero agno. Transeamus in Bethlehem, ostendit nobis non aspicere retro, nec ad dextram, nec ad laevam, nisi ad Christum. Invenerunt Mariam, Joseph et infantem, per hos tres sanatus est mundus.

Maria conservabat omnia verba haec, id est, quod angelus ei dixit. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur: et in octava beatitudine ostendit passionem Christi dum dicitur: Beati qui 30.0569C| persecutionem patiuntur. Circumcisio Christi die octavo, ostendit sanguinem martyrum, usque in diem judicii: sive quia implevit legem, et non solvit. Postquam impleti sunt dies purgationis ejus, id est, duodecim dies de puero, de puella triginta in Lege fuit, ut mulier non intret in Ecclesia. Par turturum, aut duos pullos columbarum, per saevitiam turturis ostendit esse prudentiam sicut serpentis, per columbam simplices esse: par, ostendit, ut totum se homo offerat Deo. Revelationem gentium, id est, gloriam fidei. Ecce positus in ruinam, id est, his qui non credunt; in resurrectionem, his qui credunt in eum: et signum, id est, Evangelium. Veni separare hominem adversus matrem, et reliqua; ut ipse ait; Quae est mater mea? Beatus ille venter qui te portavit, et 30.0569D| reliqua, id est, ut multi bonas cogitationes cogitent: dum non sola Maria mater Christi est.

Et tuam ipsius animam pertranseat gladius, id est, sermo Dei, sive passio Christi. Vixerat cum viro suo annos septem, id est, synagoga cum eptatico: et non discedebat de templo, id est, quia non debet Ecclesia discedere de coelo. Puer autem crescebat, id est, corpore. Et confortabatur, id est, spiritu. Cum esset duodecim annorum, id est, duodecim tribus quae venerunt ad Christum: post triduum invenerunt eum: pater, id est, Ecclesia, et mater, id est, synagoga: qui quaerebant 30.0570A| eum, per tres Leges: et non invenerunt eum, nisi per Evangelium. Et erat illis subditus, ostendit quod filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.

Ab anno quinto decimo Tiberii Caesaris, primus rex, primus praeses in nativitate Christi memorantur, id est, dum non coeperant docere; nunc autem rex quartus tetrarcha commemoratur, dum ad praedicationem et ad baptismum venit. Rex significat Christum, et quatuor tetrarchae ostendunt quatuor Evangelia: duo sacerdotes, id est, duas leges: per senum numerum, factus est mundus. Primus rex de Romanis, ostendit unitatem regni Romanorum, et quartus tetrarcha super Judaeos, ostendit divisionem regni Judaeorum, Factum est verbum Domini super Joannem, vade et praedica baptismum: Vallis implebitur, 30.0570B| id est, Judaei et gentes: montes et colles humiliabuntur, id est, qui se humiliat exaltat: et erunt prava in directa, id est, qui fuit luxuriosus, sit castus: et aspera in vias planas, id est, qui superbus sit humilis. Videbit omnis caro salutare Dei, id est, Judaei et gentes, viri et mulieres:

Venit ad Nazareth, in qua nutritus est, ostendit, Ecclesiam in qua nutritus sit, homo non obliviscatur; et surrexit legere, hic ostendit, si id juniori revelatum fuerit, senior taceat, id est, Evangelista et Pentateuchum: surgit et Petrus in medio discipulorum: stetit, ostendit quod non reddendum, praedicandum est; propter quod unxit me, id est, non oleum commune, sed spiritale: evangelizare pauperibus, id est, ut beati pauperes spiritu, et captivis redemptionem, 30.0570C| id est, Judaeis de Pharaone, et gentibus de diabolo: caecis visum, id est, Judaeis et gentibus: dimittere confractos, id est, Judaeos, lutum fabricando, et gentes idolis supplicando: annum Domini, id est, quia annus quatuor tempora habet, ostendit quatuor evangelistas: et duodecim menses, duodecim apostolos ostendit: et diem retributionis, id est, diem judicii: ad litteram, hodie impleta est Scriptura in auribus vestris.

Multae viduae erant in Israel, id est, Ecclesia; Elias significat Christum: Neeman Syrus significat gentes: filia, id est, synagoga: Giezi, id est, Ecclesia: habens daemonium, id est, idolis credendo. Quid nobis et tibi? id est, nobis tormenta, tibi gloriam. Secus stagnum, id est, secus legem: duae naves, id est, 30.0570D| duas Ecclesias: duc in altum, id est, Christum ascendentem in coelum: tota die laborantes, nihil cepimus, id est, per veterem Legem nullum duximus ad vitam. Impleverunt ambas naves, id est, quia per Ecclesiam et synagogam convertit: ita ut mergerentur, id est, homo qui divitias, et paupertatem non sustinet. Exi a me, Domine, quia peccator sum, ostendit, id est, non exivit Dominus, quia non deserit veram humilitatem.

Noli timere, id est, non timeat peccator medicum. Ambulabat magis sermo de illo, id est, sanitatis et 30.0571A| doctrinae. Quando orabat, ostendit theoricam vitam: quando sedebat, ostendit actualem vitam. Per tegulas, id est, per divinitatem: surge, et ambula, ostendit resurrectionem omnium. Exivit in monte orare, et descendit ad turbas, ostendit theoreticam, et actualem in unum.

Quatuor beatitudines leguntur, quia quatuor virtutes cardinales continentur: caudes, Latine dicitur cordis: istae quatuor lenes, ostenduntur quatuor partes mundi. Item octo ad octo animas pertinet, quae fuerunt in arca Noe, per quas omnes genus humanum ostendit. Merces vestra multa est in gloria, id est, pro praedicatione, persecutione et patientia. Secundum haec faciebant patres eorum prophetis, id est, odiebant, exprobrabant et ejiciebant 30.0571B| nomina eorum. Vae vobis divitibus! quia habetis consolationem vestram, et non Deo gratias agitis, non Deo, sed divitiis vestris. Vae vobis! cum benedixerint homines, id est, inimicis vestris. Nihil inde sperantes, quod vos habetis date, ut in gloria recipiatis mercedem a Domino.

Numquid potest caecus caecum ducere? id est, stultus stultum docere: ambo in foveam cadent, id est, in perditionem. Ibat in civitatem quod dicitur Naum, ostendit post sanatum infirmum, quod suscitavit mortuum, quia infirmitas praecedit mortem. Filius unicus matris, id est, Adam de terra portatur a quatuor, id est, a quatuor elementis, unde homo est. Tangitur locus a Deo, id est, lignum crucis, quia periit Adam per lignum. Homo a terra portatur 30.0571C| quando sola terrena cogitat, sive quando aeger est, ambulare non potest; ab aqua portatur, quando luxuriare cogitat, sive quando pro nimio frigore corpus tangi non potest; ab aere portatur, quando omnia pro laude humana agit, sive quando pro aegritudine flare non potest; ab igne portatur, quando pro nimia febre, tangi non potest. Tres mortuos suscitavit Dominus, id est, filium unicum matris, et filiam principis, et Lazarum. Primum in domo, id est, in cogitatione: secundum in porta, id est, in verbo: tertium de monumento, id est, in opere. Qui minor est in regno Dei, major est illo, id est, Christus, quia angeli nati sunt: ut dicat, minuisti eum paulo minus ab angelis: tamen Christus major est Joanne regnante cum Patre. Justificata est sapientia a filiis suis, id est, populi et publicani justificaverunt Deum.

Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide: stans retro, post ascensionem Domini: secus pedes, id est, apostolorum: lacrymis rigabat, id est, charitas interna in Deo: capillis, id est, superfluos cibos, et vestimentum dare: osculabatur pedes ejus, id est, cum omnibus pacem habere. Unus debebat denarios quingentos, id est, peccata gentium commissa 30.0572A| per quinque sensus: alius quinquaginta, id est, peccata Judaeorum. Ista mulier Maria Magdalena fuit, de qua ejecta sunt septem daemonia. Quis est qui peccata dimittit, id est, potentia divina et virtus. Ista Maria figurat Ecclesiam, de qua ejecit septem vitia, quod in septem dies peccavit homo.

Vir quidam, id est, populus gentium: temporibus multis, id est, a principio mundi: vestimentum non induebatur, id est, fide: nec manebat in domo, id est, in Ecclesia: sed in monumentis, id est, consuetudo peccandi: catenis, et compedibus, id est, lex naturae et litterae: Sedentes, id est, in fide, post baptismum; vestitum, id est, in immortalitatem: ad pedes ejus, id est, ad apostolos. Dimisit illum, et dixit, Redi in domum tuam, ostendit de theorica nos venire ad actuale.

30.0572B| Mulier, id est, Ecclesia: fluxum sanguinis, id est, lex naturae: ab annis duodecim, id est, duae aetates. Tangit fimbriam vestimenti ejus, id est, credidit in minimum mandatum Christi. Quis est, qui me tetigit, id est, qui me credidit: virtutem de me exisse, id est, ad probatum qui fidem habuit. Petrus, et Joannes, et Jacobus, id est, fides, spes, charitas: pater, id est, episcopus: mater, Ecclesia: castella et civitates, id est, servi, et domini. Narraverunt ei quae fecerant. Dies coepit declinare, id est, fieri nox. Dimitte turbam, Judaeos. Vos date illis manducare, id est, praedicate gentibus. Benedixit, id est, Evangelium; fregit, id est, ad litteram. Oportet filium hominis multa pati, id est, mori: navigantes ex politia 30.0572C| periculo navigii, qui tranquillitatem post vidit periculum: excessus ejus multa pati.

Sequenti die, id est, in secunda lege: vir de turba exclamavit, id est, Abraham: filius unicus, id est, omne genus: subito clamans, id est, irascens: et elidit, in adulatione proximi: dissipat eum, id est, in desperatione: cum spuma, id est, cum stultitia. Manum super aratrum, id est, opus super Evangelium: retro, id est, in mundo: vomeres, id est, charitas: quatuor boves, id est, quatuor evangelistae. Designavit Dominus alios septuaginta, discipulos, sicut Moyses elegit septuaginta presbyteros de duodecim tribus, id est, ut septuaginta linguas, quae divisae erant per superbiam, in unam linguam, per humilitatem adunaret. Binos, animales in arca, et duo discipuli ad praedicationem, charitatem: ostendit novum et vetus Testamentum: corpus et anima, vir et mulier, et duo discipuli.

Mitto vos sicut agnos inter lupos: Ego pastor, vos oves: lupi, id est, scribae et pharisaei. Daemonia subjecta sunt nobis, id est, quod in Lege non fuit, in ore: super serpentes, id est, super ethnicos, quia serpens non occidit, sed venenum doctrinae effundit: et scorpiones, quorum cauda et caput aequale 30.0573A| occidit: idem diabolus, qui initio et fine decipere vult. Homo descendebat, id est, mundus, qui anathema dicitur: in latrones, id est, daemones: dispoliaverunt illum, id est, de bona fide: flagellaverunt illum, id est, peccare fecerunt eum: semivivum reliquerunt, id est, vivum corpus, conscientiam et animam mortuam. Sacerdos, id est, Aaron: Levita, id est, tribus Levi cum lege sua: Samaritanus, id est, Christus: qui est de suburbanis Samariae; ipse interpretatur custos, quia de Christo Deo, custodiens parvulos Dominus. Alligavit vulnera ejus, id est, per poenitentiam strinxit peccata: infundit oleo et vino, severitate et suavitate Scripturae, praemio et poena: in jumentum suum, id est, in corpus suum; quia per passionem humanum genus perduxit ad stabulum, 30.0573B| id est, ad Ecclesiam: duos denarios, id est, duas leges dedit stabulario, id est, ordo doctorum: quodcumque super erogaveris, id est, quodcumque feceris per diligentiam tuam de doctrina hominum: ego revertens, id est, ad judicium, reddam tibi.

Martha, id est, Ecclesia actualis. Maria, id est, Ecclesia theorica, quae verba Christi semper audit. Martha dixit, ut soror sua se adjuvasset, quia opus est activae vitae, ut ea contemplativa debeat adjuvari. Amice, id est, doctor: media nocte, id est, inopportunitate: tres panes, ostendit fidem Trinitatis. Amicus meus, id est, alius poenitentiam agens: de via, id est, de mundo: non habeo quod ponam ante eum, id est, non scio docere eum: ostium clausum, id est, ostium coeli, quod non aperit, nisi charitas: 30.0573C| pueri mei mecum sunt, id est, virtutes coelestes. Quod deforis est, et intus, id est, fecit corpus, ipse fecit animam. Date eleemosynam, et omnia munda sunt: et si non dederitis, immunda sunt omnia quae habetis.

Noli timere pusillus grex: id sunt Judaei, quia crediderunt, quod maledictus fuit in lege, qui pauper fiebat. Lumbi vestri praecincti: ostendit castitatem: lucernae ardentes, id est opera bona: ut cum venerit, id est, in dolore: et pulsaverit, id est, anima per mortem: et confestim aperiant, id est, semper paratum esse: transiens ministrabit illis, id est, post judicium vitam aeternam. Ignem veni mittere in terram, id est, charitatem. Et illi Galilaei decem et octo significant, super quos ceciderit turris, id est, 30.0573D| Spiritus sanctus, quia Siloe missus, dicitur. Dimitte eam et hoc anno, id est, Evangelium: fodiam circa illam, id est, praedicem: coffinus stercoris, peccata confiteri: in futuro, id est, in diem judicii. Mulier, id est, humanum genus: spiritu infirmitatis, id est, fide et opere: annos decem et octo, id est, duae leges, sive qui non impleverunt decem verba legis, et non crediderunt in resurrectionem, quia octavo die fit: per tres senos, ostendit, quod infirma fuit ante legem, sub lege, sub gratia. Inclinata ad terram, id est, terrena desideria: sursum 30.0574A| respicere, id est, quia coelestia per poenitentiam non requirebat: vocavit ad se, id est, per confessionem: et imposuit illi manum, id est, bona exempla: curata est, spes sanitatis: prima sabbati, id est, in futuram requiem. Dicite vulpi illi, id est, Herodes, quia diabolus animal est, interne habitat, vineam exterminat: ita Herodes diabolus exterminat vineam, ut dicitur, vineam de Aegypto transtulisti.

Homo hydropicus, id est, humanum genus, fornicator: apprehensum sanavit, ostendit, quod tum impetus fornicationis sanatur. Homo, id est, Deus Pater: coena magna, id est, Evangelium: vocavit multos, id est, Judaeos: misit servum suum, id est, Christum in carmen: parata sunt omnia, id est, quod de Christo prophetata sunt. Villam emi, id est, pro 30.0574B| avaritia ad Christum non veni: juga boum, id est, superbia: aliter juga boum, quinque sensus, vel quinque libri Moysi: mulierem duxi, id est, luxuriam. Pauperes et debiles, id sunt, qui cognoscunt peccata sua: ite in vias, id est, ad gentes: compellite intrare, id est, per confessionem. Turrem aedificare, id est, Christum sequi: sumptus, id est, abrenuntiare mundo. Quis rex, id est, apostolos: committere bellum, id est, compensationem operum: adversus alium regem, id est, adversus Christum: cum decem millibus, id est, cum operibus, quae sentit homo: cum viginti millibus, id est, cum operibus, quae sunt in occulto, et in palam: legationem mittit, id est, miserendo, eleemosynam dando: rogat, quae ad pacem sunt ut, est, non intres in judicio cum servo tuo, 30.0574C| Domine. In terra, id est, in divitias: in sterquilinium, id est, in paupertatem. Mulier quaedam, id est, divitias: lucerna accensa, id est, Evangelium: drachma inventa in domo, id est, peccator in Ecclesia conversus.

Homo quidam, id est, Deus Pater. Duos filios, Judaeos et gentes, quia Judaeis prius data est lex: da mihi portionem, id est, vitam praesentem: divisit substantiam, id est, dedit libertatem arbitrii utroque populo. Peregre profectus est, id est, a Deo: vivendo luxuriose, id est, idolis adorando; fame valida, id est, de verbo Dei: uni civium, id est, philosopho: in villa sua, id est, in mundo: pascere porcos, id est, ut more porcorum vixit: et de siliquis, id est, implere ventrem, et non impinguescere: porci, id est, 30.0574D| stulti. Mercenarii patris mei, id est, qui viliores sunt servi Dei: panibus saturantur: id est doctrina. Peccavi in coelo, ipsi dicunt hoc, qui diabolum patrem habent, qui peccavit in coelo. Misericordia motus, id est, venit in carne: ad servos suos, id est, ad apostolos: stola prima, fides, quam Adam perdidit: annulum, id est, crux in fronte: calciamenta, id est, Evangelium: vitulum saginatum, id est, Christus ex duabus legibus. Mortuus erat, id est, Adam: revixit, id est, per baptismum: perierat, id est, in desperatione; inventus est, id est, in spe. Filius senior, id est, 30.0575A| Judaei: in agro, id est, immundo desiderio: symphonia et chorus, id est, prophetia et Evangelium: duo servi, id est, Isaias, etc.

Lazarus mendicus: nomen pauperis dicit, et divitis non; homines bonos scriptos in coelo, et malos non. Vulneribus plenus, id est, peccatis: dives Judaeos significat: pauper, gentes: canes, doctores, qui per linguam vulnera sanant. In sinu Abrahae, id est, in requie: sepultus in inferno, id est, in littera: elevans oculos suos, quia Judaei oculi fuerunt, id est, boni vivendo usque ad Christum: vidit Abraham: sic erit post judicium de inferno, videbunt regnum Dei, ut majorem poenam habeant, a majore gaudio. Extremum digiti sui in aqua, id est, qui modicas eleemosynas dant: crucior in hac flamma, id est, 30.0575B| propria poena: chaos magnum, id est, confusio omnium rerum, sive vetus Lex, Recepisti bona in vita tua, id est, bonum fecisti, recepisti: Lazarus mala, id est, quia vindictam de malis suis in vita sua non recepit. Quinque fratres, id est, quinque libri Moysi, observabant signum: ex mortuis resurrexerit, id factum est, Christo resurgente: alii ex Judaeis, crediderunt. Si lapis moralis, id est, si gentiles ut equus molens non videt, cui servit, sic philosophus docet philosophiam, quae illi non prodest, sed sanctae Ecclesiae: auge nobis fidem, id est, dum auges mandatum.

Huic arbori moro, id est, Evangelio, quod rubicundam Christi crucem nuntiat: sicut moro rubicundus est: eradicare, id est, e populo Judaico: et 30.0575C| transplantare, in populo gentili, id est, arbor moro: fructus ejus primus albus, postea rubicundus, deinde niger: ita diabolus, dum angelus albus fuit, niger in occasione Adae, rubeus in homicidio Cain et Abel. Duo molentes, ostendit duas Ecclesias, vel duo Testamenta: judex et vidua de semiplenis, et patientiam habebit in illis, sed non semper tacebunt. Duo ascenderunt, unus magnificabat sanctitatem suam et perdiderat eam: alter magnificabat peccata sua, et perierunt: jejuno bis in sabbato, id est, absque cibo et muliere. Quid faciam, ut vitam aeternam habeam? id est, ut supra dictum, talium est regnum Dei: et ita Nicodemus similiter cogitabat, quomodo potest homo iterum renasci? Non occides, et reliqua: quare haec dixit, quia in ipso corruit. Cum appropinquaret Hierico, 30.0575D| id est, cum venit ad incarnationem.

Vir nomine Zachaeus, id est, Judaeus fuit, et Judaeos significat; interpretatur, justificatus, sicut Judaei se justificant: propter turbam, id est, divitiarum et vitiorum: in arbore, id est crucis: dimidium bonorum, id est, substantiae meae: do pauperibus, id est, frange esurienti panem tuum: et si quid fraudavi, reddam quadrupulum: hoc in Lege de animabus dictum, et in Evangelio de omni creatura dicitur. Homo nobilis, id est, Christus, abiit in regionem longinquam, id 30.0576A| est, in coelum: accipere regnum sibi, id est, regnum coeleste: et reverti ad judicium. Decem servi, id est, omne genus humanum: decem mna, decem verba legis: cives ejus, id est, Judaei.

Miserunt legationem, id est, occisionem apostolorum: primus servus, et secundus ordo apostolorum. Mna uniuscujusque servi, id est, Scriptura: et similes sui, utrumque invenit. Lapides clamabunt, id sunt gentes: Judaei tacuerunt: flevit super eam, ostendit nos flere peccata nostra: circumdabunt te, id est, Romani circumdederunt eam: undique, id est, intus, et foras: ad terram, id est, in infernum: filius, id est, virtutes: quod faciebat in die, in nocte ruebat. Ingressus in templum, id est, quia die Dominico intravit in templum. Quaerebant eum perdere, 30.0576B| ostendit novem servos, qui non negati sunt in ministeriis suis: homo quidam, id est, Deus Pater: plantavit vineam, id est, Judaeos: coloni, id sunt, legislatores: ipse peregre fuit, id est, omnes dimisit in libertate arbitrii sui: primum servum, id est, Isaiam: secundum, id est, Jeremiam: tertium, id est, Daniel: extra vineam, id est, extra Jerusalem. Quid faciet dominus vineae: venit et perdidit, id est, malus mala. Conquassabitur, id est, cruce conteret voluntates ejus: comminuet illum: id est, in vindicta crucis. Gens in gentem, id est, gens in Romanos: regnum in regno, id est, alii adversus Romanos: terrores, id est, quadrigae in aere audiebantur: signa erunt, ut fuit supra Jerusalem stella cum gladio igneo: contingunt in testimonio, id est, de Judaeis 30.0576C| ad Gentes. Ego do vobis os et sapientiam, in Moyse dicitur, Ostendit tibi Deus sapientiam.

Capillus de capite non peribit, id est, mortalitate. Jerusalem calcabitur, id est, idola adorabuntur in ea: donec impleantur tempora gentium, id est, Judaeos conversos in finem mundi. Signa in sole, id est, litteram: sonus maris, id est, factum est mare Sodomiticum, pisces suos in terra jaciet. Venientem in nubibus coeli, id est, in prophetis et apostolis. Ficulnea et arbores, id est, synanoga et homines. In die docens in templum, id est, laboravit cum Judaeis: in nocte, in monte Oliveti, id est, requiescebat cum gentibus.

Homo amphoram aquae portans, id est, Moyses et Joannes Baptista: domus coenaculi, id est, Ecclesia: 30.0576D| stratum, id est, fidem Trinitatis donec impleatur regnum Dei, id est, ministerium magnum: duo calices unum cum aqua, alterum cum vino, id est, cum mixtico aquae et vini in calice: vinum una aqua ostendit passionem per baptismum. Numquid aliquid defecit vobis, quando fiebat cum illis in carnem, id est, praecipiebat illis non habere curam saeculi: dum autem ab illis se separat, habere unicam fidem: emat gladium, id est, Legem: duo gladii, id sunt, duae Leges.

30.0577A| Filius hominis sedens a dextris virtutis: ut Dixit Dominus Domino meo, et reliqua. In veste alba remisit eum ad Pilatum, id est, in fide Trinitatis: venit ad gentes, ad plebem Israel. Facti sunt amici, id est, uterque populus ad fidem Christi. Herodes significat populum gentium: Pilatus, Judaeos. Leviathan densi seduna, Barabbas filius diaboli dicitur. Flete super vos, id est, super gentem vestram: tunc incipient dicere, id est, plebs Israel: dicite montibus, id est, patriarchis: collibus, id est, prophetis. Dimitte illis, id est, bibant sanguinem quem effuderint, ut fiant vasa misericordiae, quae sunt vasa irae. Nesciunt quid faciunt, et si scirent, Dominum majestatis numquam crucifixissent: quia per ignorantiam fecerunt. Hodie mecum eris in paradiso, id est, qui sequitur Christum, 30.0577B| tenebras non habet, sed lumen vitae.

Joseph, id est, populus Israel: aromata, et unguenta, id est, fides, spes, charitas: una sabbati, id est, Evangelium, quod lucescit per noctem veteris Testamenti. Mulieres primae resurrectionem viderunt: aptum fuit, ut per ipsas prius salus cucurrisset, per quas prius accurrebat mors. Et ecce duo viri steterunt, in Matthaeo unus angelus, in Marco adolescens, in Joanne duo angeli, in Luca duo viri dicuntur, id est, multa itinera mulierum, et diversae sunt visiones: vel in unum, iterum et una visio et dissimiles sunt narrationes evangelistarum.

Linteamina sola posita, ostendunt quod non indigent corpora vestimento post resurrectionem: secum mirans, id est, quod derelinquantur vestimenta. 30.0577C| Duo ex illis ibant, ostendit gentes, quia sic ostensus est illis, qui foris erant, sicut his qui intus erant: castellum, id est, mundum. Jerusalem, id est, coelestis: stadium, id est, octava pars de milliario: stadia LX ostendit numerum dierum, in quibus factus est mundus. Nomen castelli Emmaus. Et ipse finxit se longius ire: id est, ad gentes: et cognoverunt in fractione panis, et non cognoverunt eum, cum praedicationem audirent. Evanuit ab oculis eorum: ostendit, quod non possumus tardare in theorica: et longius fuit ab eis, quando non cognoverunt, id est, quia longius possumus manere in actuali vita: cum aperiret nobis Scripturas. Pax vobis: nunc eos congregat in unam pacem. Quare non uno loco surrexit, et ascendit? quia honor descendit Jerusalem ad gentes. 30.0577D| Dominus hic implevit, quod ipse dixit, Orate pro persequentibus: dimisit.

IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM. In principio erat Verbum, id est, quia omnia in ipso inchoantur et finiuntur. Verbum Patris filius apud Deum: quia filius apud patrem semper est. Deus erat Verbum, id est, Deus erat filius: hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: haec idola: quod est, in eo vita erat, hoc est, quia illi omnia antequam fiant, vivunt: vita erat lux hominum, lux et vita 30.0578A| Christus est: in tenebris lucet, id est, in populo Judaeorum per Legem et prophetas: Judaei eum non cognoverunt: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, et reliqua: lux vera illuminat nascendo, nutriendo, vivendo, et per gratiam baptismi Spiritus sancti, illuminat scientiam: in mundo venit, mundum non cognovit, id est, populus Judaeorum: pars aliena, pars aliqua cognovit eum: in sua venit, in sua gente secundum carnem: sui eum non receperunt: quique eum receperunt, dedit potestatem filios Dei fieri: per fidem ex eo nati sunt per renovationem baptismi, et gratiam Spiritus sancti. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, id est, per assumptionem carnis: vidimus gloriam ejus, id est, per transfigurationem, et resurrectionem illius.

30.0578B| Post me venit, ostendit, secundum carnem nativitatem: ante me factus est: id est, per ipsum facta sunt omnia; et quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus: nascendo, nutriendo, vivendo, gratiam pro gratia, veteris Testamenti gratia novi Testamenti. Item per fidem et charitatem: per litteram Legis, vel prophetiam: tres modi per gratiam baptismi gratiam aeternam. Filius qui est in sinu Patris, id est, in corde, vel in secreto: confessus est Joannes, non esse Christum: non negavit, se praecursorem esse Christi. Aliter ostendit novum Testamentum: et ego nesciebam eum, ostendit Joannes non scire per baptismum Christi redemptum esse mundum, nam sciebat eum Filium Dei esse, et natum in carne.

30.0578C| Rabbi, ubi habitas? id est, in qua doctrina commoveris, sive doces? venite, discite doctrinam meam, quia omnes vult venire ad se; apud eum manserunt die illo, ostendunt novum Testamentum, sive vitam praesentem: hora decima significat vespere mundi: in crastinum voluit exire in Galilaeam, id est, post resurrectionem suam ad gentes: sub fico, id est, sub Legis littera, vel synagoga: coelos apertos, id est, generi humano: angelos ascendentes, et descendentes, id est, in ministerium Christi. Die tertio nuptiae factae sunt, id est, tertia lex: nuptiae copulatio Ecclesiae cum Christo intelligitur: Maria Jesu in nuptiis, ostendit synagogam: Jesus et discipuli ejus, figura Ecclesiae; deficiente vino, id est, defectio litterae Legis. Nondum venit hora mea, id est, nondum 30.0578D| venit tempus passionis Christi: sex hydriae, sex aetates, in vinum, Christus: Architriclinus Joannem ostendit, quod ante bibit Joannes passionem, quam Christus: aqua vinum factum, ostendit renationem et vetus Testamentum in novum. Aliter per aquam baptismum Joannis, per vinum passio Christi, item per vinum sanguis Christi, ut ipse ait, sanguis ejus verus potus est. Bonum vinum servare, ostendit mysterium: mysteria veteris Testamenti. Per oves vendentes, doctores ostendit, qui dona sacra vendunt; per oves homines simpliciter ostendit. Flagellum de 30.0579A| resticulis, id est, vindicta pro variis peccatis, unde ejiciuntur de Ecclesia. Jesus non credebat se ipsum illis, id est, pro parte carnis. Nicodemus nocte venit ad illum, per noctem ostendit litteram Legis, sive ignorantiam cordis, ut illustraretur a lumine scientiae Dei. Scimus quod a Deo venisti, ostendit eos, qui receperunt Christum per fidem: caro nascitur ex carne, et sanguine, ut vivat corporaliter in mundo, iterum renascitur anima ineffabiliter ex Spiritu sancto, ut vivat in aeternum.

Spiritus ubi vult spirat, id est, quem vult illuminat, sicut dicit Apostolus, qui enim adhaeret Christo, unus Spiritus est. Vocem ejus audis, ostendunt illuminationem auris cordis; unde propheta ait, Audiam quid loquatur in me Dominus, Deus. Quod scimus, 30.0579B| loquimur, quod vidimus testamur, quod dicimus, scimus, ostendit per modos locutionis, sive tota Trinitas, vel Christus cum apostolis et prophetis: testamur, id est, testimonium damus: testimonium nostrum non accipitis, id est, praedicationem nostram non creditis: Christus de coelo descendit assumendo carnem.

Nemo ascendit ad coelum, nisi Christus; cum arbore, id est, Ecclesia; sicut exaltatus serpens in deserto, et Christus exaltatus est in ligno crucis: sicut illi percussi a serpentibus, per visum serpentis aerei liberabantur: ita et homo percussus a diabolo, qui credit passionem Christi, liberabitur. Venit in terram Judaeam, in terram confessionis: in Enon, id est, nomen loci, ubi immolaverunt filios et filias 30.0579C| suas daemoniis, unde accepit nomen Gehenna: juxta Salim, quae interpretatur pacis, quam vocaverunt Jebus, unde acceperunt nomen Jebusei; nondum enim erat Joannes in carcere, ostendit, quia nondum erat consummatio Legis litterae. Illum oportet crescere, me autem minui: qui putabatur esse propheta, inventus est propheta. Quod vidi et audivi, secundum divinitatem, hoc testificatur: secundum divinitatem testimonium ejus nemo accepit. Hic totum pro parte ponitur; item credite, quia Deus verax est.

Oportebat eum transire per Samariam, ostendit, sicut praedicavit Judaeis, praedicaret et gentibus: praedium, id est, agrum - fons ad fluendum, puteus ad potandum: Fatigatus Jesus ex itinere, ostendit veniendum per incarnationem super historiam Legis 30.0579D| litterae: per horam sextam fides Samaritanorum intelligitur, qui erant ferventes: mulier, id est, synagoga: haurire aquam, discere historiam Legis litterae: petit Jesus bibere, id est, petere fidem mulieris: puteus altus, id est, altitudo mysterii Legis: fons aquae salientis ad vitam aeternam, id est, praedicatio Evangelii ebulliente ex ore apostolorum, sive credentium. Quinque viros, ostendit quinque libros Moysi: et nunc quem habes, non est tuus, ostendit librum Josue. Reliquit hydriam suam, id est, pristinam conversationem: abiit in civitatem: ostendit 30.0580A| primitivam Ecclesiam quasi ad gentes, sive ad populum. Levate oculos vestros, id est, oculos fidei: albas messes, id est, corda fidelium: qui seminaverunt, id est, prophetas: qui metunt, sunt apostoli. Mansit apud eos duos dies, id est, post duo Testamenta tradita Judaeis: abiit in Galilaeam, id est, ad gentes. Hic aliter, qui mortui sunt corporaliter, in futuro audiunt vocem ejus, et resuscitantur. Sicut habet in se vitam: ita et filius: quod dicitur, dedit filio, hoc est, pro parte carnis. Qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, hoc est, qui seipsum judicat, resurgit: et aliter, qui mortui sunt in peccatis, per conversionem fidei vivunt ad vitam: ipsi resurgunt ad judicium, qui hic male egerunt. Quod dicit, non facio a me quidquam, ostendit pro parte corporis: 30.0580B| sicut audio, et judico: judicium meum justum est: non quaero voluntatem meam, sed qui misit me Patris, hic voluntatem suam posuit, pro membris.

Si testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; sicut ait Salomon, Laudet te alienus, non os tuum. Neque vocem ejus audiunt umquam, ostendit infideles, qui praedicationem ejus non receperunt. Ascendit in montem cum discipulis suis, id est, ad altiorem vitam ascendere tentans: Philippum, id est, ad probandum, non ad perdendum. Quinque panes, quinque libri Moysi; per ordeaceum, intelligitur asperitas Legis litterae: fenum multum, perfectionem populi ostendit: ne quid pereat de reliquis, id est, nolite mittere doctrinam ubi non aedificat. Ascendit solus in montem, id est, ad Patrem; 30.0580C| descenderunt discipuli ad mare, hoc est ad gentes: ascenderunt in navem, id est, in Ecclesiam. Tenebrae factae sunt, id est, vesperascente mundo, aut impetum persecutionis post ascensionem Christi: remigantes, id est, confugientes ad Christum.

Jesum ambulantem super mare, id est, calcantem vitia mundi: turbas ascendentes in navem quaerentes Jesum, ostendit, ut omnes cum proprio labore requirant Christum. Manu dicitur apud Hebraeos, unde accepit nomen manna; apud Latinos hoc est panis vivus, sive corpus Christi transfiguratum mysterio. Tribus modis suscitatur homo, id est, de infidelitate ad fidem, de peccato ad poenitentiam, in novissima die corporaliter, in resurrectionem. Ego vivo propter Patrem, ostendunt secundum divinitatem; scenopegia, 30.0580D| id est, fictio tabernaculorum. Vos ascendistis ad diem festum, ego non ascendo: vos quibus mundus delectatur, ego non ascendam, quia non sum de mundo. Die festo mediante, Ascendit Jesus Jerosolymam, maxime incendente zelo Judaeorum: mea doctrina non est mea; et si mea, quomodo non mea? mea est, quae ex ore meo eis procedit: non est mea, quia quae a Patre audivi, haec loquor vobis. Aliter secundum carnem mea est, sed secundum divinitatem non est mea. Unum opus feci, et omnes miramini totum hominem sanum feci in sabbato, hoc est, 30.0581A| totum genus humanum in novo Testamento. Nolite judicare secundum faciem, id est, personam hominis nolite accipere. Nescitis unde sim, id est, secundum carnem.

Adhuc modicum vobiscum sum, ostendit usque in passionem: quaeretis me et non invenietis, id est, corporaliter: et ubi ego sum, vos non potestis venire, id est, per incredulitatem nisi per fidem. In novissimo autem die festivitatis, id est, peracta festivitate Judaeorum; qui sitit veniat, et bibat, id est, qui sitit verbum Dei veniat, et bibat doctrinam Evangelii: flumina de ventre, id est, doctrina de corde: fluent aquae vivae, id est, praedicatio Evangelii, quae donat perpetuam vitam: quia Jesus nondum erat honorificatus, ostendit honorificationem passionis et resurrectionis: 30.0581B| reversi sunt unusquisque in domum suam, id est, in malitiam suam.

Mulier in adulterio deprehensa, ostendit synagogam, quae adulteravit legem Moysi, secuta [ Suppl. est] eam traditionum paternarum, sive Ecclesiam ex gentibus, quae relinquens Deum, fornicata est cum daemonibus: qui adducunt eam in medio, ostendit Judaeos, qui accusatores sunt Ecclesiae Christi. Moyses mandavit lapidare: tu quid dicis? tentantes eum pro duabus causis, si dixisset lapidare, dixissent illi, non facit ille, quod docet, remittite ad nos: si dixisset non lapidari, dixissent: Contradictor Legis est. Jesus inclinans se deorsum, id est, de sedibus paternis in mundum ad redimenda peccata generis humani: digito scribebat in terra, ostendit peccata eorum: 30.0581C| erexit se, ut erigeret eos, qui incedebant in peccatis: iterum inclinans se, scribebat in terra, ostendit remissa peccata mulieris: remansit solus Jesus cum muliere in domo, id est, cum Ecclesia, in mundo. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, ostendit non tantum gressus pedum, sed affectum cordis; non in tenebris, id est, ignorantiae, neque in tenebris peccatorum; sed habebit lumen vitae, id est lumen scientiae, et lumen perpetuum. Multa habeo de vobis loqui, et judicare, ostendit, quia si credideritis, multa vos docebo, et si non credideritis, multa loqui ad excusationem vestram.

Ille ab initio homicida erat: quia semetipsum interfecit superbiendo; aliter primum hominem, quem Deus immortalem condidit, et ipsum fecit mortalem, 30.0581D| et per ejus suggestionem occisus est Abel. Quis ex vobis arguet me de peccato? Qui ex Deo est, Dei verba audit, id est, qui intelligit et facit: Samaritanus es, et daemonium habes, hic quod non fuit, nec habere: et quod erat, tacendo consensit. Ego gloriam meam non quaero, est qui quaerit, et judicet: Deus Pater: non quaero sicut simulatores faciunt, et injuste judicant. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est, id est, vidit fidem in spiritu, et vidit illum in persona angelorum: tres vidit, quasi unum salutavit, ubi dixit, Divertite, domini 30.0582A| mei, ad domum servi vestri, si inveni gratiam in oculis tuis. Amen, amen dico vobis, est amen geminatus intellectus, vere, sive, fideliter: annuntians novum et vetus Testamentum: ante Abraham ego sum: de divinitate locus est. Tulerunt lapides, ut jacerent in eum, id est, lapidea corda habentes: abscondit Jesus, ostendit se absconsum a cordibus eorum. Et exivit de templo, id est, de populo Judaeorum. Jesus transiit per medium eorum, id est, abiit ad gentes.

Vidit hominem caecum a nativitate, caecus humanum genus significat. Neque hic peccavit neque parentes ejus, ut intelligas hoc quod dixit neque peccavit: Adam primus creatus, ad videndum malum, clausos habuit oculos, cum transgressus fuit mandatum Dei: apertos oculos tenuit ad malum, et clausit ad bonum. 30.0582B| Quid igitur parentes nisi genus humanum, et instigatores vitiorum, aut ipsa vitia significantur? Me oportet operari, id est, predicare: donec dies est, id est, dum sum in mundo: veniet nox, id est, persecutio apostolorum, sive persecutio antichristi: nox quando nemo potest operari, id est, post uniuscujusque exitum. Exspuit in terram, id est, incarnationem Christi. Lutum fecit, linivit oculos meos: ostendit sicut primum hominem de limo terrae formavit: ita per eumdem genus luti reformavit genus humanum. Vade et lava ad natatoria Siloe, demonstrans baptismum: per parentes intelligitur diabolus seu vitia: qui dixerunt aetatem habet, ipse pro se loquatur, qui noluit hominem confiteri Christum: hunc nescimus unde sit, ostendit quia nesciebant ejus divinitatem. 30.0582C| In judicium ego veni in hunc mundum, ostendit, qui audit verbum, et recepit judicium, accepit ad condemnandum: ut qui non vident, videant, ostendit gentes, quae legem non acceperunt: et qui vident caeci fiant, id est, Judaei: qui videbant per legem caeci facti sunt, quia non crediderunt in Christum.

Qui non intrat per januam, ostendit episcopos qui per praemia intrant, non per vocationem Dei, sive populi: pastores sunt ovium, qui pro lucro animarum, non pro ambitione saeculi sunt: huic ostiarius aperit: primus ostiarius Joannes Praecursor Christi: scripturae scriptura divina: vocat nominatim, id est, novit Dominus qui sunt ejus: producit illas, in doctrinam, sive in regnum; ante illas vadit, id est, exemplum quod docuit prius fecit: praecedit illos in 30.0582D| regna coelorum; sive et omnes doctores boni praecedunt exemplis. Vocem meam audiunt, id est, doctrinam: alienum non sequuntur, id est, fidem et doctrinam haereticorum. Quotquot venerunt fures fuerunt, et latrones, id est, pseudoprophetae, qui fuerunt, et erunt tempore antichristi. Per me si quis intraverit, salvabitur, hoc est, qui per doctrinam Christi salvabitur, ingredietur, per poenitentiam in Ecclesiam: et egreditur, de praesenti saeculo ad regnum Dei. Aliter, egredere contra haereticos expugnandos. Fur non venit, nisi ut occidat et perdat, 30.0583A| isti sunt ordines sacerdotum, qui pro gratia turpi lucri, non pro lucro animarum ingrediuntur. Ego veni, ut vitam habeatis, id est doctrinam meam: et abundantius habeatis, id est, vitam aeternam: mercenarius, est qui pro lucro terreno docet: vidit lupum, et fugit, id est, diabolum, vel haereticum. Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, gentes ostendit: sit unus pastor, id est, Ecclesia, et Christus: hic lapis angularis inter medium parietem, qui fit utraque unum.

Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: ostendit pro parte carnis. Pater quod dedit mihi majus est omnibus, ostendit Christum, vel Spiritum Dei majorem esse omnibus operibus saeculi. Ego dixi, Dii estis, tribus modis dicitur, id 30.0583B| est essentialiter, qui semper est, id est, Deus: nuncupative, dii estis: false deos dicit daemones, sive idola. Abiit trans Jordanem, id est, ad gentes, ubi Joannes primum baptizans, et mansit ibi, ostendit Ecclesiam. Lazarus figurat Judaeos quia Judaei infirmi erant a fide Christi: Martha et Maria doctrinam bonorum Judaeorum ostendit. Haec infirmitas non est ad mortem, ostendit, quia qui mortui sunt hominibus, Deo vivent: mansit ibi duos dies, id est, duo Testamenta. Eamus iterum in Judaeam, reversam fidem in Judaeos per Eliam et Enoch in finem mundi: duodecim horae sunt diei, dies Christus est: duodecim horae, duodecim apostoli: si quis ambulaverit in die non offendit: in die, id est, in doctrina Christi, aut apostolorum, non offendit in peccato: 30.0583C| quia lucem hujus mundi videt, id est, Christum per scientiam videt. Si quis ambulaverit in nocte, offendit, per noctem intelliguntur tenebrae peccatorum, sive ignorantia cordis. Non eram ibi, ostendit praesentiam carnis: sciebat mortuum esse, id est, quia omnia novit: 1º in domo archisynagogi, 2º filium viduae in portam civitatis, 3º Lazarum de monumento: in domo, id est in corde: in porta, id est, in ore: in monumento, id est, opere: per eadem moritur homo, et per easdem resuscitabitur. Martha, ut audivit quia Jesus venit, obviavit ei: hic Martha significat Ecclesiam, quae obviavit Christo per fidem: Maria domi sedebat, contemplationis vitam ostendit. Qui credit in me, et mortuus fuerit, vivet: sive corporaliter, sive in peccatis per poenitentiam: 30.0583D| omnis qui vivit, et credit in me, qui hic in bonis operibus vivit in Christo: Non morietur in aeternum. Lacrymatus est Jesus, ostendit sicut verus Deus, et verus homo exemplum compassionis; ligatis manibus et pedibus, ostendit vincula peccatorum: faciem sudario ligatus, id est, velamen super corda Judaeorum: solvite illum, id est, per praedicationem fidei. Judaei quanto majora signa videbant, tanto magis obcaecabantur. Tollent locum et gentem, locum Jerosolymam possident Romani et gentes, quae dispersae sunt per regiones. Princeps causas dixit, expedit unum hominem mori, quam tota gens pereat, quia 30.0584A| ministerium Dei habebat prae manibus et Spiritum Dei, hoc locutus est: ut filios Dei, qui divisi erant, congregaret in unum, in toto mundo.

Martha ministrabat, ostendit activam vitam. Lazarus discumbens cum Jesu, significat Ecclesiam: Maria accepit libram unguenti: ita et totus mundus quod intelligitur, corda fidelium. Per unguentum odorem confessionis; Maria Ecclesiam significat: unxit pedes Jesu, id est, per confessionem poenitentiae: domus repleta est ex odore unguenti: ita et totus mundus repletus est de passione et resurrectione Christi. Ut audivit turba, quod Jesus venisset, acceperunt ramos palmarum, obviam Jesus exierunt, ostendit, quia tres secundum adventum post resurrectionem rapiuntur in aera cum Domino. Invenit asinum, 30.0584B| per asinum populum gentilium ostendit: sedit super eum, id est, per confessionem fidei. Noli timere, perditionem tuam: quia Salvator tuus venit, filia Sion, ostendit congregationem fidelium ex Judaeis et Gentibus. Totus mundus post eum abiit, quia per passionem et resurrectionem suam totum mundum de peccato redemit: et secutus est eum. Accesserunt ad Philippum, et rogabant, ut viderent Jesum, ostendit gentes per praedicationem apostolorum conversas ad fidem: granum tritici, figuram Christi tenet: si mortuum fuerit, multa grana affert: sic et Christus. . . . . multiplicavit Ecclesiam suam.

Clarificavi, et iterum clarificabo, id est, clarificasti illum in resurrectione Lazari, iterum clarifica illum in sua resurrectione: princeps mundi mittitur foras, 30.0584C| id est, diabolus ejectus de potestate mundi per passionem crucis. Ambulate dum lucem habetis, id est, dum Christum corporaliter et spiritualiter vobiscum habetis: ne tenebrae vos comprehendant, id est, tenebrae ignorantiae et persecutiones peccatorum. Abscondit ab eis, id est, corporaliter, sive spiritualiter. Domine, quis credidit auditui nostro? quis pro raritate ponitur, sive pro difficultate: auditus, fides est, quam per Spiritum sanctum audivimus: brachium Domini, Filius Dei est: cui revelatum est, id est, aliqua pars: ex Judaeis revelatum ex gentibus, id est, qui credit in me, non solum secundum humanitatem, sed secundum divinitatem, aliter non solum in me, sed et in Patre, quia ego in Patre, et Pater in me. Qui videt me, videt qui me misit; ac si aperte dixisset, 30.0584D| qui vidit me verum hominem esse, et credit, me verum Deum esse, videt et Patrem secundum divinitatem.

Non veni ut judicem, sed ut salvificem mundum, ostendit, quod per effusionem sanguinis redimeret mundum: dilexi vos, quia eram in mundum: usque in finem dilexit: exemplum dedit, ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem. Coena facta, ostendit passionem Christi: Sicut post coenam prandium non fit: sic Christus postquam semel passus est, non ostendit se iterum passurum: surgens a coena, ostendit passionem nostram, resurrectionem, 30.0585A| sive ascensionem: ponit vestimenta sua, ostendit, quia deponenda erant vestimenta ejus ad crucem.

(Incipit capitulatio.) Accipiens linteum, praecinxit se linteo, id est, mortificatio ipsius: mittit aquam in pelvim, ostendit gratiam baptismi: coepit lavare pedes discipulorum suorum, et extergere linteo, per lavationem pedum, baptismum apostolorum intelligitur, per extersionem lintei ostendit per passionem Christi extersionem peccatorum. Non lavabis pedes mihi in aeternum, pavore perterritus dicebat: si non lavero te, non habebis partem mecum, ostendit, qui non est lavatus per baptismum, et per confessionem poenitentiae, non habebit partem apud Dominum: accepit vestimenta sua, iterum ostenditur, quod revertetur ad Judaeos in finem mundi: non est servus 30.0585B| major domino suo, neque apostolus eo major, qui misit illum, id est, ego patior, et vos patimini. Aliter si ego me humilio usque ad vestigia vestra: ita et vos humiliate vos omnibus: levabit contra me calcaneum, id est, calcaneum extrema pars membri est.

Et per buccellam introivit in eum Satanas, id est, sicut Apostolus ait, qui indigne accipit Corpus Domini, et sanguinem ejus, judicium manducat et bibit. Praeceptum novum do vobis, ut et diligatis invicem: in Vetere dicitur, diliges amicum, et odio habebis inimicum. Dominus dicit, diligite inimicos vestros: hoc est praeceptum novum: non conturbetur cor vestrum, hic praedicat apostolis de passione sua: credite in Deum, et in me credite, quia Filius Dei sum.

30.0585C| Credite, in domo Patris mei, id est, in Ecclesia, mansiones multae sunt, id est, sicut in uno homine sensus divisus est: ita in Ecclesia, quae est corpus Christi, gratiae multae sunt: vado parare vobis locum, id est, parabo vobis vitam, sicut Apostolus: advocatum habemus apud Patrem, qui interpellat pro nobis. Ego sum via et veritas, et vita, via sine errore Christus est, veritas sine falsitate, vita sine morte ipse est.

Amodo nostis eum et vidistis eum, id est, quem cognoverunt oculis corporis, et cognoverunt oculis cordis, secundum divinitatem per illustrationem Spiritus sancti: majora horum facit, id est, quia Christus per fimbriam mulierem sanavit: apostoli vero per umbram infirmos curabunt. ( Explicit 30.0585D| Passio. )

Rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis: per bis spiritum acceptum dilectio Dei, et proximi intelligitur: spiritum veritatis, quem mundus accipere non potest, id est, qui mundum diligit, non accipit illum: non relinquam vos orphanos, id est, non relinquam vos secundum divinitatem: in illa die cognoscetis, id est, in futuro, sive in resurrectione Christi. Ego in Patre, id est, secundum divinitatem: vos in me, quia membra mea estis; et ego in vobis, id est, in dilectione cordis vestri: manifestabo ei meipsum, id est, credentes in divinitatem: mansionem apud eum faciemus: sicut ipse ait, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum 30.0586A| et ego; et reliqua: pacem meam do vobis, id est, sicut ego patienter suffero omnia, et vos patientiam habetis: pacem meam relinquo vobis, id est, sicut ego passus sum, ita et vos patiemini: non sicut mundus dat pacem, ego do vobis; mundus interruptam pacem dat, Deus aeternam dat: venit princeps mundi ad me, nihil in me invenit, id est, diabolus venit ad crucem, et in Domino non invenit peccatum: quaesivit capere, captus est ab eo: sicut praecepit mihi pater, sic facio, misit illum pater, ut sanguinem suum funderet pro genere humano, et ita fecit: ego sum vitis vera, unde perfluit sanguis, et aqua; et pater meus agricola est, id est, cultor Ecclesiae; vos palmites, id est, apostoli sive fideles Ecclesiae: sicut palmes non potest a se fructum ferre, nisi manserit in vite, sic 30.0586B| et unusquisque non fert fructum, nisi manserit in Christo.

In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum primum afferatis, id est, sicut praedicationem ego et passionem fructificavi, ita et vos facite: sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, id est, sicut misit me Pater praedicare, et pati, et ego mitto vos: majorem charitatem nemo habet, et reliqua: dilectio fortior est morte; ego per dilectionem patior pro vobis, et vos patimini pro Ecclesia: omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis, id est, praecepta Evangelii: elegi vos de mundo, id est de mundanis actibus: non estis de mundo, id est, quia non diligitis mundum: ut ait Salomon, talis est mulier adultera, quae cum comederit, tetigit os suum, dicit, non sum operata malum: 30.0586C| figurat Ecclesiam ex gentibus, quae per confessionem abstersit se de immunditia peccatorum. ab initio mecum estis, id est, ab initio praedicationis.

Si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: cum venerit Paraclitus, arguet mundum de peccato, id est, qui non credit in me, credat per praedicationem Evangelii: de judicio autem, quia princeps mundi judicatus est: arguet de peccato, id est, ut per praedicationem vestram convertantur ad poenitentiam: de justitia, ut sicut diligit proximum, diligat et Deum ex toto corde: de judicio, ut quidquid vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis: haec enim est Lex et Prophetae.

Modicum non videbitis me, id est, dum jacui in sepulcro: modicum iterum, et videbitis me, id est, per 30.0586D| resurrectionem: venit hora quando non in proverbiis loquar vobiscum, sed palam de Patre manifestabo vobis, id est, per resurrectionem: in illa die in nomine meo petetis, id est, quia ascendo ad Patrem, resurgendo per potestatem. Pater diligit vos, quia diligitis me: relinquo mundum et vado ad Patrem, id est, per praesentiam corporis, nam secundum divinitatem non relinquit mundum: pressuram habetis, id est, a mundanis hominibus tribulationem: ego vici mundum, id est, alligavi fortem in mundo, qui est diabolus.

Venit hora, Pater, ad clarificare filium tuum, id est, per resurrectionem: ut filius clarificet te, id est, per filium convertantur, et credant: ego te clarificavi super 30.0587A| terram, id est, notum feci omnibus apud te: manifestavi nomen tuum hominibus, ostendit, quod secundum divinitatem cum Patre erat, et corporaliter in terra: quos mihi dedisti de mundo tui erant, in praescientia ab initio tui erant: mihi eos dedisti, id est, ad docendum: et sermonem tuum servaverunt, id est, in fide permanserunt. Ego pro eis rogo, non pro mundo, quia scit Deus, qui sunt ejus: omnia tua mea sunt, et mea tua sunt: et clarificatus sum in eis, id est, in iisdem gentibus manifestatus sum, id est, quia crediderunt in me: in mundo sum corporaliter, et in mundo non sum corporaliter; et pro eis sanctifico meipsum, id est, per martyrium et resurrectionem: ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, id est, praecepta divina. Exivit cum discipulis suis trans torrentem 30.0587B| Cedron, ostendit impetum persecutionis. Iterum transiens Jesus cum discipulis suis, id est, de mundo ad Patrem, et de Judaeis ad gentes. Venerunt cum laternis et faculis, id est, ipsi sibi accenderunt lumen poenale: adduxerunt eum ad Annam, Anna gratia Dei interpretatur, qui gratia Dei acceperat principatum sacerdotis; sed illa visa est ostiaria, quae introduxit Petrum in atrium, significat primitivam Ecclesiam: exprobravit eum, quia Dei filium se esse dixisset, certe, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accepit.

Jesus bajulans crucem suam: exemplum dedit sicut ipse dixit: qui vult post me venire, abneget semetipsum, et reliqua; duo latrones crucifixi erant cum 30.0587C| Jesu; qui permansit unus in perfidia sua, ostendit Judaeos; qui confessus est, significat gentes: scriptum erat in titulo rex Judaeorum, id est, rex confessorum. Fecerunt quatuor partes de vestimentis Jesu: quatuor milites, id est, quatuor evangelistae vestimenta divisa, id est, praedicationem, incarnationem, passionem, et resurrectionem, quae praedicaverunt in quatuor partibus mundi. Tunica autem inconsutilis desuper contexta, ostendit quia divinitas in Patre et Filio inseparabilis est: non scindamus eam, sed sortiamus de illa, cujus erit, ostendit, quia viri catholici non scindunt unitatem divinitatis.

Mulier, ecce filius tuus: discipulo, ecce mater tua: hic virginem commendavit, ut incorruptam servaret: non fregerunt crura Jesu, id est, quod figuratum 30.0587D| ante fuerat, per agnum in Aegypto: non crudum, nec coctum aqua, sed assum tantum igni, ostendit passionem Christi; baculum in manu, ostendit crucem Christi, de mundo ad Patrem: non comminuetis ex eo, ostendit, ut non fieret infracta crux Christi: lancea latus ejus punxerunt, ut impleretur Scriptura: viderunt in quem pupugerunt.

Exivit sanguis et aqua: sicut ex latere Adae sumpta est Eva, ita ex latere Christi exivit redemptio Ecclesiae: per sanguinem remissio: per aquam baptismum. Duo discipuli currentes, Petrus et Joannes, ostendit duos populos currentes, Judaeos per legis litteram, gentes per legem naturae.

Joannes praecucurrit citius, vidit linteamina posita, 30.0588A| et non introivit: Judaei per Legem et Prophetas viderunt Christum venturum, et adventum ipsius non receperunt. Venit Petrus sequens eum: vidit linteamina, et introivit, ostendit gentes, quae in adventum Christi, sive doctrinam illius: per linteamina incarnatio Christi intelligitur: per sudarium mysterium divinitatis intelligitur: sudarium non cum linteaminibus, sed separatim in unum locum involutum, ostendit, quia divinitas longe est remota a sensibus humanis, in unum locum, qui sunt universalis: tunc introivit et alius discipulus, qui prius venerat ad monumentum, ostendit Judaeos reversos ad fidem in finem mundi: angeli sedentes ad caput, et ad pedes, ostendit initium, et finem.

Dixit Maria, nescio ubi posuerunt eum, ostendit secundum 30.0588B| carnem: diligebat mundum, et per fidem credebat, quod dixit Maria, ostendit cogitationem vocis: quia per dilectionem proximi cognoscit homo Deum: dixit Jesus, noli me tangere, id est, in corde tuo: tibi non ascendi, per divinitatem: discipuli piscantes totam noctem nihil ceperunt: piscatores doctores veteres, in nocte ostendit ante adventum Christi nullos ad perfectionem per praedicationem Legis veteris venisse. Mane autem facto, ostendit factum adventum Christi: mittite in dexteram partem, id est, mittite praedicationem in gentibus. Erat enim Petrus nudus, id est, nudi erant a fide Christi: tunica succinxit se, fidem Ecclesiae: misit se in mare, id est, in fluctuationes, et amaritudines mundi per dilectionem Christi: alii discipuli navigio venerunt, id 30.0588C| est, in Ecclesia, fluctuationem mundi calcantes: viderunt prunas, et piscem, et panem positum; per piscem ostendit fidem, per prunas calorem charitatis, per panem verbum divinum: trahentes rete in terram, per littora ostendit finem mundi: plenum magnis piscibus, id est, plenitudo et magnitudo Ecclesiae, per remissionem peccatorum: per tres, ostendit trinitatem: indivisum rete et non scissum, id est, Ecclesiam in futuro incorruptam: manducavit Jesus post resurrectionem, ostendit veram incarnationem corporis, ut credentes crederent.

Dixit Jesus, Simon Joannis, amas me, ostendit, sicut ter negavit, ut ter confiteretur fidem Trinitatis: pasce oves meas, id est, in Ecclesia: ingressus Jesus januis clausis, ostendit quia clausis ingressus est januis 30.0588D| uterum (sic et omnes sancti post resurrectionem induunt spiritale corpus, ubique sine metu ingredi possunt), unde integer, et incorruptus matrimonio: tres testificant hanc sententiam.

¶ Discipulus, quem amabat Jesus: Secunda virtus est, quod fecit Jesus in Cana Galileae, vinum de aqua expressit: opus paratum virginitatem Joannis ostendit, quia illi sponsa conjuncta est: testimonium, quo commendavit Jesus matrem suam Joanni. Maria Ecclesiam figurat, Joannes principatum, sicut fuit Joannes virgo matrimonio, sic fuit incorruptus et morte: Joannes genealogiam de divinitate narrat, nam alii de homine narrant: de divinitate Joannes, dicit, In principio erat Verbum. Iste jacebat super pectus Jesu, 30.0589A| et scientia divinitatis, quae fuerat in pectore Jesu, ascendit Joanni de conjunctione duorum pectorum. Insita arbor in altera, facit fructum arboris alterius, in qua plantatur. Si secundum ordinem canonis iste liber Matthaeo praemittendus esset: et quod in novissimam positus partem, est quia terra primum sanctificata 30.0590A| est, deinde aqua, et postea novissime ignis, quia clarior est, subtilior: item in similitudinem duarum legum, id est, vetus et nova: vetus prius tradita erat, nova tamen clarior est, et major, quia de coelestibus discernit, et abundantior ea, quod ad Evangelium Joannis pertinet ex supra dictis.

Apparatus Quotation analysis

  • ADMONITIO IN EXPOSITIONEM SEQ
ADMONITIO IN EXPOSITIONEM SEQUENTEM. Falso ascriptis Hieronymo in novum Testamentum commentariis, hunc primus accensuit editor Benedictinus, quem S. Doctoris nomine insignitum in codicibus mss. reperit, ex uno autem, ut visus illi est, antiquiore Gemeticensi descripsit. Titulus erat, quem et retinemus, Expositio quatuor Evangeliorum de brevi Proverbio edita Hieronymi Presbyteri; quibus sane verbis, num ab ipso dicatur Hieronymo adornata, an ab aliis ejusdem scriptis excepta, quantum scio, dubium adhuc relinquitur. Verus ejus auctor visus est Martianaeo Valafridus Strabo Fuldensis; ita tamen, ut quae immania sunt toto contextu orationis vitia, imperitissimo antiquario tribui omnia velit. Sed enim, si bene Valafridum novimus, multo est ille pluris faciendus, quam ut possit hujus consarcinatori operis comparari: neque vero credibile est, tantum a bono scriptore potuisse ob libraria menda dignitatis decedere. Praeterea nec videmus, ex quo veterum testimonio eam ille conjecturam fecerit; nihil enim ejusmodi Valafrido tribuunt, qui de ejus scriptis agunt, Sigebertus, Anonymus Mellicensis, Trithemius, Miraeus, atque alii. Sed quisquis ille auctor fuerit, Martianaeus certe minus fuisset male de re litteraria meritus, si ab illo evulgando prorsus abstinuisset: quod enim omne genus mendis, quorum parvo negotio tolli pars magna poterat, horrentem exaggeratumque edidit, ut tertio quoque versu interceptus sensus mancusque esset; chartas, ut ne quid plus dicam, turpi oscitatione male perdidit. Nos quando integrum amplius non erat librum praetermittere, pene innumera, quantum absque codicum mss. suffragio licuit, emendavimus, aut, qui essent emendanda, in notis ostendimus.

p. 0590A