Jump to content

Expositio Novi Testamenti/15

Checked
E Wikisource


 XIV XVI 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM II B. PAULI APOSTOLI AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM.

[recensere]

-- Supercrescit fides vestra (II Thess. I, 3). (Regul. pastor. part. III, cap. 8.) Plerumque pusillanimes aptius ad iter bene agendi reducimus, si eorum bene gesta memoramus: et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut illa quae approbamus illatus favor augeat, et contra ea quae reprehendimus magis apud pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde Paulus, cum Thessalonicenses, in accepta praedicatione perdurantes, quasi de vicino mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbatos, prius in eis quae fortia prospicit laudat, et caute monendo postmodum, quae sunt infirmata, roborat. Ait enim: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est: quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum invicem: ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide (II Thess. I, 3). Qui cum blanda haec vitae praeconia praemisisset, paulo post subdidit, dicens: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in idipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (Ibid., 1). Egit enim verus doctor, ut prius audirent laudati quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur, quatenus eorum mentem ne commotio subjuncta concuteret, laus praemissa solidaret; et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non jam redarguebat motos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri prohibebat; ut dum de ipsa levitate motionis praedicatori suo se incognitos crederent, tanto reprehensibiliores fieri quanto et cognosci ab illo formidarent.

CAP. II.-- Sustinetis in exemplum justi judicii Dei (II Thess. I, 4, 5). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 22.) Unusquisque debet considerare quae peccantes postmodum supplicia maneant, si etiam justos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei: et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Hinc Paulus, cum multa in Thessalonicensium laudem dixisset, protinus adjunxit: Ita ut et ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et tribulationibus vestris, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ac si diceret: Dum tot dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam justi judicii Dei exempla datis? Quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur in quibus laetatur. Multo magis quippe percussurus est, quibus justum judicium exhibet, si etiam vos sic cruciat quos pie redarguens fovet.

CAP. III.-- In templo Dei sedebit, ostendens se tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 7; lib. XXIX, num. 18; lib. XXXII, num. 25.) Terribili ordine dispositionis occultae, priusquam hostis antiquus in illo damnato homine, videlicet Antichristo, quem assumet, appareat, virtutum signa a sancta subtrahentur Ecclesia. Nam prophetia abscondetur, curationum gratia auferetur, prolixioris abstinentiae virtus imminuetur, doctrinae conticescent verba miraculorum tollentur prodigia. Quae quidem nequaquam superna dispensatio funditus subtraheret, sed non haec sicut prioribus temporibus aperte ac multipliciter ostendet. Quod tamen mira dispensatione agetur, ut ex una re divina simul pietas et justitia compleatur. Dum enim subtractis signorum virtutibus, Ecclesia sancta velut abjectior apparet, et bonorum praemium crescit, qui illam pro spe coelestium, non propter praesentia signa venerantur, et malorum mens contra illam citius ostenditur, qui sequi quae promittit invisibilia negligunt, dum signis visibilibus non tenentur. Dum igitur humilitas fidelium multitudine et manifestatione signorum quasi destituitur, terribili occultae dispositionis examine inde bonis misericordia largitur unde malis ira justa cumulatur. Ante igitur ex magna parte signa virtutum et miraculorum a fidelibus in sancta Ecclesia subtrahuntur, et tunc contra eos antiquus hostis in illo damnato homine, scilicet Antichristo, per aperta prodigia conspicuus et manifestus ostendetur, ut quo ipse per signa extollitur, eo a fidelibus sine signis robustius laudabiliusque vincatur. Quamvis etiam fidelibus in ejus certamine signa non deerunt, sed tanta erunt illius ut nostrorum pauca aut nulla videantur. Quorum nimirum virtus omnibus signis fit potior, cum omne quod ab illo fieri terribiliter conspicitur, per internae constantiae calcem premit. Sed malignus hostis tanto contra eos acriore immanitate se exhibebit, quanto se despici etiam clarescentibus miraculis dolebit. Totum igitur se in eorum interitum colliget, cunctosque reprobos in necem fidelium unanimiter et crudeliter accendet. Superba itaque Antichristi celsitudo super reprobas mentes hominum fastu gloriae saecularis erigetur, ita ut homo peccator, et tamen homo despiciens aestimari, Deum se super homines mentiatur? Unde Paulus apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Cujus ut timorem plenius ostenderet, praemisit: Qui adversatur, et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Deus enim aliquando dici et homo potest, juxta quod et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Deus vero coli purus homo non potest. Quia vero Antichristus et super sanctos quosque homines, et super ipsius potentiam divinitatis extollitur, per exactum sibi nomen gloriae, et hoc quod Deus dicitur, et hoc quod Deus colitur, transire conatur. Notandum vero est in quantam superbiae foveam cecidit, qui in mensuram ruinae qua lapsus est non permansit. Diabolus quippe et homo ab statu propriae conditionis elata mente corruerunt, ut vel ille diceret: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13); vel iste audiens crederet: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Idcirco ergo uterque cecidit, quia Deo similis esse non per justitiam sed per potentiam concupivit. Sed homo per gratiam liberatus, qui Dei similitudinem appetendo perverse ceciderat, in reatum sui criminis longe Deo se imparem esse cognoscens, clamat: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Diabolus vero in lapsus sui crimine juste dimissus, in mensuram ruinae suae minime permansit, sed quantum ab omnipotentis gratia diu defuit, et tanto magis reatum criminis cumulavit. Nam qui ideo cecidit quia perverso ordine Deo similis esse voluit, eousque perductus est ut in Antichristum veniens videri Deo similis dedignetur, et eum quem habere non potuit superbus aequalem, damnatus putat inferiorem. Nam cum de illo hoc quod jam praemisimus, dicitur: Extollens se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4), aperte monstratur quoniam appetendo dudum Dei similitudinem, quasi juxta Deum erigere se voluit, sed in superbiae culpa crescendo, jam se supra omne quod Deus dicitur et colitur, extollit. Sed haec ejus superbia districti Judicis erit adventu ferienda, sicut scriptum est: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). De hoc perdito homine per Danielem dicitur: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur (Dan. VIII, 25). Quod ergo per Danielem dictum est: Contra principem principum consurget, hoc per Paulum dicitur: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et quod per Danielem subjungitur: Sine manu conteretur, hoc per Paulum exprimitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Sine manu scilicet conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum Judicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur.

CAP. IV.-- Ut reveletur in suo tempore; nam mysterium jam operatur iniquitatis (II Thess. II, 6, 7). (In exposit. B. Job, l. XXIX, n. 15, 16.) Sunt nonnulli qui aeterna quae audiunt veraciter credunt, sed tamen juxta praedicationem fidei vivere negligunt, et eidem fidei, quam specie tenus venerantes tenent, male vivendo contradicunt. Qui dum plus terrena quam coelestia, plus quae vident quam quae audiunt diligunt, pulsante persecutionis articulo, quod rectum credere videbantur amittunt. Quod illo maxime tempore multiplicius agitur, quando surgente ipso iniquorum capite, in sanctae Ecclesiae persecutione ultima, liberis suis viribus ejus fortitudo grassabitur. Ibi tunc uniuscujusque cor ostendetur, ibi quidquid in occultis latebat aperietur. Et qui nunc ore sunt puri, et corde sunt impii, publicata malitia corruent; et fidem, quam specie tenus tenuerant, perdent. Hinc Paulus ait: Ut reveletur in suo tempore, nam mysterium jam operatur iniquitatis. Ac si diceret: Tunc Antichristus manifestus videbitur, nam in cordibus iniquorum, id est membrorum suorum, secreta sua jam nunc occultus operatur. Ut enim de apertioribus criminibus taceam, ecce alius fratri in corde suo tacitus invidet, et si occasionem reperiat, eum supplantare contendit. Cujus alterius membrum est nisi ejus de quo scriptum est: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24)? Alius magni meriti se esse aestimans, per tumorem cordis cunctis se praeferens, omnes semetipso inferiores credit. Cujus alterius membrum est nisi ejus de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25)? Alius potentiam hujus mundi quaerit, non quo aliis prosit, sed quo non sit subditus alteri. Cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa., XIV, 13, 14)? Solus quippe Altissimus ita dominatur super omnia, ut alteri subesse non possit. Quem diabolus imitari perverse voluit, cum suum dominum quaerens, ei subesse recusavit. Imitatur ergo diabolum quisquis idcirco potestatem suam appetit quoniam ei qui sibi praepositus est ordinatione superna subesse fastidit. Sunt namque praeterea plurima quae quosdam in ipsa pace Ecclesiae constitutos infideles esse renuntient. Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut videlicet ab eo requisiti, pro favore ejus non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est Veritas nisi ille qui dixit: Ego sum Via, Veritas et Vita (Joan. XIV, 6)? Neque enim Joannes Baptista de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus occubuit: sed quia Christus est Veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia pro veritate videlicet pervenit. Ponamus ante oculos quod aliquis percunctatus personam potentis accepit, et ne verbi saltem injuriam pateretur veritatem negavit. Quid ergo iste faceret in dolore poenarum qui Christum erubuit inter flagella verborum? Ecce et post haec ante oculos hominum adhuc Christianus est, et tamen si Dominus eum districte disposuit judicare, jam non est. Video autem et alios quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, quia vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit (Joan. X, 12)? Fugit, quia tacuit, quoniam, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et sicut publicae persecutioni, sic occulto locum dedit timori. Qui igitur talis est, si haec districte judicantur, et si persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit. Non ergo desunt vel in pace Ecclesiae Antichristi tentamenta. Nemo itaque illa persecutionis extremae tempora, quasi sola perhorrescat. Apud iniquos namque quotidie res Antichristi agitur, quoniam in eorum cordibus mysterium suum jam nunc occultus operatur. Et si nunc multi specie tenus intra Ecclesiam constituti simulant se esse quod non sunt, in adventu tamen Judicis prodentur quod sunt. De quibus bene Salomon ait: Vidi impios sepultos, etiam cum adhuc viverent; in loco sancto erant, et laudantur in civitate quasi justorum operum (Eccle: VIII. 10).

CAP. V.-- Nolite ut inimicum illum existimare (II Thess. III, 15). (Regul. pastor. part. III, cap. 22.) Cum temporalis pax in pravorum cordibus ex increpatione nostra confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Unde discipulos admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non comisceamini cum illo, ut confundatur. Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem. Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite, ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a vestris cordibus nec abnegata discedat.