V | VII |
LIBER SEXTUS.
[recensere]Incipiunt Exceptiones super Epistolas B. Pauli apostoli.
PRAEFATIUNCULA IN EPISTOLAS BEATI PAULI APOSTOLI.
(In exposit. B. Job, lib. XXXV, n. 42 et 47, inverso ordine.) Paulus apostolus quamvis Epistolas quindecim scripserit, sancta tamen Ecclesia non amplius quam quatuordecim recipit, qui profecto numerus ex perfectis duobus numeris, denario videlicet et quaternario, consistit. Denarius quippe numerus in eo perfectus est quia Lex in decem praeceptis concluditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur; et, enarrante Veritate, operatores vineae denario remunerantur (Matth. XX). Quaternarius vero numerus in eo maxime perfectus esse dignoscitur, quoniam omnis bona et perfecta operatio per quatuor sancti Evangelii libros agnoscitur. Recte ergo sancta Ecclesia Testamentum utrumque custodiens, et tam secundum Legis Decalogum quam secundum quatuor Evangelii libros vivendo, ad perfectionis se culmen extendens, de Epistolis beati Pauli apostoli non amplius quam quatuordecim tenet, ut etiam ex ipso Epistolarum numero ostenderet quod doctor egregius Legis et Evangelii secreta rimasset.