I |
Pars prima,
[recensere]IN QUA EXPLANANTUR QUATUOR EVANGELIA. PRAEFATIO. De quatuor Evangelistis, per quatuor animalia designatis. (Hom. 2, in Ezech., num. 18; hom. 3, in Ezech., num. 1; hom. 4, in Ezech., num. 1.) Per sancta quatuor animalia, quae Ezechieli prophetae (Ezech. I) ostenduntur in visione, sancti quatuor evangelistae, Matthaeus videlicet, Marcus, Lucas et Joannes figurantur: et sub evangelistarum personis omnes simul perfecti significantur. Nec immerito per evangelistas quatuor perfectorum omnium numerus exprimitur: quia omnes, qui in Ecclesia modo perfecti sunt, perfectionis suae rectitudinem per eorum Evangelium didicerunt. Sancta itaque quatuor animalia, per quae quatuor Evangelistae significantur, subtili narratione describuntur ab Ezechiele, cum dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Quid per faciem nisi notitia, et quid per pennas, nisi volatus exprimitur? Per faciem quippe unusquisque agnoscitur, per pennam vero in altum avium corpora sublevantur. Facies itaque pertinet ad fidem, penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur; sicut ipse de suis ovibus dicit: Ego sum Pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14). Qui rursus ait: Ego scio quos elegerim (Joan. XIII, 18). Per contemplationem vero, qua super nosmetipsos tollimur, quasi in aerem levamur. Quatuor ergo facies uni sunt: quia si requiras quid Matthaeus de incarnatione Domini sentiat; hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Joannes. Si quaeras quid Joannes sentiat; hoc procul dubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si quaeras quid Marcus; hoc quod Matthaeus, Joannes et Lucas. Si quaeras quid Lucas; hoc quod Joannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor ergo facies uni sunt, quia notitia fidei, qua cognoscuntur a Deo, ipsa est in uno, quae est simul in quatuor. Quidquid enim in uno inveneris, hoc in omnibus simul quatuor recognosces. Et quatuor pennae uni, quia Dei omnipotentis Filium Dominum nostrum Jesum Christum simul omnes concorditer praedicant, et ad divinitatem ejus mentis oculos levantes, penna contemplationis. volant. Evangelistarum ergo facies ad humanitatem Domini pertinet, penna ad divinitatem: quia in eum, quem corporeum aspiciunt, quasi facies intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum et incorporeum ex divinitate annurtiant, per contemplationis pennam, quasi in aerem levantur. Quia itaque, et una est fides incarnationis ejus in omnibus, et par contemplatio divinitatis ejus in singulis, recte dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Deinde etiam haec eadem sancta animalia subtilius describuntur, ut per haec Evangelistarum significari personas ipsa nobis subtilitas descriptionis aperiat, nihilque sermo Dei nostro intellectui dubietatis relinquat. Dicitur enim: Similitudo vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. Quod enim quatuor haec animalia pennata sanctos quatuor Evangelistas designent, ipsa uniuscujusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, jure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam significatur Joannes. Qui dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); dum in ipsam divinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae in solem oculos fixit. Sed quia electi omnes membra sunt Redemptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est electorum omnium: per hoc quod membra ejus figurata sunt, nil obstat, si in his omnibus etiam ipse signetur. Ipse enim unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo: ipse in sacrificio redemptionis nostrae dignatus est mori, ut vitulus: ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur: quia in ipsa morte, in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo vigilavit. Ipse etiam post resurrectionem suam ascendens ad coelos, in superioribus est elevatus, ut aquila. Totum ergo simul nobis est, quia et nascendo homo, et moriendo vitulus, et resurgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia Evangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes jam superius significari diximus; restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium visionibus exprimatur, ostendamus.
Omnis etenim electus et in via Domini perfectus, et homo, et vitulus, et leo simul, et aquila est. Homo enim rationale est animal: Vitulus autem in sacrificio mactari solet. Leo vero fortis est bestia, sicut scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX, 30). Aquila ad sublimia volat, et irreverberatis oculis solis radios intendit. Omnis itaque, qui in ratione perfectus est, homo est. Et quoniam semetipsum ab hujus saeculi voluptate mortificat, vitulus est. Quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, leo est. Unde scriptum est: Justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Quia vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia et aeterna sunt, aquila est. Igitur quoniam justus quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitatis leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sunt pertinere etiam ad perfectorum singulos demonstremus.
Sed magna nobis de iisdem evangelistis et sanctis praedicatoribus quaestio oritur, cur homo et leo a dextris ipsorum quatuor, vitulus vero a sinistris ipsorum quatuor esse perhibeatur. Neque enim sine mira ratione est, cur duo illa a dextris, et unum hoc esse a sinistris dicatur. Et rursum quaerendum est cur aquila non a dextris, vel sinistris, sed desuper ipsorum quatuor esse memoretur. Duas itaque nobis quaestiones objecimus, quas oportet ut aperiente Domino, dissolvamus. Homo igitur et leo a dextris, vitulus vero a sinistris esse perhibetur. A dextris etenim laeta, a sinistris vero tristia habemus. Unde et sinistrum nobis esse dicimus hoc quod adversum esse deputamus. Et sicut praefati sumus, per hominem incarnatio, per vitulum passio, per leonem vero auctoris nostri resurrectio designatur. De incarnatione autem unigeniti Filii, qua redempti sumus, omnes electi laetati sunt: de morte vero illius, ipsi electorum primi sancti apostoli contristati, qui iterum de ejus resurrectione sunt gavisi. Quia ergo et nativitas ejus, et resurrectio laetitiam discipulis praebuit quos ejus passio contristavit, homo et leo a dextris, vitulus vero a sinistris fuisse describitur. Ipsi namque sancti evangelistae de ejus humanitate gavisi sunt, de ejus resurrectione confirmati, qui de ejus passione fuerant contristati. Homo ergo et leo eis a dextris est, quia Redemptoris nostri eos incarnatio vivificavit, resurrectio confirmavit. Sed vitulus a sinistris, quia mors illius eos ad momentum temporis in infidelitatem prostravit. Jure autem locus aquilae non juxta, sed desuper esse describitur, quia sive per hoc, quod ejus ascensionem signat, seu quia Verbum Patris, Deum apud Patrem esse denuntiat, super Evangelistas caeteros virtute contemplationis excrevit, cum quibus et simul de ejus deitate loquitur, hanc tamen omnibus subtilius contemplatur. Sed si aquila cum aliis tribus adjuncta, quatuor animalia esse memorantur, mirum quomodo desuper ipsorum quatuor esse discribitur, nisi quia Joannes per hoc, quod in principio Verbum vidit, etiam super semetipsum transiit; nam nisi et se transiisset, Verbum in principio non vidisset. Qui ergo et semetipsum transgressus est, non jam solummodo super tria, sed adjuncto et se, super quatuor fuit. Praeterea de eisdem sanctis animalibus quaerendum est, cum singulis distincta imaginibus describantur, ut aliud homini, aliud leoni, aliud vitulo, aliud aquilae simile dicatur, quid sit quod paulo superius de omnibus simul dicatur: Similitudo hominis in eis? Sed quis hic homo describitur, nisi ille, de quo scriptum est: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6). Haec itaque animalia, ut surgere valeant ad sanctitatis virtutem, ad hujus hominis tendunt similitudinem; sancta enim non essent si hujus hominis similitudinem non haberent, quia quidquid in eis de visceribus pietatis, quidquid de mausuetudinis spiritu, quidquid de zelo rectitudinis, quidquid de custodia humilitatis, quidquid de fervore charitatis est, hoc ab ipso fonte misericordiae, ab ipsa radice mansuetudinis Dei, ab ipsa virtute justitiae, id est a Mediatore Dei et hominum Domino Deo traxerunt.
Hujus se hominis similitudinem habere praedicator egregius ostendit, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Ad ejus nos similitudinem surgere admonet, cum dicit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo descendit (I Cor. XV, 49). Sanctus etenim quisque in tantum ad similitudinem hujus hominis dicitur, in quantum vitam sui Redemptoris imitatur. Nam ejus mandatis et operibus discordare, quid est aliud quam a similitudine longe recedere? Ad hujus similitudinem hominis surgere festinabat Propheta, cum diceret: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Qui enim tacitus in mente vias Domini considerat, et sese exercere in mandatis illius festinat, quid aliud in semetipso nisi imaginem novi hominis reformat? Quod quia in sanctorum cordibus incessanter agitur, recte de sanctis animalibus dicitur quod in eis est similitudo hominis, quia quod sancta, quod mira sunt, hoc in eis de specie similitudinis est, id est de virtute imitationis.
Praefatiuncula de beato Matthaeo. (In expos. beati Job, lib. XVIII, num. 43, 44.) Omnipotens Deus, occulto consilio, quosdam ab ipsis aetatis suae exordiis innocentes custodiens, usque ad virtutum culmen provehit, alios autem in exordiis suis deserens, scaturientibus vitiis, ire per abrupta permittit. Plerumque tamen etiam eos respicit, et ad sequendum se sancti amoris igne succendit, atque inolitas in eorum cordibus prurigines vitiorum, vertit in fervorem virtutum: et eo magis ignescunt ad desiderium requirendae pietatis Dei, quo magis erubescunt suae memoriam iniquitatis. De talibus evangelista Matthaeus fuerat, qui terrenis negotiis implicatus, telonii usibus serviebat: sed cum eum Dominus ad telonium sedentem videret, ut ad se revocaret, cor ejus durum et frigidum, divini amoris igne tactum succenditur, et a terrena, quam prius tenuit, actione separatur, et ad sequendam coelestem vitam desideriorum aestu roboratur, ut, sicut prius durus fuerat in amorem saeculi, ita postmodum se fortem exhiberet in amorem Dei; et quod antea renuebat audire, jam credere inciperet et praedicare. Sanctae quippe Ecclesiae fortis propugnator exstitit, cujus videlicet lingua, quasi acutissimo gladio, Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit. Qui igitur infirmus prius despectusque per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad coelestia praedicamenta. Non ergo in eo debet despici quidquid fuit, qui jam coepit esse quod non fuit.