Expositio Veteris ac Novi Testamenti/II
Paterius notarius Gregorii I
Expositio Veteris ac Novi Testamenti
Expositio Veteris ac Novi Testamenti (Paterius notarius Gregorii I), J. P. Migne 79.0915B
Prooemium.
[recensere]79.0683A| Cum beatissimi, atque apostolici Gregorii, pontificis nostri, vestri quoque, addam nutritoris, dicta saepius lectione per urrerem, avidiusque mihi eis assiduum esse ipsa luculentissima verborum ejus satisfactio suaderet: quiddam in eis reperi sine comparatione potissimum. Dum igitur unius sancti viri, hoc est beati Job historiam abstrusis mysteriorum opacitatibus tectam, sub triptici, id est typica, morali, atque historica studuit expositione discutere, ac repulso ignorantiae nubilo, in aperto cunctis luce clarius serena patefactione monstrare, pene totam veteris ac novi Testamenti seriem rerum explanandarum necessitate est coactus exponere. Ubi enim occultae nimis rei dilucidandae necessitas imminebat, ne aut obscurum quid apud audientium animos remaneret, aut ipse non liquidissima satisfactione obscuritatis, interna ad lucem videretur ejicere; non solum disertissimis verborum assertionibus, quod clausum erat aperuit, sed ita esse prolati quoque testimonii assertione firmavit, ne non intellecta, si inesset forsitan obscuritas rei explanandae, augeret 79.0683B| potius quam auferret caliginem. Idque testimonium 79.0684A| studuit addita expositionis explanatione disserere. In quibusdam namque locis in expositione etiam testimonii, non solum verborum satisfactionem sibi posse sufficere judicavit, nisi alterius iterum deducti ad medium testimonii evidenti interpretatione latius edoceret. Actumque est, ut hac occasione, sicut praefatus sum, veteris Testamenti tota pene series occulta patesceret, quae divini nutus aspiratione reserata, famis nostrae esuriem superni pabuli copia satiaret. Hujus ergo rei ardenti nimis desiderio provocatus, quaedam de iisdem testimoniis coeperam sub quadam brevitate decerpere, aliqua vero negligendo transire. Quod dum fieret, sicut conscientia mea mihi testis est, me volente, atque hoc cautius providente, ne a quoquam aliquo modo nosceretur, per quosdam ad ejusdem apostolici notitiam pontificis nostri usque pervenit. Qui me verbis mox, quibus beatitudo vestra novit, suasoriis, atque ad superna trahentibus, hortando coepit accendere, quatenus hoc quod neglecte coeperam, explere studiosius debuissem, ita ut et opus, et librum in quo testimonium positum legeretur, 79.0684B| vel ex qua re ortum esset, in tituli ejus praenotatione 79.0685A| designarem. Cujus rei pondus, mearumque virium impossibilitatem pensans, in ancipiti deprehensus, sicut nauta gravi fluctuum procella turbatus, ad orationum ejus portum, pavens, fateor, fidensque confugi; sciens impossibile non fore, quod a tanto mihi praesule, ut res ad multorum aedificationem profutura lieret, juberetur. Moxque hoc imperantis suffragio provocatus assumens, quo valui studio, veteris ac novi Testamenti in unum testimonia congesta collegi. Et jam non solum de beati Job expositione, sed nec de aliis ejus opusculis quidquam curavi, sicut prius facere coeperam, neglectum relinquere. Quae dum disperse sicut quippe reperta fuerant, in schedis suis relata transcurrerem, visum mihi est, licet esset laboris immodici, ut uniuscujusque rei testimonia, juxta quod in suis ex ordine sunt sita codicibus, per libros suos ordinando componerem. Quatenus studiosi lectoris desiderium, ad dilucidandam sibi quam velit obscuritatem, invento libri quem requireret titulo, nihil morae, vel ad parum, aliquo modo praepediret. Hoc autem lectorem hujus operis prae omnibus nosse 79.0685B| commoneo, ut quia quaedam testimonia diversis locis sita reperi, et in quibusdam, sicut res expetit, typica, in quibusdam historica in expositione perducta; quae praedictis modis exposita comperi, ita et seorsum sequentia siquidem invicem translata composui, in quibusdam vero locis, quia ita satisfactionis norma poscebat, hoc idem de eodem testimonio retexui, quod dudum explanasse relegitur. Alicubi autem 79.0686A| quaedam quae de eo minus pridem dixerat, inter repetita addens verba supplevi. Quod ego de jam dictis excerpens, eidem testimonio ubi poposcit locus, inserendum aptavi, quia res non erant, quae separatim poni utiliter possent, dum ex praecedentibus, quae dicta fuerant, subsequentibusque penderent. Si enim propter novitatem parvae rei, rursum dicta ponerentur, facerent etiam repetita fastidium procul dubio. Ut ergo expositionis, unde haec excerpta sint, recurrens ordinem, plus in quibusdam hujus operis locis aliquid, quam in textu libri est positum minusve reperias, causae fecit ratio, quam praemisi. Perpendens autem, quod si utriusque Testamenti in unum vellem testimonia redacta colligere, et voluminis normam excederet, et legentis desiderium impediret; in tribus hoc voluminibus Domino est cooperante dispositum, ut duo veteris, tertium novi dicta contineat. Quae beatitudini vestrae, non temeritatis ausu, sed amore vestri provocatus studii quod in inquisitione divini olim fervet eloquii, sciens, maxime in dictis praedicti pontificis nostri quanta 79.0686B| noscendi vestrae sit aviditas mentis, ex multis voluminibus pauca componens, studui destinare: humili obsecrans prece qua valeo, ut dum vobis, vel quisquis legerit, in hoc opere laboris mei cura placuerit, pro me ad Dominum intercessores esse dignentur, quatenus hoc pondere corruptionis exuto, a meorum absolutus inveniri merear vinculis peccatorum.
Pars prima, IN QUA EXPLANANTUR HI VETERIS TESTAMENTI LIBRI: GENESIS, EXODUS, LEVITICUS, NUMERI, DEUTERONOMIUM, JUDICES, REGES, PSALMI, PROVERBIA, CANTICA CANTICORUM.
LIBER PRIMUS.
[recensere]De Testimoniis in librum Geneseos. CAPUT PRIMUM.-- De creato coelo, quod postmodum vocavit firmamentum (Gen. I, 8). 79.0685C|
Beatus papa Gregorius in Expositione beati Job, libro vicesimo septimo (Num. 65) loquens de angelis, inter caetera ait:--Virtutes angelicae, quae in divino amore fixae perstitere, lapsis superbientibus angelis, hoc in munere retributionis accepere, ut nulla jam rubigine surripientis culpae mordeantur, ut in contemplatione conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quod sunt conditae, aeterna stabilitate subsistant. Quod bene apud Moysem ipsa de mundi origine historiae verba testantur, cum et prius factum coelum dicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur, quia videlicet natura angelica, et prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam potuisset cadere, mirabilius confirmata.
CAP. II.-- Item unde supra. 79.0685D|
In commentariis Ezechielis, homil. 7 (Num. 18):--Tales creati sunt angeli ut si vellent, in beatitudinis luce persisterent, si autem nollent, etiam labi potuissent. Unde et Satan cum sequacibus legionibus 79.0686C| cecidit. Sed post ejus lapsum ita cofirmati sunt angeli qui perstitere, ut cadere omnino non possent. Quod bene in ipso exordio Geneseos libri ex historica descriptione signatum est, quia creavit Deus coelum et terram, quod postmodum vocavit firmamentum. Coeli ergo fuere ii, qui prius bene sunt conditi, sed postmodum firmamentum appellati sunt, quia ne omnino jam caderent, virtutem incommutabilitatis accepere.
CAP. III.-- Facta est lux. Et paulo post: Factum est vespere (Gen. I, 3).
Dum de electorum tentationibus tractaretur, in expos. beati Job, l. VIII (Num. 21), adjunctum est: Facta est lux. Et paulo post: Factum est vespere. --Nequaquam sic in hac vita per exercitationem justitiae peccatum 79.0686D| deseritur, ut in eadem justitia inconcusse maneantur, quia etsi jam a cordis habitaculo culpam rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa quae repellitur, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Quod Moyses spiritualiter innuit cum facta corporaliter temporum momenta narravit, dicens: 79.0687A| Facta est lux; atque paulo post subjiciens: Factum est vespere. Creator quippe omnium, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lux quippe ad vesperam ducitur, quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, nequaquam nox, sed vespere facta perhibetur, quia tentatio saepe in corde rectorum lumen justitiae abscondit, sed non interimit, et quasi ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non exstinguit.
CAP. IV.-- Protulit terra herbam virentem, et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam (Gen. I, 12).
Dum de virtutibus Ecclesiae, in expos. beati Job, l. XIX (Num. 29) tractaretur, adjunctum est: Protulit terra herbam virentem, etc.--Hoc quod testatur historia sic est veraciter factum, ut significaret aliquid veraciter faciendum. Per terram quippe figuratur Ecclesia, 79.0687B| quae et verbi nos pabulo reficit, et patrocinii umbraculo custodit, quae et loquendo pascit, et opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam cum fructu operis arborem protectionis adhibeat.
CAP. V.-- Item unde supra: Lignumque faciens fructum (Gen. I, 12).
Dum de dilectione proximi, in expos. beati Job, l. VI (Num. 54) tracteretur, adjunctum est: Lignumque faciens, etc.--Lignum secundum suam speciem semen producit, cum mens nostra ex sui consideratione se in alium colligit, ut recti operis germen pariat. Hinc quidam sapiens dixit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV, 16). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Ac si aperte diceret: Speciem vestram in alterutrum respicite, atque ex vobismetipsis agnoscite, quid vos oporteat aliis exhibere.
CAP. VI.-- Item unde supra: Protulit terra herbam virentem (Gen. I, 12). 79.0687C|
Dum de Ecclesiae operationibus tractaretur, in expos. beati Job, l. XXIX (Num. 52) adjunctum est: Protulit terra, etc.--Quid hoc loco per herbam, nisi bona operatio ponitur. Licet in conditione mundi ita historice factum teneamus; terram tamen Ecclesiam figurasse non inconvenienter accipimus, quae in eo germinavit herbam virentem, in quo ad verbum Dei fecunda misericordiae opera protulit.
CAP. VII.-- Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26).
Dum de conditione primi hominis tractaretur, in expos. beati Job, l, IX (Num. 75) adjunctum est: Faciamus, etc.--Licet per coaeternum patris verbum cuncta creata sint, in ipsa tamen relatione creationis ostenditur, quantum cunctis animalibus, quantum rebus vel coelestibus, sed tamen insensibilibus homo praefertur. Cuncta quippe cum faceret, Dixit, et facta 79.0687D| sunt (Psal. XXXII, 9): cum vero facere hominem decernit, hoc quam reverenter pensandum est, praemittit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est: Fiat, et factum est; neque ut aquatilia, vel volatilia, sic contra hominem protulit; sed priusquam fieret Faciamus dicitur: ut videlicet, quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur: ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret qui ad conditoris imaginem fiebat.
CAP. VIII.-- Requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat (Gen. II, 2). 79.0688A|
Dum de perfectione septenarii numeri tracteretur, in expos. Job, l. I (Num. 18), adjunctum est: Requievit Deus, etc.--Quid in septenario numero, nisi summa perfectionis accipitur? Ut enim humanae rationis causas de septenario numero teceamus, quae asserunt quod idcirco perfectus sit, quia constat ex primo pari qui dividi potest, et ex primo impari qui dividi non potest, certissime scimus quod septenarium numerum Scriptura sacra pro perfectione ponere consuevit. Unde et septimo die Dominum requievisse ab operibus asserit. Hinc est enim quod septimus dies in requiem hominibus, id est in sabbatum datus est. Hinc est quod jubileus annus in quo plena requies exprimitur, septem hebdomadibus consummatur, qui, monade addito, nostrae actionis summa impletur. Hinc est enim quod perfectione septiformis gratiae implendi duodecim sunt apostoli electi. A septenario itaque numero in duodenarium surgitur; 79.0688B| nam septenarius suis in se partibus multiplicatus, ad duodenarium tendit. Sive enim quotuor per tria, sive tria per quatuor ducantur, septem in duodecim vertuntur. Unde et sancti apostoli quia trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt electi; ut etiam numero perfectionem ostenderent, quam vita et voce praedicarent.
CAP. IX.-- Unde supra.
In expositione beati Job (Ibid.):--Septenario numero perfectio aeternitatis innuitur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur. Cui jam non vespera dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo termino coarctatur.
CAP. X.-- Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creata sunt (Gen. II, 4).
In expos. beati Job, l. XXXII (Num. 16):--Quaerendum nobis est quomodo Deus simul cuncta condidit, dum isdem Moyses sex dierum mutatione variante 79.0688C| distincte creata describit. Quod tamen citius agnoscimus, si ipsas causas originum subtiliter indagamus. Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul per species formata non est, et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae. Cum enim simul factum coelum terraque describitur, simul spiritualia atque corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Sol quippe, luna, et sidera quarto die facta in coelo perhibentur, sed quod quarto die processit in speciem, primo die in coeli substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia describuntur, sed hoc quod die tertio se in speciem protulit, nimirum primo, in ipsa de qua ortum est terrae substantia, conditum fuit. Hinc est quod Moyses et distincte per dies singulos condita omnia retulit, et tamen simul omnia creata subjunxit, dicens: Istae 79.0688D| generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis. Qui enim diversis diebus creatum coelum, et terram, virgultum, herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet, quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit. Hinc illic quoque scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27). Necdum enim facta Eva describitur, et jam homo masculus, et femina perhibetur. Sed quia ex Adae latere erat procul dubio femina processura, 79.0689A| in illo jam computatur per substantiam, a quo producenda fuerat per formam. Considerare tamen haec et in minimis possumus, ut ex minimis majora pensemus. Herba namque cum creatur, necdum in illa fructus, necdum fructus sui semen ostenditur. Inest vero ei etiam cum non apparet fructus, et semen, quia nimirum simuI sunt in radicis substantia, quae non simul prodeunt per temporis incrementa.
CAP. XI.-- Quod quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra rigatur (Gen. II, 10).
Dum de quatuor virtutibus tractaretur, in expos. beati Job, lib. II (Num. 76), adjunctum est:--Solidum mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, justitia continet, quia in his quatuor virtutibus tota bona operis structura consurgit. Quatuor ergo paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur.
CAP. XII.-- Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum (Gen. I, 15). 79.0689B|
Dum de servanda custodia boni operis tractaretur, in expos. beati Job, l. XIX (Num. 34), adjunctum est: Tulit Dominus Deus hominem, etc.--Pensandum magnopere est, quia bona prodesse nequeunt, si mala quae subrepunt, non caventur. Perit omne quod agitur, si non sollicite in humilitate custoditur. Unde bene quoque de ipso primo parente dicitur: Posuit eum Dominus in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret (Gen. II, 15). Operatur quippe qui agit bonum quod praecipitur, sed quod operatus fuerit non custodit, cui hoc subrepit quod prohibetur [Supra in fine num. 33]. Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire. Nam si mentem elevant, bona non sunt, quia non auctori militant, sed elationi. De qua re non inordinate 79.0689C| agimus, si ex libris, licet non canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae additis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelio elephantum feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit, occubuit (I Mach. VI). Quos ergo iste significat, quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subjiciunt, superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit, moritur, qui de culpa quam superat, elevatur.
CAP. XIII.-- Ex latere Adam dormientis Eva processit (Gen. II, 21, 22).
Dum de vacatione mentis ad Dominum tractaretur, in expos. beati Job, l. XXX (Num. 54), adjunctum est: Ex latere Adam, etc.--Sciendum est, quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessemus. Nequaquam nosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobis esse rationale quod regit, aliud animale, quod regitur, nisi ad secretum silentium recurrentes, 79.0689D| ab omni exterius perturbatione sopiamur. Quod silentium nostrum bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit, quia quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc in seipso vel quae praeesse viriliter debeant, vel quae subesse possent infirma distinguit, ut aliud in ipso sit quod regere valeat tanquam vir, aliud tanquam femina, quod regatur.
CAP. XIV.-- Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi (Gen. III, 1)?
In expos. beati Job, l. XXIV (Num. 14), dum de cavendis inimici tentationibus tractaretur, adjunctum est: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis, etc.--Callidus 79.0690A| humani generis inimicus quod in paradiso egit, hoc quotidie agere non desistit. Verba quippe Dei de cordibus hominum molitur evellere, atque in eis ficta promissionis suae blandimenta radicare, quotidie id quod Deus minatur, levigat, et ad hoc tradendum quod falso promittit, mutat. Falso enim pollicetur temporalia, ut mentibus hominum ea supplicia leviget, quae Deus minatur aeterna. Nam cum praesentis vitae gloriam spondet, quid aliud dicit, quam, Gustate, et eritis sicut dii? Ac si aperte dicat: Temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete. Et cum timorem divinae sententiae amovere conatur, quid aliud loquitur, quam id quod primis hominibus dixit: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? Sed quia divino munere redemptus homo justitiam recepit, quam dudum conditus amisit, robustior se jam contra blandimenta callidae persuasionis exercet, quia experimento didicit, quantum obediens esse debeat praecepto. Et quem tunc culpa duxit ad poenam, 79.0690B| nunc poena sua restringitur a culpa; ut tanto magis delinquere metuat, quanto cogente supplicio, et ipse jam quod perpetravit, accusat.
CAP. XV.-- In quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et sicut dii eritis (Gen. III, 5).
Dum de diei perditione tractaretur, in expos. beati Job, l. IV (Num. 6), adjunctum est: In quocunque die, etc.--Dies itaque est illata promissio meliorum, sed nox est exhibita ipsa experientia calamitatum. Antiquus hostis dies est per naturam bene conditus, sed nox est per meritum ad tenebras dilapsus. Dies est cum pollicendo bona, humanis aspectibus lucis se angelum simulat, Paulo attestante, qui ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14); sed nox est cum mentes consentientium per erroris tenebras obscurat.
CAP. XVI.-- Item unde supra.
79.0690C| In codice homiliarum Evangelii primae partis homil. 16 (Num. 2 et 3):--Antiquus hostis contra primum hominem parentem nostrum, in tribus se tentationibus erexit, quia hunc, videlicet gula, et vana gloria, et avaritia tentavit, sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetiti ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana gloria tentavit eum cum diceret: Eritis sicut dii. Ex provectu avaritiae tentavit, cum diceret: Scientes bonum, et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis: recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris ambitio pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Filio diceret: Nec rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo (Phil. II, 6). In hoc ergo diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quando eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentando succubuit. Per gulam 79.0690D| tentavit, qui dixit: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Per vanam gloriam tentavit, cum dixit: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentavit, cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec tibi omnia dabo, si procidens adoraveris me (Ibid., 9). Sed eis modis a secundo homine victus est, quibus primum hominem se vicisse gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat, quo nos aditu intromissus tenebat.
CAP. XVII.-- Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile (Gen. 3, 6).
Dum de restringenda visus concupiscentia tractaretur, 79.0691A| in expos. beati Job, l. XXI (Num. 4), adjunctum est: Vidit mulier quod, etc.--Ne quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est: quia intueri non debet, quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur a lascivia voluptatis suae, deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incauta respexisset. Hinc ergo pensandum est, quanto debemus moderamine erga illicita visum restringere, nos qui mortaliter vivimus, si et mater viventium per oculos ad mortem venit. Hinc etiam sub Judaeae voce, quae exteriora videndo concupiscens, bona interiora perdiderat, propheta dicit: Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III, 51); concupiscens enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde nobis ad custodiendam cordis munditiam, exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Nam quantalibet 79.0691B| virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt; et nisi interioris gravitatis pondere, et quasi juvenili quodam vigore refrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt.
CAP. XVIII.-- De consensu Adae in acceptione pomi a muliere (Gen. 3).
Dum de vitandis vitiorum incentivis tractaretur in codice Regulae pastoralis, parte III, cap. 29 (Admon. 30), adjunctum est:--In primo parente didicimus, quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione, consensu. Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Unde et serpens prava suggessit (Gen. 3): Eva autem quasi caro se delectationi subdidit; Adam vero velut spiritus, suggestione, ac delectationi superatus 79.0691C| assensit. Suggestione itaque peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur [ Haec desunt in loco indicato ]. Unde exclamandum nobis cum Apostolo est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et audiamus subsequentem nos consolationem: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 25).
CAP. XIX.-- Adam post peccatum inobedientiae mox pudenda contexit (Gen. III, 7).
Dum de servanda mentis custodia tractaretur, in expos, beati Job, l. XXVI (Num. 28), adjunctum est:--Per humilitatis custodiam servanda semper est munditia castitatis. Si enim pie spiritus sub Domino premitur, caro illicite contra spiritum non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, si tamen suo Domino recognoscit jura legitimae servitutis. Nam si auctorem suum superbiendo contemnit, jure et in subjecta carne praelium suscipit. 79.0691D| Unde et ille primus homo inobediens, mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit. Quia enim contumeliam spiritus Domino intulit, mox contumeliam carnis invenit. Et qui auctori suo esse subditus noluit, jus carnis subditae, quam regebat, amisit, ut in seipsum videlicet inobedientiae suae confusio redundaret, et superatus disceret, quod elatus amisit.
CAP. XX.-- Cum audisset Adam vocem Domini Dei deambulantis in paradiso, ad auram post meridiem, abscondit se inter ligna paradisi (Gen. III, 8).
Dum de modo divini colloquii tractaretur, in expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 7), adjunctum est: Cum audisset Adam, etc.--Nonnunquam per angelos verbis simul et rebus loquitur Deus, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. Neque 79.0692A| enim Adam post culpam in divinitatis substantia videre Dominum potuit, sed increpationis verba per angelum audivit, de quo scriptum est: Cum audisset vocem Domini Dei deambulantis in paradiso, ad auram post meridiem, abscondit se inter ligna paradisi. Quid est enim quod post peccatum hominis in paradiso Dominus non jam stat, sed deambulat, nisi quod irruente culpa, se a corde hominis motum demonstrat? Quid est quod ad auram post meridiem, nisi quod lux ferventior veritatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant? Ad auram namque post meridiem primus homo post culpam abscensus invenitur. Quia enim meridianum charitatis calorem crediderat, jam sub peccati umbra, quasi sub frigore aurae torpebat. Sicut de eodem peccante homine scriptum est: Quia secutus est umbram. Calorem enim charitatis fugiens, veritatis solem homo deseruit, et sub umbra se interni frigoris abscondit. Unde et voce ejusdem veritatis dicitur: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 79.0692B| 12). Increpavit ergo Adam, deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram fervore charitatis expulso torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret.
CAP. XXI.-- Vocavit Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es (Gen. III, 9)?
Cum de delinquentium reprobatione tractaretur, in expos. beati Job, l. II (Num. 5), adjunctum est: Vocavit Dominus Deus Adam, etc.--Quid est quod Dominus Adam post lapsum requirit: Ubi es? Nunquidnam divina potentia nesciebat post culpam, servus ad quae latibula fugerat? Sed quia vidit in culpa lapsum, jam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, 79.0692C| quasi ubi sit peccator ignorat, eumque et vocat, et requirit, dicens: Adam, ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat, quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat, quia peccatores jure damnandos ignorat.
CAP. XXII.-- Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi, et comedi (Gen. III, 12).
Cum de vitanda peccati excusatione tractaretur, in expos. beati Job. l. IV (Num. 39, 49), adjunctum est: Mulier quam, etc.--Scilicet excessus sui vitium in auctorem latenter retorquens; ac si diceret: Tu occasionem delinquendi praebuisti, qui mulierem dedisti. Quatuor modis peccatum perpetratur in corde; quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Culpa enim quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo 79.0692D| elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis quatuor his ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit; qui etiam requisitus confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit, quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est, quia carnalis sensus ad verba serpentis mox se delectationi substernit. Assensum vero Adam mulieri praepositus praebuit, quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam, confiteri culpam noluit, quia videlicet spiritus quo peccando a veritate disjungitur, eo in ruinae suae audaciam nequius obduratur. Per timorem quidem 79.0693A| Adam semetipsum absconsurus fugerat, sed tamen requisitus innotuit, quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non ex humilitate. Superbit quippe, qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit. Eisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur, postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur; dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus vel obstinatione miserae desperationis, enutritur.
CAP. XXIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, lib. XXII (Num. 30, 31):--Verae humilitatis testimonia sunt, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. At contra usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum negando defendere, et convictum 79.0693B| defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Sic namque ille dum lignum vetitum contigisset, abscondit se a facie Domini inter ligna paradisi. In qua absconsione scilicet quia Deum latere non poterat, non latendi effectus describitur, sed affectus notatur, quod cum argueretur a Domino, quod de ligno vetito contigisset, illico respondet: Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa mihi dedit de ligno, et comedi (Gen. III, 12). Ipsa quoque mulier inquisita, respondit: Serpens decepit me, et comedi. Ad hoc quippe requisiti fuerant, ut peccatum quod transgrediendo commiserant, confitendo delerent. Unde et serpens ille persuasor, qui non erat revocandus ad veniam, non est de culpa requisitus. Interrogatus itaque homo est ubi esset, ut perpetratam culpam respiceret, et confitendo cognosceret, quam longe a conditoris sui facie abesset. Sed adhibere sibimet utrique defensionis solatia, quam confessionis elegerunt, cumque 79.0693C| excusare peccatum voluit vir per mulierem, mulier per serpentem, auxerunt culpam quam tueri conati sunt, oblique Adam dominum tangens, quod ipse peccati eorum auctor exstiterit, qui mulierem fecit: Eva culpam ad Dominum referens, qui serpentem in paradiso posuit. Qui enim ore diaboli fallentis audierant, Eritis sicut dii (Ibid., 5), quia esse similes in divinitate nequiverunt, ad erroris sui cumulum Dominum sibi facere similem in culpa conati sunt. Sic ergo reatum suum, dum defendere moliuntur addiderunt, ut culpa eorum atrocior discussa fieret quam fuerat perpetrata. Unde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, et cum de vitio suo quisque arguitur, sub defensionum verba quasi sub quaedam se arborum folia abscondit, et velut ad quaedam excusationis suae opaca secreta faciem conditoris fugit, dum non vult cognosci quod fecit. In qua videlicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit sibi. Agit quippe 79.0693D| ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur. Quo contra cuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi jam parcere renuit, qui malum non erubescit confiteri quod fecit, et qui defendendo accusare potuit, accusando se celerrime defendit. Unde et mortuo Lazaro qui mole magna premebatur, nequaquam dicitur, revivisce, sed, Veni foras (Joan. XI, 43). Ex qua scilicet resurrectione, quae gesta in illius est corpore, signatur qualiter nos resuscitemur in corde, cum videlicet mortuo dicitur: Veni foras, ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et mole malae consuetudinis jam sepultus, quia intra conscientiam suam absconsus jacet per nequitiam, a seipso foras exeat per confessionem. Mortuo enim, Veni foras, dicitur, 79.0694A| ut ab excusatione atque occultatione peccati, ad accusationem suam ore proprio exire provocetur. Unde David Propheta ab illa tanti morte facinoris reviviscens, ad vocem Domini quasi foras exiit, dum per Nathan correptus quod fecerat accusavit.
CAP. XXIV.-- Pectore et ventre repes (Gen. III, 14).
Dum de virulentis callidi persuasoris operationibus tractaretur, in expos. beati Job, lib. XXI (Num. 5), adjunctum est: Pectore et ventre repes. --Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur, aut opere. Callidus namque adversarius noster cum ab effectu operis expellitur, secreta polluere cogitationibus molitur. Unde et serpenti a Domino dicitur: Pectore et ventre repes. Serpens videlicet ventre repit, quando hostis lubricus per humana membra sibimet subdita usque ad expletionem operis luxuriam exercet. Serpens autem repit pectore, quando eos, quos in opere luxuriae non valet pertrahere, polluit in cogitatione. Alius itaque luxuriam jam perpetrat actione, huic 79.0694B| serpens repit ex ventre. Alius autem perpetrandam versat in mente, huic serpens repit ex pectore. Sed quia per cogitationem ad opera explenda pervenitur, recte serpens prius pectore, et postmodum repere ventre describitur.
CAP. XXV.-- Inimicitias ponam inter te, et mulierem, et semen tuum, et semen illius. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III, 15).
Cum de praecavendis inimici suggestionibus tractaretur, in expos. beati Job, l. I (Num. 53), adjunctum est: Inimicitias ponam inter te, etc.--Caput serpentis conterere est initium suggestionis ejus aspicere, et manu sollicitae considerationis a cordis aditu funditus exstirpare. Qui tamen cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneum molitur, quia etsi suggestione prima intentionem non percutit, decipere in finem tendit. Si autem semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas, et 79.0694C| terminus ab hoste callido secure possidetur; quoniam totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit.
CAP. XXVI.-- Maledicta terra in opere tuo (Gen. III, 17).
Dum de maledicti distinctione tractaretur, in expos. beati Job, l. IV (Num. 1, 2), adjunctum est: Maledicta terra in opere tuo. --Cum maledictionis jaculum divina vox gravi instruat ultione plectendum, ita ut regni quoque coelestis aditum claudat, quid est quod nunc peccanti homini in terrae maledictione, divina voce hoc, quod homo facere prohibetur, infertur? Sed sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae, ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo (Gen. XII, 13). Maledictum justitiae judicio 79.0694D| profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (Gen. XII, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promittitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Et rursus Veritas dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant feriri cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quo ab interno 79.0695A| judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditione (Act. VIII, 20). Qui enim non ait est, sed sit; non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (II Reg. I, 10). Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex fine utriusque partis colligitur, quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
CAP. XXVII.-- Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). 79.0695B|
Cum de immortalitate primi hominis, ejusdemque lapsu tractaretur, in exposit. beati Job, lib. XXV (Num. 4), adjunctum est: Terra es, et in terram ibis. --Primus homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent tempora, ne cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat; stabat tanto robustius, quanto semper stanti arctius inhaerebat. At ubi vetitum contigit, mox offenso Creatore coepit ire cum tempore, unde et ei dictum est: Terra es, et in terram ibis. Statu videlicet immortalitatis amisso, cursus eum mortalitatis absorbuit, et dum juventute ad senium, senio traheretur ad mortem, transeundo didicit, stando quid fuit. Cujus quia de propagine nascimur, radicis amaritudinem, quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo originem ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut eo ipso quotidiano momento, quo vivimus, 79.0695C| incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat. Quia dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis, ipsis suis augmentis ad detrimenta impellitur, et inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit. Fixum etenim statum hic habere non possumus, ubi transituri venimus atque hoc ipsum nostrum vivere, quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum primus homo ante culpam habere non potuit, quia tempora eo stante transibant. Sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit, et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum.
CAP. XXVIII.-- Collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem (Gen. III, 24).
79.0695D| Dum de reparatione paradisi per mediatoris adventum tractaretur, in expos. beati Job, l. XII (Num. 13), adjunctum est: Collocavit ante paradisum, etc.--Quia ante adventum mediatoris Dei et hominis, omnis homo quamvis mundae probataeque vitae fuerit, ad inferni claustra descendit, dubium non est, quoniam homo qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire non potuit, nisi veniret ille, qui suae incarnationis mysterio, ejusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde et post culpam hominis ad paradisi aditum romphaea flammea posita esse memoratur, quae et versatilis dicitur, pro eo quod quandoque veniret tempus ut etiam removeri potuisset.
CAP. XXIX.-- Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain vero, et ad munera ejus non respexit (Gen. IV, 4). 79.0695D|
79.0696A| Cum de exhibenda cordis munditia tractaretur, in expos. beati Job, l. XXII (Num. 27 in fine, et n. 28), adjunctum est: Respexit Dominus, etc.--Ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur. Mundari etenim debet prius animus, qui munus offerre vult Deo, quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Cuncta itaque malitiae macula ab interiori nostro homine cogitationis immutatione tergenda est, quia iram judicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. Unde scriptum est: Rexpexit Deus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain autem et ad munera illius non respexit. Neque etenim sacrum eloquium dicit, respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit, sed prius ait: Quia respexit ad Abel, ac deinde subjunxit, et ad munera ejus. Et rursum dicit, quia non respexit ad Cain, ac deinde subdidit, nec ad 79.0696B| munera ejus. Ex dantis quippe corde id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominus respexisse qui dabat, quam ad illa quae dabantur, ut audito scilicet narrationis hujus ordine, discamus quia exteriora munera, ex interna cordis munditia condiuntur, et discretionis virtus lectorem doceat, qualis apud se esse debeat, cum exteriora bona non solum Deo, sed etiam proximis subministrat.
CAP. XXX.-- In foribus peccatum tuum aderit, sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius (Gen. IV, 7, 8).
Dum de refrenando illicito cordis appetitu tractaretur, in expos. beati Job, l. IV (Num. 36), adjunctum est: In foribus, etc.--In foribus peccatum adest, cum in cogitationibus pulsat. Cujus appetitus subter est, eique homo dominatur, si cordis nequitia inspecta citius premitur, et priusquam ad duritiam crescat, 79.0696C| reluctanti menti subigatur.
CAP. XXXI.-- Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Gen. IV, 7, sec. LXX).
Dum de discretione in bonis operibus habenda tractaretur, in expos. beati Job, l. III (Num. 23, 24), adjunctum est: Si recte offeras, etc.--Recte offertur cum recta intentione quid agitur, sed recte non dividitur, si non hoc quod pie agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata enim recte dividere est, quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare, quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. Saepe namque et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine nescimus. Et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Recte ergo offerimus, cum bono studio bonum opus agimus; sed non recte dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus.
CAP. XXXII.-- Cain primum filium Enoch vocat, atque ex ejus nomine civitatem quam condidit, appellat (Gen. IV, 17). 79.0696D|
Cum de cavenda vitae praesentis gloria tractaretur, in expos. beati Job, l. VIII (Num. 92), adjunctum est:--Justi viri quanto in coelestibus per contemplationis radium inhaerere desiderant, tanto in terra aedificare refugiunt, ubi se peregrinos et hospites noverunt, Paulo attestante, qui ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Et iterum: Vos autem aedificamini domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. 5, 1). Quia enim sancti viri in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Injusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius 79.0697A| fundamenta cogitationis figunt. Hinc est quod ab ipso humanae conditionis exordio, in electa prole, Enoch septimus nascitur. Hinc est quod Cain primum filium Enoch vocat, atque ex ejus nomine civitatem, quam condidit, appellat. Enoch quippe dedicatio dicitur. Iniqui ergo se in primordiis dedicant, quia in hac vita quod ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequenti patria arescant. Unde et e contra in electorum parte Enoch septimus oritur, quia eorum vitae festa dedicatio in fine servatur. Hinc est, quod attestante Paulo, Abraham in casulis habitat (Hebr. XI, 19); quia habentem fundamenta civitatem, quam supernus artifex construxit, exspectat.
CAP. XXXIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XVI (Num. 15):--Iniqui dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amorem vitae praesentis figunt, et quasi longae habitationis 79.0697B| in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis per desiderium solidantur. Unde et primus Cain civitatem construxisse describitur, ut aperte monstraretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in infimis posuit qui stationem cordis in terrena delectatione collocavit. Unde et in ejus stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur, in electorum vero progenie Enoch septimus fuisse perhibetur. Quia videlicet reprobi in hac vita quae ante est, semetipsos aedificando dedicant. Electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est in septimo tempore, exspectant. Videas namque plurimos temporalia sola cogitare, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nil post hanc vitam requirere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? Videas electos nil praesentis gloriae quaerere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in 79.0697C| septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt.
CAP. XXXIV.-- Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra (Gen. VI, 6).
Cum de modo divini eloquii per assueta hominibus verba tractaretur, in expos. beati Job, l. IX (Num. 12), adjunctum est: Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra, etc.--Quid est quod omnipotens Deus, qui nulla mutabilitate humanae conditionis astringitur, nec ei quod esse est, desit ex tempore, poenituisse de sua conditione describitur, nisi quod plerumque in sacro eloquio sicut sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sic nunc pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicatur: Poenituit eum, quod hominem fecisset in terra? Cum 79.0697D| profecto constet, quia is qui cuncta prius quam veniant conspicit, nequaquam postquam aliquid fecerit poenitendo resipiscit. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque si ipse sub se ineffabilis, et Creator omnium spiritus, ut ad intellectum suum carnem pertrahat, in seipso carnis sermonem format.
CAP. XXXV.-- De arca diluvii, quae ampla in inferioribus, et angusta in superioribus fuit (Gen. VI, 15).
Cum de reproborum multitudine specie tenus intra Ecclesiam positorum, et electorum paucitate tractaretur, in exposit. Evang. homil. 38 (Num. 8), adjunctum est:--Arca in undis diluvii, quae hujus Ecclesiae typum gessit, et ampla in inferioribus, et 79.0698A| angusta in superioribus fuit. Quae in summitate etiam sua ad unius mensuram cubiti excrevit. Inferius quippe quadrupedia atque reptilia, superius vero aves et homines habuisse credenda est, ibi lata exstitit, ubi bestias habuit; ibi angusta, ubi homines servavit, quia nimirum sancta Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritualibus angusta. Ubi enim bestiales hominum mores tolerat, illic latius sinum laxat. Ubi autem eos habet, qui spirituali ratione suffulti sunt, illic quidem ad summum ducitur. Sed tamen quia pauci sunt, angustatur. Lata quippe via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui vadunt per eam. Et angusta porta est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13). Eo autem usque arca angustatur in summis, quousque ad mensuram unius cubiti perducatur; quia in sancta Ecclesia quanto sanctiores quique sunt, tanto pauciores. Quae in summo ad illum perducitur, qui solus homo in hominibus, et sine ullius comparatione natus est sanctus. Qui juxta psalmistae vocem: Factus est sicut 79.0698B| passer unicus in aedificio (Psal. CI, 8). Tanto ergo magis mali tolerandi sunt, quanto etiam plus abundant, quia et in areae tritura pauca sunt grana quae servantur horreis, et grandes acervi palearum, qui ignibus comburuntur.
CAP. XXXVI.-- Item unde supra
In commentario Ezechielis, homil. 4 (Num. 16) ultimae partis.--Arca quae trecentis cubitis fieri in longitudine jussa est, quinquaginta vero in latitudine, triginta autem in altitudine, in uno est cubito consummata. Quid enim per arcam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Quae inferius ampla est, superius angusta, quae et CCC, et XXX, ac L cubitis ad unum cubitum colligitur, quia ab ea latitudine quam sancta Ecclesia in membris suis adhuc infirmantibus habet, paulisper angustata, in altum proficiens ad unum tendit. Ipsa enim ratio exigit ut credamus quod in illa arcae latitudine omnes bestiae, cunctaque quadrupedia atque reptilia in inferioribus fuerunt, homo vero atque volatilia 79.0698C| nimirum in superioribus; juxta superiorem etenim partem fenestra fuit in latere, de qua corvum et columbam dimisit homo, ut si jam diluvii transisset aqua, cognosceret. Et quia arca eadem in uno fuit cubito consummata, homo et volatilia juxta cubitum fuerunt. Recte itaque per arcam universa Ecclesia designatur, quae adhuc in multis suis carnalibus lata est, in paucis spiritualibus angusta. Et quia ad unum hominem, qui est sine peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur. Videmus etenim multos intra ejusdem sanctae Ecclesiae sinum in superbia erigi, in carnis voluptatibus dissolvi, acquirendis terrenis rebus inhiare, imperante avaritia maria transire, deservire iracundiae, jurgiis vacare, proximos quos praevalent laedere: sed quia eos adhuc sancta Ecclesia tolerat, ut convertantur, quasi in arcae latitudine deorsum bestiae morantur. Videmus alios jam aliena non quaerere, illatam injuriam aequanimiter portare, rebus propriis esse contentos, humiliter vivere; sed quia isti jam pauci sunt, angustatur arca. Alios autem 79.0698D| conspicimus etiam possessa relinquere, nullum terrenis rebus studium dare, inimicos diligere, carnem a cunctis voluptatibus domare, motus omnes sub rationis judicio premere, per coeleste desiderium contemplationis penna sublevari. Sed quia tales quique valde sunt rari, jam juxta cubitum ducitur, ubi homines et volatilia continentur. Quaeratur tamen si quis in eis esse valeat sine peccato, et nullus invenitur. Quis itaque homo sine peccato est, nisi ille qui in peccatis conceptus non est? In uno ergo cubito consummatur arca, quia unus est auctor et Redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt.
CAP. XXXVII.-- Sensus enim et cogitationes humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua (Gen. VIII, 21). 79.0699A|
Dum de reprimenda ex bonis operibus gloria tractaretur, in expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 43), adjunctum est:--Corruptionis malum quod unusquisque nostrum ab ortu desideriorum carnalium sumpsit, in provectu aetatis exercet. Et nisi hoc citius divinae formidinis manus reprimat, omne conditae naturae bonum repente culpa in profundum vorat. Nemo igitur sibi cogitationum suarum victoriam tribuat, cum apostolus dicat: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 8).
CAP. XXXVIII.-- Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae (Gen. IX, 1).
Cum de servanda doctoribus discreta qualitate cum subditis tractaretur, in expos. beati Job, l. XXI 79.0699B| (Num. 22, 23, et Reg. Past. p. II, c. 6), adjunctum est: Crescite, etc.--Potentibus viris magna est virtus humilitatis, considerata aequalitas conditionis. Omnes namque homines natura aequales sumus, sed accessit dispensatorio ordine, ut quibusdam praelati videamur. Si igitur hoc a mente deprimimus, quod temporaliter accessit, invenimus citius quod naturaliter sumus. Plerumque enim se animo accepta potestas objicit, eumque tumidis cogitationibus fallit. Manu ergo humillimae considerationis deprimendus est tumor elationis. Si enim apud semetipsam mens descendit de vertice culminis, citius planitiem invenit naturalis aequalitatis. Nam ut praefati sumus, omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis occulta dispensatio postponit. Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, recte est divinis judiciis ordinata: ut quia omnis homo iter vitae aeque non graditur, alter ab altero regatur. Sancti autem viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt, nec 79.0699C| praeesse gaudent hominibus, sed prodesse. Sciunt enim quod antiqui patres nostri non tam reges hominum quam pastores pecorum fuisse memorantur. Unde et cum Noe Dominus filiisque ejus post diluvium diceret: Crescite, et multiplicamini, subdidit: Et terror vester, et tremor sit super cuncta animalia terrae. Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem natura caeteris omnibus praelatus est, et idcirco ei dicitur ut ab animalibus, et non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri. Cuncti ergo qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis. Nam sic, ut diximus, antiqui patres nostri pastores pecorum, et non reges hominum fuisse memorantur. Et tamen necesse est, ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt, ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Nequaquam namque praepositi ex hoc quaesito timore 79.0699D| superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo autem quod metum sibi a perverse viventibus exigitur, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini jacere substrati.
CAP. XXXIX.-- Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me, et inter terram (Gen. IX, 13).
Cum de significatione divinae pollicitationis post diluvium tractaretur, in commentariis Ezechielis l. I, homil. 8 (Num. 29), adjunctum est: Arcum meum ponam in nubibus, etc.--Arcum omnipotens Deus inter se atque homines in signo posuit, ut 79.0700A| ultra mundum diluvio non deleret. Unde et in arcu eodem color aquae et ignis simul ostenditur; quia ex parte est caeruleus, et ex parte rubicundus, ut utriusque judicii testis sit: unius videlicet facti, et alterius faciendi; id est, quia mundus judicii igne cremabitur, nam aqua diluvii non delebitur.
CAP. XL.-- De Noe inebriato, cujus nudata verecunda boni filii aversi veniendo texerunt (Gen. IX, 21, 22).
Cum de praepositorum reverentia custodienda a subditis tractaretur, in expos. beati Job, lib. XXV (Num. 37), adjunctum est:--Aversari dicimur, quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verecunda patris superjecto dorsis pallio aversi venientes operiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent? Operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magisterium, nolunt videre quod tegunt.
CAP. XLI.-- Maledictus Chanaam puer; servus erit fratrum suorum (Gen. IX, 25). 79.0700B|
Cum de maledictionum distinctionibus tractaretur, in exposit. beati Job, lib. XXVI (Num. 37), adjunctum est: Maledictus Chanaam puer, etc.--Nequaquam severitas inulta remanere peccata permittit, sed ira judicii a nostra hic correptione inchoat, ut in reproborum damnatione conquiescat, sicut scriptum est: Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio (I Pet. IV, 17)? Eant ergo nunc reprobi, et voluptatum suarum desideria inulta iniquitate consumment, atque eo temporalia flagella non sentiant, quo aeterna eos supplicia exspectant. Bene autem eorum inulta nequitia Cham peccante signata est, cui a patre dicitur: Maledictus Chanaam puer, servus erit fratribus suis. Chanaam videlicet Cham filius fuit. Et quid est quod, Cham peccante, Chanaam ejus filius sententiam ultionis accipit? Quid est quod non in se, sed in posteritate percutitur, nisi quod reproborum 79.0700C| nequitiae hic quidem inultae proficiunt, sed in posterum feriuntur?
CAP. XLII.-- Venite, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum (Gen. XI, 7).
Cum de modo divini eloquii tractaretur, in expos. beati Job, lib. II (Num. 9), adjunctum est:--Dicitur eis qui adhaerent, Venite: quia nimirum hoc ipsum nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione semper accrescere est, et nunquam a corde recedere, quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicit: Descendamus, et confundamus ibi linguam eorum. Ascendunt Angeli in eo quod Creatorem conspiciunt, descendunt angeli in eo quod creaturam sese in illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo Dei est, Descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, in seipso eis hoc quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis, eorum mentibus exhibenda 79.0700D| judicia occultis motibus inspirare.
CAP. XLIII.-- Abraham, dum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves perculit, quas et abigebat (Gen. XV, 11).
Dum de cavendis superfluis cogitationibus tracta retur, in expos. beati Job, l. XVI (Num. 53), adjunctum est: Abraham, dum ad occasum solis sacrificium offerret, etc.--Saepe corda justorum subortae cogitationes polluunt, et terrenarum rerum delectationibus tangunt. Sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur, ne cordis faciem caligo tentationis operiat, quae hanc jam ex illicita delectatione tangebat. Nam saepe in ipso rationis nostrae sacrificio importune se cogitationes ingerunt, 79.0701A| quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo flentes immolamus. Unde et Abraham cum ad occasum solis sacrificium offerret, et insistentes aves perculit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit. Sic nos dum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis his volucribus custodimus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant, quod mens nostra offere se Deo utiliter sperat.
CAP. XLIV.-- Quod Abraham tribus viris angelis occurrisse se memoratur, quibus ipse venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium stetit (Gen. XVIII, 2).
Dum de censura spiritus qualiter cura carnis postponenda sit tractaretur, in expos. beati Job, l. IX (Num. 106), adjunctum est:--Discretione magni moderaminis cura carnis refrenanda est, ut serviat, et minime principetur, ne quasi domina animum vincat, sed subacta dominio, quasi ancilla famuletur, 79.0701B| ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat. Quod bene nobis historia sacrae lectionis innuitur, cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur. Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium substitit. Quid ergo per hunc nobis Abrahae occursum innuitur, nisi quod videlicet ut vir ac dominus domus spiritualis, noster scilicet intellectus, debet in cogitatione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire? Cura autem carnis ut femina non appareat, et videri jactanter erubescat, ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus solis necessariis intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Cui tamen saepe cum dicitur ut de se minime praesumat, et totam se in divinae spei fiduciam transferat, despicit, et cessante studio adesse sibi vitae subsidia posse diffidit. Unde et haec eadem Sara promissiones Dei audiens ridet, sed ridens corripitur, 79.0701C| correpta autem protinus fecundatur. Et quae in juventute vigens fecundari non potuit, annis fracta senilibus utero marcescente concepit, quia cum cura carnis, sui confidentiam habere desierit, contra spem ex divina promissione accipit, quod habere a se ex humana ratione dubitavit. Unde bene Isaac, id est risus dicitur, qui generatur, quia cum supernae spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit?
CAP. XLV.-- De tribus viris Sodomam pergentibus ab Abraham susceptis (Gen. XVIII, 16).
Cum de modo divini colloquii per angelica officia ministrandi tractaretur, in expos. beati Job, lib. XXVIII (Num. 7), adjunctum est:--Aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut Abraham non solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere: et non solum suscipere, sed eorum usibus etiam cibos adhibere. Nisi enim angeli 79.0701D| quaedam nobis in terra nuntiantes, ad tempus ex aere corpus assumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent, nec cibos cum Abraham sumerent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum quod illi ipsi qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus vocatur, quia angelorum vocabulo exprimuntur, qui exterius ministrabant, et appellatione Domini ostenditur, qui eis interius praeerat, ut per hoc praesidentis imperium, et per illud claresceret officium ministrandi.
CAP. XLVI.-- Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum nimis; descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 20, 21). 79.0701D|
79.0702A| Dum de cavenda ex non approbatis rebus credulitate tractaretur, in expos. beati Job, l. XIX (Num. 46), adjunctum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, etc.--Peccatum cum voce est culpa in actione, peccatum vero etiam cum clamore, est culpa cum libertate. Sed quid hoc exemplo nisi nos admonemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa judicemus? Nec quaelibet mala audita nos moveant, nec passim dicta sine probatione credamus. Quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensemus. Ipse quippe, ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda, et aperta sint oculis ejus; mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Descendum et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante 79.0702B| probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit, atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 13), ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est redditor (Eccli. V, 4), in tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii ante judicii diem praevenit. Ecce malum quasi cum difficultate credidit cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit: ut nobis videlicet daret exemplum, quod majora crimina, et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda cum veraciter agnoscuntur.
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27).
79.0702C| Sancti omnes quando in Dei visione proficiunt: quanto magis divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscunt. Nusquam quippe legitur quod Abraham cinerem et pulverem se esse professus est, nisi cum habere Dei meruit collocutionem, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis (Genes. XVIII, 27). Esse enim se aliquem fortasse crederet, si veracem essentiam, quae super ipsum est, minime sensisset. At vero ubi ad incommutabile contemplandum super se raptus est, impletus tantae contemplationis potentia, dum videret illum, nihil se esse nisi pulverem, vidit. Unde et propheta repletus eadem sapientia exclamavit, dicens: Memento, Domine, quod pulvis sumus (Psal. CIV, 14).
CAP. XLVII.-- Loquar ad Dominum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27).
In exposit. Job lib. X (Num. 49):--Sunt nonnulli quos sensus per tumorem non elevat, sed misericordiae opera exaltant. Et sunt nonnulli, qui 79.0702D| dum se terrenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant; quia hoc sibi sufficere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. Non est ergo census in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt, sed qui bonis male utitur, profecto agit ut quasi per edacitatis ingluviem, eo per quem vivere debuit pane, moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant, sed tamen dives Abraham fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat. Qui tamen auctori colloquens, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut 79.0703A| quando hunc res possessae extollerent, qui de se quoque earum videlicet possessore, tam abjecta sentiret? Aperte enim cernimus in quo loco se posuerat, qui pulverem se ac cinerem, etiam cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despicit qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est, qua poena illi feriendi sunt, qui et ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur.
CAP. XLVIII.-- Vim faciebant Loth vehementissime, et jam proximum erat ut frangerent fores, et miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Loth, clauseruntque ostium, et eos qui erant foris percussere caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent (Gen. XIX, 9).
Cum de electorum innocentia contra pravorum insidias munita tractaretur, in expos. beati Job, lib. VI (Num. 38), adjunctum est: Vim faciebant Loth vehementissime, etc.--Quid est quod malis adversantibus 79.0703B| intra domum Loth reducitur et munitur, nisi quod justus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur, et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Loth invenire ostium nequeunt, quia corruptores mentium contra vitam justi nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate, quasi domum circumeunt, qui, invidentes, facta dictaque perscrutantur. Sed quia eis de vita justi fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nil aliud quam parietem palpant.
CAP. XLIX.-- Et Loth ardentem Sodomam fugiens, sed tamen Segor inveniens, nequaquam mox montana conscendit (Gen. XIX, 20, 30).
Dum de continentium celsitudine, et conjugatorum venia tractaretur, in cod. Regulae Pastor., III part. (Adm. 28, c. 27) adjunctum est: Et Loth ardentem Sodomam fugiens, etc.--Ardentem Sodomam fugere est, illicita carnis incendia declinare, altitudo vero montium est munditia continentium. Vel certe quasi 79.0703C| in monte sunt, qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est, fructum propaginis in carne non quaerere, in monte stare est carni carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi, usus solummodo debiti jura conservant; exiit quidem Loth Sodoma, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor civitas quae fugientem salvet et infirmum, quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt, in qua ab ignibus defendantur, quia conjugalis haec vita, non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Loth ad angelum dicit: Est civitas hic juxta, ad quam possum 79.0703D| fugere, parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet in ea anima mea (Ibidem). Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in actione hac vitam suam conjuges, quasi in parva civitate custodiunt: quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Unde recte per angelum ad eumdem Loth dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Gen. XIX, 24); quia videlicet cum Deo deprecatio funditur, nequaquam talis conjugum vita damnatur. De qua deprecatione 79.0704A| Paulus quoque admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5).
CAP. L.-- Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem (Gen. XIX, 24).
Cum de iniquorum in malis perseverantia tractaretur, in expos. beati Job, lib. XIV (Num. 23), adjunctum est: Igitur Dominus, etc.--Quid in sulphure nisi foetor carnis, et quid per ignem nisi ardor carnalis desiderii exprimitur? Cum ergo habitantium Sodomis vel Gomorrha, carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis, notavit maculam criminis. Sulphur quippe foetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis foetore arserant, dignum fuit ut simul igne et sulphure perirent; quatenus ex justa poena discerent, ex injusto desiderio quid fecissent.
CAP. LI.-- De Abrahae conjuge in sepulcro duplici sepulta (Gen. XXIII, 19).
79.0704B| Cum de activa contemplativaque vita tractaretur in exposit. beati Job, l. VI (Num. 56), adjunctum est de Abrahae conjuge:--Quid nobis per Abrahae duplex sepulcrum innuitur, nisi quod perfectus quisque praedicator exstinctam a praesentis vitae desideriis animam suam, sub bonae operationis tegmine et contemplationis abscondit? Ut a carnali concupiscentia sub activa contemplativaque vita quasi insensibilis lateat, quae prius mundi desideria sentiens, mortaliter vivebat. Unde et per egregium praedicatorem dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III, 3). Activa quippe vita sepulcrum est, quia a pravis nos operibus mortuos tegit. Sed contemplativa perfectius sepelit, quia a cunctis mundi actionibus funditus dividit. Quisquis ergo jam in se contumelias carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctae operationis exerceat. Et quisquis jam mentem per sancta opera dilatat: superest ut hanc usque ad intima contemplationis 79.0704C| extendat. Neque enim perfectus praedicator est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit.
CAP. LII.-- Ad Rebeccam in Isaac conjugio deducendam puer mittitur (Gen. XXIV, 9).
In expos. beati Job, l. II (Num. 50):--Ad Rebeccam in Isaac conjugio deducendam puer mittitur: Quia videlicet ad desponsandam Ecclesiam Domino, interposita prophetia famulatur.
CAP. LIII.-- Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum inter quos habito; sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac (Gen. XXIV, 3).
Cum de mysteriis sacramenti ad Abraham per puerum, et requirendae uxoris Isaac filio tractaretur, 79.0704D| adjunctum est: Pone manum tuam subter femur meum, etc.-- Libet perstrictim quaedam de Abrahae et Isaac historia ad medium deducere, ut possimus in ipsis, quae secundum allegoriam intelligenda sunt, apertius demonstrare. Abraham quippe puerum vocat, et subter femur ejus manum ponere praecipitur, ut sicut habet vetusta translatio, per Dominum Deum coeli jusjurandum praeberet. Cui statim ne Isaac filio suo uxorem de filiabus Chananaeorum accipiat jubet, sed ut ad ejus cognationem pergat, atque inde ei uxorem deducat. Qui itaque ut praeceptum est, manum sub femore posuit Abrahae et juravit, atque ex 79.0705A| bonis omnibus Domini sui tulit, et Mesopotamiam perrexit. Sive qui stans juxta fontem aquae orando proposuit quod puella cui diceret: Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum (Ibid., 4); ipsa esset uxor domini sui Isaac. Protinus Rebecca egreditur. Quae puero aquam petenti respondit: Bibe, Domine mi. Et celeriter hydriam subter ulnam deposuit, potum dedit, quin etiam camelis aquam hausit et praebuit. Cui puer protinus inaures aureas appendentes siclos duos, et armillas pondus siclorum decem praebuit. Quae requisita, et genus dixit, et quia in domo patris ejus esset locus spatiosus ad manendum, et quod palearum ac feni plurimum haberet indicavit. Cui Rebeccae frater erat nomine Laban, qui festinus egressus est, et inaures, siclos atque armillas sorori videns, intus puerum vocavit, eique paleas et fenum dedit. Aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo venerant praebuit. Panem in conspectu ejus apposuit; sed puer comedere recusat, nisi 79.0705B| prius causam conjugii filio domini sui obtineat. Qui mox ut causam obtinuit, prolatis vasis aureis et argenteis ac vestibus Rebeccae munera auxit, fratribus autem et matri munera obtulit. Rebecca autem et puellae illius ascensis camelis virum secutae sunt, qui festinus ad dominum suum reversus est. Eo autem tempore, Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est viventis et videntis. Habitabat vero in terra australi. Egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die. Sed mox ut Rebecca Isaac vidit, de camelo descendit, puerum requirit, dicens: Quis ille homo esset, qui per agrum veniret? Cui ille respondit: Ipse est dominus meus. At illa tollens pallium, sese operuit; quam Isaac in tabernaculum Sarae matris introduxit; et accepit uxorem, atque in tantum dilexit, ut dolorem, qui ex morte matris accesserat, temperaret.
Quid est, quod Abraham puerum jubet sub femore 79.0705C| suo manum imponere, et per coeli Dominum jurare, nisi quod illius caro per illud membrum descensura erat, qui et Abrahae filius esset ex humanitate, et Dominus ex divinitate? Sic itaque puero dicitur: Pone manum tuam sub femore meo, et jura per Deum coeli. Ac si aperte diceret: Tange filium meum, et jura per Dominum meum. Unde nec super femur, sed sub femore manum ponere jubetur; quia ex illo femore ille descensurus erat, qui homo quidem, sed super omnes homines veniret. Unde dignum non fuit, ut manum super femur poneret; quia nulla caro super illam carnem est, quam in redemptione nostra sibi Patris unigenitus univit. Quid est quod Isaac dilecto filio uxor de filiabus Chananaeorum duci prohibetur, nisi quod ille de quo scriptum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17), nulli reprobae animae conjungitur? De cognatione autem uxorem filio deducere servus praecipitur, quia sola sancta electorum Ecclesia, unigenito filio copulanda erat, quam ipse unigenitus 79.0705D| ex praedestinatione jam, et praesentia extraneam non habebat. Quis vero est puer, qui ad deducendam uxorem mittitur, nisi prophetarum ordo atque apostolorum omniumque doctorum? Qui dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito filio conjungendam, quasi provisores fiunt. Qui pergens secum de bonis omnibus domini sui detulit, quia in his quae de Domino loquuntur in semetipsis virtutum divitias ostendunt, et tanto citius ad sequendum Deum pertrahunt, quanto auditoribus suis in semetipsis monstrant, quod enarrant. Atque idem puer juxta fontem stetit, atque ex praefixa sententia, quae puella eligenda esset, proposuit, quia praedicatores sancti, sacri 79.0706A| eloquii fluenta considerant, atque ex ipsis colligunt, quae vel quibus praedicationis suae verba committant, et ex quibus auditoribus fiduciam certitudinis sumant. Potum vero petiit, quia praedicator omnis animam sui auditoris sitit. Sed Rebecca potum praebuit, quia sancta electorum Ecclesia praedicatorum suorum desiderio ex virtute suae fidei satisfecit. Quia enim Deum quem audivit confessa est, praedicatori suo aquam refectionis obtulit, ejusque animum rerigeravit. Et notandum quod hydriam ab humero in ulnas posuit, quia illa est placita confessio quae a bono opere procedit. Vel certe aquam praebuit, quia in eo quod credidit vacua non remansit. Nam mox praedicare studuit quod audivit, et docendo, multos ex se praedicatores protulit. Aqua quippe in hydria est praedicationis scientia in mensura, quia sancta Ecclesia studet non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Et hydria aquae in ulna est doctrina praedicationis in opere. Quae non solum ejus comitibus, sed potum etiam camelis 79.0706B| praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicat, juxta Pauli vocem dicentis: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Vel certe aqua etiam jumentis datur, quando cura carnis quomodo sit habenda disponitur, et ex voluptate impendi non debeat, et tamen in necessitatibus non negetur, sicut scriptum est: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Qui enim hanc in desideriis fieri prohibet, procul dubio in necessitate concedit, juxta hoc quod rursus dicitur: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V, 29). Puer autem Rebeccae inaures et armillas dedit, quia praedicator quisque et auditum sanctae Ecclesiae per obedientiam, et manus per bonae operationis meritum exornat. Sed inaures duorum siclorum sunt, armillae autem siclorum decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur. Et recta operatio 79.0706C| ex decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. Rebecca autem cum esset in domo patris sui, locum spatiosum ad manendum perhibuit, quia priori jam populo naturae legem sancta Ecclesia se scisse monstravit, et praedicationis verba in amplo charitatis gremio suscepit. Doctori enim spatiosus ad manendum locus est in auditoris corde latitudo bonitatis. Unde et quibusdam dicitur: Capite nos; neminem laesimus, neminem corrupimus (II Cor. VII, 2). Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (Ibid. VI, 12). Ac si eis aperte diceretur: Ad suscipiendam doctrinam spatiosum locum mentis facite, sed ad cogitanda carnalia angusti remanete. Quod palearum ac feni plurimum haberet, indicavit, quia sancta Ecclesia verba vitae audiens, terrena stipendia praedicatoribus reddidit, quae dum Paulus quasi pro nihilo acciperet, dixit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si a vobis carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Frater autem Rebeccae erat 79.0706D| Laban, qui concite egressus, inaures et armillas sorori aspiciens, intus puerum vocavit: quia sunt carnales quique fidelibus conjuncti, qui dum spiritualium dona conspiciunt, in admiratione suspensi, etsi non usque ad opera, tamen in animam usque ad suscipiendam fidem, verbum praedicationis admittunt. Quia enim bonos saepe miraculis fulgere considerant, ea quae de aeternitate audiunt non recusant. Quamvis sanctam electorum Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Qui Laban paleas, fenum, aquam, panem obtulit; sed puer nisi causam prius conjugii obtineret, accepturum se esse recusavit. Quia sunt plerique qui doctores suos ex temporalibus stipendiis continere parati 79.0707A| sunt; sed praedicatores sancti percipere nolunt temporalia, nisi prius obtineant aeterna. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporalibus contemnunt. Nec pedes aqua lavant, quia laborem sui desiderii nulla consolatione relevant. Mox vero ut causam conjugii domino suo puer obtinuit; vasa aurea atque argentea ac vestes protulit, quas Rebeccae dedit, quia doctores sanctae Ecclesiae tot ornamenta praebent, quot virtutum bona docuerunt. Quae enim prius inaures, armillas acceperat, jam nunc vasa aurea et argentea ac vestes accepit, quia sancta Ecclesia quae ante per fidem, obedientiam, et operationem percepit, excrescens postmodum etiam ad spiritualia dona convalescit; ut prophetiae spiritu et virtutum gratia repleta, ampliatis jam muneribus ditescat. Puer vero matri ejus ac fratribus dona obtulit, quia gentilitas ex quo Ecclesia ad fidem venit, post conversionem ejus in gloria temporali convaluit, sicut et nunc cernimus, quia plerumque Christiani afflictionem sentiunt, et gentiles quique 79.0707B| in terrena virtute gloriantur. Sed et fratres ejus dona percipiunt, quia ii qui eam fidem verbo tenus tenent, sed tamen profectionem suam moribus non sequentes, carnaliter vivunt, benigne a fidelibus honorari solent, pro eo quod esse fideles videntur. Mater ergo et fratres dona percipiunt, a sorte tamen haereditatis alieni, quia sive infideles seu carnales qui intra fidei professionem tenentur, ad haereditatis aeternae sortem non veniunt; sed tamen supernae largitatis gloriam temporaliter consequuntur. Rebecca autem cum puellis virum sequuta est, quia sancti Ecclesia habet secum minoris meriti animas sodales suos. Nam in quibusdam per ascensum mentis, in thoro contemplationem non habent, quae videlicet tales animae quasi puellae Rebeccae sunt, quia sequuntur moribus, sed tamen ad contemplationis thorum minime ascendunt. Nam et idem puer quosdam habuit in comitatu, quia et cum sanctis prophetis fuerunt quidam qui bene viverent, et prophetiae spiritum non haberent, et cum sanctis apostolis 79.0707C| atque doctoribus fuerant plerique, qui vitam moribus tenerent, sed praedicationis verba non promerent. Festinus autem puer ad dominum redit, quia praedicatores sancti cum praedicando vitam audientium obtinent, illi mox gratias reddunt de cujus hoc munere perceperunt, ut sibi in ea operatione nil tribuant, sed auctori. Eo autem tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est viventis et videntis. Quis est vivens et videns, nisi omnipotens Deus; de quo scriptum est: Vivo ego in aeternum, dicit Dominus (Deut. XXXII, 40)? De quo rursum dicitur: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Puteus vero viventis et videntis est sacrae Scripturae profunditas, quam nobis ad irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Quae est autem via quae ducit ad puteum videntis et viventis, nisi humilitas passionis unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae fluenta loquebantur? Nisi enim unigenitus Dei Filius 79.0707D| incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis caesus, sputis illitus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus putei, id est Scripturae sacrae profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus facta est, nisi clavis operationis per quam mysteriorum Dei puteum invenimus, ut aquam scientiae de profundo biberemus? Incarnationem quippe, passionem, mortem, resurrectionem, atque ascensionem illius. sacri eloquii paginae loquuntur. Quae quia facta cognovimus, jam nunc intelligamus audita; haec autem prius legi poterant, sed quia necdum evenerant, intelligi non valebant. Unde et per Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V, 5). Ipse enim librum 79.0708A| aperuit, et signacula illius solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo, atque coelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et notandum, quod non dicitur, ambulabat per viam quae ducit ad puteum, sed, deambulabat. Deambulat quippe, qui viam per quam ambulat eundo et redeundo conculcat. In humilitatem autem passionis Dominus deambulavit, quia modo a Judaeis verborum contumelias, modo contra se falsum testimonium, modo alapas, modo sputa, modo spineam coronam, modo crucem tolerando sustinuit. Deambulasse ergo in humilitate passionis est, tot adversitates et probra diversis modis iterando pertulisse. Qui Isaac, Rebecca veniente, in terra australi habitat, quia unigenitus Dominus ac Redemptor noster veniente ad se Ecclesia in illorum mentibus mansit, quos ex Judaea editos non torporis frigus, sed fervor charitatis tenuit. Ex illo quippe populo Anna prophetissa, ex illo Simeon exstitit, qui in ulnas Dominum accepit. Egressus autem fuerat ad meditandum 79.0708B| in agro. Quia ager mundus accipitur, ipse per se Dominus exponit, dicens: Ager autem est mundus (Matth. XIII, 38). Qui in hoc egressus est, quod visibilis apparere dignatus est, sicut scriptum est: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias Christos tuos (Habac. III, 13). Solent autem exercitati juvenes in armorum usum meditari. Isaac ergo ad meditandum in agro exiit, quia Redemptor noster se sequentibus formam humilitatis praebens, per exercitium longanimitatis suae passionis in se, et patientiae exempla monstravit. Meditatio quippe armorum est, frequentatio passionum. Qui enim verba, manum, lanceam, crucem pertulit, passionem suam usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones vero arma dicimus, quia per ipsas ab adversario occulto liberamur, sicut per seipsum Dominus dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Qui ad meditandum in agro, inclinata jam die exiit, quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit, sicut per Psalmistam 79.0708C| de crucifixionis suae expressione loquitur, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Quid est autem quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod per Rebeccam, sicut praefati sumus, Ecclesia, et per camelum cui praesidet, tortus moribus atque onustus idolorum cultibus gentilium populus designatur? Qui enim ex semetipsis sibi invenere deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat, quod portarent. Rebecca ergo ad Isaac veniens, dorso cameli deducitur: quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae ut vidit Isaac, de camelo descendit, quia sancta Ecclesia quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae studia humilius deserit, atque in semetipsa tortitudinem vitiosam contradicit. Isaac igitur viso descendit, quia Domino cognito vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis 79.0708D| petiit. Quid est autem quod Isaac in camelo sedens Rebecca conspexit, nisi quod Redemptorem suum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritualibus, sed animalibus moribus inhaeret, ascendit? Nec movere debet quod puer quoque cum camelis venerat, in quibus sui Domini divitias ferebat, quia ipsi quoque praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque proferenda intellectu et vita micant, adhuc tamen in semetipsis contraditionem carnis sentiunt. Nam vident aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivum se ducentem in lege peccati (Rom. VII); et divitias in camelis portant, quia ne magnitudo revelationum extollat eos, 79.0709A| datus est eis stimulus carnis suae (I Cor. XII). Habent enim thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non eorum. Qui ergo per carnem coelestia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa divitias ferunt? Rebecca vero Isaac viso, quis ille homo sit, requisito puero, cognoscit, quia quotidie sancta Ecclesia adhuc prophetarum atque apostolorum dicta, quid de Redemptore suo credere debeat, intelligit. Quae se mox pallio operuit, quia quanto subtilius salvatoris sui mysteria penetrat, tanto altius de anteacta sua vita confunditur. Et quia perverse egerit, verecundatur, pallio se operire curavit, quia viso Domino infirmitatem suae actionis erubuit, et illa quae prius in camelo libere gestabatur, descendens postmodum verecundia tegitur. Unde eidem Ecclesiae a priore elatione conversae per apostolicam vocem quasi Rebeccae de camelo descendenti sibique pallium superducenti dicitur: Quem enim fructum 79.0709B| habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Quam Isaac in tabernaculum suae matris introducit, atque uxorem accipit, quia loco Synagogae Dominus, ex qua per carnem natus est, sanctam Ecclesiam diligit, eamque sibi in amore et contemplatione conjungit, ut quae prius proxima ex cognatione, eidem cognita per praedestinationem fuerat, postmodum jam conjuncta in amore continuo uxor fiat. Quam in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris accesserat, temperaret, quia ex lucro sanctae Ecclesiae Redemptor noster in eam, quae ex perditione Synagogae accidere potuit, tristitiam decessit. Dum enim Rebeccae conjungitur, dolor de matris more amputatur, quia dum sancta Ecclesia ex gentilitate veniens, usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Quod si interpretari ipsa eorum nomina curamus, Isaac risus, Rebecca autem patientia, dicitur. Risus vero ex laetitia est, patientia autem de tribulatione. Et 79.0709C| quamvis sancta Ecclesia jam in coelestis sit gaudii contemplatione suspensa, habet tamen adhuc quod triste de mortalis carnis pondere toleret. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est risus et patientia permiscentur: quia fit in sancta Ecclesia hoc quod scriptum est: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12), ut hanc et prospera de contemplatione laetificent, et adhuc adversa de tribulatione perturbent.
CAP. LIV.-- Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae (Gen. XXV, 2).
Dum de effectu praedestinationis tractaretur in codice Dialogorum, l. I (cap. 8), adjunctum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, etc.--Ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, 79.0709D| quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. Quod utrum ita sit concite valet probari. Certe etenim novimus quod ad Abraham Deus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 13). Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te (Ibid. XVII, 4); cui rursum promisit, dicens: Benedicam te, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris (Gen., XXII, 17). Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinaverat, et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis; qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat 79.0710A| quia praedestinatio precibus impietur, quando Isaac in quo Deus multiplicari semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset.
CAP. LV.-- Factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitavit in tabernaculis (Gen. XXV, 27), vel sicut in alia translatione dicitur, habitabat domi [ Sec. LXX ].
Cum de reproborum vitiis, et electorum profectibus tractaretur, in expos. beati Job, l. V (Num. 20), adjunctum est: Factus est Esau vir gnarus venandi, etc.--Quid enim per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores hujus saeculi tanto magis exteriora colunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Jacob vero simplex in tabernaculis vel in domo habitare perhibetur, quia nimirum omnes qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione atque in conscientiae suae habitatione consistunt. 79.0710B| In tabernaculis enim, aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, ne dum ad multa foris inhiant, a semetipsis alienati cogitationibus recedant.
CAP. LVI.-- De Esau, quod ad lenticulam primogenita sua fratri vendidit (Gen. XXV, 30).
Cum de refrenanda gulae concupiscentia tractaretur, in expos. beati Job, l. XXX (Num. 60, 61), adjunctum est: De Esau, etc.--Sciendum est, quia quinque nos modis gulae vitium tentat. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit, aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit, aliquando autem et qualitati ciborum et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit: nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii deterius 79.0710C| peccat. Quae vitiorum tempora melius ostendimus, si hoc exemplis evidentioribus approbemus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathas meruit: quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit (I Reg., XIV, 27). Et ex Aegypto populus eductus in eremo occubuit: quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit (Num. XXI, 5). Et prima filiorum Heli culpa suborta est quod ex eorum voto sacerdotis puer non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet (I Reg. II, 12). Et cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI, 49), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit. Hinc primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu vilem cibum, id est lenticulam concupivit, quam dum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret, indicavit. Neque enim 79.0710D| cibus, sed appetitus in vitio est. Unde lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus Esau, primatum per lenticulam vendidit, et Elias in eremo per virtutem spiritus carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adae culpa committitur, etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque enim Adam solus ut a vetito se pomo suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit. Nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam vetat: et dum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam vetita degustamus? Ea itaque sumenda 79.0711A| sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit ne si hoc moderata discretio minus caute prospexerit, in illicitae se concupiscentiae quis voraginem vergat.
CAP. LVII.-- De Isaac qui apud alienigenam gentem puteos fodit, quos Allophyli insidiantes humo implentes replent (Gen. XXVI).
Cum de persistendo in bono opere, et. cavendis ex hoc inimici subreptionibus tractaretur, in expos. beati Job, l. XXXI (Num. 53), adjunctum est: De Isaac qui apud alienigenam gentem puteos fodit, etc.--Quid nobis per effossos ab Isaac puteos atque ab Allophylis repletos innuitur, nisi ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus, et quousque nobis verae intelligentiae aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ab exhaurienda cordis terra torpescat? Quos tamen puteos Allophyli insidiantes replent, quia nimirum immundi spiritus cum nos studiose 79.0711B| cor fodere conspiciunt, congestas nobis tentationum cogitationes ingerunt. Unde semper mens evacuanda est, incessanterque fodienda, ne si indiscussa relinquitur, usque ad tumorem perversorum operum, cogitationum super nos terra cumuletur. Unde et ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8), id est cordis duritiam crebris perscrutationum ictibus rumpe.
CAP. LVIII.-- Item unde supra.
In expos. Job l. XVI (Num. 23): Saepe dum eloquiis sacris intendimus, malorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod etiam in Isaac opere, Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant. Hos enim nos nimirum puteos fodimus, cum in Scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus, quos tamen occulte 79.0711C| replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Quod nimirum Psalmista pertulerat cum dicebat: Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115); videlicet patenter insinuans, quia mandata Dei perscrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat.
CAP. LIX.-- De benedictionibus Jacob, et Esau (Gen. XXVII, 27, 28).
Cum de mysteriis benedictionum Jacob et Esau tractaretur, in comment. Ezech. lib. I, hom. 6 (Num. 2, seq.), adjunctum est:--Quis namque parvulorum in facto Esau et Jacob, quod alter ad venatum mittitur, ut benedicatur, alter vero per suppositionem matris a patre benedicitur, nisi juxta sacrae lectionis historiam pascitur? In qua videlicet historia si ad intellectum paulo subtilius astringatur, videtur quia Jacob primogeniti benedictionem non 79.0711D| per fraudem subripuit, sed ut sibi debitam accepit, quam concedente fratre de lentis mercede comparavit. At vero si quis altius sentiens utrorumque facta velit per allegoriae arcana discutere, protinus ab historia in mysterium surgit. Quid est enim quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit, nisi quod omnipotens Deus Judaici populi bona operatione pasci desiderabat? Sed illo tardante, minorem Rebecca supposuit, quia dum Judaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia instruxit, ut omnipotenti Patri cibum boni operis offerret, et benedictionem majoris fratris acciperet, qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo de exterioribus sacrificiis non quaerens, per vocem Prophetae 79.0712A| dicit: In me sunt, Deus, vota tua quae reddam laudationes tibi (Psal. LV, 12). Quid est quod idem Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, nisi quod haedus pro peccato offerri consuevit? Et gentilis populus dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit. Quid est quod vestimentis fratris majoris induitur, nisi quod sacrae Scripturae praeceptis, quae majori populo data fuerant, in bona operatione vestitus est? et eis minor in domo utitur, quae major foras exiens intus reliquit, quia ille Gentilis populus praecepta tenet in mente, quae Judaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. Et quid est, quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedicit, nisi hoc quod de Gentili populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, ob auditum auris obedivit mihi (Psal. XVII, 43). Quid est quod praesentem non videt, et tamen quae in futuro venient, videt, nisi quod omnipotens Deus 79.0712B| cum per prophetas suos praediceret gentilitati gratiam praerogandam, eam et in praesenti per gratiam non vidit, quia tunc in errore dereliquit, et tamen quia hanc quandoque collecturus erat benedictionis gratiam, praevidit? Unde et idem Jacob Gentilis populi figuram tenet, eique in benedictione dicitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Sicut enim in Evangelio Veritas dicit: Ager est hic mundus (Matth. XIII, 38); et quia gentilis populus ad fidem perductus, per electos suos in universo mundo virtutibus redolet, odor filii odor est agri pleni. Aliter namque olet flos uvae, quia magna est virtus et opinio praedicatorum, qui inebriant mentes audientium. Aliter flos olivae, quia suave est opus misericordiae quod more olei refovet et lucet. Aliter flos rosae, quia mira est fragrantia quae rutilat et redolet ex cruore martyrum. Aliter flos lilii, quia candida vita carnis est de incorruptione virginitatis. Aliter flos violae, quia magna est virtus humilium qui ex desiderio loca 79.0712C| ultima tenentes, se per humilitatem a terra in altum non sublevant, et coelestis regni purpuram in mente servant. Aliter redolet spica cum ad maturitatem perducitur, quia bonorum operum perfectio ad satietatem eorum, qui justitiam esuriunt, praeparatur. Quia ergo Gentilis populus in electis suis ubique per mundum sparsus est, et ex eis virtutibus quas agit, omnes qui intelligunt odore bonae opinionis replet, dicatur recte: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Sed quia easdem virtutes ex semetipso non habet, adjungit: Cui benedixit Dominus Deus. Et quoniam electorum populus per quosdam etiam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opere pinguescit, recte illic additur: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae (Gen. XXVII, 28). Ros enim desuper subtiliter cadit, et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam percorpus agimus, de terrae pinguedine ditamur. Quid est autem 79.0712D| quod Esau tarde ad patrem redit, nisi quod Judaicus populus ad placandum Dominum sero revertitur? cui et hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit cum solvatur jugum de collo tuo (Gen. XXVII, 40); quia a servitute peccati Judaicus populus in fine liberabitur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).
CAP. LX.-- De Isaac qui caligantibus oculis, dum Jacob filium suum nesciens benediceret, quae in futuro ventura erant, praevidebat, et qui coram eo praesens assisteret, nesciebat (Gen. XXVII, 29, 30, 31).
Dum de ignorantia Judaeorum et Redemptoris nostri praesentia tractaretur, in exposit. beati Job, l. XXXV (Num. 26), adjunctum est: De Isaac qui caligantibus 79.0713A| oculis, etc.--Liquido constat quod nullus Judaeorum qui plene legem didicit, adventum Redemptoris nostri ignoravit. Unde et Herodes rex, magorum occursione perterritus, sacerdotes ac principes studuit solerter inquirere ubi Christum nasciturum esse praescirent. Cui protinus responderunt: In Bethlehem Judae. Prius ergo noverunt, quem passionis tempore dum despicerent, ignorabant. Quorum et notitia prior, et ignorantia posterior, bene ac breviter Isaac caligantibus oculis signatur, qui dum Jacob benediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, et quis illi praesens assisteret, nesciebat. Sic quippe Israelitarum populus fuit, qui prophetiae mysteria accepit, sed tamen caecos oculos in contemplatione tenuit, quia eum praesentem non vidit, de quo multa in futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquam cernere valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit.
CAP. LXI.-- Igitur egressus Jacob de Bersabee pergebat Aram, cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco; viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelos; angelos quoque ascendentes et descendentes super eam, et Dominum innixum scalae (Gen. XXVIII, 11). 79.0713B|
Dum de doctorum ad auditores suos condescensione tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 54), adjunctum est: Igitur egressus Jacob de Bersabee pergebat Aram, etc.--In itinere quippe dormire, est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere. In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere, quos primis hominibus seductor aperuit, qui dixit: Scit enim Deus quia in quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri (Gen. III, 5). Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius et comedit, deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum (Ibid., 9). Culpa quippe oculos 79.0713C| concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives supernae patriae contemplari vel quanto amore auctori suo super semetipsos transcendendo inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant. Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit, qui in lapide caput ponit. Quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans aeterna penetrat, qui intenta mente, quae principale est hominis, imitationem sui Redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt, quia caput in lapide tenere contemnunt. Sunt namque nonnulli, qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore non studio dormiunt, et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide, 79.0713D| sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius immundae in se cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Judaeae specie, per prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus (Thren. I, 7). Praecepto enim legis ab exteriori opere in Sabbato cessatur. Hostes ergo videntes Sabbata irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt, ut unaquaeque anima, quo remota ab externis actionibus Deo servire creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri, qui a mundi operibus non torpore sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt quam vigilare potuerunt, quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto 79.0714A| conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio per desideria immunda refrigescat, ne ipsis bonis desideriis plus justo inferveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo a perfectione languescat. Agit haec, et ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his, quae exterius impleant, studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4). Hinc per Prophetam Dominus admonet, dicens: Vacate et videte, quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV, 11).
CAP. LXII.-- Item unde supra.
In ep. ex Registr. l. I [Epist. olim 24, nunc 25]:-- Quid per Jacob, nisi praedicatorum persona designatur? 79.0714B| Praedicatores quippe perfecti, solum sursum caput Ecclesiae, videlicet Dominum contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Quod videlicet angeli ascendentes et descendentes demonstrant. Unde et Moyses crebro tabernaculum intrat et exit, et quod intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum procul dubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his quibus dubitant apud semetipsos, intus sacri eloquii paginam requirant.
CAP. LXIII.-- De Lia et Rachel, et quod Jacob pro Rachel serviens prius Liam accepit (Gen. XXIX, 24, 25).
79.0714C| Cum de contemplativa activaque vita tractaretur in Ezech. l. II, hom. 2 (Num. 10), adjunctum est: De Lia et Rachel, etc.--Quidnam his duabus Jacob uxoribus Lia videlicet et Rachel, nisi activa et contemplativa vita signatur? Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero ovis, vel visum principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere; contemplativa vero simplex ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Beatus autem Jacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam, quia videlicet omnis qui ad Dominum convertitur, contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit. Sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona, quae potest, desudet in labore, id est Liam accipiat, ut post ad videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. Erat autem Rachel videns et sterilis, Lia autem lippa sed fecunda, quia nimirum mens cum contemplando 79.0714D| otia appetit, plus videt, sed minus filios Deo generat; cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Contemplativa vero vita speciosa est in animo, sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione. Videt, et non parit; quia quietis suae studio minus se in aliorum collectione succindit, et quantum introrsum aspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia vero lippa et fecunda est, quia activa vita, dum occupatur in opere, minus videt, sed dum modo per verbum, modo per exemplum ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat. Et si in contemplatione mentem tenere non valet, ex eo tamen quod agit exterius, gignere sequaces valet. Post Liae ergo complexum ad Rachelem Jacob pervenit, quia perfectus quisque ante 79.0715A| activae vitae ad fecunditatem jungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur.
CAP. LXIV.-- Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus, in his quae exspoliata fuerant candor apparuit. Illa vero quae integra erant, viridia permanserunt, atque in hunc modum color effectus est varius. Posuitque eas in canalibus, in quibus effundebatur aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. Factumque est ut ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore respersa (Gen. XXX, 37, seq.).
Cum de perscrutandis allegoriis in historia tractaretur in expos. beati Job, lib. XXI (Num. I), adjunctum est: Tollens Jacob virgas populeas virides, etc.--Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis 79.0715B| pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe ejus sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondat, unde quoque bene narratione historica per significationem dicitur: Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et reliqua. Quid est virgas virides et amygdalinas atque ex platanis ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturae sacrae seriem antiquorum Patrum Vitas atque sententias in exemplum populi praebere? Quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus et ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur intimus candor appareat, et ex parte 79.0715C| corticem servat, ut sicut fuerant exterius, in viriditate permaneant, variusque virgarum color efficitur, dum cortex et ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur, in quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem servamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur, exteriora intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit; quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibuscunque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, et diversum colorem proles boni operis 79.0715D| habeat, quia et nonnunquam subtracto litterae cortice acutius interna considerat, et reservato nonnunquam historiae tegmine bona in exterioribus format.
CAP. LXV.-- De Laban qui persequens cum furore Jacob, sua apud eum idola requisivit (Gen. XXXI, 33, 34).
Cum de diaboli tentationibus, et Ecclesiae virtutibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXX (Num. 72), adjunctum est: De Laban qui persequens cum furore Jacob, etc.--Laban quippe interpretatur dealbatio; dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, qui cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi, qui cum furore Jacob persequitur; quia electos quosque, qui Redemptoris 79.0716A| nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est sive mundi sive diaboli, Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate conjunxit; quam et de domo patris abstulit, qui ei per Prophetam dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde et per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Col. III, 5). Laban ergo veniens apud Jacob idola non invenit, quia ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe quae et ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 2). Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens terrenae concupiscentiae vitia poenitendo texit. De hac coopertione vitiorum per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae 79.0716B| sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Nos igitur Rachel illa signavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae utique avaritia illis non solet evenire, qui in via Domini viriliter currunt; quibus dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25); sed his maxime qui quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta saeculi resolvuntur; unde et illic ejusdem Rachelis haec verba sunt: Juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Apud Jacob ergo idola Laban non reperit, quia exactor callidus quid in Redemptore nostro reprehenderet non invenit.
CAP. LXVI.-- De luctatione Jacob cum angelo (Gen. XXXII, 24).
Dum de virtute et utilitate contemplationis tractaretur in comment. Ezech. l. II, hom. 2 (Num. 12), adjunctum est: De luctatione Jacob cum angelo. --Magna est in contemplativa vita mentis contentio, 79.0716C| cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritualibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum sese angustat, ut dilatet. Et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, ut de incircumscripto lumine quiddam furtim et tenuiter attingat. Sed tamen ad semetipsam protinus reverberata revertitur, atque ab ea luce, ad quam respirando transit, ad suae caecitatis tenebras suspirando atque lamentando redit. Quod bene sacra historia designat, quae beatum Jacob cum angelo luctatum narrat. Cum enim ad parentes proprios rediret, in via angelum invenit, cum quo in lucta magnum certamen habuit. Is enim qui certat in luctamine, aliquando superiorem se, aliquando vero eum, cum quo contendit, inferiorem invenit. Designat ergo angelus Deum, et Jacob qui cum angelo contendit, uniuscujusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit, quia videlicet anima, cum contemplari Deum nititur, velut in quodam certamine 79.0716D| posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat, modo vero succumbit, quia et degustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus. Sed notandum quod idem victus angelus nervum femoris Jacob tetigit, eumque marcescere statim fecit, atque ab eo tempore Jacob uno claudicavit pede, quia scilicet omnipotens Deus cum jam per desiderium et intellectum cognoscitur, omnem in nobis voluptatem carnis arefacit. Et qui prius quasi duobus pedibus innitentes, et Deum videbamur quaerere et saeculum tenere, post agnitionem suavitatis Dei, unus in nobis pes sanus remanet, atque alius claudicat; quia videlicet necesse est ut debilitato amore saeculi, solus in nobis amor convalescat Dei. Si ergo tenemus angelum, uno claudicamus pede, quia dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur procul 79.0717A| dubio fortitudo carnis. Omnis quippe qui uno pede claudicat, soli illi pedi innititur, quem sanum habet, quia et si cui desiderium terrenum jam arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota virtute se sustinet, et in ipso stat, quia pedem amoris saeculi quem ponere in terra consueverat, jam a terra suspensum portat. Et nos ergo, si ad parentes proprios, id est ad spirituales patres redimus, teneamus in via angelum, ut suavitate intima apprehendamus Deum. Contemplativae etenim vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsum animum rapit, coelestia appetit, terrena autem debere esse contemptui ostendit, et spiritualia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Vigilanti etenim corde dormit, qui per hoc quod interius contemplando proficit, a pravo foris opere quiescit.
CAP. LXVII.-- Item unde supra.
79.0717B| In expositione beati Job, lib. IV (Num. 67):--Jacob qui angelum tenuit, uno pede mox claudicavit, quia qui vero amore sublimia respicit, jam in hoc mundo duplicibus incedere desideriis nescit. Uno enim pede innititur, qui solo amore Dei roboratur. Et necesse est, ut alius marcescat, quia mentis virtute crescente, oportet procul dubio ut carnis fortitudo torpescat. Unde et Propheta cum visionem Dei conspexisse se diceret, adjungit: Elangui et aegrotavi per dies plurimos (Dan. VIII, 27), quia cum ad virtutem Dei mens stringitur, a fortitudine propria caro lassatur.
CAP. LXVIII.-- Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30).
Dum de visione Dei qualiter intelligenda sit tractaretur in expos. beati Job, l. XXIV (Num. 11, 12), adjunctum est: Vidi Dominum facie ad faciem, etc.--Dum ipsa per se Veritas dicit: Nemo vidit faciem meam unquam (Exod. XXXIII, 23), quomodo Jacob 79.0717C| testatur, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem? Humanae etenim mentis oculo interiori purgato, dum vitiorum omnium tribulationis igne aerugo fuerit concremata, tunc mundatis oculis cordis, illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut prius purgemus lugendo quod fecimus, et postmodum manifestius contemplemur per gaudia, quod quaeramus. Prius a mentis acie, exurente tristitia, interposita malorum caligo detergitur, et tunc resplendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Quo utcunque conspecto, in gaudium cujusdam securitatis absorbetur, et quasi post defectum vitae praesentis ultra se rapta aliquo modo in quadam novitate vitae recreatur. Ibi mens ex immenso fonte infusione superni roris aspergitur, ubi non se sufficere ad id quod rapta est contemplatur, et veritatem sentiendo, videt, quia quanta est ipsa veritas non videt. Cui veritati tanto magis se longe existimat, quanto magis appropinquat, quia nisi illam utcunque conspiceret, 79.0717D| nequaquam eam conspicere se non posse sentiret. Adnisus ergo animi dum in illam intenditur, immensitatis ejus coruscante circumstantia reverberatur. Ipsa quippe cuncta implens, cuncta circumstat, et idcirco mens nostra nequaquam se ad comprehendendam incircumscriptam substantiam dilatat, quia eam inopia suae circumscriptionis angustat. Unde et ad semetipsam citius labitur, et prospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis ad sua ima revocatur. Haec ipsa tamen per contemplationem facta, non solida et permanens visio, sed ut ita dixerim, quasi quaedam visionis imitatio Dei facies dicitur. Quia enim per faciem quemlibet cognoscimus, non immerito cognitionem Dei faciem ejus vocamus. Hinc ergo Jacob postquam cum angelo luctatus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem, ac si diceret: Cognovi Dominum, qui me cognoscere ipse dignatus 79.0718A| est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus in fine testatur, dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12).
CAP. LXIX.-- Egressa est Dina, ut videret mulieres regionis illius; quam cum videret Sichem filius Emor Evei, princeps terrae illius, adamavit, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem; et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit.
Cum de cavenda mentis vagatione tractaretur in codice Regulae Pastoralis (III part., c. 29, adm. 30), adjunctum est: Egressa est Dina, etc.--Dina, ut mulieres videat alienae regionis, egreditur quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium vagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea: quia unitam sibi per iniquitatem respicit. 79.0718B| Et quia cum mens a culpa resipiscere atque admissum flere conatur, corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos revocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat, recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis delinivit. Modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Dominum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur, quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant, et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis.
CAP. LXX.-- De talari tunica Joseph (Gen. XXXVII, 24).
Cum de perseverando in bono opere tractaretur in expos. beati Job, lib. I (Num. 55), adjunctum est: De talari tunica Joseph. --Joseph qui inter fratres undecim usque ad finem justus perseverasse describitur, 79.0718C| solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? quasi enim protensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Unde et per Moysem caudam bestiae in altari offerri praecipitur (Exod. XXIX, Lev. III), ut videlicet omne bonum cum incipimus, etiam perseveranti fine compleamus.
CAP. LXXI.-- Ecce somniator noster venit; venite, occidamus eum, et videamus quid illi proderunt somnia sua (Gen. XXXVII, 7).
Dum de perversis cogitationibus reprobarum mentium, contra dispositionis internae praescientiam tractaretur, in expos. beati Job, l. VI (Num. 28, 29), adjunctum est: Ecce somniator noster venit, etc.--Saepe nonnulli humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contraire conspiciunt, astutis eis reluctari machinationibus conantur, et quo ad 79.0718D| votum suum vim supernae dispositionis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt. Sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt, atque omnipotentis Dei consilio dum resistere nituntur, obsequuntur; quia saepe et hoc ejus dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat, sicut scriptum est: Qui comprehendit sapientes in astutia eorum (Job. V, 13). In astutia namque sua sapientes comprehendit; quando ejus consiliis humana facta, etiam tunc congrue serviunt cum resistunt. Unde et per Psalmistam dicitur: Novit Dominus cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psalm. XCIII, 11). Quod melius ostendimus, si pauca ad medium gestarum rerum exempla proferamus. Joseph somnium viderat, quod suo manipulo fratrum ejus se manipuli prosternebant: somnium viderat quod sol ac luna se 79.0719A| cum reliquis stellis adorabant. Quae quia pure fratribus retulit, eorum corda protinus futurae damnationis invidia pavorque percussit. Cumque ad se hunc venire conspicerent, malitia saevientes dixerunt: Ecce somniator ille venit; venite, occidamus eum, et videamus quid illi proderunt somnia sua. Cumque se ejus dominio subjici metuunt, somniatorem in puteum deponunt, eumque Ismaelitis transeuntibus vendunt. Qui in Aegypto ductus servituti subditus, luxuriae accusatione damnatus, castitatis merito adjutus, prophetiae judicio ereptus, omni Aegypto praelatus est: per supernam vero sapientiam providus, frumenta congessit, et futuro periculo necessitatis obviavit. Cumque in orbem fames inhorruit, de alimentorum praeparatione sollicitus, Jacob filios in Aegyptum misit, qui frumentorum dispensationi praepositum Joseph nescientes inveniunt, atque ut mererentur alimenta percipere, ejus dispensatorem compulsi sunt, pronis in terram cervicibus adorare. Pensemus ergo quomodo cogitationes hominum in 79.0719B| ipsa sua provisione vis divina comprehendat. Ideo ab eis Joseph venditus fuerat, ne adoraretur, sed ideo est adoratus, quia venditus. Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur: sed divino judicio, quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde hanc moliti sunt astute commutare. Sic sic divinum consilium dum devitatur, impletur; sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres ne Joseph super eos excresceret: sed hoc quod divinitus dispositum fuerat, cavendo actum est ut eveniret. Humana ergo sapientia in seipsa comprehensa est, quae voluntati Dei unde per intentionem restitit, inde ejus impletioni militavit. Sic Saul dum David subjectum quotidiano succrescere virtutum successu conspiceret, suam ei in conjugium filiam spopondit, atque in ejus dotem centum dari ab eo Philisthinorum praeputia petiit, ut cum provocatus miles, ultra se excrescere quaereret, 79.0719C| inimicorum gladiis traditus vitam finiret, sicut scriptum est: Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis (I Reg. XVIII, 25). Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum, sed David dispositionis intimae favore roboratus, centum se dare perhibuit, et ducenta praeputia reportavit. Cujus nimirum operis. Saul argumento superatus, superna providentia in sapientiae suae est consilio comprehensus, quia unde succrescentis militis vitam se exstinguere credidit, virtutis ejus gloriam inde cumulavit. Sed quia nonnunquam astute se aliquid sapere etiam electi moliuntur, libet ad medium alium sapientem deducere, et quo sinu interni consilii astutia mortalium comprehenditur, demonstrare. Prudenter quippe Jonas sapere voluit, cum ad praedicandam Ninivitatem poenitentiam missus, quia electis gentibus Judaeam deseri timuit, praedicationis officium implere recusavit, navem petiit, fugere Tharsis elegit; sed protinus tempestas exoritur, sors mittitur, ut videlicet 79.0719D| cognoscatur, cujus culpa mare turbetur. Jonas in culpa deprehenditur, in profundum mergitur, ceto sorbente devoratur, atque illuc gestante bellua pervenit, quo ire sponte contempsit (Jonae, I, II, III). Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, mare suscipit, bellua includit, et quia auctoris voci obedire renititur, ad locum quo missus fuerat, suo reus carcere portatur. Jubente Deo ministrare homo prophetiam noluit, aspirante Deo bellua prophetam vomuit. Intorquet ergo Deus prudentiam hominum ad ministerium suum, quando et hoc in usum suae voluntatis redigit, per quod sibi voluntas humana contradicit. Perscrutemur adhuc Hebraeorum sapientiam, et videamus quid providendo, aut quid prohibendo 79.0720A| provocavit. Certe cum ad Redemptoris nostri miracula credentium turba conflueret, cum sacerdotes populi invidiae facibus accensi mundum post eum ire cernerent, et proclamarent, dicentes: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII, 19); ut ab illo vim tantae concursionis abscinderent, finire ejus potentiam morte conati sunt, dicentes: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat (Joann. XI, 56); sed Redemptoris mors ad conjunctionem sui corporis, id est Ecclesiae valuit, non ad separationem. Redegit ergo et hoc ad pietatis suae obsequium, quod contra illum humana crudelitas exarsit. Justus namque et misericors mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus, atque ea quae permittit, sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat. Unde miro modo fit, ut et quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit, quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, ejus consilio militant etiam, quae ejus consilio repugnant. Hinc per 79.0720B| Psalmistam dicitur: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psalm. CX, 2). Sic quippe ejus opera magna sunt, ut per omne quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur; nam saepe inde perficitur unde repelli putabatur. Hinc rursum dicitur: Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra (Psalm. CXXXIV, 6). Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). Restat ergo ut in cunctis quae agimus, vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet et cognitae, debet nostra actio devote famulari; et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat, eique sibi pondera levigat, qui haec ex subjecto cordis humero volens portat.
CAP. LXXII.-- Ecce Dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habet in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate (Gen. XXXIX, 8). 79.0720C|
In expos. beati Job, lib. XXX (Num. 38):--Quisquis mundi hujus successibus elevatus, lenocinante cordis laetitia, tentari se luxuriae stimulis sentit, Joseph factum ad memoriam revocet, et in arce se castitatis servet. Qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi, ait: Ecce Dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habet in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Dominum meum? Quibus verbis ostendit, quia bona quae assecutus fuerat, repente memoriae intulit, et malum quod pulsabat, evicit. Et quia perceptae gratiae meminit, vim culpae imminentis fregit. Cum enim voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis opponenda, 79.0720D| ut eo erubescamus prava committere, quo nos a Deo meminimus gratuito bona percepisse, et illatam gratiam exteriorum munerum vertamus in arma virtutum, ut sint ante oculos quae percepimus, et quaeque nos illiciunt, subigamus. Quia enim voluptas ipsa ex prosperitate nascitur, ejus prosperitas est consideratione ferienda, quatenus hostis noster unde oritur, inde moriatur. Considerandum quippe est, ne acceptum munus vertamus in vitium, ne per favorem vitae nos absorbeat vorago nequitiae. Iram namque contra nos superni judicis inexstinguibiliter accendimus, si contra benignitatem illius etiam et ipsa sua largitate pugnamus.
CAP. LXXIII.-- At ille relicto in manus ejus pallio fugit, et egressus est foras (Gen. XXXIX, 12). 79.0720D|
79.0721A| Dum de permanenti in Judaeorum cordibus velamine tractaretur in expos. beati Job, l. II (num. 59), adjunctum est: At ille relicto in manus ejus pallio fugit, etc.--Cum mulier adultera Joseph male uti voluisset, relicto pallio fugit foras, quia dum Synagoga Dominum, purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litterae ejus oculis reliquit, et ad cognoscendam suae divinitatis potentiam, conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dicit: Usque hodie cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (I Cor. III, 12). Quae videlicet mulier adultera apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat, nudum amisit.
CAP. LXXIV.-- Intravit Jacob in Aegyptum cum animabus septuaginta (Gen. XLVI, 27).
In expositione beati Job, libro tertio (Num. 22):--Saepe sacra Scriptura partem pro toto ponere consuevit, sicut: intravit Jacob in Aegyptum cum animabus 79.0721B| septuaginta. Quae nimirum cum animas memorat, constat quia intrantium corpora comprehendit.
CAP. LXXV.-- Quod Aegyptii, Joseph gubernante, priusquam Pharaoni inopia jure servitii subderentur, ad esum frumenta perceperunt; postquam vero semetipsos urgente fame in famulos vendiderunt, tunc frumenta ad semen acceperunt (Gen. XLVII).
Dum de remuneratione fixe servientium tractaretur, in expos. beati Job, lib. VI (Num. 55), adjunctum est: Quod Aegyptii, Joseph gubernante, etc.--Aegyptii servitio publico, Joseph dispensante, subjecti, cum juri regis semetipsos tradentes humiliant, frumenta etiam ad semen reportant. Frugem quippe ad esum etiam liberi accipimus, cum et sacro eloquio pascimur, et tamen ad quaedam quae in hoc mundo appetimus, in nostris voluptatibus vacamus. Sed servi facti et ad semen frumenta percipimus, quia dum plene Deo subdimur, etiam verbo praedicationis replemur.
CAP. LXXVI.-- Isachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum (Gen. XLIX, 14). 79.0721C|
Dum de gentilitatis operibus tractaretur in expos. beati Job, l. I (Num. 24), adjunctum est: Isachar asinus fortis accubans inter terminos, etc.--Inter terminos accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his, quae nunc in medio versantur, quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem ac terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Quae ad portandum humerum apponit, quia conspecta superna requie, praeceptis etiam gravibus in operatione Deo se subjicit, et quidquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostenditur.
CAP. LXXVII.-- Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17). 79.0721D|
Dum de adventu et operationibus Antichristi tractaretur in expos. beati Job, lib. XXXI (Num. 43), adjunctum est: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, etc.--Quid hoc loco equi nomine, nisi praesens saeculum designatur? quo in testimonio quid equus significet, cujus ungulas coluber mordet melius ostendimus, si et ea quae circumstant, paulo subtilius exponamus. Nonnulli enim de tribu Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad Aquilonem castrametatus 79.0722A| est (Num. II, 25), illum scilicet signans, qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13). De quo et per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur: cerata enim graece cornua dicuntur. Serpens hic cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristi adventus asseritur; quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armatur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis 79.0722B| angore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursum labentium temporum spumat, et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere, ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero quo non videtur cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur ignorare. Et quia Judaea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat, bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX, 18); id est, non sicut infideles 79.0722C| Antichristum, sed eum, qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum.
CAP. LXXVIII.-- Item unde supra.
Dum de reproborum interitu, et electorum humilitate tractaretur in comment. Ezechielis lib. I, hom. 9 (Num. 4, 5), adjunctum est:-- Quaerendum nobis est, cur Paulus pergens Damascum, superno illustratus lumine in faciem cadit, et de ascensore equi, id est hujus mundi gloria elato dicitur: Ut cadat ascensor ejus retro: quia de persecutoribus Domini scriptum est: Abiere retrorsum, et cecidere in terram (Joan. XVIII, 6). Quid est hoc quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi procul dubio cadit, ubi non videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quid eos sequitur modo videre non possunt. Justi vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte dejiciunt ut in 79.0722D| invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur.
CAP. LXXIX.-- Benjamin lupus rapax mane comedit praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX, 27).
Dum de persecutione et doctrina Pauli apostoli tractaretur in expos. beati Job, lib. XVIII (Num. 25), adjunctum est: Benjamin lapus rapax mane comedit praedam, etc.--Quis hoc loco Benjamin nomine, nisi Paulus apostolus designatur? De Benjamin stirpe genitus, qui mane comedit praedam; quia in primordiis suis fideles quos potuit rapiens, crudelitati propriae satisfecit, vespere spolia dividit, quia fidelis postmodum factus, sacra eloquia exponendo distribuit.
LIBER SECUNDUS
[recensere]De Testimoniis libri Exodi.
CAPUT PRIMUM.-- Quia timuere obstetrices Deum, aedificavit illis domos (Exod. I, 21). 79.0723A|
Cum de cavendo mendacio tractaretur in exposit. beati Job, lib. XVIII (Num. 5, 6), adjunctum est: Quia timuere obstetrices Deum, etc.--Summopere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam vitam praestando mentiatur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Et: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7): hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne suae animae noceant, dum praestare vitam carni nituntur alienae; quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur (22, quaest. 2, cap. 29, 51, Quaelibet)? Nonnulli vero ex obstetricum fallacia conantur asserere hoc mendacii genus 79.0723B| non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est: Quia aedificavit eis Dominus domos (Exod. I). In qua magis recompensatione cognoscitur, quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis in aeterna potuit vita retribui, pro admissa culpa mendacii in terrenam est recompensationem declinata, ut in vita sua quam mentiendo tueri voluerunt, ea quae fecerunt bona reciperent, et ulterius quod exspectarent, mercedis suae praemium non haberent. Nam et si subtiliter perpendatur, amore vitae praesentis mentitae sunt, non intentione mercedis. Parcendo quippe conatae sunt infantium vitam tegere, mentiendo suam.
CAP. II.-- De Moyse quod, Aegyptio dum in desertum recessisset, visionem vidit de flamma in rubo (Exod. II).
Dum de appetenda mentis quiete, et vitando tumultu curarum saecularium tractaretur in expos. 79.0723C| beati Job, lib. XXIII (Num. 37), adjunctum est: De Moyse quod occiso Aegyptio dum in desertum recessisset, etc.--Moyses admistus Aegyptiis quasi vigilabat, et idcirco vocem Domini in Aegypto positus non audiebat. Sed exstincto Aegyptio postquam in desertum fugit, illic dum quadraginta annis degit, quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus obdormivit, atque idcirco divinam vocem percipere meruit, quia per supernam gratiam quanto magis ab appetendis exterioribus torpuit, tanto verius ad cognoscenda interiora vigilavit (Num. 40). Cum ab externis actionibus mens sopitur, tunc plenius mandatorum Dei pondus agnoscitur. Tunc verba Dei mens vivacius penetrat, cum ad se admittere curarum saecularium tumultus recusat. Male autem homo vigilat, quando eum saecularium negotiorum aestus insolenter inquietat. Aurem quippe cordis terrenarum cogitationum turba dum perstrepit, claudit, atque in secretarium mentis, quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis judicis 79.0723D| non auditur. Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, sed dum sic interius erudiri appetit ut tamen exterius implicetur, unde exterius auditum aperit, inde interius obsurdescit.
CAP. III.-- Item unde supra.
Ex hom. 7, in Ezechielem (Num. 10):--Moyses enim cum de ardenti rubo vocatus fuisset, accessit propius ut videret visum, et ecce rubus ardebat, et non consumebatur. Magnum est hoc miraculum. Si solam in eo historiam requiras, est unde 79.0724A| legentis nutriatur animus, ut videas quod in ligno ignis ardeat et non consumat. At vero si typicam intelligentiam quaeras, quid flamma nisi legem, de qua scriptum est: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 82)? et quid rubus ille, nisi Judaicum populum designavit, peccatorum suorum spinis obsitum? Sed rubus ardens consumi non potuit, quia Judaicus populus et ignem quidem legis accepit, et tamen peccatorum suorum spinas non deseruit, nec ejus vitia divini sermonis flamma concremavit. Fortasse in hoc facto alius majora per typum contemplari desiderat. Hujus quia sensus excrescit, elevantur pariter et rotae. Inter homines enim pariter perfectus homo factus est unicus Dei filius, qui sua peccata non habuit, sed spinas nostrae nequitiae suscepit, atque usque ad passionem pro nobis se humiliare dignatus est, et in semetipsum ignem tribulationis nostrae suscipere. Sed arsit et non arsit, quia etsi ex humanitate est mortuus, tamen immortalis ex divinitate permansit. Suscepit a nobis unde sacrificium 79.0724B| fieret pro nobis, et tamen impassibilis atque incommutabilis permansit in propriis, ut nos commutaret a nostris.
CAP. IV.-- De flamma in rubo.
Dum de divinis mysteriis per significationem gestis tractaretur in expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 8), adjunctum est: De flamma in rubo. --Saepe simul et terrenis et coelestibus junctis substantiis per angelos loquitur Deus, sicut ad Moysen in monte, cum jussionis suae verba edidit, ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tamen tunc solum agitur, cum ex ipsa aliquid conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit nisi quod ejus populi ductor fieret, qui et legis flammam perciperet, et tamen peccati spinam nequaquam vitaret? Vel quod ex illo populo exiret, qui in igne deitatis, carnis nostrae dolores quasi rubi spinas acciperet, et inconsumptam 79.0724C| humanitatis nostrae substantiam, etiam in ipsa divinitatis flamma servaret?
CAP. V.-- Quod plebi Israeliticae Chanaam terra promittitur (Exod. III, 8).
Dum de dispensatoria invitatione noviter ad fidem venientium, in cod. Reg. past. part. III (Cap. 26, admon. 27), tractaretur, adjunctum est: Quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur. --Considerandum est, quod praesentis vitae prosperitas aliquando idcirco datur ut ad meliorem vitam provocet, aliquando vero ut in aeternum plenius damnet. Hinc est enim quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocetur. Neque enim rudis ille populus promissionibus Dei in longinquum crederet, si a promissore suo non etiam a vicino aliquid percepisset. Ut ergo ad aeternorum fidem certius roboretur, nequaquam solummodo spe ad res, sed rebus quoque ad spem trahitur. Quod liquido Psalmista testatur, dicens: Dedit eis regionem 79.0724D| gentium, et labores populorum possiderunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV, 44, 45).
CAP. VI.-- Item unde supra.
In exposit. Evangelii, homilia 32 (Num. 6):--Israelitico populo ex Aegypti terra liberando, repromissionis terra promittitur; et cum vocandus esset, ad dona coelestia terrenis promissionibus suadetur. Cur hoc? nisi cum esset aliquid quod e vicino perciperet, illud jam fidelius crederet, quod de longinquo 79.0725A| audire potuisset. Quod tamen si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis sit actum, agnoscimus. Rudi enim populo etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possint robustius in futuro solidari. Carnalis etenim populus, si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena, suadet ad coelestia, ut percipiens, quod videret, sperare disceret quod minime videbat. Et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa fulcirent.
CAP. VII.-- Quod angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus memoratur (Exod. III)
Dum de administrato per angelum ministerio tractaretur in expositione beati Job (Num. 3, praefat.), adjunctum est: Quod angelus qui Moysi apparuisse describitur, etc.--Quid est hoc quod visio quae Moysi in eremo apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus memoratur, nisi hoc angelus, 79.0725B| propter quod exterius loquendo serviebat, Dominus autem, quia interius praesidens, loquendi efficaciam ministrabat? Cum ergo loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur.
CAP. VIII.-- Quod Moyses tunc ad liberandum populum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus (Exod. III, 7, 8).
Cum de cavendis prosperitatibus, appetendo tentationum exercitio tractaretur in exposit. beati Job, lib. XXVI (Num. 20, 21), adjunctum est: Quod Moyses tunc ad liberandum populum missus est, etc.--Sparsis foris mentibus ad semetipsas redire difficile est, quia prava itinera semel captas, tanto delectabiliter tenent, quanto in eis omne quod libuerit, licet. Nullus quippe disciplinae murus obviat qui constringat, nulla retributionis prospicitur poena quae terreat, sed clausis oculis cordis, eo anima praecipitatur in infimis, quo obscurantur a summis, et tanto securius 79.0725C| mala temporalia perpetrat, quanto durius bona aeterna desperat. Sed ista reproborum nequitia, triturae more electorum vitam, quasi grana a paleis separans, premit ut purget. Mali enim bonos magis ab hujus mundi desideriis expediunt, dum affligunt, quia dum multa eis hic violenta ingerunt, festinare illos ad superna compellunt. Quod bene de Israelitico populo Moyse vocante, et Pharaone rege saeviente signatum est. Tunc namque Moyses ad vocandum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus, ut Israelitarum mentes Aegypto deformiter inhaerentes, alius dum vocaret, quasi traheret, alius quasi impelleret dum saeviret, et plebs in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis, vel malis impulsa moveretur. Hoc quotidie agitur, dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electos reprobi permittuntur: ut si ad promissionis terram vocati exire negligimus, pressuris saltem saevientibus impellamur; atque haec Aegyptus, videlicet vita praesens quae nos oppressit blandiens, adjuvet premens; et quae dum 79.0725D| fovit, servitutis jugo conterat, libertatis viam, dum cruciat, ostendat. Haec itaque causa est quod ab injustis justi sinuntur affligi, ut scilicet dum futura audiunt, bona quae cupiant, patiantur etiam mala praesentia quae perhorrescant, atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat.
CAP. IX.-- Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Ait: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit et tenuit, versaque est in virgam (Exod. IV, 2, 3).
Dum de miraculorum mysteriis per virgam in deserto 79.0726A| a Moyse exhibitis tractaretur in comment. Ezech., adjunctum est: Quid est quod tenes in manu tua? etc.--Quid per Moysen, nisi populus Judaicus? Et quid virga, nisi potestas Divinitatis? Quid per serpentem nisi mortalitas nostri Redemptoris exprimitur? Quia enim per serpentem mors, recte mortalitas in serpente signatur. Vel certe cum scriptum sit: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16). Et quia ipsa summa prudentia, id est Dei sapientia incarnari dignata est, recte ejus mortalitas in serpente figuratur? Unde et in Evangelio de passione sua loquitur, dicens: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). Moyses ergo virgam tenuit, quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum, in divina potestate confisus est. Sed virgam in terram projecit, quia idem populus per patriarchas ac prophetas Deum incarnandum esse nuntiavit. Virga vero in colubrum vertitur, quia Redemptor noster Deus in se permanens, mortalis inter homines factus est. Sed Moyses 79.0726B| colubrum conspiciens pertimuit et fugit, quia Judaicus populus dum Redemptorem humani generis mortalem vidit, Deum credere expavit. Cur jubetur ut colubrum cauda teneat? Quia perfidus ille populus qui modo credere recusat, in extrema parte Dominici corporis, id est posteriori tempore sanctae Ecclesiae, videlicet in fine mundi, sese ad fidem recolligit et colubrum cauda tenet; quia eum quem mortalem ante despexerat, Redemptorem suum in ultima jam parte Ecclesiae confitetur. Sed mox serpens in virgam redit, quia statim ut Judaicus populus in Redemptore nostro crediderit, idem Redemptor ad Judaicum populum in potestate suae divinitatis apparebit, ut ei jam serpens virga si; quia is qui in terra homo despectus est, de coelo veniens, super angelos videbitur Deus.
CAP. X.-- Videat Dominus, et judicet, quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone, et servis ejus (Exod. V, 21).
79.0726C| Cum de incrementis tentationum tractaretur in expos. beati Job, I. XXIX (Num. 44), adjunctum est: Videat Dominus, et judicet, etc.--Cum lux divinitus missa humanum cor fuerit illustrare dignata, mox ab occulto adversario contra fulgentem mentem tentamenta succrescunt. Nam callidus hostis quos luce justitiae enitescere conspicit, eorum mentes illicitis desideriis inflammare contendit, ut plerumque plus se urgeri tentationibus sentiant, quam tunc cum lucis internae radios non videbant. Unde et Israelitae postquam vocati sunt, contra Moysen et Aaron de excrescenti labore conqueruntur, dicentes: Videat Dominus, et judicet, quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone, et servis ejus, et praebuistis ei gladium ut interficeret nos. Volentibus quippe ex Aegypto discedere, Pharao paleas subtraxerat, et tamen ejusdem mensurae opera requirebat. Quasi ergo contra legem mens submurmurat, post cujus cognitionem, tentationum stimulos acriores portat. Et cum sibi labores crescere conspicit, in eo quod adversario 79.0726D| displicet, quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet.
CAP. XI.-- Item unde supra.
In exposit. Ezech. lib. I, hom. 12 (Num. 24):--In Moyse enim et Aaron lex et prophetae figurati sunt. Et saepe apud se infirmus animus quasi contra sacra eloquia murmurat, quia postquam verba coelestia audire, et sequi coeperit, regis Aegyptii adversitas, id est maligni spiritus tentatio excrescit. Debet ergo vigilanter doctor proficienti animae, quae illam tentationes sequantur, innotescere, ut cautam se valeat contra maligni spiritus insidias praeparare.
CAP. XII.-- Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1).
Dum de Dei vocabulo tractaretur, l. I, hom. 8 79.0727A| (Num. 3), in Ezechielem, adjunctum est: Ecce constitui te Deum Pharaonis. --In Scriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative enim dicitur, sicut nunc ad Moysen dictum est: Ecce constitui te Deum Pharaonis. Et sicut iterum Moyses ait: Si quis homo hoc vel illud fecerit, applica illum ad deos (Exod. XXII, 8), videlicet ad sacerdotes. Qui rursum dicit: Diis non detrahes (Ibidem), id est sacerdotibus. Et sicut Psalmista: Deus stetit in Synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1). Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ipse ad Moysen dicit: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Unde Paulus apostolus, volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, ait: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus, benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Qui enim nuncupative dicitur Deus, inter omnia; qui vero essentialiter est Deus, super omnia est. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc 79.0727B| Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit; quia et justus quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative Deus; Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus.
CAP. XIII.-- Abominationes Aegyptiorum immolabimus Deo nostro (Exod. VIII, 26).
Dum de appetenda mentis innocentia, quam reprobi ut sibi adversam respuunt, tractaretur in expos. beati Job, l. X (Num. 48), adjunctum est: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Deo nostro. --Oves Aegyptii edere dedignantur, sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem conscientiae, quam injusti quique velut infimam abjestamque despiciunt, hanc justi in virtutis sacrificium vertunt, et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant.
CAP. XIV.-- Item unde supra.
79.0727C| In commentario Ezechielis, homilia 10.--Perversis hominibus sunt quaedam abominationes bonorum operum. Unde Moyses, quia oves Domino mactaturus erat, Aegyptiis dicit: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? Sancti quippe viri Domino oves offerunt, quia simplicitatem suam esse omnipotentis Dei sarificium ostendunt. Sed oves abominantur Aegyptii, quia cives hujus saeculi aspernantur et despiciunt simplicitatem bonorum. Sicut ergo sunt abominationes malorum operum, quas detestantur boni, ita bonorum operum causae abominationes sunt reprobis. Unde scriptum est: Abominantur justi virum impium; abominantur impii eos, qui in recta sunt via (Prov. XXIX, 27).
CAP. XV.-- Quod Aegyptus muscarum plaga percussa sit (Exod. VIII, 21).
Dum de appetenda quiete mentis, et vitando curarum saecularium strepitu tractaretur in expos. beati Job, l. XVIII (Num. 68), adjunctum est: Quod Aegyptus 79.0727D| muscarum plaga percussa sit. --Quid in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? aut quid hic quietius quam hujus saeculi nihil appetere? Hinc est quod Israeliticus populus custodiam Sabbati accepit in munere; hinc e contra est Aegyptus muscarum multitudine percussa. Populus namque, qui Deum sequitur, accepit Sabbatum, id est requiem mentis, ut nullo in hac vita desideriorum carnalium appetitu fatigetur. Aegyptus vero, quae hujus mundi speciem tenet, muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est. In qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Unde alias dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccl. X, 1); quia cogitationes superfluae, quae assiduae in animo carnalia cogitante et nascuntur et deficiunt, eam suavitatem qua unusquisque 79.0728A| intrinsecus per spiritum unctus est, perdunt, quoniam integritate ejus perfrui non permittunt. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda, qui terrenam vitam diligunt, dum desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis intimae desiderium non leventur. Unde cum mira opera pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus ejicit, et post in eum virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella (Matth. IX, 25). Foras ergo turba ejicitur ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus jacet mortua non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. Nullus quippe sapientiam, 79.0728B| quae Deus est, plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde alias dicitur: Sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25). Et rursum: Vacate et videte, quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV, 11).
CAP. XVI.-- Ventus urens levavit locustas, quae ascenderunt super universam terram Aegypti, operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum arboribus fuit (Exod. X, 13, 14).
Cum de cavendis noxiis adulantium laudibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXXI (Num. 47), adjunctum est: Ventus urens levavit locustas, etc.--Exhibitae coelitus Aegyptiae plagae exigentibus meritis corporaliter semel illatae sunt, sed quae mala pravas mentes quotidie feriant, spiritualiter signaverunt. Eis enim Aegyptus plagis affecta est, in quibus exteriore percussione commota dolensque perpenderet, 79.0728C| quae devastationis damna interius negligens toleraret; ut dum foris perire minima, sed amplius dilecta cerneret, per eorum speciem quae intus pertulerat, graviora sentiret. Quid ergo per significationem locustae portendunt, quae plusquam caetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent, nisi linguas adulantium quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt? Fructus quippe Aegyptiorum, est operatio cenodoxorum, quam locustae exterminant, dum adulantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbam vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium et opera enervant.
CAP. XVII.-- Induravit Dominus cor Pharaonis (Exod. X).
79.0728D| In expositione beati Job, lib. XXXI (Num. 26):--Non quod ipse duritiam contulit, sed quod exigentibus ejus meritis, nulla illud desuper infusi timoris sensibilitate mollivit.
CAP. XVIII.-- De vasis aureis et argenteis ex Aegypto sublatis (Exod. XII, 35).
Dum de exhibenda condescensione rudibus ad virtutum sublimia vocandis tractaretur in expos. beati Job, lib. XXVIII (Num. 41), adjunctum est: De vasis aureis et argenteis ex Aegypto sublatis. --Mentes usui vitae carnalis inhaerentes, evelli ab infimis non possunt, nisi gradatim ducta praedicatione proficiant. Hinc quippe est quod in Aegypto positis, pio justoque moderamine, latenti eorum concupiscentiae condescenditur, et vicinorum suorum vasis aureis argenteisque sublatis, discedere jubentur. Qui ad Sinam 79.0729A| montem ducti, accepta lege mox audiunt: Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX, 17). Hinc est quod in eadem lege, oculum pro oculo, dentem pro dente praecipiuntur exigere (Exod. XXI, 24), et quandoque tamen revelata gratia, percussa maxilla alteram jubentur praebere (Matth. V, 39). Quia enim plus semper ira in vindicta exigit, quam injuria accepit, ut dum discunt mala non multiplicius reddere, quandoque discerent ea et multiplicata sponte tolerare. Hinc est quod eumdem rudem populum a quibusdam prohibuit, quaedam vero ei in usum pristinum servavit. Sed haec ipsa tamen in melioris vitae figura composuit. Bruta namque animalia idolis in Aegypto mactabant, eisque in usum postmodum animalium mactationem retinuit, sed idolorum cultum vetavit, ut dum de usu suo aliquid amitteret, consolaretur ejus infirmitas per hoc quod de usu suo aliquid haberet. Mira autem dispensatione consilii, quod eis Dominus de consuetudine carnali retinuit, hoc in figuram spiritus potentius vertit. Quid enim sacrificia 79.0729B| illorum animalium, nisi Unigeniti mortem designant? Quid sacrificia illorum animalium, nisi exstinctiones carnalis nostrae vitae significant? Unde ergo imbecillitati populi rudis condescenditur, inde per umbratas allegoriarum species major fortitudo spiritus nuntiatur.
CAP. XIX.-- Sument de sanguine agni, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum, et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis, nec remanebit ex eo quidquam usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus vestris, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter (Exod. XII, 7, seq.).
Dum de paschali mysterio quod in figura futurae hujus quae nunc est solemnitatis praemissum tractaretur 79.0729C| in hom. 22 (A num. 7 usque ad finem) in Evang., adjunctum est: Sument de sanguine agni, ac ponent super utrumque postem, etc. Haec videlicet cuncta magnam nobis aedificationem pariunt, si fuerint mystica interpretatione discussa. Quis namque sit sanguis agni, non jam audiendo, sed bibendo didicimus. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. Nam qui sic Redemptoris sui sanguinem accipit, ut imitari passionem illius necdum velit, in uno poste sanguinem posuit, qui etiam in superliminaribus domorum ponendus est. Quid enim spiritualiter domos, nisi mentes nostras accipimus in quibus per cogitationem inhabitamus? Cujus domus superliminare est ipsa intentio, quae praeeminet actioni. Qui igitur intentionem cogitationis suae ad imitationem dominicae passionis dirigit, in superliminare domus agni sanguinem ponit. Vel certe domus nostrae, ipsa sunt corpora, in quibus quousque vivimus, habitamus. Et in 79.0729D| superliminari domus agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis illius in fronte portamus. De quo adhuc agno subditur: Et edent carnes nocte illa assas igni. In nocte quippe agnum comedimus, quia in sacramento modo Dominicum corpus accipimus, quando adhuc ad invicem nostras conscientias non videmus. Quae tamen carnes igni assandae sunt, quia nimirum dissolvit ignis carnes quas aqua coxerit; quas vero ignis sine aqua excoquit, roborat. Carnes itaque agni nostri ignis coxit, quia eum ipsa vis passionis illius ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Qui enim ex morte convaluit, videlicet carnes illius ab igne duruerunt. Unde etiam per Psalmistam dicit: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quid namque est testa ante ignem, nisi molle lutum? Sed ei ex igne agitur ut solidetur. Virtus ergo humanitatis ejus velut testa exaruit, quia ab igne passionis ad virtutem incorruptionis crevit, sed sola Redemptoris nostri percepta sacramenta ad 79.0730A| veram solemnitatem mentis non sufficiunt, nisi eis quoque et bona opera jungantur. Quid enim prodest, corpus et sanguinem illius ore percipere, et ei perversis operibus contraire? Unde bene adhuc ad comedendum subditur: Et azymos panes cum lactucis agrestibus. Panes quippe sine fermento comedit qui recta opera sine corruptione vanae gloriae exercet, qui mandata misericordiae sine admixtione peccati exhibet, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensatur. Hoc quoque peccati fermentum bonae suae actioni miscuerunt, quibus prophetae voce per increpationem Dominus dicebat: Venite ad Bethel, et impie agite (Amos, IV, 4). Atque post pauca: Et sacrificate de fermentato laudem (Ibid., 5). De fermentato namque laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt. Carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut dum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae 79.0730B| humorem vitae. Ubi et subditur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua. Ecce jam nos ipsa verba historiae ab intellectu historico repellunt. Nunquid Israeliticus populus ille in Aegypto constitutus comedere agnum crudum consueverat, ut ei lex dicat: Non comedetis ex eo crudum quid? Ubi et additur: Neque coctum aqua. Sed quid aqua, nisi humanam scientiam designat? Juxta hoc quod per Salomonem sub haereticorum voce dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Quid crudae igni carnes, nisi inconsideratam, ac sine reverentia cogitationis, relictam illius humanitatem significant? Omne enim quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster neque purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam, qualiter incarnari Deus potuit, cogitandus. Omnis enim qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid est aliud quam agni carnes crudas 79.0730C| comedit? Quas videlicet coquere per divinitatis ejus intelligentiam noluit. Omnis vero qui incarnationis ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni vult aqua coquere, id est dispensationis ejus mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Qui igitur paschalis gaudii solemnitatem celebrare desiderat, agnum nec aqua coquat, nec crudum comedat, ut neque per humanam sapientiam profunditatem incarnationis illius penetrare appetat, neque in eum tanquam in hominem purum credat, sed assas igni carnes comedat, ut dispensari omnia per sancti Spiritus potentiam sciat. De quo adhuc recte subjungitur: Caput cum pedibus ejus, et intestinis vorabitis. Sicut supra jam praediximus, Paulo attestante didicimus, quod caput Christi Deus est (I Cor. II, 3). Caput ergo agni vorare est divinitatem illius fide percipere. Pedes vero agni vorare est vestigia humanitatis ejus amando et imitando perquirere. Quid vero sunt intestina, nisi verborum illius occulta et mystica mandata? Quae tunc voramus, cum verba vitae cum aviditate sumimus. 79.0730D| In quo devorationis verbo quid aliud quam pigritiae nostrae torpor reprehenditur? Qui ejus verba atque mysteria, et per nosmetipsos non requirimus, et dicta ab aliis inviti audimus. Non remanebit ex eo quidquam usque mane; quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae nocte omnia mandata illius intelligendo, et operando penetrentur. Sed quia valde est difficile, ut omne sacrum eloquium possit intelligi, et omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igne comburetis. Quod ex agno remanet, igne comburimus; quando hoc, quod de mysterio incarnationis ejus intelligere, et penetrare non possumus, potestati sancti Spiritus humiliter reservamus; ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradit cum sancto Spiritui reservat. Quia igitur qualiter edendum sit pascha cognovimus, nunc a qualibus edi debeat, 79.0731A| agnoscamus. Sequitur: Sic autem comeditis illum: renes vestros accingetis. Quid in renibus, nisi delectatio carnis accipitur? Unde et Psalmista postulat dicens: Ure renes meos (Psal. XXV, 2). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petiisset. Unde quia potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam praevaluit, de illo voce Doninica dicitur: Potestas ejus in lumbis ejus (Job. XL, 11). Qui ergo pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, corruptioni jam per vitia nulla subjaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Neque etenim cognovit quae sit solemnitas incorruptionis, qui adhuc per incontinentiam corruptioni subjacet. Haec quibusdam dura sunt, sed angusta porta est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13, 14). Et habemus jam multa exempla continentium. Unde bene adhuc subditur: Calceamenta habebitis in pedibus. Quid sunt etenim pedes nostri, nisi opera? Quid vero calceamenta, nisi pelles mortuorum 79.0731B| animalium? Calceamenta autem pedes muniunt. Quae vero sunt mortua animalia, ex quorum pellibus nostri muniuntur pedes, nisi antiqui patres qui nos ad aeternam patriam praecessere? Quorum dum exempla conspicimus, nostri operis pedes munimus. Calceamenta ergo in pedibus habere, est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire. Tenentes baculos in manibus. Quid lex per baculum, nisi pastoralem custodiam designat? Et notandum quod prius praecipimur renes accingere, postmodum baculos tenere; quia illi debent curam pastoralem suscipere, qui jam in suo corpore sciunt fluxus luxuriae edomare, ut cum aliis fortia praedicant, ipsis desideriis mollibus enerviter non succumbant. Bene autem subditur: Et comedetis festinanter. Mandata Dei, mysteria Redemptoris, coelestis patriae gaudia cum festinatione cognoscite, et praecepta vitae cum festinatione implere curate. Quia enim adhuc hodie licet bene agere, scimus, utrum 79.0731C| eras liceat ignoramus. Festinantes ergo pascha comedite, id est ad solemnitatem patriae coelestis anhelate. Nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat. Nemo moras ad appetenda bona studia innectat, sed coepta perficiat, ne minime liceat implere quod inchoat. Si ad amorem Dei pigri non sumus, adjuvat ipse quem amamus.
CAP. XX.-- Primogenium asini mutabis ove (Exod. XIII, 13).
Cum de refutatione praeteritarum sordium, et de innovanda cordis innocentia tractaretur in expos. beati Job, l. XXVII (Num. 38), et hom. 8 in Ezech., adjunctum est: Primogenitum asini mutabis ove. --Quid per asinum, ni immunditia? Et quid per ovem, nisi innocentia designatur? Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia in innocentiam simplicitatis convertere, ut postquam illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quae Dei sacrificio imponat. [ in 79.0731D| fine ]. Omnes enim homines nati in peccatis sumus, atque ex carnis delectatione concepti, culpae nobiscum originem traximus. Unde fit ut etiam ex voluntate nostra peccatis implicemur. Sed quisquis post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, quia prioris vitae immunditiam ad innocentiam convertit. Qui enim qualis prius fuerit esse desinit, apprehensa carnis munditia, innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ad ovem mutavit.
CAP. XXI.-- Cum emisisset Pharao populum, non eos eduxit Deus per viam terrae Philistiim quae vicina est, reputans ne forte post poeniteret, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum [Exod. XIII, 17]. 79.0731D|
79.0732A| Dum de dispensatoria mutatione, noviter ex interno moderamine ad conversionem venientium tractaretur in expos. beati Job, lib. XXIV (Num. 29), adjunctum est: Cum emisisset Pharao populum, etc. Saepe conversi quoque in ipso adhuc aditu inchoationis suae, vel tranquillitatem pacatissimam carnis, vel dona prophetiae, vel praedicamenta doctrinae, vel signorum miracula, vel gratiam curationis accipiunt: post haec autem duris tentationum probationibus fatigantur a quibus tentationibus adhuc cum inciperent, valde liberos se esse crediderunt. Quod divinae gratiae dispensatione agitur, ne inchoatione sua tentationum asperitate frangantur, quia si eorum initia amaritudo tentationis exciperet, tam facile ad ea quae reliquerant redirent, quam nec longis discesserant, nam contemptis prius vitiis quasi juxta positis replicarentur. Unde scriptum est: Cum dimisisset Pharao populum, non eos duxit Dominus per viam terrae Philistiim, 79.0732B| quae vicina est, reputans ne forte poeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum. Ex Aegypto itaque exeuntibus e vicino bella subtrahuntur, quia derelinquentibus saeculum, quaedam prius tranquillitas ostenditur; ne in ipsa sua teneritudine atque inchoatione turbati, ad hoc territi redeant quod evaserunt. Prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur, post cognitam vero dulcedinem tanto jam tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognovere quod ament.
CAP. XXII.-- Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis (Exod. XIII, 21.)
Dum de qualitate futuri judicii tractaretur in expos. beati Job, l. II (Num. 57), et in homo. 21 (Num. 3), in Evang., adjunctum est: Dominus autem praecedebat eos, etc.--Quid in igne nisi terror est? In 79.0732C| nube autem visionis lene blandimentum. Dies vero vita justi, et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes V, 8). In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Justos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet; illos vero per justitiae districtionem terret. Rursum de hac columna ignis et nubis subtili investigatione discussum intelligi et aliter potest. Quid est ergo quod columna nubis, quae in eremo populum praeibat, splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, nisi quia Redemptor noster suae conversationis exemplo, ducatum sequentibus praestans, de justitia sua confidentibus, nulla luce claruit, peccatorum vero suorum tenebras agnoscentibus, ignem sui amoris infulsit.
CAP. XXIII.-- Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)?
79.0732D| Dum de accendendo cordis desiderio in Deum tractaretur in expos. beati Job. l. XXII (Num. 43), adjunctum est: Quid clamas ad me? --Voces apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Hinc est quod in eremo populus vocibus perstrepit, et Moyses a strepitu verborum tacet; et tamen silens aure divinae pietatis auditur, cum dicitur: Quid clamas ad me? Intus est ergo in desiderio clamor secretus, quia ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum conditoris replet.
CAP. XXIV.-- De manna filiis Israel desuper dato (Exod. XVI, 15). 79.0733A|
Cum de praeparando animo ad percipiendam supernae compunctionis dulcedinem tractaretur in expos. beati Job, l. XXVII, (Num. 42), adjunctum est: De manna filiis Israel desuper dato. --Quid per manna quod populo desuper datum est, nisi admiratio supernae dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur, manhu vocatur. Manhu enim dicitur, quid est hoc? Et quid est hoc dicimus, quando hoc quod cernimus nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata, novam speciem internae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat, quid est hoc? Quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit, insolitem iratur. Et cum hac voce torporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae protinus usus mutatur ut anima superno spiritu afflata, et in summis appetat, quae contempserat, et contemnat in infimis, quae appetebat.
CAP. XXV.-- Manus autem Moysi erant graves. Sumentes igitur lapidem, posuere subter eum, in quo sedit. Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus (Exod. XVII, 2). 79.0733B|
Cum de mediatoris adventu, et de levigata per intellectum spiritus legis duritia tractaretur in homil. 33 (Num. 8) in Evang., adjunctum est: Manus autem Moysi erant graves, etc.--Moyses sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem lex manus graves habuit, quia peccatores quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis. Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque iste mons fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isa. II, 2)? Aut quis per ignem, nisi sanctus Spiritus figuratur, de quo idem Redemptor dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49)? Aaron ego et Hur 79.0733C| graves manus Moysi sustinent, atque sustentando leviores reddunt, quia mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens, mandata legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur, portari non poterant, tolerabilia nobis per spiritualem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddit, quia pondus mandatorum legis ad virtutem confessionis retorsit. Hanc nobis frequentis misericordiae promissionem innuit, cum per prophetam dixit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Hinc iterum sub Judaeae specie unicuique peccatrici animae dicitur: Si dereliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eum ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce paradigma turpis mulieris dedit. Ostendit quod post turpitudinem recipi non possit. Sed hoc ipsum paradigma quod protulit, per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi 79.0733D| nequaquam posse et tamen ipse fornicantem animam, ut recipiat, exspectat. Pensemus pondus tantae pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat, quia hoc ipse facere etiam contra morem potest. Ecce vocat, et quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti quaerit a quibus desertum esse se queritur. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quia quos juste illa damnat, ipse misericorditer liberat.
CAP. XXVI.-- Quod legem daturus Dominus in igne fumoque descendit (Exod. XIX, 8).
Cum de exstirpando primum desideriorum carnalium appetitu, et tunc ad intuenda sublimia, dirigenda mentis acie tractaretur in expos. beati Job, l. VI (Num. 58, 59), adjunctum est: Quod legem daturus Dominus in igne, etc.--Quid est quod legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, nisi quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, 79.0734A| et superborum oculos per caliginem erroris obscurat? Prius igitur mens ab appetitu gloriae temporalis, atque ab omni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est, et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Unde et cum lex accipitur, populus a monte prohibetur, ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderat, considerare sublimia non praesumat. Ubi recte dicitur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Exod. XIX, 12, 13). Bestia etenim montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita, ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur. Qui igitur culmen apprehendere perfectionis nituntur, cum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite ferant si nulla jam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant, si objectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subtractis non nimio moerore sauciatur, ac deinde perpendat, 79.0734B| si cum ad semetipsos interius redeunt, in eo quod spiritualia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt; vel fortasse tractas, manu discretionis abigunt, si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis suae imagines deprimunt, et in eo quod super se contingere appetunt, vincunt quod sunt.
CAP. XXVII.-- Quod Israel verba Dei in monte audire non valens, praecepta in campestribus accepit (Exod. XIX, 19).
Cum de intelligendis Scripturae mysteriis, pro rerum qualitatibus temporeque expressione dispositis tractaretur in expos. beati Job, lib. II (Num. 2), adjunctum est: Quod Israel verba, etc.--Intueri libet quomodo sacra eloquia in exordiis narrationum, qualitates exprimunt terminosque causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate 79.0734C| temporis signant quid de ventura actione subjiciant. A positione quippe locorum divina Scriptura exprimit subsequentium merita finesque causarum, sicut de Israel dicit, quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit; subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis negligenter vivendo laxavit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in apostolorum Actibus Stephanus Jesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat (Act. VII). Stare quippe adjuvantis est. Et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut Evangelista, cum, praedicante Domino, nullos tunc ex Judaeis credituros diceret, praemisit, dicens: Hyems autem erat (Joan. X, 22). Scriptum namque est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Idcirco hyemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod 79.0734D| de negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se (Joan. XVIII, 18). Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate aestuante, recalebat. A qualitate quoque temporis, finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Judas exiisse perhibetur, cum, egrediente illo, ab Evangelista dicitur: Erat autem nox (Ibid. XIII, 30). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam abs te (Luc. XII, 20). Anima quippe quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveratus accepit, in somnis hanc in nocte accepisse describitur (III Reg. III). Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt (Gen. XVIII), punituri autem Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur (Gen. XIX).
CAP. XXVIII.-- Moyses ascendit, et Dominus in montem descondit (Exod. XIX, 3, 23). 79.0735A|
Dum de aspiratione supernae gratiae per meritum contemplationis assumptae tractaretur in exposit. beati Job. lib. V (Num. 66), adjunctum est: Moyses ascendit, etc.--Quid per montem, nisi ipsa nostra contemplatio designatur, in quam nos ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur? Sed in hanc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus, parum de se aliquid nostris sensibus aperit, si tamen dici in illo vel parum vel aliquid potest, qui unus semper et idem permanens, intelligi partiliter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in ejus substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus.
CAP. XXIX.-- Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Exod. XX, 21). 79.0735B|
Cum de discretione tenendae allegoriae, ac historiae tractaretur, hom. 9 in Ezechielem, adjunctum est: Stetit populus de longe, etc.--In sacro eloquio intelligentiae magna discretio est. Saepe enim in quibusdam locis illius, et historia servanda et allegoria, et saepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria, et aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. Nam in quibusdam locis, sicut diximus historia, simul tenenda est et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio per allegoriam. Unde cum, loquente Domino, populus lampades et sonitum buccinae et montem fumigantem cerneret, perterritus petiit, ut eis per Moysen Dominus loqueretur. Et scriptum est: Stetit populus de longe, Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus (Exod. XX, 21). Turba quippe populi, allegoriae caliginem non valet penetrare, quia valde paucorum est spiritualem intellectum rimari. Quia 79.0735C| mentes carnalium sola saepe historia pascuntur, loquente Deo, longe populus stetit. Quia vero spirituales quique allegoriarum nubem penetrant, ut spiritualiter Dei verba cognoscant, Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
CAP. XXX.-- Altare de terra facietis mihi (Exod. XX, 24).
Cum de incarnatione Dominica tractaretur in expos. beati Job, lib. III, (Num. 51), adjunctum est: Altare de terra facietis mihi. --Altare de terra Deo facere, est incarnationem mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo nostro munus accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicae incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. Ponimus ergo in altari de terra oblatum munus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus.
CAP. XXXI.-- Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intravit, cum tali exeat, si habet uxorem, et uxor egrediatur simul. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum, et uxorem, ac liberos, non egrediar liber: offerat eum dominus diis, et applicabitur ad ostium, et postes, perforabitque aurem ejus subula, et erit ei servus in saeculum (Exod. XXI, 2, seq.).
Cum de activa, contemplativaque vita tractaretur, hom. 3 (Num. 10, 11, 12, 13), in Ezech., adjunctum est: Si emeris servum Hebraeum, etc.--Sciendum est quia cum activa vel contemplativa vita ex dono sint gratiae, quandiu tamen inter proximos vivimus, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum, ad ejus regnum ingreditur, 79.0736A| nisi bene operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari non negligunt. Sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est. Illa in servitute, ista in libertate est. Unde et ad Moysen dicitur: Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis (Exod. XXI, 2), et reliqua quae sequuntur. Hebraeus, transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur, quando unusquisque, qui jam ab hoc saeculo mente transit, servitio omnipotentis Domini subditur. Ille etenim vere Deo servire appetit, qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Sic Moyses transivit in deserto ut videret visum (Exod. III). Sic David cum videret impium exaltatum et elevatum super cedros Libani, transivit et ecce non erat, quia iniquorum potentiam esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, 79.0736B| ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum, nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium, nisi contemplativa exprimitur? Sex ergo annis servit, et septimo egreditur liber, qui per activam, quam perfecte exhibuerit, ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia hi, qui postquam omnia fecerint, dicunt se inutiles servos (Luc. XVII), eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat, quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc, quod incipit, perseveret, atque usque ad finem operis in ea, qua inchoavit, intentione perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem ad deteriora non mutaverit. Et sunt nonnulli, qui priusquam omnipotentis Dei servitio socientur, jam bona operari diligunt. Sunt vero alii, qui bona opera postquam ad servitium 79.0736C| omnipotentis Dei venerint, discunt. Qui ergo operationem bonam, priusquam ad Dei servitium veniret, habere studuit, Hebraeus servus cum uxore emptus est. Et plerumque is, qui talis est, potest ad contemplativam vitam transire, et tamen activam non deserere. Unde et illic subditur: Si habet uxorem, et uxor egrediatur simul. Cum eo enim ad libertatem et uxor egreditur, quando is, qui ad contemplationem pervenit, etiam foris actionem boni operis, qua prodesse possit aliis, non relinquit. Sin autem Dominus dederit illi uxorem, et peperit filios ac filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Servo empto Dominus dat uxorem, cum praedicator quisque eum, quem juri omnipotentis Dei mancipaverit, bonae actioni conjungit. Nam et praedicatores Domini vocantur, sicut Elisaeo prophetae de praedicatore suo dicitur: Scis quod Dominus tuus tollatur a te (IV Reg. II, 3)? Uxor vero servi emptitii filios et filias parit, quando ei bona actio fortes vel tenuiores fructus generat. Sed mulier quae a Domino 79.0736D| data est, eidem Domino cum filiis remanet; ipse vero servus cum vestitu suo exit, quia bona actio, vel ejusdem bonae actionis fructus praedicatoris mercede reputantur. Ipse vero in desiderii sui intentione perdurans, per supernam gratiam ad contemplationem liber egreditur. Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum, et uxorem, ac liberos, non egrediar liber. Servus dominum suum diligit, quando praedicatoris verba sollicita intentione custodit. Uxorem quoque amans et liberos, liber egredi recusat, quando activam vitam ejusque fructum diligens, transire ad contemplativam non vult, quia bona se opera habere in ministerii sui servitute considerans, ad libertatis quietem renuit transire. Sed offerat eum Dominus diis, et applicetur ad ostium et postes, et perforet aurem ejus sabula, ut sit ei servus in saeculum. Is enim 79.0737A| qui in activa disposuit vita perdurare, a Domino diis offertur quando a praedicatore suo antiquorum patrum dictis imbuitur, qui nobis in via omnipotentis Domini sacerdotes fuere. Atque ad ostium et postes tabernaculi ducitur, ut de ingressu aeterni tabernaculi altius aliquid audiat, et tremendi judicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera quae facit placere hominibus appetat. Sicque auris ejus subula perforatur, dum mens illius timoris Dei subtilitate percutitur; ut et verbi acumine transfixa per omne quod agit noverit ingressum regni semper attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare. Qui erit servus in saeculum, ut esse post saeculum liber possit. In saeculum etenim servus est, qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire. De qua per Paulum dicitur: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Tunc etenim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum 79.0737B| Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa vita in servitute est, sed ipsa quoque contemplatio, qua super nos rapimur, libertatem mentis adhuc perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in aenigmate videtur.
CAP. XXXII.-- Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum (Exod. XX, 33).
Dum de tenenda sacri verbi mensura, secundum qualitatem audientium tractaretur, in expos. beati Job, l. XVII (Num. 38), adjunctum est: Si quis aperuerit cisternam et foderit, etc.--Quid est aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid autem per bovem et asinum, id est mundum immundumque animal, nisi fidelis quisque vel Infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit, cooperiat, ne illic bos vel asinus ruat; id est qui in sacro 79.0737C| eloquio jam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis, aut fidelem parvulum, aut infidelem, qui credere potuisset interimat. Ex morte enim jumentorum debet pretium, quia illud scilicet amisisse convincitur, unde ad agendam poenitentiam reus tenetur. Quisquis namque ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contexerit, poenae reus addicitur, si per verba ejus in scandalum, sive munda, seu mens immunda capiatur. Operienda est itaque cisterna, quia coram parvulis mentibus tegenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attollitur, inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur.
CAP. XXXIII.-- Cum debet tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Exod. XXII, 26).
Dum de utilitate confessionis tractaretur in expos. beati Job, l. XVI (Num. 32), adjunctum est: Cum debet 79.0737D| tibi quidquam frater tuus, etc.--Quid hoc loco pignoris nomine, nisi peccati confessio datur intelligi? Frater etenim noster debitor nobis efficitur, cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus. Unde peccatori servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi (Matth. XVIII, 32). Et in Dominica quotidie oratione precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo qui et nobis peccasse cognoscitur, peccati ejus jam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum, quod in nobis perpetratum est, postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur, et veniam petit, jam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere jubemur, quia priusquam 79.0738A| in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse in nos meminit, a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
CAP. XXXIV.-- Quod Moyses accepturus legem in montem ascendit. (Exod. XXIV, 4).
Dum de appetenda quiete interna, et cordis munditia tractaretur in expos. beati Job, adjunctum est: Quod Moyses accepturus legem in montem ascendit. -- Quid est quod Moyes, ut sublimia Dei praecepta perciperet, alta conscendit, atque ut interna penetraret, ab externis tumultibus occultatur? nisi quod sancti viri, qui exterioribus ministeriis deservire officii necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta refugiunt, ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae verticem, supernae 79.0738B| voluntatis sententiam perscrutantur.
CAP. XXXV.-- Facies quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos. Duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. Facies quoque vectes de lignis Sethim, et operies auro, inducesque circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis, qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis (Exod. XXV, 12, seq.).
Cum de praedicatione doctorum Ecclesiae tractaretur in cod. Reg. past. (Part. II, cap. 11), adjunctum est: Facies quatuor circulos aureos, etc.--Quid per arcam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Cui quatuor circuli aurei per quatuor angulos jubentur adjungi; quia in eo quod per quatuor mundi partes dilatata tenditur, procul dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur. Vectesque de lignis Sethim fiunt, qui iisdem ad portandum circulis inseruntur; quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum 79.0738C| semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent. Vectibus quippe arcam portare, est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes infidelium mentes praedicando deducere. Qui auro quoque jubentur operiri, ut dum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. De quibus apte subditur: Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis, quia nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Ad hoc namque vectes esse in circulis semper jubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur, quia videlicet cum spirituale aliquid a subditis pastor inquiritur, ignominiosum valde est si tunc quaerit discere, cum quaestionem debet enodare. Sic circulis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes testamenti arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est protinus doceant. Unde bene primus pastor Ecclesiae 79.0738D| pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe (I Petr. III, 15). Ac si aperte dicat, ut ad portandam arcam mora nulla praepediat, vectes a circulis nunquam recedant.
CAP. XXXVI.-- Duos quoque cherubim aureos, et productiles facies ex utraque parte oraculi. Cherubim unus sit in latere uno, et alter in altero, utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus ad propitiatorium (Exod. XXV, 18).
Dum de concordia novi ac veteris Testamenti, et de mediatoris adventu tractaretur, homil. 6 (Num. 15) in Ezechielem, adjunctum est: Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, etc. Quid per propitiatorium, 79.0739A| nisi mediator Dei et hominum designatur? De quo per Paulum dicitur: Quem posuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III, 25). Quid vero per duo Cherubim, qui plenitudo scientiae dicitur, nisi utraque Testamenta signata sunt? Ex quibus unum a summitate una propitiatorii, aliud vero a summitate altera stat, quia quod Testamentum vetus de incarnatione nostri Redemptoris coepit prophetando promittere, hoc Testamentum novum perfecte narrat expletum. Duo autem cherubim ex auro mundissimo facta sunt, quia utraque Testamenta pura ac simplici veritate describuntur. Expandunt vero alas, et oraculum operiunt, quia nos, qui omnipotentis Dei oraculum sumus, a culpis imminentibus Scripturae sacrae aedificatione protegimur. Cujus dum sententias sollicite aspicimus, ab errore ignorantiae ejus alis velamur. Duo vero cherubim se mutuo respiciunt, versis vultibus in propitiatorium, quia utraque Testamenta nulla a se varietate discrepant. Et quasi ad semetipsa vicissim facies tenent, quia dum 79.0739B| quod unum promittit, hoc aliud exhibet, interpositum mediatorem Dei et hominum vident. Facies quippe a semetipsis cherubim averterent, si quod unum Testamentum promitteret, aliud negaret. Sed dum concorditer de mediatore Dei et hominum unum loquuntur, vicissim ut se respiciant, in propitiatorium intendunt. Quod enim designavit Testamentum vetus, hoc Testamentum novum exhibuit. Ut enim pauca de multis loquar. Quid est quod Adam dormiente, Eva producitur, nisi quod moriente Christo, Ecclesia fidelium nascitur? Quid est quod Isaac ad immolandum ducitur et ligna portat, arae superimponitur, et vivit, nisi quod Redemptor noster ad passionem ductus, lignum sibi crucis ipse portavit, et sic ex humanitate est mortuus, ut tamen immortalis maneret ex divinitate? Vera ergo Testamenta ita sibi in mediatorem Dei et hominum congruunt, ut quod unum signat, hoc alterum exhibeat.
CAP. XXXVII.-- Item unde supra. 79.0739C|
In expositione Evangelii hom. 25 (Num. 3):--Cherubim, plenitudo scientiae dicitur. Et quid per duo cherubim, nisi utraque Testamenta signantur? Quid vero per propitiatorium, nisi incarnatus Dominus figuratur? De quo Joannes ait: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Et dum Testamentum vetus hoc faciendum denuntiat, quod Testamentum novum de Domino factum clamat, utraque quasi cherubim se invicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt, quia dum inter se positum incarnatum Dominum vident, a suo aspectu non discrepant, quae dispensationis ejus mysterium concorditer narrant.
CAP. XXXVIII.-- Parabis et acetabula ac phialas, thuribula et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina (Exod. XXV, 25).
Cum de discrete tenenda a doctoribus praedicationis mensura tractaretur in expos. beati Job, l. XX 79.0739D| (Num. 4); adjunctum est; Parabis et acetabula, etc.--Quid per phialas, et cyathos, nisi mensura praedicationis accipitur, qua oportet ut exhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur? Debet enim is subtiliter qui docet perspicere ne plus studeat quam ab audiente capiatur, praedicare. Debet et ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo descendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostentare quam auditoribus prodesse. Jubente autem Domino, non solum phialae ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi praeparantur. Quid enim per phialas, nisi larga praedicatio? Quid enim per cyathum, nisi minima ac tenuis de Deo locutio designatur? In mensa 79.0740A| igitur Domini, et phialae praeparantur, et cyathi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana quae inebriant, sed etiam parva et subtilia, quae quasi per gustum notitiam praestant.
CAP. XXXIX.-- Item unde supra.
In expositione Evangelii homil. 6 (Num. 6):--Quid per phialas, nisi doctrina exuberans? et quid per cyathos, nisi parva atque angusta scientia designatur? Alius namque doctrina veritatis plenus, audientium mentes inebriat, per hoc ergo quod dicit, profecto phialam porrigit. Alius explere quod sentit non valet, sed quia hoc utcunque denuntiat, profecto per cyathum gustum praebet. In Dei ergo tabernaculo, id est in sancta Ecclesia positi, si per doctrinam sapientiae ministrare phialas minime possunt, in quantum pro divina largitate sufficiunt, proximis suis boni verbi dare cyathos debent.
CAP. XL.-- Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, et scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia (Exod. XXV, 31). 79.0740B|
Cum de mysterio incarnationis Dominicae, deque membris ei per fidem adhaerentibus tractaretur l. I, homil. 6 (Num. 8) in Ezech., adjunctum est: Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, etc.--Quis in candelabro, nisi Redemptor humani generis designatur? Qui in natura humanitatis infulsit lumen divinitatis, ut mundi candelabrum fieret, quatenus in ejus lumine omnis peccator, in quibus jaceret tenebris, videret. Qui pro eo quod nostram naturam sine culpa suscepit, candelabrum tabernaculi de auro purissimo fieri jubetur. Ductile autem feriendo producitur, quia et Redemptor noster, qui ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum ictus pertulit, et sic ad resurrectionis gloriam pervenit. Ex auro ergo mundissimo ductile candelabrum fuit, quia et peccatum non habuit, et tamen 79.0740C| ejus corpus per passionis contumelias ad immortalitatem profecit. Nam juxta animae meritum, quo percussionibus potuisset proficere, omnino non habuit. In membris autem suis, quae nos sumus, quotidie percussionibus proficit, quia dum nos tundimur et afficimur, ut ejus corpus esse mereamur, ipse proficit, de cujus corpore scriptum est: Ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Col. II, 19). Corpus quippe illius nos omnes sumus, per nexus vero et conjunctiones corpus ligatur; quia dum capiti pectus, dum pectori brachia, dum brachiis manus, digiti manibus sunt conjuncti, et membra caetera membris inhaerent, corpus omne perficitur; sic sancti apostoli qui Redemptori nostro propinqui steterunt, quasi pectus capiti inhaeserunt. Quos quia martyres sunt secuti, quasi conjuncta brachia pectori fuerunt. Quibus dum pastores et doctores subjuncti sunt per bona opera, manus brachiis inhaeserunt. Hoc vero omne corpus Redemptoris nostri quotidie 79.0740D| per nexus et conjunctiones subministratur in coelo, quia cum ad eum illuc electae animae ducuntur, ei sua membra colligantur, de quo bene dicitur: Subministratum et constructum crescit in augmentum Dei, quia Deus omnipotens Redemptor noster, qui in se quo proficiat non habet, adhuc per membra sua quotidie augmentum habet. Unde rursus scriptum est: Donec occurramus omnes in mensuram plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Hastile vero ejus ipsa Ecclesia debet intelligi, quae corpus ejus est, quia inter tot adversa, libera stat. Calami autem qui de hastili prodeunt, praedicatores sunt, qui dulcem sonum in mundo ediderunt, videlicet canticum novum. Scyphi autem vino repleri solent. Quid ergo mentes auditorum 79.0741A| nisi scyphi sunt, quae a sanctis praedicatoribus vino scientiae replentur? Quid ergo ora doctorum nisi scyphi sunt, qui vino nos scientiae ebriant, ut oblectamenta mundi quae amavimus, obliviscamur? Sphaerula enim quid est aliud, nisi volubilitas praedicationis? Sphaerula enim ex omni parte volvitur, et praedicatio, quae nec adversitate retineri potest, nec prosperitatibus elevatur sphaera est, quia inter adversa fortis, et inter prospera humilis, nec timoris habet angulum, nec elationis. In cursu ergo suo figi non valet, quia per cuncta se volubiliter trahit. Ut autem hoc quod exempli causa protulimus, exsequamur, bene post calamos, scyphos, et sphaerulas, in candelabro lilia describuntur, quia post hanc quam diximus, praedicationis ebrietatem atque volubilitatem, illa virens patria sequitur, quae animabus sanctis, id est floribus vernat aeternis. Scyphi ergo et sphaerulae ad laborem pertinent, lilia ad retributionem.
CAP. XLI.-- Tabernaculum vero ita fiet: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, variatas opere plumario facies. Et paulo post: Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Et iterum: Facies et operimentum aliud de pellibus arietum (Exod. XXVI, 1).
Dum de cavendis murmurationibus contra Rectores suos quibuslibet spiritualibus subditis tractaretur in expos. beati Job, lib. XXV (Num. 39), adjunctum est: Tabernaculum vero ita fiet, etc.--Quid per pelles et cilicia quibus tabernaculum tegitur, nisi grossas hominum mentes accipimus, quae aliquando in Ecclesia, occulto Dei judicio, quamvis durae sint, praeferuntur? Quae quia servire curis temporalibus non timent, oportet ut tentationum ventos et pluvias de hujus mundi contrarietatibus portent. Quid vero per hyacinthum, coccum, byssumque signatur, nisi sanctorum vita tenera, sed clara? Quae dum caute in tabernaculo sub ciliciis et pellibus absconditur, sua integra pulchritudo servatur. Ut enim in interiora 79.0741C| tabernaculi byssus fulgeat, coccus coruscet, hyacinthus caeruleo colore resplendeat; desuper pelles et cilicia, imbres, ventos, et pulverem portant. Quae igitur magnis virtutibus in sanctae Ecclesiae sinu proficiunt, praepositorum suorum vitam despicere non debent, cum vacare eos rebus exterioribus vident; quia hoc quod ipsi securi intima penetrant, ex illorum adjumento est, qui contra procellas hujus saeculi exterius laborant. Quam enim candoris sui gratiam retineret, si byssum pluvia tangeret? aut quid fulgoris atque claritatis coccus, vel hyacinthus ostenderet, si haec susceptus pulvis foedaret? Sit ergo desuper textura cilicii fortis ad pulverem, sit inferius color hyacinthinus aptus ad decorem. Ornent Ecclesiam, qui solis rebus spiritualibus vacant, tegant Ecclesiam quos et labor rerum corporalium non gravat. Nequaquam ergo contra rectorem suum exteriora agentem murmuret is qui intra sanctam Ecclesiam jam spiritualiter fulget. Si enim tu secure interius, ut coccus rutilas, cilicium quo protegeris cur accusas?
CAP. XLII.-- Item unde supra. 79.0741D|
In expositione Evangelii, homil. 38 (Num. 10):--Cortinis tabernaculi intexi coccus bis tinctus jubetur. Vos estis, fratres, vos estis cortinae tabernaculi, qui per fidem in vestris cordibus secreta coelestia velatis. Sed cortinis tabernaculi bis tinctus coccus debet inesse. Coccus quippe ignis speciem tenet. Quid vero est charitas nisi ignis? sed ista charitas esse bis tincta debet, ut tingatur per amorem Dei, tingatur et per amorem proximi. Qui enim sic amat Deum, ut per contemplationem ejus negligat proximum, coccus quidem est, sed bis tinctus non est. Rursum qui sic amat proximum, ut tamen contemplationem 79.0742A| Dei per ejus amorem derelinquat, coccus est, sed bis tinctus non est. Ut ergo charitas vestra bis tinctus coccus esse valeat, et ad amorem Dei, et ad amorem proximi se accendat, quatenus nec ex compassione proximi, contemplationem relinquat Dei, nec plusquam debet inhaerens contemplatione Dei, compassionem abjiciat proximi. Omnis itaque homo inter homines vivens, sic ad eum anhelet quem desiderat, ut tamen hunc non deserat cum quo currebat, et sic huic adjutorium ferat, ut ab illo nullatenus torpeat, ad quem festinabat.
CAP. XLIII.-- Quod cum Dominus tabernaculi tabulas erigi praecipit, fundi earum bases argenteas jubet (Exod. XXVI, 16, 19).
Dum de mysterio praenuntiatae prophetarum atque apostolorum celsitudinis tractaretur in expos. beati Job, lib. XXVIII (Num. 18), adjunctum est: Quod cum Dominus tabernaculi tabulas erigi praecepit, etc.--Quid per tabularum bases argenteas, nisi prophetarum potest ordo signari? Qui dum primi aperte de 79.0742B| Dominica incarnatione locuti sunt, quasi quasdam bases, eos conspicimus a fundamentis surgere, et superpositae fabricae pondera sustinere. Ad Moysen ergo Dominus cum tabernaculi tabulas erigi praecepit, fundi earum bases argenteas jubet. Quid enim per tabulas, nisi apostoli extensa in mundum praedicatione dilatati? Quid per bases argenteas, nisi prophetae signantur? Qui superimpositas tabulas ipsi firmi et fusiles sustinent; quia apostolorum vita dum eorum praedicatione instruitur, eorum et auctoritate solidatur. Unde et conjunctae binae bases singulis tabulis supponuntur, quia cum prophetae sancti in verbis suis de mediatoris incarnatione concordant, subsequentes praedicatores Ecclesiae indubitanter aedificant; ut cum a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Nec immerito bases, quibus prophetae signantur, ut ex argento debeant fundi praecipitur. Argenti quippe claritas ex usu servatur, sine usu autem in nigredinem vertitur. Prophetarum quoque 79.0742C| dicta ante mediatoris adventum: quia in usum spiritualis intelligentiae non erant, dum conspici prae obscuritate non poterant, quasi nigra remanebant. At postquam mediator adveniens, ea ante oculos nostros incarnationis suae manu tersit, quidquid lucis in eis latebat, inclaruit: sensusque patrum praecedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit.
CAP. XLIV.-- Quod columnarum quatuor, ante quas velum pendere praecipitur, esse bases argenteas Dominus jubet (Exod. XXVI, 26).
Cum de mysterio praedicationis doctorum Ecclesiae tractaretur in expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 17), adjunctum est: Quod columnarum quatuor, etc.--Cum in typo Ecclesiae tabernaculum figeretur, ad Moysen dicitur, ut columnarum quatuor interius positarum bases esse argenteae debeant. In argento enim quid aliud quam claritas divini sermonis accipitur? sicut scriptum est: Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae (Psal. XI, 7). Bases ergo argento vestitae, quatuor columnas 79.0742D| tabernaculi sustinent, quia praedicatores Ecclesiae divino eloquio decorati, ut in cunctis se exemplum praebeant, quatuor Evangelistarum dicta et ore et operibus portant.
CAP. XLV.-- In constructione tabernaculi ut columnae argenteae interius starent, paxilli aerei per circuitum exterius jussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur (Exod. XXXVI, 36).
Cum de veteris novique Testamenti unita per spiritum concordia tractaretur ex hom. 15 (Num. 16, 17) in Ezechielem, adjunctum est: In constructione tabernaculi ut columnae argenteae interius starent, etc.-- De quibus et paulo post scriptum est: Facies 79.0743A| paxillos tabernaculi, et atrii cum funibus suis. Patres veteris Testamenti, quia ab ipsa incarnatione Redemptoris nostri per intervalla temporum longius constiterunt, foris esse jussi sunt. Et quidem ab Abel sanguine passio jam coepit Ecclesiae. Et una est Ecclesia electorum praecedentium atque sequentium. Sed tamen quia discipulis dicitur: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X, 24), antiquis Patribus quasi foris stetisse, est Redemptoris nostri praesentiam corporalem non vidisse. Exterius igitur, sed tamen non divisi a sancta Ecclesia fuere, quia mente, opere, et praedicatione, ista jam fidei sacramenta tenuerunt, istam sanctae Ecclesiae celsitudinem conspexerunt, quam nos non adhuc praestolando, sed jam habendo conspicimus. Sicut enim nos in praeterita passione Redemptoris nostri, ita illi per fidem in eadem post ventura salvati sunt. Illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus fuerunt. Unde et in constructione tabernaculi, ut columnae argenteae interius starent, 79.0743B| paxilli aerei in circuitu figi per circuitum exterius jussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur. Columnae itaque argenteae interius, paxilli vero aerei in circuitu figuntur, atque in ipsis funes ligati sunt, ut tabernaculum fixum maneret, quia videlicet ut sancti apostoli in luce sermonis sui solidi starent; ut totum tabernaculum, id est sancta Ecclesia, in fidei integritate consisteret, tanquam paxilli aerei Patres veteris Testamenti ac prophetae exterius fixi sunt, quatenus verborum suorum funibus praedicatorum mentes in soliditate stringerent, atque hoc Dei tabernaculum in statu fidei ligarent. Extra ergo paxilli sunt, qui ante tempus hujus sanctae Eccclesiae fuere. Sed tamen ligant eos qui in ipsa sunt, quia dum coelestia mysteria ventura praedicant, haec postquam ostensa sunt, credibilia omnibus fecerunt. Ut ergo intus columnae immobiles stent, foris paxilli funes continent, quia ut sancti apostoli perfecte incarnationis Dominicae mysterium crederent, illorum praedicatio obtinuit, qui hoc priusquam fieret videre 79.0743C| et praedicare potuere. Nec immerito columnae argenteae, paxilli vero aenei facti sunt, quia quod clare jam apostoli praedicant, hoc prophetae sub intellectu mystico obscure locuti sunt. Recte ergo per aeris metallum signati sunt, qui clari in suis praedicationibus non fuere. Sancti vero apostoli, quia de Redemptoris nostri mysterio lucem praedicationis habuerunt, argenteis columnis expressi sunt. Et notandum quod argentum sonat et lucet, aes vero sonat et non lucet, quia praedicatores novi Testamenti aperte locuti sunt quae etiam monstrare potuerunt. Praedicatores vero Testamenti veteris, quia per allegoriarum umbras de coelesti mysterio obscura dicta protulere, quasi sine luce sonitum dederunt.
CAP. XLVI.-- Facient autem superhumerale de auro et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta (Exod. XXVIII, 4).
Cum de bona qualitate sacerdotum, eorumque 79.0743D| exhibendi operis claritate tractaretur (Lib. I, ep. 25, olim 24), adjunctum est: Facient autem superhumerale de auro et hyacintho, etc.--Supernae vocis imperio in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa ac prospera, virtutum semper ornamento muniatur, quatenus juxta vocem Pauli: Per arma justitiae a dextris sinistrisque gradiens (II Cor. VI, 7), cum ad sola, quae anteriora sunt, nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. Non hunc prospera elevent, nec adversa conturbent; non blanda usque ad voluptatem demulceant, non aspera ad desperationem premant, ut dum nullis passionibus intentionem mentis humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur, ostendat. Quod recte etiam superhumerale 79.0744A| ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta fieri bysso praecipitur; ut quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus, aereo caeruleo colore resplendens, adjungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat, ne, dum in suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque ac hyacintho purpura permiscitur, ut videlicet sacerdotale cor cum summa quae praedicat sperat, in semetipso etiam suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni sibi habitum moribus defendat. De hac quippe nobilitate spiritus per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). De hac etiam potestate, qua vitia subigimus, Joannis voce roboramur, qui ait: 79.0744B| Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Hanc dignitatem fortitudinis Psalmista considerat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17): quia nimirum sanctorum mens principaliter in summis erigitur, cum exterius perpeti abjecta cernuntur. Auro autem et hyacintho, ac purpurae, bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos, omnia virtutum bona ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi coccus ex duplici tinctura fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat; vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat (quia unum horum quodlibet negligit), in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam 79.0744C| caro maceretur. Unde et bis tincto cocco torta byssus adjungitur. De terra etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens decor munditiae corporalis exprimitur. Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae decorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.
CAP. XLVII.-- Rationale quoque judicii facies opere polymito (Exod. XXVIII, 15).
Cum per promissi sacerdotalis indumenti mysterium, de exhibenda pulchritudine doctrinae doctorum sequentium tractaretur, in Regul. pastor. (Part. II, c. 2), adjunctum est: Rationale quoque judicii facies opere polymito. --Divina voce praecipitur ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, 79.0744D| quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat, ne indiscretum quid vel inutile cogitet. Qui est ad exemplum aliis constitutus, ex gravitate vitae semper debet ostendere, quantum in pectore rationem portet. In quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim patres semper in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pedem tendat. Quod bene etiam rationale judicii vocatur, quia debet rector subtili examine 79.0745A| bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare, nihilque proprium quaerere, sed sua commoda propinquorum bona reputare. Unde illic scriptum est: Pones autem in rationale judicii doctrinam et veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino, et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini semper (Exod. XXVIII, 30). Sacerdotem quippe judicium filiorum Israel in pectore coram Domini conspectu gestare, est subjectorum causas pro sola interni judicis intentione discutere, ut nihil se ei humanitatis admisceat in hoc quod divina positus vice dispensat, ne correctionis studia privatus dolor exasperet. Cumque contra aliena vitia aemulator ostenditur, quae sua sunt exsequatur, ne tranquillitatem judicii aut latens invidia maculet, aut praeceps ira perturbet. Sed dum consideratur terror ejus qui super omnia praesidet, videlicet judicis intimi, non sine magno regantur timore subjecti.
CAP. XLVIII.-- Quod sacerdos cum in tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur, sculptis nominibus filiorum Israel (Exod. XXVIII, 17). 79.0745B|
Dum de primorum praedicatorum significationibus tractaretur in expos. beati Job, lib. XXVIII (Num. 14), adjunctum est: Quod sacerdos cum in tabernaculum ingreditur, etc.--Cujus per hunc pontificem, nisi Redemptoris nostri persona figuratur? Quia videlicet semetipsum pro nobis sacrificium offerens pontifex noster, dum fortes in ipso exordio praedicatores exhibuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Sancti itaque apostoli, et pro prima ostensione ornamenti, lapides sunt in pectore, et pro prima soliditate aedificii in solo, fundamenta.
CAP. XLIX.-- Deorsum ad pedes tunicae per circuitum quasi mala punica facies (Exod. XXVIII).
Cum de servanda a doctoribus unitatis concordia, 79.0745C| per discretum praedicationis mysterium tractaretur, Regist. lib. I (Ep. 25, olim 24), adjunctum est: Deorsum ad pedes tunicae per circuitum quasi mala punica facies. --Cum rector se ad loquendum praeparat, sub quantae cautelae studio loquatur attendat, ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat, ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc in sacerdotis veste, juxta divinam vocem, tintinnabulis mala punica conjunguntur. Quid enim per mala punica nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico uno exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic 79.0745D| innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod jam praemisimus, per semetipsam discipulis Veritas clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49): ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis jungite, ut per omne quod dicitis, provida mente unitatem fidei et dilectionem pacis in vobis, cauta observatione teneatis.
CAP. L.-- Quod divina voce in extremitate tunicae sacerdotis malis punicis tintinnabula jubentur misceri (Exod. XXVIII, 33).
Cum de exhibenda doctoribus, praedicationis instantia tractaretur in Reg. past. tit. 15 (Part. II., cap. 4), adjunctum est: Quod divina voce in extremitate tunicae sacerdotis, etc.--Moysi praecipitur, ut 79.0746A| tabernaculum sacerdos ingrediens, tintinnabulis ambiatur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Audiatur sonitus quando ingreditur vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Exod. XXVIII, 35). Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula vestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud, quam bona opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 9). Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament.
CAP. LI.-- Sume tibi aromata, et stacten, onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia; faciesque thymiama compositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum (Exod. XXX, 34). 79.0746B|
Cum de boni operis exhibitione per districtam mentis custodiam tractaretur in expos. beati Job, l. I Num. 54 adjunctum est: Sume tibi aromata, et stacten, etc.--Thymiama ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redolemus. Quod mixtum et purum fit, quia quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum boni operis sincerius exhibetur. Ubi et bene subjungitur: Cumque in tenuissimum pulverem universa aromata contuderis, pones ex eo coram testimonii tabernaculo. In tenuissimum pulverem universa conterimus, cum bona nostra quasi in pila cordis, occulta discussione tundimus, et si veraciter bona sint, retractamus. Aromata ergo in pulverem redigere est virtutes recogitando terere, et usque ad subtilitatem occulti examinis revocare. Et notandum quod de eodem pulvere dicitur: Pones ex eo coram testimonii tabernaculo (Exod. 79.0746C| XXX, 36). Quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu judicis placent, cum haec mens subtilius recogitando conterit, et quasi de aromatibus pulverem reddit, ne grossum durumque sit bonum quod agitur; ne si hoc arcta retractationis manus non comminuat, odorem de se subtilius non aspergat.
CAP. LII.-- Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6).
Dum de gulae vitio restringendo tractaretur, Moral. l. X (Num. 21), adjunctum est: Sedit populus comedere, etc.--Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam traxit; quia si voracitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, Salomone attestante qui ait: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccl. XIX, 1). Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, audenter etiam majora perpetramus.
CAP. LIII.-- Descende, peccavit populus tuus (Exod. XXXII, 7).
79.0746D| Dum de tenendo rectoribus erga subditos discretionis ac severitatis moderamine tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 14), adjunctum est: Descende, peccavit populus tuus. --Aedificare lectorem valde etiam juxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus mixta sit et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectori debet et juste consulens misericordia et pie saeviens disciplina. Intueri namque libet in Moysi pectore misericordiam cum severitate sociatam. Videamus amantem pie et districte saevientem. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut ejus rector audiret: Descende, peccavit populus tuus (Exod. XXXII, 7). Ac 79.0747A| si ei divina vox diceret: Qui tali peccato lapsus est, jam meus non est, atque subjungeret: Dimitte me ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10): Ille semel et iterum pro populo cui praeerat obicem se ad impetum Dei irascentis opponens, ait: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Pensemus ergo quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cujus vita de libro vitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto ejus amore populi constringitur, contra ejus culpas pensemus, quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim ut petitione prima, culpae veniam (ne delerentur) obtinuit, ad eumdem populum veniens ait: Ponat vir gladium super femur suum. Ite, et redite de porta usque ad portam, per medium castrorum; et occidat unusquisque fratrem, et proximum, et amicum suum. Cecideruntque in die illo, quasi viginti tria millia hominum (Ibid. 27). Ecce qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit. Intus 79.0747B| arsit ignibus amoris, foris accensus est zelo severitatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret. Tanta severitas, ut eos quos divinitus feriri timuerat, ipse judicii gladio feriret. Sic amavit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret; et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator mirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit. Intus amans divinae irae supplicando obstitit, foris saeviens culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus, ostensa morte paucorum. Et idcirco omnipotens Deus fidelem famulum citius exaudivit, agentem pro populo: Quia vidit quid super populum acturus esset ipse pro Deo. In regimine ergo populi utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae.
CAP. LIV.-- Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos (Exod. XXXVIII, 16). 79.0747C|
Cum de exstinguenda divina iracundia tractaretur in expos. beati Job, lib. IX (Num. 23, ordine nonnihil inverso), adjunctum est: Dimitte me, etc.--Omnes sancti qui irae Dei obviant, ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque, ut ita dixerim, cum ipso eriguntur contra ipsum, eosque vis divina sibi opponit secum, quia in eo quod adversum se saevientis iram foris obtinent, intus eos gratia irascentis fovet, et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat. Portat ergo contradictionem deprecantium quam aspirat, et velut nolenti imponitur quod ab ipso ut fiat imperatur. Moysi ergo dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, faciamque te in gentem magnam. Quid est servo dicere: Dimitte me, nisi deprecandi ausum praebere? Ac si ei aperte diceretur: Pensa quanti apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Sed cum haec 79.0747D| ita sint, nimis legentis animum movet, quid est quod e contra in beati Job historia per eumdem sanctum virum dicitur: Deus cujus resistere irae nemo potest (Job. XIX, 13). Mirum valde quod irae Dei nullum posse resistere dicatur, cum multos indignationi supernae animadversionis obviasse eloquia divina testentur. Annon irae Dei idem Moyses restitit, qui pro cadente populo erectus, ipsum supernae percussionis impetum mortis suae oblatione restrinxit dicens: Dimitte illis hanc noxam, alioquin dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32)? Annon irae Dei Aaron restitit, cum inter viventes ac mortuos thuribulum sumpsit (Num. XVI, 47), atque animadversionis ignem incensi fumo temperavit? Annon Phinees irae Dei restitit, qui luxuriantes cum alienigenis in ipso coitu trucidans, zelum suum divinae indignationi obtulit, 79.0748A| et furorem gladio placavit (Num. XXV, 11)? Annon David irae Dei restitit, qui angelo ferienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exigit (II Reg. XXIV, 25)? Annon Elias irae Dei restitit, qui longo jam tempore terrae aridae subductas de coelo pluvias verbo revocavit (III Reg. XVIII, 44)? Quomodo igitur divinae irae nullum posse resistere dicitur, cum multos saepe restitisse exemplis existentibus demonstratur? Sed si subtiliter et beati Job eloquia et illorum facta pensemus, et verum cognoscimus quia divinae irae non resistitur; et verum quia multi saepe restiterunt. Namque plerique sanctorum irae Domini, sicut uniuscujusque superius ordo narratus edocuit, restitere. Resistere autem irae Dei non potest, cum ejus indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus movet. Quae dum se moverit, hanc oppositio humana non retinet, nec se utiliter cujuslibet deprecatio objicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Deum suis 79.0748B| precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit (Num. XX, 12): ad petram Oreb veniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi, Domino irascente, non potuit. Et saepe hac de re affligitur, saepe desiderio se excitante turbatur, et dispositae ultionis iracundiam repellere a semetipso non valuit, qui hanc, volente Domino, et a populo amovit. (II Reg. XXIV, 10). Hinc David quia prostrata plebe postmodum angeli gladium prece compescuit, prius plorans et jejunans, nudis pedibus filium fugit, et quousque perpetrati facinoris ultionem ad plenum receperit, iram Dei nequaquam valuit pro semetipso temperare (XXX Reg. XVII). Hinc Elias, ut sicut homo parum aliquid quasi de divina animadversione sentiret, qui verbo coelos aperuit, ante indignationem mulieris territus per desertum fugit, et pro semetipso infirmatur in formidine, qui furorem Dei placat aliis per interventionem. Irae igitur Dei et resisti valet, 79.0748C| quando ipse qui irascitur, opitulatur, et resisti omnino non valet, quando se ad ulciscendum excitat, et ipse precem quae ei funditur non aspirat.
CAP. LV.-- Ponat vir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum; et occidat unusquisque fratrem et amicum, et proximum suum (Exod. XXXII, 27).
Cum de praedicatorum vita atque doctrina tractaretur in Regul. past. (Part. III, cap. 25, Admon. 26), adjunctum est: Ponat vir gladium super femur suum, etc.--Gladium quippe super femur ponere, est praedicationis studium voluptatibus carnis anteferre, ut cum sancta quis studet dicere, curet necesse est illicitas suggestiones edomare. De porta usque ad portam ire est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors ingreditur, increpando discurrere. Per medium vero castrorum transire, est tanta aequalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui delinquentium culpas redarguit, in nullius se debeat favorem declinare. 79.0748D| Unde et recte subjungitur: Occidat vir fratrem, et amicum, et proximum suum, fratrem scilicet, et amicum, et proximum interficit, qui cum punienda invenit, ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei denegat, qui in quantum sufficit increpare vitam carnalium recusat.
CAP. LVI.-- Cum egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium; ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ante ostium, loquebaturque cum Moyse, cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi; stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum (Exod. XXXIII, 8).
Dum de dono Spiritus per illustrationem supernae gratiae desiderantibus dato tractaretur in comment. Ezech., hom. I. secundae part. (Num. 17), adjunctum est: Cum egrederetur Moyses ad tabernaculum, etc.--Hebraeus populus de Aegyptia servitute liberatus, cum loquente Domino columnam nubis cerneret, unusquisque in tabernaculi sui foribus stabat, et adorabat, de quibus et dicitur: Cum egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui. Quid est enim populum columnam nubis aspicere, et in tabernaculi sui foribus stare, atque adorare, nisi quod humana mens cum superiora illa atque coelestia utcunque in aenigmate conspicit, jam claustra habitationis corporeae per sublevatam cogitationem exit, atque illum humiliter adorat? Cujus etsi videre substantiam non valet, jam tamen ejus potentiam per illuminationem spiritus miratur. Et cum Moyses 79.0749B| tabernaculum ingreditur, ejus tergum populus aspicit, et in papilionum suorum ostiis consistit, quia cum sanctus quisque praedicator alta de Domino loquitur, supernae habitationis jam utcunque tabernaculum ingreditur. Cujus praedicationis infimi quique etsi veritatem plene pensare non possunt, tamen velut terga aspiciunt, quia postrema, quae praevalent, per intellectum sequuntur. Sed in ipsis quoque minimis quae capere sufficiunt, jam de suis papilionibus quasi exeunt, atque in ostiis stant, quia et habitacula carnis relinquere, et ad illa aeternae vitae gaudia, quae audiunt, progredi conantur.
CAP. LVII.-- Non poteris videre faciem meam. Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20).
Dum de visione scientiae tractaretur in expos. beati Job, lib. XVIII (Num. 88, 89, 90, 91), adjunctum est: Non poteris videre faciem meam, etc.--Huic Dominicae sententiae, qua ad Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet, Joannem audi concordantem, qui ait: Deum nemo vidit unquam 79.0749C| (I Joan. IV, 12). Sed cum Testamenti veteris patres intueor, multos, teste ipsa sacra lectionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Deum, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Vidit Moyses Dominum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo cum amico suo (Exod. XXXIII, 11). Vidit Job Deum, qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII, 5). Vidit Isaias Dominum, qui ait: Anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isa. VI, 1). Vidit Michaeas Dominum, qui dicit: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris, et a sinistris (III Reg. XXII, 19). Quid ergo quod tot Testamenti veteris patres Dominum se vidisse testati sunt, et tamen ipse dicit: Non enim videbit me homo, et vivet. Et Joannes ait: Deum nemo vidit unquam (I Joan. 79.0749D| IV, 12), nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quandiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima, gratia Spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Jacob, qui Deum se vidisse testatur, hunc nonnisi in angelo vidit. Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquitur, sicut loqui solet homo ad amicum suum, ei inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, Ostende mihi Deum, diceret, et non, Ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur petebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur quia eum sitiebat 79.0750A| per incircumscriptam naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre, ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo patres testamenti veteris Dominum, et tamen juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit unquam; et juxta ejusdem Domini vocem, Nemo Deum vidit, et vixit, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri, hoc quoque ejusdem veritatis sententia non abhorret, qua dicitur: Non enim videbit me homo et vivet, quoniam quisquis sapientiam, quae Dei est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti 79.0750B| Deum simul et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel affectu operis, ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Nemo ergo Deum vidit et vixit; ac si aperte diceretur; nullus unquam Deum spiritualiter vidit, et mundo carnaliter vivit. Sciendum vero est quod fuere nonnulli qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis, in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri; quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici, et incommutabili essentiae aliud claritas, aliud natura; sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est. Quia etenim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi (Joan. XIV, 21). Ac si patenter dicat: Qui in vestra me nunc cernitis, restat ut in mea me natura videatis. Hinc rursum ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hinc Paulus dicit: Nunc videmus 79.0750C| per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Sed quia de Deo per primum Ecclesiae praedicatorem dicitur: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12), sunt nonnulli qui nequaquam Deum videre, vel angelos suspicantur. Et tamen dictum per Veritatis sententiam scimus: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Nunquid ergo aliud veritas, aliud praedicator insonat veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam dispar sit agnoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant, et intueri sitiunt, et intuentur. Si enim sic videre desiderant, ut effectu sui desiderii minime perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum cum eos dicimus Dei 79.0750D| visione satiari, quia et Psalmista ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15), considerandum nobis est quoniam satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat veritas: Quia semper vident, dicat praedicator egregius quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur. Et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. Sic quoque et nos erimus, quando ad ipsum fontem vitae venerimus. Erit nobis delectabiliter impressa sitis simul atque satietas. Sed longe abest a siti necessitas, longe a satietate fastidium, quia et sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Videbimus igitur Deum ipsum, quod erit praemium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus 79.0751A| tenebras, accensa ejus luce gaudeamus.
CAP. LVIII.-- Est locus apud me, et stabis super petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae. Et paulo post: Tollam manum meam, et videbis posteriora mea (Exod. XXXIII, 21).
Dum de credulitate populi Judaici tractaretur in expos. beati Job, l. XXV (Num. 25), adjunctum est: Est locus apud me, et stabis super petram, etc.--Per locum Ecclesia, per petram Dominus, per Moysen vero multitudo est plebis Israeliticae figurata, quae Domino in terra praedicante non credidit. Ipsa ergo in petra stetit, terga Domini transeuntis aspiciens, quia videlicet post passionem ascensionemque dominicam, intra Ecclesiam deducta, fidem Christi percipere meruit; et cujus praesentiam non vidit, ejus posteriora agnovit.
CAP. LIX.-- Item unde supra.
Dum de sanctae Ecclesiae celsitudine tractaretur in expos. beati Job, l. XXXV (Num. 13), adjunctum 79.0751B| est: Est locus apud me, etc.--Quia ex sola Ecclesia catholica veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet, de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur, quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de agni hostia Dominus praecepit, dicens: In una domo comedetur, nec offeretis de carnibus ejus foras (Exod. XII, 46). In una namque domo agnus comeditur, quia in una catholica Ecclesia, vera hostia Redemptoris immolatur. De cujus carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum carnibus vetat. Sola est in qua opus bonum fructuose peragitur. Unde et mercedem denarii nonnisi qui intra vineam laboraverant acceperunt. Sola est quae intra se positos valida charitatis 79.0751C| compage custodivit. Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit; omnes autem quos extra arcam invenit exstinxit.
CAP. LX.-- Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam progeniem (Exod. XXXIV, 7).
Dum de originali culpa tracta per prolem, quod pravitatis imitatio punienda sit, tractaretur in expos. beati Job, l. XV (Num. 57), adjunctum est: Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, etc.--Cum scriptum sit: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris; ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 2 seq.; Jerem. XXXI, 29). Quid est quod nunc per Moysen Domino dicitur: Qui reddis 79.0751D| iniquitatem patrum in filios ac nepotes? Sed in utraque hac sententia, dum dissimilis sensus invenitur, auditoris animus, ut discretionis viam subtiliter requirat, instruitur. Peccatum quippe originale a parentibus trahimus; et nisi per gratiam baptismatis solvamur, etiam parentum peccata portamus, quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Reddet ergo iniquitatem patrum in filios, dum pro culpa parentis, ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum non reddit iniquitatem patrum in filios, quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus. Quod tamen intelligi etiam aliter potest, quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex ejus delicto reus constringitur. Quisquis 79.0752A| autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Unde fit ut iniquus filius iniqui patris, non solum sua, quae attulit, sed etiam patris peccata persolvat, cum vitiis patris, quibus iratum dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adjungere non formidat. Et justum est ut qui sub districto judice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima patris mea est, etc. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. IV), quia in carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato ex parentum nequitia, in anima non tenentur. Quid enim est quod parvuli plerumque a daemonibus arripiuntur, nisi quod caro filii ex patris poena multatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire contemnit. Plerumque percutitur in filiis, ut acriter uratur, et dolor patris carni filiorum redditur, quatenus filiorum poena mens patris iniqua 79.0752B| puniatur. Cum vero non parvuli, sed jam provectiores filii ex parentum culpa feriuntur, quid aliud aperte datur intelligi, nisi quod illorum etiam poenas luunt, quorum facta secuti sunt? Unde et recte dicitur: Usque ad tertiam et quartam progeniem. Quia enim usque ad tertiam et quartam progeniem eam quam imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male sequerentur.
CAP. LXI.-- Quidquid in cultum tabernaculi, et ad vestes sanctas necessarium erat, viri cum mulieribus tribuerunt: armillas, et inaures, annulos, et dextralia. Omne vas aureum in donaria Domini separatum est, si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccum bis tinctum, byssum, et pilos caprarum (Exod. LV, 22).
Cum de operationibus electorum intra sanctam Ecclesiam tractaretur in expos. beati Job, l. XXX (Num. 24), adjunctum est: Quidquid in cultum tabernaculi, 79.0752C| etc. In ornamento tabernaculi viri dona cum mulieribus offerunt, quia in explendo cultu sanctae Ecclesiae, et fortium facta sublimia, et infirmorum opera extrema numerantur. Quid autem per armillas quae lacertos astringunt, nisi praepositorum valide laborantium opera demonstrantur? Et quid per inaures, nisi subditorum obedientia exprimitur? Quid per annulos, nisi signaculum secretorum Dei? Plerumque enim magistri signant, quod ab auditoribus capi non posse considerant. Et quid per dextralia, nisi primae operationis ornamenta memorantur? Quid per vas aureum in donaria Domini separatum, nisi divinitatis intelligentia accipitur? Quae tanto ab inferiorum amore disjungitur, quanto ad sola, quae aeterna sunt, amanda sublevatur. Quid per hyacinthum, nisi spes coelestium? Quid per purpuram, nisi cruor ac tolerantia passionum amore regni perpetui exhibita? Et quid per bis tinctum coccum, nisi charitas demonstratur, quae pro perfectione bis tingitur, quia Dei et proximi dilectione decoratur? 79.0752D| Quid per byssum, nisi immaculata carnis incorruptio? Et quid per pilos caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, nisi pura poenitentiae afflictio designatur? Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, alii per inaures et dextralia devotam obedientiam, rectamque operationem exhibent, alii per separatum vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent, alii per hyacinthum, purpuram, et coccum, audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc per subtiliorem intellectum minime cognoscunt; alii per byssum incorruptionem carnis offerunt, alii per caprarum pilos deplorant aspere quod libenter commiserunt, quasi ex uno figmento opificis coadunata donorum ministeria, in tabernaculum 79.0753A| Domini, hoc est intra sanctam Ecclesiam, prout ipse dederit, offeruntur.
CAP. LXII.-- Fecit et labrum aeneum cum base sua, de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi (Exod. XXXVIII, 8).
Dum de purgandis delictorum sordibus per divinorum mandatorum custodiam tractaretur, homil. 17 in Evang. (Num. 10), adjunctum est: Fecit et labrum aeneum cum base sua, etc.--Labrum aeneum Moyses ponit, in quo sacerdotes lavari debeant, et sancta sanctorum ingredi; quia lex Dei prius nos lavari per compunctionem praecipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non sit indigna. Quod bene labrum de speculis mulierum perhibet factum, quae ad tabernaculi ostium indesinenter excubant. Specula quippe mulierum sunt praecepta Dei in quibus sanctae animae semper se aspiciunt, et quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt. Cogitationum vitia corrigunt, et quasi 79.0753B| renitentes vultus velut ex reddita imagine componunt; quia dum praeceptis Dominicis solerter intendunt, 79.0754A| in eis procul dubio vel quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat, agnoscunt. Quae quandiu in hac vita sunt, aeternum tabernaculum ingredi nequaquam possunt. Sed tamen ad ostium tabernaculi mulieres excubant, quia sanctae animae etiam cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum aeterni introitus observant. Moyses ergo labrum sacerdotibus de speculis mulierum fecit: quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, dum ea per quae sanctae animae superno sponso placuerunt, intuenda nobis coelestia praecepta praebent. Quibus si diligenter intendimus, internae nostrae imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas, in poenitentiae dolore compungimur. Compuncti vero quasi in labro de speculis mulierum lavamur. Tunc ergo de nobis vere compungimur, si studiose patrum praecedentium facta pensamus, ut ex conspecta illorum gloria, in nostris nobis oculis nostra vita sordescat. Tunc vere compungimur, cum praecepta Dei studiose perscrutamur, 79.0754B| et per haec proficere ipsi contendimus, per quae jam profecisse novimus, quos veneramur.
LIBER TERTIUS. De Testimoniis libri Levitici. CAPUT PRIMUM.-- Detracta pelle hostiae, artus in frusta concidant. Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita; et membra quae caesa sunt desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori, intestinis et pedibus lotis aqua (Levit. I, 7, seq.). 79.0753B|
Cum de cavendo terreni appetitus desiderio tractaretur in expos. beati Job, l. I (Num. 54), adjunctum est: Detracta pelle hostiae, artus in frusta concidant, etc.--Pellem hostiae subtrahimus, cum 79.0753C| a mentis nostrae oculis superficiem virtutis amovemus. Cujus artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter ejus intima membratimque cogitamus. Curandum ergo est, ne cum mala vincimus, bonis lascivientibus supplantemur, ne fortasse fluxa prodeant, ne incircumspecta capiantur, ne per errorum viam deserant, ne per lassitudinem fracta, anteacti laboris meritum perdant. In cunctis enim vigilanter debet se mens circumspicere, atque in ipsa circumspectionis suae providentia perseverare (Moral. l. IX, Num. 84). Sed inter haec sciendum est, quod idcirco nonnunquam impulsu illicitae cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrenae conversationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente contra nos antiqui hostis fortitudine mens nostra non minima importunitate tentationis inquinatur. Unde et sacerdos legis membra hostiae per frusta concisa, caput atque ea quae circa jecur sunt, jubetur ignibus cremare, pedes vero atque intestina 79.0753D| hostiae prius aqua diluere. Nos quippe ipsos sacrificium Deo offerimus, cum vitam nostram cultui divino dedicamus. Qui membra hostiae per frustra concisa super ignem ponimus, cum vitae nostrae opera virtutibus distinguentes immolamus. Caput atque ea quae juxta jecur continentur, incendimus; cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, atque in occultis desideriis flamma divini amoris ardemus. Et tamen praecipitur ut pedes atque intestina hostiae laventur. Pedibus enim terra tangitur, intestinis vero stercora gestantur; quia plerumque jam ex desiderio in aeternitatem succendimur, jam toto devotionis sensu ad appetitum nostrae mortificationis inhiamus. Sed quia adhuc terrenum prae infirmitate aliquid 79.0754B| agimus, nonnulla etiam, quae jam subegimus, illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, quid aliud quam intestina hostiae stercus portant? Sed ut comburi debeant laventur, quia nimirum necesse est ut immundas cogitationes timoris fletus diluat, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel de inexperto certamine, vel de conversationis pristinae memoria patitur, lavetur, ut tanto suavius in conspectu sui spectatoris ardeat, quanto cum ei 79.0754C| assistere coepit, nil terrenum secum, nil lubricum in ara suae orationis imponat.
CAP. II.-- De prolato juramento, et per oblivionem omisso, per Moysen dicitur: Offerat agnam de gregibus, sive capram, orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus. Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures vel duos pullos columbarum, unum pro peccato, et alterum in holocaustum (Levit. V, 6, 7, 8).
Dum de modo reperandae vitae tractaretur in expos. beati Job, lib. XXXII (Num. 4), adjunctum est: De prolato juramento, etc.--Juramentum namque proferre, est voto nos divinae servitutis alligare. Et cum bona opera promittimus, bene nos facere spondemus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis facere juramus. Sed quia nullus in hac vita ita perfectus est, ut quamlibet Deo devotus sit, inter ipsa quantumcunque pia vota non peccet, pro peccato 79.0754D| agna offerri, sive capra praecipitur. Quid enim per agnam, nisi activae vitae innocentia? Quid per capram, quae in summis saepe extremisque pendens rupibus pascitur, nisi contemplativa vita signatur? Qui ergo se conspicit promissa ac proposita non implesse, ad sacrificium Dei sese studiosius debet, vel innocentia boni operis, vel sublimi pastu contemplationis accingere. Et bene agna de gregibus, capra vero offerri de gregibus non jubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedio poenitentis adjungitur, ut duo columbarum pulli vel 79.0755A| duo turtures offerantur. Scimus quia columbarum pulli vel turtures pro cantu gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos vel duos turtures, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur? Ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus. Unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus, de altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes, igne doloris ardemus.
CAP. III.-- De turture vel columba, quae pro peccato offertur, jubetur ut caput ejus retorqueatur ad pennulas, ita ut collo caput inhaereat, et non penitus abrumpatur (Levit. V, 7).
Dum per promissi sacrificii mysterium, de unitate 79.0755B| sanctae Ecclesiae in suo confirmatae capite, id est Redemptore nostro, et de gloria passionis ejus tractaretur homil. 7 (Num. 10), in Ezech., adjunctum est: De turture vel columba, etc.--Quid in hac oblatione turturis vel columbae, quae pro peccato jubetur offerri, atque ut post mortem hostiae corpori caput inhaereat, nisi Mediatoris nostri persona signatur? Redemptoris enim nostri mors ad conjunctionem sui corporis, id est Ecclesiae valuit, non ad separationem. Mediator etenim Dei et hominum, id est caput omnium nostrum, et vera emundationis hostia, unde pro nobis mortem pertulit, inde nobis verius inhaesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inhaeret, quia Christum ab Ecclesia nec mors interveniens dividit. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt. Intulerunt mortem, ut ab eo abscinderent fidelium devotionem. Sed inde fides crevit, unde hanc se exstinguere infidelium crudelitas credidit. Cumque se existimarunt ejus miracula persequendo abscindere, haec nimirum 79.0755C| compulsi sunt nesciendo dilatare. Quis namque caput nostrum est, nisi Redemptor generis humani? De quo scriptum est: Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius (Ephes. I, 22). Quem cum Judaei persequerentur, nomen ejus delere de terra conati sunt. Cumque eum crucifixum et sepultum viderent, eum se ab amore omnium divisisse crediderunt. Sed caput turturis et incisum est, et tamen a suo corpore abscissum non est, quia ex eo quod pro nobis mortem pertulit, omnes nos sibi verius in ipsa sua morte conjunxit. Et per hoc quod se nostris oculis visibiliter subtraxit, nostris se mentibus invisibiliter radicavit. Caput ergo turturis incisum adhaesit corpori, quia pro nobis quidem Redemptor noster passus est, sed a nobis separatus non est.
CAP. IV.-- Item unde supra.
Dum de modo tenendae vitae activae tractaretur, 79.0755D| homil. 7 in Ezech., adjunctum est:--Hi qui juxta historiam voluerunt accipere usque dum verum sacrificium veniret, in ipsa litterae expletione tenuerunt, in quo nos sacrificio, si morale aliquid quaeramus, invenimus. Nos enim ipsi in omnipotentis Dei sacrificio esse turtur debemus, ita ut caput nostrum retorqueatur ad pennulas, id est sensus ad virtutes. Non enim immerito per caput mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhaereat, et non funditus abscindatur, quia videlicet mens nostra carnis delectatione incidenda est; sed a carnis cura necessaria incidenda non est. Hinc enim scriptum est: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Quae ergo in desideriis fieri prohibetur, procul dubio in necessitate conceditur. Caput ergo turturis ex parte abscissum sit, et ex parte collo inhaereat; ut, sicut dictum est, 79.0756A| et a voluntate carnis mens nostra incisa sit, et tamen a necessitate non sit abscissa.
CAP. V.-- Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens mane ligna per singulos dies. Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Levit. VI, 12).
Cum de nutriendo divino amore et servanda cordis innocentia tractaretur in expos. beati Job, lib. XXV (Num. 15, 16), adjunctum est: Ignis in altari semper ardebit, etc.--Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Altare Dei est cor nostrum, in quo jubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Deum charitatis flammam indesinenter accendere. Cui per singulos dies sacerdos ligna subjiciat, ne exstinguatur. Omnis enim fide Christi praeditus, membrum utique summi sacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrus apostolus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Et sicut Joannes apostolus dicit: Fecisti nos Deo nostro 79.0756B| regnum et sacerdotium (Apoc. I, 6). Sacerdos ergo in altari ignem nutriens quotidie ligna subjiciat, id est fidelis quisque ne in eo charitatis flamma deficiat, in corde suo tam exempla praecedentium quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat. Nam quasi quaedam fomenta igni dare, est in exercitatione charitatis vel exempla patrum vel praecepta dominica ministrare. Quia enim interna novitas nostra ipsa quotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis iste adhibitis lignis nutriendus est, ut dum per usum se nostrae vetustatis extenuat, per patrum testimonia et exempla reviviscat. Et bene illic praecipitur ut mane ligna per dies singulos congerantur. Haec quippe non fiunt, nisi cum nox caecitatis exstinguitur. Vel certe quia mane prima pars diei est, postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc priori loco quisque fidelium cogitet, ut quod in se jamjamque quasi deficit, quibus valet nisibus studium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altari Domini, id est in corde nostro citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis 79.0756C| exemplis patrum, et Dominicis testimoniis reparetur. Bene autem illic subjungitur: Et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. Nam quisquis in se hunc ignem charitatis accendit, semetipsum utique holocaustum desuper imponit, quia omne vitium quod in se male vivebat exurit. Cum enim cogitationum suarum interna considerat, et vitam reprobam per immutationis gladium mactat, in ara se sui cordis imposuit, et igne charitatis accendit. De qua hostia pacificorum adipes redolent: qui interna novae vitae impinguatio, pacem inter nos et Dominum faciens, odorem de nobis suavissimum reddit. Quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte illic subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Nunquam profecto de altari ignis iste deficit, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit. Aeterna quippe contemplatione agitur, ut omnipotens Deus, quo magis visus fuerit, eo 79.0756D| amplius diligatur.
CAP. VI.-- Item unde supra.
In commentario Ezechiel., hom. 12 (Num. 30):--Quod offerri per legem simila in sacrificium jubetur. Nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale zelus animarum. Hinc enim Psalmista ait, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). (Num. 3). Quantum vero frixura cordis, quae per spiritualem zelum agitur, omnipotentem Dominum placat, aperte ostenditur, cum offerri per legem simila in sacrificium jubetur. De qua scriptum est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem suavissimum Domino sacerdos, qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari (Levit. VI, 21). Tunc enim simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi per zeli sancti ardorem crematur. Quae conspergi 79.0757A| oleo praecipitur, quia enim Graece misericordia ἔλεος dicitur, non immerito per oleum misericordia designatur, quae in conspectu omnipotentis Domini ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia in sancti zeli districtione necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae in sartagine offertur calorem simila amisit. Et notandum quis eam offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui esse se omnipotentis Dei filium moribus demonstrat, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Holocaustum enim totum incensum dicimus. Unde et in translatione altera haec eadem simila quae in sartagine frigitur, holocaustum fieri jubetur. Hoc autem inter holocaustum et sacrificium distat, 79.0757B| quia omne quidem holocaustum sacrificium est, non omne sacrificium holocaustum. Sunt enim multa bona quae aguntur sacrificia, sed holocausta non sunt, quia totam mentem in amore spirituali minime incendunt. Qui enim sic operantur ea quae Dei sunt, ut tamen ea quae sunt saeculi non relinquant, nimirum sacrificium, et non holocaustum, offerunt. Qui autem cuncta quae mundi sunt deserunt, et totam mentem igne divini amoris accendunt, hi nimirum omnipotenti Domino sacrificium et holocaustum faciunt. Simila itaque in sartagine est munda mens justi in zeli spirituali afflictione, quae per sollicitudinem animarum frigitur; et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur.
CAP. VII.-- Quod cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri (Levit. VII, 3).
Dum de perseverantia boni operis tractaretur homil. 25 (Num. 2) in Evang., adjunctum est: Quod cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri. --Quid in 79.0757C| cauda, nisi finis est corporis? Et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Cauda ergo bestiae in altari offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum, cum incipimus, etiam perseveranti fine compleamus.
CAP. VIII.-- Quod sacerdos ex sacrificio, dextrum armum, ac separatum jubetur accipere (Levit. VII, 33).
Dum de custodia sacerdotalis officii tractaretur, in Cod. Reg. past., tit. 14, adjunctum est: Quod sacerdos ex sacrificio, etc.--Quid est quod sacerdos ex praecepto legis, non solum dextrum armum, sed etiam separatum jubetur accipere, nisi ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis? Nec inter malos tantummodo, quae recta sunt, faciat, sed bene quoque operantes subditos sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare. Et non solum pectore quae 79.0757D| recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae appetat, nulla pertimescat. Blandimenta mundi respecto intimo terrore despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat.
CAP. IX.-- Quod pisces, qui pinnulas non habent, ab esu fidelis populi prohibentur. Et quod pisces, qui pinnulas squamarum habent, dare saltus etiam super aquas solent (Levit. II, 9).
Dum de desideriis electorum spiritualiter viventium tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 19), adjunctum est: Quod pisces, qui pinnulas non habent, etc.--Quid ergo pennatis piscibus, nisi electae 79.0758A| animae figurantur? Quae profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt. Quae modo, virtutum pinnulis fultae, saltus dare per coeleste desiderium sciunt, ut superna contemplatione appetant, quamvis in seipsis iterum ex mortali carne dilabantur.
CAP. X.-- Item unde supra.
(Num. 19).--Pisces, qui habent pinnulas, saltus dare super aquas solent; soli ergo in electorum corpore quasi pisces transeunt, qui in eo quod imis deserviunt, aliquando ad superna conscendere mentis saltibus, sciunt ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eos amoris summi quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora confugiunt, cum nequaquam foris perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.
CAP. XI.-- Si ultra apparuerit in his locis quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igni comburi (Levit. XIII, 57). 79.0758B|
Dum de alternantibus in reproba mente vitiis tractaretur, hom. 10 in Ezechiel., adjunctum est: Si ultra apparuerit in his locis, etc.-- Aliquando quaedam nos male egisse cognoscimus, atque haec a nostro opere vitamus; sed ipsa nobis culpa aliis actibus surrepit, quae prius nos in aliis tenebat. Nam sunt nonnulli qui, carnali immunditiae subjecti, ad semetipsos considerantes redeunt, reatum suae pravitatis agnoscunt. Cumque se ab immunda actione correxerint, statim de castitatis bono stulta elatione gloriantur, et quos prius immunditia operis tenebat in corpore, postmodum immunditia elationis tenet in cogitatione. Quid itaque istos, nisi lepra volatilis possidet, quae vestimentum plene non deseruit, sed in eo locum mutavit? Vestimentum quippe sanctae Ecclesiae unusquisque fidelis est. Unde ei per prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 8). Lepra ergo volatilis et vaga vestimentum tenet, quando eam animam 79.0758C| quae esse fidelis cernitur per immutatum vitium culpa possidet. Si quis enim habitis in hoc mundo divitiis fortasse superbiat, sed ab ore praedicantis cuncta haec peritura esse audiens, ea quae possidet pauperibus dispergat; de ipsa vero distributione elationem in corde habeat, quia prius hunc elatio per tenaciam, postmodum per largitatem tenuit, lepra, ut diximus, in vestimento locum mutavit. Alius immoderatis indisciplinatisque inepte laetitiae verbis est deditus, qui dum fortasse a praedicatore corripitur, gravitatis censura se coercere studet, ne dissoluto gaudio laetetur; sed saepe dum plusquam debet a gaudio restringitur, animus in iram vertitur, et sua ei tristitia iracundiae stimulos excitat, atque constrictam mentem furoris aculeo perturbat. Quia ergo vitium ineptae laetitiae per immoderatam continentiam ad iracundiae vitium transit, lepra vaga et volatilis locum quem tenebat destituit, et quem non tenebat, occupavit.
CAP. XII.-- Qui fluxum seminis patitur, immundus erit (Levit. XV, 10). 79.0758D|
Cum de tenenda locutionis mensura tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 28), adjunctum est: Qui fluxum seminis patitur, etc.-- Quid est sermo, nisi semen? Qui dum ordinate emittitur, audientis mens quasi concipientis uterus, ab boni operis prolem fetatur; si vero importune defluit, emittentem polluens, generandi virtutem perdit. In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est auditae qualitas locutionis, quia dum per aurem sermo concipitur, cogitatio in mente generatur. Nam si semen sermo non esset, de praedicante Paulo nequaquam Athenienses dicerent: Quid sibi vult seminiverbius 79.0759A| hic dicere (Act. XVII, 18)? De quo et Lucas dicit: Ipse enim erat dux verbi (Act. XIV, 11). Semen ergo usui propaginis dicatum incompetenter fluens, caetera membra coinquinat, cum sermo per quem in audientium sensibus nasci scientia debuit, si inordinate prodeat, etiam quae recte senserit foedat. Qui ergo fluxum seminis sustinet, immundus asseritur, quia multiloquio subditus ex eo se inquinat (Reg. past. p. II, cap. 4 in fin.). Quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset. Dumque incautus per loquacitatem defluit, non ad usum generis, sed ad immunditiam semen fundit. Unde et Paulus quoque cum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dicens: Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus: Praedica verbum; insta opportune, importune (I Tim. IV, 1). Dicturus importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris mentem ipsa sua utilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit.
CAP. XIII.-- Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum (Levit. XIX, 14). 79.0759B|
Dum de cavendo detractionis ac scandali vitio tractaretur in Reg. past. part. III (Cap. 35, a. 36), adjunctum est: Non maledices surdo, etc.--Surdo maledicere, est absenti non audienti derogare. Coram caeco ponere offendiculum est discretam quidem rem agere, sed tamen ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere.
CAP. XIV.-- Quando ingressi fueritis terram, quam ego daturus sum vobis, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum. Poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis (Levit. XIX, 23).
Cum de vitando appetitu laudis transitoriae tractaretur in expos. beati Job, lib. VIII (Num. 79, 80), adjunctum est: Quando ingressi fueritis terram, etc.--Ligna pomifera sunt opera virtutibus fecunda. 79.0759C| Praeputia itaque lignorum auferimus cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant, immunda dicimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis, ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit. Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 2). Ante lucem quippe surgere, est priusquam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est ut post recte surgamus; quia quisquis nunc se sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat.
CAP. XV.-- Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus. Ubi et repente subjungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo et grandi et torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus (Levit. XXI, 17, seq.). 79.0759D|
Cum de morum vitiis, per corporum infirma distinctis tractaretur, Reg. past. part. I (Cap. IX), adjunctum est: Loquere ad Aaron, etc.--Considerandum valde est quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Cujus, si adhuc in opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi poterit, qui in facie vulnus portat? (Cap. X.) Ille ergo, ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens, jam spiritualiter vivit. Qui prospera mundi postposuit. Qui nulla adversa 79.0760A| pertimescit, qui sola interna desiderat. Cujus intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus, nec valde per contumaciam repugnat. Qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur. Qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur. Qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis, ut propria, deplorat. Qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi sicut in suis profectibus laetatur. Qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis mens erubescat. Qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare. Qui orationis usu et experimento jam didicit, quod obtinere a Domino, quae poposcerit, possit. (Cap. 11). Hinc est quod superna voce morum vitia per corpora infirma signantur, dum ad Moysen Dominus dicit: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offerat panes Domino 79.0760B| Deo suo, nec accedat ad ministerium ejus (Levit. XXI, 17). Ubi et repente subjungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo vel grandi et torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus. Caecus quippe est qui supernae lumen contemplationis ignorat. Qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo egressum operis porrigat, nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent (I Reg. II, 9). Claudus vero est qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis vitae viam perfecte non valet tenere quam videt. Qui ad virtutis statum dum fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequuntur. Hinc etenim Paulus dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans 79.0760C| quis erret, magis autem sanetur (Hebr. XII, 12, 13). Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano (Cant. VII, 4). Quia nimirum sancta Ecclesia quae ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem conspicit, et ventura vitiorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli qui dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plusquam necesse est exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur, vel grandi et torto naso. Nasus etenim grandis et tortus, est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plusquam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede vel manu est qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditus exsors vacat, quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, 79.0760D| sed ab his omni modo alienus existat. Gibbus vero est quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae in infimis calcantur, intendat. Qui etsi quando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit. Quia cogitationis statum erigere non valet, quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVIII, 8). Quorum culpam quoque per semetipsam Veritas reprobans ait: Semen autem, quod in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 14). Lippus vero est cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, 79.0761A| sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae grossescunt. Quae quia infusione crebro atteruntur, etiam acies pupillae vitiatur. Et sunt nonnulli, quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat quia videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actuum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. III, 18). Collyrio quippe oculum ut videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae, seu justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis si stultum se peccatoremque intelligit, cogitationem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi 79.0761B| justitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit; et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat. Sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Jugem vero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, per quam luxuria recte designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit, et foras jam corpus sauciat, quia dum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio vos 79.0762A| non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13). Ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde tentationem perpeti, daemoniacum vero est, in tentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem quoque habet in corpore quisquis avaritia vastatur in mente, quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat, quia et avaritia capti animum dum quasi delectat exulcerat, dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque virtutum per hanc pulchritudo depravatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ponderosus vero est qui turpitudinem non exercet in opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine 79.0762B| gravatur in mente. Qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis obstaculo delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde: et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente, nec ad usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe. Quisquis ergo quolibet horum vitio subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, nec profecto diluere aliena delicta valet is, quem adhuc propria devastant.
LIBER QUARTUS. De Testimoniis libri Numerorum. CAPUT PRIMUM.-- Quod Nazaraei capillos nutriunt, quos post votum in igne sacrificii ponunt (Num. VI, 18). 79.0761C|
Cum de vitandis superfluis cogitationibus tractaretur in expos. beati Job, l. II (Num. 34), adjunctum est: Quod Nazaraei capillos nutriunt, etc.--Quid est quod Nazaraei capillos nutriunt, nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod devotione completa caput Nazaraeus radere, capillosque in igne sacrificii ponere jubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nazaraei capillos devotionis perfectione consumat.
CAP. II.-- Quod Moyses crebro tabernaculum intrat, et exit (Num. 7). 79.0761D|
Cum de praepositorum aedificanda regiminis regula tractaretur, Regul. pastoral. parte II (Cap. 5), adjunctum est: Quod Moyses crebro, etc.--Quid est quod Moyses crebro tabernaculum intrat et exit, nisi quod is, qui mente in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur? Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, ac 79.0762C| coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum procul dubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his, in quibus dubitant, apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Unde et ipsa Veritas per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret (Luc. VI, 12), miracula in urbibus exercet; imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens, ut etsi jam summa contemplando appetant, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit, et cum benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa.
CAP. III.-- Levitae radant omnes pilos carnis suae (Num. VIII, 7).
Cum de vitandis carnalibus concupiscentiis ab electorum 79.0762D| cordibus tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 59), adjunctum est: Levitae radant omnes pilos carnis suae. --Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes quas sic a mente abscindimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur. Levita namque assumptus vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere, quia is, qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus 79.0763A| mundus apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis fructificantibus deformem reddat. Sed quantalibet, ut diximus, quempiam virtus sanctae conversationis evexerit, adhuc tamen ei de vetustate vitae nascitur, quod toleretur. Unde et ipsi Levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis in carne radices remanent et crescunt, ut iterum radantur, quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen amputari funditus nequaquam possunt. Semper enim caro superflua generat, quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat, sed haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum speculationis alta penetramus.
CAP. IV.-- Quod Levitae ab anno vigesimo quinto ministrare debeant, ab anno vero quinquagesimo custodes vasorum fiant (Num. VIII, 24, 25).
Cum de operationibus intra sanctam Ecclesiam perfectorum et imperfectorum tractaretur in expos. 79.0763B| beati Job, l. XXIII (Num. 21), adjunctum est: Quod Levitae ab anno vigesimo quinto ministrare debeant, etc.--Quid per annum quintum ac vigesimum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa contra unumquodque vitium bella signantur? Et quid per quinquagenarium, in quo jubilaei requies continetur, nisi interna requies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur? Levitae ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviant, et a quinquagesimo custodes vasorum fiant, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam suscipere non praesumant. Electi enim cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac servire necesse est, et obsequiis laboribusque fatigari. Cum vero tentationum bella subegerint, quo apud se jam de intima tranquillitate securi sunt, animarum custodiam sortiantur: mentis quippe aetate tranquilla, dum calor recesserit tentationis, custodes vasorum sunt, quia doctores animarum 79.0763C| fiunt.
CAP. V.-- Quod Moyses in rebus dubiis crebro ad tabernaculum redit (Num. IX, 7, 8, 9).
Dum de bono quietis internae et vitandis saecularibus vitae tumultibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 38), adjunctum est: Quod Moyses in rebus dubiis crebro ad tabernaculum redit. --Relictis turbis ad tabernaculum redire est postpositis exteriorum tumultibus secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur et quod foris agendum est publice, intus silenter auditur. Hoc quotidie boni rectores faciunt, cum se res dubias discernere non posse cognoscunt, ad secretum mentis velut ad quoddam tabernaculum revertuntur, divina lege perspecta, quasi coram posita arca Dominum consulunt; et quod prius intus tacentes audiunt, hoc foris postmodum agentes innotescunt. Ut enim exterioribus officiis inoffense deserviant, ad secreta cordis recurrere incessabiliter curant, et sic vocem Dei, quasi per occultam inspirationem 79.0763D| audiunt, dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.
CAP. VI.-- Fac tibi duas tubas argenteas ductiles. Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebunt castra (Num. X, 2, 5).
Dum de operationibus duorum praeceptorum, videlicet amoris Dei et proximi per summum institutum boni doctoris ministratum in auditorum cordibus tractaretur, in expos. beati Job, l. XXX (Num. 14), adjunctum est: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, etc.--Per duas tubas exercitus ducitur, quia per duo praecepta charitatis ad procinctum fidei populus vocatur. Quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba lucis nitore pateant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco autem 79.0764A| ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsionibus crescant. Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebunt castra, quia nimirum praedicationis sermo cum subtilius ac minutius agitur, auditorum corda contra tentationum certamina ardentius excitantur.
CAP. VII.-- Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut bene faciamus tibi (Num. X, 29).
In codice Reg. past. III (Cap. 17, prop. fin.), adjunctum est: Proficiscimur ad locum, etc.--Plerumque persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si meliorationem nobis magis quam sibi profuturam dicamus, et eam magis nobis quam sibi impendi postulamus. Facile enim ad bonum elatio flectitur, si ejus inflexio prodesse et aliis credatur. Unde Moyses, qui regente se Deo, per desertum aerea 79.0764B| columna duce pergebat, cum Obab cognatum suum a Gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio subjugare, ait: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut bene faciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israel (Num. X, 29, seq.). Cui cum respondisset ille: Non vadam tecum, sed revertar ad terram meam in qua natus sum, illico adjunxit: Noli nos relinquere, tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. Neque enim Moysi mentem ignorantia itineris angustabat, quem et ad prophetiae scientiam cognitio divinitatis expenderat, quem columna exterius praeibat, quem de cunctis interius per conversationem cum Deo sedulam locutio familiaris instruebat. Sed videlicet vir providus, elato auditori colloquens, solatium petiit ut daret. Ducem eum requirebat in via, ut dux ei fieri potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voce ad meliora suadenti, eo magis fieret devotus, quo putaretur necessarius; et 79.0764C| unde se exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis inclinaret.
CAP. VIII.-- Quod dum populus manna perciperet, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros, caepasque concupivit (Num. XI, 5, 6, 7).
Cum de reprobarum mentium vitiis per contemptam supernae aspirationis dulcedinem tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 39, 40), adjunctum est: Quod dum populus manna perciperet, etc.--Dura, carnalium mentes prae amore saeculi, quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre parati sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur. Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet; et tamen vesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet. Plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur; quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit, qui dum refectionem mannae desuper 79.0764D| perciperet, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros, caepasque concupivit. Quid enim signatur in manna, nisi esca gratiae suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium, nisi carnalia opera vitae in tribulationum laboribus, quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac caepas exprimitur, quae plerumque qui comedunt, lacrymas emittunt, nisi difficultas vitae praesentis, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus, porros caepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt. Et pro carnalibus voluptatibus laboriosa hujus vitae itinera etiam lacrymis plena concupiscunt. Contemnunt habere 79.0765A| ubi spiritualiter gaudeant, et desiderantes appetunt ubi et carnaliter gemant.
CAP. IX.-- Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint (Num. XI, 16).
Dum de spectanda potius morum gravitate quam aetate in constituendis praefectis tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 26), adjunctum est: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, etc.--Sicut plerumque juvenes dici solent qui nulla consilii gravitate fulciuntur, ita senes non eos Scriptura sacra vocare consuevit qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Hinc est ergo quod ad Moysen Dominus dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sunt. 79.0765B| In quibus quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales jubentur eligi qui senes esse sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur: Quos tu nosti quod senes populi sunt, profecto liquet, quia senectus mentis non corporis eligenda nuntiatur.
CAP. X.-- Quid aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum (Num. XI, 29)?
Cum de pio desiderio cordis pastorum in lucrandis subditis tractaretur in exposit. beati Job, lib. XXII (Num. 54), adjunctum est: Quid aemularis pro me? etc.--Pia Pastorum mens, quia non propriam gloriam sed auctoris quaerit, ab omnibus vult adjuvari quod agit. Fidelis namque praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem, quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent. Unde cum Josue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, 79.0765C| recte per Moysen dicitur: Quid aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum? Prophetare quippe omnes voluit, qui bonum quod habuit aliis non invidit.
CAP. XI.-- Quod Aaron assumpto thuribulo inter viventes ac mortuos stetit (Num. XVI, 47, 48).
Dum de boni pastoris studio tractaretur, adjunctum est: Quod Aaron assumpto thuribulo inter viventes ac mortuos stetit. -- Quid est quod Aaron, ut iram Domini placaret, thuribulum sumpsit, atque inter viventes ac mortuos stetit, nisi quia Sacerdotis est negotium omnipotenti Deo orationem effundere, et pro justis ne cadant, et pro peccatoribus, ut resurgere debeant? unde et Psalmista ait: Intret oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2).
CAP. XII.-- De virgis duodecim in tabernaculo positis, ex quibus virga Aaron floruit (Num. XVII, 2).
Dum de mysterio resurrectionis tractaretur, in expos. beati Job, l. XIV (Num. 68), adjunctum est: 79.0765D| De virgis duodecim in tabernaculo positis, etc.--Cum Aaron sacerdotium, qui de tribu Levi fuerat, despiceretur, nec digna tribus quae offeret holocausta crederetur, duodecim virgae juxta duodecim tribus in tabernaculo poni praeceptae sunt, et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis in munere Aaron haberet, ostendit. Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes, qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus. Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem rediit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri, in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore Aaron recte sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis 79.0766A| gloria Redemptor noster, qui de tribu Juda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo jam virga Aaron post ariditatem floret, sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia jam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi a resurrectionis gloria differuntur.
CAP. XIII.-- Praecipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam, aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum; tradesque eam Eleazaro sacerdoti, qui ductam extra castra immolabit in conspectu Domini, et intinget digitum in sanguine ejus, aspergens contra fores tabernaculi septem vicibus; comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis. Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum sacerdos immittet in flammam, quae vaccam vorat, et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. Sed et ille qui combussit eam lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sit multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis, quia pro peccato combusta est vacca (Num. XIX, 3 seq.). 79.0766B|
Dum de mysterio incarnationis dominicae tractaretur in expos. beati Job, adjunctum est: Praecipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam, etc.-- Solet per masculinum sexum fortitudo, per femininum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis dominicae figuratur, de quo scriptum est: Quia etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute (II Cor. XIII, 4)? Bene autem vacca haec etiam rufa dicitur, quia videlicet ejus humanitas rubra per cruorem passionis fuit. Unde et in Canticis canticorum a sponsa describitur dicente: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V, 10). Candidus videlicet ex divinitate, 79.0766C| rubicundus ex sanguine: candidus per justitiam vitae, rubicundus ex cruore passionis. Aetas humanitatis Domini integra est omnis ejus operatio perfecta, in qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22). Bene autem dicitur, nec portaverit jugum. Scriptum quippe est: Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Quia igitur Dominus nulli peccato succubuit, jugum minime portavit. Sequitur: Tradesque eam Eleazaro sacerdoti, qui ductam extra castra immolabit in conspectu Domini. Quid est quod haec vacca ad immolandum sacerdoti traditur, nisi quod incarnatus Dominus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum in Judaici populi manus datur? Qui etiam extra castra in conspectu Domini immolatus est, quia videlicet extra portam passus. Unde et per Paulum dicitur: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ad eum extra castra, improperium ejus portantes. 79.0766D| Non enim habemus hic civitatem manentem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 12). Idcirco enim extra portam passus est, ut a conversatione nos vitae praesentis quasi a civitate foras duceret, et a terrena inhabitatione cor nos avellere persuaderet. Bene autem dicitur quia immolabit in conspectu Domini. Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi exstinctus est, sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. Et intinget digitum in sanguine ejus. Quid per digitum nisi discretio nostrae operationis accipitur? In sanguine ergo vaccae digitum intingere est in passione incarnationis dominicae nostra opera consecrare, ut passionem ejus, quam cognoscimus, 79.0767A| imitemur. Sicut scriptum est: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Eleazar itaque sacerdos et immolat, et in sanguinem ejus digitum intingit, quia videlicet plebs Judaea ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est; ex electorum vero parte operationem humilitatis ejus imitata. Et spargit contra fores tabernaculi. Quid hoc loco tabernaculum, nisi tota simul Synagoga accipitur? Qui ergo tinxerit in sanguine ejus digitum, eumdem sanguinem contra fores tabernaculi aspergat, id est quisquis passionis ejus vias imitatur, Synagogae non credenti et resistenti per exempla bona, per praedicationem rectam, signum bene vivendi praebeat. Contra fores enim tabernaculi vaccae sanguinem aspergere est resistenti plebi Judaicae per praedicationem rectam et per sancta opera passionis ejus exempla monstrare. Bene autem dicitur ut digitus in ejus sanguine septem vicibus intingatur, et aspergatur, in septenario autem numero 79.0767B| perfectio accipitur. Unde et septem diebus universum tempus impletur, et sanctus Spiritus septiformis vocatur (Isa. XI). Septem ergo vicibus in sanguine ejus digitium intingere est per perfectam operationem mysterium passionis ejus imitari. Et septem vicibus contra Synagogam aspergere est perfecta praedicatione sacramenta incarnationis ac passionis ejus infidelibus denuntiare. Comburetque eam cunctis videntibus juxta castra, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis. Quid per carnem et pellem, quid per sanguinem et fimum vaccae, nisi carnalia sacrificia in testamento veteri habita, quae infirmitatem denuntiabant Domini, designantur? Quae omnia postmodum spiritualiter a Patribus intellecta juxta exterius ministerium stercora sunt notata. Unde Paulus cum de sarificiis carnalibus loqueretur, dicit: Propter quem omnia detrimentum faciens, arbitror ut stercora (Philip. III, 8). Quae flammae traduntur, quia quamvis carnaliter primum sunt exhibita, postmodum per sanctum Spiritum intelligentiae 79.0767C| igne consumpta sunt. Possumus tamen in eadem vacca, id est in ipsa infirmitate incarnationis Dominicae, carnem, pellem, sanguinem et fimum, singula quaeque ejus opera accipere. Quid enim per carnem, et pellem, nisi exterior ejus operatio designatur? Quid per sanguinem, nisi subtilitas internaque virtus exteriora acta vivificans? Quid per fimum, nisi lassitudo, sitis, esuries, timor mortis, et quaeque ex humanitate suscepta voluit, designantur? Quidquid enim ex defectu nostrae mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit. Quae tamen omnia quae ex nostra infirmitate suscepit, quia pro nostra redemptione exhibuit, igne concremanda sunt, id est juxta virtutem sancti Spiritus intelligenda, ut quaeque ab eo corporaliter gesta sunt, per incorporeum divinitatis ejus spiritum disposita sentiantur. Ubi et bene subjungitur: Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat. Cedrus quippe, et altum 79.0767D| et imputribile lignum; hyssopus vero herba valde humilis, quae tamen inflammationem amovet pulmonis. Quid enim per cedrum, nisi alta et perseverans contemplatio? Quid in hyssopo, nisi mansueti cordis humilitas designatur? Quia qui jam alta contemplatione superna attollitur, necesse est ut per humilitatis compassionem inferioribus condescendat, et non se ex eo, quod habet, erigat, sed quidquid habet, his etiam qui illud non habent, praedicando libenter impendat. Quid vero in cocco bis tincto, nisi charitatis virtus exprimitur? Quae coccus bis tinctus dicitur, quia charitas per flammam sancti amoris accensa duobus exhiberi praeceptis jubetur, id est 79.0768A| dilectione Dei, et dilectione proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici praecepto formata, ut sic diligatur Deus, ne deseratur proximus; sic diligatur proximus, ne contemnatur Deus. In hac ergo flamma quae vaccam vorat, cedrum, hyssopum, bis tinctum coccum sacerdos mittat. Omnes enim, qui in Christum credimus, sacerdotes sumus. Unde scriptum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Sed quidquid per ignem contemplationis alte sentimus, quidquid per mansuetudinem humilitatis agimus, quidquid per ignem charitatis habemus, in spiritu passionis Dominicae tingere debemus, ut omne quod in nobis est illum imitetur a quo est, ne si extra imitationem passionis ejus aliquid agimus, non tam virtutem quam vitium agamus. Mittatur ergo in flammam quae vaccam vorat cedrus, id est perseverantia, atque altitudo contemplationis nostrae comburatur igne passionis Dominicae. Mittatur in flammam, quae vaccam vorat hyssopus, id est humilitas cordis nostri veritatem, 79.0768B| mansuetudinem, examinationem Dominicae passionis trahat; mittatur in flammam quae vaccam vorat bis tincta. Bis tinctus coccus, id est charitas, quae ad amandum Dominum et proximum excitans assidue nos contemplari passionem Dominicam compellat, ut in ipsa discat opera recta quae faciat. Potest tamen aliter intelligi, ut per cedrum significetur spes quae alta appetit; per hyssopum vero quae etiam calore suo stomachi immunditiam purgat, significetur fides quae in imis adversa aequanimiter tolerat, et quidquid ex anteactis peccatis contractum fuerat, mundat. Per coccum quoque, ut dictum est, exprimitur charitas. Unusquisque igitur nostrum in flammam, quae vaccam vorat, cedrum, hyssopum et coccum bis tinctum mittat, id est in sacrificio passionis Dominicae spem, fidem, et charitatem exhibeat, ne passionem Redemptoris sui sine causa audiat, si non haec etiam opera necessario subjungat. De quibus tribus Paulus apostolus dicit: Nunc autem manent 79.0768C| fides, spes, charitas; major autem his est charitas (I Cor. XIII, 13). Unde et hic coccus extremo ponitur, quia videlicet fide et spe completa, cum ad aeternam patriam venerimus, sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. Potest iste sacerdos, vel is qui vaccae carnes, pellem, sanguinem et fimum comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum supposita plebe in nece Domini consentientis signare. Unde et adhuc apte subjungitur: Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. Quid enim per vesperum, nisi finem mundi accipimus? Et Sacerdos iste vel is, qui vaccam igni tradidit, id est Judaicus populus, usque ad vesperum immundus est, quia usque ad finem mundi infidelis remanet. Sed lotis vestibus suis et corpore, ad vesperum castra ingreditur, quia fine mundi veniente, mundatis infidelitatis suae operibus, etiam Judaicus populus ad cognitionem conditoris sui revertitur. Sicut scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae 79.0768D| salvae fient (Isa. X, 22; Rom. IX, 27). Et sicut rursum scriptum est: Donec plenitudo Gentium introierit, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. II, 25). Ad vesperum igitur lotis vestibus sacerdos intra castra redit, qui ante vesperum commaculatus est, quia infidelis populus usque ad finem mundi extra mandata vitae velut extra castra est positus. Sed cum aqua baptismatis et poenitentia lavatur, tunc ad cognitionem fidei ad vesperum, id est in fine mundi, quasi ad castra revertitur. Potest intelligi quod iste sacerdos, et lotis sit vestibus, et tamen usque ad vesperum immundus; quia idem Judaicus populus ex eorum parte qui crediderunt, quasi jam vestes 79.0769A| lavit, sed ex eorum parte qui necdum credidere, adhuc immundus usque ad vesperum permanet. Lavat ergo vestimenta et corpus, quia credendo, exteriora opera et interiorem mentem a pravis actionibus mundat, et plene tunc ad castra revertitur, cum ad fidem perfecte revocatur. Sed quia Judaea in infidelitate ex reproborum parte perdurante, ad fidem gentilitas ingreditur, et mysteria divinae incarnationis intelligit, recte illic subjungitur: Colliget autem cineres vaccae vir mundus, id est gentilis populus jam fide mundatus. Unde scriptum est: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 8). Vaccae cineres colligit, qui subtilissima sacramenta divinae incarnationis agnoscit. Et vaccam quam sacerdos combussit, ejus cineres vir mundus colligit. Quia infirmitatem Domini, quam Judaicus populus in morte mactavit, ejus subtilissima mysteria populus gentilis intelligit. Bene autem sequitur: Et effundet in loco purissimo extra castra. Quia idem gentilis populus qui secreta ac mystica divinae incarnationis agnoscit, bona quae 79.0769B| accipit praedicare non cessat, ut quod ipse didicerit, aliis etiam nescientibus innotescat. Sed quia secreta ac mystica incarnationis Dominicae pravis ac pollutis mentibus non sunt tradenda, bene dicitur: Effundet in loco purissimo extra castra. Extra castra quippe fuerat omnis gentilitas, quia extra legem, extra sacrificium, extra synagogam, sed tamen ad fidem veniens cor mundavit. Et in ea cineres vaccae effunduntur, quia mundo corde gentilitas mysterium Dominicae incarnationis credit. Multi itaque ex gentilitate conversi, praedicatores facti sunt, et eidem gentilitati ad fidem redemptoris nostri mysteria tradidere. Vir ergo mundus in loco purissimo vaccae cineres fundit, dum quilibet doctor ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem corda gentilium requirit, et mysteria eis Redemptoris nostri tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina praeceptorum tenetur. Unde et recte subjungitur: Ut sint 79.0769C| multitudini filiorum Israel in custodiam. Israel nam que interpretatur, videns Deum, et non immerito conversa gentilitas Israel dicitur quae jam Deum fide contemplatur. Isti ergo cineres multitudini filiorum Israel in custodiam fiunt, quia subtilia sacramenta mundis gentium cordibus tradita, in mentis munitionem vertuntur. Bene autem subditur: Et in aquam aspersionis. Propter operationem namque in custodiam nostram sunt cineres, propter baptismum vero in aqua aspersionis cineribus ejus utimur. Et dum consideratis ejus operibus nostra acta sub disciplinam redigimus, vaccae cineres in custodia nostra servamus, quia dum secreta atque subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis et munditiam et perseverantiam providemus. Apte autem subjungitur: Quia pro peccato combusta est vacca. Ait enim de eisdem cineribus ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis, quia pro peccato combusta est vacca. Tunc enim nos sub custodia provide custodimus, cum 79.0769D| Redemptorem nostrum pro nostris iniquitatibus passum sollicite consideramus. Perpendimus namque quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis. Perpendimus quid ad justitiam fidei adducti, ejus gratiae debeamus, qui et in iniquitatibus positi intercessionem mortis ejus accipimus. In custodia ergo nobis cineres fiunt, quia pro peccato combusta est vacca, dum passionis ejus mysteria sollicite contemplantes, quae operari debeamus, agnoscimus, qui Redemptorem nostrum etiam pro iniquis nobis mortuum non ignoramus.
CAP. XIV.-- Item unde supra.
In expositione beati Job, lib. VI (Num. 56):--Vaccam mactamus, cum carnem a lascivia suae voluptatis exstinguimus. Quam cum hyssopo lignoque 79.0770A| cedrino, ac cocco offerimus, quia cum maceratione carnis sacrificium fidei, spei, et charitatis adolemus. Hyssopus quippe interna nostra mundare consuevit. Et per Petrum dicitur: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Lignum cedrinum nulla putredine deficit, quia spem coelestium terminus non consumit. Unde et per primum pastorem mox dicitur: Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem. Coccus rubro calore flammescit, quia quem implet charitas, incendit. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Sed bis tinctus coccus offerri praecipitur, ut videlicet ante interni judicis oculos, charitas nostra, Dei et proximi dilectione coloretur, quatenus conversa mens nec sic pro amore Dei quietem diligat, ut curam proximi utilitatemque postponat; nec sic pro amore proximi occupationi inserviat, ut quietem funditus deserens, ignem in se superni amoris exstinguat. Quisquis ergo semetipsum 79.0770B| Deo jam sacrificium obtulit, si perfecta desiderat, curet necesse est ut non solum ad operationis se latitudinem, verum etiam ad culmina contemplationis extendat. Sed inter haec magnopere sciendum est, quia valde inter se diversae sunt conspersiones animorum. Nonnulli namque hominum ita otiosae mentis sunt, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant, et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Unde necesse est, ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati operis dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt. Et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est quod nonnulli inquieti spiritus dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, 79.0770C| usque ad perversa dogmata erumpunt, et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt.
CAP. XV.-- Vas, quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit (Num. XIX, 15).
Cum de silentii servanda disciplina tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 17), adjunctum est: Vas, quod non habuerit operculum, etc.--Tegmen operculi vel ligatura est censura disciplinae silentii, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens, nullo velamine taciturnitatis operitur.
CAP. XVI.-- Quod Balaam, visione angeli, tarditate asinae, a coepto itinere praepeditur (Num. XXII, 31, 32, 33).
79.0770D| Cum de repressa ad cognitionem sui prima intentione mentis, per macerationem infirmitatis corporeae tractaretur, in cod. Reg. past. part. III (Cap. 12, admon. 13), adjunctum est: Quod Balaam, visione Angeli, tarditate asinae, etc.--Balaam pervenire ad propositum tendit, sed ejus votum animal cui praesedit praepedit. Prohibitione quippe immorata asina angelum videt, quem humana mens non videt; quia plerumque caro per molestias tarda, flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem qui sibi obviat, innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum animal, quod in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 79.0771A| (II Petr. II, 15). Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat, ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem, non mentem mutavit.
CAP. XVII.-- Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10).
Cum de perseverantiae studio in bonis operibus tractaretur in expos. beati Job, lib. XXXIII (Num. 43), adjunctum est: Moriatur anima mea morte justorum, etc.--Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam qui prolixas ad Dominum preces habent, sed vitam deprecantium non habent; nam promissa coelestia petitionibus sequuntur, operibus fugiunt. Hi nonnunquam etiam lacrymas in oratione percipiunt, sed cum post orationis tempora eorum mentem superbia pulsaverit, illico in fastu elationis intumescunt. Cum avaritia 79.0771B| instigat, mox per incendia avidae cogitationes exaestuant. Cum luxuria tentaverit, in illicitis protinus desideriis anhelant. Cum ira suaserit, mox mansuetudinem mentis flamma insaniae concremat. Ut ergo diximus, et fletus in prece percipiunt, et tamen expletis precibus, cum vitiorum suggestione pulsantur, nequaquam pro aeterni regni disiderio se flevisse meminerunt. Quod aperte de se Balaam innotuit, qui justorum tabernacula conspiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam, quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit. Et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia optavit.
CAP. XVIII.-- Item unde supra.
In codice Regul. past., part. III (Cap. 30, admon. 31). Sollicite considerandum est, quia ita plerumque 79.0771C| mali inutiliter compunguntur ad justitiam, sicut plerumque boni innoxie tentantur ad culpam. Fit quippe mira, exigentibus meritis, dispositionis internae mensura, ut et illi dum de bono aliquid agunt, quod tamen non perficiunt, superbe inter ipsa, quae etiam plenissime perpetrant, mala confidant. Et isti dum de malo tentantur cui nequaquam consentiunt, quo per debilitatem et infirmitatem titubant, eo gressus cordis ad justitiam per patientiam et humilitatem verius figant. Balaam quippe justorum tabernacula respiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed cum compunctionis tempus recessit, in eorum perditione consilium dedit, quibus etiam in morte similis fieri concupivit. Et cum avaritiae tempus reperit, statim oblitus est bonum sibi innocentiae, quod optavit. Hinc Paulus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris 79.0771D| meis (Rom. VII, 23). Qui profecto idcirco tentatur ut in bono robustius ex ipsa infirmitatis suae cognitione solidetur. Quid est ergo quod ille compungitur, et tamen justitiae non appropinquant; iste tentatur et tamen eum culpa non coinquinat, nisi hoc quod aperte ostenditur, quia nec malos bona imperfecta adjuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant (In expos. beati Job, l. XXXIII, n. 43). Virtutis namque pondus oratio non habet, quam nequaquam perseverantia continui amoris tenet. Quo contra bene de Anna flente perhibetur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18), quia videlicet mens ejus nequaquam post preces inepta laetitia lasciviendo perdidit, quod orationis suae tempore gemituum rigore exquisivit.
CAP. XIX.-- Item unde supra.
In expos. Evangelii, hom. 15 (Num. 2):--Multi cum verbum contra avaritiam audiunt, eamdem avaritiam 79.0772A| detestantur, rerum omnium contemptum laudant, sed mox ut viderit animus quod concupiscat, obliviscitur quod laudabat. Multi cum verbum contra luxuriam audiunt, pollutiones carnis non solum perpetrare non appetunt, sed etiam perpetratas erubescunt; sed mox ut carnis species eorum oculis apparet, sic mens ad desideria rapitur, ac si adhuc ab ea nihil sit contra haec eadem desideria deliberatum, et damnanda agit qui quidquid egisse se meminit, jam et ipse damnavit. Saepe etiam contra culpas compungimur, et tamen post fletum ad easdem culpas redimus. Sic Baalam Israelitici populi tabernacula contemplatus flevit, eisque se similem fieri in morte depoposcit dicens: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed mox ut hora compunctionis transiit, in avaritiae nequitiam exarsit. Nam propter promissa munera in ejus populi mortem consilium dedit, cujus morti se fieri similem optavit, et oblitus est quod planxerat, cum exstinguere noluit quod per 79.0772B| avaritiam ardebat.
CAP. XX.-- Dixit homo, cujus obturatus est ocutus; dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus (Num. XXIV, 34).
Cum de laudabili electorum providentia, et cavenda reproborum caecitate tractaretur, in expos. beati Job, lib. XV (Num. 58), adjunctum est: Dixit homo, cujus obturatus est oculus, etc.--Nescit impius mala quae facit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam coeperit. Consilium enim Balaam contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem, qui ne peccare debeant, praevident; eorum videlicet oculi ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit; quoniam post culpam jam in poena sua conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.
CAP. XXI.-- Item unde supra. 79.0772C|
In expositione beati Job, l. XXVII (Num. 59).--Saepe quidam aeterna judicia mirantur, praedicamenta coelestis patriae cum audiunt diligunt, mira opera internae dispositionis obstupescunt, sed tamen amando et vivendo ad haec eadem opera assurgere negligunt. Jacentes ergo Dei miracula considerant, qui ejus potentiam sciendo pensant, sed vivendo non amant. Per contemplationem quippe in consideratione oculos tendunt, sed tamen per intentionem sese a terra non erigunt. Hinc ergo in Balaam exprobratione dicitur: Qui cadens apertos habet oculos. Multa namque de adventu Redemptoris dixerat, et quae novissimis temporibus erant ventura praevidebat, sed tamen ei vivendo assurgere noluit, quem praevidendo praedicavit. Jacens ergo apertos oculos habuit, cum ejus mentem et prophetia ad coelestia tenderet, et avaritia in terra retineret. Jacens apertos oculos habuit, qui eum videre de superioribus potuit, quem prostratus in infimis non amavit.
CAP. XXII.-- Robustum est quidem habitaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum, etc. (Num. XXIV, 21). 79.0772D|
Cum de electorum qua Deo adhaerent fixa spei certitudine tractaretur in expos. beati Job, l. XXXI (Num. XCXIV), adjunctum est: Robustum est quidem habitaculum tuum, etc.--Cinaeus, possessor interpretatur. Et qui sunt qui praesentia possident, nisi hi qui ingenio sapientiae saecularis callent? Qui in hoc veraciter robustum sibi habitaculum construunt, si per humilitatem parvuli apud semetipsos facti, in Christi sublimitate nutriantur; si semetipsos infirmos sentiant, et in excelsa humilitate cogniti Redemptoris fovendam mentis fiduciam ponant, si ima non appetant, si omne quod praeterit cordis volatu transcendant. Videamus sanctum virum qualiter in petra ponat nidum suum. Ait enim: Nostra conversatio in coelis est 79.0773A| (Philip. II, 6). Et rursum: Cui conresuscitavit nos, et consedere fecit in coelestibus (Ephes. III, 21). In petra ponit nidum, quia profecto in supernis figit consilium. Non vult mentem in fluxa dejicere, non vult per abjectionem conversationis humanae in infimis habitare. Tunc Paulus in carcere fortasse tenebatur, cum se sedere cum Christo in coelestibus testaretur. Sed ibi erat, ubi ardentem jam mentem fixerat, non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat.
CAP. XXIII.-- Terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium; et nos servi tui habemus jumenta plurima, precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem (Num. XXXII, 4, seq.).
Cum de reprobatione quorumdam intra Ecclesiam 79.0773B| positorum, fidem non medullitus, sed specie tenus tenentium tractaretur in expos. beati Job, l. XXVII (Num. 24, 25), adjunctum est: Terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, etc.--Sunt nonnulli in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt, etiam in humilitatis loco immanes apud se esse minime desistunt. Hos plerumque videas honoribus extolli, voluptatibus perfrui, rerum multiplicitate dilatari. Hi saepe nihil praecipue, nisi praeesse caeteris appetunt, a multis timeri gratulantur, recte vivere negligunt, et rectae vitae famam habere concupiscunt, adulatores quaerunt, favoribus intumescunt. Et quia in rebus praesentibus prompti sunt, ventura gaudia non requirunt. Cumque eos multiplex actio occupat, etiam a semetipsis alienos demonstrat. Et tamen si qua fidei tentatio exsurgat, quia in ea saltem specie tenus continentur, hanc verbis, hanc laboribus defendunt, et coelestem patriam vindicant, nec tamen amant. Quos bene apud Moysen filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse exprimunt, quae multa pecora 79.0773C| et jumenta possidentes, dum extra Jordanem ea quae viderant campestria concupiscunt, in repromissionis terra haereditatem habere noluere, dicentes: Terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus jumenta plurima, precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Qui igitur jumenta plurima possident Jordanem transire refugiunt, quia quos 79.0774A| multa mundi implicamenta occupant, habitationem coelestis patriae non requirunt, sed ipsa eos quam specie tenus tenent, fides increpat, ne otii delectatione torpescant, atque exemplo suo alios a laboris tolerantia et studio longanimitatis frangant. Unde eis per Moysen dicitur: Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel? (Num. XXXII, 7.) Sed quia erubescunt non defendere quod confitentur, pro eadem fide, quam professi sunt, ad certamen properant, eamque non sibi, sed proximis vendicant. Unde et ad Moysen dicunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulisque nostris urbes munitas; nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel (Ibid., XVI). Qui mox fortes pro aliis veniunt, et repromissionis terram ab hostibus liberant et relinquunt, atque ad pascenda armenta extra Jordanem redeunt. Multi quippe, quamvis fideles curis praesentibus occupati, quasi armenta extra Jordanem pascunt, quia contra fidem baptismatis 79.0774B| tota mente omnique desiderio rebus perituris inserviunt. Qui tamen, ut diximus, cum fidei tentatio oritur, defensionum armis accinguntur, hostes fidei trucidando superant, et haereditatem terrae repromissionis, id est fructum fidei non amant, sicque pro illa pugnant ut tamen sua pignora extra illam deponant. Quia enim parvulos foris habent, affectum in ejus habitatione non habent. Unde ad campestria redeunt, quia ab altis cacuminibus montium quasi a spe coelestium dilabuntur, ut extra repromissionis terram bruta animalia nutriant; quia ad pascendos vanis desideriis irrationabiles animi motus elaborant; quia aeternae lucis quanta sit claritas nesciunt, qui transitoriis occupationibus occupantur, et dum terrenis rebus superbiunt, coelestis sibi luminis aditum claudunt.
CAP. XXIV.-- Quod post mortem summi pontificis homicida jubetur reverti in terram suam (Num. XXXV, 27, 28). 79.0774C|
Cum de absolutione humani generis per interpositum mortis Christi sacrificium tractaretur homil. 6 in Ezech. (Num. 15), adjunctum est: Quod post mortem summi pontificis, etc.--Quid est quod homicida post mortem summi pontificis ad absolutionem redit, nisi quod humanum genus quod peccando sibimetipsi mortem intulit, post mortem veri sacerdotis, videlicet Redemptoris nostri, absolutionem sui reatus accepit?
LIBER QUINTUS. De Testimoniis in Deuteronomium. CAPUT PRIMUM.-- Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut. VI, 5). 79.0773D|
Cum de modo dilectionis Dei, ac proximi, ejusque exercitio tractaretur in expos. beati Job, l. VII (Num. 28), adjunctum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc.--Duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi. Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi Dei amor nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit, et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum, praemisit dicens: Diliges Dominum Deum tuum, ut videlicet in terra pectoris 79.0774D| nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum, quia amor Dei ex proximi amore calescit, testatur Joannes, qui increpat dicens: Qui non diligit fratrem suum, quem videt; Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. Saepe vero omnipotens Deus, ut quantum quisque a charitate ejus ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit, innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insectantur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis 79.0775A| positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam Sapiens dicit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat, quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur.
CAP. II.-- Dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam (Deut. XI, 14).
Cum de praedicatione Veteris ac Novi Testamenti tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 5), adjunctum est: Dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam. --Quid hoc loco per pluviam, nisi verba sacrae praedicationis accipimus? Sicut de sanctis doctoribus a Judaeae praedicatione suspensis accipimus. De quibus etiam scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Quorum 79.0775B| sanctae praedicationis verbo irrigamur, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus. Unde recte per Psalmistam dicitur: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). His doctrinae fluentis infundi propheta nos admonet dicens: Sitientes, venite ad aquas (Isa. LV, 1). Qui dum extrema parte jam saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi pluvia serotina irrigamur. Quae nimirum serotinae pluviae praedicatio, ex ejus ad nos sacrificio prodiit, qui per Psalmistam dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Quia enim Redemptor noster juxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit. Populo ergo repromissionis terram intraturo pluvia temporanea et serotina in munere promittitur, quod nos factum spiritualiter jam videmus. Temporaneam quippe pluviam dedit, quia electis suis priori tempore legis intellectum contulit; serotinam quoque pluviam tribuit, quia praedicari diebus ultimis incarnationis suae mysterium fecit.
CAP. III.-- Circumcidite praeputia cordis vestri (Deut. X, 16). 79.0775C|
Cum de resecandis superfluis cogitationibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 12), adjunctum est: Circumcidite praeputia cordis vestri. --Quid per hanc praeputii circumcisionem signatur, nisi postquam luxuriam a carne exstinguitis, etiam superflua a cogitatione resecate?
CAP. IV.-- Non arabis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium (Deut. XV, 19).
Cum de cavenda ostentatione in bonae operationis primordiis tractaretur in expos. beati Job, l. VII (Num. 78, 79), adjunctum est: Non arabis in primogenito bovis, etc.--Quid per hujus prohibitionis exemplum, nisi vitam bene inchoantium Moyses humanis occupationibus exercere prohibuit? In primogenito quippe bovis arare est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. 79.0775D| Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona opera nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia etsi quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus; et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis, quasi subducto vellere ostendat. Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid forte, simplex, innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum, nulla laudis appetitione maculatur. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commista, et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona 79.0776A| quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent.
CAP. V.-- Item unde supra.
In expositione Ezechielis, hom. 2:--Primogenitum bovis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis bonam operationem. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque etenim infirmi sumus, continere nos inter nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus amittamus, quia et arbusta plantata si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; at si semel radicem fixerint, manus tangit, et tamen nihil officit; venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi parietes, si impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Mens itaque quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit 79.0776B| exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plusquam tolerare valet concutitur flatibus, arescat. Ad exemplum ergo non sunt ostendenda nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam etsi Timotheo dicitur: Praecipe haec et doce, nemo adelescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12), sciendum est quia ei adolescentia in annis non in moribus fuit. Quamvis in sacro eloquio nonnunquam adolescentia juventus vocetur. Unde scriptum est: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccl. XI, 9).
CAP. VI.-- Non apparebis in conspectu Domini vacuus (Deut. XVI, 16).
Dum per cessationem rerum transeuntium, de mansuro bonae operationis exercitio tractaretur in 79.0776C| expos. beati Job, l. VII (Num. 38), adjunctum est: Non apparebis in conspectu Domini vacuus. --In conspectu Domini vacuus apparet, qui nihil secum de fructu sui laboris portat. Alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat. Sed quia cuncta haec quisque moriens deserit, ante Dominum vacuus apparet, quia secum ante judicem nihil tulit. Hinc ergo per legem salubriter admonemur, dicentem: Non apparebis in conspectu Domini vacuus. Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non providet, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt, qui in semetipsis recta opera, quibus vitam mereantur ostendunt.
CAP. VII.-- Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20).
Dum de servanda in exhibitione operis mentis rectitudine tractaretur in expos. beati Job, lib. IX (Num. 79.0776D| 38), adjunctum est: Juste quod justum est exsequeris. --Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam, quam praetendit, justitiam venundare minime veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere.
CAP. VIII.-- Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet, ne forte proximus ejus cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam ejus (Deut. XIX, 5).
Cum de servanda increpationis mensura in proximi 79.0777A| correctione tractaretur, in expos. beati Job, I. X, adjunctum est: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, etc.--Ad silvam cum amico imus, quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur. Et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit, cum sese increpatio plusquam necesse est in asperitatem pertrahit, ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutiens occidit, quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plusquam debuit addicit. Sed is qui incaute lignum percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat, quia si, ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide ac charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur; eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit. Quia 79.0777B| cum districtus judex venerit qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit, quem sub ejus venia spes, fides et charitas abscondit. Citius ergo culpa dimittitur, quae nequaquam malitiae studio perpetratur.
CAP. IX.-- Si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore (Deut. XXII, 6).
Cum de discretione servandae allegoriae et historiae tractaretur, adjunctum est: Si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris, etc.--Per viam imus, quia praesentem vitam pergimus. Et nidus avis in arbore vel in terra est, quando verba historiae aut in contemplativa sunt, aut in activa vita. Nam praecepta activae vitae avis nidus in terra est, praecepta contemplativae nidus in arbore. Mater 79.0777C| vero pullis vel ovis incubat, quando ipsa historia intellectum spiritualem facit, et quaedam plene eloquens quasi pullos profert; quaedam vero ita insinuat, ut ex eis adhuc legentis animum ad altiora perducat, quasi adhuc sub se ova continet, ex quibus pullos producat. Ova enim idcirco pariuntur, ut ex eis pulli debeant produci. Et sunt quaedam contemplativae vitae quae per quasdam modo imagines videntur, ut postmodum sicut sunt ipsa sua virtute et natura videantur. Nam Paulus ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et caecus cum per impositionem manuum Redemptoris jam lumen accipere coepisset, requisitus quid videret, dixit: Video homines velut arbores ambulantes (Marc. VIII, 24). Homo quippe natura rationabilis est, arbor autem nec sensibilis, nec vivens. Et quid iste illuminatus caecus significat, nisi genus humanum, cui cum Dominus contemplationis oculos aperiret, prius quaedam in aenigmate 79.0777D| conspicit, ut postmodum illa vera et rationabilia coelestium agmina sicut sunt possit aspicere. Unde et illic subditur: Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et coepit videre, et restitutus est ita ut videret clare omnia. Prius itaque per speculum vidit ex similitudine, ut postmodum videret clare ex perfectione. Ad contemplativam ergo vitam in his verbis mater ovis incubat, quia sacra historia hoc incipiendo in aenigmate insinuat, per quod postmodum certius demonstrans pullos viventes producat. Paulus quoque apostolus cum quosdam continentes vivere cognovisset, admonet, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 2). Et cum uxor habenda non sit, nisi liberorum procreandorum gratia, ne quis in fornicationis culpam laberetur, 79.0778A| concessit conjugibus aliquid, unde adhuc surgere ad meliora potuissent. Qui ergo hoc concessit, unde animus conjugum usque ad legalem culpam perduci potuisset, quasi mater avis in terra, id est historia in activa vita ova posuit. Ipsi quoque praedicatores sancti plus volunt Deum diligi, quam timeri; sed si timorem non insinuant, ad amorem minime perducunt. Unde prius terribilia, postmodum dulcia loqui solent, sicut per Psalmistam dicitur: Virtutem terribilium tuorum dicent, quia magnitudinem tuam narrabunt (Psal. CXLIV, 6). Ac deinde subjungitur: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Quando ergo terrent, ut ad amorem provocent, ova ponunt. Perfecta enim charitas foras mittit timorem, quia tunc pulli vivere incipiunt, quando jam formidini non succumbunt (I Joan. IV, 18). Ipsa quoque lex ova posuit, cum dixit: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 24). Sed pullos produxit postmodum, cum dixit: Non quaeres ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum (Levit. XIX, 18). Sed 79.0778B| notandum quid de hac matre pullorum dicatur: Non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios. Quia videlicet in quibusdam locis praetermittenda est historia, ut solius matris pulli, id est spiritualis intelligentiae sensus nobis in esum veniant; nec nos mater, sed pulli reficiant. Quia non debemus de historiae exemplo, sed de spiritualibus intellectus sensibus satiari. Cum enim legimus aurum et argentum Aegyptiorum ab Israelitico populo petitione deceptoria subreptum, et rursum cum legimus carnalia sacrificia omnipotenti Deo exhibita, quid in hoc verborum nido nisi mater dimittenda est, et filii tenendi? Nos enim cum a quibusque saecularibus vigilantiam ingenii in defensionem veritatis trahimus, et eorum eloquium in usum rectitudinis vertimus, quid aliud quam ab Aegyptiis aurum et argentum tollimus? ut ex eo et nos divites effecti, et illi valeant pauperes ostendi. Sicut scriptum est: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor. X, 6). Et cum nostra corpora per abstinentiam 79.0778C| domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Deo exhibemus? Sicut rursum per Paulum dicitur: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem (Rom. XII, 1). Matrem igitur dimittentes pullos edimus, cum historiae exempla dimittimus, sed ex ea allegoriarum sensus in mente retinemus. Ubi recte additur: Ut bene sit tibi, et longo vivas tempore, quia longo tempore ille vivit, qui per spiritualem intelligentiam aeternitatis annos apprehendit.
CAP. X.-- Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII, 10).
Cum de imperitorum doctorum cavenda societate tractaretur, in expos. beati Job, l. I (Num. 23), adjunctum est: Non arabis in bove simul et asino. --In bove simul et asino homo arare prohibetur, ac si aperte diceretur: Fatuos sapientibus in praedicatione non socies, ne per eum qui implere non valet illi qui praevalet obsistas.
CAP. XI.-- Non indues vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11). 79.0778D|
Cum de vitando duplicitatis vitio tractaretur, in expos. beati Job, l. VIII (Num. 87), adjunctum est: Non indues vestem ex lana linoque contextam. --Quid per hanc vestem, nisi hypocritarum persona signatur, qui benignitatem erga proximos ostendunt, et dolo suae iniquitatis operiunt? Per omne namque quod faciunt vel loquuntur, simplicitatem exterius exhibent, sed subtilitatem interius duplicitatis callent. Puritatem superficie simulant, sed semper malitiam sub specie puritatis occultant. Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis quae ex lana linoque conficitur, linum interius celat, lanam in superficie demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui 79.0779A| in locutione vel actione qua utitur intus subtilitatem malitiae operit, et simplicitatem foras innocentiae ostendit. Quia enim sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet, quasi sub lanae grossitudine linum latet.
CAP. XII.-- Item unde supra.
In expositione beati Job, l. VIII (Num. 87).--Scimus quia lana pinguis, linum vero subtile est. Vestis autem, quae ex lana et lino fit, lanam semper in superficie ostendit, et linum subter abscondit. Quid ergo per lanam, nisi simplicitas, et quid per linum, nisi subtilitas designatur? Et saepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, et interius subtilitatem malitiae contegit. Iste ergo veste se actionis suae quasi ex lana, et lino induit, quando ab eo simplicitas monstratur in superficie, et subtilitas malitiae servatur in mente.
CAP. XIII.-- Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperum lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra (Deut. XXIII, 10). 79.0779B|
Dum de purgatione illicitae cogitationis tractaretur, in expos. beati Job, l. IX (Num. 84), adjunctum est: Si fuerit inter vos homo, etc.--Quid hoc loco per nocturnum somnium, nisi tentatio occulta signatur, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur? Sed somnio nocturno pollutus extra castra egredi praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur. Culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. Pollutum ergo extra castra exire est turpi impugnatione laborantem sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperum lavatur aqua, cum, defectum suum conspiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, uti fletibus abluat omne quod animum occulta inquinatio accusat. Sed post occasum 79.0779C| solis ad castra redeat, quia defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Post aquam quippe occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur, ut jam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum interni ardoris gaudet.
CAP. XIV.-- Dum egreditur quis ad requisita naturae, mittat paxillum in balteo, et fossa humo abscondat quae egesta fuerint (Deut. XXIII, 12).
Cum de diluendis per compunctionis gratiam occultae tentationis maculis tractaretur, in expos. beati Job, l. XXXI (Num. 54), adjunctum est: Dum egreditur quis ad requisita naturae, etc.--Naturae corruptibilis pondere gravati, a mentis nostrae utero quaedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamina erumpunt; sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis 79.0779D| habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis fetidum erumpit abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas, subtili redargutione discussa, ante Dei oculos per compunctionis suae stimulum celatur.
CAP. XV.-- Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua (Deut. XXIV, 1).
Cum de postponenda cura rei transitoriae ob utilitatem spiritualium tractaretur, adjunctum est: Si acceperit homo uxorem, etc.-- Necessarium valde est 79.0780A| ut cura vitae praesentis edomari fortiter debeat, ne fortasse valeat dominari. Et cum terrena actio semel fuerit repulsa, non iterum repetenda, ne post tergum respiciat qui super aratrum manum posuisse videbatur. Hinc est enim quod per Moysen dicitur: Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus accipere eam in uxorem, quia polluta est. Ubi videlicet patet quia vis praecepti ratione juxta litteram caret. Cum enim Veritas dicat, excepta fornicationis causa uxorem dimitti non posse (Matt. 5), non sine culpa est hanc propter foeditatem dimitti. Sed homo uxorem accepit, cum actionis terrenae suscepit curam. Si foeditatem cognoverit, dat libellum repudii, et dimittit eam de domo sua, quia saepe ipsa terrena actio 79.0780B| priusquam haberetur, fortiter amabatur; cum habita fuerit, cujus sit foeditatis agnoscitur, cum esse polluta per peccata videtur. Dimittat ergo eam vir de domo sua, ut amorem ejus abjiciat a mente sua. Quae egressa alterum virum accipit, quia terrenam actionem, quam tu deseris, alius concupiscit. Sed fortasse et ipsi in odium quandoque ventura est, ut eam utiliter dimittat. Bene autem dicitur: Dimiserit, vel certe mortuus fuerit, quia unusquisque terrenam curam aut dimittit, aut moritur, id est aut non ei ex animo succumbit, aut propter eam funditus in animae vita succumbit. Sive ergo ea sequens maritus dimiserit, sive mortuus fuerit, maritus prior non poterit eam in uxorem accipere, quia polluta est; ut videlicet is qui semel curam terrenam atque praesentis vitae intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quoniam ipse se jam suo judicio polluit, qui eam prius ideo deseruit quia pollutam esse cognovit.
CAP. XVI.-- Non accipies loco pignoris superiorem aut inferiorem molam (Deut. XXIV, 6). 79.0780C|
Dum de servanda praedicationis mensura doctoribus, circa delinquentium confessionem proximorum tractaretur in expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 24), adjunctum est: Non accipies loco pignoris superiorem, etc.--Accipere aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae, quae rapiendis sunt avibus avidae, accipitres vocantur. Unde et Paulus ait: Sustinetis enim, si quis devorat, si quis accipit (II Cor. II, 20). Ac si diceret, si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris itaque pectore incessanter debet spes et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam timeat; incassum justitiam metuit, si non etiam de misericordia 79.0780D| confidat. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui peccatori praedicat, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe in solo eum timore derelinquat. Mola enim superior aut inferior tollitur, si per praedicantis linguam in peccatoris pectore, aut timor a spe, aut spes a timore dividatur.
CAP. XVII.-- Cum debet tibi quippiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Deut. XXIV, 10, seq.).
Dum de remittenda proximorum injuria, praesertim iis, qui veniam petunt tractaretur in expos. beati Job, l. 16 (Num. 6), adjunctum est: Cum debet tibi 79.0781A| quippiam frater tuus, etc.--Frater etenim noster debitor nobis efficitur, cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus. Unde de peccatore servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi (Matth. XVIII, 32). Et in Dominica quotidie oratione precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo, qui in nos peccasse cognoscitur, peccati ejus jam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum quod in nos perpetratum est, postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur, et veniam petit, jam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere jubemur, quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere, a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse in nos meminit, a nobis mox relaxatum sentiat, quod deliquit.
CAP. XVIII.-- Uxorem fratris sine filiis defuncti superstes frater accipiat, atque ad nomen fratris filium gignat. Quam si accipere forte renuerit, huic in faciem mulier exspuat, unumque ei pedem propinquus discalciet, ejusque habitaculum domus discalciati vocetur (Deut. XXV, 5). 79.0781B|
Dum de dono regiminis minime subtrahendo tractaretur Reg. past. part. 1 (Cap. 5), adjunctum est: Uxorem fratris sine filiis defuncti superstes frater accipiat, etc.--Frater defunctus ille est, qui post resurrectionis apparens gloriam dixit: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Qui quasi sine filiis obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non implevit. Hujus scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praevalet, imponatur. Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae perceperit, prodesse aliis non curat, bonis quoque ejus sancta Ecclesia exprobrans, ei quasi in faciem salivam jactat. Cui ex 79.0781C| uno pede calceamentum tollitur, ut discalciati domus vocetur. Scriptum quippe est: Calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 16). Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit.
CAP. XIX.-- Attende coelum et loquar, et audiat terra verba ex ore meo (Deut. XXXII, 1).
In expos. beati Job, l. 2 (Num. 51), adjunctum est: Attende coelum et loquar, etc.--Per coelum videlicet, signans praepositorum ordinem, per terram vero subditam plebem. Attende coelum et loquar; non enim insensibili, sed rationabili creaturae loquebatur.
CAP. XX.-- Expandit alas suas, et assumpsit eum (Deut. XXXII, 11).
In expos. beati Job, l. XXXII (Num. 7), adjunctum 79.0781D| est: Expandit alas suas, et assumpsit eum. --Quia nos parvulos Dominus, dum protegit, nutrit, et non gravi atque onerosa, sed levi et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more super nos avium alas tendit.
CAP. XXI.-- Suxere mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13).
Cum de mysteriorum per Christi adventum reseratione, ejusque fidelium meritis tractaretur hom. 2. in Evang. (Num. III, 4), adjunctum est: Suxere mel de petra, et oleum de firma petra. --Nusquam tale aliquid juxta historiam legitur, si tota Testamenti veteris series recenseatur. Nusquam de petra mel, nusquam oleum ille populus suxit. Sed quia, juxta Pauli vocem, Petra erat Christus (I Cor. X, 1), mel 79.0782A| de petra suxerunt, qui ejusdem Redemptoris nostri facta et miracula videre. Oleum vero de firma petra suxere, quia effusione sancti Spiritus post resurrectionem ejus ungi meruere. Quasi ergo in firma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia post resurrectionem suam factus jam impassibilis, per afflictionem spiritus, donum sanctae unctionis emanavit. De hoc oleo per prophetam dicitur: Computrescet jugum a facie olei (Isa. X, 27). Sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti, et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemoniacae jugum putruit.
CAP. XXII.-- Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum; comedet terram et nascentia ejus (Deut. XXXII, 22).
Dum de incorrecte delinquentium ultione perpetua tractaretur in expos. beati Job, l. 18 (Num. 35), adjunctum 79.0782B| est: Ignis exarsit ab ira mea, etc.--De his, quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos, nec doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Hinc ergo per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum. Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: Ignis exarsit ab ira mea. Quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: Non judicat Deus bis in idipsum (Nahum. I, 9). Qui tamen hic quod per prophetam de iniquis dicitur non attendunt: Et duplici contritione contere eos (Jerem. XVII, 18). Et id quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non credidere perdidit (Judae V). Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo 79.0782C| morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur. Ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Sequitur: Comedet terram, et nascentia ejus (In expos. beati Job, l. XXI, n. 19). Ignis quippe terram atque ejus nascentia comedit, cum libido carnem atque per hanc omnia bene acta consumit. Nam quidquid prodit ex fruge rectitudinis, hoc nimirum concremat flamma corruptionis.
CAP. XXIII.-- Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam illis (Deut. XXXII, 34, 35).
(In expos. beati Job, l. XII, num. 21, ante med.) --Quasi in sacculo delicta nostra signantur: quia hoc, quod nos exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in secreto judiciorum Dei sub quadam 79.0782D| occultatione servatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti exeat ad publicum judicii. Unde etiam per Moysen dicitur: Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam illis. Cum vero pro malis quae fecimus, disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec inulta hic deserit, nec in judicio punienda reservat.
CAP. XXIV.-- Ego occidam, et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39).
Cum de electorum purgatione, et divinae respectu gratiae tractaretur in expos. beati Job, l. 6 (Num. 42), adjunctum est: Ego occidam, etc. --Duobus modis omnipotens Deus vulnerat, quos reducere ad salutem curat. Aliquando enim carnem percutit, et mentis 79.0783A| duritiam suo pavore tabefacit. Vulnerando enim ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius, ut interius vivant. Recte ergo per Moysen loquitur, dicens: Ego occidam, et vivere faciam; percutiam et ego sanabo. Occidit enim ut vivificet, percutit ut sanet. Quia idcirco foris verbera admovet, ut intus vulnera delictorum curet. Aliquando autem etiamsi flagella exterius cessare videantur, interius vulnera infligit, quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit, sed percutiendo sanat, quia terroris sui jaculo transfixos, ad sensum nos rectitudinis revocat. Corda enim nostra male sana sunt, cum nullo Dei amore sauciantur, cum peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cum erga infirmitatem proximi nec quamlibet minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur ut sanentur, quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque eas sensibiles per ardorem charitatis reddit.
CAP. XXV.-- Et gladius meus devorabit carnes (Num. 42). 79.0783B|
Cum de percussione ultima carnaliter viventium tractaretur, in expos. beati Job, l. XVIII (Num. 20), adjunctum est: Et gladius meus devorabit carnes. --Dei gladius carnes comedit, quia in extremo judicio ejus sententia eos, qui carnaliter sapiunt, occidit.
CAP. XXVI.-- In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2).
Cum de dilectionis gratia erga divina praecepta electorum impressa cordibus tractaretur, homil. 30 in Evang. (Num. 5), adjunctum est: In dextera ejus ignea lex. --Quid per sinistram nisi reprobi, qui et ad sinistram ponendi sunt? Dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei ignea lex est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt; sed ad haec amoris intimi facibus inardescunt; sermo ad aurem ducitur, et mens eorum sibimet irata ex internae dulcedinis flamma concrematur.
CAP. XXVII.-- Qui dixerit patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro illos, et nescierunt filios suos; hi custodierunt eloquium tuum, et pactum servaverunt (Deut. XXXIII, 9). 79.0783C|
Cum de divino amore proximis praeferendo, eisdemque discretae compassionis studio diligendis tractaretur, in expos. beati Job, l. VII (Num. 41, 42), adjunctum est: Qui dixerit patri suo, et matri suae: Nescio vos, etc.--Ille scire Deum familiarius appetit, 79.0784A| qui prae amore pietatis nescire desiderat, quos carnaliter scivit. Gravi etenim damno scientia divina minuitur, si cum carnis notitia partitur. Extra cognatos ergo quisque ac proximos debet fieri, si vult parenti omnium verius jungi, quatenus eosdem quos propter Deum viriliter negligit, tanto solidius diligat, quanto in eis affectum solubilem copulae carnalis ignorat. Debemus quidem et temporaliter his quibus vicinius jungimur plus caeteris prodesse, quia et haec flamma admotis rebus incendium porrigit, sed hoc ipsum prius ubi nascitur incendit. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere, sed tamen hanc, cum cursum mentis praepedit, ignorare, quatenus fidelis animus, divino studio accensus, nec ea quae sibi sunt in infimis conjuncta despiciat, et haec apud semetipsum recte ordinans summorum amore transcendat. Solerti ergo cura providendum est ne carnis gratia subrepat, atque a recto itinere cordis gressum deflectat, ne vim superni amoris impediat, et surgentem mentem superimposito pondere deorsum premat. Sic 79.0784B| enim quisque propinquorum debet necessitatibus compati, ut tamen per compassionem non sinat vim suae intentionis impediri. Ut affectus quidem mentis viscera repleat, sed tamen a spirituali proposito non avertat. Neque enim sancti viri ad impendenda necessaria propinquos carnis non diligunt, sed amore spiritualium ipsam in se dilectionem vincunt, quatenus sic eam discretionis moderamine temperent, ut per hanc in parvo saltem ac minimo, a recto itinere non declinent. Quos bene nobis per significationem vaccae innuunt, quae, sub arca Domini ad montana tendentes, affectu simul et rigido sensu gradiuntur, quarum dum vitulos clausissent domi, scriptum est: Pergentes et mugientes, dantes quidem ab intimis mugitus, sed tamen a coepto itinere non deflectentes gressus (I Reg. VI, 10).
CAP. XXVIII.-- Ferrum et aes calceamentum ejus (Deut. XXXIII, 25).
Cum de praedicatione sanctae Ecclesiae tractaretur, in expos. beati Job, l. XXXIV (Num. 19), adjunctum 79.0784C| est: Ferrum et aes calceamentum ejus. --Hoc sub specie de sancta Ecclesia per Moysen dicitur. Calceamentum quippe in Scriptura sacra munimen praedicationis accipitur, sicut scriptum est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 16). Quia ergo per ferrum virtus, per aes autem perseverantia exprimitur, ferrum et aes calceamentum ejus dicitur, dum praedicatio illius acumine simul et constantia munitur. Per ferrum enim mala adversantia penetrat, per aes autem bona quae proposuit longanimiter servat.
IN LIBRUM JOSUE. CAPUT PRIMUM.-- Axa filia Caleph sedens super asinum suspiravit; cui dixit pater suus: Quid habes? Ad quem illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram australem, et aridam dedisti mihi; junge et irriguam. Deditque ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius (Josue, XV, 19). 79.0783D|
Cum de distinctis compunctionum modis tractaretur, Dial. l. 3 (cap. 34), adjunctum est: Axa filia Caleph sedens super asinum suspiravit, etc.-- Axa super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet, quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro, cum magno gemitu quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram australem, et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque 79.0784C| ferventes sunt, oportet nimirum ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis, mala etiam quae antea perpetraverunt deplorent. Et licet in multas species compunctio dividatur, quando singulae quaeque 79.0784D| a poenitentibus culpae planguntur, unde ex voce quoque poenitentium Jeremias ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48), principaliter tamen compunctionum genera duo sunt, quia Deum sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recordatur, pro his perpeti aeterna supplicia pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur; et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae societas beatorum spirituum, quae majestas 79.0785A| aeternae visionis Dei, et amplius plangit quia a bonis perennibus deest, quam flevit prius quando mala aeterna metuebat. Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni dilectionis. Quod bene in hac sacra veracique historia figurata narratione describitur. Quia ergo, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit. Irriguum vero inferius accipit cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, ac post irriguum superius datur. Sed quia compunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius commemorare debuisset.
CAPUT II.-- Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius (Josue, XVI, 10).
Dum de electorum exercitio, operibus quibusdam reprehensibilibus ob utilitatem nutriendae humilitatis 79.0785B| in se, nec dum edomitis tractaretur, in expos. beati Job, l. IV (Num. 44), adjunctum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius. --Plerumque hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid retinentes sustinent ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Quod ad hoc, sicut dictum est, agitur, ut mens proficiens ad virtutem justitiae sua melius infirmitate roboretur. Et 79.0786A| inde verius in bonis luceat; unde eam etiam nolentem parva reprehensibilia humiliter obscurant. Unde et bene cum Israelitico populo percepta repromissionis terra partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus factus tributarius dicitur. Sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius. Quid enim Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium significat? Et saepe in magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. Sed dum inter acta sublimia vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen nobis tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium, quod subjicere non possumus, ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus. Ut eo de se mens, et in summis vilia sentiat, quo suis viribus, etiam parva, quae appetit, non expugnat. Unde bene rursum scriptum est: Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel (Jud. III, 1). Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur, 79.0786B| ut sese nostra intentio sollicita in certamine semper exerceat; et eo de victoria non superbiat, quo vivere in se hostes conspicit, a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo, reservatis gentibus, eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit quod ex se majora non subigit.
LIBER SEXTUS. De testimoniis in librum Judicum. CAPUT PRIMUM.-- Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, angelum vidit; ad cujus imperium protinus haedum coxit, quem super petram posuit, et jus carnium desuper fudit; quae angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra consumpsit (Jud. VI, 11, seq.). 79.0785B|
79.0785C| Dum de perfectorum solida mentis intentione adhaerentium studiis tractaretur in expos. beati Job, lib. III (Num. 59), adjunctum est: Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc.--Quid est frumentum virga caedere, nisi rectitudine judicii a vitiorum paleis virtutum grana separare? Sed haec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant. Qui occidi haedum praecipit, id est omnem appetitum nostrae carnis immolari, carnesque super petram poni, et jus carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4)? Carnes ergo super petram ponimus cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas etiam a se carnales cogitationes exinanivit. Quasi enim jus ex carne liquidum in petra funditur, quando mens a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quae tamen 79.0785D| mox angelus virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit. De petra autem ignis exit, et jus carnesque consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis, exurat. Perfecta enim mens solerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur, tergat.
CAP. II.-- De pugna Gedeonis adversus Madianitas (Jud. VII, 5, 6, 16, 17).
Dum de praefigurata Redemptoris incarnatione, electorumque ejus miraculis tractaretur in exposit. beati Job, l. XXX (Num. 73), adjunctum est: De pugna Gedeonis adversus Madianitas. --Gedeon cum 79.0786B| exercitus multitudinem ad bella produceret, divina illi admonitione praeceptum est ut ad fluvium veniens, omnes quos flexis genibus aquas haurire conspiceret a bellorum conflictu removeret. Actumque est ut trecenti viri tantummodo qui stantes manibus aquas hauserant remanerent. Cum his ad praelium 79.0786C| pergit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus et lagenis armavit. Nam sicut illic scriptum est: Accensas lampades miserunt intra lagunculas, et tubas in dextera, lagenas autem in sinistra tenuere, et ad hostes suos cominus venientes, cecinere tubis, confregere lagunculas, lampades apparuerunt, et hinc tubarum sonitu, illinc lampadum coruscatione territi hostes sunt in fugam conversi (Num. 72). De hoc namque bello per prophetam dicitur: Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian (Isa. IX, 4). Eripiens quippe Dominus gentilitatem superavit jugum oneris ejus, cum eam adventu suo ab illa daemoniacae tyrannidis servitute liberavit. Superavit virgam humeri ejus, cum percussionem illius quae ex perverso opere graviter deprimebat, ab humano genere Redemptor compescuit. Superavit sceptrum exactoris ejus, cum regnum ejusdem diaboli, qui pro pestifera perpetratione vitiorum exigere consueverat debita tributa poenarum, de fidelium corde destruxit (Num. 73). 79.0786D| Quid hoc est quod tale bellum per prophetam ad medium adducitur, et adventui Redemptoris nostri, istius pugnae victoria comparatur? An indicare nobis propheta studuit quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum, illa sub Gedeone duce pugnae victoria designavit? Talia nimirum illic acta sunt, quae quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quis contra arma veniens, arma deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant, si terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ipsa attestante didicimus, ne parva haec quae facta sunt perpendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens, Redemptoris nostri signat adventum. De quo scriptum est: 79.0787A| Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis, et potens; Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 7). Hic Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit. Gedeon namque interpretatur, circumiens in utero. Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia complectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum virginis humanitatem sumens venit. Quis est ergo circumiens in utero, nisi omnipotens Deus sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens? In quo utero et incarnatus est, et clausus non est. Quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis. Madian vero interpretatur de judicio. Ut enim hostes ejus repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit, et idcirco de judicio vocantur: quia alieni a gratia Redemptoris justae damnationis meritum 79.0787B| etiam in vocabulum trahunt nominis (Num. 74). Contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad praelium. Solet in centenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo per ter ductum centenarium numerum designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis? Cum his quippe Dominus noster adversarios fidei destruxit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecta sentire. Notandum vero est, quia iste ter centenarius numerus in tau littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam id quod in cruce eminet, adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in tau littera continetur, et per tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur; non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt, quibus dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Qui 79.0787C| sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius et se edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde et per Ezechielem prophetam dicitur: Signa tau super frontes virorum gementium, et dolentium (Ezech. IX, 4). Vel certe in his trecentis, qui in Tau littera continentur, hoc exprimitur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur. Ductique sunt ad fluvium ut aquas biberent, et qui aquas flexis genibus hausere, a bellica intentione remoti sunt. Aquis namque doctrina sapientiae, stante autem genu recta operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt genu flexisse perhibentur, a bellorum certamine prohibiti recessere, quia cum illis Christus contra hostes fidei pergit ad praelium, qui cum doctrinae fluenta hauriunt, rectitudinem operum non inflectunt. Omnes quippe tunc bibisse aquam, sed non omnes recto genu stetisse narrati sunt, reprobatique sunt qui genua dum aquas biberent inflexerunt, quia attestante Apostolo: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis 79.0787D| justificabuntur (Rom. II, 13). Quia enim, ut diximus, dissolutio operum in ipsa genuum incurvatione signatur, recte rursum per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris (Hebr. XII, 12). Hi igitur Christo duce ad bellum prodeunt, qui hoc, quod ore annuntiant, opere ostendunt; qui fluenta doctrinae spiritualiter hauriunt, nec tamen in pravis operibus carnaliter inflectuntur. Quia sicut scriptum est: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV, 9). (Num. 75.) Itum est ergo ad praelium cum tubis, cum lampadibus, cum lagenis. Inusitatus iste, ut diximus, fuit ordo praeliandi. Cecinerunt tubis, et sinistris lagenae tenebantur, intra lagenas autem sunt missae lampades. Confractis vero lagenis, lampades ostensae sunt, quarum coruscante luce, hostes territi in fugam vertuntur. Designatur itaque in tubis clamor praedicantium, in 79.0788A| lampadibus claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum. Tales quippe dux noster secum ad praedicationis praelium duxit, qui despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternerent, eorumque gladios non armis et gladiis, sed patientia superarent. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri, sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant, confregere lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis opponunt. Resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscaverunt, moxque hostes in fugam versi sunt, quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti quod impugnaverunt crediderunt. Cecinere ergo tubis, ut lagenae frangerentur, lagenae fractae sunt ut lampades apparerent, apparuerunt lampades ut hostes in fugam verterentur, id est praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur. Corpora eorum in morte soluta sunt ut miraculis coruscarent; coruscavere 79.0788B| miraculis ut hostes suos ex divina luce prosternerent, quatenus nequaquam Deo erecti resisterent, sed eum subditi formidarent. (Num. 76.) Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas, fugerunt ante lampades, quia nimirum persecutores sanctae Ecclesiae, fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt; post solutionem vero corporum apparentibus miraculis, in fugam versi sunt, quia pavore conterriti, a persecutione fidelium cessavere. Praedicatione scilicet tubarum fractis lagenis corporum, visis timuerunt lampadibus miraculorum. (Num. 77.) Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextro enim habere dicimur quidquid pro magno pensamus, pro sinistro vero quod pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas, et lagenas in sinistra tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. 79.0788C| Quisquis enim plus facit utilitatem corporis quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam atque in dextra lagenam tenet. Si enim primo loco gratia praedicationis attenditur, et posteriore utilitas corporis, certum est quia in dextris tubae et sinistris lagenae teneantur.
CAP. III.-- Manue viso angelo pertimescens dixit: Morte moriemur, quia vidimus Dominum. Quem uxor protinus consolatur, dicens: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset (Jud. XIII, 21, seq.).
Dum de tenenda fidelibus spei fiducia tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 56), adjunctum est: Manue viso angelo pertimescens dixit, etc.--Quid est quod visione angeli vir fit timidus, et mulier audax, nisi quod nobis quoties coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit? Inde namque spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus, quia ea quae superna 79.0788D| sunt prior videt. Quia cum altiora secretorum coelestium sublevata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit.
CAP. IV.-- Samson cum Gazam civitatem Philistinorum fuisset ingressus, illico custodes deputavere: sed ille exiens, portas civitatis tulit, et montis verticem ascendit (Jud. XVI, 3).
Dum de praefiguratione resurrectionis Dominicae tractaretur homil. 21. in Evang. (Num. 7), adjunctum est: Samson cum Gazam civitatem Philistinorum fuisset ingressus, etc.--Quem hoc in facto nisi Redemptorem nostrum Samson ille significat? Quid Gaza civitas, nisi infernum designat? Quid per Philistaeos, nisi Judaeorum perfidia demonstratur? Qui cum mortuum Dominum viderent, ejusque corpus in sepulcro jam positum, custodes illico deputaverunt, 79.0789A| et eum, qui auctor vitae claruerat in inferni claustris retentum, quasi Samsonem in Gaza se deprehendisse laetati sunt. Samson vero nocte media non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia videlicet Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit, portas tulit. Et montis verticem subiit: quia resurgendo, claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit.
CAP. V.-- De Samsone, quod cum maxilla asini multos occidisset, ea projecta in terram, aquam fuderit (Jud. XV, 15, 19).
Dum de divinae operationis magisterio, et praedicatorum Ecclesiae miraculis tractaretur in expos. beati Job, l. XIII, (Num. 15), adjunctum est: De Samsone, quod cum maxilla asini multos occidisset, etc.--Quorum hic per maxillam asini, nisi praedicatorum Ecclesiae personae designantur? Redemptor enim noster simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manu 79.0789B| virtutis tenens, a vitiis suis carnales interfecit. Et maxilla in terram projecta postmodum aquas fudit, quia data morti praedicatorum corpora, magna populis monstravere miracula.
CAP. VI.-- De Samsone qui, amissis oculis, ad molam ab Allophylis deputatus est (Jud. XVI).
Dum de humanae duritiae ad correctionem torpore tractaretur, in expos. beati Job, l. VII (Num. 37), adjunctum est: De Samsone qui, amissis oculis, ad molam ab Allophylis deputatus est. --Sciendum est quod aliquando prius oculorum intellectus obtunditur, et postmodum captus animus per exteriora desideria vagatur, ut caeca mens a quo ducitur nesciat, et carnis suae illecebris sese libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum usum illiciti operis, oculum cordis claudunt. Nam saepe mens recta cernit, nec tamen audenter contra perversa erigit, et renitens vincitur dum hoc ipsum quod agit dijudicans, carnis suae delectatione 79.0789C| superatur. Quia enim plerumque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis desideria hujus mundi laboribus animus subjugatur, testatur Samson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est. Quia nimirum maligni spiritus postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foras in circuitum laborum mittunt.
CAP. VII.-- De Samsone, quod paucos cum viveret interemit, everso vero templo multos cum moreretur occidit (Jud. XVI, 30).
Dum de multiplici numerositate credentium per mortem resurrectionemque Redemptoris nostri tractaretur in expos. beati Job, l. XXIX (Num. 26), adjunctum est: De Samsone, quod paucos cum viveret 79.0790A| interemit, etc.--Cujus hoc loco per Samsonem, nisi Redemptoris nostri persona signatur? Samson enim dum viveret paucos occidit, everso vero templo, maximam adversariorum suorum multitudinem etiam ipse moriens stravit. Et Domino nostro praedicante pauci ex plebe Israelitica crediderunt, innumeri vero gentium populi viam vitae illo moriente secuti sunt. Superbos namque dum adhuc passibilis viveret pertulit, a passibili vero vita multos dum moreretur stravit. Quod bene Samson in semetipso dudum figuraliter expressit, qui paucos quidem dum viveret interemit, destructo autem templo hostes innumeros, cum moreretur occidit, quia nimirum Dominus ab elatione superbiae paucos cum viveret, plures vero cum templum sui corporis solveretur exstinxit, atque electos ex gentibus, quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit.
CAP. VIII.-- Quod tribum Benjamin in carnis scelere detectam dum collectus omnis Israel ulcisci voluisset, prius ipse prostratus est, et tunc peccatricem tribum funditus exstinxit (Jud. XX, 3). 79.0790B|
Cum de propriis prius ulciscendis delictis quam ad aliena vindicanda prosiliamus tractaretur in expos. beati Job, l. XIV (Num. 34, ordine non semel inverso), adjunctum est: Quod tribum Benjamin in carnis scelere detectam, etc.--Qui semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum judicare debeat, recte tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est quod cum tribus Benjamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto autem Domino si ad ulciscendum ire debuissent, jussum est. Qui juxta divinae vocis imperium perrexit, et semel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricem tribum valde feriens pene funditus exstinxit. Quid est ergo quod in ultione sceleris inflammatur, 79.0790C| et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt per quos aliorum culpae feriuntur? Ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant. Unde insidiantibus quibusdam, et ad puniendam adulteram deducentibus dicitur: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Unde necesse est ut, cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata et sibi humilis, sed contra se rigida sit bonis vero omnibus submissa.
LIBER SEPTIMUS. De testimoniis in primum Regum. CAPUT PRIMUM.-- Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18). 79.0789D|
In exposit. Job, lib. XXXIII (Num. 43), adjunctum est: Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati. -- Quia videlicet mens ejus nequaquam post preces inepta laetitia lasciviendo perdidit, quod orationis suae tempore gemituum rigore exquisivit.
CAP. II.-- Dominus judicabit fines terrae (I Reg. II, 10).
Cum de divinae misericordiae circa genus humanum dispensatione tractaretur, in expos. beati Job, l. XXIX (Num. 20), adjunctum est: Dominus judicabit fines 79.0790D| terrae. --Prius conditor noster facturam suam non deserens, mala hominum et per suam sapientiam tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus, modo revelationibus terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timore mollescant, quatenus vel sero redeant, et hoc ipsum saltem quod diu exspectati sunt erubescant. Scit enim Dominus quia extrema vitae nostrae plus judicat, et idcirco electos suos in fine sollicitus purgat. Hinc ergo scriptum est: Dominus judicabit fines terrae, quia tanto impensius ultimis 79.0791A| nostris invigilat, quanto in ipsis impendere initia vitae sequentis pensat.
CAP. III.-- Tollentes duas vaccas' , quae lactabant vitulos, junxere ad plaustrum (I Reg. VI, 10). Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viamquae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes (Ibid., 12).
Cum de discretae compassionis bono proximis exhibendo tractaretur, hom. 31 in Evang. (Num 4), adjunctum est: Tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxere ad plaustrum. Cum de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, plaustro superimposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur. Quarum filios clauserunt domi. Et scriptum est: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsamis; uno itinere gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia designant? Qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi 79.0791B| superimpositam sibi Domini arcam portant. De quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur, quia sunt plerique qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur, sed non declinant a recto itinere, qui arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis. Et propheta ait: Vobis autem qui timetis Dominum, orietur sol justitiae (Malach. IV, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut a Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt. Dant ab intimis mugitus et tamen ab itinere non retorquent gressus. Amorem quippe per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. 79.0791C| ( In expos. beati Job, l. VII, n. 42, inv. saepe ord. ) Arca quippe superimposita Bethsamis pergere, est cum superna scientia ad aeternae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsamis tendimus, cum viam rectitudinis gradientes ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque, sic necesse est ut incedere debeant, qui sacrae legis jugo suppositi, jam per internam scientiam Dei arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, a coepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur dura sit, aut plus tacta, si inflectitur, remissa.
CAP. IV.-- Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17)?
Dum de cavenda elatione et cordis humilitate sectanda tractaretur, in expos. beati (Job, l. XXXIV (Num. 42, 43), adjunctum est: Nonne cum parvulus esses in 79.0791D| oculis tuis, etc.--Parvulus in oculis suis est qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit. At contra David, semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit, eidem saevienti adversario humili se professione prostravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum (I Reg. XXIV, 15)? Et certe jam unctus in regem fuerat; jam, exorante Samuele et cornu super se oleum fundente, didicerat, quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat. Et tamen persequenti 79.0792A| adversario mente humili se substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se humiliter postponebat, cui per electionis gratiam incomparabiliter noverat esse se meliorem. Discant ergo quomodo humiliari proximis debeant, qui adhuc quo loco apud Deum habeantur nesciunt, si sic se electi etiam illis humiliant quibus jam se per interna judicia antepositos deprehendunt. Hoc autem esse proprium specimen electorum solet, quod de se semper sentiunt infra quam sunt. Hinc namque ab eodem David dicitur: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam (Psal. CXXX, 2). Hinc Salomon ad sapientiam parvulos vocat, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad eam (Prov. IX, 4). Qui enim nec dum semetipsum despicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Confiteor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Hinc rursum Psalmista ait: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6). 79.0792B| Hinc Magister gentium dicit: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thessal. II, 7). Hinc discipulos admonens ait: Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II, 3). Nam quia iniquus quisque inferiorem se omnem quem cognovit putat, e diverso justus studet, ut superiorem quemlibet proximum attendat; ac ne, dum se alii alter humiliat, eo humiliato iret alter in elationem, bene utramque partem admonuit, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut in cogitationibus cordis et ego illum mihi praeferam, et vicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore sublevetur.
CAP. V.-- Item unde supra.
In expositione Evangelii, homilia 7 ( Num. ultimo ).--Quid per increpationem Saulis, nisi superbia elati regis abigitur? Quod ad correctionem suam poterit salubriter quisque convertere qui praelatus est. Cum ergo Saul parvulum se in suis oculis aestimavit, caput in tribubus Israel factus est. Ac si aperte diceretur: 79.0792C| Cum te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci, quia vero tu te magnum conspicis, a me parvus aestimaris. Quo contra cum David regni sui potentiam coram arca Domini saltando despiceret, dixit: Ludam, et vilior fiam plusquam factus sum; et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI, 22). Si igitur sancti viri etiam cum agunt fortia de semetipsis vilia sentiunt, quid in sua excusatione dicturi sunt qui sine operatione virtutis intumescunt? Sed si quaelibet adsint opera, nulla sunt, nisi ex humilitate condiantur. Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, quasi in vento pulverem portat, et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur. In cunctis ergo quae agimus radicem boni operis humilitatem teneamus, nec quibus jam superiores, sed quibus adhuc inferiores simus aspiciamus, ut dum meliorum nobis exempla proponimus, ad majora semper ascendere ex humilitate valeamus.
CAP. VI.-- Item unde supra. 79.0792D|
Reg. Past. part. II (Cap. 6, ante medium).--Parvulum se Saul in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia jam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparatione se praeferens, quia cunctis plus poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Deum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Deum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiae ipse potentiae fastigio lenocinante corrumpitur. Quam videlicet potentiam bene regit, qui et tenere illam noverit, et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, et cum illa caeteris aequalitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate 79.0793A| fulcitur. Quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adjungit? Quam tamen potestatem recte dispensat, qui sollicite noverit et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre (Ibid., multo infra). Scriptum namque est: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1).
CAP. VII.-- Item unde supra.
Cum de bono obedientiae tractaretur, in expos. beati Job, l. XVIII, (Num. 59), adjunctum est.--Sciendum magnopere est quia tanto unaquaeque anima pretiosior est ante oculos Dei, quanto prae amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. Hinc ad Saul dicitur: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? Ac si aperte diceret: Magnus mihi fuisti, quia despectus tibi; sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi. 79.0793B| Unde et per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V, 21). Tanto ergo fit quisque vilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo quanto propter eum vilior sibi: quia humilia respicit, et alta a longe agnoscit (Psal. CXXXVII, 6).
CAP. VIII.-- Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV, 22).
Item cum de bono obedientiae tractaretur, in expos. beati Job, l. 35 (Num. 28-31), adjunctum est: Melior est obedientia quam victimae, etc. Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur 79.0793C| quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola est obedientia quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostentatione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28). Vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI, 37). Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas filii a voluntate patris non discrepet? Sed quoniam primus homo quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudiis exivit; secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam sed patris voluntatem 79.0793D| facit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio judico (Joan. V, 30). Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem si, sicut audit, judicat, tunc quoque obedit, cum judex venit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, quia hanc etiam cum judex venerit servat. Quid ergo mirum si peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non relinquit? Sciendum vero est quia nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Neque 79.0794A| enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit, sed ut per melius obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet. Sed notandum quod illic dicitur: Ex omni ligno paradisi edite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II, 16). Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa jejunet. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret. Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando autem, si de suo aliquid 79.0794B| non habeat, minima. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnino non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur, et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa quam 79.0794C| divinitus percipit gloria funditus ex mente separatur. Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si caelestis patriae duorum hominum facta memoremus. Moyses namque cum in deserto oves pasceret, Domino per angelum in igne loquente, vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset (Exod. III). Sed quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus tanti regiminis gloriam expavit; moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae factus sum (Exod. IV, 10). Et se postposito alium deposcit, dicens: Mitte quem missurus es. Ecce cum auctore linguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatem susciperet, elinguem se esse causatur. Paulus quoque divinitus fuerat ut Jerosolymam ascendere debuisset admonitus, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam assumpto Barnaba et Tito. Ascendi autem secundum revelationem (Gal. II, 1). 79.0794D| Isque in itinere cum prophetam Agabum reperisset, quanta se adversitas Jerosolymis maneret audivit. Scriptum quippe est quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum, cujus haec zona est sic alligabunt in Jerusalem (Act. XXI, 11). A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu. Neque enim pretiosiorem facio animam meam quam me (Ibid. 13). Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit. Audit quae timeat, sed ad haec ardentior anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet, quia precibus renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur; Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. 79.0795A| Ille praesentis potestatis gloriam Deo voluit jubente declinare; iste Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute instruimur, ut, si obedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur; prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem etiam ex devotione militemus.
CAP. IX.-- Ecce spiritus Dei malus exagitat te (I Reg. XVIII, 10.)
Cum de occulta divini dispensatione judicii tractaretur, in expos. beati Job, l. 18 (Num. 4; l. II, n. 16, 17), adjunctum est: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. --Scit antiquus humani generis inimicus qualiter afflictionem justorum semper appetat; tamen si ab Auctore nostro potestatem non accipit, ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis voluntas diaboli injusta est, et tamen, permittente Deo, omnis potestas justa. Ex se enim tentare quoslibet injuste appetit, sed eos qui tentandi 79.0795B| sunt, et prout tentandi sunt, nonnisi tentari Deus juste permittit. Bene ergo dicitur: Spiritus Domini malus exagitat te. Ecce unus idemque spiritus, et Domini appellatur et malus: Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. Unde et in hoc loco quaeri solet: si Domini, cur malus? si malus, cur Domini dicitur? Sed duobus verbis comprehensa est et potestas justa in diabolo, et voluntas injusta. Nam et ipse dicitur spiritus malus per nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam justissimam potestatem. Quia etsi hostis saevit, qui ferire appetit, Creator tamen est, qui eum ad aliquid praevalere permittit. Formidari igitur non debet qui nihil nisi permissus valet. Nam et in Evangelio expellenda de homine daemonum legio Domino dicebat: Si ejicis nos, mitte nos in greges porcorum (Matth. VIII, 31). Sola ergo jussio illa timenda est, quae cum hostem saevire permittit, ei ad usum justi 79.0795C| judicii et injusta illius voluntas servit.
CAP. X.-- Quod cum Saulem spiritus immundus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat (I Reg. XVI, 14, 23).
Cum de dispensatione doctrinae regentium tractaretur, Reg. Pastor. part. III (Cap. 2, admon. 3), adjunctum est: Quod cum Saulem spiritus immundus invaderet, etc.--Plerumque superbus dives exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem, medico blandiente, reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat, et temperabat. Quid enim per Saulem nisi elatio potentium, et quid per David innuitur nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus potentium per elationem in 79.0795D| furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis quasi ad dulcedinem citharae locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
CAP. XI.-- De David et Goliath (I Reg. XVII, 32-34).
Dum de convincendis errorum magistris tractaretur, in expos. beati Job, l. XVIII (Num. 24), adjunctum est: De David et Goliath. --Vir recta fide plenus quae Sanctis solet ad justitiam deputari, ea ipsa Scripturae sacrae, quae haereticus affert testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt unde vincantur. 79.0796A| Unde et David typum Domini, qui videlicet manu fortis interpretatur, Golias vero haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt, quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed eumdem Goliam David superans suo gladio occidit; quod nos quoque agimus, qui promissa David membra ex ejus fieri dignatione meruimus. Nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias deferentes eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus, quasi elatum Goliam suo gladio detruncamus.
CAP. XII.-- Saul persecutor cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus: quia manum mittere in Christum Domini non deberet; qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis abscidit (I Reg. XXIV, 4, 5).
79.0796B| Cum de obtrectatione fugienda, et humilitate pravis etiam rectoribus exhibenda tractaretur, Reg. Past. part. III (Cap. 4, admon. 5, circa finem), adjunctum est: Saul persecutor cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, etc.--Quid per Saul, nisi mali rectores? Quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes, ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando propter infirmitatem sese abstinere vix possunt ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt, quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem 79.0796C| secant; sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum redeat; et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelata est, perhorrescat. Nam cum in praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum (Exod. XVI, 8).
CAP. XIII.-- De renuntiatione Abigail ad Nabal (I Reg. XXV, 14, 18, 23).
79.0796D| Dum de opportuno correptionis tempore tractaretur, Reg. Past. part. III (Cap. 16, admon. 17), adjunctum est: De renuntiatione Abigail ad Nabal. --Quid nobis Abigail per renuntiationis suae dispensationem innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinemus? Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae omne rectum quod dicitur perversum videtur. Unde Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Et idcirco malum quod fecerat cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit.
CAP. XIV.-- Aegyptium puerum Amalachitae in itinere aegrotum deserunt, quem David cibo reficit, ducemque sui itineris facit. Amalechitam persequitur, epulantem reperit, et funditus exstinguit (I Reg. XXX, 11-13). 79.0797A|
Cum de peccatorum per donum supernae gratiae conversione tractaretur, in expos. beati Job, l. V (Num. 73), adjunctum est: Aegyptium puerum Amalechitae in itinere aegrotum deserunt, etc.--Quid est quod Aegyptius Amalechitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat. Sed David hunc invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit. Cibo pascit, quia verbo scientiae reficit. Ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et quia Amalechitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is 79.0797B| quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in sua mente Dominum recipit, sed praedicando, hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalechitam convivantem invenit, et exstinguit, quia ipsis Christus praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit.
CAP. XV.-- Item unde supra.
In expositione Evangelii, hom. XXXVI (Num. 7).--Hos eligit Deus quos despexit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Etenim qui patrem reliquit, et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus (Luc. XV, 17)? Longe quippe a se recesserat, quando peccabat; et si non 79.0798A| esurisset, in semetipsum minime rediisset. Postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Infirmi ergo quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Domini audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Quod bene Amalechitarum puer ille Aegyptius designat, qui Amalechitis praedantibus atque currentibus aeger remansit in via, et fame sitique aruit; quem cum David invenit, ei cibum potumque praebuit; qui illico convalescens dux David factus est; convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem reliquerant cum magna fortitudine prostravit. Amalechita quippe populus lambens vocatur. Et quid per lambentem populum nisi mentes carnalium designantur? Quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de alienis damnis exaggerant. Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque dum infirmari ab 79.0798B| hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit. Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebet, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit; et plerumque eos qui, sequi mundum minime valentes, quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum potumque porrigit, et quasi duces sibi in via eligit, dum suos etiam praedicatores facit. Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt. Qui convivantes Amalechitas velut David gladio feriunt, quia superbos quosque qui se in mundo despexerant, Domini virtute prosternunt. Puer ergo Aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
LIBER OCTAVUS. De testimoniis in librum secundum Regum. CAPUT PRIMUM.-- Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primatiarum; quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quia non esset unctus oleo (II Reg. I, 21, 22). 79.0797C|
Cum de maledictionum distinctione tractaretur in praefat. lib. IV, in Job (Cap. 4), adjunctum est: Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos, etc.--Quid montes Gelboe, Saul moriente, deliquerant, quatenus in eos nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: Ut agri primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia 79.0797D| in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluere. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos quos invenerit suscipiet, et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isa. X, 22). Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus ex arescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam accipiant, qui 79.0798C| apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent.
CAP. II.-- Locutus est Abuer ad Azahel, dicens: Recede a me, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est (II Reg. II, 22, seq.).
Cum de discreta circa delinquentes correptione tractaretur Reg. past. part. III (Cap. XVI, admon. 17, circa fin.) adjunctum est: Locutus est Abner ad Azahel, dicens, etc.--Cujus Azahel typum tenuit, nisi eorum, quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem 79.0798D| non vult ferire, sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Azahel persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur, nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit, non eum recta sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare 79.0799A| Azahel autem protinus occubuit, quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.
CAP. III.-- Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Banaa, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super statum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine (II Reg. IV, 5).
Dum de adhibenda menti forti custodia, per sollicitae circumspectionis studium tractaretur in expos. beati Job, l. I (Num. 49), adjunctum est: Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Banaa, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, etc.--Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo 79.0799B| virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini sui insidiatores admittit: quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste hac morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque virilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est qui custode femina, hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe, vir confusionis dicitur; vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est. Quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, 79.0799C| ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.
CAP. IV.-- De vaccis calcitrantibus inclinata arca, quam cum Oza Levites erigere voluisset, percussus est (II Reg. VI, 6, 7).
Dum de reprimenda contra rectores suos subditorum reprehensionis audacia tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 24), adjunctum est: De vaccis calcitrantibus inclinata arca, etc.--Saepe quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum. Sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur vel praecipitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmiores dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens 79.0799D| justi, nisi testamenti? Quae gestata a bobus calcitrantibus inclinatur, quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa, fortitudinis casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum extendit, sed delinquens, vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, aliquando vero quaedam summa 79.0800A| contemplantes proferunt, dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis erroris lapsum putare? Sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur, quia praesumptores quoque nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.
CAP. V.-- Quod David dum arcam Domini Jerusalem saltando reduceret, a Michol filia Saul uxore sua irrisus est (II Reg. VI, 16, 17, 21, 22).
Cum de bono humilitatis regentium per doni 79.0800B| superni gratiam tractaretur in exposit. beati Job, l. XXVII (Num. 77, 78), adjunctum est: Quod David dum arcam Domini Jerusalem saltando reduceret, etc.--Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat. Quem enim non extolleret, ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita exstinctis Allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere? Et tamen cum arcam Dei in Jerusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex sese in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese sub Domino et exaequando minimis, 79.0800C| et abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (II Reg. VI, 20); protinus audivit: Vivit Dominus quia ante Dominum ludam, qui elegit me potius quam patrem tuum (Ibid. II, 22). Ac paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia 79.0800D| servare me coram Domino ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribus positi nihil se esse nisi pulverem, favillamque perpendunt; sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, dejectos se exhibendo contemnunt, sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia 79.0801A| enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit insinuat dicens: Ludam, et vilior fiam. Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me et interius attendo. Quid ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat; et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis.
CAP. VI.-- Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es (I Reg. VII, vel potius I, Paralip. XXII, 3).
Dum de servanda doctoribus cordium actuumque munditia tractaretur in expos. beati Job, I. VII (Num. 56), adjunctum est: Non tu aedificabis mihi templum, etc.--Mundus in se esse a vitiis debet, qui curat 79.0801B| aliena corrigere, ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat; quatenus tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valent manus quae lutum tenent. Quod juxta antiquae translationis seriem bene ad David erga exteriora bella laborantem, per significationem divina vox innuit, cum dicit: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es. Dei autem templum aedificat qui corrigendis atque instituendis proximorum mentibus vacat. Templum quippe Dei nos sumus, qui ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum Dei sanctum est quod estis vos (II Cor. XVII, 27). Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actis carnalibus incumbit, necesse est ut instruere spiritualiter proximorum mentes erubescat.
CAP. VII.-- Percussit David vallem salinarum (I Reg. VIII, 13). 79.0801C|
Dum de vindicta perverse de Deo sentientium tractaretur, in expos. beati Job, l. 3 (Num. 45), adjunctum est: Percussit David vallem salinarum. --Quid de percussa multitudine a David in valle salinarum signatur, nisi quia Redemptor noster suo videlicet districtionis examine, in his, qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?
CAP. VIII.-- Quod David in solario deambulans, Bethsabee Uriae concupivit uxorem (II Reg. XI, 2, 3).
Dum de adhibenda discretione in vestigandis Scripturae mysteriis tractaretur in expos. beati Job, l. III (Num. 55), adjunctum est: Quod David in solario deambulans, etc.--Sic plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa, 79.0801D| sicut aliquando res gesta, in facto causa damnationis est, in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum esse citius ostendimus, si unum sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium non omnimodo detestetur quod David in solario deambulans, Bethsabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem, ire ad domum suam admonet, pedes lavare. Qui protinus respondit, dicens: Arca Dei sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam (II Reg. XI, 11)? Quem David ad mensam propriam suscipit, eique epistolas per quas mori debeat tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum 79.0802A| suum (Psal. XVIII, 6)? et quid est Bethsabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare? Bethsabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis infusione spiritualis gratiae perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum designat? Cujus nomen interpretatum dicitur, lux mea Dei. Judaicus enim populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat; ut spiritualiter mandata legis intelligat, et post tantam 79.0802B| duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei nonnisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat: dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus 79.0802C| populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius dici potest? Sed rursum per mysterium quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam, prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut in mysterio non contradicat, sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
CAP. IX.-- De concupiscentia David in Bethsabee (II Reg. XI, 4).
Dum de reprimendo illicitae visu concupiscentiae tractaretur in expos. beati Job, l. XXI (Num. 12, 13), adjunctum est: De concupiscentia David in Bethsabee. --Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati 79.0802D| nequaquam valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpae delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, aliud consentientem animum perimi. Sancti autem viri tanto vigilantiores se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitoriae delectationis dedignantur, ut si quid fortasse cor illicitum concupisceret, pressus disciplinae magisterio oculus videre recusaret. Sicut enim saepe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus, compellit sibi extrinsecus, oculos deservire. Nam plerumque res quaelibet innocenti mente respicitur, sed ipso conspectu animus concupiscentiae gladio confoditur. Non enim David Uriae conjugem ideo studiose respexit, quia concupierat, sed potius ideo concupivit, quia incaute respexit. 79.0803A| Fit vero rectae retributionis examine, ut qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo non injuste caecetur. Saepe autem intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, atque, ut ita dicam, fenestras luminis ad tenebras aperit caecitatis. Unde sancti viri cum sinistra pulsari delectatione se sentiunt, ipsa, per quae formae species ad mentem ingreditur, disciplinae magisterio lumina restringunt, ne pravae cogitationis visio lenocinata famuletur. Quae si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia protinus ad operationem transit.
CAP. X.-- De poenitentia David pro Bethsabee (II Reg. XII, 13).
Cum de mentis humilitate servanda tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 23), adjunctum est: De poenitentia David pro Bethsabee. --Ad hoc in 79.0803B| Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia; ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat. De lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit, quo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. (Num. 24) Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia, et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus, fulcit. (Num. 25) Sed quia exigente causa David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus 79.0803C| movetur cur omnipotens Deus eos, quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritualium culmen assumpsit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit? Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum, in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderint, non agnoscunt. Proinde contra nos hostis antiquus quia jam interius dominatur, etiam exterius saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem novere. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum 79.0803D| prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus, nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed ut ita dicam, medicamento vulneratur. Quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille vitiorum illecebras assumit in 79.0804A| arce virtutum, et salutis statum percutit ut servet, ut qui humilitatem currentes fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum quo in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne resurgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera quibus frequenter interficit, quia valde rarum est quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus servit (Num. 28). Erudiendos enim electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut post paradisi claustra, sicut post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolli potuisset (II Cor. XII, 17), ei Satanae Angelus datus est, sed ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas 79.0804B| Dei. Quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae.
CAP. XI.-- Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13).
Dum de impetranda remissione delinquentium non sine ultione vindictae congruae tractaretur in expos. beati Job, l. 9 (Num. 54), adjunctum est: Dominus transtulit peccatum tuum. --Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum toleravit? Sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum; et tamen, multis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum 79.0804C| culpae, quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed tamen, reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicare.
CAP. XII.-- Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat; Dominus enim praecepit ei ut malediceret David (II Reg. XVI, 10).
Dum de servanda contra tentationes in adversis patientia per memoriam praeteritorum delictorum tractaretur, in expos. beati Job, l. XXX (Num. 37), adjunctum est: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? --Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione componitur, sancto desiderio de imis ad summa evehi supernae contemplationis penna festinet, sanctorum praecedentium 79.0804D| patrum gesta ante mentis oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, patrum praecedentium provocetur ad melius, Quod necesse est ut, sicut proposuimus, exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in paucis intelligat, quisquis, verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat; quem cum Semei tot conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat; Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit? Et paulo post: Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum 79.0805A| Domini, si forte respiciat Deus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit quod audivit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credit, quibus se purgari sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur.
CAP. XIII.-- De Joab quod Amasae mentum manu dextra tenuit, et sinistra percussit (II Reg. XX, 9).
Cum de cavenda simulatorum malitia tractaretur, in expos. beati Job, l. XV (Num. 13), adjunctum est: 79.0805B| De Joab quod Amasae mentum manu dextra tenuit, etc.--Quid est quod Joab Amasae mentum dextra tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi? Dextra namque mentum tenere est quasi ex benignitate blandiri; sed sinistram ad gladium mittit, quia latenter ex malitia percutit.
CAP. XIV.-- Quod David, qui prius alienam uxorem concupiscere non timuit, postmodum vero, cum aquam de cisterna concupisset, expavit (II Reg. XXIII, 16, 17).
Cum de purgatione vitae electorum per memoriam reprehensionis suorum excessuum tractaretur, hom. 34 in Evang. (Num. 16), adjunctum est. Quod David, qui prius alienam uxorem concupiscere non timuit, etc.--Cogitandum summopere est ut qui se illicita commisisse meminit, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat 79.0805C| etiam concessa; et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimoniis non affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet (Exod. XXVIII); a rege vero fortia jubere militibus, vel desiderari aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucrone transfixus, alienam conjugem et appetivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit, cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desideraverat illaesi detulerunt. Sed vir flagellis cruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. Sicut illic scriptum est: Libavit eam Domino (II Reg. XXIII, 17). In sacrificium 79.0805D| quippe Domini eflusa aqua conversa est, qui culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam, cum aquam concupisset, expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat.
CAP. XV.-- Quod David populum numerando peccavit (II Reg. XXIV, 2).
Cum de non judicanda a subditis vita actibusque 79.0806A| regentium tractaretur, in expos. beati Job, l. XXV (Num. 3) adjunctum est: Quod David populum numerando peccavit. Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim Deo attestante laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? Quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit; nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex merito plebium 79.0806B| mutetur vita pastorum. (Num. 36) Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI): nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum; quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel neqeunt, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est toleratur; debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendari. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praesse quisque despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis 79.0806C| edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus, et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur, qui et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur. Et rursum qui subjecti sunt rectorum suorum actiones judicant. Et si ipsos regimen tenere contingeret, se potuisse melius agere putant. Unde plerumque fit ut rectores minus prudenter ea, quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subjectus est hoc, cum praelatus fuerit, faciat quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione 79.0806D| singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant. (Num. 37) Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est imitari appetas, aut quem imitari despicis venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.
LIBER NONUS. De testimoniis libri tertii Regum. CAPUT PRIMUM.-- Salomon, post acceptam divinitus sapientiam, turpium mulierum de judicio causa tentatur (III Reg. III, 16). 79.0805D|
Cum de electorum tentationibus ad utilitatem profectuum 79.0807A| proficientibus tractaretur, in expos. beati Job, lib. VIII (Num. 48), adjunctum est: Salomon post acceptam divinitus sapientiam, etc.--Notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat, quia et accendendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, hoc se habere animus ex seipso gloriatur. Ut ergo et firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex semetipso sit probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur, quia Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut gratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit, quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus 79.0807B| etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata, quid sit inveniat. Sic Elias et visitatus sermone desuper coelos aperuit (III Reg. XIX, 3), et tamen probatus subito, infirmus per deserta fugiens, unam mulierem expavit. Sic Paulus ad tertium coelum raptus, paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum rediens contra carnis bella laborat. Legem aliam in membris sustinet, cujus in se rebellione fatigari spiritus legem dolet (Rom. VII, 21). Post dationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto ad paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo, detersa funditus labe peccati, ad promissae incorruptionis substantiam reformemur.
CAP. II.-- De judicio Salomonis inter mulieres, ex quibus una filium, quem vigilans lactare consueverat, dormiens occidit (III Reg. III, 17).
79.0807C| Cum de praedicatoribus recta loquentibus, sed per propriam actionem prava auditoribus exempla praebentibus, tractaretur, in expos. beati Job, l. XXI (Num. 16, 17), adjunctum est: De judicio Salomonis inter mulieres, etc.--Quid in hac sententia per matrum lactantium nomina, nisi doctorum ordo, quid vero per eorum filios nisi discipulorum persona signatur? Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt, facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi per subditorum vitam mortiferam tegant negligentiam. Unde et illic mulier filium quia exstinxit proprium, quaesivit alienum; sed tamen veram matrem Salomonis gladius 79.0807D| invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, in extremo examine ira districti judicis demonstrat. Ubi et illud solerter intuendum est, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur, quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud hominem laudem habere permittitur. Sed falsa mater eum quem non genuit occidi non metuit, quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere quos se conspiciunt non posse possidere. Unde et illic perversa mulier clamat, Nec meus, nec istius sit (III Reg. III, 26). Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident, ad gloriam 79.0808A| temporalem eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat, quia concedunt veraces magistri ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Per quae pietatis viscera haec eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis approbatur, et sola totum recipere meruit, quae quasi totum concessit, quia fideles praepositi pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant, ipsi et integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia consequuntur.
CAP. III.-- Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur (III Reg. VI, 7).
Cum de purgatione vitae praesentis, et remuneratione 79.0808B| quietis perpetuae tractaretur, in expos. beati Job, l. XXXIV (Num. 23), adjunctum est: Domus autem cum aedificaretur, etc.--Quid domus illa nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cujus aedificationem electorum animae quasi quidam expoliti lapides deferuntur. Qui cum aedificantur in coelis, nullus illic jam disciplinae malleus resonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum congruis disponamur. Hic enim foris tundimur, ut illic sine reprehensione inveniamur. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta; in domo autem Dei nulli ictus audiuntur, quia in aeterna patria omnis jam percussionum strepitus conticescit. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit, nequaquam securis incidit, quia receptos interius nulla foras severitatis sententia projicit. Nequaquam ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra jam flagella sentiuntur. Lapides ergo extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini 79.0808C| absque mallei sonitu ponerentur, quia videlicet nunc foras per flagella tundimur, ut intus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur, quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc sola in aedificatione concordia charitatis liget.
CAP. IV.-- Quod ante fores templi mare aeneum, id est luterem ad abluendas ingredientium manus duodecim boves portant, qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent (III Reg. VII, 23).
Cum per meritum vitae regentium de purgandis subditorum maculis tractaretur, Regul. Past. parte II (Cap. 5, circa finem), adjunctum est: Quod ante fores templi mare aeneum, id est luterem ad abluendas ingredientium manus duodecim boves portant, etc.--Quid per duodecim boves nisi universus pastorum ordo signatur? De quibus, Paulo disserente, lex dicit: Non tu obturabis os bovi trituranti (I Cor. IX, 9; ex Deut. XXV, 4). Quorum quidem nos aperta opera 79.0808D| cernimus, sed apud districtum judicem quae illos posterius maneant in occulta retributione nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae patientiam diluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante fores templi luterem portant, ut quisquis intrare aeternitatis januam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, ut, quasi in boum lutere, cogitationis vel operis manus lavet.
CAP. V.-- Quod in templi ministerio, in basibus templi sculptorio opere leones, et loves, et cherubim expressa sunt (III Reg. VII, 29).
Cum de perfectione sacerdotalis officii tractaretur, homil. 17 in Evang. (Num. 12), adjunctum est: Quod in templi ministerio, etc.--Cherubim plenitudo scientiae dicitur. Sed quid est quod in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus fiunt? Quid enim 79.0809A| aliud designant bases in templo, nisi sacerdotes in Ecclesia? Qui dum sollicitudinem regiminis tolerant, quasi more basium superimpositum onus portant. In basibus igitur cherubim exprimuntur, quia decet nimirum ut sacerdotum pectora plenitudine scientiae sint referta. Per leones autem terror severitatis, per boves vero patientia mansuetudinis figuratur. Itaque in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper in sacerdotali pectore cum terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, et eamdem mansuetudinem, ne fortasse dissoluta sit, zelus districtionis accendat.
CAP. VI.-- Nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam (III Reg. VIII, 10).
Cum per intellectum reprobum ad perscrutanda sacri verbi mysteria, de caecis Judaeorum mentibus tractaretur, in expos. beati Job, l. XXX (Num. 2), 79.0809B| adjunctum est: Nebula implevit domum Domini, etc.--Exigentibus meritis, dum superbi Judaeorum pontifices divina mysteria per parabolas audiunt, sacerdotes in domum Domini quasi propter nebulam ministrare nequiverunt, qui et in Testamento Veteri dum sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Quid apertius quam: Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58)? Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat. Quid per nebulam, nisi caligo intelligentiae designatur? Et quia apparente in carne Domino, sacerdotum sensus de ejus intellectu caliginem pertulit, nebula Synagogam, id est, domum Domini implevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, 79.0809C| quia dum ab intellectu incarnati Dei perfidiae suae peste obscurati sunt, veri sacerdotii ministerium perdiderunt.
CAP. VII.-- De propheta quem revertentem in itinere leo occidit (III Reg. XIII, 16-18).
Dum de reprimenda in prosperis relatione cordis per cognitionem infirmitatis tractaretur, in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 53, 54), adjunctum est: De propheta quem revertentem in itinere leo occidit. --Quid est homo, cujuslibet sit meriti, si a conditoris sui protectione deseratur? Quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo quam sine illa nihil sit ostendatur. Manus igitur Domini aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiam nescientes nos in prosperis portat, quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur; et doctrina fit, quod in lapsu trepidavimus; et custodia, quod in statu permanemus. Nemo ergo se alicujus 79.0809D| virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter potest, quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur, ubi se valenter stare gloriabatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae ad prophetandum directus praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit? Cujus in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet prohibitionis dominicae praecepta servavit, qui tamen in eadem via et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re quid subtili consideratione colligimus; quid, ut ita dixerim, formidandum suspicamur, nisi quod forsitan dum apud semetipsum tacitus pro praeceptis dominicis regem se contempsisse gloriabatur, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde ei in 79.0810A| opere culpa subripuit, unde gloria in corde surrexit, ut prophetae falsi verbis deceptus disceret quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit quod regis verbis restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae praecepto deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.
CAP. VIII.-- Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1).
Dum de disserendo intellectu sacri eloquii tractaretur, in expos. beati Job, l. XI (Num. 49), adjunctum est: Vivit Dominus Deus Israel, etc.--Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, uno quidem quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus. Alio vero modo in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu 79.0810B| illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto.
CAP. IX.-- Sufficit mihi, Domine; tolle, quaeso, animam meam (III Reg. XIX, 4).
Cum de electorum per occultam dispensationem tentationibus tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 9, 10), adjunctum est: Sufficit mihi, Domine; tolle, quaeso, animam meam. --Sancti viri qui sublevante spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant quantum volunt. Sed ne extollantur superbia, fit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios 79.0810C| viros cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos a pluviis claudere, verbo coelos ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quoque praevidentem; et ecce rursus animo occurrit quo pavore ante unam mulierculam fugerit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem petere nec accipere, de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret, dicens: Sufficit mihi; tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei. Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat? Nisi quia dispensatione superni nutus mensura occulta libraminis appenduntur, ut ipsi sancti Dei homines et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sunt per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod 79.0810D| acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.
CAP. X.-- Ecce Dominus transit, spiritus grandis et fortis, subvertens montes, et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae tenuis, et ibi Dominus (III Reg. XIX, 11 et seq.).
Dum de incircumscriptae divinae substantiae visione corporeis in quantum negata est oculis tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 66), adjunctum est: Ecce Dominus transit, etc.--Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, quia pavor qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, 79.0811A| et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et igni non inesse Dominus dicitur; esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur, quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet Deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae (Ibidem). Post aurae tenuis sibilum, vultum suum propheta pallio operuit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere est ne altiora mens quaerere audeat; hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare, ut nequaquam intelligentiae oculos 79.0811B| ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens in speluncae ostio stetisse describitur, quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cognitione divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostrae ostio stamus: Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculum descendente, Israelitae e longinquo cernentes in papilionum suorum ostiis stetisse memorantur, quia qui adventum divinitatis utcunque conspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis procedunt.
CAP. XI.-- Cum Elias vocem Domini secum loquentis audiret, in speluncae suae ostio stetisse describitur, et faciem velasse (III Reg. XIX, 9, 13). 79.0811C|
Cum de electorum profectu per supernam gratiam tractaretur in expos. Ezech. l. II, hom. 1 (Num. 17, 18), adjunctum est: Cum Elias vocem Domini secum loquentis audiret, etc.--Quid est quod propheta cum vocem Domini secum loquentis audivit, in speluncae suae ostio stat et faciem velat, nisi quia dum per contemplationis gratiam vox supernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est, quia animum carnis cura non possidet? Sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur. Sed jam qui in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est ut faciem velet, quia dum per supernam gratiam ad altiora intelligenda ducimur, quanto subtilius levamur, tanto semper per humilitatem nosmetipsos in intellectu nostro premere debemus, ne conemur plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII). Ne dum nimis invisibilia discutimus aberremus, 79.0811D| ne in illa natura incorporea, corporei luminis aliquid quaeramus. Aurem enim intendere et faciem operire, est vocem interioris substantiae audire per mentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale animus fingat, quae ubique tota, et ubique incircumscripta est.
CAP. XII.-- Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curnaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18).
Cum de cavendo elationis vitio tractaretur in expos. beati Job, l. XXXI (Num. 107), adjunctum est: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. --Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cum recta 79.0812A| agit, considerare meliorum merita negligit. At contra magno humilitatis radio semetipsum illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit, facta foris et ab aliis conspicit eum qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorem premit. Hinc est enim quod vocem Domini ad Eliam solum se aestimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, ut dum non solum se remansisse cognosceret, elationis gloriam quae ei de singularitate surgere poterat, declinaret. Propheta nempe erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Quid ergo difficile fuit agnoscere in hoc mundo fideles Deo famulos et alios remansisse? sed hinc solerter intuendum est, oculum cordis elatio quam nequiter claudat, quia qui humilis et occulta Dei judicia noverat, elatus et aperta nesciebat.
CAP. XIII.-- Vidi Dominum sedentem super solium suum, et coeli exercitum a dextris et a sinistris ejus, et dictum est: In quo decipiam Achab ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus est unus, et dixit: Ego decipiam Achab. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit dicens: Egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus (III Reg. XXII, 19, seq.). 79.0812B|
Cum de electorum atque reproborum spirituum ministeriis per occultum divinae distributionis ordinem tractaretur in expos. beati Job, l. II (Num. 38), adjunctum est: Vidi Dominum sedentem super solium suum, etc.--Quid solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus? Quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit. Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec sinistra concluditur; sed dextra Dei angelorum pars electa, sinistra autem Dei pars angelorum reproba designatur. Neque enim ministrant Deo solummodo 79.0812C| boni qui adjuvent, sed etiam mali qui probent. Non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent, nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritualia nequitiae in caelestibus (Ephes. VI, 12). Quorum caput enuntians ait: Secundum principem potestatis aeris hujus (Ephes. II, 2). A dextera ergo Dei et a sinistra angelorum exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiliisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis meritis decipiatur. Neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus 79.0812D| qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam; occulta justitiae licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Is, qui vitam reprobam non vitat, a perpetrandis peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit Deo disponente quae meretur audire damnandus. Ecce enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas a quibus decipi consueverat, saepe veniebat prospera requirens. Cum vero ex ore prophetarum perversa agens prospera audiret, quid 79.0813A| aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo corde caperetur? Quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec pertimesceret quia deliquisset, et tanto post durius raperetur ad poenam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam largiente omnipotente Deo ab idolorum cultu remotum est genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdi lignis et lapidibus vel cuilibet creaturae adoratione renuit. Securus ergo jam prophetam quilibet in fide positus consulit, quia hoc auditurus est quod audire fidelem decet. Fidenter dicam, si ab immunditiis aliis atque pravis actibus recessisset, securus esset. Nam Paulus egregius praedicator clamat: Et avaritia quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Quisquis enim adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber non est. Si ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat, praeire caeteros temporali gloria concupiscit, atque de 79.0813B| hac eadem gloria prophetam consultat, justum valde est ut ex culpae suae merito a prophetae ore prospera 79.0814A| audiat; quatenus qui verba Dei audire in sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia amaret, illud, Deo judice, ex prophetae sui ore audiat unde amplius obligatus cadat, dum spe terrenae gloriae delectatus pascitur, suisque desideriis ad ima semper ducatur. Neque enim bonus fuit ille spiritus qui mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et praemissum est quia exercitus coeli stetit a dextris et sinistris ejus. Deus enim qui incircumscripta est veritas, in illa aeterna beatitudine, quae dextra ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil ibi esse quod displiceat potest; sed quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit. Ea autem in qua bonus spiritus et malus vivit, exercitum coeli a dextris et a sinistris habere describitur, ut per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sunt, adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait: Contra spiritualia nequitiae 79.0814B| in coelestibus (Ephes. VI, 21).
LIBER DECIMUS De Testimoniis in librum quartum Regum. CAPUT PRIMUM.-- De Elia quod in coelum raptus sit (IV Reg. II, 11, 12). 79.0813B|
Cum de ascensione Dominica per raptum Eliae praefigurata tractaretur, hom. 29 in Evang. (Num. 5, 6), adjunctum est: De Elia quod in coelum raptus sit. --Quid est quod Elias in coelum raptus dicitur? Nunquidnam eum adhuc in carne corruptibili positum ad illius summae quietis sinum ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum. Unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum quippe aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias ascensionem dominicam designavit. Ille enim mortem distulit, non 79.0813C| evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte monstraretur quia homo purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec in coelum, quod est aereum, per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis, sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat. Quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatis suae potentiam et terram pariter continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem nostri Redemptoris figuravit (Genes. I, 5): sic Enoch translatus, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, ascensionem dominicam uterque designavit. Ascensionis ergo suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum 79.0813D| ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utrorumque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum qui nec translatus, nec subvectus coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus quia carnis suae quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret, in ipsa quoque eorum translatione qui ascensionem dominicam, 79.0814B| ut videlicet famuli, designaverunt, et in se ipso, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit; Elias vero neque uxorem, neque filios legitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa temporum creverit munditia castitatis, quod et per translatos famulos, et per ascendentis Domini personam patenter ostenditur; translatus namque est Enoch per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus est Elias per coitum genitus, sed non jam per coitum generans. Assumptus vero est Dominus, neque per coitum genitus, neque per coitum generans.
CAP. II.-- De muliere quae, ne duos filios auferente creditore amitteret, Elisaei prophetae dictis obedivit, et ex eo quod parum olei habebat, per vasa vacua effudit, quae cuncta post usque ad summum repleta sunt, et ex eorum repletione mulier a creditoris sui debito est soluta (IV Reg. IV, 1, 2).
79.0814C| Cum de gentilis Judaicique populi per Ecclesiam credulitate per meritum crescentis Ecclesiae tractaretur, hom. 3 in Ezech. (Num. 6), adjunctum est: De muliere quae, ne duos filios auferente creditore amitteret, etc.--Quid per hanc mulierem nisi sancta Ecclesia designatur? Duorum populorum, id est Judaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater, quae ex perverso opere per callidi spiritus persuasionem quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos, quos in fide genuit, amittere filios timebat. Sed prophetae verbis, id est Scripturae sacrae praeceptis obediens, ex parvo quod habebat olei vasa vacua infudit, quia dum ab unius ore doctoris parvum quid de amore divinitatis multorum vacuae mentes audiunt, exuberante gratia, unguento divini amoris usque ad summum replentur. Et jam nunc multorum corda quae prius fuerant vacua vascula unguento spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod dum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, Sareptana mulier, videlicet 79.0814D| sancta Ecclesia, sub creditoris sui jam debito non tenetur.
CAP. III.-- De filio Sunamitis, quem puer ab Elisaeo missus cum baculo non resuscitat, per semetipsum vero Elisaeus veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc et illuc deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per mysterium compassionis animavit (IV Reg. IV, 27, 28, seq.).
Cum de novi testamenti gratia per Mediatorem 79.0815A| exhibita tractaretur, in expos. beati Job, l. IX (Num. 63), adjunctum est: De filio Sunamitis, etc.-- Auctor humani generis Deus quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur (Hebr. VII, 19).--A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia, Paulo attestante, nihil ad perfectum duxit lex. Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra se colligit, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6). Huc illucque deambulat, quia et Judaeam juxta et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies aspirat, quia per apertionem 79.0815B| divini muneris gratiae septiformis spiritum in peccati morte jacentibus aspirat. Moxque vivens erigitur, quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit.
CAP. IV.-- Quod prophetarum filii dum in Jordane ligna caederent, uni eorum securis ex manubrio in profundum lapsa disparuit. In quo jactato per Elisaeum manubrii ligno, ad eum ferrum rediit (IV Reg. VI, 4, 5).
Cum de servando in exhibitione operis intelligentiae dono tractaretur, in expos. beati Job, l. XXII (Num. 9, 10), adjunctum est: Quod prophetarum filii dum in Jordane ligna caederent, etc.--Ferrum in manubrio est donum intellectus in corde. Ligna vero per hoc caedere est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione 79.0815C| restitui. Unde et recte is, qui ferrum amiserat clamabat: Heu! heu! heu! Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam (IV Reg. VI, 5). Habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes, non solum caute inspiciunt mala quae commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur. Recte ergo qui ferrum perdidit clamabat: Heu! heu! heu! Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia conditoris accepi. Sed nunquam Deus mentem deserit quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Elisaeus veniens lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem, quia videlicet 79.0815D| Redemptor noster, pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat. Lignum mergit, et ferrum revelat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene alia translatio (Trans. LXX), dicit quod confregit lignum atque jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est cor ab elatione conterere. Lignum ad ima jactare, est elatum cor in cognitione, ut diximus, propriae infirmitatis humiliare. Atque illico ferrum ad superficiem redit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit. Igitur quoniam donum intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est ne otio torpeat, curandum ne exercitatione operis vitio elationis evanescat. 79.0816A| Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt, sed cum faciunt quae cognoverant. Et si intelligendo congaudent muneri largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actione persolvant quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debeat non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur.
CAP. V.-- Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste. Venerunt filii usque ad partum, et vires non habet pariens (IV Reg. XIX, 3, 4).
Cum de difficultate in exhibitione concepti operis tractaretur adjunctum est: Dies tribulationis, etc.-- Haec juxta litteram peccatis facientibus videmus, quia cum hostes irruunt, defensores vestri praeparantur, sed nullatenus praeparata convalescunt. Scriptum namque est: Requiescet super eum spiritus consilii et fortitudinis (Isa. XXI). Quae utraque sibi necessario 79.0816B| juncta sunt, quia neque virtus sine consilio esse utilis valet, neque consilium sine virtute. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium per fortitudinem non procedunt? Afflictus ergo atque turbatus Ezechias rex loquitur, dicens: Dies tribulationis, et blasphemiae dies iste. Venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. Filii quippe usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt. Sed virtutem non habet parturiens, quia dum infirmus quisque consilia concipit, haec ad utilitatem aliquam per partum operis non perducit.
CAP. VI.-- Quodcunque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (IV Reg. XIX, 30).
Cum de mansuris in aeterna retributione electorum cogitationibus tractaretur in expos. beati Job, l. XII, (Num. 54), adjunctum est: Quodcunque reliquum fuerit de domo Juda, etc.--Quod radix arbori, hoc cuique hominum cogitatio sua est, quia in hoc quod 79.0816C| exterius videtur, per illud tenetur quod exterius non videtur. Unde et nunc dicitur: Mittet radicem, deorsum, et faciet fructum sursum. Cum enim cogitationem nostram ad compatiendum indigenti proximo tendimus, quasi radicem deorsum mittimus, ut retributionis fructum superius faciamus.
CAP. VII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. VIII (Num 81).--Quid hoc loco radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostensione operum per apertum surgunt? Radicem ergo deorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est per efficaciam operis recta, quae cogitavit, ostendere: Mittet ergo radicem deorsum, ut faciat fructum sursum; ac si aperte diceretur: In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur.
CAP. VIII.-- Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives (IV Reg. XX, 1).
79.0816D| Dum per praefixum de ordine divinae scientiae ordinem, de humanae vitae termino tractaretur in expos. beati Job, l. XII (Num. 2), adjunctum est: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. --Nulla, quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat; nam etsi annos quindecim 79.0817A| Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur quomodo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo, tempore mori ipse merebatur, per largitatem vero misericordiae illo eum tempore ad mortem distulit, quo ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ifle mori merebatur; nec Dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum.
CAP. IX.-- Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto (IV Reg. XX, 3).
79.0817B| Cum de postulanda apud Dominum cordis munditia tractaretur in expos. beati Job, l. XII (Num. 36), adjunctum est: Obsecro, Domine, etc.--Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti, sua opera coguntur fateri. Sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata; ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse verba bona non aestimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat, quod est. Unde saepe contingit, ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen cor longe semper dissimile; et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 12). Sed justificatus magis publicanus quam ille, exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, 79.0817C| Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione. Atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba a cogitationibus pensat, et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferuntur.
CAP. X.-- Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, in Babylonem (IV Reg. XX, 17, 18).
Cum de cavenda in prosperis elatione cordis tractaretur in expos. beati Job, l. VIII (Num. 81, 82), adjunctum est: Ecce dies venient, etc.-- Quid hoc loco prophetae sententia contra Ezechiam regem significat, nisi arrogantiam hypocritarum, qui cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicant? Per omne enim quod hypocritae faciunt, 79.0817D| quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsos altiores cupiunt, ac miris intentionibus in opere excrescunt, quia sicut virtus humilitatis omne vitium enervat, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, 79.0818A| imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros [ In Mss. arbitres] inquirunt. Si vero eorum operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus quae peregisse se referunt, mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt: quia quaesitis remunerati favoribus, ab eorum intima retributione vacuantur. In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus quasi insidiantibus hostibus quae praedentur. Quorum profecto vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octoginta quinque millia hostium angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquanti jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis, bona omnia quae possidebat, ostendit. Sed prophetae voce protinus audivit: Ecce dies venient, et auferent omnia 79.0818B| quae in domo tua sunt, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Sic nimirum hypocritae postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo ostium faciunt, et prodentes subito amittunt, quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 61). Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri! qui affectantes laudes hominum in semetipsis dissipant fructus laborum, cumque 79.0818C| se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum sicut diximus, opera captivantes denudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3, 4). Hinc quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV, 14). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritualium principum praedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationis jactantia non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.
CAP. XI.-- Occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha coram eo; oculos quoque Sedechiae eruit (IV Reg. XXV, 6, 7). 79.0818D|
Dum de perseveranti cordis innocentia, et de cavendis antiqui adversarii subtilissimae tentationis aculeis tractaretur in expos. beati Job, l. VII (Num. 37), adjunctum est: Occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha coram eo, etc.--Cum Scriptura sacra Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis possessor intimae confusionis. Qui prius 79.0819A| filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est, dolens cernat. Nam bona gignit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdit, et quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque 79.0820A| peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur; Reblatha quippe multa haec interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur.
LIBER UNDECIMUS De Testimoniis in Psalmos CAPUT PRIMUM.-- Et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). 79.0819B|
Cum de cavendis perversi studii operationibus tractaretur, Reg. past. part. III (cap. 34, admon. 33), adjunctum est: Et in cathedra pestilentiae non sedit. --Cathedra judicis esse vel praesidentis solet. In cathedra autem pestilentiae sedere, est ex judicio prava committere, et ex ratione mala discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare. Quasi in perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione attollitur, ut adimplere malum etiam per consilium conetur. Et sicut assistentibus turbis praelati sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita delicta eorum qui praecipitatione corruunt exquisita per studium peccata transcendunt.
CAP. II.-- Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 2).
Dum de mysterio incarnationis Dominicae tractaretur, 79.0819C| hom. 2, in Ezech. (Num. 6), adjunctum est: Et erit tanquam lignum, etc.--Quid per lignum juxta aquarum decursus plantatum, nisi Incarnationem nostri Redemptoris accipimus? Qui per ejusdem Incarnationis suae mysterium propinquare dignatus est peccatorum suorum pondera portanti generi humano, quod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem. Erit enim tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Juxta decursus quippe aquarum plantatus est, quia juxta lapsus incarnatus est defluentium populorum.
CAP. III.-- Item unde supra.
In expositione beati Job, l. XIX (Num. 51).--Decursus aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipsa Veritas dicit: Si in ligno viridi haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? Lignum ergo secus decursus aquarum est qui, fructum et protectionem sui nobis umbraculi proferens, apparuit creator in carne, ut humanum 79.0819D| genus per resurrectionem robustum figeret, quod per defectum quotidie ibat in mortem.
CAP. IV.-- Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 5).
Cum de distinguendis percussionum qualitatibus tractaretur, in expos. beati Job, l. VII (Num. 19), adjunctum est: Reges eos in virga ferrea, etc.--Sciendum est quia aliquando nos adversarius, aliquando autem conterit Deus. Ex contritione autem adversarii a virtute deficimus, per contritionem vero Domini fracti, a vitiis in virtute roboramur. Hanc contritionem Propheta conspexerat, cum dicebat: Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos. In virga nos ferrea Dominus regit et conterit, quia dispensationis fortitudine cum nos interius reficit exterius 79.0820B| affligit. Nam quo virtutem carnis humiliat, intentionem spiritus exaltat. Unde et haec eadem contritio figuli vasi comparatur, sicut et per Paulum dicitur: Habemus thesaurum istum in vasis ficlilibus (II Cor. IV, 7). Qui simul contritionem et regimen exprimens ait: Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem.
CAP. V.-- Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 8), adjunctum est: Servite Domino in timore, etc.--Sancti viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti, quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore, ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor.
CAP. VI.-- Filii hominum usquequo graves corde (Psal. IV, 3)?
79.0820C| Cum de distinguendo intellectu sacri eloquii tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 8), adjunctum est: Filii hominum usquequo graves corde? --Aliud est gravem esse per consilium, aliud per peccatum, aliud gravem esse per constantiam, aliud per culpam. Ista enim gravitas pondus habet oneris, illa virtutis. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non jam levi motu dissiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant. Adhuc ille populus leviter movebatur, de quo per prophetam dicitur: Abiit vagus in viam cordis sui; viam ejus vidi, et dimisi eum (Isai. LVII, 17). Grave autem consilium cordis omnem inconstantiam vagationis expellit. Et quoniam sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa desiderant, omnipotens Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo dijudicat. Sed cum per gratiam respicit, vagam mentem in consilii stabilitatem figit. Cum enim leves motus animi misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus ad constantiae maturitatem 79.0820D| firmat.
CAP. VII.-- Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5).
Dum de discretione commotionis animi tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 82), adjunctum est: Irascimini, et nolite peccare. --Quod nimirum non recte intelligunt qui nos irasci nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus, volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur.
CAP. VIII.-- Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13).
Dum de discernendis in sacro eloquio multiplicibus rerum significationibus tractaretur in expos. 79.0821A| beati Job, l. XXXIII (Num. 49), adjunctum est: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. --Scriptura sacra scuti nomine aliquando in parte prospera, aliquando in adversa uti consuevit. Nam saepe scuti defensio pro divina protectione ponitur: nonnunquam vero pro humana repugnatione memoratur. Pro divina enim protectione per Psalmistam dicitur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Scuto nos Dominus coronare perhibetur, quia quos protegens adjuvat, remunerans coronat. Rursum pro humana repugnatione per eumdem Prophetam scutum ponitur, sicut alibi ait: Ibi confregit cornua, arcum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 4). In cornibus quippe elatio superborum, in arcu insidiae longe ferientium, in scuto obstinata duritia defensionum, in gladio vicina percussio, in bello autem ipsa contra Dominum mentis motio designatur. Quod nimirum totum in sancta Ecclesia confringitur, dum mentes Deo resistentium superposito jugo humilitatis edomantur. Hinc rursus per eumdem Psalmistam dicitur: Arcum 79.0821B| conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (Psal. XLV, 10). Arcum enim Dominus conterit, cum occulta insidiantium machinamenta dissolvit. Arma confringit, cum ea quae contra se erecta fuerant, patrocinia humana comminuit; scuta igne comburit, cum peccantium mentes obstinata se duritia defendentes ad poenitentiae et confessionis ardorem sancti Spiritus calore succendit.
CAP. IX.-- Mane astabo tibi, et videbo (Psal. V, 5).
In expos. beati Job, l. II (Num. 39), adjunctum est: Mane astabo tibi, et videbo. --Nox quippe est vita praesens, in qua quandiu sumus, per hoc quod interna conspicimus, sub incerta imaginatione caligamus. David quoque hujus noctis caliginem videns, claritatem veri luminis praestolatus, ait: Mane astabo tibi, et videbo. Adhuc ergo in nocte minus se videre conspicit, qui ad videndum Deum futurum mane concupiscit.
CAP. X.-- Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2). 79.0821C|
Dum de cavenda extremi judicii sententia per donum bonae operationis tractaretur hom. 16 in Ezech. (Num. 2), seu 4 lib. II, adjunctum est: Domine, ne in ira tua arguas, etc.--Septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna etenim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est. Unde nunc Psalmista resurrectionis diem considerans, quia de extremi judicii erat districtione locuturus, praemisit titulum dicens: In finem psalmus David pro octava. Ut enim quam octavam diceret demonstraret, diem illam tremendi terroris in psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Modo enim quisquis per flagella corripitur et correptionibus emendatur; in mansuetudine corripitur, non in ira. In districto autem illo examine omnis argutio atque correptio furor et ira est, quia venia post correctionem non est.
CAP. XI.-- In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? 79.0821D|
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 34), adjunctum est: In inferno, etc.-- Potest inferni nomine peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: In inferno autem quis confitebitur tibi? Unde rursum scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit (Prov. XVIII).
CAP. XII.-- Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8).
Cum de commoti animi discretione tractaretur in expos. beati Job., l. V (Num. 82), adjunctum est: Turbatus est prae ira oculus meus. -- Ira per vitium 79.0822A| oculum mentis excaecat, ira per zelum turbat, quia cum saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus ne videat reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna, post paululum in tranquillitate largius aperit, quae hic interim per commotionem claudit. Et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat. Sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur, sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare, quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt; nec turbatus fons inspicientis imaginem reddit, quam 79.0822B| tranquillus proprie ostendit, quia quo ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat. Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est, ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nequaquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit, et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur attendat, ne ira extra mentis dominium transeat. Sed ultione peccati tempus modumque considerans, consurgentem animi perturbationem subtilius pertractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat, ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus, quatenus 79.0822C| sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret.
CAP. XIII.-- Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8).
Dum de abdicandis vitiis et sectandis virtutibus tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 53), adjunctum est: Inveteravi inter omnes inimicos meos. --Cunctis vera scientibus liquet, quod ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Unde et Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Col. III, 9). Et iterum ait: Vetus homo noster simul crucifixus est (Rom. VI, 6). Psalmista itaque ex typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos. A fervore etenim mentis vel inter spirituales inimicos, vel inter carnales quosque proximos ipso aliquo 79.0822D| modo vivendi usu veterascimus, et assumptae novitatis speciem fuscamus. A qua tamen vetustate quotidie si studia circumspectionis invigilant, orando, legendo, bene vivendo renovamur, quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur.
CAP. XIV.-- Deus judex justus, fortis et longanimis (Psal. VII, 12).
Dum de divini judicii vi tractaretur, hom. 13 in Evang. (Num. 5), adjunctum est: Deus judex justus, fortis et longanimis. --Dicturus longanimem, praemisit justum, ut quem vides peccata delinquentium diu patienter ferre, scias hunc quandoque etiam districte 79.0823A| judicare. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Altissimus enim est patiens redditor (Eccli. V, 4). Patiens enim redditor dicitur, quia peccata hominum et patitur, et reddit. Nam quos diu ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat.
CAP. XV.-- Arcum suum tetendit et paravit, et in ipso paravit vasa mortis (Psal. VII, 13).
Cum de discernendis in Scriptura sacra rerum significationibus tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 55), adjunctum est: Arcum suum tetendit et paravit, etc.--Quid hoc loco per arcum, nisi sacra Scriptura signatur? Ipsa quippe arcus Ecclesiae, ipsa arcus est Domini. De qua ad corda hominum sicut ferientes sagittae, sic terrentes sententiae veniunt. Arcum suum Dominus tetendit, quia cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit. In quo arcu scilicet vasa mortis praeparat, quia secundum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt, reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas 79.0823B| ardentibus efficit: quia ad eos, quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit.
CAP. XVI.-- Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15).
In expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 36), adjunctum est: Concepit dolorem, etc.-- Vulvae nomine occulta et malitiosa carnalium cogitatio designatur. Quae vulva non ad proferendam prolem concipit substantiam corporis, sed ad explendam nequitiam, causam doloris. De hac vulva cordis iniquorum alias dicitur: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Per hanc vulvam pravi concipiunt, cum mala cogitant, per hanc vulvam pariunt, cum mala quae cogitaverint, operantur.
CAP. XVII.-- Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3).
In expos. beati Job, l. XI (Num. 39), adjunctum est: Ut destruas inimicum et defensorem. --Inimicus quippe et defensor est qui Deum, quem praedicat, impugnat. 79.0823C|
CAP. XVIII.-- Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4).
Dum de intellectu historico ac mystico tractaretur hom. 13 in Ezech. (Num. 3) seu hom. 1, lib. II, adjunctum est: Quoniam videbo coelos tuos, etc.--In Scriptura sacra, et ea quae accipi secundum historiam possunt, plerumque spiritualiter intelligenda sunt, ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritualis intelligentia capiatur in mysteriis allegoriae. Sicut hoc quoque novimus quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti. Ecce enim juxta severitatem historiae stat sermo orationis, quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista juxta solam historiam, et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, quia coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stellas, cur non etiam solem quem 79.0823D| scimus, quia ejus opus est, pariter enumeravit? Si enim juxta solam historiam loquebatur, dicturus luminare minus, prius luminare majus dicere debuit, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia juxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas homines sanctos accipere deberemus; solem nominare noluit, quia videlicet ipsi aeterno soli loquebatur de quo scriptum est: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur sol justitiae (Malach. IV, 2). De quo reprobi in fine dicturi sunt: Sol justitiae non ortus est nobis (Sap. V, 6). Dicendo ergo lunam et stellas, quas tu fundasti, et tamen tacendo solem qui factus est indicavit quia illi soli locutus est, qui non solum solem, et lunam, atque stellas corporaliter, sed 79.0824A| etiam lunam Ecclesiam, atque stellas sanctos homines spiritualiter fecit.
CAP. XIX.-- Pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII).
In expos. beati Job, l. XI (Num. 5), adjunctum est: Pisces maris, qui perambulant semitas maris --Quid per pisces maris, nisi curiosos hujus saecul debemus accipere, qui in magnis rerum inquisitio nibus quasi in abditis fluctibus latent?
CAP. XX.-- Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15).
Cum de perfectorum studiis per aspirationem divinae gratiae tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 25), adjunctum est: Qui exaltas me de portis mortis, etc.--Quid per portas filiae Sion, nisi bona quaeque actio designatur, per quam anima ad conventum regni coelestis ingreditur? Unde nunc Propheta 79.0824B| ait: Qui exaltus me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion. Portae quippe mortis sunt actiones pravae, quae ad interitum trahunt. Quia autem Sion speculatio dicitur, portas Sion actiones bonas accipimus, per quas supernam patriam ingredimur, ut regis nostri gloriam contemplemur.
CAP. XXI.-- Non in finem oblivio erit pauperum, patientia pauperum non peribit in finem (Psal. 9).
Dum de contemptu praesentium et spe futuri praemii tractaretur hom. XXXV (Num. 9), in Evang. adjunctum est: Non in finem oblivio erit pauperum, etc.--Quantumlibet vel in adversis patientes, vel in prosperis humiles simus, in hac vita retribui nobis bona praesentia nullo modo requiramus, nam pro labore patientiae, bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis jam labor funditus cessat. Hinc ergo per Psalmistam dicitur: Oblivio non erit pauperis; patientia 79.0824C| pauperum non peribit in finem. Quasi periisse patientia pauperum cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur. Sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc ejus gloria percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur.
CAP. XXII.-- Sub lingua ejus labor et dolor; sedet in insidiis cum divitibus in occultis (Psal. IX, 7).
Cum de subdolis reproborum mentibus eorumque capitis virulenta malitia tractaretur in expos. beati Job, l. XV (Num. 13), adjunctum est: Sub lingua ejus labor et dolor, etc.--Perversi quique quia malum non in lingua, sed sub lingua habent, sermonibus dulcia praetendunt, et cogitationibus perversa moliuntur. De ipso ergo capite scriptum est: Sub lingua ejus labor et dolor. Qui enim non aperte mala, quae cogitat, ostendit, laborem et dolorem eorum, quorum mortem appetit, non in lingua exerit, sed sub lingua premit. Cujus tamen hoc loco, nisi personam 79.0824D| Antichristi Psalmista descripsit? Propter enim perversa dogmata sub lingua ejus labor et dolor est; propter miraculorum vero speciem sedet in insidiis; propter autem saecularis potestatis gloriam, cum divitibus in occultis. Quia enim simul et miraculorum fraude et terrena potestate utitur, in occultis et cum divitibus sedere perhibetur.
CAP. XXIII.-- Insidiatur in occulto sicut leo in cubili suo (Psal. IX, 30).
Dum de operationibus antiqui adversarii tractaretur in expos. beati Job, l. XXXII (Num. 25), adjunctum est: Insidiatur in occulto sicut leo in cubili suo. --Hoc de ultima saevitia diaboli propheta testatur, dum in sua fuerit virtute laxatus. Ad apertam namque 79.0825A| potentiam suffecisset ut leo esset, etiamsi insidians non fuisset. Rursumque ad occultas versutias suffecisset, ut insidians insidias surriperet, etiamsi leo non esset. Sed quia antiquus hostis in cunctis suis viribus effrenatur, saevire per utraque permittitur, ut contra electos in certamine et fraude et virtute laxetur, virtute per potentiam, fraude per signa. Recte ergo et leo et insidians dicitur; insidians per miraculorum speciem, leo per fortitudinem saecularem. Ut enim eos, qui aperte iniqui sunt, ad se pertrahat, saecularem potentiam ostentat: ut vero etiam justos fallat, signis sanctitatem simulat. Illis enim suadet elatione magnitudinis: istos decipit ostensione sanctitatis.
CAP. XXIV.-- In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 1)?
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 2), adjunctum est: In Domino confido, etc.-- Cum enim fideli 79.0825B| animae unitate derelicta, in tumenti doctrina confidere haeretici praedicatoris dicitur, deserto Domino quasi in montem transmigrare suadetur.
CAP. XXV.-- Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 2).
Cum de reproborum insidiis contra electos tractaretur in expos. beati Job, l. XXXI (Num. 62), adjunctum est: Paraverunt sagittas suas in pharetra, etc.--Quid pharetrae nomine, nisi pravorum machinatio designatur? Iniqui enim cum dolos quos bonis excogitant, secretis machinationibus occultant, quasi in pharetra sagittas portant, et in hac praesentis vitae caligine velut in obscuro rectos corde feriunt, quia malitiosa eorum jacula et sentiri per vulnus possunt, et tamen venientia deprehendi non possunt.
CAP. XXVI.-- Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5).
Dum de occultis mysteriis divinae operationis tractaretur 79.0825C| in expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 13), adjunctum est: Palpebrae ejus interrogant filios hominum. --Aperiendo nobis quaedam, atque claudendo nos interrogat Deus, sicut per prophetam dicitur: Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Palpebris quippe apertis cernimus, clausis nihil videmus. Quid ergo per palpebras Dei nisi ejus judicia accipimus? Quae juxta aliquid clauduntur hominibus, et juxta aliquid reserantur, ut homines qui se nesciunt, sibimetipsis innotescant: quatenus dum quaedam intelligendo comprehendunt quaedam vero cognoscere omnino non possunt, eorum corda sese latenter inquirant, si illos divina judicia vel clausa non stimulant, vel aperta non inflant. Hac enim Paulus interrogatione probatus est, qui post perceptam internam sapientiam, post aperta claustra paradisi, post ascensum coeli tertii, post supernae locutionis mysteria adhuc dicit: Ego me non arbitror comprehendisse (Philipp. III, 13). Et rursum: Ego sum minimus omnium apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. 79.0825D| XV, 9). Et rursum: Non quia sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Apertis ergo palpebris Dei interrogatus Paulus recte respondit, qui et superna secreta attigit, et tamen in humilitate cordis sublimiter stetit. Qui rursum cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum, et Gentium vocatione discuteret, atque ad ea pervenire non posset, quasi clausis Dei palpebris interrogatus est. Sed rectum valde responsum reddidit, qui Deo se in ipsa sua ignorantia scienter inclinavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33)? Ecce enim absconsis mysteriis, quasi clausis palpebris inquisitus, placita 79.0826A| ac recta respondit. Qui secreti aditum pulsans, quia per cognitionem intromitti ad interiora non valuit, per confessionem ante januam humilis stetit, et quod intus comprehendere non potuit, foris timendo laudavit.
CAP. XXVII.-- Item unde supra.
Hom 17 in Ezech. (Num. 6).-- Per ea enim quae nobis in sacra Scriptura cooperta sunt, nostra humilitas approbatur, quia quidquid in illa non intelligimus non superbe reprehendere, sed venerari humiliter debemus. Unde de Domino scriptum est; Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Palpebrae quippe ejus judicia sunt, quae aliquid nobis claudunt, et aliquid aperiunt. Quae aperiendo nos interrogant, si intelligendo non extollimur, claudendo nos interrogant, si non despicimus quae intelligere non valemus. Per ea autem quae de charitate nostra proximis nostris non loquimur, in conspectu Dei verius probamur. In quorumdam enim ore charitas ficta est, in 79.0826B| quorumdam cordibus vera, et saepe de charitate ostenditur quod non est, et non demonstratur quod est. Amorem itaque nostrum erga proximum plus bona operatio loquitur quam lingua, ut in ipso bono opere proximus noster amari se videat, et cum tantum non possumus, quantum volumus operari, omnipotenti Deo occulta amoris nostri sufficiant.
CAP. XXVIII.-- Pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum (Psal. X, 7).
Cum de vi districtioris judicii tractaretur in expos. beati Job, l. XV (Num. 55), adjunctum est: Pluet super peccatores laqueos, etc.--Dicendo laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, multos nimirum dolores intulit. Sed quia ab eis doloribus peccator, qui non corrigitur, ad aeterna supplicia vocatur, eosdem dolores non jam totum calicem, sed partem calicis dixit, quia videlicet eorum passio hic quidem per dolores incipitur, sed in ultione perpetua 79.0826C| consummatur.
CAP. XXIX.-- Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7).
Dum de operatione divini eloquii tractaretur in expos. beati Job, l. IV (Num. 61, in fine), adjunctum est: Eloquia Domini, etc.--Eloquium Domini argentum igne examinatum dicitur, quia sermo Dei si in corde figitur, tribulationibus probatur.
CAP. XXX.-- In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9).
Cum de sequentibus antiqui adversarii operationem tractaretur, in expos. beati Job, l. II (Num. 7), adjunctum est: In circuitu impii ambulant. --Solet per circuitum laboris anxietas designari, sicut de Satanae responsione scriptum est: Circuivi terram, et perambulavi eam (Job. II, 2). Sed Satan laborans, terram circuivit, quia quietus in coeli culmine stare contempsit. Cumque se non transvolasse, sed perambulasse insinuat, quanto peccati pondere in imis prematur, 79.0826D| demonstrat. Perambulans ergo terram circuit, qui ab illo spiritualis potentiae volatu corruens, malitiae suae pressus gravedine, foras ad gyrum laboris venit. De hujus ergo capitis imitatoribus, ejus videlicet membris per Psalmistam dicitur: In circuitu impii ambulant, quia malitiae illius tabe corrupti, dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur.
CAP. XXXI.-- Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1).
Dum de reprobis ob amorem visibilium perversa de Deo sentientibus tractaretur, in expos. beati Job, l. XV (Num. 25), adjunctum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. --Mens hominis male exterius fusa sic in rebus corporeis sparsa est, ut neque 79.0827A| ad semetipsam intus redeat, neque eum, qui est invisibilis, cogitare sufficiat. Unde carnales viri jussa spiritualia contemnentes, Deum quia corporaliter non vident, quandoque ad hoc perveniunt, ut etiam non esse suspicentur. Unde scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Plerumque enim plus appetunt homines servire hominibus quos corporaliter vident quam servire Deo quem non vident. Per omne enim quod faciunt, ad fidem oculorum tendunt. Et quia in Deum oculos corporis tenere non possunt, ei obsequia praebere vel despiciunt, vel si coeperint, fatigantur. Esse enim, sicut dictum est, non credunt, quem corporaliter non intuentur. Qui si auctorem omnium Deum humiliter quaererent, id quod non videtur, ex eo quod videtur esse, melius in semetipsis invenirent. Ipsi quippe ex anima invisibili et corpore visibili subsistunt; et si hoc ab eis quod non videtur abstrahitur, illico corruit quod videtur. Et patent quidem carnis oculi, sed videre quidquam vel sentire non possunt. Sensus enim visionis periit, quia 79.0827B| habitator recessit, et domus carnis remanet vacua, quia abscessit ille invisibilis spiritus, qui per ejus respicere fenestras solebat. Quia ergo rebus visibilibus invisibilia praestantiora sunt, carnales quique ex semetipsis pensare debuerunt, atque per hanc, ut ita dixerim, scalam considerationis tendere in Deum, quia eo est quo invisibilis permanet, et eo summus permanet quo comprehendi nequaquam potest.
CAP. XXXII.-- Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5).
Dum de pusillanimitate infirmarum mentium tractaretur, in expos. beati Job, I. VII (Num. 32), adjunctum est: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. --Sciendum est quod plerique agere recta desiderant, sed sunt nonnulla quae infirmis eorum mentibus ex praesenti vita contradicunt. Cumque adversa in infimis perpeti metuunt, in superni judicii rectitudine offendunt. 79.0827C| Unde saepe nonnulli dum temporalia adversa pertimescunt, districtioni se aeternae animadversionis objiciunt. De his ergo bene per Psalmistam dicitur: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Iste namque veritatem jam libere defendere appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem potestatis humanae pertimescit. Cum in terra hominem contra veritatem pavet, ejusdem veritatis iram coelitus sustinet. Ille peccatorum suorum conscius, ea quae possidet indigentibus jam largiri desiderat, sed tamen ne datis rebus egeat, ipse formidat. Cumque carnis subsidia reservando trepidus praeparat, ab alimentis misericordiae animam necat. Et cum pati in terra inopiam metuit, aeternam sibi abundantiam supernae refectionis abscindit. Qui enim conculcanda in infimis metuunt, a summis metuenda patiuntur; et cum transire nolunt quod calcare poterant, judicium de supernis excipiunt, quod tolerare nequaquam possunt.
CAP. XXXIII.-- Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). 79.0827D|
In expos. beati Job, l. XVI (Num. 2), adjunctum est: Dixi Domino, etc.--In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Dominum juvamus. Ipse enim vere nobis Dominus, quia et utique Deus est, qui bono non indiget servientis, sed bonitatem confert quam recipit, ut oblata bonitas non ipsi, sed prius accipientibus, et post reddentibus prosit. Nam etsi in judicio Dominus veniens dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), mira hoc pietate loquitur ex suorum compassione membrorum; et ipse nos per hoc, quod caput nostrum est, adjuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adjuvatur.
CAP. XXXIV.-- Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6). 79.0828A|
Cum de distinguendis multiplicibus rerum significationibus tractaretur, in expos. beati Job. l. XXXIV. (Num. 18), adjunctum est: Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etc.--Scriptura sacra aliquando fune dimensionum sortes, aliquando peccata aliquando fidem designare consuevit. Nam propter haereditarias dimensionum sortes dicitur: Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi. Funes quippe in praeclaris cadunt, dum per humilitatem vitae sortes nos patriae melioris excipiunt. Rursum quia fune peccata signantur, per prophetam dicitur: Vae qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis (Isa. V, 18). Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur. Unde per Psalmistam dicitur: Funes peccatorum circumplexi sunt me (Psal. CXVIII, 61). Quia enim funis addendo torquetur ut crescat, non immerito peccatum in fune figuratur, quod perverso 79.0828B| corde saepe dum defenditur multiplicatur. Rursum fune fides exprimitur, Salomone attestante, qui ait: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccl. IV, 12), quia videlicet fides, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur.
CAP. XXXV.-- Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus (Psal. XV, 6).
In expos. beati Job, l. XXXV (Num. 4), adjunctum est: Ego clamavi, etc.-- Non enim ait: Quia clamavi, exaudisti me; sed Clamavi, quoniam exaudisti me. Qui enim loquens exauditus fuerat, votis proficientibus exauditus clamabat: Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, quia tunc nimirum misericordiae Domini mirae apud nosmetipsos, qui eripimur, fiunt, cum per easdem misericordias quam gravia fuerint pericula quae evasimus agnoscuntur.
CAP. XXXVI.-- Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 9).
79.0828C| Dum de custodia divina circa nos tractaretur, in expos. beati Job, l. XXXII (Num. 7), adjunctum est: Sub umbra alarum tuarum protege me. --Quia nos parvulos Dominus dum protegit, nutrit, et non gravi atque onerosa, sed levi et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more avium, super nos alas tendit.
CAP. XXXVII.-- Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 1).
In expos. beati Job, l. XXXII (Num. 14), adjunctum est: Diligam te, etc.-- Certum est quippe est quia minus diligit ereptorem suum, qui minus intelligit periculum quod evasit; et vile solatium defensoris deputat, qui virtutem adversarii debilem putat. Unde bene ereptionem suam Domino tribuens propheta dicebat: Diligam te, Domine, virtus mea, aperte videlicet dicens: Eo te magis diligo, quo, infirmitatem propriam sentiens, virtutem meam te esse cognosco.
CAP. XXXVIII.-- Caligo sub pedibus ejus; et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 10). 79.0828D|
Cum de divinae essentiae celsitudine tractaretur, in expos. beati Job, l. XVII, (Num. 39), adjunctum est: Caligo sub pedibus ejus, etc.--Caligo sub pedibus est, quia non in ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Ascendit enim super cherubim, et volavit; cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo, quia longe in altum ab intellectu nostro se rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Posuit tenebras latibulum suum, 79.0829A| quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo in aeterna et intima claritate videatur. Unde ei et in Canticis canticorum a sponsa dicitur: Fuge, dilecte mi (Cant. VIII, 14), fuge.
CAP. XXXIX.-- Item unde supra.
Super cherubim Dominus ascendit et volavit, quia super plenitudinem scientiae, quae esse in hominibus potuit, incarnationis suae gloriam exaltare dignatus est, ut hoc ejus volare sit, potentiae suae mysterium ab intellectu humano subducere. Quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritualium fulgeat, apprehendere non valet quomodo factum sit ut qui exstitit conciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in fine saeculorum, Deus caro esset, Verbum in fine fieret. Unde recte et illic additur: Volavit super pennas ventorum, quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animas figurari pro velocitate suae cogitationis non 79.0829B| inconvenienter accipimus.
CAP. XL.-- Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12).
Dum de bono poenitentiae per aspirationem supernae gratiae tractaretur, in expos. beati Job, l. V (Num. 12, 13), adjunctum est: Posuit tenebras latibulum suum. --Auctor noster, quia nobis in hoc exsilium dejectis lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit. Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet enim caecitatem, quam foris patitur, si humiliter meminit quod interiorum lumine privetur. Cumque tenebras quibus circumdatur respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio affligit, omnique intentionis nisu semetipsam concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat, et mens quae in torpore caeca jacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi suspiriis vegetata convalescat.
CAP. XLI.-- Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis (Psal. XVII, 12, 13). 79.0829C|
Dum de praedicatorum Ecclesiae virtutibus tractaretur in expos. beati Job, l. XVII (Num. 30), adjunctum est: Tenebrosa aqua in nubibus aeris, etc.-- Tenebrosa aqua, quid aliud quam occultam signat scientiam prophetarum, qui ante adventum Domini dum occultis sacramentis gravidi mysteria immensa gestarent, intuentium oculis, eorum intelligentia caligabat? Prae fulgore vero nubes transierunt, quia praedicatores sancti universa mundi spatia miraculorum claritate percurrunt. Qui etiam grando et carbones ignis vocati sunt, quia et per correctionem feriunt, et per flammam charitatis accendunt. Ipsa quoque libera sanctorum increpatio natura grandinis convenienter exprimitur. Grando enim veniens percutit, liquata rigat. Sancti autem viri corda audientium et terrentes feriunt, et blandientes infundunt. Nam quemadmodum 79.0829D| feriant Propheta testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt (Psal. CXLIV, 6). Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt (Ibid., 7).
CAP. XLII.-- Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum (Psal. XVII, 34).
Cum de perfectorum studiis tractaretur, in expos. beati Job, l. XXVI (Num. 24), adjunctum est: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. --Robustorum mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa quaeque despiciunt, quanto cernunt quod contra praecepta conditoris 79.0830A| excrescunt. Aeternitatis quippe praemia praestolantes, vires ex adversitatibus sumunt, quia, crescente pugna, gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum premuntur, adversitate proficiunt, sicut ignis flatu premitur ut crescat; et unde quasi exstingui cernitur, inde roboratur. In eo namque ostendimus quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura transimus. Bene ergo per Psalmistam dicitur: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque se aspera, quaeque se objiciunt sentibus illigata, dato saltu transgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo in superioribus elevatur. Ita etiam electorum mentes, quaeque sibi in hoc mundo obsistere atque obviare conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum, despectis terrenorum sentibus, in superna se evehunt. Unde idem Psalmista iterum dicit: Et in Deo meo transgrediar murum (Ibid., 30). Murus quippe 79.0830B| est omne quod itineri nostro objicitur, ne ad eum qui diligitur transeatur. Sed murum transgredimur, cum prae amore supernae patriae quaeque in hoc mundo fuerint objecta calcamus.
CAP. XLIII.-- Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt et claudicaverunt a semilis suis (Psal. XVII).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 40), adjunctum est: Filii alieni mentiti sunt mihi, etc.-- Israeliticus populus idcirco claudus nominatur, quia sanum gressum in operatione non habuit. Quippe quia utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recipit, aliud spernit.
CAP. XLIV.-- Coeli enarrant, gloriam Dei (Psal. XVIII, 1).
In expos. beati Job, l. IV (Num. 10), adjunctum est: Coeli enarrant gloriam Dei. --Quid coelorum nomine nisi praedicantium vita signatur? Ipsi igitur 79.0830C| sunt coeli, ipsi sol esse memorantur. Coeli, scilicet, quia intercedendo protegunt; sol, quia praedicando vim luminis ostendunt.
CAP. XLV.-- In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6).
In expos. beati Job, l. XXXIV (Num. 25), adjunctum est: In sole posuit tabernaculum suum. --Ac si diceret: Humanitatis assumptae sacramentum in lumine manifestae visionis ostendit.
CAP. XLVI.-- Ipse enim tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Ibid.).
Dum de mysterio incarnationis Dominicae tractaretur, hom. 38 in Evang. (Num. 3), adjunctum est: Ipse enim tanquam sponsus procedens de thalamo suo. --Tanquam sponsus Redemptor noster de thalamo suo processit, qui ad conjungendam sibi Ecclesiam incarnatus Deus de incorrupto utero Virginis exivit.
CAP. XLVII.-- Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui, Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psal. XX, 10). 79.0830D|
Dum de iniquorum futurae retributionis poena tractaretur, in expos. beati Job, l. XV (Num. 35), adjunctum est: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui, etc.--Sciendum est quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, illic in anima pariter et carne cruciantur. Clibanus namque intrinsecus ardet; is vero qui ab igne devoratur ab exteriore incipit parte concremari. Ut ergo sacra eloquia ardere et exterius et interius reprobos demonstrarent, eos et ab igne devorari, et sicut clibanum poni testantur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente (Ibid., lib. VI, num. 47). 79.0831A| In tempore itaque vultus Domini injusti omnes et ut clibanus puniuntur, et ab igne devorantur, quia apparente judice, cum a visione illius eorum multitudo repellitur, et intus per desiderium ardet conscientia, et foris carnem cruciat gehenna.
CAP. XLVIII.-- Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi (Psal XXI, 3).
Dum de dispensatorio divinae misericordiae dono circa electos tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 61), adjunctum est: Deus meus, clamabo per diem, etc.--Sancta Ecclesia persecutionis tempore, fide stat, desideriis clamat. Sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri. Alto namque consilio omnipotens Deus cum sancti ejus adversariorum persecutionibus comprimuntur, cumque assiduis ut liberentur interpellationibus clamant, differre solet voces petentium, ut merita patientium crescant, quatenus eo magis exaudiantur ad 79.0831B| meritum, quo citius non exaudiuntur ad votum. Dicit ergo Psalmista: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies, et nocte. Atque ipsa utilitas de exaudiendi mora mox subditur, cum illic protinus subinfertur: Et non ad insipientiam mihi. Ad multiplicandam quippe sanctorum sapientiam proficit, quod postulata tarde percipiunt, ut ex dilatione crescat desiderium, ex desiderio intellectus augeatur. Intellectus vero cum intenditur, ejus in Deum ardentior affectus aperitur. Affectus autem ad promerenda coelestia tanto fit capax, quanto fit exspectando longanimis. Sed tamen inter haec sanctorum patientiam dolor urget ad vocem, et cum dilati proficiunt, metuunt ne deficiant, et vacui rebus despecti reprobentur.
CAP. XLIX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 34).--Nemo qui tardius auditur, credat quod a superna cura negligatur. Saepe enim nostra desideria, quia celeriter non fiunt, exaudiuntur; et quod impleri concite petimus, 79.0831C| ex ipsa melius tarditate prosperatur. Saepe vox nostra eo perficitur, quo differtur; et cum superficie tenus petitio negligitur, vota nostra altius in cogitationum radice complentur, sicut et semina messium gelu pressa solidantur; et quo ad superficiem tardius exeunt, eo ad frugem multipliciora consurgunt. Desideria itaque nostra dilatione extenduntur ut proficiant; proficiunt ut ad hoc quod perceptura sunt convalescant. Exercitantur in certamine, ut majoribus cumulentur praemiis in retributione. Labor protrahitur pugnae, ut crescat corona victoriae. Suos ergo Dominus cum velociter non exaudit, quo repellere creditur trahit. Internus quippe est medicus, et peccatorum in nobis contagia quae inesse medullitus reprobat secat; abscindit virus putredinis ferro tribulationis; et quo voces aegri audire dissimulat, eo aegritudinis finem procurat. Hinc est ergo quod Propheta ait: Clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 3). Ac si diceret: Nequaquam mihi ad insipientiam proficit, 79.0831D| quod die ac nocte clamantem me continuo non exaudis, quia unde me in temporali tribulatione quasi deseris, inde ad aeternam sapientiam plus erudis. Hinc etiam dicit: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10). In tribulatione quippe dicturus, opportunitatem praemisit, quia saepe tribulatione conterimur, et tamen opportunum nondum est ut desiderio ereptionis adjuvemur.
CAP. L.-- Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 14), adjunctum est: Virga tua et baculus tuus, etc.-- Virga percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio virgae, quae feriat, sit econtra consolatio baculi 79.0832A| quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit rigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens.
CAP. LI.-- Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5).
In expos. beati Job, l. III (Num. 33), adjunctum est: Impinguasti in oleo caput meum. --Ac si dicat: Charitatis pinguedine replesti mentem meam. Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Etenim testa igne solidatur. Caro autem eo ex passione sua robustior exstitit, quo per infirmitatem moriens, a morte sine infirmitate surrexit. Et iterum: Exaruit velut testa virtus mea. Sicut testa enim ejus virtus exaruit, quia susceptae carnis infirmitatem passionis suae igne roboravit.
CAP. LII.-- Qui non accepit in vano animam suam (Psal. XXIII, 4).
Cum de studio boni operis tractaretur in expos. 79.0832B| beati Job, l. VII (Num. 38), adjunctum est: Qui non accepit, etc.--De unoquoque electo per Psalmistam dicitur: Qui non accepit in vano animam suam. In vano namque animam suam accipit, qui sola praesentia cogitans, quae sequantur in perpetuum non attendit. In vano animam suam accipit, qui ejus vitam negligens, ei curam carnis anteponit. Sed animam suam in vanum justi non accipiunt, quia intentione continua ad ejus utilitatem referunt quidquid corporaliter operantur, quatenus et transeunte opere operis causa non transeat, quae vitae praemia post vitam parat. Sed haec curare reprobi negligunt, quia profecto, ambulantes in vacuum, vitam sequentes fugiunt, invenientes perdunt. Unde melius a pravorum imitatione compescimur, si eorum damna ex fine pensamus.
CAP. LIII.-- De necessitatibus meis eripe me (Psal. XXIV, 17).
79.0832C| Dum de cohibendis per usum bonae operationis, infirmitatis humanae desideriis tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 28, 29), adjunctum est: De necessitatibus meis eripe me. --Natura humana bene condita, sed ad infirmitatem vitio propriae voluntatis lapsa in calamitatem cecidit, quia, pressa innumeris necessitatibus, nihil in hac vita nisi unde affligeretur invenit. Sed cum eisdem naturae nostrae necessitatibus plerumque plusquam expedit, deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae, infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates namque naturales hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium, et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro enim occasione seductionis inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, ac quasi sub patrocinio explendae utilitatis occultat. Infirmitatem vero naturae nostrae per negligentiam relaxare 79.0832D| nihil est aliud, quam calamitati miseriam addere, ac vitiorum squalorem eadem miseria multiplicare. Unde sancti viri in omne quod agunt studiosissima intentione discernunt, ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas quam sibi debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Aliud enim ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent; et quasi quidam rectissimi arbitres, inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consolando sublevant, illam premendo frenant. Unde fit ut etsi infirmitatis suae calamitatem tolerent, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate est necessitatem naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere; quas videlicet necessitates cupiebat 79.0833A| evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me. Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere, et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli quod nolens ex radice tolerabat. At contra pravi gaudent in his corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum eas ad usus voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie distenduntur. Cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant appetunt; et contra torporem frigoris non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent; non solum quae per mollitiem tactum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. De his ergo necessitatibus liberari Psalmista desiderans, dicit: De necessitatibus meis eripe me. Necessitatis enim causam in usum voluptatis vertere quid est aliud quam calamitati suae squalorem 79.0833B| miseriae sociare?
CAP. LIV.-- Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2).
Cum de providae circumspectionis electorum studiis tractaretur in expos. beati Job, l. VII (Num. 21), adjunctum est: Proba me, Domine, et tenta me. --Cum securos nos ac de virtutum affluentia elatos repentinus vel flagelli dolor, vel infirmitatis tentatio, percutit, protinus a status sui vertice mentis nostrae elatio succisa cadit, ut de semetipsa nihil audeat, sed, infirmitatis suae ictu prostrata, manum levantis quaerat. Hinc est quod sancti viri, cum de occulta erga se dispositione suspecti sunt, plus prospera ipsa pertimescunt, tentari appetunt, flagellari concupiscunt, quatenus incautam mentem metus et dolor erudiat, ne, in hac peregrinationis via hoste ex insidiis erumpente, sua eam deterius securitas sternat. Recte ergo per Psalmistam dicitur: Proba me, Domine, et tenta me. Ac si aperte dicat: Prius vires inspice, et tunc ut ferre valeo tentari permitte. Hinc 79.0833C| iterum dicit: Ego ad flagella paratus sum (Psal. XXXVII, 18). Quia enim sanctae mentes suae corruptionis vulnus sine putredine non esse considerant, libenter se sub manu medici ad sectiones parant, ut aperto vulnere virus peccati exeat, quod sana cute intus occidebat.
CAP. LV.-- Dominus illuminatio mea, et salus mea; quem timebo (Psal. XXVI, 1)?
In expos. beati Job, l. XIV (Num. 41), adjunctum est: Dominus illuminatio, etc.-- Ex poena culpae est, videre bonum quod agere debeat, et tamen implere non posse. Et rursum ex graviori poena culpae est quod agere debeat nec videre. Unde et contra haec utraque Psalmistae voce dicitur: Dominus illuminatio mea, et salus mea. Contra ignorantiae enim tenebras illuminatio, contra infirmitatem vero salus est Dominus, quando et ostendit quid debeat ad agendum appeti, et vires praebet ut quod ostenderit possit impleri.
CAP. LVI.-- Item unde supra. 79.0833D|
In expos. beati Job, lib. XIX (Num. 39),--Crebro namque peccatum, aut ignorantia, aut infirmitate perpetratur, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne, quod voluerit possit. Quo contra recte per Psalmistam dicitur: Dominus illuminatio mea et salus mea. Quia enim et scientiam Dominus et virtutem praebet, et contra ignorantiam illuminatio, et contra infirmitatem salus vocatur.
CAP. LVII.-- Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4).
Cum de cavendis pravorum desideriis et appetendis 79.0834A| bonorum studiis tractaretur in expos. beati Job, l. IV (Num. 57), adjunctum est: Unam petii a Domino, hanc requiram. --Omnes, qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuni tur. Dumque desideriorum turbas intra se excitanti prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant (Ibid., n. 18). At contra, sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur. Omnes quippe inordinatos motus desideriorum a cubili cordis manu sanctae considerationis ejiciunt; et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt; et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Annon cunctos a se cogitationum tumultus expulerat, qui dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut habitem in domo Domini. A frequentia quippe terrenorum desideriorum fugerat, et ad magnam videlicet 79.0834B| solitudinem semetipsum contulerat; ubi eo tutius nihil extraneum conspiceret, quo competens nil amaret. A tumultu rerum temporalium magnum quemdam secessum petierat, quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret.
CAP. LVIII.-- Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum (Psal. XXX, 21).
Cum de electorum virtutibus tractaretur, in expos. beati Job, lib. IV (Num. 19; et lib. IV, num. 9), adjunctum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum. --Electus quisque in judicio per internum visum in vultu divinitatis absconditur, dum reproborum foris caecitas districta animadversione justitiae repulsa turbatur. Sancti itaque viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum semetipsos sacri verbi gladio mortificare 79.0834C| non desinunt, atque intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Abscondes eos abdito vultus tui a conturbatione hominum. Quod quamvis perfecte postmodum fiat, etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus delectatione in interiora rapiuntur, ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Hinc est quod Paulus per contemplationem mortuos et quasi in secreto divinitatis absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III, 3). Qui enim mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit, ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondit.
CAP. LIX.-- Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum. (Psal. XXX, 23).
79.0834D| Cum de electorum profectibus, per propriae infirmitatis cognitionem tractaretur, in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 41-43), adjunctum est: Ego dixi in pavore meo, etc.--Vir sanctus aeternam patriam contemplatus, et haec mala pensans, in quibus erat, atque illa bona considerans, in quibus adhuc non erat, ait: Ego dixi in pavore meo, Projectus sum a vultu oculorum tuorum. Sublevatus quippe in exstasi (quod nostri interpretes pavorem non proprie vocaverunt) a vultu oculorum Dei vidit se esse projectum. Post interni quippe luminis visionem, quae intus anima per contemplationis gratiam radio claritatis emicuit, a semetipso recessit, et cognitione percepta, vel quibus 79.0835A| malis hic adesset invenit; neque enim quis praesentis vitae mala sicut sunt conspicere praevalet, si bona aeternae patriae per contemplationis gustum contingere necdum valet. Unde et a vultu oculorum Dei projectum se esse cognovit. Sublevatus quippe vidit quod se hic videre non posse ad se relaxatus ingemuit. Perfectam scilicet animam ista compunctio afficere familiarius solet, quia omnes imaginationes corporeas insolenter sibi obviantes discutit, et cordis oculum figere in ipso radio incircumscriptae lucis intendit. Figuras corporalium specierum ad se intus ex infirmitate corporis trahit; sed perfecte compuncta hoc summopere invigilat, ne cum veritatem quaerit, eam imaginatio circumscriptae visionis illudat, cunctasque sibi obviantes imagines respuit. Quia enim per illas infra se lapsa est, sine illis super se ire conatur. Et postquam per multa indecenter sparsa est, in unum se colligere nititur, ut, si magna vi amoris praevalet, esse unum atque incorporeum contempletur. Unde aliquando ad quamdam inusitatam dulcedinem 79.0835B| interni saporis admittitur, et raptim aliquomodo ardenti spiritu afflata renovatur, tantoque magis inhiat, quanto magis quod amet degustat. Atque hoc intra se appetit, quod sibi dulce sapere intrinsecus sentit, quia videlicet ejus amore dulcedinis sibi coram viluit; et postquam hanc utcunque percipere potuit, quid sine illa dudum fuisset invenit. Cui inhaerere conatur, sed ab ejus fortitudine sua adhuc infirmitate repellitur. Et quia ejus munditiae contemperari non valet, flere dulce habet, sibique ad se cadenti infirmitatis suae lacrymas sternere. Neque enim potest mentis oculum in id quod contra se raptim conspexerat figere, quia ipso vetustatis suae usu deorsum ire compellitur. Inter haec anhelat, aestuat, super se ire conatur, sed ad familiares tenebras suas victa fatigatione relabitur.
CAP. LX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 66).-- Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei et socialem 79.0835C| frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima; vidit quo jaceret, qui ad hoc conditus fuerat ut in coelestibus stare potuisset. Pensavit ubi esset, et quod esset ingemuit. Projectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia in comparatione lucis intimae, graviores senserat exilii sui tenebras quas tolerabat.
CAP. LXI.-- Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25).
In expos. beati Job, l. VII (Num. 24), adjunctum est: Viriliter agite, etc.--Justorum fortitudo est carnem vincere, propriis voluntatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Reproborum vero fortitudo est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem 79.0835D| gloriam etiam cum vitae detrimento pervenire, malitiae augmenta exquirere, bonorum vitam non solum verbis ac moribus, sed etiam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem quotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare.
CAP. LXII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 63).--Dicens enim: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, quod illico subdidit, quasi sexum cordis munire curavit. Luxuriosi quippe mens corrumpitur si rebus transitoris delectetur.
CAP. LXIII.-- Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25).
Dum de disserendo intellectu sacri eloquii tractaretur 79.0836A| in expos. beati Job, l. 28 (Num. 12), adjunctum est: Viriliter agite, etc.--Scriptura sacra viros vocare consuevit, qui nimirum vias Domini fortibus et non dissolutis gressibus sequuntur. Unde et Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite (Hebr. XII, 12). Unde et Sapientia in Proverbiis dicit: O viri, ad vos clamito (Prov. VIII, 4). Ac si aperte diceret: Ego non feminis, sed viris loquor, quia hi qui fluxa mente sunt mea verba percipere nequaquam possunt.
CAP. LXIV.-- Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1).
Cum de electorum per internam gratiam studiis tractaretur, hom. 4 in Ezech. (Num. 6), adjunctum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, etc.-- Sancti viri ante Dei oculos student culpas linguae tegere meritis vitae. Student pondere bonorum operum premere immoderata verborum. Unde sancta Ecclesia in suis electis quotidie otiosae locutionis 79.0836B| vitium virtute boni operis tegit. Beati, ergo, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Hebr. IV, 13). Sed rursum cum scriptum sit: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, quomodo tegi possunt quae ejus oculis cui cuncta nuda sunt abscondi nequaquam possunt? Sed quia hoc quod tegimus inferius ponimus, atque hoc unde tegimur nimirum superducimus, ut quod est subterpositum tegamus, tegere peccata dicimur quae quasi subterponimus, dum abdicamus, eisque aliud superducimus, dum bonae actionis opus ad hoc post eligimus, ut praeferamus. Peccata itaque tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus. Quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quaeque ut faciamus, quasi tegmen ei rei superducimus quam erubescimus videri. Qui ergo priora mala deserit, et bona posterius facit, per hoc quod addit transactam nequitiam tegit, cui boni operis meritum superducit. Quamlibet enim sancti viri in hac adhuc vita sint, habent tamen quod ante Dei oculos operire debeant, 79.0836C| quia omnino est impossibile ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione nunquam delinquant.
CAP. LXV.-- Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur spina (Psal. XXXI, 4).
Dum de bono poenitentiae tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 21), adjunctum est: Conversus sum in aerumna mea, etc.--Quid hoc loco per spinam nisi omne peccatum evidenter exprimitur? Quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Hinc ergo justi et poenitentis voce dicitur: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur spina, quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. In translatione vero alia non confringi, sed configi spina perhibetur. Quod videlicet ab eodem sensu non dissonat, quia poenitentis animus ad luctum ducitur, dum perpetrata culpa in memoria fixa retinetur.
CAP. LXVI.-- Dixi: Pronuntiabo adversus me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). 79.0836D|
Dum de abstergendis cogitationum nondum procedentibus in opere flagitiis tractaretur, Reg. past. part. III (cap. 29, admon. 30), adjunctum est: Dixi, etc.--Saepe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit, et cogitata nequitia tanto citius solvitur, quanto effectu operis districtius non ligatur. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Qui enim impietatem cordis subdidit, quia cogitationum injustitias pronuntiare vellet indicavit. Dumque ait: Dixi: Pronuntiabo, atque illico 79.0837A| adjunxit: Et tu remisisti, quam super haec sit facilis venia ostendit; qui dum se adhuc promittit petere, hoc quod se petere promittebat obtinuit; quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non perveniret poenitentia, sed cogitata afflictio mentem tergeret, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset.
CAP. LXVII.-- In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9).
Cum de utilitate temporalis flagelli tractaretur in expos. beati Job, l. XXVI (Num. 56), adjunctum est: In camo, etc.--Saepe qui jubentis verba non audiunt ferientis verberibus admonentur, ut ad bona desideria saltem poenae trahant, quos praemia non invitant. Si vero etiam flagella conspiciunt, constat nimirum quod tanto illic gravioris vindictae supplicia sentiant, quanto hic majoris providentiae gratiam calcant.
CAP. LXVIII.-- Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). 79.0837B|
Dum de apostolorum virtutibus per sancti Spiritus donum tractaretur in expos. beati Job, l. XVII (Num. 48-50), adjunctum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, etc.--Quid coelorum nomine nisi sancti apostoli designantur? Qui verbis pluunt, et coruscant miraculis, quorum virtus ex dono confortatur spiritus. De quibus per eumdem Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Quibus tunc virtutem dedit spiritus, cum replevit: quod Luca referente didicimus, qui ait: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 2. Ex hom. 30 in Evang., num. 7, 8). Ex eo ergo acceperunt ornamenta virtutis, 79.0837C| quos immensa ante possederat foeditas timoris. Scimus enim quod ille apostolorum, id est coelorum primus, ante acceptam hujus spiritus gratiam, quoties dum mori timuit, vitam negavit. Qui non poenis, non afflictionibus, non terribili potestate cujusquam, sed unius mancipii sola est interrogatione prostratus. Et quidem mancipium ne sexus firmior terribile demonstraret, ancilla est inquirente tentatus. Rursusque ut talis sexus infirmitas etiam officii sui dejectione vilesceret, non ab ancilla tantum, sed ab ostiaria est ancilla requisitus. Ecce quam vilis est ad tentandum persona requisita, ut aperte proderetur quanta eum timoris infirmitas possederit, qui nec ante vocem ostiariae ancillae subsisteret. Sed jam hic paulo ante timidus, qualis post acceptam virtutem Spiritus existeret videamus. Certe, Luca testante, didicimus contra sacerdotes ac principes quanta Dominum auctoritate praedicavit. Nam cum facto miraculo quaestio fuisset exorta, et sacerdotum principes, seniores, ac Scribae in apostolorum persecutione concurrerent, 79.0837D| eos in medio statuentes, in qua virtute miraculum fecerint percunctari curaverunt. Quibus, repletus Spiritu sancto, Petrus dixit: Principes populi et seniores, si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel, quia in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus (Act. XLVIII, 9, 10). Cumque erga haec persequentium furor excresceret, eosque sacerdotes ac principes Jesum praedicare prohiberent, contra minas principum qua auctoritate Petrus excreverat indicatur, cum illic protinus subditur: Petrus vero et apostoli dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Sed cum auctoritatem praedicantium resistentium praecepta non premerent, ad flagella pervenitur, nam subditur: Tunc principes sacerdotum caesis denuntiaverunt ne loquerentur in 79.0838A| nomine Jesu, et dimiserunt eos. Sed quia apostolorum virtutem premere nec flagella valuerunt, patenter ostenditur, cum protinus subinfertur: Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu consilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Ibid., 41). Mox etiam post flagellorum gaudia quid agerent indicatur: Omni autem die in templo et circa domos non cessabant, docentes et evangelizantes Jesum Christum (Ibid., 42). Ecce ille qui paulo ante timidus jam linguis loquitur, coruscat miraculis, infidelitatem sacerdotum ac principum libera voce increpat, ad praedicandum Jesum exemplum auctoritatis caeteris praestat. Ne in nomine Jesu loqui debeat verberibus prohibetur, nec tamen compescitur. Contemnit flagella caedentium, qui paulo ante requirentium verba timuerat, et qui ancillae vires requisitus expavit, vires principum caesus premit. Spiritu ergo oris ejus omnis virtus eorum. Ejusdem enim jam sancti Spiritus virtute solidatus, hujus mundi altitudines libertatis calce deprimebat, ut in imo esse cerneret quod 79.0838B| contra Creatoris gratiam altum tumeret. Haec est firmitas coelorum, haec sunt dona Spiritus, quae diversis manifestari virtutibus solent. Quas occultae dispensationis munere divisas Paulus enumerat, dicens: Alii, quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii autem gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8, seq.); quem mox generali definitione concludens, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Bene itaque dicitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum, quia praedicatores sancti, nisi promissa Paracleti dona perciperent, nullo fortitudinis decore claruissent.
CAP. LXIX.-- Congregans quasi in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7).
Dum de perversis contra Ecclesiam machinationibus 79.0838C| tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 15), adjunctum est: Congregans quasi in utre aquas maris. --Aquas maris quasi in utre Dominus congregat, cum, miro moderamine cuncta disponens, in suis clausas cordibus carnalium minas frenat. Extremi namque temporis persecutione crescente, apertas haereticorum voces sancta Ecclesia tolerare compellitur, cum motus cordis sui, quos nunc intra cogitationum sinus contegunt, tunc in voce manifesti erroris aperiunt. Nunc enim sicut per Joannem dicitur: Draco in abysso clausus tenetur (Apoc. XX, 3), quia diabolica malitia in eorum subdolis cordibus occultatur. Sed, sicut illic dictum est, Educetur draco de puteo abyssi, quia quod modo prae timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperitur. Nunc enim abscondit se sub blandiente lingua saeviens conscientia, et malitia calliditatis quasi quadam se tegit abysso simulationis. Nunc Dominus, sicut Psalmistae voce 79.0838D| dicitur, Congregat sicut in utre aquas maris. Uter quippe est carnalis cogitatio; aquae ergo maris in utre congregatae sunt cum amaritudo perversae mentis non erumpit exterius in vocem pravae libertatis.
CAP. LXX.-- Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).
Cum de nutriendo in Deum desiderio, per experimentum bonorum actuum tractaretur, homil. 36, in Evang. (Num. 1), adjunctum est: Gustate et videte, etc.--Augent semper spirituales deliciae desiderium in mente dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur; et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non 79.0839A| cognoscitis, si hanc minime gustatis. Sed cibum vitae ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Sed has homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit, cum os a cibo internae dulcedinis clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis aerumna, huc fastidiosi jam venimus, nec scimus quid desiderare debeamus, tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto se magis ab esu illius dulcedinis animus elongat; et eo jam internas delicias non appetit, quo eas comedere diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inediae peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus paratam dulcedinem, amamus foris miseri famem nostram.
CAP. LXXI.-- Divites eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 11).
Dum de distinguendis veris et falsis deliciis tractaretur in expos. beati Job, l. XV (Num. 9), adjunctum est: Divites eguerunt et esurierunt. --Si de 79.0839B| exteriori fame egestas divitum, et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent. Sed quia dum exterius multiplicantur interius inanes fiunt, et divites pariter et egentes esse memorantur, quia videlicet pane sapientiae saturari minime merentur.
CAP. LXXII.-- Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27).
Cum de perfectorum virtutibus tractaretur in expos. beati Job, l. I (Num. 3), adjunctum est: Declina a malo, et fac bonum. --Nequaquam bona Deo accepta sunt, quae ante ejus oculos malorum admistione maculantur. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdit (Eccle. IX, 18). Hinc Jacobus attestatur dicens: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Hinc Paulus ait: Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6).
CAP. LXXIII.-- Item unde supra. 79.0839C|
In expos. beati Job, l. XXIII (Num. 46).-- Declinare quippe a malo est ab eo quo jacuit surgere. Bonum vero facere est mercedis opera in quibus requiescere debeat praeparare. Qui enim declinat a malo, sed bona non facit, surrexit quidem ab eo quo jacuit, sed ubi requiescere debeat necdum paravit.
CAP. LXXIV.-- Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21).
In expos. beati Job, l. XXIII (Num. 48), adjunctum est: Dominus custodit omnia ossa eorum, etc.--Quod utique non de ossibus corporis, sed de viribus dicitur mentis. Nam certe novimus quod et multorum corporaliter ossa confracta sunt; et persecutores Domini latronis illius cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso (Luc XXIII, 43), sicut latronis alterius, in cruce crura fregerunt.
CAP. LXXV.-- Fiant sicut pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos (Psal. XXXIV, 9).
79.0839D| Dum de tentationum exercitio casuque tractaretur in expos. beati Job, l. III (Num. 62, 63), adjunctum est: Fiant sicut pulvis ante faciem venti, etc.--Qui in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante faciem venti pulvis elevatur; et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit? Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant; justorum vero tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Illorum mens delectabiliter capitur; et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. Isti vero sic tentationum jacula excipiunt ut semper resistendo 79.0840A| fatigentur, et si quando usque ad delectationem tentata mens rapitur, ipsi tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se carnale deprehendunt.
CAP. LXXVI.-- Fiant viae eorum tenebrae, et lubricum (Psal. XXXIV, 6).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 39), adjunctum est: Fiant viae eorum tenebrae, et lubricum. --Ut scilicet per tenebras ire quo ire debent non videant; qui etsi tecta viderint, in eis tamen per lubricum stare non possunt. Isti itaque per lubricum inter bona claudicant, illi per tenebras quae bona sequantur ignorant.
CAP. LXXVII.-- Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)?
Cum de comprimenda sui praesumptione per cognitionem divini occultique judicii tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 55), adjunctum est: Omnia ossa 79.0840B| mea, etc.--Quid per ossa nisi fortia acta signantur? De quibus et per prophetam dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum. Et saepe quae agunt homines esse alicujus momenti aestimant, quia districtionis intimae quam sit subtile judicium ignorant. Sed cum per contemplationem rapti superna conspiciunt, ab ipsa aliquo modo praesumptionis suae securitate liquefiunt; et tanto magis in divino conspectu trepidant, quanto nec bona sua digna ejus examine quem conspiciunt pensant. Hinc est enim quod is qui fortia operando profecerat per spiritum sublevatus clamabat: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Ac si diceret: Carnes meae verbum non habent, quia infirma mea apud te funditus silent; ossa autem mea tuae magnitudinis laudem dicunt, quia ipsa quoque quae esse in me fortia credidi tua consideratione contremiscunt.
CAP. LXXVIII.-- Item unde supra.
79.0840C| In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 79). Dum de qualitate divinae in homine similitudinis tractaretur, adjunctum est: Domine, quis similis tibi? --Ad hoc sancti omnes ad illa gaudia aeterna perveniunt, ut esse Deo similes possint, sicut scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Et tamen scriptum est: Domine, Deus virtutum, quis similis tibi (Psal. LXXXVIII, 5)? Et iterum ait: Quis similis erit Domino inter filios? Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem, et tamen non erunt similes ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint. Et dum visionis ejus donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod vident. Et similes ergo sunt; quia beati sunt, et tamen Creatori similes non sunt, quia creaturae sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem. Et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, quia habent circumscriptionem.
CAP. LXXIX.-- Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35). 79.0840D|
Cum de provectu meritorum et de malorum cognitione tractaretur, in expos. beati Job, l. XV (Num. 68), adjunctum est: Vidi impium superexaltatum, etc.--David propheta quoniam a dilectione praesentis saeculi jam corde transierat, iniqui gloriam describens dicebat: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Sed quia cor huic mundo non subdidit, hunc jure despexit, dicens: Transivi, et ecce non erat. Esset quippe aliquid in ejus aestimatione impius, si ipse ab hoc saeculo per intentionem minime 79.0841A| transisset. Sed is qui non transeunti magnum aliquid esset, transeunti animo quam nihil esset apparuit, quia dum aeterna retributio cogitatur, praesens gloria quam sit nulla cognoscitur. Hinc Moyses, cum supernae contemplationis gloriam quaereret, dixit: Transiens videbo visionem (Exod. III, 3). Nisi enim gressum cordis a saeculi amore movisset, nequaquam intelligere superna potuisset.
CAP. LXXX.-- Computruerunt, et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6).
Cum de abolenda memoria praeteritorum excessuum tractaretur, in expos. beati Job, l. IX (Num. 83), adjunctum est: Computruerunt, etc.--Qui peccatum corrigit et plangit, cicatricem vulneri superducit. Sed cum mens decepta hoc unde jam poenituit ad delectationem sui revocat, cicatrix poenitentiae, quae superducta fuerat, ad putredinem vulneris redit, ut fetorem prava delectatio habeat, postquam salutem 79.0841B| vulneris jam cicatrix sarcita cute monstrabat. Quid itaque cicatrices, nisi sanationes sunt vulnerum? Laxatas namque nequitias ad delectationem memoriae redire conspexerat, qui cicatrices deflebat. Cicatrices quippe computrescere est sanata jam peccatorum vulnera rursus in tentationem serpere, atque ex eorum suggestionibus post superductam cutem poenitentiae fetorem culpae iterum, doloremque sentire, quia videlicet in re et nihil foris opere agitur, et sola intus cogitatione peccatur, districtoque se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat.
CAP. LXXXI.-- Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVII, 7).
Dum de cavendo usu pravae consuetudinis tractaretur, hom. 13 in Evang. (Num. 7), adjunctum est: Incurvatus sum, etc.--Plerumque videmus quae agenda sunt, sed opere non implemus; nitimur et infirmamur. Mentis judicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit, quia nimirum 79.0841C| jam de poena peccati est ut ex dono quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit. Unde bene de hac nostra incurvatione ex typo humani generis per Psalmistam dicitur: incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque. Contemplatus quippe quod ad supernam lucem intuendam homo conditus fuerat, sed peccatis exigentibus foras missus, mentis suae tenebras portat, superna non appetit, in infimis intendit, coelestia nequaquam desiderat, terrena semper in animo versat. Et hoc, quod de suo genere doluit, in seipso exclamavit dicens: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque. Contemplationem namque coelestium perdens, si sola carnis necessaria homo cogitaret, incurvatus et humiliatus esset, sed tamen usquequaque non esset. Quem ergo a supernis cogitationibus non solum necessitas dejicit, sed etiam 79.0841D| voluptas illicita sternit, non solum incurvatus, sed usquequaque incurvatus est.
CAP. LXXXII.-- Ego autem ad flagella paratus sum (Psal. XXXVII, 18).
Cum de parato semper ad suscipienda flagella, electorum animo tractaretur in expos. beati Job, l. VII (Num. 21), adjunctum est: Ego autem ad flagella paratus sum. --Quia enim sancti mentis suae corruptionis vulnus sine putredine non esse considerant, libenter se sub manu medici ad sectiones parant, ut aperto vulnere virus peccati exeat, quod sana cute intus occidebat.
CAP. LXXXIII.-- Iniquitatem meam ego pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19).
79.0842A| Dum de non abolenda ad corrigendum per cognitionem infirmitatis propriae peccati memoria tractaretur in expos. beati Job, l. VIII (Num. 37), adjunctum est: Iniquitatem meam ego pronuntiabo, etc.--Tribulatio spiritus electorum linguam commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quoque est qui saepe reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde et propheta postquam se iniquitatem suam pronuntiare spopondit, cogitare se etiam de eis subdidit. Ac si aperte fateretur dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia spiritus vagetur, sed culpas loquens vulnus aperio; culpas vero ad correptionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit, recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpente mente medicamentum vulneri non apponit. 79.0842B| Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum sed neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Psalmista ergo plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat.
CAP. LXXXIV.-- Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me (Psal. XXXVIII, 2).
In expos. beati Job, l. XXIII (Num. 18), adjunctum est: Posui ori meo, etc.--Inflammatur quippe corda justorum, cum non correpta crescere conspiciunt acta malorum, eorumque culpae se participes credunt, 79.0842C| quod in iniquitate crescere silendo permittunt. David propheta postquam sibi silentium indixerat, dicens: Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis; in ipso suo silentio justo zelo charitatis exarsit. Qui illico subdidit: Et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (ibid. 3). Intus ergo cor concaluit, quia dilectionis ejus ardor per admonitionem locutionis exterius emanare recusavit. Ignis in meditatione cordis exarsit, quia increpatio delinquentium a correptione oris refrixit. Charitatis enim zelus consolatione admirabili augendo se temperat, quando contra iniquorum opera per vocem correptionis emanat, ut et quae corrigere non valet increpare non desinat, ne se participem delinquentium ex consensu taciturnitatis addicat.
CAP. LXXXV.-- Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti (Psal. XXXVIII, 3).
79.0842D| Cum de non reluctando divinis judiciis tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 33), adjunctum est: Obmutui, etc.--Flagellatus homo considerans quia illo major est Deus in omne quod patitur, ejus judicio se postponat cui se minorem esse non dubitat. Et quod a meliore patitur justum credat, etiam si ejusdem justitiae causas ignorat. Quisquis enim pro peccato percutitur, nisi murmurando renitatur, eo ipso jam justus esse inchoat, quo ferientis justitiam non accusat. Homo namque sub Deo est conditus, et ad conditionis ordinem redit, quando sibi aequitatem judicis sui, etiam quam non intelligit, anteponit, ut considerata potentia creatoris, deferveat tumor mentis per memoriam conditionis. Unde David propheta, cum percussionis pondere in excessum 79.0843A| vocis erumpere cogeretur, ad considerationem conditionis suae se recolligens, ait: Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me. Pensavit enim conditionis suae ordinem, et justitiam percussionis invenit, quia qui benigne eum qui non erat condidit, eum profecto qui erat nonnisi juste percussit.
CAP. LXXXVI.-- Verumtamen vane conturbatur omnis homo (Psal. XXXVIII, 7).
Dum de humanae naturae infirmitatibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXII (Num. 34-36, inverso ordine), adjunctum est: Verumtamen vane conturbatur omnis homo. --Quanquam ad imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur. Plerumque agitur ut et turbetur vir sanctus exterius, et imperturbabilis duret interius; et quod vane conturbari potest, de infirmitate carnis sit, quamvis in imagine Dei ambulet, de virtute mentis, quatenus et roboratur intus divino adjutorio, tamen adhuc foris sarcina prematur humana. Magna namque est securitas 79.0843B| cordis, nil concupiscentiae habere saecularis. Nam si ad terrena adipiscenda cor inhiat, securum tranquillumque esse nullatenus potest, quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut adepta metuit ne amittat; et dum in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa, huc illucque quasi quibusdam fluctibus volvitur, ac per modos varios rerum alternantium mutabilitate versatur. Sin vero semel in appetitione supernae patriae forti stabilitate animus figitur, minus rerum temporalium perturbatione vexatur. A cunctis quippe externis motibus eamdem intentionem suam quasi quemdam secretissimum secessum petit; ibique incommutabili inhaerens, et mutabilia cuncta transcendens, ipsa jam tranquillitate quietis suae in mundo extra mundum est; excedit profecto ima omnia intentione summorum; et cunctis rebus quas non appetit libertate quadam superesse se sentit; nec tempestatem rerum temporalium intus sustinet, quam intuetur foris, quia terrena omnia quae concupita opprimere mentem poterant despecta 79.0843C| subterjacent. Unde bene per prophetam dicitur: Statue tibi speculam (Jerem. XXXI, 21), ut dum quisque speculatur summa, superemineat infimis. Hinc etiam Habacuc dicit: Super custodiam meam stabo (Habac. II, 1). Stat quippe super custodiam suam, qui per solertiam disciplinae terrenis desideriis non succumbit, sed supereminet, ut dum semper stantem appetit aeternitatem, intra se sit ei omne quod transit. Tamen quia vir sanctus quantalibet virtute profecerit, eum in hac vita positum adhuc extrinsecus carnis infirmitas premit, bene Habacuc iterum unam sententiam protulit, ad utraque servientem, ait etenim: Et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est virtus mea (Habac. III, 16). Ac si diceret: Non mea virtus est, in qua superius raptus imperturbabilis maneo, sed mea infirmitas est, in qua inferius turbor. Ipse ergo super se imperturbabilis est, ipse sub se perturbabilis, quia super se ascenderat in quantum rapiebatur ad summa; et sub semetipso 79.0843D| erat, in quantum adhuc reliquias trahebat in infima. Ipse super se imperturbabilis, quia in Dei jam contemplationem transierat. Ipse sub se perturbabilis, quia sub semetipso adhuc infirmus homo remanebat. Huic sententiae David propheta concinens, ait: Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2). Cui responderi potest: Si omnis, et tu, falsaque jam erit sententia quam mendax ipse protulisti. Si vero ipse non es mendax, vera jam sententia non erit, quia dum tu verax es, non omnis homo cognoscitur mendax. Sed notandum quod praemittitur: Ego dixi in excessu mentis meae. Per excessum ergo mentis etiam semetipsum transiit, cum de hominis qualitate definivit. Ac si patenter dicat: De falsitate omnium hominum inde veram sententiam protuli, unde ego ipse super hominem 79.0844A| fui. In tantum vero et ipse mendax, in quantum homo. In tantum autem omnino non mendax, in quantum per excessum mentis super hominem. Sic itaque, sic perfecti omnes, quamvis adhuc aliquid turbulentum de infirmitate carnis tolerent; jam tamen intrinsecus tranquillissimo secreto perfruuntur per contemplationem mentis, ut quidquid acciderit exterius, in nullo turbet interius.
CAP. LXXXVII.-- Eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos; et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psal. XXXIX, 2-4).
Cum de incrementis bonorum operum tractaretur, l. I hom. 9 in Ezech. (Num. 4), adjunctum est: Eduxit me de lacu miseriae, etc.--Qui adhuc ex superbiae vertice stamus, cum jam de aeternitatis timore aliquid sentire coeperimus, dignum est ut ad poenitentiam cadamus; et cum, infirmitatem nostram subtiliter cognoscentes, humiliter jacemus, per divini 79.0844B| verbi consolationem surgere ad fortiora opera debemus; et cum jam in bonorum operum soliditate persistimus, necesse est ut unde nosmetipsos correximus, inde jam praedicantes et alios revocemus. Nam jacenti non praecipitur ut ad praedicationem pergat, ne infirmus quisque hoc quod verbo aedificare potest opere destruat. Recte ergo nunc per prophetam dicitur: Eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis: statuit super petram pedes meos, etc. Postquam de luto faecis se eductum asseruit, statutosque pedes suos super petram conspexit, immissum in os suum canticum novum asseruit. Prius enim de luto pravitatis educitur, ut ejus pedes per fidem in petra solidentur. Et postquam boni operis pedes et gressus jam in petra fixerat, tunc praedicationis canticum accipit, ut hymnum Deo dicere et operibus et vocibus possit. Sic Saulus dum superbus Damascum pergeret, Redemptoris voce prostratus jacuit; et qui praedicator futurus erat, non tamen mox ut praedicaret 79.0844C| quod viderat audivit; sed ei jacenti dicitur: Ingredere in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere (Act. IX, 7). Jacens ergo hoc solum audire potuit, ut surgens disceret quod audierat. Surgens vero hoc didicit, ut quae didicerat praedicaret.
CAP. LXXXVIII.-- Multa fecisti, tu Domine Deus meus, mirabilia tua (Psal. XXXIX, 6).
Cum de Creatoris potentia ex creaturarum miraculis tractaretur in expos. beati Job, l. VI, (Num. 18), adjunctum est: Multa fecisti, etc.--Quis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sufficiat; quod cuncta ex nihilo creavit; quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita sit, et super aera coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod ex rebus invisibilibus omnis haec universitas existit; quod hominem fecit, ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum, sed rationalem; quod hunc, ex anima et carne constituens, investigabili virtutis 79.0844D| dispositione permiscuit spiritum et lutum? Ex his itaque aliud novimus, aliud et sumus; sed tamen mirari negligimus, quia ea quae incomprehensibili indagatione mira sunt in humanis oculis usu viluerunt. Unde fit ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exsiliant; et quotidie homo, qui non erat, nascitur, et nemo miratur; dum procul dubio omnibus constet quia plus sit creari quod non erat quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit (Num. 17), cuncti mirati sunt; et quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque panibus quinque millia hominum satiati sunt (Joan. 6), crevisse escam sub dentibus cuncti mirati sunt; quotidie sparsa grana seminum plenitudine multiplicantur spicarum. et nemo miratur. Aquam 79.0845A| semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt (Joan. 2); quotidie humor terrae in radice vitis attractus per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Mira itaque sunt omnia quae mirari homines negligunt, qui ad considerandum, ut praediximus, usu torpescunt.
CAP. LXXXIX.-- Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati super numerum (Psal. XXXIX, 6).
Cum de stabilitate electorum et reprobatione malorum, fidem intra sanctam Ecclesiam specietenus tenentium tractaretur, hom. 19 in Evang. (Num. 5), et in expos. beati Job, l. XXV (Num. 21), adjunctum est: Annuntiavi, et locutus sum, etc.--Vocante Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia etiam ii ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt. Hinc enim fidelibus per confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam illic connumerari in sorte fidelium non merentur. Propheta itaque intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specietenus credere, quantos nimirum certum est 79.0845B| electorum numerum summamque transire, ait: Multiplicati sunt super numerum. Ac si diceret: Multis Ecclesiam intrantibus, etiam ii ad fidem specietenus regni veniunt, qui a numero regni coelestis excluduntur, quia electorum summam sua videlicet multiplicitate transcendunt.
CAP. XC.-- Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 41), adjunctum est: Universum stratum ejus versasti, etc.--Quia dum nos tentatio carnis concutit, tremefacta nostra infirmitas etiam mentis cubile confundit.
CAP. XCI.-- Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4).
Dum de multiplicibus in sacro eloquio rerum significationibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 46, 47), adjunctum est: Universum stratum ejus versasti, etc.--Quid hoc loco per stratum 79.0845C| nisi requies temporalis accipitur? Cum enim quisque, curis saecularibus fatigatus, deserere per divinam gratiam hujus mundi itinera laboriosa compungitur, cogitare solet quomodo praesentis vitae desideria fugiat, et ab ejus laboribus requiescat; sibique mox desideratae quietis ordinem quaerit, et velut quoddam stratum sicut a cunctis laboribus cessationis locum invenire concupiscit. Sed quia in hac vita adhuc homo positus in cujuslibet ordinis loco, in cujuslibet secreti secessu vivere sine tentationibus nullatenus potest, plerumque in id quod ad requiem construitur major dolor tentationis invenitur. Unde et recte per Prophetam dicitur: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Ac si diceret: Omne quod hic sibi paravit ad requiem, hoc ei mutasti occulto judicio ad perturbationem. Quod pio quidem Dei consilio agitur, ut hujus peregrinationis tempore electorum vita turbetur. Via quippe est vita praesens qua ad patriam tendimus; et idcirco hic occulto judicio frequenti perturbatione conterimur, ne viam 79.0845D| pro patria diligamus. Solent enim nonnulli viatores, cum amoena fortasse in itinere prata conspiciunt, pergendi moras innectere, et a coepti itineris rectitudine declinare, eorumque gressus tardat pulchritudo itineris, dum delectat. Unde electis suis ad se pergentibus Dominus hujus mundi iter asperum facit; ne dum quisque vitae praesentis requie quasi vitae amoenitate pascitur, magis eum diu pergere quam citius pervenire delectet; ne dum oblectatur in via, obliviscatur quod desiderabat in patria.
CAP. XCII.-- Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4).
Cum de fructu compunctionis tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 15), adjunctum est: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Luctu 79.0846A| suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo sublevatur. Et intus quidem doloris sui gemitum tolerat, sed eo refectionis pabulum percipit, quo hic vis amoris per lacrymas emanat.
CAP. XCIII.-- Memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim (Psal. XLI, 7).
Cum de bono humilitatis tractaretur in expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 13), adjunctum est: Memor ero tui de terra Jordanis, etc.--Quid Jordanis nisi descensio? Hermoniim autem anathema, id est alienatio, interpretatur. De terra ergo Jordanis et Hermoniim Dei reminiscitur, qui in eo quod semetipsum dejicit, atque a se alienus existit, ad conditoris sui memoriam revocatur. Hinc est enim quod voce Veritatis dicitur: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Semetipsum enim abnegat, qui, calcato typho superbiae, ante Dei oculos esse se alienum demonstrat.
CAP. XCIV.-- In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit (Psal. XLI, 9).
79.0846B| Cum de electorum probationibus tractaretur in expos. beati Job, l. XXIII (Num. 52), adjunctum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, etc.--Quia videlicet unusquisque superni doni gratiam in tranquillitate quietis percipit, sed quantum perceperit in adversitate perturbationis ostendit. Misericordia ergo Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur; in nocte vero declaratur, quia donum quod in tranquillitate sumitur in tribulationibus manifestatur.
CAP. XCV.-- Humiliasti nos in loco afflictionis, et operuit nos umbra mortis (Psal. XLIII, 20).
In expos. beati Job, lib. XXVI (Num. 54), adjunctum est: Humiliasti nos in loco afflictionis, etc.--Locus afflictionis est vita praesens. Qui ergo ad aeternam patriam tendunt, nunc semetipsos temporaliter in afflictionis loco dejiciunt, ut tunc in loco gaudii veraciter sublimentur. (Ibid., lib. XX, num. LVI.) Electorum namque animas modo dies 79.0846C| afflictionis possident, quia dies laetitiae post sequuntur. Scriptum quippe est: Timenti Deum bene erit in extremis (Eccle. I, 13). Et rursum de Ecclesia dicitur: Ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 25). Nunc enim tempus afflictionis est bonis ut sequatur eos exsultatio quandoque sine tempore. Sequitur: Et operuit nos umbra mortis. (Ibid., lib. IV, num. 30.) Quid hoc loco per umbram mortis, nisi mors carnis accipitur? Quia sicut vera est mors qua anima separatur a Deo, ita et umbra mortis est qua caro separatur ab anima. De hac itaque nunc voce martyrum per Prophetam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et operuit nos umbra mortis. Quos enim constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se vera morte, sed umbra dicunt mortis operiri. (Ibid., lib. XXXIII, num. 6.) Quid enim per umbram, quae tamen cum adjectione mortis ponitur, nisi mors carnis exprimitur, vel quilibet reprobi, qui antiqui hostis tenebras studio pravae operationis imitantur? Unde voce martyrum per Psalmistam dicitur: Humiliasti 79.0846D| nos in loco afflictionis, et operuit nos umbra mortis. Umbra enim mortis electos Dei opprimit, cum mors carnis, quae imago mortis aeternae est, ab hac eos vita disjungit; quia sicut illa a Deo animam, ita haec ab anima separat corpus. Vel certe umbra eos mortis opprimit, quia de antiquo hoste scriptum est: Nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Umbra ergo mortis sunt omnes reprobi, quia illius nequitiam elationis imitantur, ejusque imaginem quasi umbram exprimunt, dum ejus in se malitiae similitudinem trahunt. Qui electos Dei operiunt, cum contra illos atrocitate persecutionis temporaliter convalescunt.
CAP. XCVI.-- Lingua mea, calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2).
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 7), adjunctum 79.0847A| est: Lingua mea, etc.--Quia quod loquimur transit, quod scribimus permanet, lingua patris scribae calamus dicitur, quia ab eo est Verbum illico aeternum, ac sine transitu generatum.
CAP. XCVII.-- Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4).
In comm. Ezech., hom. 8 (Num. 26), adjunctum est: Accingere gladio tuo, etc.--Quid in femore nisi propago carnis exprimitur? De femore ergo Abrahae virgo Maria exiit, in cujus utero unigenitus Patris incarnari dignatus est, ex qua incarnatione universo innotuit mundo Deus. Ipsi ergo per Prophetam dicitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Gladium etenim circa femur sumpsit, quia sermo praedicationis illius ex incarnatione convaluit.
CAP. XCVIII.-- Intende, prospere procede, et regna, propter et veritatem, mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV, 5).
79.0847B| In expos. beati Job. l. IX (Num. 62), adjunctum est: Intende prospere, etc.--Per legem quippe Deus virgam tenuerat cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit morte moriatur. Sed incarnatus Dominus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem ostendit. Unde et ei per Psalmistam dicitur: Intende prospere, procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater, ut amaretur, inspiravit.
CAP. XCIX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. I (Num. 15).--Veritatem exsequens, mansuetudinem cum justitia conservavit, ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere amitteret, nec rursum pondus mansuetudinis zelo rectitudinis perturbaret.
CAP. C.-- Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a gradibus eburneis, ex quibus delectavere te filiae regum in honore tuo (Psal. XLIV, 9).
In expos. beati Job, l. XXXV (Num. 44), adjunctum 79.0847C| est: Myrrha, et gutta, etc.--Quid myrrhae, guttae, et casiae nomine nisi virtutum suavitas designatur? quid eburneis gradibus, nisi magna nitens fortitudine proficientium ascensus exprimitur? Redemptor igitur veniens, myrrha, gutta, et casia in vestimento utitur, quia ex electis suis, quibus se misericorditer induit, mirae virtutis fragrantiam aspergit, in quibus idem odor ab eburneis gradibus ducitur, quia in eis virtutum opinio non ex ostensione simulationis, sed ex veri ac solidi operis ascensu generatur. Bene autem subditur: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Sanctae namque animae ab antiquis patribus ad cognitionem veritatis editae, Redemptorem suum in honore ejus delectant, quia ex eo quod bene agunt, suae laudi nihil vendicant
CAP. CI.-- Adorabunt eum filiae Tiri in muneribus (Psal. XLIV, 13).
In expos. beati Job, l. XXXV (Num. 34), adjunctum 79.0847D| est: Adorabunt eum filiae Tiri in muneribus. --Aperire libet oculos fidei, et illud extremum sanctae Ecclesiae de susceptione Israelitici populi convivium contemplari. Ad quod nimirum convivium magnus ille veniens Elias convivantium invitator adhibetur; et tunc propinqui, tunc noti ad eum cum muneribus veniunt, quem in flagello paulo ante positum contempserunt. Appropinquante enim die judicii, vel praecursoris vocibus, vel quibusdam erumpentibus signis, ipsa eis jam aliquo modo advenientis Domini virtus interlucet. Cujus iram dum praevenire festinant, conversionis suae tempus accelerant. Conversi autem cum muneribus veniunt, quia eum quem paulo ante in passione deriserunt, tunc virtutum opera quasi munera offerendo venerantur; illud procul dubio sua oblatione complentes, quod et cernimus magna ex 79.0848A| parte jam factum, et adhuc credimus perfecte faciendum. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Tunc namque eum plenius filiae Tyri in muneribus adorant, cum Israelitarum mentes, hujus nunc mundi desideriis subditae, ei quem superbientes necaverant quandoque cognito suae hostias confessionis apportant.
CAP. CII.-- Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 20), adjunctum est: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Sed quia exteriora etiam irreprehensibilia Ecclesia custodit, jure de ea subdidit: In fimbriis aureis circumamicta varietate, ut et pulchra intus sibi sit, et aliis foris; et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla.
CAP. CIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 83).--Filia regum 79.0848B| Ecclesia, quae in bono est opere spiritualium principum praedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit in ostentationis jactantia non habet.
CAP. CIV.-- Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17).
In expos. beati Job, l. IV (Num. 61), adjunctum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, etc.--Principes sanctae ecclesiae rectores vocat, quos indesinenter in loco praedicatorum praecedentium divina dispensatio subrogat.
CAP. CV.-- Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV, 2).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 50), adjunctum est: Transferentur montes in cor maris. --Quid per montes nisi praedicantium altitudo signatur? Electi quippe praedicatores aeternae patriae non immerito montes vocantur, quia per vitae suae celsitudinem 79.0848C| ima terrenorum deserunt, et coelo propinqui fiunt. De his ergo nunc montibus dicitur: Transferentur montes in cor maris. In cor enim maris montes translati sunt, cum praedicantes apostoli, a Judaeae perfidia repulsi, ad intellectum gentilium venere. Unde ipsi quoque in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 45).
CAP. CVI.-- Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11).
In expos. beati Job, l. V (Num. 19, 20), adjunctum est: Vacate et videte, etc.--Nisi quibusdam mentibus contemplativa vita potius quam activa congrueret, nequaquam per Prophetam Dominus diceret: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. Vacant qui bene in potestate sunt, cum terrenarum actionum strepitus pro divino amore intermittendo postponunt, 79.0848D| ne dum ima indesinenter occupant, cor funditus a summis cadat. Sciunt enim quia nequaquam mens ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat? Bene ergo per Psalmistam dicitur: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, quia qui vacare Deo negligit, suo sibi judicio lumen ejus visionis abscondit. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, cum nequaquam foris perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. Parvae etenim mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et 79.0849A| quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis laborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt, et fugitiva temporalia per intentionis cursum continuis cogitationum passibus sequuntur. Piae autem mentes haec et cum desunt, non quaerunt, et graviter etiam cum adsunt ferunt, quia per exteriorum curas a se exire pertimescunt.
CAP. CVII.-- Deus in gradibus ejus dignoscetur, cum suscipiet eam (Psal. XLVII, 3).
Lib. II, hom. 3, in Ezech (Num. 3), adjunctum est: Deus in gradibus ejus dignoscetur, etc.--Quid per hos gradus, nisi virtutum merita designantur? Sive enim in cognitione Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, seu in scientia divini eloquii, seu in ipsa fide quam de illo accepimus, quibusdam gradibus ad altiora incrementa pervenimus. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Deus 79.0849B| ergo in gradibus ejus dignoscetur, cum suscipiet eam. Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus ejus dignoscitur, quia ejus gloria per illius incrementa declaratur; quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum Deus hominibus ex ejus virtutibus innotescit. De quibus gradibus rursum scriptum est: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum (Job. XXXI, 37). Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronuntiat, qui per incrementa virtutum quae coepit, ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, item Psalmista non diceret: Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXIII, 8), Nec mirum si de virtute in virtutem gradus sunt, quando ipsa unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur. Aliud namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus 79.0849C| duceretur, sancti apostoli minime dixissent: Adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et quidam venit ad Dominum, qui curari voluit filium suum, sed requisitus an crederet, respondit: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23). Pensate ergo quod dicitur: si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.
CAP. CVIII.-- Item unde supra.
Hom. 15. in Ezech.-- Omnipotens Deus in Ecclesiae suae gradibus agnoscitur, quia in singulis ejus virtutibus atque miraculis quam timendus sit, et amandus omnibus demonstratur. Quem videlicet amorem tunc suscipit, cum a culpis suis ad poenitentiam redit. Cujus electi laudantur cum dicitur: Quoniam ecce reges vocantur, qui pro eo quod 79.0849D| transacta mala per poenitentiam corrigunt, ipsa quoque eorum poenitentia qualiter agatur, adjungitur: Ipsi videntes tunc admirati sunt, conturbati sunt, et commoti sunt, tremor apprehendit eos. Ibi dolores sicut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 6, 7, 8). Vident quippe et admirantur, sed admirantes in tremore turbantur. Nam cum inter poenitentiae lacrymas ad mentis notitiam coelestis patriae lumen erumpit, et admiratur, animus et pavescit (quia libet quod terret), tunc dolores in anima sicut parturientis fiunt. Dolor enim poenitentis quasi dolor parturientis est, quia cum fletibus a se ejicit quod male in voluptate concepit. Tharsis vero exploratio gaudii dicitur. Et scimus quia qui omnes voluptates hujus saeculi sequitur, temporalia sibimet gaudia explorat. Sed omnipotens Deus in spiritu 79.0850A| vehementi naves Tharsis conterit, quia mentes carnalium, quae prius in hujus mundi fluctibus vagabantur, per sancti Spiritus adventum in moerore poenitentiae affligit, ut contritae a superbia salubriter in humilitate jaceant, quas prius in hoc mari saeculi ad alta vanitatis, prosperitatis suae unda sublevabat. Per hunc itaque spiritum jacent contritae naves; quia quibus poena videbatur ab hominibus despici, postmodum grave fit ab hominibus honorari. Et quia antea mala perpetrare consueverant, et gaudebant, postmodum non timent etiam affligi pro bonis.
CAP. CIX.-- In spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8).
In expos. beati Job, l. IV (Num. 35), adjunctum est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. --Tharsis exploratio gaudii dicitur. Sed cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ea explorationem reprehensibilis gaudii perturbat, ut nil ei jam nisi flere libeat, nihil nisi quod se terrere 79.0850B| possit attendat. Ponit namque ante oculos illic districtionem justitiae, hic meritum culpae conspicit, quo supplicio digna sit si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia ab aeterna eruere poena consuevit. Spiritus ergo vehemens Tharsis naves conterit, cum vis compunctionis valida, mentes nostras huic mundo quasi mari deditas salubri terrore confundit.
CAP. CX.-- Non dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8).
In expos. beati Job, l. XII (Num. 57), adjunctum est: Non dabit Deo propitiationem suam, etc.--Quoties post culpam eleemosynas facimus, quasi pro pravis actibus pretium damus. Unde per prophetam de eo qui haec non agit, dicitur: Non dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. Nonnunquam divites elati inferiores opprimunt, et aliena rapiunt, et tamen quasi quaedam aliis largiuntur. Et cum multos deprimant, aliquando quibusdam 79.0850C| opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus, quas nunquam deserunt, dare pretium videntur. Sed tunc eleemosynae pretium nos a culpa liberat, cum perpetrata plangimus et abdicamus. Nam qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam quam a vitiis non compescit. Pretium enim redemptionis dare, est opus bonum praeveniente nos gratia reddere.
CAP. CXI.-- Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes (Psal. XLVIII, 11).
In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 32, 33), adjunctum est: Non videbit interitum, etc.--Justorum adversarii, quos visibiliter emori conspiciunt, invisibiliter vivere posse non credunt, atque eo reatum infidelitatis suae cumulant, quo visa morte fidelium de aeternitate desperant. Igitur violenti quique inde interius deficiunt, unde contra vitam innocentium exterius convalescunt, tantoque illos intima veritas 79.0850D| a se foras ejicit, quanto eos contra suos temporaliter quod volunt, posse permittit. Quisquis itaque bonorum vitam persequitur, tunc pejore ultione damnatur, cum nulla ei adversitate resistitur; et tunc fortioris irae periculis subjacet, cum prospere peragit quod nequiter concupiscit, quia videlicet vindicta superni judicii eum ad futura supplicia reservando deserit, qui hic in malo obviare contempsit.
CAP. CXII.-- Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 59), adjunctum est: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. --Sciendum est, quod arrogantes viri tunc divinae justitiae rectitudinem laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat, et alios flagella castigant, cum se conspiciunt 79.0851A| rerum prosperitate perfrui, alios adversitate fatigari. Nam dum perverse agunt, sed tamen se rectos arbitrantur, hoc quod sibi prospera suppetunt, deberi suis meritis credunt, eoque colligunt, quod Deus injuste non judicat, quod quasi justos se adversitas nulla contristat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae correptionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant, quod paulo ante incolumes admirando praeferebant, justumque esse judicium, quod suis moribus adversatur negant, de divina aequitate disputant, ad resultationis verba prosiliunt, et correpti quia deliquerint, gravius delinquunt. Recte ergo per Psalmistam contra peccatoris confessionem dicitur: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Despecta quippe vox confessionis est quam format jucunditas prosperitatis. Sola autem confessio habet magni meritum ponderis, quam a veritatis rectitudine nequaquam separat vis doloris, quam usque ad judicium vocis exacuit adversitas testis cordis:
CAP. CXIII.-- Advocavit coelos desursum, et terram, ut discerneret populum suum (Psal. XLIX, 4). 79.0851B|
In expos. beati Job, l. XV (Num. 37), adjunctum est: Advocavit coelos desursum, etc.--Coelos sursum advocat, cum hi, qui sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt, ad considendum in judicio convocantur, atque cum eo judices veniunt. Terra etiam sursum vocatur, cum ii, qui terrenis actibus obligati fuerant in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt, quibus dicitur: Hospes eram, et collegistis me: nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 43).
CAP. CXIV.-- Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)?
Cum de institutione praedicantium tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 13), adjunctum est: Peccatori autem dixit Deus, etc.--Lex est ipsis praedicatoribus 79.0851C| posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere festinant. Nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Sermones etenim Domini post se praedicator projicit, cum hoc, quod dicit, facere contemnit. Quando autem dictis ejus alter obediat, dum ipse respuit opere, quod praedicat voce, et dissimulat audire quod narrat? De ista praedicationis lege scriptum est: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Regnum coelorum, videlicet praesentem Ecclesiam appellat, de qua scriptum est: Et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In superno etenim regno scandala quae, ex eo colligi debeant, non habentur. Qui ergo solvit opere, et sic docet voce, in isto regno coelorum erit minimus; in 79.0851D| illo, nec minimus.
CAP. CXV.-- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7).
In expos. beati Job, l. XI (Num. 70), adjunctum est: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. --Is, qui per se solus est mundus, mundare praevalet immunda. Homo enim in corruptibili carne vivens, habet tentationum immunditias impressas in semetipso, quia nimirum eas traxit ab origine. Ipsa quippe propter delectationem carnis ejus conceptio immunditia est. Unde nunc per Psalmistam dicitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea. Hinc est ergo quod plerumque tentatur et nolens: hinc est quod immunda quaedam in mente patitur, quamvis ex judicio reluctetur, quia conceptus de immunditia, dum ad munditiam tendit, hoc conatur vincere quod est. Quisquis autem occultae tentationis motus atque immunditiam cogitationis 79.0852A| evicerit, nequaquam sibi suam munditiam tribuat, quia de immundo conceptum semine nullus facere mundum potest, nisi is qui mundus per semetipsum solus est. Qui ergo jam ad locum munditiae mente pervenit, conceptionis suae viam respiciat, per quam venit, atque inde colligat, quia ex sua virtute non habet munditiam vivendi, cui de immunditia factum est initium subsistendi.
CAP. CXVI.-- Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L, 19).
In Reg. past. part. III (Cap. 30, admon. 31), sub fin. adjunctum est: Cor contritum et humiliatum, etc.--Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit. Quisquis vero peccata jam deserit, nec tamen plangit, jam cor quidem humiliat, sed tamen conterere recusat.
CAP. CXVII.-- Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt (Psal. LI, 8).
In expos. beati Job, l. VI (Num. 48), adjunctum 79.0852B| est: Videbunt justi, etc.--Justus cum iniquos omnes extrema ultione percuti conspicit, ipse de gloria dignae retributionis hilarescit. Nec damnatis jam tunc ex humanitate compatitur, quia divinae justitiae per speciem inhaerens, inconcusso districtionis intimae vigore solidatur. Erectas namque in claritate supernae rectitudinis electorum mentes nulla misericordia afficit, quia has a miseriis altitudo beatitudinis alienas reddit. Bene ergo dicitur: Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Iniquos enim justi nunc vident et metuunt, tunc visuri sunt et ridebunt. Quia enim modo ad eorum labi imitationem possunt, hic habent formidinem. Quia vero damnatis tunc prodesse nequeunt, illic non habent compassionem. Aeterno itaque supplicio deditis non esse miserandum, in ipsa qua beati sunt, justitia judicantis legunt, qui quod suspicari fas non est, qualitatem sibi perceptae felicitatis imminuunt, si in regno positi volunt quod implere nequaquam possunt. Sed quisquis 79.0852C| ad vitae praecepta se dirigit, priusquam praemia aeterna percipiat, hic jam initia secuturae in perpetuum securitatis degustat, ut antiquum hostem non timeat, et interveniente mortis articulo violentos ejus impetus nullatenus perhorrescat. Justis namque initium retributionis, est ipsa plerumque in obitu securitas mentis.
CAP. CXVIII.-- Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. LII, 6).
In expos. beati Job, l. VII (Num. 32), adjunctum est: Illic trepidaverunt timore, etc.--Sunt plerique qui veritatem jam libere defendere appetunt, sed tamen in ipso suo appetitu trepidi indignationem potestatis humanae pertimescunt. Cumque in terra hominem contra veritatem pavent, ejusdem veritatis iram coelitus sustinent. Sunt namque nonnulli, qui peccatorum suorum conscii, ea quae possident, indigentibus jam largiri desiderant, sed tamen ne datis rebus egeant, ipsi formidant. Cumque carnis subsidia 79.0852D| reservando trepidi praeparant, ab alimentis misericordiae animam necant. Et cum pati in terra inopiam metuunt, aeternam sibi abundantiam supernae refectionis abscidunt. De quibus recte per Psalmistam dicitur: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quia profecto qui conculcanda in infimis metuunt, metuenda patiuntur, et cum transire nolunt quod calcare poterant, judicium de supernis excipiunt, quod tolerare nequaquam possunt.
CAP. CXIX.-- Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8).
In expos. beati Job, l. IV (Num. 57, 58), adjunctum est Ecce elongavifugiens, etc.--Fugiens elongat, qui a turba desideriorum temporalium in altam Dei contemplationem se sublevat. Manet vero in solitudine qui perseverat in remota mentis intentione. Omnes enim qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum 79.0853A| tumultibus in corde comprimuntur, Dumque desideriorum turbas extra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant. Alius namque juri se luxuriae subdit, atque ante mentis oculos schemata turpium perpetrationum fingit, et cum effectus non tribuitur operis, hoc erebrius agitur intentione cogitationis. Voluptatis perfectio quaeritur, et concussus enerviter animus hinc inde et sollicitus et caecatus, occasionem nequissimae expletionis rimatur. Mens itaque haec quasi quemdam populum patitur, quae insolenti cogitationum tumultu vastatur. Alius irae se dominio stravit, et quid in corde nisi jurgia etiam quae desunt peragit? Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, intra semetipsum contumelias profert et recipit, receptis autem durius respondet, et cum qui obviet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Alius juri se avaritiae tradit, et fastidiens propria, aliena concupiscit. 79.0853B| Hic plerumque concupita adipisci non valens, dies quidem in otium, noctes vero in cogitationem versat. Torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione. Consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum inventionibus latius expandit, pervenire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut in causa aliquid subtile invenisse se aestimat, jam se obtinuisse quod concupierat exsultat. Jam quid etiam adeptae rei adjungat, excogitat, atque ut in meliore statu debeat excoli, pertractat. Quam quia jam quasi possidet, et quasi ad meliorem speciem adducit, mox insidias invidentium considerat, et quid contra se jurgii moveatur, pensat, et exquirit quid respondeat. Et cum rem nullam teneat, jam in defensione rei, quam appetit, vacuus litigator elaborat. Quamvis ergo nil de concupita receperit, habet tamen in corde jam fructum concupiscentiae, et laborem rixae. Gravi itaque populo premitur, qui instigantis avaritiae 79.0853C| tumultu vastatur. Alius se tyrannidi superbiae subjicit, et cor miserum dum contra homines erigit, vitio substernit, honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus, exquirit, totumque quod esse desiderat, sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit. Jam quasi tribunali praesidet, jam sibi parere obsequia subjectorum videt, jam caeteris eminet, jam mala aliis irrogat, aliis, quae irrogaverit, recompensat. Jam apud semetipsum stipatus cuneis in publicum procedit, jam quibus obsequiis fulciatur, conspicit. Qui tamen haec cogitans solus repetit: jam alia conculcat, alia sublevat, jam de conculcatis satisfacit odiis, jam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam somnium vigilans videt? Qui ergo tot rerum causas, quas fingit, tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius jam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescit. Concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in 79.0853D| domo sit, ne despectus in publico; exquirit quid sibi sufficiat, quid necessitas subjectorum petat, atque ut sufficienter jura patronatus subditis expleat, patronos quaerit quibus ipse famuletur. Sed his dum familiariter jungitur, eorum proculdubio causis implicatur. Quibus saepe consentit in illicitis; et mala, quae pro semetipso non appetit, committit propter aliena, quae non derelinquit. Nam saepe dum honorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud majores personas approbat, quae jam per proprium judicium damnat. Is, dum sollicite cogitat quid patronis debeat, quid subjectis; quid sibi augeat, quid affectibus prosit; quasi tanta frequentia turbarum premitur, quanta curarum importunitate laceratur. At contra sancti viri, qui nihil hujus mundi appetunt, 79.0854A| nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur. Omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu sanctae considerationis ejiciunt. Et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt, et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Unde nunc recte per Prophetam dicitur: Elongavi fugiens: et mansi in solitudine. In solitudine quippe manere, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere: et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. Annon cunctos a se cogitationum tumultus expulerat, qui dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Psal. 26)? A frequentia quippe terrenorum desideriorum fugerat ad magnam videlicet solitudinem semetipsum, ubi eo tutius nil extraneum conspiceret, quo incompetens nil amaret. A tumultu rerum temporalium magnum quemdam secessum petierat, quietam mentem, in qua tanto 79.0854B| purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret.
CAP. CXX.-- Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. 54, 1).
In expos. beati Job, l. XXXIV (Num. 8 et 9), adjunctum est: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. --Sicut perniciosum est, si unitas desit bonis: ita perniciosius si non desit malis. Reproborum quippe unitas bonorum vitam tanto durius impetit, quanto se ei per collectionem durior opponit. Hanc unitatem reproborum perniciosam sibi Paulus conspexerat, cum in medio Sadducaeorum Phariseorumque deprehensus dicebat: De spe et resurrectione mortuorum ego judicor. Qua nimirum voce percussa, protinus contra se vicissim audientium turba dissiluit. Cumque in duas partes tumultuantium multitudo dividitur, Paulo via ereptionis aperitur: quia quem turba persequentium unita constrinxerat, divisa relaxabat. Eripiuntur enim justi, dum dividuntur injusti: et electorum vota ad 79.0854C| perfectum perveniunt, dum reproborum agmina per discordiam contunduntur. Quod bene etiam maris Rubri scissione signatur (Exod. XIV). Dum enim in duas partes unda dividitur, ab electo populo ad terram repromissionis tenditur: quia dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc, quod appetunt, perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentia superbientium linguas in tanta diversitate dissipasset. Hanc ergo unitatem reproborum contra electos Propheta considerans, de sanctae Ecclesiae hostibus dicit: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Gen. XI).
CAP. CXXI.-- Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 9), adjunctum est: Descendant, etc.--Ad majoris culpae cumulum hostes suos sancta Ecclesia perhibet et scire quod sequi debeant, et sequi nolle quod sciant. De his ergo per Psalmistam dicitur: Descendant in infernum viventes. 79.0854D| Vivi sunt qui sentiunt quae erga illos fiunt. Mortui enim nec sciunt omnino, nec sentiunt. Mortui itaque qui non sentiunt, pro nescientibus; viventes vero qui sentiunt, pro scientibus poni solent. Viventes ergo in infernum descendere, est scientes sentientesque peccare. Dum enim vivi quae circa illos aguntur, sciunt et sentiunt; mortui autem sentire nihil possunt; mortui in infernum descenderent, si mala nesciendo perpetrarent: cum vero sciunt mala, et tamen faciunt iniquitates, in infernum viventes miseri, sentientesque descendunt.
CAP. CXXII.-- Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 25).
In expos. beati Job, l. V. (Num. 70), adjunctum est: 79.0855A| Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. --Dies dimidiare, est tempus vitae malae in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, atque hoc ad bonum usum partiendo reparare. Sed iniqui dies suos nequaquam dimidiant, quia perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet, dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus.
CAP. CXXIII.-- Ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV, 7).
In expos. beati Job, l. I. (Num. 53), adjunctum est: Ipsi calcaneum meum observabunt. --Quia enim in calcaneo finis est corporis, quid per hunc, nisi terminus signatur actionis? Sive ergo maligni spiritus, sive pravi quique homines illorum sequaces superbiae, calcaneum observant, cum actionis bonae finem vitiare desiderant.
CAP. CCXIV.-- Filii hominum dentes eorum, arma, et sagitta: et lingua eorum gladius aculus. Salvum faciet de gladio oris eorum, et de manu violenti, pauperem (Psal. LVI, 5). 79.0855B|
In expos. beati Job, VI (Num. 35), adjunctum est: Filii hominum dentes eorum, etc.--Ipse quippe iste pauper est, de quo per Paulum dicitur: Propter vos egenus factus est, cum dives esset (I Cor. VIII, 9). Et quia Judaei accusando Dominum tradiderunt, quem traditum Gentiles occiderunt, potest per oris gladium, accusantium Haebraeorum lingua signari, de quibus per Psalmistam dicitur: Filii hominum dentes eorum, arma, et sagitta: et lingua eorum, machaera acuta (Marc. XV). Qui Evangelio etiam teste clamaverunt: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Per illud vero, violenti manu, ipsa crucifigens Gentilitas exprimitur, quae in Redemptoris mortem Hebraeorum voces opere implevit. Deus itaque hunc pauperem et de violenti manu, et de oris gladio salvum fecit: quia 79.0855C| videlicet Redemptor noster et vires Gentilium, et linguas Hebraeorum moriendo ex humanitate pertulit; sed ex divinitatis suae potentia resurgendo superavit.
CAP. CXXV.-- Super eos cecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 9).
In expos. beati Job, l. IX (Num. 9), adjunctum est: Super eos cecidit ignis, etc.--Ignis super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur; quia illos, quos gehennae flamma devorat, a visione veri luminis caecat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret: quatenus qui Auctori suo corpore et corde deliquerunt, simul corpore et corde puniantur; et utrobique poenas sentiant, qui dum hic viverent, pravis suis delectationibus ex utroque serviebant.
CAP. CXXVI.-- Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatorum (Psal. LVII, 11).
79.0855D| In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 37), adjunctum est: Laetabitur justus cum viderit vindictum impiorum, etc. Plerique dum alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum. Et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento inde alius liberatur. Conspicit namque in aliena poena quid timeat, et dum delinquentem sic percussum aspicit, dissoluta sua opera justitiae vigore constringit. Sicque fit, ut iniquus vivens qui multos ad culpam traxerat delectatione peccati, quosdam moriens a culpa revocet terrore tormenti. Quod etiam provenire bonis Psalmista testatur dicens: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatorum. In peccatorum morientium sanguine justi lavantur manus; quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur.
CAP. CXXVII.-- Adjutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus, misericordia mea (Psal. LVIII, 8). 79.0856A|
In hom. 19 in Evang. (Num. 7), adjunctum est: Adjutor meus tibi psallam, etc.--Perpendens propheta in quibus laboribus humana sit vita constituta, Deum appellat adjutorem. Et quia a tribulatione praesenti in requiem aeternam nos suscipit, appellat etiam susceptorem. Sed considerans quod mala nostra aspicit et portat, culpas nostras tolerat, et tamen nos per poenitentiam ad praemia reservat, noluit Deum misericordem dicere, sed hunc ipsam misericordiam vocavit, dicens: Deus meus, misericordia mea. Revocemus ergo ante oculos nostros mala quae fecimus; pensemus ex quanta Dei benignitate toleramur; consideremus quae sunt pietatis ejus viscera, ut non solum culpas indulgeat, sed coeleste regnum poenitentibus etiam post culpam promittat. Atque ex omnibus medullis cordis dicamus singuli, dicamus omnes: Deus meus, misericordia mea.
CAP. CXXVIII.-- Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est (Psal. LIX, 4). 79.0856B|
In hom. 10 in Ezech. (Num. 28), adjunctum est: Commovisti terram, etc.--Terra quippe commota et turbata, est peccator de cognitione reatus sui anxius, et ad poenitentiae lamenta perductus. Peccanti enim homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Exoret ergo ut sanetur contritio terrae, quia mota est, quatenus peccator, qui de culpis suis affligitur, de coelestis misericordiae gaudio consoletur.
CAP. CXXIX.-- Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 5).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 54), adjunctum est: Ostendisti populo tuo dura, etc.--Quid hoc loco per arcum, nisi dies extremi judicii designatur? In arcu enim quanto longius trahitur chorda, tanto de 79.0856C| eo districtior exit sagitta. Sic nimirum, sic extremi judicii dies quanto longius differtur ut veniat, tanto cum venerit, de illo districtior sententia procedit. Idcirco autem diversis nunc cladibus percutimur, ut hic correcti, paratiores tunc inveniri valeamus. Unde illic praemissum est: Ostendisti populo tuo dura. Flagella videlicet seculi quae secuturum gravius judicii diem praecurrunt. Potasti nos vino compunctionis, ut terrena gaudia in lacrymas verterentur. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ac si diceret: Hoc tempus misericordiae est, illud tempus judicii erit. Per ista ergo hujus temporis flagella significas, quomodo tunc percussurus es, quando non parcens judicas, qui sic districte modo percutis, quando parcis.
CAP. CXXX.-- In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX, 10).
In hom. 7 in Evang. (Num. 3), adjunctum est: In Idumaeam extendam calceamentum meum. --Quid 79.0856D| per Idumaeam, nisi Gentilitas? et quid per calceamentum, nisi assumpta mortalitas designatur? In Idumaeam ergo Dominus calceamentum se extendere asserit, quia dum per carnem Gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Quis ergo nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiunt? In carne ergo Dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit.
CAP. CXXXI.-- Melior est misericordia tua super vitam (Psal. LXII, 40).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 51), adjunctum est: Melior est misercordia tua super vitam. --Ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non justitia recte judicantis premat. Unde per Psalmistam 79.0857A| dicitur: Melior est misercordia tua super vitam: quia quamlibet quis videatur innocens, apud districtum judicem nostra nos vita non liberat, si eis reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat.
CAP. CXXXII.-- Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 25), adjunctum est: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea --Adeps pinguedine animam replet, cum hanc contra praesentium desideriorium aestum supernae spei infusio refovet.
CAP.CXXXIII.-- Rivos ejus inebrians, multiplica generationes ejus, in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur (Psal. LXIV, 11).
Libro I in Ezech., hom. 10 (Num. 4), adjunctum est: Rivos ejus inebrians, etc.--Rivi quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, qui terram nostri cordis infundunt. Sed cum inebriantur rivi, generationes 79.0857B| Ecclesiae multiplicantur; quia cum uberiorem gratiam spiritus praedicatores accipiunt, fidelium numerus augetur. Quae sancta Ecclesia in suis stillicidiis laetatur. In stillicidio etenim aqua de tecto in terram cadit, quae de coelo ceciderat in tectum. Tectum vero Ecclesiae sanctae, sancti praedicatores sunt, qui nos intercedendo et admonitionibus muniendo protegunt. Sed quia illorum cor divinitus in praedicatione infunditur, quasi aqua de coelo venit in tectum. Quia vero nos eorum verbis irrigamur, quasi aqua de tecto defluit in terram. Sancta itaque Ecclesia dum exoritur, in stillicidiis suis laetatur; quia cum in fide et bonis operibus nascitur, ea quae accepit, dona considerat, et in verbis praedicantium exsultat. Auditoribus porro ad meliora surgentibus, eorum quoque praedicatoribus gratia multiplicatur.
CAP. CXXXIV.-- Benedices coronae anni benignitatis tuae (Psal. LXIV, 12).
In expos. beati Job, l. IV (Num. 37), adjunctum est: 79.0857C| Benedices coronae anni benignitatis tuae. --Quasi corona anni benedicitur, cum finito laboris tempore virtutum remuneratio confertur.
CAP. CXXXV.-- Et convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14).
In expos. Evang. hom. 10 (Num. 3), adjunctum est: Et convalles abundabunt frumento. --A montibus namque aquae dilabuntur, quia superbas mentes veritatis doctrina deserit. Sed fontes in convallibus surgunt, quia mentes humilium verbum praedicationis accipiunt. Jam videmus, jam convalles frumento abundare conspicimus, quia illorum ora pabulo veritatis impleta sunt, qui mites ac simplices huic mundo despicabiles esse videbantur.
CAP. CXXXVI.-- Venite, et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5)!
In expos. Evang. hom. 4 (Num. 1), adjunctum est: 79.0857D| Venite, et videte opera Domini, etc.--Sciendum valde est, ut in omne quod agimus, omnipotentis Domini super nos consilia occulta timeamus, ne dum mens nostra exterius fusa, a sua se voluptate non revocat, intus contra eam judex terribiliter adversa disponat. Quod bene Psalmista intuens ait: Venite, et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum! Vidit namque quod alius misericorditer vocatur, alius justitia exigente repellitur. Et quia alia parcendo, alia Dominus irascendo disponit, expavit quod penetrare non potuit, et quem non solum investigabilem, sed etiam in quibusdam sententiis suis inflexibilem vidit, terribilem in consiliis esse memoravit.
CAP. CXXXVII.-- Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8). 79.0858A|
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 70), adjunctum est: Benedicat nos Deus, etc.--David ut auctorem omnium Deum, Trinitatem ostenderet, dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Ac ne tertio Deum nominans, tres deos dixisse putaretur, illico unitatem ejusdem Trinitatis insinuans addidit: Et metuant eum omnes fines terrae. Qui enim non eos, sed eum subdidit, unum tria, quae dixerat, intimavit. Unde Isaias cum laudem de unitate Trinitatis aperiret, Seraphim voce exprimens, ait: Sanctus, Sanctus, Sanctus (Isai. VI, 8). Ac ne tertio sanctum nominans, unitatem divinae substantiae scindere vederetur, adjunxit: Dominus Deus Sabaoth. Qui ergo non Domini dii, sed Dominus Deus addidit, unum existere, quod tertio sanctum vocaverat, indicavit. Hinc est quod Paulus ut operationem sanctae Trinitatis ostenderet, ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. 79.0858B| XI, 36); atque ut unitatem ejusdem Trinitas intimaret, protinus addidit: Ipsi gloria, in saecula saeculorum Qui igitur non ipsis, sed ipsi subdidit, unum naturaliter, tria secundum personas innotuit, quod superius tertio idipsum dixit.
CAP. CXXXVIII.-- Iter facite ei, qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 6), adjunctum est: Iter facite ei, etc.--Super occasum namque Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit. Super occasum videlicet ascendit, qui mortem, quam pertulit resurgendo calcavit. Ait ergo: Qui ascendit super occasum, iter facite ei, id est resurgenti Domino in vestris cordibus per fidem praebete viam. Ei itaque qui ascendit super occasum, iter facimus, cum ejus gloriam fidelibus mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens, per amori sui praesentiam illustret. Hinc Joanni per spiritum dicitur: Praeibis ante faciem 79.0858C| Domini parare vias ejus (Luc. I, 70). Quisquis etenim praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae viam praeparat.
CAP. CXXXIX.-- Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Psal. LXVII, 14).
In expos. Ezechiel. homil. adjunctum est: Si dormiatis inter medios cleros, etc.--Cleros Latina lingua sortes dicimus. Dormire autem nostrum, est a prava actione quiescere. Et quia electi quique a perversorum operum se inquietudinibus compescunt, terrena deserunt, coelestia concupiscunt, nimirum inter medios cleros dormiunt, quoniam fugiendo temporalia, et aeterna praemia desiderando, a perversis actibus quiescunt. Mente quippe ad summa evolant, unde et pennae vocati sunt. Quae bene pennae columbae deargentatae esse memorantur. Columba vero deargentata, sancta Ecclesia est, quae aperte praedicationis luce resplendet. Sed haec columba in 79.0858D| pennis quidem deargentata est, sed posteriora dorsi ejus in auri specie refulgent; quia sancta Ecclesia, quae modo per praedicantium linguas clara est, in illa remuneratione, quae sequitur, non jam argenti sed auri fulgore decoratur. Ad illa quippe invisibilia bona perveniens, ad illa coelestia dona pertingens, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, jam praedicationis eloquio non indigebit, sed sola auri specie in posterioribus pulchra est, quia in eo, quod post accipiet, solo resplendet fulgore claritatis.
CAP. CXL.-- Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 10).
In expos. Evang. hom. 29 (Num. 10), adjunctum est: Ascendens in altum, etc.--Quid his prophetae verbis, nisi ascensio Dominica declaratur? Ascendens 79.0859A| quippe in altum, captivam duxit captivitatem, quia corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit. Dedit vero dona hominibus, quia misso desuper spiritu, alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii gratiam virtutum, alii gratiam curationum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum tribuit. Dedit ergo dona hominibus, dum per hujus spiritus gratiam eorum in mundo virtus excrevit.
CAP. CXLI.-- Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 15), adjunctum est: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. --Quid hoc loco canum nomine, nisi sancti Doctores vocantur? qui fidelium in sancta Ecclesia custodes steterunt, qui dum pro Domino suo diurnis nocturnisque vigiliis intenti clamaverunt, magnos, ut ita dixerim, latratus praedicationis dederunt. Nonnulli quippe ab idolorum cultibus revocati, facti sunt praedicatores 79.0859B| Dei. Lingua ergo canum Ecclesiae ex inimicis prodit: quia conversos Gentiles Dominus etiam praedicatores facit. Unde Judaeorum tarditas, qui pro Domino loqui noluerunt, increpante propheta reprehenditur, qui ait: Canes muti non valentes latrare (Isa. LVI, 10). [Hom. 40, in Ev., n. 2.] Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua, vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt. Quia enim canum nomine, praedicatorum lingua signatur, a Domino per Psalmistam dicitur - Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ex Judaeis quippe infidelibus sancti praedicatores electi sunt, qui in assertione veritatis contra fures latronesque venientes, magnos pro Domino, ut ita dicam, latratus dederunt. Quo contra de quorumdam reprobatione dicitur: Canes 79.0859C| muti non valentes latrare.
CAP. CXLII.-- Visi sunt gressus tui, Deus; ingressus Dei mei regis, qui est in sancto (Psal. LXVII, 25).
In expos. beati Job, l. XVI (Num. 41), adjunctum est: Visi sunt gressus tui, Deus, etc.--Quasi quidam namque gressus Dei sunt ipsae, quas cernimus, operationes ejus; quibus bonus quisque malusque regitur; quibus justi injustique suis ordinibus disponuntur; quibus et subjectus quisque ad meliora quotidie ducitur, et adversus ad deteriora corruens toleratur. De quibus nimirum propheta gressibus dicebat: Visi sunt gressus tui, Deus. Nos itaque cum virtutem longanimitatis atque pietatis ejus intuemur, et intuentes imitari contendimus, quid aliud quam gressuum ejus vestigia sequimur, quia extrema quaedam operationis imitamur? Visi sunt gressus tui, Deus; ingressus Dei mei regis, qui est in Sancto. Qui inordinatos motus animi, divinorum judiciorum memoria, in se reprimi conspicit, quasi deambulantis in 79.0859D| se gressus Domini vidit.
CAP. CXLIII.-- Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII, 32).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 84), adjunctum est: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. --David Propheta videns quod ad Judaeam redimendam veniret Dominus, sed ante gentilitas crederet, postmodum Judaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel servus fieret, dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Rom. XI, 25), id est priusquam Judaea credat, salvandam se offert omnipotenti Domino peccatis nigra gentilitas. Agamus itaque gratias unico summi Patris, nos qui ex gentilitate collecti, atque ejus lumine perfusi, 79.0860A| Judaeam quoque ipsam praecessimus ad fidem, ut impleretur quod scriptum est: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Nigri ergo perfidiae meritis fuimus, sed per fidei meritum suscipientes candorem gratiae, ipsam etiam Synagogam, per cujus sobolem vocati sumus ad gratiam Dei, praevenimus.
CAP. CXLIV.-- Laboravi sustinens (Psal. LXVIII, 4).
Hom. 8 in Ezech., adjunctum est: Laboravi sustinens. -- Hoc ex persona Redemptoris nostri Propheta de perverse adhuc viventibus dicit: Laboravi [Ubi legimus, clamans] sustinens. Non enim sustinendo Dominus laborat, cujus divinitatis potentiam, nulla fatigatio contingit, sed verbis humanitatis loquens, ipsam suam circa nos patientiam laborem vocat.
CAP. CXLV.-- Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16).
In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 65, 66), adjunctum 79.0860B| est: Non me demergat tempestas aquae, etc.--Omnis qui jam viam vitae deserens, in peccatorum se tenebras dejicit, semetipsum quasi in puteum vel in foveam mergit. Si vero diuturna perpetratione etiam consuetudine iniquitatis opprimitur, ne ad superiora jam possit exsurgere, quasi angusto ore putei coarctatur. Hinc ergo David sub specie peccantium orat dicens: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Quem enim mali operis iniquitas a bona stabilitate commovit, quasi tempestas aquae rapuit. Sed si adhuc longa consuetudine non praevaluit, non demersit. Jam in puteum cecidit, qui hoc quod divina Lex prohibet, perpetravit. Sed si adhuc longa consuetudo non deprimit, nequaquam os suum puteus coangustavit. Tanto ergo facilius egreditur, quanto minori consuetudine coarctatur. Quaedam namque quasi conclusi oris angustia est, ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle, nec posse. Jam quidem 79.0860C| desiderio ad superna tendere, sed adhuc actu in infimis remanere, praeire corde, nec tamen sequi opere, atque in semetipso contradictorem perpeti semetipsum. Cum vero ita tendens anima manu gratiae exaltantis adjuvatur, ab angusto ore ad latitudinem pervenit: quia, victis difficultatibus, opera bona perficit, quae concupiscit. David propheta conclusionem angusti oris aspexerat, cum dicebat: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manibus inimici (Psal. XXX, 9). Latissime autem salvatum se noverat, cum subderet, dicens: Statuisti in loco spatioso pedes meos. In spatioso quippe loco pedes stabiliti sunt, quando et ad congruentia bona tendimus, et nulla difficultate praepedimur. Quasi enim per latum locum, quo volumus, pergimus, quia nullis objectis difficultatibus angustamur.
CAP. CXLVI.-- Propter inimicos meos eripe me (Psal. LXVIII, 19).
79.0860D| In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 32), adjunctum est: Propter inimicos meos eripe me. --Plerumque accidit, ut justi in tribulatione deprehensi, supernum solatium etiam temporaliter percipiant, quod tamen non temporaliter implorant. Salvari enim non propter se, sed pro adversariorum salute concupiscunt; ut dum illos omnipotens Deus ab immensis periculis facto quodam miraculo liberat, virtutem suam ipsis etiam persecutoribus innotescat, atque inde adversarios ad aeternitatem redimat, unde suos temporaliter salvat. Hinc est quod Psalmista voces martyrum suscipiens, ait: Propter inimicos meos eripe me. Ac si diceret: Propter me quidem eripi de temporalibus tribulationibus non appeto, sed tamen eripi propter adversarios concupisco, ut dum mea vita salvari mirabiliter 79.0861A| cernitur, ipso miraculorum visu inimicorum duritia convertatur. Sicut ergo saepe Dominus suorum vitam temporaliter pro inimicorum conversione eripit, ita saepe suorum voces, propter damnationem persequentium, non exaudit; ut videlicet inde reatum suum cumulent, unde praevaluisse se nequiter gaudent. Nam qui invisibilia despiciunt, moveri nonnunquam visibilibus miraculis possunt. Sed idcirco cum justis plerumque nihil mirum visibiliter agitur; quia eorum adversarii illuminari visibiliter non merentur.
CAP. CXLVII.-- Consolantem me quaesivi, et non inveni (Psal. LXVII, 21).
In expos. beati Job, l. XVII (Num. 5), adjunctum est: Consolantem me quaesivi, et non inveni. --Tunc solum quippe sancta Ecclesia consolantem invenit, cum ex ea morte, quam vir ejus pertulit, multos intra semetipsam surgere ad vitam cernit.
CAP. CXLVIII.-- Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). 79.0861B|
In Reg. past. part. I (Cap. I), adjunctum est: Obscurentur oculi eorum ne videant, etc.--Hoc a propheta de reprobis praenuntiandi studio, non autem maledicentis dicitur voto. Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium suscipiunt. Quibus hi nimirum, qui subsequenter inhaerent, dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur: quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum onera curvantur qui sequuntur. Ait ergo: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva, ac si dicat: Qui humanae vitae actionibus, quasi praevidendis itineribus praesunt, veritatis lucem non habeant, ut et qui sequuntur, subditi iniquitatum suarum oneribus incurvati, omnem statum rectitudinis amittant (Moral. l. XXIV, n. 40). Quod factum procul dubio in Judaea novimus, cum in 79.0861C| ipso nostri Redemptoris adventu Pharisaeorum turba atque sacerdotum a vero lumine mentis oculos clausit, et per praepositorum exempla gradiens, in infidelitatis tenebris populus erravit.
CAP. CXLIX.-- Confundantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge (Psal. LIX, 4).
In expos. Ezech. l. I hom. 11 (Num. 14), adjunctum est: Confundantur statim erubescentes, etc.--Adulatio etenim si vel ad tempus patienter suscipitur, augetur, et paulisper demulcet animum, ut a rigore suae rectitudinis emollescat in delectatione sermonis; sed ne crescere debeat, statim est sine mora ferienda.
CAP. CL.-- Inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 26, 27), adjunctum est: Inimici ejus terram lingent. --Libet intueri hoc quod per Psalmistam dictum est: Inimici ejus terram lingent. 79.0861D| Duo quippe sunt genera hominum ambitioni suae servientium; unum videlicet, quod semper ad avaritiam blandimentis utitur linguae: aliud vero, quod aperta vi intendit rapinae. Nam rodimus, cum aliquid exterius forti adnisu atterimus; lambitur enim, quando hoc quod edi facile non potest, impressa linguae lenitate gustatur. Omnes igitur etiam sub specie fidei prave viventes, qui aliena appetunt, sed ea, quae appetunt, rapere nequaquam possunt; blandis autem sermonibus, et quasi mollitia dulcedinis concupita abstrahere conantur, qui aliud quam terram lingunt? quia terena quaeque, quae virtute nequeunt auferre, mollitie linguae moliuntur. Qui vero in hoc mundo aliqua potestate suffulti sunt, et concupiscentes aliena, blandiri quidem ex fraude despiciunt; 79.0862A| quia etiam injusto robore possunt implere quod volunt; hi hoc quod appetunt, non lambunt, sed redunt, quoniam propinquorum vitam fortitudine virium velut adnisu dentium demoliuntur.
CAP. CLI.-- Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2).
In expos. beati Job, l. VI (Num. 7, 8), adjunctum est: Mei autem pene moti sunt pedes, etc.--Cum malos florere infirmi conspiciunt, trepidant, et apud semetipsos peccantium prosperitate turbati, intus in gressibus mentis nutant. Horum ergo speciem sumpsit Psalmista, cum diceret: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Cum vero eorum gloriam fortes aspiciunt, protinus quae post gloriam poena sequatur attendunt, et alta intus cogitatione despiciunt hoc quod superbi foris fastu vacuae inflationis intumescunt. Unde et de hoc perfectorum despectu 79.0862B| per beatum Job dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Pulchritudini quippe stulti maledicere, est ejus gloriam ex considerata damnatione judicare, quia eo atrocius in tormentis obruitur, quo altius in peccatis elevatur, quia transit quod extollitur, permanet quod punitur. Qui honoratur in via, in perventione damnabitur, et quasi per amoena prata ad carcerem pervenit, qui per vitae praesentis prospera ad interitum tendit.
CAP. CLII.-- Dejecisti eos, dum allevarentur (Psal. LXXII, 12).
In Reg. past. part. III (Cap. 25, adm. 27), adjunctum est: Dejecisti eos, dum allevarentur. --Reprobi cum recta opera divinis muneribus non rependunt, cum totos se hic deserunt, et affluentibus prosperitatibus dimittunt, unde exterius proficiunt, inde ab intimis cadunt. Hinc est quod in inferno cruciato diviti dicitur: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 79.0862C| 25). Idcirco enim bona hic recipit malus, ut illic plenius mala reciperet; quia hic fuerat nec per bona conversus. Non ergo ait: Dejecisti eos postquam elevati sunt, sed cum allevarentur; quia hoc ipsum fit superbis interius dejici, quod eis falsa contingit gloria exterius elevari. Ordinante etenim divino judicio, non eis hic aliud culpa est atque aliud poena, sed sua illis in poenam vertitur culpa, ut elatis fastu superbiae hoc ipsum sit vere intus cadere, quod foris ostenditur profecisse.
CAP. CLIII.-- Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan (Psal. LXXIII, 15).
In expos. beati Job, l. XXXII (Num. 20), adjunctum est: Tu dirupisti fontes, etc.--Ethan interpretatur fortis. Et quis est hic fortis, nisi de quo per Evangelium Veritas dicit: Nemo potest vasa fortis ingressus domum diripere, nisi prius alliget fortem (Marc. III, 27)? Fontes itaque et torrentes Dominus dirupit, dum in Apostolorum suorum cordibus fluenta 79.0862D| veritatis operuit. De quibus rursum per Prophetam alium dicitur: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII, 3). Ad eorum quippe doctrinam sitientes pergimus, ut veritate plenas cordium nostrorum lagunculas reportemus. Sed emanantibus suis fontibus Ethan fluvios exsiccavit, dum doctrinam fortis et maligni spiritus ostenso radio suae veritatis arefecit.
CAP. CLIV.-- Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu (Psal. LXXIV, 5).
In Reg. past. part. II (Cap. 30, admon. 31), adjunctum est: Dixi iniquis, etc.--Cornu delinquentes exaltant, si nequaquam se ad poenitentiam ex cognitione 79.0863A| suae iniquitatis humiliant. Hinc rursum dicitur: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit. Quisquis vero peccata jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed tamen conterere cor recusat.
CAP. CLV.-- Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5).
In expos. beati Job, l. XXVII (Num. 16), adjunctum est: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. --Qui orientem contemplari non valet, irradiatos montes aspicit, et quia sol ortus sit deprehendit. Ex aeternis montibus nos Deus illuminat; quia per admiratam vitam patrum praecedentium, radio nos suae claritatis illustrat. Ecce in studio devotionis Dominicae et charitatis accenditur, sed in hac devotione atque charitate melius horum montium contemplatione formamur. Quid enim devotius Petro? 79.0863B| Quid carius Joanne? Ille per devotionem fluida maris dorsa calcare non timuit (Matth. XIV, 29): iste per amorem in ipso auctoris nostri pectore requievit (Joan. XIII, 21): et qui ad corporalis coenae refectionem venerat, spirituale pabulum de sinu Redemptoris sumpsit. Sed quia signari per montes praecedentium patrum vitam diximus, necesse est ut adhuc ad medium etiam superiorum patrum exempla deducamus. Ecce cum praeceptis caelestibus subdi per obedientiam cupimus, consideratis antiquorum patrum vestigiis juvamur. Quid enim Abraham obedientius, qui ad unam vocem Dominicam cognatos et patriam deserit (Gen. XII), et pro adipiscenda aeterna hereditate ipsum ferire non trepidat, quem senex jam et pene moriturus acceperat heredem? Cum patientiae apprehendere virtutem conamur, praecedentium exempla conspicimus. Quid enim Isaac patientius, qui ligna portat, de holocausto rogat, atque post paululum ligatur, et non loquitur (Gen. XXII): arae superponitur, et non reluctatur? Quid ergo isto viro 79.0863C| dici patientius potest? Qui quasi ad solatium ducitur, et requirit: ad feriendum ligatur, et conticescit: et oblaturus holocaustum interrogat, offerendus in holocaustum tacet. Cum accingi ad laborum tolerantiam nitimur, exemplis praecedentium informamur. Quid enim Jacob laboriosius, qui apud Laban tam longo tempore propinquus jure cognationis opera exercuit servitutis (Gen. XXXIX), et vice obsecutus est famuli, ut perfrueretur praemiis heredis? Cum arcem continentiae et castitatis ascendere nitimur, exemplis praecedentium sublevamur. Quid enim Joseph castius, qui ad desiderium petulantis dominae, jugo luxuriae premi non potuit, etiam captivus (Gen. XXXIX)? Et quidem hominibus servus exstitit, sed contra dominantem nequitiam, et in servitio liber fuit. Cum mansuetudine repleri concupiscimus, praecedentium exemplis adjuvamur. Quid enim Moyse mansuetius, qui commissi sibi populi seditionem tolerat, et tamen irascentem Dominum pro suis persecutoribus 79.0863D| rogat, seque pro illis divino furori objicit; quia in sancto ejus pectore etiam ex persecutione charitas ignescit? Cum contra adversa mundi firmare mentis constantiam nitimur, praecedentium consideratione fulcimur. Quid enim Josue constantius (Num. 13, 14), qui ad explorandam qualitatem gentium missus, nec proceritatis magnitudinem, nec numerositatis multitudinem expavit? Unde et easdem Gentes, quas explorando non timuit, etiam praeliando prostravit. Cum benignitatis culmen apprehendere conamur, praecedentium exemplis instruimur. Quid enim Samuele benignius, qui de principatu regendi populi dejectus (I Reg. X, 12), successorem sibi humiliter requirit, inventumque ungit in regem: unctum mox tolerat persecutorem? A quo ne moriatur, trepidat: et tamen ne ei Dominus irascatur, rogat. Ipse quippe cum mitteretur, ait: Audiet Saul, 79.0864A| et interficiet me (I Reg. XVI, 2). Et ei per semetipsam Veritas dicit: Usquequo tu luges Saulem, cum ego abjecerim eum (Ibid., 1)? Quid ergo isto viro dici benegnius potest, qui et hunc non vult divinitus percuti, a quo formidat occidi? Cum ad pietatis atque humilitatis celsitudinem tendimus, praecedentium exemplis levamur (I Reg. XVII, 18, 19). Quid enim David misericordius, quid humilius dici potest, qui a rege reprobo pro victoriis contumelias recipit, qui de manu hostili Israeliticam Gentem fortis eripuit, et tamen ne ipse moriatur, quasi debilis fugit? Qui et se electum divino judicio, et persecutorem suum reprobum agnoscit, et tamen eidem persecutori suo crebrae satisfactionis humilitate se subjicit. Qui persecutoris lanceam tollit, oram chlamydis detruncat, atque ad cacumen montis protinus properat, et uno eodemque tempore, quia occidendi potestatem habuerat, ostentat, et ne occidatur, rogat (Ex num. 15). Hinc est quod de praedicatoribus per Prophetam dicitur: Qui sunt isti, qui ut nubes volant (Isa. LX, 79.0864B| 8) (Num. 17)? In cunctis ergo quae spiritualiter appetimus, exemplis praecedentibus informamur. More enim nubium extensa super nos patrum vita tegimur, ut ad fructum fecundi germinis infundamur; et quasi intuentes coelum, prius nubes aspicimus, quia ante bonorum facta admirando cernimus: et post, illa quae sunt coelestia, experiendo penetramus.
CAP. CLVI.-- Turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus sui (Psal. LXXV, 6).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 28, 29), adjunctum est: Turbati sunt omnes insipientes corde, etc.--Ut in sua manu divites post mortem quidquam inveniant, eis ante mortem dicitur, divitias suas in quorum manibus ponant Facite, inquit, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XV, 9). Dives ergo cum dormierit, nihil in manibus suis inveniet (Job. 79.0864C| XXVII, 19). Res ergo suas, cum moreretur, secum tolleret, si ad petentis vocem, cum viveret, sibi tulisset. Nam terrena omnia, quae servando amittimus, largiendo servamus, patrimoniumque nostrum retentum perditur, manet erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos viventes quasi deserunt pereundo. Agendum ergo nobis est, ut res absolute perituras in non pereuntem cogamus transire mercedem. Dormit namque dives, et nihil invenit: nihil nimirum de rebus, quas tenuit. Nam culpa rerum simul ducitur, quamvis hic omnia, pro quibus culpa perpetrata est, relinquantur. Eat ergo nunc, et acceptis rebus tumeat, seseque super caeteros extollat: glorietur se habere quod proximus non habet. Veniet quandoque tempus ut evigilet, et tunc cognoscat, quam vacuum fuerit, quod in somno tenuerat. Saepe namque contigit dormienti inopi, ut se per somnium divitem videat, atque ex 79.0864D| eisdem rebus animum extollat: laetetur se habere quod non habuit, jamque dedignari quaerat, a quibus dedignatum esse se doluit. Sed repente evigilans evigilasse se dolet, qui interim divitiarum imaginem vel dormiens tenebat. Gemit enim protinus sub paupertatis pondere, et inopiae suae angustiis premitur, et eo pejus quo ad tempus brevissimum, vel vacue dives fuit. Sic, sic nimirum hujus mundi sunt divites, qui rebus acceptis tument. Bene operari de sua abundantia nesciunt. Quasi dormientes sunt divites, sed paupertatem suam evigilantes eveniunt; quia nihil secum ad illud judicium, quod permanet, ferunt: et quanto nunc ad breve tempus sublimius elati sunt, tanto contra se in perpetuum gravius ingemiscunt. Qui, teste Sapientia, damnationis suae tempore dicturi referuntur: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? 79.0865A| Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens (Sap. V, 8). Vilia ergo et fugitiva fuisse, quae tenuerant, jam amissa cognoscunt. Quae quandiu aderant, stultis eorum cordibus et magna et mansura videbantur. Sero dives aperuit oculos, quando Lazarum requiescentem vidit, quem jacentem ante januam videre contempsit (Luc. XVI, 23). Intellexit ibi quod hic facere noluit, et in damnatione sua cognoscere compulsus est, quid fuit quod perdidit, quando indigentem proximum non agnovit. Cum enim corpus obdormiscit in morte, tunc anima evigilat in vera cognitione, et cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit. Tunc esse conspicit quod timebat, tunc se vacuam invenit, quae plena rebus prae caeteris hominibus se esse laetabatur.
CAP. CLVII.-- Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7).
In expos. beati Job, l. XXXI (Num. 43), adjunctum 79.0865B| est: Dormitaverunt qui ascenderunt equos. --Equi nomine, dignitas temporalis accipitur, Propheta attestante, qui ait: Dormitaverunt qui ascenderunt equos: id est, morte animae mentis oculos a veritatis luce clauserunt, qui in praesentis vitae honore confisi sunt.
CAP. CLVIII.-- Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15).
In expos. beati Job, l. XXIV (Num. 27, in fine), adjunctum est: Eripe me de luto, etc.--Luto inhaerere, est sordidis desideriis concupiscentiae carnalis inquinari.
CAP. CLIX.-- Negavi consolari animam meam, memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3).
Cum de perfectorum intra sanctam Ecclesiam desideriis tractaretur in expos. beati Job, l. XVIII (Num. 66), adjunctum est: Negavi consolari animam meam, etc.--Sancti viri ad animum suum ex praesenti 79.0865C| vita nullius gratiae consolationem admittunt. Nam plerumque hujus saeculi divites, solent mentis taedio affecti, bona temporaliter accepta conspicere, et tristitiam delinire. Cum enim moerore quodam tangi se sentiunt, equos aspiciunt, auri argentique sui vascula contemplantur, praedia circumeunt. Cumque per haec temporalia oculos libenter trahunt, obortum animae moerorem vincunt. Unde eis et in Evangelio Veritas dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Sed sanctus vir, qui hoc luget, quia ab aeternis gaudiis cecidit, consolationem de temporalibus non admittit, dicens: Negavi consolari animam meam. Ac si aperte dicat: Qui de temporalium amissione non lugeo, de temporalium abundantia consolari nequaquam possum. Cui tanquam si nos audientes ista, diceremus: Quid igitur quaeris, qui consolari in his, quae mundi sunt, renuis? Illico adjecit: Memor fui Dei, et delectatus sum. Ac si aperte dicat: Terrenarum 79.0865D| rerum me nec abundantia refovet, auctoris autem mei, quem adhuc videre non valeo, vel sola memoria delectat.
CAP. CLX.-- Exercitatus sum et defecit paulisper spiritus meus (Psal. LXXVI, 4).
Dum de incrementis profectuum tractaretur in expos. beati Job, l. XX (Num. 46), adjunctum est: Exercitatus sum, etc.--Quid est quod ait: Spiritus meus, nisi spiritus hominis, videlicet spiritus elationis? Et quia per occultam gratiam ad amorem Dei temperata desuper mensura proficimus, quanto in nobis de Dei spiritu virtus crescit, tanto noster spiritus deficit. Qui spiritus erroris, quia non a nobis subito penitus amputatur, bene paulisper defecisse 79.0866A| perhibetur. Tunc vero in Deo plene proficimus; cum a nobis ipsis funditus defecerimus.
CAP. CLXI.-- Etenim sagittae tuae pertransierunt (Psal. XXVI 19).
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 47), adjunctum est: Etenim sagittae tuae pertransierunt. --De imbre namque sanctae praedicationis alias dicitur: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). De cursu vero imbris, qui in electorum cordibus agitur, Psalmista testatur dicens: Velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Plerumque vero imber est, et cursum non habet: quia praedicatio ad aures venit, sed cessante interna gratia, ad corda audientium non pertransit. De cujus praedicationis verbis, propter electos dicitur: Etenim sagittae tuae pertransierunt. Sagittae quippe Dei pertranseunt, quando verba praedicationis ejus ab auribus ad corda descendunt. Quod quia solo divino munere agitur, imbri cursum Dominus 79.0866B| se dedisse testatur.
CAP. CLXIII.-- Attendite, popule meus, legem meam (Psal. LXXVII, 1).
Dum de servando modo sacri eloquii tractaretur in praefat. Moral. (Cap. 1, n. 3), adjunctum est: Attendite, popule meus, legem meam. --Non lex David, aut populus David, sed personam ejus, ex quo loquebatur, assumens, ipsius auctoritate loquitur, cujus inspiratione replebatur. Hoc quotidie fieri in Ecclesia cernimus, si vigilanter intueamur. Nam stans in medio populi lector clamat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6): et quod ipse Deus sit, vere profecto non dicit nec tamen per hoc, quod dicit, veritatis regulam deserit; quia cui ministerium lectionis exibet, ejus dominium voce praetendit. Itaque scriptores sacri eloquii, quia repleti sancto Spiritu super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt, et sic de se sententias quasi de aliis proferunt.
CAP. CLXIII.-- Filii Ephrem intendentes arcum et mittentes sagittas suas, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII, 9). 79.0866C|
Dum de pusillanimitate praedicantium tractaretur in Ezech. hom. 9, adjunctum est: Filii Ephrem intendentes arcum, etc.-- Plerumque nos, qui doctores videmur, dum praedicamus, audientes instruimus, et loquendo armamus alios, sed ipsi ad laborem certaminis ire recusamus. Et scriptum est: Filii Ephrem intendentes arcum et mittentes sagittas suas, conversi sunt in die belli. Ephrem quippe fructificatio dicitur. Et quae est talis vel tanta fructificatio, nisi lingua doctorum? Qui dum verbum seminant, multiplicant fructus animarum. Qui cum docere praeparamus, et sensum sacrae Scripturae exquirimus, arcum intendimus. Cum verba correptionis facimus, sagittas emittimus. Arcus enim nonnunquam in sacro eloquio ipsum sacrum eloquium poni solet, quod ex utroque 79.0866D| Testamento velut ex cornu et chorda constat. Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam, novum vero, quod incarnato Domino factum est, signatur chorda. Et dum chorda trahitur, cornu curvatur: quia cum Testamentum novum discutitur a duritia litterae, vetus inclinatur, et ad intellectum spiritualem flectitur, quia rigor ejus duritiae non tenetur. Sagittae enim sunt haec ipsa verba, quae doctores proferunt. Unde bene etiam per Prophetam de sanctis doctoribus gentilitatem ingredientibus dicitur: Cum sagittis et arcu ingredientur illud (Isa. VII, 24). Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus. Sed in die belli convertimur, 79.0867A| quia nonnunquam contra vitiorum certamina laborem subire recusamus.
CAP. CLXIV.-- Statuit aquas, quasi in utre (Psal. LXXVII, 13).
Dum de reproborum contra Ecclesiam machinationibus tractaretur, in expos. beati Job, l. VIII (Num. 39), adjunctum est: Statuit aquas quasi in utre. --Aquae in utre sunt lubrica pravorum desideria, quia cum operis effectum non inveniunt, sub carnali corde deprimuntur.
CAP. CLXV.-- Recordatus est, quia caro sunt (Psal. LXXVII 39).
Cum de providentia divinae misericordiae erga genus humanum tractaretur in expos. beati Job, l. IV (Num. 8), adjunctum est: Recordatus est, etc.--Omnipotens Deus, sicut ex nihilo bona facere potuit, ita cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum 79.0867B| se creaturas fecerat angelicam videlicet, et humanam. Utramque vero superbia perculit, atque a statu ingenitae rectitudinis fregit. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus est, et caro. Misertus ergo Creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse; et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde et recte Psalmista cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit dicens: Et memoratus est, quia caro sunt. Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum Angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit.
CAP. CLXVI.-- Conversi sunt in arcum perversum (Psal. LXXVII, 57). 79.0867C|
Dum de cavendo elationis vitio, et studio verae humilitatis tractaretur, in expos. beati Job, l. XXVII (Num. 75), adjunctum est: Conversi sunt in arcum perversum. --Arcus perversus ipsum, a quo intenditur, percutit. Unde in dictis suis arrogantium linguae arcui perverso sunt similes, quia dum contra elationem verba faciunt, in suis auctoribus sagittas figunt. Unde summa cura providendum est, ne accepta sapientia, cum ignorantiae tenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, ut jam sapientia esse nequeat, quae etsi virtute locutionis fulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat (Num. 70). Alia namque sunt bona summa, alia bona media. Bona etenim summa sunt fides, spes, et charitas. Quae cum veraciter habentur, in malum inflecti non possunt. Bona autem sunt media, prophetia, doctrina, curationum virtus et caetera: quae ita inter utrumque sunt posita, ut aliquando per haec sola aeterna patria, aliquando 79.0867D| vero gloria terrena requiratur. Medias ergo has virtutes dicimus, quas ad quodcunque mens appetit inclinamus. Quibus perceptis ita uti sicut terrenis divitiis potest. Per terrenas namque divitias, alii in gloriae ostentatione superbiunt, alii erga proximorum indigentiam ministeria pietatis operantur. Cum per doctrinam igitur, atque prophetiam laus exterior quaeritur, quasi per corporales divitias terrenae gloriae culmen ambitur. Cum vero doctrina, atque prophetia lucrandis animabus impenditur, quasi acceptae divitiae egenis fratribus largiuntur. Quia ergo saepe per ipsa dona, quae se percipere exsultat, a manu dantis incautus animus elongat, vigilanti provisione curandum est, ut et prius subigantur vitia, et post sub circumspectione dona teneantur. Nam si in eis mens incaute se deserit, non per haec adjuta subvehitur, sed quasi pro anteactis laboribus remunerata 79.0868A| reprobatur. Unde fit etiam ut accepta virtus, dum in usu transitoriae laudis assumitur, quia vitio militat, virtus non sit. Quia enim origo virtutis humilitas est, illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, id est in humilitate perdurat. A qua nimirum si abscinditur, arescit, quia vivificantem se in intimis humorem charitatis perdit.
CAP. CLXVII.-- Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorem in manus inimici (Psal. LXXVII, 61).
Cum de vitanda in bonis operibus arrogantia tractaretur, Regul. past., part IV, adjunctum est: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, etc.--In captivitatem virtus, et pulchritudo in manus inimici traditur, cum deceptae menti antiquus hostis ex boni operis elatione dominatur. Quae tamen virtutis elatio, quamvis plene non superet, utcunque tamen et electorum saepe animum tentat, sed cum elevatus destituitur, destitutus ad formidinem revocatur. Hinc 79.0868B| etenim David dicit: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7). Sed quia de confidentia virtutis intumuit, paulo post quod pertulit adjunxit: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ac si aperte dicat: Fortem me inter virtutes credidi, sed quantae infirmitatis sim, derelictus agnovi. Hinc rursum dicitur: Juravi et statui, custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII, 105). Sed quia ejus virium non erat manere in custodia quam jurabat, debilitatem suam protinus turbatus invenit. Unde ad precis opem repente se contulit, dicens: Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum.
CAP. CLXVIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. 8. (Num. 82):--Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui 79.0868C| suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona, quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum? Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus cum ad jactantiam provocant eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant.
CAP. CLXIX.-- Immissiones per angelos malos, viam fecit semitae irae suae (Psal. LXXVII, 49).
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 23, 24), adjunctum est: Immissiones per Angelos malos, etc.--Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatum, juste permittit etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli, quod cum digne in culpa trahitur, reatus ejus in poena cumulatur. Unde et irae suae Dominus viam de semita fecisse perhibetur. 79.0868D| Latior est enim via quam semita. Ex semita vero irae suae viam facere, est irae causas districte judicando dilatare, ut qui illuminati agere recte noluerunt, juste caecati adhuc faciant unde amplius puniri mereantur. Jam meretur supplicium peccatum, et causa peccati: sed exspectatur adhuc ut augmentum supplicii subrogent peccatum, et poena peccati. Plerumque vero unum idemque peccatum, et peccatum est, poena peccati, et causa peccati. Quod melius ostendimus, si res ipsas ad medium deducamus. Effrenata enim ventris ingluvies, in fervorem luxuriae plenitudinem carnis instigat; perpetrata autem luxuria saepe aut perjurio aut homicidio legitur; ne humanarum legum ultione puniatur. Ponamus ergo ante oculos quod quidam voracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatus, adulterii facinus admisit; deprehensus autem in adulterio, latenter virum 79.0869A| adulturae, ne ad judicium traheretur, occidit. Hoc itaque adulterium inter voracitatem et homicidium positum; de illa videlicet nascens, hoc generans; peccatum est, et poena, et causa peccati. Peccatum est per seipsum; poena vero peccati est, quia culpam voracitatis auxit; causa autem peccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit. Unum ergo idemque peccatum est, et poena praecedentis, et causa culpae subsequentis: quia et transacta dum exaggerat, damnat: et adhuc subsequentia quae damnari debeant, seminat.
CAP. CLXX.-- Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum (Psal. LXXVIII, 12).
In expos. beati Job, l. XXII (Num. 32), adjunctum est: Redde vicinis nostris, etc.--Scriptura etenim sacra plerumque sinum ponere pro mente consuevit. Sicut voce Ecclesiae de persecutoribus nostris, qui nobis natura quidem conjuncti sunt, sed vita disjuncti, per Psalmistam dicitur: Redde vicinis nostris septuplum 79.0869B| in sinu eorum. Ac si aperte diceretur: In mente sua recipiant hoc, quod in nostris corporibus saevientes, operantur, ut dum nos exterius ex parte puniunt, ipsi interius perfecte puniantur.
CAP. CLXXI.-- Potum dedit nobis in lacrymis, et in mensura (Psal. LXXVII, 6).
Dum de studio dignae poenitentiae tractaretur, Reg. past. part. III (Cap. 20, admon. 30), adjunctum est: Potum dedit nobis, etc.--Providendum est iis qui peccata suorum operum deplorant, ut consummata mala perfecto diluant lamento; ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus solvant fletibus satisfactionis. Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis, et in mensura, ut videlicet uniuscujusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se a Deo meminit aruisse per culpas.
CAP. CLXXII.-- Sumite psalmum, et date tympanum (Psal. LXXX, 2). 79.0869C|
In expos. beati Job. l. XXXIII (Num. 33), adjunctum est: Sumite Psalmum, etc.--In praedicatione fidei, quasi quoddam negotium geritur, dum verbum datur, et fides ab auditoribus sumitur. Quasi quoddam negotium faciunt, qui praedicationem praerogant, et a populis fidem reportant, fidem impertiunt, et eorum sanctam protinus vitam sumunt. Si enim justorum praedicatio negotium non fuisset, profecto Psalmista non diceret: Sumite psalmum, et date tympanum. In tympano etenim corium siccatur, ut sonet. Quid est ergo dicere: Sumite psalmum, et date tympanum? nisi, accipite spirituale canticum cordis, et reddite temporalem macerationem corporis.
CAP. CLXXIII.-- Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis (Psal. LXXX, 8).
Cum de cavendis prava contra votum suadentibus tractaretur in expos, beati Job, l. XXVI (Num. 24), 79.0869D| adjunctum est: Exaudivi te in abscondito tempestatis, etc.--Absconditum tempestatis est, cum in corde contrito cogitationum tentantium fluctus intumescunt, cum contra amoris sancti studium curarum saecularium se tumultus illidunt. In abscondito ergo tempestatis auditur, quia clamor deprecantis est haec ipsa fluctuatio tribulationis. Quia vero omnino non desunt, qui bona quaerentibus suadere perversa moliantur, aquae contradictionis sunt populi resistentes. Et quia tunc probatur desiderium, cum aliqua ei adversitate resistitur, recte dicitur: Probavi te ad aquas contradictionis.
CAP. CLXXIV.-- Erit tempus eorum in aeternum (Psal. LXXX, 16).
Dum de pereuntium defectu tractaretur, in expos. beati Job, l. IV (Num. 5), adjunctum est: Erit tempus 79.0870A| eorum in aeternum (Num. 5).--Quia per momenta tempus deficit, nomen temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod sine fine omnimodo defectu deficiunt ii, qui a visionis internae consolatione separantur.
CAP. CLXXV.-- Deus meus, pone illos ut rotam, et velut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII, 14).
Cum de poena reprobarum mentium tractaretur, in expos. beati Job, l. XVI (Num. 79), adjunctum est: Deus meus, pone illos ut rotam, etc.--Ut rota ponuntur iniqui, quia in circuitu laboris missi, dum ea, quae anteriora sunt negligunt, et ea quae deserenda sunt sequuntur, ex posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt. Qui recte quoque stipulae ante faciem venti comparantur, quia irruente aura tentationis, dum nulla subnixi sunt ratione gravitatis, elevantur ut corruant, et saepe eo se alicujus meriti existere aestimant, quo eos in altum flatus erroris portat.
CAP. CLXXVI.-- Concupivit et defecit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3).
79.0870B| In expos. beati Job, l. VIII (Num. 45), adjunctum est: Concupivit, etc.--Sunt nonnulli justorum, qui sic coelestia appetunt, ut tamen a terrenorum spe minime frangantur. Largita divinitus patrimonia ad necessitatis subsidium possident, honores sibi temporaliter impensos tenent, aliena non ambiunt, suis licite utuntur. Qui tamen ab eisdem rebus quas habent, alieni sunt, quia ad haec ipsa quae possident, ex desiderio non tenentur. Et sunt nonnulli justorum, qui ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt, qui rebus se habitis nudant, gloria honoris exspoliant. Qui internorum desiderio per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt, qui in aeternis gaudiis, dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Horum itaque voces 79.0870C| Psalmista expresserat cum dicebat: Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini. Concupiscunt enim, sed non deficiunt, qui jam quidem coelestia appetunt, sed adhuc tamen a terrenorum delectationibus minime laxantur. Concupiscit vero et in Dei atria deficit, qui cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat. Hinc Psalmista iterum dicit: Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII, 81). Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). Et rursum: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). In salutari ergo Dei animam justi deficere, est praesentis vitae bona electione aeternitatis deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere.
CAP. CLXXVII.-- Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4).
79.0870D| Dum de fidelium desideriis in pace Ecclesiae educatis tractaretur in expos. beati Job, l. XIX (Num. 48), adjunctum est: Etenim passer invenit sibi domum, etc.--Quid per nidi nomen exprimitur, nisi tranquilla quies fidei, qua unusquisque infirmus nutritur? Nam nisi sancta Ecclesia infirmos quosque filios nunc in nido pacis enutriret, Psalmista non diceret: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Jam quippe domum invenit passer, quia aeternum coeli habitaculum noster Redemptor intravit. Et turtur invenit nidum, quia sancta Ecclesia amore conditoris affecta, crebris gemitibus utitur, et velut nidum sibi, id est pacatissimam fidei quietem construit, in qua crescentes filios, quasi plumescentes pullos quousque ad superiora evolent, charitatis gremio fovet.
CAP. CLXXVIII.-- Ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6). 79.0871A|
Cum de electorum studiis tractaretur in expos. beati Job, lib. XXX (Num. 64), adjunctum est: Ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum. --Sancti viri quanto magis se exterius despiciendo dejiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat, ascensus contemplationis.
CAP. CLXXIX.-- Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 8), adjunctum est: Laetetur cor meum, etc.--Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti, quorum voce Psalmista dicit: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. In quo notandum, quod non ait: Laetetur ut securum sit, sed laetetur ut timeat. Meminerunt namque, quamvis eorum actio 79.0871B| prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt, de qua per eumdem Job dicitur: Tentatio est vita humana super terram (Job. IX, 71). Meminerunt rursum quod scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Meminerunt, et metuunt, et certitudinem sibi in se promittere non praesumunt, sed positi inter gaudium spei et tentationis metum, confidunt et timent, confortantur et titubant, certificantur et suspecti sunt.
CAP. CLXXX.-- Posuerunt me in abominationem sibi; traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9).
Cum de mysteriis Dominicae passionis tractaretur, in expos. beati Job, l. XXII (Num. 41), adjunctum est: Posuerunt me in abominationem sibi, etc.--Hoc de tempore passionis suae Redemptor noster per prophetam insinuat. Ipse namque traditus egressus non est, quia sub ipsa jam hora passionis cum humanitatis infirma pateretur, divinitatis potentiam exercere noluit. 79.0871C| Mediatori quippe Dei et hominum quasi egredi fuisset, si cum teneretur homo, majestatis suae potentiam voluisset ostendere, et per divinitatis magnitudinem susceptae carnis infirma transire. Ut enim apertius homo mori posset, Deus mansit occultus: Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Egressus ergo non est, qui et requisitus a Pilato tacuit, atque inter persecutorum manus et corpus passioni obtulit quod pro electis assumpserat, et resistentibus noluit demonstrare quod erat. Cum enim despiceretur quia homo videbatur, egressus esset si occultam majestatem suam ostentare voluisset. Sed quia infirmitatem prodidit, potentiam abscondit, in eo quod persecutoribus suis incognitus mansit, ad eos minime exivit. Qui tamen ad electos exit, qui divinitatis suae suavitatem quaerentibus aperit. Unde ei per prophetam dicitur: Exiisti in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos (Habac. III, 13).
c CAP. CLXXXI-- Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). 79.0871D|
In expos. beati Job, l. X (Num. 66), adjunctum est: Inter mortuos liber. --Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 35). Et quia incarnatus Dominus particeps nostrae factus est naturae, non culpae, liber dimissus dicitur, quia sub peccati dominio non tenetur. Inter mortuos liber dicitur, quia naturam nostram suscipiens, iniquitatis jugo nullo modo tenetur. Quem quamvis macula culpae nostrae non attigit, passio tamen nostrae mortalitatis astrinxit (Num. 67). Esurire enim, sitire, lassescere, teneri, flagellari, crucifigi, nostrae mortalitatis vinculum fuit. Sed cum expleta morte velum templi rumperetur, scinderentur petrae, monumenta panderentur, inferni claustra patescerent, quid aliud tot argumentis tantae virtutis ostenditur, nisi quod illa infirmitatis nostrae vincula 79.0872A| solvebantur, ut is, qui ad suspiciendam servi formam venerat, in ipsa servi forma ab inferni vinculis absolutus, ad coelum etiam cum membris liber rediret?
CAP. CLXXXII.-- In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me (Psal. LXXXVII, 17).
Cum de fructuoso electorum pavore tractaretur in expos. beati Job, l. VII (Num. 6), adjunctum est: In me transierunt irae tuae, etc.--Justorum mens non solum perpendit quod tolerat, sed etiam pavet quod restat. Videt qualia in hac vita patitur, metuit ne post hanc graviora patiatur. Luget, quia in hujus caecitatis exsilio, a paradisi gaudiis cecidit, timet ne cum exsilium relinquitur, mors aeterna subsequatur. Jam ergo sententiam tolerat in poena, sed minas adhuc venturi judicis formidat ex culpa. Recte ergo per Psalmistam dicitur: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Interni quippe judicii postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia jam aliud de damnatione patimur, et adhuc 79.0872B| aliud de aeterna ultione formidamus.
CAP. CLXXXIII.-- Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 1).
Dum de pavore electorum et retributionis incertitudine tractaretur in expos. beati Job, l. IV (Num. 71, 72), adjunctum est: Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo. --Plerumque mens justi jam quidem quod perverse se egisse meminit deplorat, jam prave acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit, sed dum eorum quae egit reminiscitur, graviter judicii pavore terretur. Jam se perfecte convertit, sed adhuc se perfecte in securitatem non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem ac formidinem sollicita trepidat, quia justus judex veniens quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam prava commiserit, meminit, et an commissa digne defleverit, nescit, ac ne culpae immanitas modum 79.0872C| poenitentiae transeat, metuit. Et plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia dum valde sibi est sollicita, trepidat. Sanctus ergo vir etiam hic misericordiam suscipit, sed suscepisse se nescit: quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione pertimescit. Illic ergo justus quilibet misericordias Domini libere in aeternitate cantat, ubi jam de peccati venia dubietas non erit, ubi jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus indulgentia libere exsultat. Sed si nulla ibi homo peccati sui memoria tangitur, ereptum se unde gratulatur? Aut quomodo largitori gratias refert de venia quam accepit, si interveniente oblivione transactae nequitiae esse se poenae debitorem nescit? Ait enim Psalmista: Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo. Quomodo ergo misericordias Dei in aeternum cantat, si se fuisse miserum ignorat? et si miseriae transactae non meminit, unde largitori misericordiae 79.0872D| laudes reddit? Sed rursum quaerendum est quomodo electorum mens perfecta esse in beatitudine poterit, si hanc inter gaudia memoria sui reatus tangit? Aut quomodo perfectae lucis clarescit gloria, quam reducta ad animum obumbrat culpa? Sed sciendum est, quia sicut saepe nunc tristium laeti reminiscimur, ita tunc transactae nequitiae sine laesione nostrae beatitudinis recordamur. Plerumque enim incolumitatis tempore ad memoriam dolores praeteritos sine dolore reducimus: et quo aegro nos recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Erit ergo et in illa beatitudine culpae memoria, non quae mentem polluat, sed quae nos laetitiae arctius astringat, ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, et debitorem se medico verius intelligat, et eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestia meminit, quid evasit. In illa itaque laetitia sic tunc sine taedio mala 79.0873A| nostra conspicimus, sicut nunc in luce positi sine ulla cordis caligine animo tenebras videmus. Quia etsi obscurum est quod mente cernimus, de judicio est hoc luminis, non de passione caecitatis. Et in aeternum ergo laudes misericordiae largitori nostro referimus, et nequaquam miseriae conscientia gravamur, quia dum mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus, et nunquam erit quod corda laudantium de transactis iniquitatibus polluat, et semper erit quod haec ad laudem liberatoris accendat.
CAP. CLXXXIV.-- Beatus populus, qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16).
Dum de ineffabili electorum gaudio mente concepto tractaretur in expos. beati Job, l. XXIV (Num. 10), adjunctum est: Beatus populus, qui scit jubilationem. --Jubilum dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri, et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. 79.0873B| Unde David Propheta intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere, quantum sermone non valent aperire, ait: Beatus populus, qui scit jubilationem. Non enim ait: qui loquitur, sed, qui scit, quia sciri quidem jubilatio intellectu potest, sed dicto exprimi non potest. Sentitur per illam quippe quod ultra sensum est. Et cum vix ad hoc contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quomodo ad hoc exprimendum sufficiat lingua dicentis?
CAP. CLXXXV.-- Mane sicut herba transeat, mane floreat et pertranseat (Psal. LXXXIX, 6).
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 52), adjunctum est: Mane sicut herba transeat, etc.--In Scriptura sacra aliquando per herbam viror gloriae temporalis accipitur, sicut Psalmista ait: Mane sicut herba transeat. Mane namque sicut herbam florere atque transire, est in prosperitate hujus saeculi temporalis gloriae velociter decus arescere.
CAP. CLXXXVI.-- Posuisti munitiones ejus in formidinem (Psal. LXXXVIII, 41). 79.0873C|
Dum de occultis divinorum judiciorum dispositionibus tractaretur, adjunctum est: Posuisti munitiones ejus in formidinem. -- Saepe quis fallaciae vel irae, vel immunditiae, vel superbiae suae meminit, et se in humilitatis loco a mundi hujus strepitu abscondit. Sed dum ad regendum populum post occultationem suam ducitur, hinc inde subintrantibus peccatorum jaculis feritur, atque timere incipit ne ei et hoc ipsum jam sit ad judicium, quia bonum quietis intimae degustavit, quod tenere non potuit. Sicut scriptum est: Posuisti munitiones ejus in formidinem. Cum enim humilem locum pro rectitudine mentis appetimus, quid aliud quam munitionis arcem tenemus? Sed cum ad turbas atque strepitus mundi vel coacti revertimur, inter irruentia peccata deprehensi, et ipsam munitionem nostram pertimescimus, quia de subtili omnipotentis Dei examine hoc quoque formidare incipimus, quod bene vixisse credebamus.
CAP. CLXXXVII.-- Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare (Psal. LXXXIX, 11)? 79.0873D|
Cum de justorum formidine ob divinorum judiciorum incertitudinem tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 16), adjunctum est: Quis novit potestatem irae tuae, etc.--Potestas divinae irae nostra non potest mente comprehendi, quia ejus dispensatio obscuris super nos dispositionibus saepe unde aestimatur deserere, inde nos recipit, et unde nos recipere creditur, inde derelinquit, ut plerumque hoc fit gratia, quod ira dicitur, et hoc aliquando ira sit, quod gratia putatur. Nonnullos enim flagella corrigunt, nonnullos ad impatientiae vesaniam perducunt, et alios prospera, quia demulcent, ab insania mitigant; alios 79.0874A| quia elevant, funditus ab omni spe conversionis eradicant. Cunctos autem vitia ad ima pertrahunt, sed tamen quidam eo ab his facilius redeunt, quo se in eis corruisse altius erubescunt. Et semper virtutes ad superna sublevant, sed nonnunquam quidem dum tumorem de virtutibus concipiunt, per ipsum tramitem ascensionis cadunt. Quia ergo potestas divinae irae minime cognoscitur, in cunctis necesse est ut sine cessatione timeatur.
CAP. CLXXXVIII.-- Ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero (Psal. XC, 3).
Cum de electorum exercitio ex reprobatione detrahentium tractaretur in expos. beati Job, l. VI (Num. 45), adjunctum est: Ipse liberavit me de laqueo venantium, etc.--Venantes nihil aliud quam carnes quaerunt. Sed a venantium laqueo, atque ab aspero verbo eripimur, quando et insidias carnalium et irrisionum probra despiciendo superamus. Aspera quippe eorum verba sunt, quae bonis nostris itineribus adversantur. 79.0874B| Sed asperitatem verbi evadere est irrisiones detrahentium dissimulando calcare. Sancta ergo anima ab aspero verbo liberatur, quia dum in hoc mundo honorem laudis non quaerit, nec contumelias detractionis sentit.
CAP. CLXXXIX.-- In scapulis suis obumbrabit tibi (Psal. XC, 4).
Cum de modo sacri eloquii tractaretur in expos. beati Job, l. XXXII (Num. 7), adjunctum est: In scapulis suis obumbrabit tibi. --Cum in Deo scapulae, oculi, brachium dicuntur, cavendum summopere est ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In antropomorphitarum namque haeresim cadere est, eum qui incircumscripte implet et circumplectitur omnia, intra corporalia lineamenta concludere. Sed omnipotens Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat, atque ut alta insinuet, humilibus condescendit, quatenus parvulorum animus rebus cognitis enutritus, ad 79.0874C| inquirenda exsurgat incognita, atque ab eo, qui longe super ipsum est, quaedam juxta se audiens, quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Unde fit ut per Scripturam suam aliquando a corporibus hominum, aliquando a mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquando vero ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit, sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur: In scapulis suis obumbrabit tibi, cum constet quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas, nec certa lineamenta membrorum habeat. Sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera substinemus, Deus, quia omnia videt, oculum habere perhibetur. Quia vero nos tolerat, atque eo ipso quo tolerat, servat, obumbrare nobis in scapulis dicitur. Ait enim: In scapulis suis obumbrabit tibi. Ac si diceretur peccatori homini, et post peccatum veniam deprecanti: Ea pietate Dominus te protegit, qua pietate toleravit. Obumbrat enim scapulis suis, quia dum 79.0874D| portat, defendit
CAP. CXC.-- Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt, ut annuntient (Psal. XCI, 15).
Dum de collectione fidelium extremi temporis tractaretur in expos. beati Job, l. XXXV (Num. 35), adjunctum est: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, etc.--Praedicatores namque sanctae Ecclesiae benedictione extremi temporis Psalmista ditari conspexerat, qui dicebat: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi. Qui in senecta uberi multiplicantur, quia cum eorum vita differtur, semper ad melius fortitudo producitur, eisque per augmentum temporis crescunt etiam lucra meritorum. Bene autem patientes sunt ut annuntient, quia coelestia praedicantes tanto robustius 79.0875A| adversa tolerant, quanto et per tolerantiam suam animarum commoda locupletius reportant.
CAP. CXCI.-- Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus (Psal. XCII, 4).
Cum de reprehensa reproborum superbia et divinis in praedicatorum virtute miraculis tractaretur in expos. beati Job, l. IX (Num. 11), adjunctum est: Mirabiles elationes maris, etc.--Cum morem suum gentilitas destrui novae conversationis praedicatione conspiceret, cum mundi hujus divites elationi suae contraire facta pauperum cernerent, cum sapientes saeculi adversari sibi imperitorum verba pensarent, in persecutionum protinus tempestatem tumuerunt. Sed qui verborum adversitate commoti ad persecutionis procellas insiliunt, signorum admiratione temperantur. Quia ergo contra electorum vitam ad persecutionis undas mundus se mirabiliter extulit, has supernorum conditor sublevata virtute praedicantium mirabilis stravit. Mirabiles ergo elationes maris, 79.0875B| mirabilis in excelsis Dominus. Ministros etenim suos plus ostendit posse per miracula, quam potestates terrenae tumuerant per iram. Quod bene etiam per Jeremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntiat, dicens: Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum (Jerem. V, 22).
CAP. CXCII.-- Donec justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15).
In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 53), adjunctum est: Donec justitia convertatur in judicium. --Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (I Cor. V, 21). Justitia ergo in judicium convertitur, quia ii qui nunc juste atque irreprehensibiliter vivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur.
CAP. CXCIII.-- Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19).
79.0875C| In expos. beati Job, l. XXXV (Num. 22), adjunctum est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc.--In ea enim mensura consolatum se, in qua afflictus fuerat, indicat, qui laetificatum se secundum multitudinem dolorum clamat.
CAP. CXCIV.-- Qui fingis dolorem in praecepto (Psal. XCIII, 20).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 35), adjunctum est: Qui fingis dolorem in praecepto. --Flagellum namque tunc diluit culpam, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat, non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt, dictum est: Qui fingis dolorem in praecepto, quia cum flagellatur iniquus et corrigitur, audire praeceptum noluit, audit dolorem. Dolor in praecepto fingitur ei, qui a malis operibus quasi praecepti vice dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur: 79.0875D| Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant.
CAP. CXCV.-- Non repellet Dominus plebem suam, quoniam in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit (Psal. XCIV, 4).
Cum de conversione potentum saeculi per aspirationem supernae gratiae tractaretur in expos. beati Job, l. XXX (Num. 78), adjunctum est: Non repellet Dominus plebem suam, etc.--Altitudines montium, elationes sunt utique superborum, quas Dominus conspicere dicitur, id est ab iniquitate sua in melius commutare. Convertit namque Dominus eum quem conspicit. Unde scriptum est: Conversus Dominus 79.0876A| respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Dominus: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis, et egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61). Et sicut Salomon ait: Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8). De hac altitudine montium rursum per Prophetam dicitur: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5): quia post perversitatis suae duritiam divina formidine liquefacti, ab illo prius rigido tumore subtracti sunt.
CAP. CXCVI.-- Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5).
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 2), adjunctum est: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. --Quia multi, qui prius alta rigiditate tumuerunt, Domino in carne apparente, magno sunt per poenitentiam timore liquefacti.
CAP. CXCVII.-- Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum (Psal. XCV, 13). 79.0876B|
In expos. Evang., hom. 36 (Num. 8), adjunctum est: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. --Ligna silvae, gentes vocatae sunt, quia in infidelitate suae tortae et infructuosae semper fuerunt.
CAP. CXCVIII.-- Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4).
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 12), adjunctum est: Honor regis judicium diligit. --Ut videlicet qui jam Dominum honorat ex fide, sollicite judicet quid ei debeat in operatione.
CAP. CXCIX.-- Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (Psal. CI, 29).
Dum de pravorum desperatione tractaretur in expos. beati Job, l. VIII (Num. 35), adjunctum est: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi. --Locus quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet conditor exstitit, qui hunc ut in semetipso consisteret, creavit. Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum seductoris 79.0876C| verba audiens, a conditoris amore discessit. Sed cum omnipotens Deus redimendo se homini etiam corporaliter ostendit, ipse, ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad retinendum, quem amiserat, hominem, locus venit. Si enim appellari locus nequaquam conditor posset, Deum laudans Psalmista non diceret: Filii servorum tuorum inhabitabunt. Ibi enim non dicimus, nisi cum locum specialiter designamus. Sed sunt plerique qui etiam post perceptum Redemptoris auxilium ad desperationis tenebras devolvuntur, et tanto nequius pereunt, quanto et oblata remedia misericordiae contemnunt.
CAP. CC.-- Ipse enim scit figmentum nostrum (Psal. CII, 14).
In expos. beati Job, l. XIII (Num. 27), adjunctum est: Ipse enim scit figmentum nostrum. --Scire ejus, est nostra suscepisse. Quid enim mirum si figmentum nostrum dicatur specialiter scire, dum constet nil esse quod nesciat? Sed figmentum nostrum scire 79.0876D| ejus, est hoc in seipso ex pietate suscepisse.
CAP. CCI.-- Memoria retinentibus mandata ejus ut faciant ea (Psal. CII, 18).
In expos. beati Job, l. XV (Num. 17), adjunctum est: Memoria retinentibus mandata ejus ut faciant ea. --Qui mandata illius memoria retinet, sed nequaquam servat, hic in doctrinae verbis sententias, quibus damnetur, tenet.
CAP. CCII.-- Ascendunt montes, et descendunt campi (Psal. CIII, 8).
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 2), adjunctum est: Ascendunt montes, et descendunt campi. --Plerique persecutores Domini, superbi contra eum veniunt, sed ab eo humiles revertuntur. Qui montes 79.0877A| ascendunt per tumorem potentiae, sed campi descendunt, plani videlicet facti per cognitionem culpae.
CAP. CCIII.-- Intrate portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis confitemini illi (Psal. XCIX, 4).
Cum de modo dignae poenitentiae tractaretur, l. II, hom. 4 in Ezech. (Num. 1), adjunctum est: Intrate portas ejus in confessione, etc.--Cum peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae vitae portam intramus, sed cum post haec ad aeternam vitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum laudibus intramus, quia ibi jam angustia non erit, cum nos laetitia aeternae solemnitatis assumpserit. Propter confessionis nostrae angustiam Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Et cum se Psalmista recipi in latitudine gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Psal. XXX, 9).
CAP. CCIV.-- Potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10).
79.0877B| Cum de divino judicio in homine tractaretur, in expos. beati Job, l. XXV (Num. 19), adjunctum est: Potum meum cum fletu temperabam. --Cunctis vera scientibus liquet quod in illa extrema requisitione examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed hoc nunc secreto Dei judicio quotidie agitur, quod tunc publico demonstrabitur. Nam juste ac misericorditer singulorum corda vel examinans vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea, quae sunt intrinsecus, trahit. Hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare. Horum mentem ad superna erigit, illorum per superbiam in infimis desideriis mergit. Aliena autem corda humanis oculis clausa sunt, et nescitur qui repellitur, quia penetrari nequeunt quae ab unoquoque cogitantur. Nam saepe de corde perverso necdum processit usque ad effectum operis deliberatio cogitationis, et adhuc fortasse per 79.0877C| habitum intus astringitur, qui jam mente foris vagatur. Sed talis quilibet iste tunc ante oculos interni judicis cecidit, cum ab appetendis interioribus per desiderium exivit. Nonnunquam vero alii post malae operationis usum ad spem coelestem subito amore reviviscunt, et qui in perversa actione se sparserant, ad sinum internae retractationis semetipsos increpando recolligunt. Hos adhuc despicientes homines, quales dudum in opere noverant, tales putant. At contra illi per districtae considerationis examen, vitam suam qualem fuisse recolunt, insequuntur, sciturque quid fuerint, sed quid jam coeperint esse, nescitur. In hoc ergo utroque genere hominum saepe contingit, ut et qui videntur stare humano judicio, jam in conspectu aeterni judicis jaceant, et qui adhuc coram hominibus jacent, jam in conspectu aeterni judicis stent. Quis enim hominum aestimare potuisset Judam vivendi sortem, etiam post ministerium apostolatus, amittere? Et quis e contra, latronem crederet causam vitae posse etiam in ipso articulo mortis invenire? 79.0877D| Occultus autem judex praesidens, et utrorumque cor discernens, alterum pie statuit, alterum juste confregit; illum districte exterius repulit, hunc introrsus misericorditer traxit. Hinc est ergo quod per prophetam casuros alios passionis suae tempore, atque alios surrecturos annuntians, ait: Potum meum cum fletu temperabam. Potus quippe ab exterioribus interius trahitur: fletus autem ab interioribus exterius emanat. Potum ergo Domino cum fletu temperare, est alios ab exterioribus introrsus trahere, alios ab interioribus ad exteriora reprobare.
CAP. CCV.-- Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28).
In expos. beati Job, l. IV (Num. 8), adjunctum est: Tu autem idem ipse es, etc.--Hunc electorum locum esse 79.0878A| denuntiat, subdens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi. Deus enim qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet, ad quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae tranquillitas, quanta fuerit perturbatio, videmus. Quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omnimodo quieti non sunt.
CAP. CCVI.-- Confessionem et decorem induisti, amictus lumen sicut vestimentum (Psal. CIII, 2).
Dum de celsitudine divinae essentiae tractaretur in expos. beati Job, l. XXXII (Num. 3), adjunctum est: Confessionem et decorem induisti, etc.--Redemptor noster confessionem et decorem induit, quia sanctorum angelorum choros, quos condidit, in usum sui decoris assumpsit, et velut quamdam vestem gloriosam sibi Ecclesiam exhibet, non habentem maculam aut rugam. Confessionem ergo et decorem induit, hoc est, hic confessionem, illic decorem, quia quos hic per poenitentiam confitentes fecerit, illic fulgentes 79.0878B| per decorem justitiae ostendit. Luce ergo sicut vestimento amicietur, quia sanctis omnibus, quibus dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14), in illa aeterna gloria vestietur. Unde et per Evangelium dicitur: Quia transfigurato in monte Domino, vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix (Matth. XVII). In qua transfiguratione quid aliud quam resurrectionis ultimae gloria nuntiatur? In monte enim vestimenta ejus sicut nix facta sunt, quia in supernae claritatis culmine sancti omnes ei luce justitiae fulgentes adhaerebunt.
CAP. CCVII.-- Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII, 2).
Hom. 17 in Ezech. (Num. 4) seu hom. 5 lib. II, adjunctum est: Extendens coelum sicut pellem, etc.--Coelum quippe sicut pellis extenditur, quia per ora mortalium Scriptura sacra nobis explicatur. Sed sunt aquae in coelo, superiores videlicet multitudines, id est angelorum agmina, in quibus ejusdem coeli 79.0878C| teguntur superiora, quia ea quae in sacro eloquio altiora et obscuriora sunt, angelicis solummodo spiritibus patent, et nobis adhuc incognita perdurant.
CAP. CCVIII.-- Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII, 2).
Cum de intellectu sacri eloquii, per dispensationem inspirationis intimae tractaretur hom. 9 in Ezech. (Num. 30), adjunctum est: Extendens coelum sicut pellem, etc.--Quid coeli nomine, nisi sacra Scriptura signatur? de qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum atque virtutum lucent. Quod sicut pellis extenditur, quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros, et per verba doctorum exponendo displicatur. Quid vero aquarum nomine, nisi purissimi angelorum signantur chori? De quibus scriptum est: Et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4). Hujus ergo coeli superiora Dominus in aquis tegit, quia alta sacri eloquii, 79.0878D| id est ea, quae de natura divinitatis, vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. Coelum ergo hoc et coram nobis extenditur, et tamen in aquis superiora illius conteguntur, quia quaedam sacri eloquii jam nobis per apertionem spiritus patent, et quaedam, quae solis angelis possunt esse manifesta, nobis adhuc servantur occulta. De quibus tamen occultis jam partem per spiritualem intelligentiam sentimus, jam sancti Spiritus pignus accepimus qui haec et plene necdum cognovimus, et tamen medullitus amamus, et in multis spiritualibus sensibus quos jam cognovimus, veritatis pabulo pascimur.
CAP. CCIX.-- Qui ponit nubem ascensum suum (Psal. CIII, 3).
Dum de incarnationis divinae mysterio tractaretur 79.0879A| hom. 8 in Ezech. (Num. 29), adjunctum est: Qui ponit nubem ascensum suum. --Quid hoc loco per nubem, nisi redemptoris nostri carnem non inconvenienter accipimus? Nubem quippe ascensum suum posuit, quia hic, qui divinitate ubique est, carne ad coelestia ascendit.
CAP. CCX.-- Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3.)
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 8), adjunctum est: Qui ambulat super pennas ventorum. --Solent in sacra Scriptura velocitate ac subtilitate ventorum, animae designari, sicut per Psalmistam dicitur de Deo: Qui ambulat super pennas ventorum, id est, qui transgreditur virtutes animarum.
CAP. CCXI.-- Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4).
In expos. beati Job, l. XI (Num. 7), adjunctum est: Qui facit angelos suos spiritus, etc.--Angeli quippe, id est nuntii, in sacro eloquio nonnunquam praedicatores 79.0879B| vocantur, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). Omnipotens ergo Dominus angelos suos spiritus facit, quia praedicatores suos spirituales efficit.
CAP. CCXII.-- Item unde supra.
Hom. 34 in Evang. (Num. 8).--Sciendum vero quod angelorum vocabulum, nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus, semper quidem spiritus sunt, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur. Unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus. Ac si patenter dicat: Qui eos, quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Hi autem qui minima nuntiant angeli, qui vero summa annuntiant archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur (Luc. I).
CAP. CCXIII.-- Ascendunt montes, et descendunt campi (Psal. CIII, 2). 79.0879C|
Cum de superbientibus ad humilitatem per donum gratiae redactis tractaretur in expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 2), adjunctum est: Ascendunt montes, etc.--Plerique persecutores Domini, superbi contra eum veniunt, sed humiles revertuntur, qui montes ascendunt per tumorem potentiae, sed campi descendunt, plani videlicet facti per cognitionem culpae. Unde rursum per eumdem Prophetam de his montibus dicitur: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCV, 5); quia multi qui prius alta rigiditate tumuerunt, Deo in carne apparente, magno sunt per poenitentiam timore liquefacti.
CAP. CCXIV.-- Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis (Psal. CIII, 18).
Cum de intellectu sacri eloquii secundum meritum auditorum tractaretur in expos. beati Job, l. XXX 79.0879D| (Num. 64), adjunctum est: Montes excelsi cervis, etc.--Quid hoc loco per montes, nisi altae sententiae Scripturae sacrae accipiendae sunt? Hi enim qui jam clare contemplationis saltus noverunt, altos sententiarum divinarum vertices, quasi cacumina montium ascendunt, ad quae profecto cacumina, quia infirmi non valent pervenire, recte illic subditur: Petra refugium herinaciis, quia videlicet invalidos non sublimiter intelligentia exercet, sed sola in Christo fides humiliter continet.
CAP. CCXV.-- Item unde supra.
Homil. 9 in Ezechiel (Num. 31).--Habeant montes intelligentiae qui jam contemplationis saltus clare verunt. Sed petra sit refugium herinaciis, quia 79.0880A| nos parvuli, et peccatorum nostrorum spinis cooperti, etsi intelligere alta non possumus, in petrae tamen nostrae refugio, id est in Christi fide, salvamur.
CAP. CCXVI.-- Posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum: catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII, 20).
Cum de reprobatione infidelium per rectitudinem divini judicii tractaretur, in expos. beati Job, l. XXVII (Num. 49), adjunctum est: Posuisti tenebras, et facta est nox, etc.--Tenebras Dominus ponit, cum peccatis judicia rependens, lumen suae intelligentiae subtrahit, et nox efficitur, quia pravorum mens ignorantiae suae erroribus caecatur. In qua omnes bestiae silvae dum pertranseunt, maligni spiritus sub opacitate fraudis latentes, in reproborum cordibus pravitates suas explendo percurrunt. In qua et catuli leonum rugiunt, quia nequissimarum, sed 79.0880B| tamen eminentium potestatum ministri spiritus, importunis tentationibus insurgunt. Qui tamen a Deo escam expetunt, quia nimirum capere animas nequeunt, nisi justo judicio praevalere divinitus permittantur. Ubi et apte subjungitur: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocaverunt (Psal. CIII, 22): quia veritatis lumine per carnem apparente, a fidelium mentibus excussi, quasi ad cubilia sua reversi sunt, dum sola infidelium corda tenuerunt.
CAP. CCXVII.-- Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur (Psal. CIII, 29).
In expos. beati Job, l. XXIV (Num. 49), adjunctum est: Auferes spiritum eorum, etc.--Quid eorum spiritus, nisi spiritus superbiae nominatur? Tollatur ergo spiritus eorum ut deficiant, id est subducto superbiae spiritu nihil se esse cognoscant, et revertantur in pulverem, id est humilientur ex infirma conditione. Propter hunc pulverem, ad cujus memoriam qui 79.0880C| semetipsos considerant, revocantur, per Sapientiam dicitur: Justi fulgebunt sicut sol, et sicut scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). Sancti enim viri dum peccatoribus permiscentur, eos exemplorum suorum igne succendunt, atque omne quod nitet in cinerem redigunt, quia pietatis flamma consumpti, dum infirmitatem conditionis suae conspiciunt, nihil aliud quam favillam se esse cognoscunt, ut a superbiae suae duritia resoluti, per poenitentiam dicant: Memento, Domine, quod pulvis sumus (Psal. CII, 15).
CAP. CCXVIII.-- Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30).
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 35), adjunctum est: Emitte spiritum tuum, etc.--Sic enim, sic facies terrae virtute renovationis immutatur, dum sicca dudum mens gratia veniente compluitur, et post ariditatem pristinam, quasi productis herbis, scientiae viriditate vestitur.
CAP. CCXIX.-- Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8). 79.0880D|
In expos. beati Job, l. IX (Num. 3), adjunctum est: Verbi quod mandavit in mille generationes. --In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Sed cum constet, quod ab ipso mundi exordio usque ad Redemptoris adventum per Evangelistam non amplius quam septuaginta septem propagines numerentur (Luc. III), quid hoc loco mille generationibus nisi ad proferendam novam sobolem perfecta universitas praescitae generationis exprimitur? Hinc et per Joannem dicitur: Regnabunt cum eo mille annis (Apoc. XX, 6); quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur.
CAP. CCXX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXXV (Num. 42).--Millenarius 79.0881A| quoque numerus in sacro eloquio perfectus accipitur, quia appellatione ejus universitas designatur. Unde scriptum est: Verbi quod mandavit in mille generationes. Cum enim nequaquam credendum sit quod ad centum generationes mundus extendatur, quid aliud per mille generationes, nisi generationum universitas figuratur?
CAP. CCXXI.-- Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CVI, 1).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 30), adjunctum est: Quoniam in saeculum misericordia ejus. --Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens saeculum justitia addicit.
CAP. CCXXII.-- Ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18).
In expos. beati Job, l. XV (Num. 30), adjunctum est: Ferrum pertransivit animam ejus. --Omnis necessitas non congrue ferrum vocatur, quia vitam 79.0881B| inopis, moeroris vulnere cruciat, sicut de ejus quoque necessitatibus scriptum est, qui a fratribus venditus, afflictam vitam ducebat: Ferrum pertransivit animam ejus. Quid ergo sunt arma ferrea, nisi necessitates vitae praesentis, quae dure premunt, et vitam inopis insequuntur?
CAP. CCXXIII.-- Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI, 26).
In expos. beati Job, l. IX (Num. 29), adjunctum est: Ascendunt usque ad coelos, etc.--Plerumque anima ut divini amoris igne accendatur, atque ad intuenda coelestia et arcana sublevetur, ad summa jam rapitur, et perfecto desiderio compuncta ab infimis alienatur. Sed repentina tentatione percussa, quae intentione forti erecta in Deum fuerat, obortis cogitationibus transfixa curvatur, ita ut seipsam discernere nequeat, atque inter vitia virtutesque deprehensa, ex qua parte sit valentior non agnoscat. Nam saepe ad hoc usque perducitur, ut miretur quomodo 79.0881C| tam summa comprehendat, quam cogitatio illicita polluit. Et rursum, quomodo illicitas cogitationes recipiat, quam super se validus fervor spiritus rapit. Hos ergo alternantes cogitationum motus in animo bene Psalmista intuens, ait: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos. Usque ad coelos quippe ascendimus, cum summa penetramus, sed ad abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta dejicimur. Motus itaque animi dum inter vota et vitia alternant, nimirum sibi certitudinem exauditionis obnubilant.
CAP. CCXXIV.-- Effusa est contentio super principes eorum, et seduxerunt eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 42).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 27), adjunctum est: Effusa est contentio super principes eorum, etc.--Qui hoc loco principum nomine designantur, nisi haereticae pravitatis auctores? Ipsi etenim dum dispensationem 79.0881D| Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam, quae Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius quippe tres personas in divinitate suscipiens, tres etiam Deos credidit. Quem contra Sabellius unum suscipiens, unam credidit esse personam. Quos inter, sancta Ecclesia rectum praedicationis suae tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum praedicans, tres personas contra Sabellium asserit; et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia autem in sacro eloquio Manichaeus virginitatem laudari comperit, conjugia damnavit. At contra Jovinianus, quia concedi conjugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper haereticis perversa intelligentia confusis, vicissim sibi eorum 79.0882A| nequitia, et in culpa concordet, et in sententia discrepet. At contra, sancta Ecclesia per medias utrarumque partium lites ordinata pace graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari, quatenus nec summa aequet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur.
CAP. CCXXV.-- Et omnis iniquitas obturavit os suum (Psal. CVI, 42).
In expos. beati Job, adjunctum est: Et omnis iniquitas obturavit os suum. --Iniquitas autem contrahit os suum. Os enim suum nunc adhuc iniquitas dilatat, quia humani generis Redemptorem lingua infidelium contumeliis lacessere nequaquam cessat. Sed tunc os contrahit, cum hoc, quod non vult per studium, per supplicium claudit. Quod tamen bene accipi etiam de conversis persecutoribus potest. Salvato enim paupere, dum egenus ad spem rediit, contracto ore, iniquitas obmutescit, quia resurrectionis ejus clarescente miraculo, dum copiosa multitudo infidelium 79.0882B| credidit, a Redemptoris sui injuriis contumeliisque cessavit. Os enim suum, quod ad Deum deridendum aperuit, jam formidando contraxit.
CAP. CCXXVI.-- Excussus sum sicut locusta (Psal. CVIII, 23).
In expos. beati Job, l. XXXI (Num. 48), adjunctum est: Excussus sum sicut locusta. --Quid hoc loco locustae nomine, nisi Redemptoris nostri resurrectio designatur? Teneri enim se a persecutoribus usque ad mortem pertulit, sed sicut locusta excussus est, quia ab eorum manibus saltu subitae resurrectionis evolavit.
CAP. CCXXVII.-- Induantur sicut diploide confusione sua (Psal. CVIII, 29).
In expos. beati Job, l. IX (Num. 68), adjunctum est: Induantur sicut diploide confusione sua. --Duobus modis in hac vita hominem judicat Deus, quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, 79.0882C| aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit. Nisi enim delictis exigentibus justus judex et nunc, et postmodum quosdam percuteret, de iniquis Psalmista non diceret: Induantur sicut diploide confusione sua. Diploidem quippe, duplex vestimentum dicimus. Confusione ergo sicut diploide induti sunt, qui juxta reatus sui meritum, et temporali et perpetua animadversione feriuntur. Unde et Judas ait: Secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. Solos quippe poena a supplicio liberat, quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Si autem nequaquam quosdam poena praesens a supplicio aeterno defenderet, Paulus minime dixisset: Cum judicamur a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo, damnemur (I Cor. XI, 32). Hinc voce angeli ad Joannem dicitur: Ego quos amo, arguo, et castigo (Apoc. III, 19). Hinc etiam scriptum est: Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. II, 79.0882D| 6). Sed saepe mens justi, ut magis secura sit, altius trepidat, et cum flagellis tunditur, superni judicii incertitudine turbatur. Pavet ne initium sequentis damnationis sit omne quod patitur, et per cogitationem interrogat judicem, quia de vitae suae meritis ambigit in percussione. Sed cum vitae virtus ad oculos mentis reducitur, quasi consolatio ad judicem respondetur, quia nequaquam ad perdendum percutit, quem in actionis innocentia feriendo custodit.
CAP. CCXXVIII.-- Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis; donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 89), adjunctum est: Dixit Dominus Domino meo, etc.--Non quod a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam 79.0883A| inimicos illius feriens, ejus potestati substernit, sed quod in aeterna cunctis beatitudine praesidet, et priusquam rebellium suorum corda conculcet, in qua nimirum constat quia subjectis hostibus sine fine, et posterius regnat.
CAP. CCXXIX.-- De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX, 7).
Mixtim ex hom. 25 in Evang. (Num. 7) ac expos. beati Job, l. XIV (Num. 68, et lib. XXXIII, num. 11), adjunctum est: De torrente in via bibit, etc.--Conditor ac Redemptor noster citius a morte voluit surgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret. In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat. Sed de hoc torrente Dominus quasi de quodam flumine passionis nostrae non in mansione bibere, sed in via dignatus est, quia mortem transitorie, id est ad triduum contigit, atque in ea morte, quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit, qui mortalis vitae 79.0883B| poenam in quodam transitu attigit. Et idcirco diu eidem morti, cui sponte succubuit, non inhaesit, atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, surgendo super Angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se minas persequentium temporaliter permisit.
CAP. CCXXX.-- Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2).
In expos. beati Job, l. VI (Num. 33), adjunctum est: Magna opera Domini, etc.--Sic quippe ejus opera magna sunt, ut per omne, quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur, unde repelli putabatur.
CAP. CCXXXI.-- Confessio, et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 65), adjunctum est: Confessio et magnificentia opus ejus. --Ab eo 79.0883C| itaque accipimus recta confiteri, a quo nobis et magna dantur operari.
CAP. CCXXXII.-- Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 7).
In expos. beati Job, l. IX (Num. 94), adjunctum est: Dirupisti vincula mea, etc.--Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat atque ad haec eadem flenda, quae cognoscimus, adjuvat. Culpas oculis objicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat; et carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat.
CAP. CCXXXIII.-- Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos (Psal. CXVII, 7).
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 25), adjunctum est: Dominus mihi adjutor, etc.--Tenebrosa ostia, maligni spiritus vocantur, quia dum per occultationis suae insidias non videntur, deceptis mentibus 79.0883D| viam mortis aperiunt. Quae tenebrosa ostia Dominus videt, quia immundorum spirituum fraudulentam malitiam et respicit et premit. Quos nisi ipse nobis nescientibus videndo prohiberet, et nil de insidiis mens nostra cognosceret, et eisdem insidiis capta deperiret. Quae tenebrosa ostia nos etiam cernimus, quando supernae lucis radiis illustramur. Unde per Prophetam dicitur: Dominus mihi adjutor est, et ego videbo super inimicos meos. Hostes igitur nostros ipse videt, qui suo eos munere nobis visibiles facit.
CAP. CCXXXIV.-- Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII, 12).
In hom. 8 in Ezech. (Num. 21), adjunctum est: Circumdederunt me sicut apes, etc.--Apes enim in ore mel habent, in aculeo caudae vulnus. Et omnes, 79.0884A| qui lingua blandiuntur, sed latenter ex malitia feriunt, apes sunt, quia loquendo, dulcedinem mellis proponunt, sed occulte feriendo vulnus inferiunt. Ista vero facientes exardescunt, sicut ignis in spinis, quia flamma detrahentium, non justorum vita comburitur, sed si quae eis inesse poterant peccatorum spinae, concremantur.
CAP. CCXXXV.-- Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22).
In expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 19), adjunctum est: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, etc.--Jam per divinam gratiam omnibus liquet quia Scriptura sacra lapidem, qui in anguli caput factus sit, vocet profecto illum qui dum in se hinc Judaicum, illinc gentilem populum suscipit, in una Ecclesiae fabrica quasi duos parietes jungit, illum de quo scriptum est: Fecit utraque unum, quia angularem se lapidem non solum in inferioribus, sed et in supernis 79.0884B| exhibuit, quia et in terra plebi Israeliticae nationes gentium, et utraque simul angelis in coelo sociavit. Eo quippe nato, clamaverunt Angeli: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). In ortu enim regis nequaquam pro magno offerrent hominibus pacis gaudia, si discordiam non haberent. Hujus lapidis typum Jechonias rex tenuit, quem Matthaeus dum quaterdenas generationes describeret, secundo numeravit (Matth. I). Quem enim fini secundae, ipsum rursum initio tertiae generationis inseruit. Ipse namque in Babyloniam cum Israelitica plebe migratus est, qui dum ab aliis ad alia ducitur, pro utriusque parietis latere non immerito secundo numeratur. Cujus migrationis flexu angularem lapidem signat. Ubi enim ordo a rectitudine flectitur, ut eat in diversum tanquam angulum facit. Recte enim numerari bis potuit, quia per utrumque parietem, quasi in se duo latera ostendit. Unde et ejus bene imaginem tenuit, qui in Judaea ortus, gentilitatem colligens, quasi ab Jerosolymis Babyloniam 79.0884C| venit, atque hanc in semetipso fidei fabricam prius discordiae studio scissam, arte charitatis intexuit.
CAP. CCXXXVI.-- Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27).
In expos. beati Job., l. IX (Num. 43), adjunctum est: Constituite diem solemnem, etc.--Solemnem diem Domino in confrequentatione constituit, qui se assidue in ejus desiderio affligit. Qui nimirum solemnitatis dies usque ad altaris cornu tendi praecipitur, quia tandiu necesse est ut quisquis se afficiat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, et ad gaudia aeterna pertingat.
CAP. CCXXXVII.-- Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua (Psal. CXVIII, 6).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 9, 10), adjunctum est: Tunc non confundar, etc.--Sciendum est quod quisquis a praeceptis Dominicis discordat opere, 79.0884D| quoties ea audit a corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Hinc ergo David propheta deprecatur, dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Graviter namque unusquisque confunditur, quando mandata Dei vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc etenim Joannis voce dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, ab eo accipiemus (I Joan. III, 21). Ac si diceret. Si id quod praecepit facimus, id quod petimus obtinebimus. Valde namque apud Deum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et operatione oratio, et oratione fulciatur operatio. Hinc etenim Jeremias ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, 79.0885A| et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelum (Thren. III, 21). Vias etenim nostras scrutari, est cogitationum interna discutere. Cor vero cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat sed operari dissimulat, cor levat et manus non levat. Quisquis vero operatur et non orat, manus levat et cor non levat. Juxta ergo Joannis vocem; tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit.
CAP. CCXXXVIII.-- In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15).
In expos. beati Job, l. XVII (Num. 9), adjunctum est: In mandatis tuis exercebor, etc.--Ac si aperte spondeat, dicens: Quae mea sunt, videre refugio, quia per imitationis tuae viam pergere conversationis gressibus inardesco. Qui enim praesenti jam mundo contradicit, amoris excitatione continua, ad Redemptoris sui vias cordis oculos objicit, ut mens prospera fugiat, et ad adversa praeparetur. Nihil quod 79.0885B| demulcet, appetat, nihil quod deterrere creditur, pertimescat. Moerorem gaudium deputet, praesentis vitae gaudia, damna moeroris putet: abjectionis detrimenta non timeat, sed per haec manentis gloriae locum quaerat. Has etenim vias sequentium monstrabat oculis Veritas, cum dicebat: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Ad has vias tumentia discipulorum corda revocabat, cum locum jam gloriae quaererent, sed ejusdem gloriae iter ignorarent, dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22): confessionis quippe illius celsitudinem a dextris, sinistrisque quaesierant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia non videbant. Unde et eorum mox oculis imitandus calix passionis objicitur, ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent.
CAP. CCXXXIX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 30).--Via quippe est incarnatae sapientiae omnis actio quam temporaliter gessit. Viae ejus sunt vivendi ordines, quos ad se 79.0885C| venientibus stravit. Tot itaque ad se venientibus vias praebuit, quot bene vivendi exempla monstravit. Humilitatis ejus propheta vias aspexerat cum suspirabat, dicens: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas.
CAP. CCXL.-- Ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque (Psal. CXVIII, 43).
In expos. beati Job, l. XI (Num. 23), adjunctum est: Ne auferas, etc.--Cum sacerdos non agit bona quae loquitur, ei etiam sermo subtrahitur ne loqui audeat quod non operatur. Unde et per eumdem prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Hinc est ergo quod nunc precatur, dicens: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque. Perpendit namque quod omnipotens Deus veritatis verbum facientibus tribuit, et non facientibus tollit. Qui ergo hoc de ore suo non auferri petiit, quid aliud quam gratiam bonae operationis quaesivit? 79.0885D| Ac si aperte diceret: A bono opere me errare non sinas, ne dum amitto ordinem bene vivendi, rectitudinem perdam loquendi. Et plerumque doctor qui docere audet quod negligit agere, cum desierit bona loqui, quae operari contempsit, docere subjectos incipit prava quae agit, ut justo omnipotentis Dei judicio in bono jam nec linguam habeat, qui habere bonam vitam recusat, quatenus cum mens ejus terrenarum rerum amore incenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Ex abundantia cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII, 33). Hinc etiam Joannes ait: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur (I Joan. 45).
CAP. CCXLI.-- Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII, 81). 79.0886A|
In expos. beati Job, l. IV (Num. 67), adjunctum est: Defecit in salutari tuo anima mea. --Omnes, qui in hoc mundo fortes sunt robore, quasi fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a propria virtute deficiunt, et quo robustius aeterna appetunt, eo a temporalibus salubri defectione lassantur. Hinc ergo Psalmista amoris sui robore fessus dicebat: Defecit in salutari tuo anima mea. In salutari enim Dei proficiendo defecerat: quia aeternitatis lucem conspiciens, a carnis jam fiducia fractus anhelabat. Hinc rursum dicit: Concupivit et defecit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Qui nimirum, cum diceret: Concupivit, recte subdidit: Et defecit: quia valde minor est divinitatis concupiscentia quam non mox etiam proprius sequitur defectus. Qui enim ad appetenda aeternitatis atria accenditur, 79.0886B| dignum profecto est ab hoc temporalitatis amore lassetur, ut tanto frigescat a studio saeculi, quanto surgit ardentius in amorem Dei. Quem scilicet si perfecte arripit, mundum etiam plene derelinquit, et eo funditus temporalibus moritur, quo ad supernam vitam altius afflatu aeternitatis animatur. Annon robore suo fessam se invenerat, quae dicebat: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. V, 6)? Quia nimirum mens, dum occultae locutionis aspiratione tangitur, a statu suae fortitudinis infirmata, ipso a quo absorbetur desiderio liquatur, et inde se apud semetipsam fessam invenit, unde ultra se esse conspicit fortitudinem quam conscendit. Hinc propheta cum visionem Dei conspexisse diceret, adjungit: Elangui, et aegrotavi per dies plurimos (Dan. VIII, 27): quia cum ad virtutem Dei mens astringitur, a fortitudine propria caro lassatur (Gen. XXXII). Hinc Jacob qui angelum tenuit, uno mox pede claudicavit, quia qui vero amore sublimia respicit, jam in hoc mundo duplicibus incedere desideriis nescit. Uno 79.0886C| enim pede innititur, qui solo Dei amore roboratur, et necesse est ut alius marcescat: quia mentis virtute crescente, oportet procul dubio ut carnis fortitudo torpescat.
CAP. CCXLII.-- Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131).
In hom. 9 in Ezech. (Num. 28), adjunctum est: Os meum aperui, etc.--Non enim spiritum attraheret, nisi os aperiret, quia nisi ad praedicandum proximis se impenderet, spiritualis doctrinae in eo gratia non crevisset.
CAP. CCXLIII.-- Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 83).
In expos. beati Job, l. VII (Num. 15, 16, 17), adjunctum est: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, Domine. --Saepe verba carnalium dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationum gignunt. Et quamvis haec, et ratio respuat, et lingua reprehendat, cum labore tamen 79.0886D| intus vincitur quod loris cum auctoritate judicatur. Unde necesse est ut nec ad aures veniat quod meas a cogitationis aditu vigilans repellat. Sancti igitur viri cum aeternitatis desideriis anhelant, in tantam altitudinem vitae se sublevant, ut audire jam quae mundi sunt, grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque insolens atque intolerabile aestimant, quidquid illud non sonat, quod intus amant. Sed saepe mens jam per desiderium ad sublimia rapitur, jam funditus ab stulta terrenorum hominum locutione separatur, nec tamen adhuc pro amore veritatis ad perferendos praesentis vitae cruciatus accingitur, jam superna appetit, jam in infimis stulta contemnit. Sed nec dum se ad perferendae adversitatis tolerantiam dirigit, sed plerumque mens justi ad tantum se virtutis culmen extendit, 79.0887A| ut et apud se internae rationis arce praesideat, et quorumdam foris stultitiam tolerando convertat. Quos enim ad fortia trahere nitimur, eorum necesse est ut infirma toleremus, quia nec jacentem erigit, nisi qui status sui rectitudinem per compassionem flectit. Cum vero alienae infirmitati compatimur, valentius nostra roboramur, ut amore futurorum mens ad praesentia adversa se praeparet, et cruciatus corporis, quos timebat, exspectet: auctis namque desideriis coelestibus angustatur. Cumque aeternae patriae quanta sit dulcedo considerat, pro ea praesentis vitae amaritudines ardenter amat. His itaque divinae legis, id est mandatorum coelestium vinculis sese ad alta sustollit, quisquis ab iniquorum nunc suggestionibus aurem removens, intentionem suam in superni desiderii, quo avelli non valeat, secreto suspendit.
CAP. CCXLIV.-- Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96).
In homil. 14 in Ezech. (Num. 15), adjunctum est: 79.0887B| Latum mandatum tuum nimis. --Nil latius quam omnes in sinu amoris recipere, et nullas odii angustias sustinere. Sic quippe lata est charitas, ut in amplitudine dilectionis suae capere etiam inimicos possit. Unde et praecipitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27).
CAP. CCXLV.-- Super seniores intellexi (Psal. CXVIII, 100).
In expos. beati Job, l. XI (Num. 24), adjunctum est: Super seniores intellexi. --Doctrina senum ablata est, postquam hanc Ecclesia ex gentibus videlicet juvencula accepit. Quam quia operando tenuit, qualiter super seniores intellexerit ostendit, dum protinus subdit dicens: Quia mandata tua exquisivi. Quia enim studuit operando implere quod didicit, accepit intelligere quod doceret.
CAP. CCXLVI.-- Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 162).
79.0887C| In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 25), adjunctum est: Laetabor ego super eloquia tua, etc.--Quae spolia idcirco vocata sunt, quia ad fidem Domini, gentilitate transeunte, Judaei sacris eloquiis, quibus induti fuerant, exuuntur.
CAP. CCXLVII.-- Fiat manus tua, ut salvum me faciat (Psal. CXVIII, 137).
In hom. 2 in Ezech. (Num. 7), adjunctum est: Fiat manus tua, etc.--Manus vel brachium Domini filius dicitur, quia per ipsum omnia facta sunt. Sed quid est quod dicitur, Fiat manus tua? Manus ergo Dei, quae per divinitatem non est facta, sed genita, per humanitatem facta est, ut humani generis vulnera sanaret.
CAP. CCXLVIII.-- Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115).
In expos. beati Job, l. XVI (Num. 23), adjunctum est: Declinate a me maligni, etc.--Saepe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias 79.0887D| gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce internae visionis obscurent. Quod nimirum Psalmista pertulerat cum dicebat: Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei; videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat.
CAP. CCXLIX.-- Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 3).
Homil. in Ezech. adjunctum est: Vanum est vobis ante lucem surgere, etc.--In quibusdam locis sacri eloquii sola exquirenda est allegoria, et verba litterae 79.0888A| omnino postponenda. Ut unum de multis dicam, indicat Psalmista qui ait: Vanum est vobis ante lucem surgere. Quod si quis accipere juxta litteram velit, nocturnis Dei laudibus contradicit. Et quomodo idem Propheta loquitur, dicens: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62). Si enim vanum est ante lucem surgere, cur ad confitendum Domino media nocte surrexit? Sed ille ante lucem surgit, qui ante diem venturi saeculi in hac vita quae nocti est similis, extolli ac proficere appetit.
CAP. CCL.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 80).--Ante lucem surgere est priusquam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est ut post recte surgamus, quia quisquis nunc se sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat.
CAP. CCLI.-- Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXV, 4).
79.0888B| In hom. 27 in Evang. (Num. 5), adjunctum est: Cum dederit dilectis suis somnum, etc.--Quisquis igitur jam aeterna cognovit, apud ejus animum temporales fructus vilescant. Tales fructus operemur, qui maneant, qui cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant. Nam quod a morte incipiat fructus Dei, testatur Propheta, qui dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini. Omnis qui dormit in morte, perdidit haereditatem. Sed cum dederit dilectis suis somnum, haec est baereditas Domini, quia electi Dei postquam pervenerint ad mortem, tunc inveniunt haereditatem.
CAP. CCLII.-- Qui confidit in Domino, sicut mons Sion (Psal. CLII, 1).
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 2), adjunctum est: Qui confidit in Domino, etc.--Sion namque speculatio dicitur, per quam scilicet speculationem, contemplans Deum Ecclesia designatur.
CAP. CCLIII.-- Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). 79.0888C|
Cum de sterili malorum hominum labore tractaretur, in expos. beati Job, l. VII (Num. 38), adjunctum est: Venientes autem venient in exsultatione, etc.--In vacuum quippe ambulant qui nihil secum de fructu sui laboris portant. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus exaestuat, alius promerendis laudibus anhelat. Sed quia cuncta haec quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, quia secum ante judicem nihil tulit. Quo contra bene per legem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus (Exod. XXIII, 15). Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non providet, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt, qui in semetipsis recta opera, quibus vitam mereantur, ostendunt.
CAP. CCLIV.-- Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6). 79.0888D|
In expos. beati Job, l. X (Num. 36), adjunctum est: Euntes ibant, etc.--Tanto namque spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit, quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Quia igitur nunc per tribulationem seritur, ut post gaudii fructus metatur, tanto major fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate afflictio angustat.
CAP. CCLV.-- Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum (Psal. CXX, 6).
In hom. 1, l. II in Ezech. (Num. 16), adjunctum 79.0889A| est: Dominus custodiat introitum tuum, etc.--Custodit enim Dominus uniuscujusque animae introitum, quo intrat ad fidem, exitum quoque quo exit ad speciem, ut neque intrans Ecclesiam, erroribus supplantetur, neque ab hac temporali ad aeternam exiens, ab antiquo hoste rapiatur. Propter hunc vero egressum nostrum, quem quotidie debemus mente meditari, de Redemptore nostro Paulus quoque loquitur, dicens: Ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 12).
CAP. CCLVI.-- Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3).
In expos. beati Job, l. XIII (Num. 1), adjunctum est: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. --Esse hoc perversorum proprium solet, ut mala sua per convicium bonis ingerant, priusquam de his ipsis 79.0889B| veraciter accusentur. Et dum metuunt increpari de his quae faciunt, adversantes suis pravitatibus justos haec facere testantur. Sancti autem viri patienter audiunt etiam, quae se nunquam fecisse meminerunt, quamvis ea mala, quae sibi ingeri conspiciunt, ab ipsis suis criminatoribus noverint perpetrata, et cum eos praedicando corrigere non possunt, patiendo tolerant, quatenus si fructum conversionis eorum consequi non valent, ex ipsis tamen praemium longanimitatis acquirant. Unde et sancta Ecclesia David prophetae vocibus dicit: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, quia videlicet dum haereticos, vel quoslibet reprobos, quos corrigere non valet, tolerat, facta peccantium supra dorsum portat.
CAP. CCLVII.-- Item unde supra.
In Reg. past. part. II (Cap. 10).--In dorso quippe onera sustinemus. Super dorsum igitur suum fabricasse peccatores queritur, ac si aperte dicat: Quos corrigere nequeo, quasi superimpositum onus porto.
CAP. CCLVIII.-- Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur, exarescit (Psal. CXXVIII, 6). 79.0889C|
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 68), adjunctum est: Fiant sicut fenum aedificiorum, etc.--Hoc de hypocritarum persona per Psalmistam exprimitur. Fenum quippe aedificii in alto nascitur, sed nequaquam pingui radice solidatur, quia et hypocrita summa quidem sunt quae agere cernitur, sed non in eis ex cordis puritate roboratur. Quod nimirum fenum et non evulsum citius arescit, quia videlicet hypocrita et in praesenti adhuc vita subsistit, et jam sanctitatis opera quasi viriditatis speciem amittit. Quia enim sine intentione rectae cogitationis bona studuit agere, haec amittens, indicat se sine radice floruisse.
CAP. CCLIX.-- Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1).
In expos. beati Job, l. XXVIII (Num. 25), adjunctum est: Neque ambulavi in magnis, etc.--In praecipitio 79.0889D| enim pedem porrigit, qui mensurarum suarum limitem non attendit. Bene itaque David intra acceptas ex divina largitate mensuras pedem cordis presserat, cum dicebat: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Super se quippe in magnis ambularet, si apparere magnus ultra quam poterat, quaereret. Super se namque in mirabilibus, attollitur, qui et in his ad quae ipse non sufficit videri idoneus conatur.
CAP. CCLX.-- Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9).
In expos. beati Job, l. XIV (Num. 42), adjunctum est: Sacerdotes tui induantur justitia. --Gloria quippe uniuscujusque justitia est. Sicut vestimentum tegit a frigore, ita justitia munit a morte. Unde non 79.0890A| immerito justitia vestimento comparatur, cum per Prophetam dicitur: Sacerdotes tui induantur justitia.
CAP. CCLXI.-- In salicibus, in medio ejus, suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI, 2).
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 11), adjunctum est: In salicibus, etc.--Quid per sterilitatem salicum, nisi vita peccantium designatur? Nam si hoc non esset, nequaquam ex voce praedicantium contra Babyloniam Psalmista dixisset: In salicibus, in medio ejus, suspendimus organa nostra. Babylonis quippe medio inesse salices describuntur, quia nimirum infructuosi quique, atque ab amore patriae coelestis alieni, totis visceribus cordis in hac saeculi confusione radicantur. Unde et praedicatores sancti in istis salicibus non exercent organa, sed suspendunt, quia cum infructuosas ac reprobas mentes aspiciunt, vim praedicationis suae non exhibent, sed potius lugentes silent.
CAP. CCLXII.-- Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7). 79.0890B|
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 27), adjunctum est: Exinanite, etc.--Qui digna fidei opera servare contemnunt, etiam fidem perdunt quam tenere videbantur. Super quos bene propheta sub Jerusalem specie, inimicorum destruentium verba memorat, a quibus scilicet dicitur: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Paulus quippe ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Inimici ergo destruentes usque ad fundamentum Jerusalem, exinaniunt, quando perversi spiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio boni operis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicut enim supra fundadamentum fabrica, sic supra fidem opera construuntur. Usque ad fundamentum ergo exinanisse, est everso bene vivendi opere etiam robur fidei dissipasse.
CAP. CCLXIII.-- Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. CXXXVIII, 12). 79.0890C|
In expos. beati Job, l. V (Num. 2), adjunctum est: Sicut tenebrae ejus, etc.--In Scriptura sacra nonnunquam lucis appellatione prosperitas, noctis autem nomine, hujus mundi adversitas designatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Quia enim sancti viri ita prosperitatem saeculi despicientes calcant, sicut adversitatem ejus calcantes tolerant, per magnam mentis celsitudinem, mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebrae ejus, ila et lumen ejus. Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae fortitudinem ejus tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt.
CAP. CCLXIV.-- Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11).
In expos. beati Job, l. XVI (Num. 24), adjunctum est: Et nox illuminatio mea in deliciis meis. --Quia dum per intellectum mysticum studiosa mens reficitur, 79.0890D| jam in ea vitae praesentis obscuritas fulgore diei subsequentis illuminatur, ut etiam in hujus corruptionis caligine in intellectum illius, vis futuri luminis erumpat, et verborum deliciis pasta, praegustando discat quid de pabulo veritatis esuriat.
CAP. CCLXV.-- Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17).
In hom. 27 in Evang. (Num. 4) adjunctum est: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. --Amicus quasi animi custos vocatur. Quia igitur Psalmista prospexit electos Dei a mundi hujus amore separatos, custodire in mandatis coelestibus voluntatem Dei, miratus est amicos Dei, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Et tanquam si 79.0891A| ab eo protinus causas tanti honoris nobis insinuari quaereremus, illico adjunxit: Nimis confortatus est principatus eorum. Ecce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant, praesentia despiciunt, aeternam patriam cum voce et moribus praedicant, eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt, occidi possunt, et flecti nequeunt. Nimis ergo confortatus est principatus eorum. In ista ipsa passione qua ceciderunt in mortem carnis, videte quantum fuerit culmen mentis. Unde hoc, nisi quia confortatus est principatus eorum? Sed sic magni forsitan pauci sunt. Ideo subjunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Totum mundum, fratres, aspicite, martyribus plenus est. Jam pene tot qui videamus non sumus, quot veritatis testes habemus. Deo ergo numerabiles, nobis super arenam multiplicati sunt, quia quanti sint, a nobis comprehendi non possunt. Sed quisquis ad hanc pervenit dignitatem ut amicus vocetur Dei, sese in se conspiciat, dona autem 79.0891B| quae percipit super se: nihil suis meritis tribuat, ne ad inimicitias erumpat.
CAP. CCLXVI.-- Nonne qui oderant te, Deus, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Psal. XXXVIII, 21).
In Reg. past. part. III (Cap. 22, admon. 23), adjunctum est: Nonne qui oderant te, Deus, oderam, etc.--Inimicos Dei perfecto odio odisse, est et quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare; mores pravorum premere, et vitae prodesse. Pensandum est etenim, quando ab increpatione quiescitur, quanta culpa est, si cum pessimis pax tenetur, si Propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit, quod contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit.
CAP. CCLXVII.-- Labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX, 10).
In Reg. past. part. III (Cap. 11, admon. 12), adjunctum 79.0891C| est: Labor labiorum ipsorum operiet eos. --Nihil est ad defendendum puritate tutius, nihil ad dicendum veritate facilius. Nam dum fallaciam suam tueri conatur, duro cor labore fatigatur. Hinc ergo scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos. Qui enim nunc implet, tunc operiet: quia cujus nunc animum per blandam inquietudinem exerit, tunc per asperam retributionem premit. Hinc per Jeremiam dicitur: Docuerunt linguas suas loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt (Jerem. IX, 9). Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore poterant, ut peccent laborant; cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.
CAP. CCLXVIII.-- Obumbra caput meum in die belli (Psal. CXXXIX, 3).
Cum de verbi Dei pabulo tractaretur, in expos. beati Job, l. VI (Num. 44), adjunctum est: Obumbra caput meum in die belli. --Bellum quippe patimur, cum carnis nostrae tentationibus impugnamur. De quo 79.0891D| bello per Prophetam dicitur: Obumbra caput meum in die belli. Quia igitur reprobi, dum fame verbi deficiunt, etiam belli gladio transfiguntur, electos suos Dominus in fame a morte eripit, et in bello a gladio abscondit, quia eorum mentes dum verbi sui pabulo reficit, contra tentationes corporis fortes reddit.
CAP. CCLXIX.-- In miseriis non subsistent (Psal. CXXXIX, 11).
In expos. beati Job, l. II (Num. 28), adjunctum est: In miseriis non subsistent. --Hoc de reproborum inter flagella impatientia Psalmista testatur, quia in miseriis subsisterent, si aequanimiter adversa tolerarent. At postquam mente inter flagella corruunt, quasi inter illatas miserias subsistendi constantiam perdunt.
CAP. CCLXX.-- Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). 79.0892A|
In expos. beati Job, l. XX (Num. 3), adjunctum est: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. --Quia Redemptor noster juxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit.
CAP. CCLXXI.-- Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3).
In expos. beati Job, l. VII (Num. 61), adjunctum est: Pone, Domine, etc.--Studiose lingua sub magni moderaminis libratione frenanda est, non insolubiliter obliganda, ne aut laxata in vitium defluat, aut restricta etiam ab utilitate torpescat. Quod bene Psalmista considerans, brevi postulatione complexus est, dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Ostium namque aperitur, et clauditur. Qui ergo ori suo nequaquam ponit obstaculum, sed ostium petiit, aperte docuit 79.0892B| quod et per disciplinam retineri lingua debeat, et ex necessitate laxari, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congrua taciturnitas claudat. Hinc namque per quemdam dicitur: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7): ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendi quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. Hinc Salomon ait: Tempus tacendi et tempus loquendi (Eccl. II, 7). Discreta quippe vicissitudine pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba se inutiliter solvat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat.
CAP. CCLXXII.-- Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5).
In hom. 12 in Evang. (Num. 3) adjunctum est: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. --Quid per appellationem capitis, nisi ea, quae principatur corpori, mens vocatur? Impinguat ergo caput 79.0892C| oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis.
CAP. CCLXXIII.-- Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1).
In expos. beati Job, l. XV (Num. 43) adjunctum est: Benedictus Dominus Deus meus, etc.--Per manus videlicet operationem, per digitos vero discretionem signat.
CAP. CCLXXIV.-- Protector meus, et in ipso sperabo, subjiciens populum meum sub me (Psal. CLIII, 2).
In expos. beati Job, l. XXVI (Num. 84), adjunctum est: Protector meus, et in ipso sperabo, etc.--Sanctis mentibus populi subiguntur, cum ab eis per districtae severitatis praesentiam cogitationes stultae desiliunt: ut non per abrupta phantasmatum rapiant, sed rationi subditae a corde humiliter conquiescant.
CAP. CCLXXV.-- Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt (Psal. CXLIII, 5). 79.0892D|
In expos. beati Job, l. XXX (Num. 48), adjunctum est: Domine, inclina coelos tuos, etc.--Quid coelorum nomine, nisi praedicatorum ordo signatur? Nisi ergo praedicatores sancti ab illa immensitate contemplationis internae, quam capiunt, ad infirmitatem nostram humillima praedicatione, quasi quadam inclinatione descenderent, nunquam utique in fide filios gignerent. Nobis quippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectione persisterent. Si enim sancti viri ea nobis praedicare vellent quae capiunt, cum in superna contemplatione debriantur, et non magis scientiam suam quodam moderamine et sobrietate temperarent, adhuc angusto intelligentiae sinu illa superni fontis fluenta quis caperet? Unde nunc bene dicitur: Domine, inclina coelos tuos, et descende. Cum 79.0893A| enim inclinantur coeli, descendit Dominus, quia cum se in praedicatione sua sancti doctores attrahunt, divinitatis notitiam nostris cordibus infundunt. Nequaquam quippe ad nos Dominus descenderet, si praedicatores ejus in contemplationis rigore inflexibiles permanerent. Inclinantur ergo coeli, ut descendat Dominus, quia nimirum si nostrae infirmitati non condescenderent, nos ad suam celsitudinem nunquam elevarent.
CAP. CCLXXVI.-- Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno (Psal. CXLIII, 10).
In expos. beati Job, l. XXXIV (Num. 17), adjunctum est: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno. --Quid hoc loco per malignum gladium, nisi ira vel persuasio maligni hostis exprimitur? Benignus quippe sanctae praedicationis est gladius quo percutimur, ut a culpa moriamur. Malignus vero est diabolicae persuasionis gladius, quo male quisque percutitur, ut a vita rectitudinis exstinguatur. Antiqui 79.0893B| namque hostis est gladius ille tunc damnatus homo, in usum ministerii ejus assumptus. Ipsum quippe per malitiam fraudis exhibet, et infirmorum corda transfigit.
CAP. CCLXXVII.-- In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4).
In expos. beati Job, l. X (Num. 41), adjunctum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. --Quia aeterna mala nunquam cogitata reperiunt, et subito amittunt bona temporalia, quae diu tractando tenuerunt.
CAP. CCLXXVIII.-- Humiliat autem peccatores usque ad terram. (Psal. CXLVI, 6).
In expos. beati Job, lib. XXXV (Num. 20), adjunctum est: Humiliat autem peccatores usque ad terram. --Quae major poterit esse humiliatio quam, deserto Creatore, creaturam quaerere, desertis supernis gaudiis infimis rebus inhiare? Amissis enim coelestibus, 79.0893C| terrenum est omne quod sitiunt: et dum plus videre conantur, minus est quod appetunt. De quibus per Jeremiam dicitur: Recedentes a te, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). At contra de electis: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20).
CAP. CCLXXIX.-- Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum (Psal. CXLV, 8).
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 52), adjunctum est: Qui producit in montibus fenum, etc.--Quid hoc loco per herbam, nisi sustentatio praedicantium demonstratur, cum dicitur: Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum? In montibus quippe fenum et herba servituti hominum producitur, cum sublimes hujus saeculi ad fidei cognitionem vocati, sanctis praedicatoribus in hujus vitae itinere spiritualiter sibi servientibus transitorie alimenta largiuntur.
CAP. CCLXXX.-- Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9). 79.0893D|
In expos. beati Job, l. XXX (Num. 28, 29), adjunctum est: Qui dat jumentis escam ipsorum, etc.--Jumenta escam accipiunt, dum sacrae Scripturae pabulo mentes dudum brutae satiantur. Pullis vero corvorum, filiis scilicet gentium esca datur, cum eorum desiderium nostra conversatione reficitur. Iste corvus esca fuit, dum ipsum sancta Ecclesia quaereret, sed nunc escam accipit, quia ipse ad conversionem alios exquirit. Cujus videlicet pulli, id est praedicatores ex eo editi, non in se praesumunt, sed in viribus Redemptoris sui. Unde bene dicitur: Et pullis corvorum invocantibus eum. Nihil enim sua virtute posse se sciunt. Et quamvis animarum lucra piis votis esuriant, ab illo tamen, qui cuncta intrinsecus operatur, haec fieri exoptant. Vera enim fide 79.0894A| comprehendunt: quia, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
CAP. CCLXXXI.-- Mittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae (Psal. CXLVII, 18).
In expos. beati Job, lib. XXVII (Num. 53), adjunctum est: Mittet verbum suum, etc.--Per has aquas, ad se currentes Dominus signat. Aquae namque de gelu currunt, quia plerique ex duris persecutoribus magni praedicatores fiunt. Gelu igitur in aquam liquatur, cum torpor interni frigoris ad irrigationem vertitur praedicationis. An Paulus gelu non erat, qui acceptis epistolis Damascum pergens (Act. IX, 2), in corde fidelium quasi in terra Dei jactata verbi semina, ne ad perfectionem operum surgerent, restringere quaerebat? Sed gelu hoc in aquam rediit, quia quos persequendo prius premere studuit, hos postmodum fluentis sanctae exhortationis infudit, ut 79.0894B| tanto uberior electorum messis exsurgeret, quanto hanc imber Dei etiam ab ore persecutoris irrigaret.
CAP. CCLXXXII.-- Praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6).
In expos. beati Job, l. XVI (Num. 46), adjunctum est: Praeceptum posuit, etc.--Quia semel fixa judicia Dei mutari nequaquam possunt. Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de unaquaque re immutabiliter intus constituitur, quidquid foris mutabiliter agitur.
CAP. CCLXXXIII.-- Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium (Psal. CX, 6).
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 14), adjunctum est: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, etc.--Ac si aperte dicat: Idcirco fortitudinem 79.0894C| suae operationis insinuat, ut eum qui audierit, donis ditescat.
CAP. CCLXXXIV.-- Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 41), adjunctum est: Exsultabunt sancti in gloria, etc.--Quia scilicet cum mala ab exterioribus fugiunt, securi intra mentium secreta gloriantur. Sed tunc laetitia cordium perfecta erit, cum carnis ab exterioribus pugna non fuerit. Nam quousque caro illicit (quia quasi nostrae domus paries quatitur) etiam cubile turbatur.
CAP. CCLXXXV.-- Laudate eum in potentatibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus (Psal. CL, 2).
In expos. beati Job, l. IX (Num. 19), adjunctum est: Laudate eum in potentatibus ejus, etc.--Divinae fortitudinis facta tunc verius explemus, cum haec nos explere non posse cognoscimus. Tunc facundius 79.0894D| loquimur, cum ab his obstupescendo reticemus. Ad narranda quippe Dei opera, habet defectus noster, quam sufficienter exerat linguam suam, ut quae comprehendere idonee non valet, haec idonee mutus laudet. Unde bene nunc per Psalmistam dicitur: Laudate cum in potentatibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Ille quippe Deum laudat secundum multitudinem magnitudinis, qui se succumbere in ejus laudis expletione considerat.
CAP. CCLXXXVI.-- Laudate eum in tympano, et choro (Psal. CL, 4).
In homil. 8 in Ezech. (Num. 8), adjunctum est: Laudate eum in tympano, et choro. --Quanta sit concordiae virtus ostenditur, cum sine illa virtute reliquae virtutes non esse monstrantur. Magna enim 79.0895A| est virtus abstinentiae, sed si quis ita ab alimentis abstineat, ut caeteros in cibo dijudicet, et alimenta eadem quae Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, in fidelibus etiam damnet quid huic virtus abstinentiae facta est, nisi laqueus culpae? Hinc ergo Psalmista nullam esse abstinentiae virtutem sine concordia designans, ait: Laudate eum in tympano, et choro. In tympano enim corium siccum resonat, in choro autem voces concorditer cantant. Quid ergo per tympanum nisi abstinentiam, et quid per chorum, nisi charitatis concordiam designat? Qui itaque sic abstinet, ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano sed non laudat in choro.
CAP. CCLXXXVII.-- Item unde supra. 79.0896A|
In Reg. past. part. III (Cap. 22, admon. 23).--Saepe nonnulli quaedam specialiter dona percipiunt, sed dum superbiunt, donum concordiae, quod majus est, amittunt; ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat, abstinendo contemnat. Sed qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista, perpendat; ait enim: Laudate eum in tympano, et choro, In tympano namque sicca et percussa pellis resonat, in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque corpus affligit, sed concordiam deserit, Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro.
LIBER DUODECIMUS. De Testimoniis in Proverbia. CAPUT PRIMUM.-- Cum simplicibus sermocinatio ejus (Prov. III, 32). 79.0895B|
In Regula pastorali part. III (Cap. 11, Admon. 12), adjunctum est: Cum simplicibus sermocinatio ejus. --Deo enim sermocinari, est per illustrationem suae praesentiae humanibus mentibus arcana revelare. Cum simplicibus igitur sermocinari dicitur, quia de supernis mysteriis illorum mentes radio sui doni illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat.
CAP. II.-- Justorum semitae, quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV, 18).
In hom. 5 in Ezech. (Num. 5), adjunctum est: Justorum semitae, etc.--In eorum namque animis bonum desiderium, atque intellectus lucis intimae jam pars diei est. Sed quia usque ad finem vitae in virtute proficiunt, ad perfectum diem tunc veniunt, quando ad regna coelestia perducti, in ea luce; quam desiderant, jam minus aliquid non habebunt.
CAP. III.-- Omni custodia serva cor tuum, quia de ipso vita procedit (Prov. IV, 23). 79.0895C|
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 33), adjunctum est: Omni custodia serva cor tuum, etc.--Dicturus enim: Custodia, praemisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat. Et quandiu in hac vita est, contra inimicos spirituales in acie se positum sciat, ne mercedem quam per has actiones colligit per alias amittat, ne hinc hostis fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur, inde procul dubio hostis ingreditur, qui undique exclusus esse videbatur.
CAP. IV.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. I (Num. 49).--Virtutes ergo 79.0895D| quas agimus, dignum est ut summopere ab intentionis origine pensemus, ne ex malo ortu prodeant, etiam si recta sunt quae ostentantur.
CAP. V.-- Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV, 25).
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 15, admon. 16), adjunctum est: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Palpebrae quippe gressus praecedunt cum operationem nostram consilia recta praeveniunt. Qui enim negligit considerando praevidere quod facit, gressus tendit, oculos claudit. Pergendo iter conficit, sed praevidendo sibimetipsi non antecedit, atque idcirco citius corruit, quia quo pedem operis ponere debeat, per palpebram consilii non attendit.
CAP. VI.-- Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes (Prov. V, 1). 79.0896B|
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 14, admon. 15), adjunctum est: Fili mi, attende ad sapientiam meam, etc.--Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Hinc etenim Psalmista ait: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13). Hinc ad semetipsum rediens dicit: Invenit servus tuus cor suum, ut oret te (II Reg. VII, 27). Cum ergo cogitatio per custodiam restringitur, cor, quod fugere consuevit, invenitur. Plerumque autem nimis taciti, cum nonulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquillae linguae sermone dicerent, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo quae interius fervet ejicitur, ad salutem dolor aperitur.
CAP. VII.-- Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena: et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum (Prov. V, 9, seq.) 79.0896C|
In cod. Reg. past. p. III (Cap. 12, admon. 13), adjunctum est: Ne des alienis honorem tuum, etc.--Qui namque a nobis alieni sunt, nisi maligni spiritus, qui a coelestis sunt patriae sorte separati? Quis vero honor noster est, nisi quia etiam in luteis corporibus conditi, ad conditoris tamen nostri sumus imaginem et similitudinem creati? Vel quis alius crudelis est, nisi ille apostata angelus, qui et semetipsum poena mortis superbiendo perculit, et inferre mortem humano generi etiam perditus non pepercit? Honorem itaque suum alienis dat, qui ad Dei imaginem ac similitudinem conditus, vitae suae tempora malignorum spirituum voluntatibus administrat. Annos etiam suos crudeli tradit, qui ad voluntatem male dominantis adversarii, accepta vivendi spatia expendit. Ubi bene 79.0896D| subditur: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena. Quisquis enim per acceptam valetudinem corporis, per tributam sibi sapientiam, mentis non exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis elaborat, nequaquam suis viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est immundorum spirituum facta multiplicat; nimirum vel luxuriando, vel superbiendo agens, ut etiam se addito perditorum numerus crescat. Bene autem subditur: Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnem et corpus tuum. Plerumque enim accepta salus carnis per vitia expenditur: sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur, cum jam anima egredi urgetur, diu male habita quasi ad bene 79.0897A| vivendum salus amissa requiritur, et tunc gemunt homines quod Deo servire noluerunt, quando damna suae negligentiae recuperare serviendo nequaquam possunt.
CAP. VIII.-- Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. (Prov. V, 15, seq.)
In commentario Ezech., homil. 13 (Num. 12), adjunctum est: Bibe aquam de cisterna tua, etc.--Valde contraria videntur esse quae dicit: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide, cum protinus adjungit: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Quomodo enim aquam scientiae solus habere poterit, si hanc in plateis dividit? Quomodo alieni aquarum ejus participes non sunt, si fontes illius foras derivantur? Sed cum praedicamus in populis, nimirum in plateis aquas dividimus, quia in auditorum multitudinem verba scientiae dilatamus. 79.0897B| Cum vero nos adjuvante divina gratia intrinsecus custodimus, et maligni spiritus qui vere a nobis alieni sunt, quia sortem beatitudinis perdiderunt, ne nobis in elatione subripiant, sollicitudine cauta circumspicimus, soli habemus aquas, quas in plateis dividimus, ut nobis in eis alieni participes non sint. Hi nimirum de quibus scriptum est: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal. LIII, 5). Aquas ergo et in plateis dividit, et solus habet, qui per hoc, quod multis praedicat, in temporali se cogitatione gloriae non exaltat. Tunc etenim possidet homo quod docet, quando non se gaudet innotescere, sed prodesse.
CAP. IX.-- Item unde supra.
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 24, admon. 25).--Aquam quippe praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens prius audit ipse quod dicit: Bibit sui fluenta putei, si sui irrigatione infunditur verbi. Ubi bene subjungitur: Deriventur fontes tui 79.0897C| foras, et in plateis aquas divide. Rectum quippe est, ut ipse prius bibat, et tunc praedicando aliis influat. Fontes namque foras derivare est exterius aliis vim praedicationis infundere; in plateis autem aquas dividere est in magna auditorum amplitudine, juxta uniuscujusque qualitatem, divina eloquia dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit, dum sermo Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est: In plateis aquas divide, recte subjungitur, Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Alienos quippe malignos spiritus vocat, de quibus per Prophetam tentati hominis voce dicitur: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal. LIII, 5). Ait ergo: Aquas in plateis divide, et tamen solus bibe. Ac si apertius dicat: Si necesse est ut praedicationi exterius servias, quatenus per elationem te immundis spiritibus non conjungas, ne in divini verbi ministerio hostes tuos ad te participes admittas. Aquas ergo in plateis dividimus, et tamen 79.0897D| soli possidemus, quando exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam humanas laudes assequi minime ambimus.
CAP. X.-- Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; illaqueatus es verbis ori tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico tibi, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 6, seq.).
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 4, admon. 5), adjunctum est: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, etc.--Spondere namque pro amico est, alienam animam in periculo suae conversationis accipere. Unde et apud extraneum manus deligitur, quia apud curam sollicitudinis quae ante deerat, mens ligatur. Verbis vero oris sui illaqueatus est, ac propriis sermonibus 79.0898A| captus, quia dum commissis sibi cogitur bona dicere, ipsum prius necesse est quae dixerit, custodire. Illaqueatur igitur verbis oris sui, dum ratione exigente constringitur, ne ejus vita ad aliud quam admonet, relaxetur. Unde et apud districtum judicem cogitur tanta in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce praecepisse. Unde bene mox exhortatio subditur et dicitur: Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera; quia incidisti in manus proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent palpebrae tuae. Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplum praeponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam ut amicum suscitet, admonetur. Ei namque vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum, cui praeest, a peccati torpore disjungit. Bene autem dicitur: Ne dederis somnum oculis tuis. Somnum quippe oculis dare, est intentione cessante subditorum curam omnino negligere. Palpebrae vero dormitant, cum cogitationes nostrae, quae in subditis arguenda cognoscunt, 79.0898B| pigredine deprimente dissimulant. Plene enim dormire, est commissorum acta nescire, nec corrigere. Non autem dormire, sed dormitare est, quae quidem reprehendenda sunt cognoscere, sed tamen propter mentis taedium dignis ea increpationibus non emendare. Dormitando vero oculus ad plenissimum somnum ducitur, quia dum plerumque qui praeest, malum quod cognoscit non resecat, ad hoc quandoque negligentiae suae merito pervenit, ut quod a subjectis delinquitur, nec agnoscat.
CAP. XI.-- Usquequo, piger, dormis (Prov. VI, 10).
In expos. beati Job, l. VI, (Num. 20), adjunctum est: Usquequo, piger, dormis? --Electus igitur quisquis cum peccati somno premitur, ad justitiae vigilias exsurgere conatur. Sed saepe cum surrexerit, ipsa se extolli virtutum magnitudine sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus post virtutes desiderat, ne pejus ex confidentia virtutum cadat. Si 79.0898C| enim servari se melius per tentationem non cognosceret, nequaquam Psalmista dixisset: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2).
CAP. XII.-- Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso; annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat (Prov. VI, 12).
In cod. Reg. pastoralis part. III (Cap. 23, admon. 24), adjunctum est: Vir inutilis graditur ore perverso, etc.--Ecce quem seminantem jurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli a conspectu conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum, usque ad seminanda jurgia non veniret. Qui recte describitur quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. Interior namque est custodia quae ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras inconstantia motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat, quod nulla interius radice 79.0898D| subsistat. Audiant jurgiorum seminatores quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); atque e diverso colligant, quia si Dei vocantur filii qui pacem faciunt, procul dubio Satanae sunt filii qui confundunt. Omnes autem qui per discordiam separantur, a viriditate dilectionis arefiunt; qui et si boni operis fructus in suis actibus proferunt, profecto nulli sunt, quia non ex unitate charitatis oriuntur. Hinc ergo perpendant seminantes jurgia quam multipliciter peccent, qui dum unam nequitiam perpetrant, ab humanis cordibus cunctas simul virtutes eradicant. In uno enim malo innumera peragunt, quia seminando discordiam, charitatem, quae nimirum virtutum omnium mater est, exstinguunt. Quia autem nihil est pretiosius Deo virtute dilectionis, nihil desiderabilius est diabolo exstinctione charitatis, quisquis igitur seminando jurgia a 79.0899A| dilectione proximorum perimit, hosti Dei familiarius servit, quia qua ille amissa cecidit, hanc iste vulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit.
CAP. XIII.-- Nunquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam in summis excelsisque virtutibus, super viam in mediis stans semitis (Prov. VIII, 1)?
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 29, 30), adjunctum est: Nunquid non sapientia clamitat, etc.--Transire fortasse per viam vitae temporalis cum ejus ignorantia poteramus, si haec eadem sapientia, in semitae angulis constitisset. Investiganda fuerat, si occulta esse voluisset. Sed postquam incarnationis suae mysteria publice ostendit, postquam humilitatis exempla superbientibus praebuit, semetipsam nobis quasi transeuntibus in mediis semitis fixit, ut videlicet in eam, quam quaerere nolumus, impingamus; et quam transeuntes videre negleximus, tangamus 79.0899B| offendentes.
CAP. XIV.-- O viri, ad vos clamito (Prov. VIII, 4).
In expos. beati Job, l. XXVII (Num. 6), adjunctum est: O viri, ad vos clamito. --De Domino igitur viri canunt, cum nobis ejus potentiam vel superni spiritus, vel perfecti quique doctores innotescunt. Sed tamen opus ejus ignoratur, quia nimirum judicia illius ipsi etiam qui hunc praedicant, impenetrata venerantur. Et sciunt ergo quem praedicant, et tamen ejus opera ignorant, quia cognoscunt per gratiam cum a quo facti sunt, sed ejus judicia comprehendere nequeunt, quae ab illo etiam super ipsos fiunt. Quod enim omnipotens Deus perspicue in sua actione non cernitur, Psalmista testatur, dicens: Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12).
CAP. XV.-- Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas suas, miscuit vinum, proposuit mensam. Misit ancillas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis: Si quis est parvulus, veniat ad me (Prov. IX, 1, seq.). 79.0899C|
In expos. beati Job, l. XVII (Num. 43), adjunctum est: Sapientia aedificavit sibi domum, etc.--Immolavit enim Dominus victimas, seipsum offerendo pro nobis: miscuit vinum praeceptorum suorum poculum ex narratione historica et intelligentia spirituali contemperans. Unde alias dictum est: Calix in manu Domini, vini meri, plenus est misto (Psal. LXXIV, 9). Et proposuit mensam, id est Scripturam sacram, quae fessos ad se atque a saeculi oneribus venientes, pane verbi nos reficit, et contra adversarios sua refectione nos roborat. Unde et alias ab Ecclesia dicitur: Posuisti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5). Misit ancillas suas, apostolorum videlicet animas, in ipso suo initio infirmas ut vocarent ad arcem, et moenia civitatis supernae, quia dum aeternam viam denuntiant, ad alta nos moenia supernae civitatis levant. Quae profecto moenia nisi humiles non ascendunt. Unde illic ab eadem Sapientia 79.0899D| subditur: Si quis est parvulus, veniat ad me. Ac si aperte dicat: Quisquis se apud se magnum aestimat, aditum sibi mei accessus angustat, quia tanto ad me altius pertingitur, quanto uniuscujusque mens apud se verius humiliatur. Sed quantalibet quisque virtute proficiat, quantalibet scientia excrescat, penetrare non sufficit, quo nos conditor moderamine judiciorum regit.
CAP. XVI.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 33).--Sapientia quippe domum sibi condidit, cum unigenitus Dei Filius in semetipso intra uterum Virginis, mediante anima, humanum sibi corpus creavit; sic quippe corpus Unigeniti, domus Dei dicitur, sicut etiam 79.0900A| templum vocatur. Ita ut unus idemque Dei atque hominis filius ipse sit qui inhabitat, ipse qui inhabitatur. Quod tamen recte aliter accipitur, si domus sapientiae Ecclesia vocetur. Quae septem columnas excidit, quia ab amore praesentis saeculi disjunctas, ad portandum ejusdem Ecclesiae fabricam mentes praedicantium erexit. Quae pro eo quod perfectionis virtute subnixae sunt, septenario numero designantur. Immolavit victimas, quia vitas praedicantium mactare in persecutione permisit. Vinum miscuit, quia divinitalis et humanitatis suae pariter nobis arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit, quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo praeparavit. Ancillas etiam suas misit, quae ad arcem nos, atque ad civitatis moenia vocarent, quia praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritualis patriae aedificia superna colligerent. Unde Dominus in Evangelio Nathanaelem laudat, nec tamen in sorte praedicantium numerat, quia ad praedicandum eum tales venire debuerant, qui de laude 79.0900B| propria nihil habebant, ut tanto solidius veritatis cognosceretur esse quod agerent, quanto et aperte cerneretur, quia ad hoc agendum per se idonci non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicatorum linguas claresceret, prius mirabilius actum est, ut eorumdem praedicantium meritum nullum esset.
CAP. XVII.-- Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit (Prov. IX, 10).
In expos. beati Job, l. X (Num. 3), adjunctum est: Qui erudit derisorem, etc.--Nam fit plerumque ut cum correpta in se mala defendere nequeunt, ex verecundia pejores fiant, ac sic in sua defensione superbiunt, ut quaedam vitia contra vitam corripientis exquirant, et eo se criminosos non aestimant, si crimina aliis imponant. Qui cum vera invenire nequeunt, fingunt ut ipsi quoque habeant, quod impari justitia increpare videantur.
CAP. XVIII.-- Noli arguere derisorem, ne oderit te (Prov. IX, 18). 79.0900C|
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 67, 68), adjunctum est: Noli arguere derisorem, etc.--Neque enim justo timendum est ne derisor cum corripitur, contumelias inferat, sed ne tractus ad odium pejor fiat. Inter haec sciendum est quod justorum bona, quia ex corde incipiunt, usque ad praesentis vitae terminum crescunt. Hypocritarum vero opera quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt quam praesens vita finiatur. Nam plerumque studio sacrae eruditionis insistunt, et quia hanc non praeparandis meritis, sed promerendis favoribus inquirunt, statim ut judicium humanae laudis arripiunt, et per hoc gratiam transitorii provectus assequuntur, tota mente saecularibus curis inserviunt, atque a sacra funditus eruditione evacuantur, et agendo post indicant quantum temporalia diligant, qui sola prius aeterna praedicabant. Plerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt; quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae virtute decorantur. 79.0900D| Sed cum per haec quaesiti culmen honoris attigerint, cumque sibi jam reverentia a cunctis impenditur, protinus se in lasciviam voluptatis infundunt, et bona se non ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt, qui haec cito dimiserunt. Nonnunquam vero aliqui quae possident tribuunt, atque indigentibus cuncta largiuntur, sed tamen ante vitae terminum, avaritiae prurigine accensi, aliena appetunt, qui sua largiri videbantur, et pertinaci post crudelitate ambiunt quod ficta prius pietate reliquerunt.
CAP. XIX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XX (Num. 47).--Si ab increpatione idcirco reticemus, quia contra nos insurgere derisoris odia formidamus, non jam lucra 79.0901A| Dei, sed nostra quaerimus. Qua in re sciendum est quod nonnunquam, cum redarguuntur pravi, deteriores existunt. Ipsis ergo et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro corum amore cessamus. Unde necesse est ut aliquando toleremus tacendo quod sunt, quatenus in nobis discant videndo quod non sunt. Quia igitur sancta Ecclesia, quae verba sua semper per charitatem exerit, ea etiam nonnunquam ex charitate restringit, dicat: Noli, etc.
CAP. XX.-- Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17).
In expos. beati Job, I. XXIII (Num. 49), adjunctum est: Aquae furtivae dulciores sunt, etc.--Per panem haereticorum interdum praedicatio designatur, sicut per Salomonem mulier haereticae Ecclesiae typum gestans, et stultos convocans dicit: Panes occultos libenter edite. Vel ut in nostra translatione scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus 79.0901B| suavior. Sunt enim nonnulli haeretici qui aperte metuunt praedicare quod sentiunt, et apud infirmorum mentes verba sua tanto magis condiunt, quanto quasi amplius reverenter abscondunt. Unde non immerito dicitur: Panes occultos libenter edite. Miseris enim cordibus occulta haereticorum verba eo magis sapiunt, quo cum reliquis communiter non habentur.
CAP. XXI.-- Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9).
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 11 admon. 12), adjunctum est: Qui ambulat simpliciter, etc.--Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis.
CAP. XXII.-- Quasi tempestas transiens non erit impius (Prov. X, 25).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 50), adjunctum est: Quasi tempestas transiens, etc.--Cum infirmus quisque perversos florere conspicit, hunc in 79.0901C| perversitatis pelagus unda mergit miserae imitationis.
CAP. XXIII.-- Manus in manu non erit innocens malus (Prov. XI, 21).
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 7), adjunctum est: Manus in manu non erit innocens malus. --Manus enim manui jungi solet, quando quiescit in otio, et nullus eam in usus laboris exercet. Manus ergo in manu non erit innocens malus. Ac si diceret: Et cum manus cessat ab iniquo opere, malus tamen non est innocens per cogitationem. Quia ergo novimus quod districte omnia non solum facta, sed etiam cogitata pensentur, quid faciemus de incessu mali operis, si sic subtiliter Deus judicat gressus cordis? Ecce occulta mentis nostrae itinera nullus hominum videt, et tamen ante Dei oculos tot gressus ponimus, quot affectus movemus, toties ante illum labimur, quoties a recto itinere infirmae cogitationis pede 79.0901D| claudicamus.
CAP. XXIV.-- Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua (Prov. XI, 22).
In expos. beati Job, l. XXXI (Num. 2), adjunctum est: Circulus aureus in naribus suis, etc.--Haeretica namque doctrina nitore videtur eloquii resplendere, nec tamen sapientiae apto intellectu congruere. Ait ergo: Circulus aureus in naribus suis, id est pulchra et circumplexa locutio in sensibus mentis stultae: cui ex eloquio aurum pendet, sed tamen ex terrenae intentionis pondere, more suis, ad superiora non respicit. Quod secutus exposuit, dicens: Mulier pulchra et fatua, id est doctrina haeretica, pulchra per verbum, fatua per intellectum.
CAP. XXV.-- Praestolatio impiorum furor (Prov. XI, 23). 79.0902A|
In expos. beati Job, l. V (Num. 79), adjunctum est: Praestolatio impiorum furor. --Sicque fit ut perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clausae irae flamma consumat.
CAP. XXVI.-- Animae quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriatur (Prov. XI, 25).
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 25, admon. 26), adjunctum est: Anima quae benedicit, etc.--Qui enim nimirum exterius praedicando benedicit, interioris augmenti pinguedinem recipit. Et dum vino eloquii auditorum mentem debriare non desinit, potu multiplicati muneris debriatus excrescit.
CAP. XXVII.-- Qui abscondit frumenta, maledicitur in populis (Prov. XI, 26).
In cod. Reg. past. part. III (Cap. 25, admon. 26), adjunctum est: Qui abscondit frumenta, etc.--Frumenta 79.0902B| quippe abscondere est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere potuit, poena damnatur. Si medicinalis artis minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent, profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta ergo culpa involvantur, aspiciant, qui dum cognoscunt vulnera mentium, curare ea negligunt sectione verborum? Unde bene per prophetam dicitur: Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine (Jerem. XLVIII, 10). Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere.
CAP. XXVIII.-- Qui stultus est, serviet sapienti (Prov. XI, 83).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 52), adjunctum est: Qui stultus est, serviet sapienti. --Saepe tamen conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem 79.0902C| dominii tenere; sapientes serviliter obsequi; stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stultus servit, dum plerumque hunc jure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens, terrorem potestatis exercet, dum nunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Stultus ergo sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit; sic nonnunquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, feriunt; et tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo famulentur. Quia igitur mala reproborum bonos, dum cruciant, depurgant, utilitati justorum militat etiam potestas iniquorum. Sed plerumque justi tribulatione deprehensi, tardam manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustat, et concita quidem sunt ereptionis remedia, sed 79.0902D| hoc quod ab ereptore citius agitur, dolori tardum videtur. Cumque adesse postulationi auxilium quaeritur, si vocem non statim sequitur, quia desit, aestimatur.
CAP. XXIX.-- Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5).
In expos. beati Job, l. XXV (Num. 13), adjunctum est: Cogitationes justorum judicia. --Debet enim cujusque mens, et causas suas apud Dominum, et causas Domini contra se sollicita inquisitione discutere, debet caute pensare, vel quae ab eo bona perceperit, vel quae mala bonis illius perverse vivendo responderit. Quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant. Unde bene Salomon ait: Cogitationes justorum 79.0903A| judicia. Accedunt enim ad secretarium judicis intra sinum cordis, considerant quam districte quandoque feriat, qui diu patienter exspectat. Metuunt in his, quae se egisse meminerunt, et puniunt flendo, quod perpetrasse se intelligunt, timent subtilia divina judicia, etiam de his quae in semetipsis intelligere fortasse non possunt. Vident enim videri divinitus, quod ipsi in se per humanitatem non vident. Conspiciunt districtum judicem, qui quo tardius venit, eo severius percutit. Sanctorum etiam patrum residere conventum cum eo pariter contemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta se contempsisse reprehendunt, atque in hoc secreto interioris judicii ipsa mentis suae exsecutione constricti poenitendo feriunt, quod superbiendo commiserunt. Ibi namque adversum se, quidquid se impugnat enumerant, ibi ante oculos suos omne, quod defleant, coacervant. Ibi quidquid per iram districti judicis discerni possit intuentur, ibi tot patiuntur supplicia quot pati timent. Nec deest 79.0903B| in hoc judicio mente concepto omne ministerium, quod punire reos suos plenius debeat; nam conscientia accusat, ratio judicat, timor ligat, dolor excruciat. Quod judicium eo certius punit, quo interius saevit, quia videlicet ab exterioribus non accedit. Unusquisque enim cum causam hujus examinis contra se aggredi coeperit, ipse est actor qui exhibet, ipse reus, qui exhibetur. Odit se, qualem fuisse se meminit, et ipse qui est, per semetipsum insequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversus semetipsum fit quaedam rixa in animo, parturiens pacem cum Deo.
CAP. XXX.-- Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7).
In hom. XXXII (Num. 2), in Evang. adjunctum est: Verte impios, et non erunt. --Conversi namque impii non erunt, non quia omnino non erunt in essentia, sed scilicet non erunt impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nosipsos abnegamus, cum mutamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc 79.0903C| nitimur quo per novitatem vocamur.
CAP. XXXI.-- In ore stulti virga superbiae (Prov. XIV, 3).
In expos. beati Job, l. XXIV (Num. 40, 41), adjunctum est: In ore stulti virga superbiae. --Quia videlicet percutere rigide scit, sed compati humiliter nescit. Solent etiam praedicatores justi, auditores suos objurgando corrigere, solent in eorum vitiis districta increpatione saevire. Unde scriptum est: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi (Eccles. XII, 11).
CAP. XXXII.-- Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10).
In expos. beati Job, l. V (Num. 3, 4), adjunctum est: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, etc.--In amaritudine namque sunt corda reproborum, quia ipsis etiam pravis desideriis affliguntur, sed 79.0903D| eamdem amaritudinem nesciunt, quia pensare quod tolerant, sponte sua excaecati non possunt. At contra, cor bonorum amaritudinem suam novit, quia aerumnam exsilii in qua projectum laceratur intelligit, et quam sint tranquilla quae perdidit, quam confusa in quibus cecidit sentit. Sed hoc amaricatum cor ad gaudium suum quandoque reducetur, atque in ejus gaudio extraneus non miscebitur, quia is, qui nunc ab hoc moerore cordis foras se per desideria saeculi ejicit, exclusus tunc ab illa intima ejus solemnitate remanebit. Hi itaque qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt, ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus hominem occupationibus astringat. Et ipse quidem 79.0904A| mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim vivus adhuc mundus eum conspicit, dum alio intentum in suis actionibus rapere contendit.
CAP. XXXIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. VI (Num. 23).--Humana etenim mens animae suae amaritudinem scit, cum aeternae patriae desideriis accensa, peregrinationis suae poenam flendo cognoscit. Sed in ejus gaudio extraneus non miscebitur, quia qui nunc a moerore compunctionis alienus est, tunc particeps ad laetitiam consolationis non est. Hinc est quod in Evangelio Veritas dicit: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebil, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
CAP. XXXIV.-- Est via, quae videtur hominibus recta, novissima autem ejus ducunt ad mortem (Prov. XIV, 12).
79.0904B| In expos. beati Job, l. V (Num. 12), adjunctum est: Est via, etc.--Unde sancti viri, cum mala superant, sua etiam bene gesta formidant, ne cum bona agere appetunt, de actionis imagine fallantur, ne pestifera tabes putredinis sub boni specie lateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis adhuc pondere gravati, dijudicare bona subtiliter nesciunt, et cum ante oculos extremi examinis regulam deducunt, haec ipsa in se nonnunquam et quae approbant metuunt, et tota quidem mente interna desiderant, et tamen de incertitudine trepidi quo gradiuntur, ignorant.
CAP. XXXV.-- Corona sapientium divitiae, fatuitas stultorum imprudentia (Prov. XIV, 24).
In expos. beati Job, l. XXII (Num. 8), adjunctum est: Corona sapientium divitiae, etc.--Si enim coronas sapientium terrenas divitias diceret, procul dubio fatuitatem stultorum, paupertatem potius quam imprudentiam fateretur. Sed dum fatuitatem stultorum imprudentiam subdidit, sapientum divitias, quia prudentiam 79.0904C| dixerit, indicavit. Has in se Paulus scientiae divitias contemplatus, et contemplationem suam consideratione humanae fragilitatis humilians, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Multas itaque apud nos divitias reperimus, cum dona abundantis intelligentiae sacra eloquia investigando percipimus, atque in his plura nec tamen sibimet diversa sentimus. Non est autem secura laetitia in divinis paginis vel fortia vel multa cognoscere, sed cognita custodire. Nam qui bene intelligit, quid intelligendo operari debeat, agnoscit. Quanto enim per intellectum latius extenditur, tantum ad explenda opera enixius ligatur.
CAP. XXXVI.-- In timore Domini fiducia fortitudinis (Prov. XIV, 26).
In expos. beati Job, l. V (Num. 33), adjunctum est: In timore Domini fiducia fortitudinis. --Timori quippe Domini inesse fiducia fortitudinis dicitur, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earumdem 79.0904D| veracius per formidinem subdit. Quae in timore Domini constituta non invenit, extra quod metuat, quia dum recto metu conditori omnium jungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur. Fortitudo autem nonnisi in adversitate ostenditur, unde et mox post fortitudinem patientia subrogatur. Tanto enim se quisque ad fortitudinem profecisse verius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat. Nam minus in se convaluit quem aliena iniquitas sternit. Qui in eo, quod ferre contrarietatem non valet, pusillanimitatis suae gladio confossus jacet. Quia vero perfectio de patientia nascitur, statim post patientiam, viarum perfectio subinfertur. Ille enim vere perfectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam imperfectionem ferre non valens, patientiam deserit, ipse sibi testis 79.0905A| est quod perfecte necdum proficit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 29).
CAP. XXXVII.-- Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30).
In expos. beati Job, l. V (Num. 85), adjunctum est: Vita carnium sanitas cordis, etc.--Quid enim per vitam carnis, nisi infirma quaedam ac tenera, et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in 79.0906A| nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia latenter tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt, etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
LIBER DECIMUS TERTIUS. D Testimoniis in Cantica Canticorum. CAPUT PRIMUM.-- Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). 79.0905A|
In expos. beati Job, lib. XIV (Num. 51), adjunctum 79.0905B| est: Osculetur me osculo oris sui. --Sancta Ecclesia quot praecepta ex ejus praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit. Osculum recte conditoris sui desiderat, quae se ei obsequi per amorem parat.
CAP. II.-- Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 3).
In expos. beati Job, l. XXIV (Num. 8), adjunctum est: Adolescentulae dilexerunt te. --Scriptura sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde venienti sponso dicitur: Adolescentulae dilexerunt te, id est electorum animae gratia baptismatis renovatae, quae non vitae veteris usu deficiunt, sed novi hominis conversatione decorantur.
CAP. III.-- Posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi (Cant. I, 5).
In hom. 17 in Evang. (Num. 14), adjunctum est: Posuerunt me custodem in vineis, etc.--Vineae quippe, nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram 79.0905C| vineam minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.
CAP. IV.-- Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6).
In hom. 33 in Evang. (Num. 7), adjunctum est: Indica mihi, etc.--Cervorum quippe hinnulus Dominus appellatur, juxta assumptam carnem, antiquorum filius patrum. Ferventior vero in meridie aestus ardescit, et umbrosum locum hinnulus quaerit, quem aestus igne afficit. In illis ergo cordibus Dominus requiescit, quae amor praesentis saeculi non incendit, quae carnis desideria non exurunt, quae incensa suis anxietatibus in hujus mundi concupiscentiis non arescunt. Umbrosa ergo loca in meridie ad pascendum hinnulus quaerit, quia talibus mentibus Dominus pascitur, quae per respectum gratiae temperatae, corporalibus desideriis non uruntur.
CAP. V.-- Item unde supra.
79.0905D| In expos. beati Job, l. XXX (Num. 79).--Pascitur quippe Dominus, cum bonis nostris actibus delectatur. Cubat vero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardenti corde reproborum, apud electorum suorum pectora refrigerium invenit cogitationis bonae.
CAP. VI.-- Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos (Cant. I, 7).
In expos. beati Job, l XVI (Cap. 21 sub init.), adjunctum est: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, etc.--Id est, nisi honorem tuum quo ad 79.0906A| similitudinem Dei es condita, bene vivendo cognoveris, a conspectu meae contemplationis egredere, et imperitorum vitam imitare populorum. Semetipsam 79.0906B| namque ea quae est inter mulieres pulchra cognoscit, quando electa quaeque anima etiam inter peccantes posita, quod ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita, meminit, et juxta perceptae similitudinis ordinem incedit. Quae si se non cognoscit egreditur, quia a secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur. Egressa vero abit post vestigia gregum, quia sua interna deserens, ad latam videlicet viam ducitur, et sequitur exempla populorum. Nec jam agnos, sed haedos pascit, quia non innoxias cogitationes mentis, sed nutrire pravos motus carnis intendit.
CAP. VII.-- Donec rex in recubitu suo est, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 11).
In expos. beati Job, l. XXXV (Num. 43), adjunctum est: Donec rex in recubitu suo est, etc.--Ac si aperte dicat: Quousque meis obtutibus rex apud se in requie secreti coelestis absconditur, electorum vita miris virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quem 79.0906C| appetit non videt, ardentius per desiderium flagret. Rege quippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat.
CAP. VIII.-- Fulcite me floribus, et stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II, 5).
In comment. in Ezech., l. II, hom. 3 (Num. 8), adjunctum est: Fulcite me floribus, etc.--Quid namque sunt flores, nisi animae bonum jam opus inchoantes, et desiderium coeleste redolentes? Quid mala de floribus, nisi perfectae jam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis, de initio sanctae propositionis? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, stipari malis, quia si illum, quem desiderat videre, adhuc non permittitur, magna ei est consolatio, si de aliorum profectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulciatur, ut requiescat in bono opere 79.0906D| proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei.
CAP. IX.-- Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, sect. LXX).
In expos. beati Job, l. VI (Num. 42), adjunctum est: Vulnerata charitate ego sum. --Male enim sana anima, atque in hujus exsilii caeca securitate prostrata, nec videbat Dominum, nec videri requirebat a Domino. Percussa autem charitatis ejus spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis, et miro modo vivificatur ex vulnere quae prius mortua jacebat in salute. Aestuat, anhelat, etiam videre desiderat quem fugiebat. Percussione 79.0907A| ergo ad salutem reducitur, quae ad securitatem quietis intimae amoris sui perturbatione revocatur. Sed cum sauciata mens anhelare in Deo coeperit, cum cuncta mundi hujus blandimenta despiciens, ad supernam patriam per desiderium tendit, ad tentationem ei protinus vertitur quidquid amicum prius in saeculo, blandumque putabatur. Nam qui peccantem amare consueverant, recte viventem crudeliter impugnant; et rectus in Deo animus carnis suae bella tolerat, in qua prius vitiis serviens delectabiliter jacebat. Voluptates priscae ad memoriam redeunt, et contradicentem mentem gravi certamine affligunt. Sed dum transitorio labore atterimur, a perpetuo dolore liberamur.
CAP. X.-- Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6).
In cod. Reg. past. part. in (Cap. 26, admon. 27), adjunctum est: Laeva ejus sub capite meo, etc.--Sinistram Dei, prosperitatem videlicet vitae praesentis, 79.0907B| quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur.
CAP. XI.-- Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles (Cant. II, 8).
In expos. Evang. in hom. 29 (Num. 10), adjunctum est: Ecce venit saliens in montibus, etc.--Consideravit namque tantorum operum culmina, et ait: Ecce iste venit saliens in montibus. Veniendo quippe ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit. De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce, ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestata per carnem Veritas dedit.
CAP. XII.-- En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos (Cant. II, 9).
79.0907C| In expos. Ezech., l. II (Num. 15), homil. 1, adjunctum est: En ipse stat post parietem nostrum, etc.--Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali natura assumpsit, ostendit, et in ipso invisibilis permansit in aperto se videre quaerentibus, quasi post parietem stetit, quia videndum se manifesta majestate non praebuit. Quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam quam assumpsit, ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Unde et illic subditur: Respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Quisquis enim per fenestras, vel per cancellos respicit, nec totus latet, nec totus videtur. Sic nimirum Redemptor noster ante dubitantium oculos factus est, quia si miracula faciens nil pertulisset, ut homo plene eis apparuisset Deus, et rursum humana patiens, si nulla fecisset ut Deus, putaretur purus homo. Sed quia et divina fecit, et humana pertulit, quasi per fenestras, vel per cancellos ad homines prospexit, ut Deus appareret ex miraculis, et lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus, 79.0907D| sed tamen esse ultra homines ex miraculis agnosceretur.
CAP. XIII.-- Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jam enim hyems transiit, imber abiit et recessit (Cant. II, 10).
In expos. beati Job, l. XXVII (Num. 45), adjunctum est: Surge, propera, amica mea, etc.--Transeunte hyeme, imber recedit, quia cum vita praesens peragitur, in qua nos ignorantiae nubilo carnis corruptibilis torpor astrinxerat, omne ministerium praedicationis cessat. Clarius quippe per nos tunc videbimus hoc quod sanctorum nunc vocibus obscurius audimus.
CAP. XIV.-- In lectulo meo per noctem quaesivi illum, et non inveni (Cant. III, 1).
In expos. beati Job, l. VIII (Num. 41), adjunctum 79.0908A| est: In lectulo meo per noctem quaesivi illum, etc.--In lectulo quippe, et per noctem dilectus quaeritur, quia nimirum invisibilis conditoris species repressa omni corporeae visionis imagine, in cubili cordis invenitur.
CAP. XV.-- Quaesivi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? Cum paululum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cant. III, 3).
In expos. Evangel., homil. 25 (Num. 2), adjunctum est: Quaesivi illum, et non inveni, etc.--Dilectum in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie, Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, et civitatem circumeat, id est sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat. Per vicos eum et in plateis quaerat, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua invenire in eis valeat, ejus vestigia exquirat, 79.0908B| quia sunt nonnulli etiam vitae saecularis qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis. Quaerentes autem nos vigiles inveniunt, qui custodiunt civitatem, quia sancti Patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo, vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster, etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est, esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus, strictius teneatur.
CAP. XVI.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXVII (Num. 4).--Dilectus in lectulo per noctes quaeritur, quia intra secreta cordis cubilia, in tribulatione spiritus desideratur. Quem 79.0908C| tamen quaerens sponsa non invenit, quia electa quaeque anima jam quidem amoris ejus facibus flagrat, sed adhuc quaesiti negatur species, ut amantis desiderium crescat. Et quasi in siti aqua subtrahitur, ut ejusdem sitis aestus augeatur, et quo hanc diutius sitiens desiderat, eo quandoque, cum invenerit, avidius sumat. Sed hanc quaerentem vigiles inveniunt, eamque vulnerant, et ejus pallium tollunt, quia unamquamque animam Redemptoris sui jam speciem requirentem, cum solliciti doctores inveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestis amoris spiculis vulnerant. Et, si quod ei adhuc de vetusta conversatione tegmen inest, subtrahunt, ut quo exuta ab hujus mundi onere redditur, eo, is qui quaeritur, ab illa citius inveniatur.
CAP. XVII.-- Item unde supra.
In commentario Ezech. hom. 19 (Num. 11).--In lectulo enim dilectum quaerit, quando in ipso suo otio et vacatione, quam appetit, jam videre anima 79.0908D| Dominum concupiscit, jam ad eum exire desiderat, jam carere praesentis vitae tenebris anhelat. Sed quaerit illum, et non invenit, quia quamvis magno amore desideret, adhuc tamen ei videre non conceditur, quem amat.
CAP. XVIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. V (Num. 6).--Abscondit se sponsus cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur, et differtur quaerens sponsa, ne inveniat ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat.
CAP. XIX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XVIII (Num. 80).--Quos vigiles qui civitatem custodiunt, nisi priores Patres vel prophetas accipimus, qui studuerunt ad custodiam 79.0909A| nostram sanctae praedicationis voce vigilare? Sed cum Redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit, quae dicit: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Istum quippe invenire non potuisset, si istos pertransire noluisset. In istis se custodibus infideles fixerant, qui Christum Dei filium unum quemlibet esse illorum credebant. Voce igitur ac fide Petri inventos vigiles, sancta Ecclesia transiit, quae prophetarum dominum unum quemlibet ex prophetis credere contempsit.
CAP. XX.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXVII (Num. 4): Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. --Quia visionis ejus mens avida nisi prophetarum aestimationem, nisi patriarcharum celsitudinem, nisi cunctorum hominum mensuram transcenderet, eum qui est super homines, non inveniret. Transire ergo vigiles, est etiam eos quos miratur anima, in ejus 79.0909B| comparatione postponere, et tunc is qui quaerebatur, cernitur, si homo quidem, sed tamen extra mensuras hominum credatur.
CAP. XXI.-- Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III, 6).
In expos. beati Job, l. I (Num. 54), adjunctum est: Quae est ista, quae ascendit per desertum, etc.--Sancta Ecclesia sicut fumi virgula ex aromatibus ascendit, quia ex vitae suae virtutibus in interni quotidie incensi rectitudinem proficit, nec sparsa per cogitationes defluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris virga constringit. Quae ea quae agit, dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere, sed pulverem in cogitatione.
CAP. XXII.-- Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III, 2).
In expos. beati Job, l. XIX (Num. 56), adjunctum 79.0909C| est: Omnes tenentes gladios, etc.--Quid in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Salomon autem non ait: Omnes habentes gladios, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit, et doctus esse ad bella jam non valet, qui spiritualem quem habet gladium minime exercet. Nam resistere tentationibus omnino non sufficit, qui hunc verbi Dei tenere gladium male vivendo postponit.
CAP. XXIII.-- Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Cant. III, 8).
In expos. beati Job, l. XX (Num. 8), adjunctum est: Uniuscujusque ensis super femur suum, etc.--Nocturni quippe timores sunt insidiae tentationis occultae. Ensis autem super femur, est custodia vigilans, carnis illecebras premens. Ne ergo nocturnus timor, id est 79.0909D| occulta et repentina tentatio subrepat, semper necesse est ut femur nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti, quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).
CAP. XXIV.-- Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum media charitate constravit propter filias Jerusalem (Cant. III, 9, seq.).
In commentario Ezech., l. II, hom. 3 (Num. 13, 14, 15), adjunctum est: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, etc.--Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat ut pondus auri ejus 79.0910A| aestimari non posset, et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecit. Sed est Salomon, videlicet pacificus noster, qui sibi de lignis Libani ferculum fecit. Libani quippe ligna cedrina valde sunt imputribilia. Ferculum itaque regis nostri sancta Ecclesia est, quae de fortibus patribus, id est de imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur; quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium conditoris sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores. Ecclesiae sanctae eloquii luce resplendent. Est autem cum columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgorem claritatis animae, in qua reclinentur inveniunt. Per hoc enim quod luculente et aperte audiunt, in illud, quod clarescit, in corde requiescunt. Columnae ejus argenteae, et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud 79.0910B| animum claritas quietis. Illius jam quippe fulgor internus mentem irradiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non quaerebatur. Sed ad hoc, quod clarum intus ostenditur, qualis sit ascensus adjungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: Ascensum purpureum. Vera quippe purpura, quia de sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur, quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum. Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum, quod intus aspicitur, per tribulationem sanguinis pervenitur. Quid ergo nos miseri, atque ab omni fortitudine destituti, quid acturi sumus? Ecce in hoc ferculo columnae esse non possumus, quia in nobis nec fortitudo operis, nec lumen emicat praedicationis. Reclinatorium aureum non habemus, quia necdum sicut oportet, per intellectum, spiritualem requiem internae claritatis aspicimus. Ascensus purpureus non sumus, quia pro Redemptore nostro fundere 79.0910C| sanguinem non valemus. Quid ergo de nobis agendum est? quae spes erit, si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis praeditus virtutibus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio. Amemus, in quantum possumus, Deum, diligamus proximum, et simul quoque nos ad Dei ferculum festinemus, quia sicut illic scriptum est: Media charitate constravit. Habe quippe charitatem, et ibi sine dubio pertines, ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur. Tamen quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus subditur: Propter filias Jerusalem. Sermo etenim Dei, qui non filios, sed filias dicit, quid aliud per sexum femineum, quam mentium infirma signavit? Quod ergo illic inter columnas argenteas reclinatorium aureum, et ascensum purpureum inesse media charitas dicitur, propter filias Jerusalem, hoc hic inter thalamos per quinque cubitos designatur, quia et qui in virtutibus infirmantur, si ipsi bona quae 79.0910D| possunt facere cum charitate non negligunt, a Dei aedificio alieni non sunt.
CAP. XXV.-- Dentes tui sicut greges detonsarum ascendentium de lavacro (Cant. IV, 2).
In expos. beati Job, l. XXXIII (Num. 47), adjunctum est: Dentes tui sicut greges, etc.--Non immerito sancti detonsis ac lotis ovibus comparantur, quia innocuam vitam sumentes, in lavacro baptismatis, conversationis pristinae vellera vetusta posuerunt.
CAP. XXVI.-- Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce (Cant. IV, 3).
In expos. beati Job, l. II (Num. 82), adjunctum est: Sicut vitta coccinea labia tua, etc.--Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo Sponsae sicut vitta sunt; quia exhortatione sanctae Ecclesiae, 79.0911A| cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur, ne amissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant, sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit, quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Quid vero per caput, nisi ea quae principale uniuscujusque actionis est, mens ipsa signatur? ut et alias dicitur: Et oleum de capite tuo non deficiat (Eccl. IX, 8). Oleum quippe in capite est charitas in mente, et a capite oleum non deficit, cum charitas a mente non discedit.
CAP. XXVII.-- Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. IV, 5).
In expos. beati Job, l. XXIV (Num. 17), adjunctum est: Duo ubera tua sicut hinnuli capreae gemelli, etc.--Quae sunt duo ubera, nisi ex Judaea et gentilitate veniens uterque populus, qui in sanctae Ecclesiae 79.0911B| corpore per intentionem sapientiae arcano est cordis infixus? Ex quo populo hi qui electi sunt, idcirco capreae hinnulis comparantur, quia per humilitatem quidem parvos sese ac peccatores intelligunt, sed eis per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationum saltibus, ad superna conscendunt, quia ut haec agant, praecedentium sanctorum exempla conspiciunt. Unde et in liliis pasci referuntur. Quid enim per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. 2, 15)? Electi ergo ut assequi summa praevaleant, conspecta odorifera et candida justorum vita satiantur. Jam quidem videre Dominum sitiunt, jam de ejus contemplatione satiari charitatis aestibus inardescunt. Sed quia in hac vita positi, necdum valent, per praecedentium interim Patrum exempla pascuntur. Unde et apte illic tempus de ipso liliorum pastu definitur, dum dicitur: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Tandiu quippe refici justorum 79.0911C| exemplis indigemus, donec praesentis mortalitatis umbras, aeterno die aspirante, transeamus. Cum enim hujus temporalitatis umbra transacta hac mortalitate fuerit inclinata, quia ipsius diei internum lumen cernimus, nequaquam jam appetimus, ut ad amorem ejus per aliorum exempla flagremus. Nunc autem quia necdum eum intueri possumus, summopere necesse est, ut eorum, qui illum perfecte secuti sunt, conspectis actionibus incitemur. Intueamur ergo quam pulchra est agilitas sequentium, et videamus quam turpis hebetudo pigrorum. Statim namque ut bene agentium gesta respicimus, nosmetipsos, confusione intima ulciscente judicamus. Mox verecundia mentem concutit, mox juste saeviens reatus addicit, et vehementer hoc etiam displicet, quod adhuc fortasse turpiter libet.
CAP. XXVIII.-- Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum (Cant. IV, 8).
79.0911D| In expos. beati Job, l. XVII (Num. 52), adjunctum est: Coronaberis de capite Amana, etc.--Quid aliud leonum nomine, quam daemonia signantur, quae ira contra nos atrocissimae crudelitatis insaeviunt? quia et peccatores ad fidem vocati sunt, quorum corda leonum cubilia fuerunt, dum vicisse mortem Dominus eorum confessione creditur, quasi de leonum cubilibus coronatur. Remuneratio quippe victoriae corona est. Toties ergo ei coronam fideles offerunt, quoties hunc vicisse mortem ex resurrectione confitentur.
CAP. XXIX.-- Meliora ubera tua vino (Cant. IV, 10).
In expos. beati Job, l. XXX (Num. 48), adjunctum 79.0912A| est: Meliora ubera tua vino. --Ubera sunt, quae in arca pectoris fixa, lacte nos potant, quia praedicatores arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili praedicatione nos nutriunt.
CAP. XXX.-- Mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11).
In expos. beati Job, l. XV (Num. 13), adjunctum est: Mel et lac sub lingua tua. --Sicut plerique justorum, cum quosdam agere perverse conspiciunt qui duris sunt increpationibus feriendi, in lingua asperitatem sumunt, sed sub lingua mentis suae benignitatem contegunt. Unde et sanctae Ecclesiae sponsi voce dicitur: Mel et lac sub lingua tua. Qui enim mentis suae dulcedinem aperire infirmis nolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tamen inter verba aspera quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt, hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem, quia inter dura, quae 79.0912B| proferunt, emittunt quaedam blanda, et dulcia, quibus contristati mens possit ex benignitate refoveri. Ita perversi quique, quia malum non in lingua, sed sub lingua habent, sermonibus dulcia praetendunt, et cogitationibus perversa moliuntur.
CAP. XXXI.-- Surge, Aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV, 16).
In expos. beati Job, l. IX (Num. 17), adjunctum est: Surge, Aquilo, et veni, etc.--Quid nomine Austri, nisi fervor sancti Spiritus designatur? Quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Unde et sponsi voce in canticorum Canticis dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Austro quippe veniente, Aquilo surgens recedit, cum adventu sancti Spiritus expulsus antiquus hostis, qui in torpore mentem constrinxerat, deserit. Atque hortum sponsi Auster perflat, ut aromata defluant, quia nimirum, 79.0912C| dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit.
CAP. XXXII.-- Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2).
Dum de somno tribus modis in Scriptura sacra accepto tractaretur in expos. beati Job, l. V (Num. 54), adjunctum est: Ego dormio, etc.--Sciendum est, quod in sacra Scriptura tribus modis somnus accipitur. Aliquando somno mors carnis, aliquando torpor negligentiae, aliquando calcatis terrenis desideriis quies vitae exprimitur. Somni namque vel dormitionis nomine, carnis mors intimatur, sicut Paulus ait: Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus (I Thess. IV, 12). Et paulo post: Ita et Deus eos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (Ibid., 13). Somno rursus torpor negligentiae designatur, sicut ab eodem Paulo dicitur: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 34). Et rursum: Evigilate, 79.0912D| justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Somno quoque calcatis carnis desideriis, vitae quies figuratur, sicut sponsae voce in Canticis canticorum dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat, quia videlicet sancta mens quo se a strepitu temporalis concupiscentiae comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat.
CAP. XXXIII.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXIII (Num. 33).--Qui exterioribus officiis inoffense deserviunt, et ad secreta cordis currere incessabiliter curant, vocem Dei quasi per somnium audiunt, dum in meditatione 79.0913A| mentis a carnalibus motibus abstrahuntur. Hinc est quod sponsa in Canticis canticorum ait: Ego dormio, et cor meum vigilat, ac si diceret: Dum exteriores sensus ab hujus vitae sollicitudinibus sopio, vacante mente vivacius interna cognosco. Foris dormio, sed intus cor vigilat, quia dum exteriora quasi non sentio, interiora solerter apprehendo.
CAP. XXXIV.-- Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus (Cant. V, 5).
In commentario Ezech. lib. II, hom. 7 (Num. 10), adjunctum est: Dilectus meus misit manum suam per foramen, etc.--Dilectus manum per foramen mittit, quando virtute sua Dominus nostrum animum per subtilem intellectum pulsat. Et venter in tactu illius contremiscit, quia infirmitas nostra per hoc quod coelestis gaudii intellectu tangitur, ipsa exsultatione turbatur: et fit in mente pavor cum laetitia, et si jam sentit quid de coelesti gaudio diligat, adhuc 79.0913B| metuit ne non pereipiat quod vix tenuiter sentit. Quid igitur restat, nisi ut se ad perfectioris vitae cursum dirigant omnes, qui illa gaudia patriae coelestis agnoscunt?
CAP. XXXV.-- Anima mea liquefacta est (Cant. V, 6).
In expos. Evang., hom. 25 (Num. 2), adjunctum est: Anima mea liquefacta est. --Mens namque hominis, conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa remanet frigida, at si ardere jam ex desiderio coeperit, ad sequendum quem diligit liquefacta per ignem amoris currit.
CAP. XXXVI.-- Caput ejus aurum optimum (Cant. V, 11).
In expos. beati Job, l. XXXIV (Num. 26), adjunctum est: Caput ejus aurum optimum. --Auri appellatione in sacro eloquio aliquando divinitatis claritas, aliquando splendor supernae civitatis, aliquando claritas, aliquando nitor gloriae saecularis, aliquando pulchritudo sanctitatis accipitur. Auri enim nomine, ipsa intima divinitatis claritas designatur, sicut in 79.0913C| canticorum Canticis sponsi species describitur: Caput ejus aurum optimum, quia caput Christi Deus, nil vero est in metallis auro fulgentius. Sponsi caput aurum dicitur, quia ejus humanitas ex divinitatis suae nobis claritate principatur. Rursum auri nomine splendor supernae civitatis accipitur, sicut hanc Joannes se vidisse testatur, dicens: Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo (Apoc. XXII, 12). Aurum namque ex quo illa civitas constat, simile vitro dicitur, ut et per aurum clara, et per vitrum perspicua designetur. Rursusque auri nomine charitas intimatur, sicut angelum, quem sibi loqui idem Joannes aspexit, ad mamillas zona aurea cinctum vidit (Apoc. I), quia nimirum supernorum civium pectora dum poenali jam nequaquam timori subjecta sunt, atque a se vicissim nulla scissione solvuntur, ex sola se charitate constringunt. Zonam vero auream circa mamillas habere, est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jam amoris vinculum restringere. Rursus 79.0913D| auri nomine nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut per prophetam dicitur: Calix aureus Babylon (Jerem. LI, 7). Quid enim Babylonis nomine, nisi hujus mundi gloria designatur? quae calix aureus dicitur, quia dum pulchra esse temporalia ostentat, stultas mentes in sua concupiscentia debriat, ut speciosa temporalia appetant, et invisibilia pulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte sua Eva debriata est; de qua historiae veritas dicit: Quia cum vetitum lignum concupisceret, vidit quod esset pulchrum visu, aspectuque delectabile, et comedit (Gen. III, 6). Aureus ergo Babylon calix est, quia dum visum exterioris pulchritudinis ostendit, sensum internae rectitudinis subtrahit. 79.0914A| Rursum auri nomine splendor sanctitatis accipitur. Sicut Judaicum populum a splendore justitiae ad nequitiae tenebras commutatum Jeremias deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Sicut enim superius diximus, aurum obscuratur, cum consequentibus iniquitatum tenebris, justitiae pulchritudo deseritur; color optimus mutatur, cum splendor innocentiae in foeditatem vertitur culpae.
CAP. XXXVII.-- Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3).
In commentario Ezech homil. VIII (Num. 6), adjunctum est: Pulchra es, amica mea, etc.--Quia Jerusalem pacis visio interpretatur, cujus nomine patria coelestis exprimitur, sancta Ecclesia suavis et decora ut Jerusalem dicitur, quia ejus vita et desiderium visioni jam pacis intimae comparatur, ut in eo, quod auctorem suum diligit, quod ejus speciem videre 79.0914B| concupiscit, de quo scriptum est: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12), per ipsa jam amoris sui desideria angelis similis dicatur. Quae quantum Deo amabilis efficitur, tanto agitur ut malignis spiritibus terribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis subjuncta comparatione ostenditur, id est ut castrorum acies ordinata. Quid est quod sancta Ecclesia ab hostibus suis, ut castrorum acies, sit timenda? non enim a magno intellectu vacat ista comparatio, et idcirco est subtiliter intuenda. Scimus enim et constat, quia castrorum acies, tunc hostibus terribilis ostenditur, quando ita fuerit constipata atque densata, ut in nullo loco interrupta videatur; nam si ita disponitur, ut locus vacuus, per quem hostis possit ingredi, dimittatur, profecto jam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo cum contra malignos spiritus, spiritualis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est ut per charitatem semper uniti atque constricti, nunquam interrupti per discordiam inveniamur, quia quaelibet bona in nobis 79.0914C| opera fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendos nos hostis valeat intrare. Antiquus vero inimicus castitatem in nobis, si sine charitate fuerit, non timet, quia ipse nec carne premitur, ut in ejus luxuria dissolvatur. Abstinentiam non timet, quia ipse cibo non utitur, quia necessitate corporis non urgetur. Distributionem terrenarum rerum non timet, si eidem operi charitas desit, quia divitiarum subsidiis nec ipse eget. Valde autem in nobis charitatem veram, id est amorem humilem, quem nobis vicissim impendimus, timet, et nimis concordiae nostrae invidet, quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens amisit in coelo. Bene ergo dicitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata, quia electorum multitudinem eo maligni spiritus pertimescunt, quo eos per charitatis concordiam munitos contra se et conglobatos aspiciunt.
CAP. XXXVIII.-- Sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis (Cant. VI, 6).
79.0914D| In commentario Ezech. l. II, hom. 4 (Num. 8), adjunctum est: Sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis. --Genae quippe sunt sanctae Ecclesiae spirituales patres, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in ejus facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae genae rubent.
CAP. XXXIX.-- Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)?
In expos. beati Job. l. IV (Num. 19), adjunctum 79.0915A| est: Quae est ista, etc.--Aurora Ecclesia dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris ad lucem justitiae permutatur. Unde hanc Sponsus in canticorum Canticis miratur, dicens: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis fulgorem convertit. In illa igitur luce quae in districti judicis adventu monstratur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt, quia cum districtus judex ad retributionem venerit, iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in intimum lumen cordis surgat, ignorat. Tunc namque electorum mens in altum rapitur ut divinitatis radiis illustretur, et quo ejus respectu perfunditur, eo ultra se, gratia coruscante, sublevatur. Tunc sancta Ecclesia plena aurora fit, cum mortalitatis atque ignorantiae tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora est, sed in regno dies, quia etsi jam cum restauratione corporum lumen videre in judicio 79.0915B| inchoat, ejus tamen visum plenius in regno consummat. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre nequeunt reprobi, quia a conspectu districti judicis, malorum suorum pondere pressi, ad tenebras pertrahuntur.
CAP. XL.-- Item unde supra.
In expos. beati Job, l. XXIX (Num. 2, 3).--Sancta Ecclesia coelestis vitae praemia appetens, aurora vocata est: quia dum peccatorum tenebras deserit, justitiae luce fulgescit. Habemus tamen subtilius aliquid, quod considerata qualitate diluculi vel aurorae, pensemus. Aurora namque vel diluculum noctem praeteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostentant; sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris mixtam tenent. Quid itaque in hac vita omnes, qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus? Quia et quaedam jam, quae lucis sunt agimus, et tamen in quibusdam, adhuc tenebrarum 79.0915C| reliquiis non caremus.