Migne Patrologia Latina Tomus 40
AucInc.ExCaMa 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Expositio cantici Magnificat
Ut novum in carnem Filii Dei adventum praedicaret, qui ingressus novo salutationis obsequio Virginem Gabriel veneratur dicens, Ave gratia plena, etc.; Ecce ancilla Domini (Luc. I, 28 et 38), statim adveniente Spiritu sancto in Virginem, et omnium gratia virtutum sacrosanctum habitaculum in adventu Dei implente, dubium non est coelestium gaudiorum et aeternae dulcedinis quam miram atque inenarrabilem suavitatem Virgo ipsa concepit, quando illud aeternum lumen cum toto majestatis suae fulgore in eam descendit, et quem non capit mundus, totum se intra viscera virginis collocavit. Audacter pronuntio, quod nec ipsa plene explicare potuit, quod capere potuit. Sed Spiritu sancto docente didicerat sic sua per humilitatem tegere. Surgit mox, et conscendit in montana Judaeae. Unde Elizabeth Spiritu sancto repleta, qualis et quanta esset quae ad se venerat agnovit, et quam se indignam ejus visitatione judicaret, aperuit dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce (Ibid., 43) etc. Tunc ait Maria, Magnificat anima mea Dominum (Ibid., 46). Vidisti majestatem; gustasti suavitatem: ideo quod intus hauseras, foras propinasti, et in justitia ejus exsultasti: Quia exsultavit spiritus meus. Anima magnificat, spiritus exsultat. Et iterum, in Deo salutari meo (Ibid., 47). Deus potentiam, salutaris misericordiam notat. Duo quippe sunt quae Angelorum et hominum beati spiritus in illo fonte boni aeterna contemplatione hauriunt; incomprehensibilis scilicet majestas Dei, et ineffabilis bonitas: quorum alterum castum timorem generat, alterum dilectionem parit. Pro majestate venerantur Deum, et pro bonitate amant: ne vel dilectio sine reverentia dissoluta sit, vel reverentia sine dilectione poenalis. Admirantes enim diligunt, et diligentes admirantur: ut inexstinguibiliter per admirationem ardeat dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio. Nam quia eum quem vident, perfecte comprehendere nunquam sufficiunt, in eo quasi per admirationem evigilant. Quanto autem perspicacius intuentur, tanto ardentius amant, quod vera dulcedo est; vera autem dulcedo quanto perfectius sentitur, tanto desiderabilius appetitur. Ad hanc contemplationis lucem Mariae mens elevata fuerat, quae coelestis patriae dulcedinem in verbis, expressit quam ineffabiliter comprehendit. Nam cum se magnificare Dominum perhibuit, venerandam universis aeterni numinis majestatem interna visione contueri se manifeste declaravit; cum vero se in suo exsultare salutari asseruit, gustum se internae dulcedinis percepisse ostendit. Unde utrumque professa est, et Dominum et Salvatorem: ut pro potestate qua omni suae creaturae dominatur, jure metuendum ostenderet; pro bonitate vero, quia misericorditer quosdam salvat, dignum dilectione demonstraret. Veritas in Domino, et in Salvatore misericordia. Veritas enim ad Dominum pertinet, misericordia autem ad Salvatorem; in veritate servat tenorem justitiae. Quia autem et quaedam errantia gratuito ad vitam colligit, et reparat ad salvationem; propterea magnificamus Dominum, et exsultamus in salutari: quia quibus est reverenda judicis justitia, dulcis est misericordia Salvatoris, propterea inquit Maria, Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Unus et idem spiritus et ad se ipsum spiritus dicitur, et ad corpus anima. Spiritus naturalem spiritualem habuit admirationem, anima corporalem: quare anima dicitur spiritus, et e converso. Ideo anima humana, quia et esse in corpore habet et extra corpus, anima vocatur et spiritus. Anima dicitur in quantum est vita corporis; spiritus autem, in quantum est substantia spiritualis. In qua vita anima perditur, ut spiritus salvus fiat, cum haec vita despicitur, ut postmodum a Deo vita aeterna tribuatur. Sed suo nominavit, quia in salutari suo. Omnipotens enim Deus potestate qua universae creaturae suae dominatur, Dominus omnium est; sed pietate qua quosdam tantum, et non omnes, ad vitam reparat, Salvator omnium non est. Nam dominatio ejus ad omnes aequaliter respicit; bonitas vero ad quosdam tantum. Ergo beata Virgo qu a singulariter se electam videbat, quia singulariter gratiam acceperat, quasi privilegio quodam electionis divinae confirmata, fiducialiter ipsum quem pro salute mundi filium conceperat, suum etiam cum laetitia et exsultatione Salvatorem vocat.
Quia respexit humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Haec est causa exsultationis suae, quia respexit humilitatem ancillae suae: ac si dicat, Quia de ejus gratia exsulto, ideo ab ipso est quod exsulto: et quia ejus dona propter ipsum diligo, ideo in ipso exsulto. Respectus Dei tribus modis accipi solet; videlicet secundum cognitionem, secundum gratiam, secundum judicium. De primo Apostolus, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Sed per gratiam Deus non omnes respicit: quia, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16), etc. De tertio in fine dicetur, Nescio vos (Matth. VII, 23). Oculi Domini bonos et malos contemplantur. Videre Deo per cognitionem, est nihil eorum quae sunt ignorare: videre per gratiam, dona misericordiae impendere: videre per judicium, unum quemque secundum opera sua vel ad gloriam vel ad poenam destinare. Respicere plus est quam videre. Respicere per gratiam, est prius abjectos et derelictos visitare. Cum bona placatus per misericordiam subtracta restituit, rursum per respectum gratiae ad eum se convertit. Bene ergo Maria solam in humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis propitiationem, quam humana natura in primis parentibus per superbiam perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit. Nam quia in ea Verbum Patris corporis substantiam quam sibi uniret assumpsit, quasi ad eam quam prius abjecerat naturam sublimandam per misericordiam respexit. Quia se humilitatis quod erat ancillam cogitavit, ideo quod non erat, sublimitatis mater esse meruit: quia humilitatem ostendit servitutis. Servitus quatuor modis variatur. Secundum conditionem servitus, qua omnia divinae servituti debent esse obnoxia: quia opus factori suo hoc ex conditione sua debet, quod ejus dispositioni obtemperet, et instituta sequatur; ut sicut ab ipso factum est, ita non nisi ab ipso et secundum ipsum incedat. Secundum necessitatem Deo servire dicuntur pravae voluntates, quae cum ejus jussionibus contraire nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispositionem arctantur, ut nil sine ejus nutu ad effectum perducere queant: serviunt nolentes ejus dispositioni, qui volentes subjecti non sunt ipsius praecepto. Servitus cum timore, est quando divina praecepta non ex dilectione implemus, sed ex formidine. Quarta servitus est, quando voluntarie ejus jussionibus obtemperamus, quia ipsum qui jubet diligimus, nec aliud in nostra servitute, extra ipsum, commodum quaerimus, quam ut secundum ipsum ambulantes, ad ipsum pervenire valeamus. Servitutem secundum conditionem parentes nostri in paradiso Conditori exhibere noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt esse sub illo, ad quod fuerant conditi; et voluerunt perversi esse in majestate consimiles, qui non erant in natura aequales. Eva per superbiam creaturam Dei se esse et opus Dei non considerans, Deo parificari voluit; Maria autem suo factori humiliter se subdens ancillam se nominavit: et idcirco illa abjecta, et haec electa est. Superbam despexit, et humilem respexit: id quod superba perdidit, humilis recepit. Ideo ait, Respexit humilitatem ancillae suae. Sed servi Dei aliquando cum etiam humilitatem habent, humiliationem non habent; nunquam vero humiliationem sine humilitate. Humilitatem sine humiliatione habent, qui licet coram hominibus foris despicabiles non appareant, intus tamen humilitatis meritum coram Deo inviolatum conservant. Ergo Maria quae apud Deum humilis erat, et apud homines propter Deum abjecta, in utroque se esse respectam testatur: quia et ejus humilitas apud Deum acceptabilis fuit, et ejus humiliatio apud homines in gloriam commutata. Unde sequitur: Ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Usque ad illud apud homines opprobrium sterilitatis portaverat: quia integritatem virginitatis thoro maritali praeponebat. Sed unde in priori generatione carnali quasi maledictionis sententiam sustinuit, inde nunc ab omni generatione mortali benedictionem collaudabiliter recepit: quia ab omni generatione pro fructu fecunditatis meae beata vocor.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus (Luc. I, 49). Magnum fuit, ut virgo sine virili semine filium conciperet. Magnum fuit, ut Dei Patris Verbum carne sua indutum utero gestaret. Magnum fuit, ut dum se ancillam confessa esset, mater fieret sui plasmatoris. Qui potens est. Quia credi potest ejus potentia, potentem confessa est: sed quanta aut qualis comprehendi non potest. Confessa est potentiam, discutere non praesumpsit; quia sciri non convenit quanta est, quia infinita est. Omne quod praevidit se facturum, facit; nec aliquid quod non praevidit fieri non dubium, sed fieri necesse est. Maria non ait, in se; aut, in me; aut, per me fecit magna: sed inquit, mihi. Quod enim in ea ad omnium salutem factum est, hoc privilegio dilectionis ad ejus gloriam singulariter est ordinatum. Et ideo dixit, magna: quia mysterium incarnationis Verbi super omnia constat esse ineffabile. Nihil enim unquam magis mirum factum est, quam ut Deus fieret homo, et natura incomprehensibilis corporis substantiam sibi sic uniret, ut nec minus in ea esset, quia in se erat immensa; nec minor in se existeret, quia in illa fuit creata. Haec ergo sunt magna. Et ideo sanctum nomen ejus. Quid est nomen ejus? Fama ejus. Nomen ejus, cognitio ejus: fides, nomen ejus. Hoc nomen sanctum est cum sanctis; cum sanctis gloriatur, a sanctis benedicitur, a perversis blasphematur: quia dum Verbum in carne nascitur, gloria Dei per Verbum in hominibus declaratur.
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum (Ibid., 50). Mariae, inquam, fecit, non tamen singulariter, sed uni excellenter: verumtamen omnibus timentibus. Nemo a gratia excluditur. Potentiam fecit in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. (Ibid., 51). Haec illa misericordia, quam timentibus se exhibuit Deus: quia Verbum suum per assumptam carnem in hunc mundum misit, ut per ipsum aereas potestates potenti virtute debellaret, et genus humanum ab earum potestate redimeret. Ipsi enim superbi sunt, quos dispersit Deus, ejiciens eos foras a cordibus hominum, atque spolia eorum diripiens, per illam quae prius in hominibus principabatur, virtutem dissipavit: et hoc in brachio suo; id est, per humilitatem Filii diabolum vicit. Brachium ejus, Filius ejus est. Ipsa infirmitas, potentia fuit: quia per illam diabolus est victus: et hoc mente cordis sui; id est, profundo consilio suo dispersit eos. Profundum consilium fuit, ut pro homine Deus fieret homo, et innocens pateretur; ut redimeretur nocens: et in his erat consilium, nec poterat illud diabolus praevidere; sed captus est hamo Leviathan. Vel per superbos, Judaeos intelligere possumus, qui humilem adventum Christi superbe contempserunt, quos abjecit. Unde subditur:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 52). Potentes, quia filii regni qui videbantur abjecit, et gentes per humilem confessionem in consortium regni atque in filiorum adoptionem assumpsit, ac malignos spiritus ex cordibus hominum abjecit: et humiles, id est, homines humiliatos, exaltavit. Mens etiam cordis Dei est vivax et permanens dispositio aeternae occultaeque praedestinationis. Ipse est liber vitae. Idem est ergo mens, quod liber. Tribus modis aliquis in libro scribitur: secundum praescientiam, secundum causam, et secundum operationem. Quantum ad primum praedestinati sunt scripti: non delentur unquam, licet ad tempus quasi periturus quis a via veritatis errare permittatur. Secundum causam scripti sunt, qui a via veritatis coepta ad errores declinando recedunt. Tales autem sunt aliquando, qui digna salvatione existerent, si tales usque ad finem permanerent. Secundum operationem, quorum opera secundum humanum judicium talia apparent, propter quae digni videantur scribi in libro vitae: qui tamen ea quae videbantur agere bona deserunt. Hi secundum praescientiam nunquam fuerunt in libro vitae. Deposuit, etc. Prius angelum de coelo, et hominem de paradiso superbientem projecit: et postea hominem per poenitentiam humiliatum ad gloriam reparavit. Sed et quotidie superbos quosque, subtrahendo gratiam suam, deponit et humiliat: et postea eosdem humiliatos, gratiam priorem restaurans, exaltat. De quo autem illud est quod sequitur, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I, 53)? Esurientes vocat eos qui se vero bono indigere cognoscunt: divites intelligere vult qui superbi sunt, et se prae aliis in donis gratiarum abundare existimant. Ergo sicut humiles modica de se sentiendo majorem gratiam merentur accipere: ita superbi de se praesumendo etiam ea quae accepere amittunt.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae (Ibid., 54). Suscepit, sicut medicus aegrotum, Israel puerum suum: id est, humilem et innocentem suscepit, ut sanaret infirmum, et redimeret captivum; ut justificaret impium, et salvaret justum. Suscepit Israel, non quem invenit Israel, sed ut faceret Israel: recordatus misericordiae suae, quam olim promisit, sed diu distulerat: Sicut locutus est ad patres nostros (vel, patribus nostris), Abraham et semini ejus in saecula (Ibid., 55). Misericors in promittendo; verax in exhibendo: quia sine debito promisit, et sine dolo exhibuit. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.
Nota super illud, Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quidam neque a Deo exsultant, neque in Deo. Nam qui in carnis voluptate exsultant, aut qui exsultant cum male fecerint (Prov. II, 14), isti nec in Deo, nec a Deo exsultant, et malum est unde exsultant. Et quia de malo ad malum exsultant, et suum gaudium in malignitate constituunt; ideo minime in Deo exsultant. Sunt alii qui acceptis gratiae donis abutuntur, et ea quae propter salutem animae data sunt, ad carnis usum et gaudia saeculi convertunt: acceptis enim donis gaudent, quia neque in Deo neque propter Deum diligunt quod a Deo acceperunt. Qui autem gratia accepta ad amorem Dei idipsum convertunt quod ab ipso acceperunt, isti profecto et a Deo et in Deo exsultare probantur. E contra ergo ut suum gaudium solidum esse monstraret, illud neque a vanitate exortum, neque ad vanitatem conversum esse, se Dei dona diligere, in Deo, et pro respectu gratiae qua praeventa erat in Salvatore exsultare perhibuit, dicens: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.