Jump to content

Expositio evangelii secundum Lucam/III

Checked
E Wikisource

(PL 15 1588C) LIBER TERTIUS.

(1589) (1589A) (Vers. 23.) Et ipse Iesus erat incipiens fere annorum triginta, qui putabatur esse filius Ioseph. (1589) 1. De generationibus dicturi, quarum nonnullam videmus in Evangelio secundum Matthaeum, vel in hoc cuius interpretationem habemus in manibus, esse distantiam; quoniam non est credibile adversantia sibi sanctos viros potuisse dicere, de gestis praesertim Domini Salvatoris, quanto studio possumus, non dixisse eos discrepantia demonstremus. 2. Et primum omnium neminem movere debet quod ita scriptum est: Qui putabatur esse filius Ioseph. Bene enim putabatur, quia natura non erat: sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph viro suo erat desponsata, generaverat; sic enim habes: (1589B) Nonne hic est filius Ioseph fabri (Matth. XIII, 55)? Diximus supra qua ratione per virginem: diximus etiam qua ratione per desponsatam, et quare census tempore nasci voluerit Dominus Salutaris: non alienum etiam videtur ut qua ratione fabrum patrem habuerit, declaremus. Hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat qui fabricator omnium condidit mundum; iuxta quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Nam etsi humana non sunt comparanda divinis; typus tamen integer est quod Pater Christi igne operatur et Spiritu, et tamquam bonus animae faber vitia nostra circumdolat, cito securim admovens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus servare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire, (1589C) et in varios usus omne humanum genus diversa ministeriorum qualitate formare.

Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, cum Maria de Spiritu sancto generaverit Christum, et Ioseph a generatione Domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae semper viri originem quaerit. Sic enim habes: Phares fuit filius Iudae principis Tribus: Hic generavit Hesron, et Hesron generavit Aram, et Aram generavit Hamminadab, et Hamminadab generavit Nahasson, et Nahasson generavit Salmon, et Salmon generavit Booz, et Booz generavit Hobed, et Hobed generavit Iesse, et Iesse generavit (1590A) David (Matth. I, 3 et seq.). Viri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem. Quam deforme autem si relicta viri origine, origo feminae quaereretur, ut videretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus? . 4. Sed etiam alibi diverso ordine generationem doceamus esse decursam; ne hic quoque Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti. Sic enim habes: Fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi de monte Ephraim (I Reg. I, 1). Vides et a patribus ad filios, et a filiis ad patres originis descriptionem veteri more contextam. Vides ubique familiam per virorum generationes esse decursam. Noli mirari (1590B) si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam, et ad Deum generationum ordinem percurrit. Noli mirari quod Ioseph origo descripta est. Etenim secundum carnem natus, usum debuit sequi carnis, et qui in saeculum venit, saeculi debuit more describi; maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. Nam cum vir iustus fuerit Ioseph, utique ex tribu sua, et ex patria sua accepit uxorem: nec potuit iustus facere contra id quod Lege praescriptum est. Sic enim habes, quia unusquisque in haereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israel, nec de tribu ad tribum transibunt: et omnis filia quae habet haereditatem tribuum filiorum Israel, uni ex populo, et ex tribu patris sui erit uxor (Num. XXXVI, 6-8). Itaque et census tempore (1590C) ascendit Ioseph de domo et de patria David (Luc II, 4 et 5), ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quae ex eadem domo, et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus, et eiusdem patriae se esse designat. 5. Cognata quoque Mariae inducitur Elizabeth (Luc. I, 36): primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum te Apostolus docuit dicens, Optabam enim anathema esse ipse . . . . pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3 et 4). Cognatae ergo, quia ambae Israelitae erant: simul et cognatae, quia ambae erant ex tribu Iuda. Didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elizabeth. Nam Exsurgens (1591A) Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem, inquit, Iudae, et intravit in domum Zachariae (Luc. I, 39 et 40). Cum enim intra tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit (Num. II, 2): utique cum in civitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda; maxime cum ex genere Elizabeth fuerint sacerdotes, quorum Deus portio est. Simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, Christum ista generaverit, et altera de Spiritu sancto conceperit, altera sancto repleta Spiritu prophetaverit; secundum carnem quoque videantur fuisse cognatae, quae secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant? Quod si omnis feminae caput vir secundum sanctum Apostolum (Ephes. V, 23), et sunt duo in carne una secundum (1591B) legem divinam (Gen. II, 24): utique ii qui una caro erant, et unus spiritus, quomodo poterat fieri ut viderentur patriam et tribum habere divisam? Accedit illud quod etiam Angelus Gabriel de Domino praenuntiaverat, quod Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32). Certum est igitur etiam Mariam de David generatione manasse. Simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit pervium. 6. Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perduxerit, explanandum videtur. Sed prius cur sanctus Matthaeus cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non (1591C) ita posuerit: Liber generationis Abrahae, sed, Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Et cur hos duos potissimum nominaverit, nequaquam praetereundum puto. Non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur; ut intelligamus quod in ipsa generatione carnis, spiritalis magis successio requiratur. Duo sunt enim isti viri in quos manaverunt promissa divina. 7. Prior Abraham qui ante Moysis legem, et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, et cognoscens Deum, meruit fidei testimonium; quia Credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam (Gen. XV, 6): qui etiam a Deo accepit oraculum, dicente sibi: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam tibi monstrabo, et faciamte (1591D) te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3). Vides igitur congregationes gentium, et sacrosanctum Ecclesiae coetum oraculo divino huic esse primo promissum. Et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit. 8. David quoque merito et ipse auctor generis declaratur; quia cum iureiurando responsum, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, accepit; sic enim scriptum est: Iuravit Dominus David (1592A) veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Et alibi: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38). Et in Paralipomenis: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et parabo regnum eius. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab iis qui ante te fuerunt (I Par. XVII, 11-13). Per Esaiam quoque idem Dominus Deus generationem Domini revelavit, dicens: Exiet virga de radice Iesse, et flos ex radice eius ascendet, et requiescet (1592B) super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus (Esai XI, 1 et 2). Et infra: Et erit radix Iesse, et qui exsurget imperare gentibus: in ipso gentes sperabunt (Ibid., 10). Et alibi: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super humeros eius, et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus. Adducam enim pacem super principes et salutem: et magna potestas eius, et pacis eius non erit finis, in sede David, et in regno eius (Esai. IX, 6). In quo iuxta Aquilae quoque interpretationem non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset vidimus exstitisse promissum. Idem enim interpretatus est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura eius in humero eius, et vocabitur nomen eius, admirabilis consiliarius, Deus fortis, potens, (1592C) pater saeculi, princeps pacis. Eius impleta est disciplina, et pacis eius non est finis, supra sedem David, et supra regnum eius. . 9. Omnia convenire de Christo evidentibus signatur oraculis, nec posse divinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam derivari, qui David filius fuit, cuius finis haud dubie cognoscitur. Finis enim fuit regni Salomonis, et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. Unus est Christus, cuius regnum non habet finem. Deinde nullis Salomon gentibus imperavit, Christus vero Ecclesiam de nationibus congregavit universis. Postremo vivente David, et natus est Salomon, et regnum est consecutus. Hic autem qui promittitur, post mortem David surrrecturus esse monstratur, sicut habes: Quia cum completi (1592D) fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo, qui erit ex ventre tuo, et parabo regnum eius. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum (I Par. XVII, 11 et 12). Numquid in saeculum regnavit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnavit? Ego ero, inquit, ei in patrem, et ille mihi in filium (Ibid., 13). Quis est iste proprius Dei Filius, nisi cui dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)? Et, Misericordiam meam non dispergam ab eo . . . . . et fidelem eum servabo in domo mea, et in regno eius in saeculum (Par. XVII, 13 et 14)? At vero Salomonem fortasse (1593A) ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et ad ipsum crederetur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum. Aedificavit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris, et indignatus est Dominus in Salomonem (III Reg. XI, 4 et seq. ). Si igitur, vivente David, regnare coepit (sic enim habes, quod cum esset nuntiatum David regnare Salomonem, adoravit rex David in cubili suo, et dixit (III Reg. I, 48): Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei vident ), si erravit, si offendit, vides quoniam promissi series Christum spopondit. 10. Et ideo istos duos generis auctores evangelista delegit: unum, qui promissum accepit de congregatione (1593B) populorum: alterum, qui de generatione Christi oraculum consecutus est. Et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in Domini generatione describitur; quia plus est promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia; quoniam Ecclesia ipsa per Christum. Ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum: alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui salvat eo qui salvatur. Et ideo David filius dicitur: Liber generationis Iesu Christi, filii David (Matth. I, 1). Eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus; licet Apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et (1593C) semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, qui est Christus (Galat. III, 16); ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. Illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur: huic quasi principi, familiae gentiumque praerogativa servatur; ut ab Abraham generationis Dominicae manaret exordium. Qui enim fidei auctor est, ipsum asserere Scriptura quoque debuit divinae generationis auctorem. 11. Unde et Lucas ad Deum putavit originem eius esse referendam; quod verus Christi generator Deus sit, vel secundum veram generationem pater, vel secundum lavacri regenerationem mystici muneris auctor. Et ideo non a primo generationem eius coepit describere: sed postea baptismum eius explicuit, auctorem (1593D) omnium Deum per baptismum cupiens demonstrare, Christum quoque a Deo ordine manasse successionis asseruit: universa contexens, ut et secundum naturam, et secundum gratiam, et secundum carnem Dei Filium demonstraret. Quod autem evidentius divinae generationis indicium, quam quod de generatione dicturus, ipsum Patrem praemisit loquentem: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. III, 22, sup.) ? . 12. Hic quoque aliqui solent inserere quaestiones, quod Matthaeus ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumeraverit, Lucas vero (1594A) quinquaginta; et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit: in quo iam potes illud probare quod diximus, quia cum alios Matthaeus maiores Dominici generis, alios vero Lucas in ordine generationis texuerit; ab Abraham tamen et David reliquos auctores generis uterque significavit. 13. Quod vero per Salomonem Matthaeus generationem derivandam putavit, Lucas vero per Nathan: alter regalem, alter sacerdotalem Christi familiam videtur ostendere. Quod non ita accipere debemus, quod alterum altero verius: sed alter alteri pari fide et veritate concordet. Fuit enim vere et secundum carnem regalis, et sacerdotalis familiae: rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus, licet oraculum non (1594B) de carnalibus, sed de coelestibus exprimatur; quoniam et rex in Dei virtute laetatur, cui iudicium a Patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Bene igitur uterque tenuit fidem; ut Matthaeus per reges ductam originem comprobaret, et Lucas per sacerdotes a Deo transmissam in Christum seriem generis deducendo, sanctiorem ipsam originem declararet. Simul in hoc quoque vituli figura signatur, quod ubique sacerdotale mysterium putat esse servandum. 14. Nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum; cum per alias personas (1594C) generationem fatearis esse decursam: potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint; cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis. 15. Illud quoque advertimus quod sanctus Matthaeus, Iacob qui fuit pater Ioseph, filium Mathan esse memoraverit (Matth. I, 15): Lucas vero Ioseph cui desponsata erat Maria, filium Heli: Heli autem filium Melchi esse descripserit (Luc. III, 24). Quomodo unius duo partes, id est, Heli et Iacob? Quomodo etiam duo paterni avi, Mathan et Melchi? Sed si vere quaeris, invenies (Deut. XXV, 5) quod iuxta prescriptum legis veteris duo fratres diversos filios uterinos (1594D) ex una uxore generaverint (Euseb. Caes. Eccl. hist. lib. I, c. 7). Traditur enim Mathan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium, et uxore superstite, decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli: rursus Heli fratre sine liberis decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit filium Ioseph, qui iuxta Legem Iacob filius dicitur; quoniam semen fratris defuncti frater iuxta legis veteris seriem suscitabat. Ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus: sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum Legem factus est filius. In quo praescripto Legi (1595A) futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non intellexit populus Iudaeorum: sed secundum litteram accipiens, gratiam corrupit oraculi. Alius enim erat frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiae puritatem. Et ideo fortasse, Frater non redimit, redimet homo (Psal. XLVIII, 8); quia non germanus frater ille, sed Dominus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus resurrectionis gratiam propagavit. Licet sit versiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco (Enarr. in Psal. XLVIII). 16. Non absurdum autem videtur quod, geminato mystico numero, quater denas generationes dividendas sanctus Matthaeus putavit, ab Abraham usque (1595B) ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum: in quo vices mutationum pariter designavit. Ab Abraham enim usque ad David tempora sine regibus fuit populus Iudaeorum; regnum enim iustum a David coepit: deinde per reges actum genus omne est Iudaeorum, et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt. Post transmigrationem vero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa vergebat. De quinquaginta vero successionibus quas ab Abraham Lucas contexendas putavit, numeri mystici servata gratia satis claret. Nam et decimus et septimus numerus mysticus est, et tertio uterque repetitus mysterium signat. Et pentecoste, cuius Lucas, et tesseracoste, cuius Matthaeus (1595C) secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt. 17. Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis videtur, Matthaeus commemorationem in Dominica generatione contexendam putaverit. Cur etiam Ruth, cur eius quoque mulieris quae Uriae uxor fuit, et occiso marito, in David nuptias commigravit; cum praesertim Sarrae, et Rebeccae, et Rachel sanctarum feminarum nusquam fecerit mentionem. Sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit Iudam et fratres eius: Iudas autem genuit Phares et Zaram ex Thamar (Matth. I, 2 et 3). Non otiose itaque huius mulieris (1596A) evangelista nomen inseruit, de qua divise interim tractandum videtur. 18. Primum enim si veris intendas, animum, haec mulier non tam famosa, quam iusta; non enim temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit. Erat enim deforme liberos non habere: quod etiam legum civilium fuit auctoritate mulctatum. Promiserat eam filio suo Iudas, et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. Per moram promissi defunctus est sponsus. Nondum virginitatis, nondum viduitatis ante Christi adventum vernabat gratia. Dolens se sine filiis remansisse, dolum studio generationis commenta est, et Iudam consilio praevertit; ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam eius cognovit uxorem. Vides utique mulieris (1596B) vitam probari, quod non alienum praeripuit thorum, non meretricio studio quasi meretrix adornata est; non enim vagam captavit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis, ex ea familia quam delegerat, converso dolo, fructum voluit successionis adipisci. Quis itaque castior, illa quae tamdiu exspectavit promissum, an ille qui amorem ferre non potuit oblatum? Illa quae sponsi familiam non refugit, an iste qui meretricem putavit? Illa quae horam sui corporis volentibus non permisit ad copulam, an iste qui quod studio coepit erroris, ad successionis gratiam castitate mulieris consummavit? Illa quae filios non habebat, et tempus conceptionis mora coniugii timebat excludi: illa quae gravitatem maturioris elegit, an iste qui aetatem adolescentioris adamavit? (1596C) Denique ipse confessus est dicens: Iustificata est Thamar magis quam ego; propter quod non dedi eam Selon filio meo (Gen, XXXVIII, 26). Itaque illa experiri exactorem ipsum suae voluit castitatis. Denique numquam postea virum experta est, amictum viduitatis sumpsit a coitu: iste unius horae impatiens, qui annos a puella exegerat castitatis, luctum expulit, vestem mutavit, comam totondit, rogum deseruit, thorum amator ascendit. 19. Sed non ita illam defendimus, ut istum accusemus: immo utrumque excusemus; non autem nos, sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generavit enim mulier Phares et Zaram (1597A) filios, generavit geminos. Unde non otiose Matthaeus utrumque signavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret: Phares enim genuit Esron, Esron genuit Aram (Matth. I, 3): deinde per ordinem singuli. Cur autem, cum Isaac duos generaverit, Iacob plures, singulorum tantummodo quos successionis Dominicae causa poscebat, fecit Scripturae series mentionem, horum autem utrumque memoravit, nisi quia hic in utroque mysterium est? . 20. Tractavimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit: tractemus historicum, et mysticum ventilemus. Neque enim sine mysterio potest esse quod annulum, et monile accepit, et virgam. Non vilis persona quae (1597B) meretur accipere ornamentum, signaculum, potestatem: factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne. Ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero eius praemisit manum, quam corripiens obstetrix, coccum ligavit dicens: Hic exiet prior (Gen. XXXVIII, 28). Ut autem manum revocavit puer in matris uterum, statim exivit frater eius. Dixit autem obstetrix: Quid incisa est per te sepis? et vocavit nomen eius Phares. Et post ipsum exivit frater eius, in cuius manu erat coccum, et vocavit nomen eius Zaram (Ibid. , 29 et 30). Vides quanta enigmata mysterium prodant? Manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, vox obstetricis gemina, quod prior alter exiret, sepem alter incideret. (1597C) . 21. Cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu; nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur vita populorum: una secundum Legem, altera secundum fidem: una secundum litteram, altera secundum gratiam? Prior gratia quam Lex: prior fides quam littera. Et ideo gratiae typus manum ante praemisit; quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Iob, Melchisedech, Abraham, Isaac, et Iacob, qui per fidem sine Lege vivebant: Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam (Gen. XV, 6). Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens sacrificii figura monstravit (Gen. XIV, 18); praevenientes enim Legem patriarchae sancti, praescriptorum vinculis absoluti, libera et consimili nobis Evangelii gratia refulserunt. . 22.

(1597D) Iunior horum frater, secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. Utraque enim vita secundum Deum; quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes: sed prior pietatis fructus in autoribus, quam in haeredibus. Prior enim Zara, qui interpretatione significat oriens; lux enim pietatis veri splendor orientis est, illius utique qui dixit: (1598A) Oriens nomen est mihi: cuius in patriarchis primitus radius lucis illuxit (Zacch. VI, 12). Hi enim primi vitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit. Sed media tamquam sepis obiecta Legis est observatio, et quodammodo vita maiorum videtur incisa, de qua in typo illa obstetrix, fortasse iustitia, quae nos emissos alvo naturae matris excepit, dixisse proditur: Hic exiet prior. Et revera mirabilis ille erat ordo pietatis, non a Moyse, nec ab aliquo homine, nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis impressus. . 23. Prima igitur disciplina pietatis secundum Evangelium; (1598B) quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cuius Abraham diem vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56): cuius Noe gratiam in typo Ecclesiae figuratam, spiritali cognitione praesensit: cuius Isaac vicem in sacrificio non recusavit (Gen. XXII, 10): quem Iacob cum vinceret, adoravit (Gen. XXXII, 25): cuius Esaias ruborem vidit vestimentorum (nam secundum Evangelium vita etiam prophetarum est) (Esai. LXIII, 2): in cuius sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rhaab illa typo meretrix (Iosue, II, 1), mysterio Ecclesia indicavit: quae multorum convenarum copulam non recusat, et quo coniunctior pluribus, eo castior: immaculata virgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, vidua sterilis, virgo fecunda. (1598C) Meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis illecebra, et sine colluvione delicti: Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16). Vidua sterilis, quae viro parere non norit absente: venit vir, et hunc populum plebemque generavit. Virgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis. 24. Sed ut ad historiam revertamur: quid sibi volunt obstetricis eloquia dicentis: Hic exiet prior; nisi quia eius typum gerebat, qui ortu corporis posterior, virtute et veritate primus existens, principatum sibi omnium vindicavit? Inde et Ioannes: Post me venit vir, qui ante me factus est (Ioan. I, 17). Quid sibi vult quod coccum in manu eius ligavit, nisi quia typus eius erat, qui crucis indicio suae, et sanguinis (1598D) effusione actum illustravit humanum? Itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta sepis, exivit frater eius, quem quasi medium parietem sepis vel maceriae Apostolus nominavit (Ephes. II, 14), atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim divisio est: unde et Pharisaei nuncupati, eo quod a multorum se coniunctionibus separarent. Beatius autem et multo melius fuisset non incidi sepem, sed unam eamdem et indivisam permanere. (1599A) Quod fieri potuit, si ei vitae quae prior manum misit, hoc est, actum ostendit suum, consequens fuisset eius vitae militia quae secuta est. Multo enim melius, si circumcisus populus vitam maiorum voluisset imitari; sic enim fuisset una sepis, una maceria, una aedificatio priorum ac sequentium. Sed quia primum illum vitae actum posterioris infirmitas non potuit implere, incisione sine dubio facta sepis eius sive maceriae, quae secundum Deum aedificata erat, tamquam medius paries interiectus est; ut illa sepis, hoc est, perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur. Sepis enim est qua ager circumdatur fructuosus, furis removetur incursus, quae culta concludit, deserta secernit. Maceria quoque domum claudit: haec si maneat, domus tuta est. Denique, (1599B) Auferam, inquit, maceriam eius, et erit in direptionem (Esai. V, 5). 25. Optemus ut haec integra sit maceria domus nostrae, domus spiritalis quae in nobis est, non enim ab homine exaedificari potest, sed a Deo vivo, qui ait: Et maceriam circumdedi (Esai. V, 2). Perdiderunt igitur salutem qui maceriam perdiderunt. Maneat ergo maceria, maneat haec sepis. Vis scire quam sit utilis sepis? Sepi aures tuas spinis et tribulis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Sepis enim ista te defendit a culpa. 26. Ergo Dominus Iesus qui postea secundum carnem venit in lucem, veteris illius munitionem sepis instaurans, in maiorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformavit. Unde de eo et propheta (1599C) dixit: Vocaberis aedificator sepis (Esai LVIII, 12). Tulit enim illum obicem qui unitatem mentis et corporis, seriemque vitae simplicis dividebat; atque ipse factus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit. Quem parietem exponit Apostolus inimicitias esse in carne (Ephes. II, 14). Has ergo inimicitias tulit Dominus, et pacem refudit, legemque mandatorum in decretis evacuavit; ut duos conderet in uno novo homine: in quo non solum exteriorem et interiorem, sed etiam Iudaeum significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus Christus. Dominus enim sabbati, superstitionem tulit sabbati corporalis, et quasi medium solvit Legis parietem: qui nos ab ea pietate quae secundum Deum est, decretorum difficultate prohibebat, eo quod iuxta (1599D) Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus militare Deo, cum inanis superstitio Iudaeorum purum affectum gentium a subeunda observatione revocaret. Quid ergo? Lex inutilis? Absit: sed utilis incredulis, infirmis necessaria, quae lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet, et observationum attentione concluderet. Bona autem Lex est, quia spiritalis. Ei ergo non bona, qui non (1600A) putat spiritalem: qui mente exiguus humilisque factus, eam quae super Legem est, maiestatem scilicet Christi videre non potuit. Quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam Dei vidit (Esai. VI, 1), quae videtur in montibus, non in collibus. 27. Docuit itaque nos Ecclesia in Canticis canticorum, quod iste paries Domino nostro Iesu Christo obstare non potuit, nec ei qui secutus est Christum, dicens: Vox fratris mei: ecce hic venit saliens super montes, et transiliens super colles, similis frater meus caprae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel. Ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. Respondit frater meus, et dixit mihi: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, (1600B) columba mea; quoniam ecce hyems transivit, pluvia abiit discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit, vox turturis audita est (Cant. II, 8-12). Flores, apostoli: tempus messis fructus est Christi: vox turturis, vox Ecclesiae. Iure igitur Dei Filius posteaquam terrenos homines nec gradientes ad superna, et corporalibus inspexit angustiis coarctatos (non enim erat (Psal. XIII, 3) qui faceret bonum, non erat usque ad unum) descendere in terras ipse dignatus est; ut parietem illum Legis, hoc est, molem quamdam et superstitionem intellectus corporalis auferret, quae quasi premeret et obumbraret corda populorum. Melior igitur maceria, quam paries. Denique non bonus paries dealbatus. Quod non otiose dictum est principi sacerdotum, eo quod (1600C) medii parietis impedimenta servabat (Act. XXIII, 3), quem Dominus Iesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem observantiam religionis infunderet; ut iam non unum Iudaeorum genus quasi corporali quodam praescripto Legis inclusum, sed omnes gentes ad Dei cultum per Evangelium vocarentur. 28. Duo igitur gemini duae geminae vitae, duae geminae sunt militiae; ita ut prior melior sit sequente. Et ideo quod est melius reformatum est. Quis autem neget Evangelium praestare Legi? Bona tamen Lex, si supra litteram mentem erigas: Littera enim occidit (II Cor. III, 6). Quid autem haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii videremus? Docuit enim nos Apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum quaerere veritatis, et in quasdam non intelligibiles (1600D) secundum litteram disputationes sensum referre, scribens: Dicite mihi qui Legem legistis, Legem non audistis? Scriptum enim est quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum de libera: sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, secundum promissionem. Quae sunt, inquit, per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta (Galat. IV, 21-24). Et infra: Quae autem (1601A) sursum est Hierusalem, libera est (Ibid., 26). 29. Ad illam igitur quam medius paries incidere et dividere non potuit, mentis sublimitate tendamus. Solutus est enim secundum intellectum corporalem ille paries veteris Testamenti: expulsa est ancilla, tenetur libera. Ex libera sumus liberi; libera est enim Ecclesia, expulsa est Synagoga. Serviebat enim populus Iudaeorum, remotum est servitutis iugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat; ne ultra parietem vitae prioris possemus aspicere. Habemus iugum bonum ac leve, quod habenis pacis, et gratiae vinculis magis erigat, quam deprimat copulatos. Hic est Dominus, cuius in Zara typus ante praecessit; eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae Dominus Iesus secundum carnem non solum a femina, (1601B) sed etiam sub Lege generatus est; ut eos qui sub Lege erant, redimeret pretio sanguinis sui. Cuius figura ideo in manu illius Zarae praecessit; ut promitteret nobis quia venturus erat, qui veteris vitae revocaret usum, et libertatem quam tribuerat primo illi Adae, in Adam novissimo reformaret; ut iam genus hominum sine lege sit servitutis. 30. Si igitur Thamar cognovimus propter mysterium inter Dominicas generationes esse descriptam: Ruth quoque sine dubio pari ratione minime praetermissam aestimare debemus: de qua sensisse videtur Apostolus sanctus, cum alienigenarum vocationem gentium spiritu praevideret per Evangelium esse celebrandum, dicens quod Lex non sit iustis posita, sed iniustis (I Tim. I, 9). Quomodo enim (1601C) Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit? Et qua ratione in Christi generatione eius putavit evangelista copulae commemorationem esse faciendam, quae Legis serie vetabatur? Non ergo ex legitima Salvator generatione manavit (Deut. XXIII, 3)? Videtur esse deforme, nisi ad Apostolicam sententiam revertaris, quia lex non est iustis posita, sed iniustis. Haec enim cum sit alinigena et Moabitis (praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias, Moabitasque excluderet ab Ecclesia; sic enim scriptum est (Ibid.): Moabitae non introibunt in Ecclesiam Domini usque ad tertiam et quartam generationem, et usque in saeculum ) quomodo intravit in Ecclesiam, nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est? Si enim Lex impiis et peccatoribus posita est, utique (1601D) Ruth, quae definitionem Legis excessit, et intravit in Ecclesiam, et facta est Israelitis, et meruit inter maiores Dominici generis computari, propter cognationem mentis electa non corporis, magnum nobis exemplum est, quia in illa nostrum omnium qui collecti ex gentibus sumus, ingrediendi in Ecclesiam (1602A) Domini figura praecessit. (1601D) Hanc igitur aemulemur; ut quia haec moribus hanc praerogativam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet: nos quoque propter morum electionem in Ecclesiam Domini, meritis suffragantibus, allegemur. 31. Etenim cum Israelitas in diebus Iudicum superioribus fames temporibus urgeret, a Bethlehem civitate Iudaeae, in qua natus est Christus, abiit vir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis, Elimelech viro nomen, mulieri Noemi. Filii eius acceperunt sibi uxores Moabitidas, nomen uni Orpha, et nomen secundae Ruth: et inhabitaverunt illic quasi decem annis, et mortui sunt. Sed derelicta mulier, duobus filiis et viro proprio destituta, cognito quod Deus visitaret Israel, regredi domum parans, coepit (1602B) suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. Una concessit: Ruth vero cum socru mansit. Cui cum diceret socrus: Ecce iam consponsa tua ad populum suum regressa est, et ad deos suos: et tu revertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: Non contingat mihi dimittere te, et redire ad deos meos; quia quocumque tu ieris, ibo tecum, et ubi tu habitaveris, habitabo. Populus tuus, populus meus: Deus tuus, Deus meus. Et ubi mortua fueris, moriar: et ubi sepulta fueris, sepeliar (Ruth. I, 15, 17). Atque ita duae pervenerunt Bethlehem. Hos igitur mores, atque hanc sanctitatem erga socrum, pietatem erga defunctum, religionem erga Deum cum cognovisset Booz proavus David (Ruth. IV, 13), iuxta legem Moysi, ut semen defuncti proximi suscitaret, (1602C) eam sibi elegit uxorem. 32. Refert autem advertere quod et in agro pleno messis reperta, manipulos, sicut scriptum est (Ruth. II, 17), colligens, et socrui fructus reservans, et non post iuvenem abiit, sed virum perfectum secuta est, unde et meruit audire: Quia mulier virtutis es tu; vel quia bene fecisti misericordiam tuam novissimam, plus quam primam (Ruth. III, 10). Novissima enim misericordia Ecclesiae congregatae praestat priori. Quod brevius hic dicimus, quia plenius in libris digessimus quos de Fide scripsi (Lib. III de fide ad Gratian., c. 5). Appropinquavit autem qui longe erat; quia elongavit qui proximus erat, et calceamentum proximi, muliere acquisivit accepta. Mos enim erat ut qui proximus erat, si nollet accipere (1602D) in coniugium propinquam suam, calceamentum suum solveret, et aliis cederet (Ruth. IV, 7): in quo non mediocre mysterium, eo quod is qui alienigenam in typo sumpsit, evangelizandi accepit facultatem. 33. Denique in typo has fuisse nuptias testatur (1603A) benedictio seniorum dicentium: Det Dominus mulierem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel, et sicut Liam, quae aedificaverunt domum Israel, et facere virtutem in Ephrata: et sit nomen in Bethlehem: et fiat domus tua sicut domus Phares, quem peperit Thamar Iudae. De semine tuo det tibi Dominus ex hac puella. Et accepit Booz Ruth, et facta est in matrimonium (Ibid., 11-13), et peperit Obed patrem Iesse, avum David. Recte igitur sanctus Matthaeus per Evangelium gentes ad Ecclesiam vocaturus, auctorem ipsum Dominum gentitis congregationis, alienigenarum generationem secundum carnem assumpsisse memoravit; ut iam tunc esset indicium quod illa generatio ederet gentium vocatorem, quem sequeremur omnes ex alienigenis congregati, relinquentes (1603B) paterna, et dicentes ei qui nos ad Dei cultum vocaret, verbi gratia Paulo, aut cuicumque episcopo: Populus tuus, populus meus: et Deus tuus, Deus meus (Ruth. I, 16). Ergo Ruth, sicut Lia et Rachel, oblita populum suum, et domum patris sui, solvens vinculum Legis, ingressa est in Ecclesiam. 34. Solvit autem calceamentum, qui non accepit Ecclesiam. Et Moysi dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur. Solus ille non solvit, qui verus est sponsus. Et ideo dicit Ioannes: Cuius non sum dignus solve re corrigiam calceamenti eius. Ergo et hic typus est, et aedificavit domum Israel. 35. Quam vero commemoratio eius Dominicae prosapiae fuerit inserenda, declarat mysterii altioris (1603C) expressio, qua prophetatum est ex genere eius in Ephrata Christum esse generandum, cum dicitur: Det tibi Dominus . . . . . facere virtutem in Ephrata, et sit nomen in Bethlehem (Ruth. IV, 11). Quae est enim virtus, nisi quae per Christum gentium populos congregavit? Quod autem nomen, nisi illud quod Bethlehem patria Domini secundum carnem nascentis est facta? Unde per prophetam dictum est: Et tu Bethlehem Iudaeae, non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2). Videmus igitur mulierum commemorationi historiam, mores, mysterium convenire. (1604A) . 36. Neque tamen abnuo cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter maiores Dominici generis computatos: quorum commemorationem sanctus Lucas declinare desiderans, alium quemdam successionum ordinem tenuit: neque Achab, neque Iechoniam, neque postremo Uriae uxorem nominandos putavit; ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet. Sed ut illi consilii sui ratio subsistit: ita etiam sancti Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret. Nam cum evangelizaret Dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni; ne huius quidem putavit exsortem asserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret iniuriam: simul ne puderet Ecclesiam (1604B) de peccatoribus congregari, cum Dominus de peccatoribus nasceretur. Postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis maioribus inchoaret; ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse virtuti: nec se insolens de sui se generis nobilitate iactaret, neve parentum crimina verecundior erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore virtutis. 37. An vero sanctus David, licet multa eius in mysterium figurentur, non eo praecelsior, quod hominem se esse cognovit, et commissum super abrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae putavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem virtuti propriae debere confidere? Habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei favore non possit. (1604C) Et plerumque in illustribus et beatis viris gravia peccata fuisse reperies; ut quasi homines tentationi patuisse cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur. Si enim David quia praesumptione virtutis elatus dixerat: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5): et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7); statim insolentiae huius poenam subiisse se memoravit, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid., 8): si ipse Dominici generis auctor insolentiae excepit offensam; quanto magis nos caeteri peccatores, quibus nulla suffragatur praerogativa meritorum, insolentiae scopulum (1605A) timere debemus, in quo naufragium sit bonorum; praesertim cum tantus vir nobis et magisterii auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quamdam ad repropitiandum Dominum in posterioribus canendam putavit, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei (Psal. CXXX, 1): et Dominus a dextris meis, ne commovear (Psal. XV, 8); scivit enim quando se sibi credidit, esse se lapsum. Denique nihil aliud esse in homine designavit, nisi quia Deum novit. Sic enim habes: Quid est homo, quod innotuisti ei: aut filius hominis, quia computas eum (Psal. CXLIII, 3)? Si ergo David insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uriae magisterium istud affectandae humilitatis adsciscitur. (1605B) . 38. Et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, videamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio, qui ante coniugio suo plebem gentium vindicabat, alii Ecclesia viro nupserit, vero David. David enim vocatus est Christus, in parentis nomen adscitus, iuxta quod scriptum est: Inveni David servum meum (Psal. LXXXVIII, 21); cui nupsit Ecclesia, quae Verbi semine, et Spiritu Dei plena, Christi corpus effudit, populum scilicet Christianum. Est ergo mulier, quae vivente viro alligata est legi: et ideo mortuus est vir eius; ut non esset adultera, si esset cum alio viro. Mysterium igitur in figura, peccatum in historia: culpa per hominem, sacramenta per verbum. De qua historia quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum videtur. Meritoque sanctus (1605C) David de hac historia mysticum psalmum quinquagesimum scripsit propter Bersabee nuptias, dicens: In plurimum lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4). Si iniquitatem suam Dei amicus agnoscit, et meritis suis obstare delictum: si denique Deo se peccasse confitetur; cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis commentum, non confessio sit pudori? . 39. Ergo cum David Bersabee historiam non praetermiserit in suis Psalmis; ut in ea vel mysterium, vel actum perfectae poenitentiae nos doceret, iure videmus etiam in generationibus Dominicis non praetermissam; quia et ipse David qui eam accepit in uxorem sibi, generationis Dominicae secundum carnem praecessor asseritur. Cuius speciale, ut diximus, (1605D) meritum; ut Ecclesiae in hoc mysterio videret exortum, et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur. Alterum enim ad Ecclesiam pertinet, (1606A) quod dixit: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). Alterum specialiter ad Dominici corporis sponsionem, quod oraculo manifestissimo revelatur, cum dicitur: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ibid. , 11). Noli tamen tanto negligens esse promisso; non enim sine definitione datum est. Sed si custodieris testamentum, et testimonia servaveris Domini, quae in Evangelio se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit aeternae. Haec de uxore Uriae. 40. De Achab autem satis claret, cui uxor Iezabel (III Reg. XVI, 31): et de Iechonia de quo satis idoneus auctor est Hieremias, maximi reum esse delicti: cui etiam quod habuit nomen, eripuit. Et ideo qui Ioachim in Regnorum libris dicitur (IV Reg. (1606B) XXIV, 1), Iechonias ab Hieremia est nominatus, dicente eo, Abiectus est Iechonias ut vas, non est usus in eo; propter quod proiectus est ipse, et semen eius. Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum; quia non exsurget ex semine eius sedens in throno David, princeps adhuc in Iuda (Ierem. XXII, 28-30). Eo enim regnante, Iudaeam Babylonii vastaverunt, neque postea umquam de semine eius regnum quisquam in Iudaea potuit obtinere. Postea enim populus de captivitate dimissus, sub sacerdotibus et tetrarchis fuit. Unde etiam usque ad Christi generationem mansere tetrarchae, ne ipsi quidem, quantum historia docet, regalis dignitatem generis reservantes. 41. Fertur enim ab his, qui sive argumentati, sive (1606C) simpliciter docentes, sive vere astruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonem urbem Palaestinae ingressi, de fano Apollinis quod vicinum muris erat, Antipatrum Herodis cuiusdam Hieroduli filium inter alios abduxere captivum, quem pater redimere propter paupertatem nequivit. Is igitur imbutus disciplinis et mysteriis Iudaeorum, Hyrcano Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit: et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit. Occiso autem Antipatro propter felicitatis invidiam, filius eius Herodes postea sub Antonio senatusconsulto Iudaeis regnare praeceptus est. Cuius Herodes filius et alii tetrarchae. Quod ideo ex Graecorum historiis putavimus transferendum, ut clareat (1606D) Herodem nullo affinem generi Iudaeorum, regnum adulterina fraude quaesisse. Denique conscius ignobilitatis suae, ne qua posteris suis vel de praescripto (1607A) veteri quaestio moveretur, scripturas eorum incendit, exstimans quod si indicia de publico sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere posset, quin de patriarcharum vel proselytorum veterum genere demanaret. Sed ut pleraque curae humanae sunt, cognitioni hoc et indagini veritatis praeiudicare non potuit. 42. Ne nobis tamen possit praeiudicare videamus, qui veri regalisque generis dicimus Christum, et per veros et nobiles reges actum Domini genus. Sed ubi adulterina regnum affectavit propago, successionem nobilitatis suae, non potentiae, sed generationis ordo servavit. Tamen ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. Quomodo ergo Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. (1607B) CXXXI, 11)? Quomodo et angelus de eo dicit, quod Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Iacob (Luc. I, 32)? Quomodo regnare promittitur, nec ostenditur? Aut quomodo ex semine Iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? Si enim Christus regnavit, ex semine autem Iechoniae Christus est, propheta mentitus est, mentita sunt et oracula. Sed illic futuros ex semine Iechoniae posteros non negatur; et ideo de semine eius est Christus: et quod regnavit Christus, non contra prophetiam est; non enim saeculari honore regnavit, nec in Iechoniae sedibus sedit, sed regnavit in sede David. 43. Verum cum ipse Iechonias Davidsederit sedem, quemadmodum solvitur quod dictum est, quia David sedem Iechoniae posteri non sedebunt, (1607C) cum eadem sedes fuisse videatur amborum? Itaque et nos sedem David fuisse negare non possumus; non eamdem tamen regis David sedem Christus, quam Iechonias sedit; immo nec quisquam alius ex genere David sedem eius potuit sedere, quam Christus; quia nec in alio semen eius aeternum est, sed in Christo, sicut Deus ipse iuravit dicens: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38). Quem igitur dicit hic? Non Salomonem utique, non Roboam, non Nathan, sed illum de quo solo potest dicere: Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. Ipse invocabit me, Pater meus es tu (Ibid., 26 et 27); et Ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut (1607D) dies coeli (Ibid., 30). Non utique hunc thronum Salomon sedit, non Roboam, non Iechonias. Vis scire quis sederit? Hic est de quo dicit angelus ad Mariam: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis (Luc. I, 31 et 32). Si angelo non credis, ipsi saltem Domino crede dicenti: Tu dicis, quia (1608A) ego sum rex (Ioan. XVIII, 37). Numquid ergo et ipse mentitus est, quia regnare se dixit, qui non regnavit in terris? Quomodo Scriptura solvitur, quae regnare eum dicit, et regnare non astruit? . 44. In abruptum disputationis venimus, haeremus in vado, et quodam veritatis naufragio fluctuamus. Excitemus igitur Christum, ipsum interrogemus, ipse respondeat. Interrogemus Scripturas. Invenimus quia regnum Domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ibid., 36). Qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum, ostendit esse supra mundum. Ita et erat regnum eius, et non erat: non erat in saeculo, erat supra saeculum. Erat ergo regnum aliud veri David, quod solus Christus accepit: et erat semen aliud David, quod in aeternum manet, de quo solus generatus est Christus, (1608B) qui solus verus filius David, cuius etiam solus nomen accepit, iuxta quod scriptum est: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21). Quod utique non de propheta David, sed de Domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: Posui adiutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo (Ibid., 20). Solus enim potens, solus electus est Christus. Sanctorum enim maius in fide, quam in generatione semen est. Et ideo Apostolus: Si enim qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae. (Galat. III, 7). 45. Illud quoque non praetermittendum putamus, quod a David temporibus usque ad Iechoniam, hoc est, usque ad captivitatem, cum decem et septem fuerint reges Iudaeae, quatuordecim generationes (1608C) sanctus Matthaeus posuerit: et rursus ab Iechonia usque ad Ioseph cum viritim generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse memoraverit. Sic enim habes: Omnes generationes, ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim (Matth. I, 17). Et primum oportet cognoscere, quod ante iam diximus, posse plures esse successiones, et pauciores generationes. Possunt enim diutius vivere aliqui, et serius generare, aut certe penitus exsortes generationis existere. Itaque non quae regum, eadem generationum tempora. (1608D) Unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putavit pertinere, praeteriit. Nam si propositum esset ei successiones describere, rationabiliter moveremur, cur cum Regnorum libris et Paralipomenis conveniat, quod post Ioram Ochozias regnaverit, et Iodam, et Amasias: Amasiae autem successerit Ozias; sanctus Matthaeus tres illos reges praeterierit, Ochoziam, Iodam et Amasiam, et post Ioram Iosaphat subiecerit. (IV Reg. VIII, et deinceps; II Par. XXII, (1609A) et deinceps). Sed no eum in regum successione, sed in generatione subiecit. Denique generationum relatorem se fuisse memoravit: potuit autem fieri ut et Ioram tardius generaverit, et Iosaphat serius perceperit regnum; atque ita Ioram patri suo, cui in potestatem non successit, in generatione successerit. 46. Quod vero post Iechoniam duodecim generationes enumerasse videtur Evangelista, si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim usque ad Ioseph numerantur, non usque ad Christum. Tertius decimus est Christus. Sed nihil refert utrum in duabus generationibus, an in una mendacium sit. Tamen ne hic quidem caecum aliquem scopulum aut naufragium invenias veritatis. Duos Ioachim, (1609B) hoc est, duos Iechonias fuisse historia indicat: unum ante transmigrationem, alterum in ipsa transmigratione generatum, id est, patrem et filium. Ergo pater inter generationes superiores est computatus, qui successit Iosiae: filius inter posteriores, qui successit patri, id est, nepos Iosiae. Duos autem fuisse Regnorum libri indicant. Sic enim scriptum est: Et imperavit Pharao super Israel, Ioachim filio Iosiae regnante in Iudaeo pro Iosia patre suo; et convertit nomen Ioachim in regnando, et undecim annos regnavit in Hierusalem (IV Reg. XXIII, 34 et 36). Quibus subiecit: Et reliqua verborum Ioachim, et omnia quae fecit, nonne scripta sunt in libro verborum, et in diebus eorum, qui regnaverunt in Iudaea? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; et regnavit Ioachim filius (1609C) eius pro eo . . . . Filius decem et octo annorum erat Ioachim, et cum regnaret, tribus mensibus regnavit in Hierusalem: nomen matris eius Mesola . . . . . et omnia quae fecit sub oculis Domini pater eius, et ipse fecit: et in diebus eius ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Hierusalem (IV Reg. XXIV, 5 et seq.). Vides igitur quod alius fuerit Iosiae filius, alius nepos: filius ille, cui Hieremias nomen imposuit, nepos iste qui patris vocatus est nomine. Et bene sanctus Matthaeus a Propheta (1610A) noluit discrepare, ut non Ioachim, sed Iechoniam nominaret. Simul, ut supra diximus, maiorem fructum Dominicae pietatis astruxit, si generis nobilitatem non in omnibus Dominus requisivit: sed de captivis et peccatoribus congrue nasci voluit, qui remissionem veniebat praedicare captivis. Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque signavit; quod uterque Iechonias dictus sit. Ita addito iuniore Iechonia, generationes quatuordecim computantur. Ergo illa Matthaeus. 47. Pulchre autem Lucas quoniam filios Iacob plures non poterat comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur; licet in aliis, id est longe posterioribus, patriarcharum tamen nequaquam nomina praetermittenda arbitratus sit, (1610B) sed prae caeteris eligenda, Ioseph, Iudae, Simeonis, et Levi (Luc. III, 30). Quatuor enim genera in his quorum isti posteri sunt, cognoscimus fuisse virtutum. In Iuda, id est, illo superiore, Dominicae per figuram passionis mysterium fuisse prophetatum (Gen. XLIX, 11): in Ioseph praecessisse castitatis exemplum (Gen. XXXIX, 7): in Simeon vindictam laesi pudoris (Gen. XXXIV, 25): in Levi officium sacerdotis (Num. III, 6). Per Nathan quoque expressam advertimus prophetiae dignitatem (II Reg. XII, 1); ut quia unus omnia Christus Iesus, in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa praecederent. 48. Noe quoque iusti inter Dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti; ut quia aedificator Ecclesiae nascebatur, eum sui generis (1610C) auctorem praemisisse videatur, qui eam in typo ante fundaverat (Gen. VI, 14). Nam de Mathusala quid dicam, cuius ultra diluvium numerantur anni (Gen. V, 27); ut quoniam solus est Christus, cuius vita nullam sensit aetatem, in maioribus quoque suis non sensisse diluvia videretur. Enoch vero nonne manifestum et pietatis Dominicae et divinitatis indicium est; eo quod nec mortem senserit Dominus, et ad coelum remeaverit, cuius generis auctor (1611A) raptus ad coelum est? Unde manifestum est, et Christum potuisse non mori, sed noluisse; ut nobis mors illa prodesset. Et ille quidem raptus est, ne malitia mutaret cor eius: Dominus autem quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat, naturae suae maiestate remeavit. Siletur sane parricida fratris; neque enim rationabile erat ut eum qui percusserat fratrem (Gen. IV, 8), inter Domini numeraret auctores; cum servulos iste servaverit, ut fraterni eos nominis honore donaret: iste non servaverit, nec fratri pepercerit. Sed nec illud otiosum, quod Seth praeteritus non est (Gen. V, 3), quem posteriore Adam generatione suscepit; ut cum duae sint populi generationes, signaretur in typo Dominum Iesum Christum in posteriore potius quam priore (1611B) generatione numerandum. 49. Iam de ipso Adam qui iuxta Apostolum (Rom. V. 14) figuram accepit Christi, quid pulchrius potuit convenire, quam ut sacrosancta generatio a Dei Filio inciperet, et usque ad Dei Filium deduceretur: creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur: ad imaginem factus (Gen. I, 27) praeiret, propter quem Dei imago descenderet? Et si mysterium primi discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali, fallente diabolo, Eva suadente, ille gustavit (Gen. III, 6); ut iste nobis priusquam sciret malum, eligeret bonum, dirique serpentis insidias Ecclesia suadente, evacuaret, iuxta quod scriptum est: Quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae ut eligat quod bonum est (Esai. VII, (1611C) 16). Et, priusquam sciat vocare patrem aut (1612A) matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Esai. VIII, 4). Hic enim est puer cuius incunabula Magi spoliis orientalibus referserunt (Matth. II, 11); quia gens ante Christum incredula, de exuviis idolorum, mutata iam fide, manubias obtulit Domino triumphales. 50. Haec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putavi prolixius prosequenda; ne quis cum ista in Evangelio minus attento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret: quae sancti evangelistae ad maiora miracula, et diviniora Domini gesta properantes, perstringenda brevius, quam diffundenda uberius putaverunt. Eorum igitur more, qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes, (1612B) videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus: verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur, quasi puer machaeram, tractare per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret. Infirmos enim tela sua vulnerant, nec potest bene uti armis, qui ea ferre non noverit. Et ideo circa fidem vir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam, nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae virtute iuventutis amissa, coronam gloriosi certaminis non requirat, et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat, aut anserem, aevo fessa minorum avium implumes fetus (1612C) requirat, qui solidiorem cibum afferre non possint. .