- . . .
(PL 15 1699)
(1699A) (Vers. 27). (1699) Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. 1. Semper Dominus sicut ad praemia erigit futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre: negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque, quamvis excelsa virtus, futuris praesentia commutat. Difficile quippe videtur hominibus, ut spem periculis emant: damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. Ergo bonus et moralis magister ne quis desperatione frangatur aut taedio; quoniam vitae dulcis illecebra constantem (1699B) quoque mulcet affectum, continuos vivendi successus fidelibus pollicetur: frigent enim solatia sub metu mortis, magnusque amor vitae aegre blanditias spei cum appetitae salutis terrore compensat. Non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et virtuti praemium, et infirmitati remedium; ut praesentibus sustineatur infirmitas, virtus futuris. Si fortis es, contemne mortem: si imbecillis es, fuge. Sed nemo potest fugere mortem, nisi vitam sequatur. Vita tua Christus est, ipsa est vita quae mori nescit. 2. Itaque si volumus mortem non timere, stemus ubi Christus est; ut et de nobis dicat: Vere sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem. Non satis est stare, nisi ubi Christus est, stetur; soli enim non (1699C) queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. In quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, ne tenuem quidem sensum habituros mortis, qui Christi videantur meruisse consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animae possessione teneatur. 3. Sed quid est gustare mortem? Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors sit; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. CXXVI, 2): sunt etiam Aethiopum populi qui acceperunt in escam draconem (Psal. LXXIII, 14). Absit a nobis venenum draconis vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui descendit de coelo. Panem illum manducat, qui ea quae scripta sunt servat. Sunt ergo qui mortem non gustent, donec videant regnum (1699D) Dei. Sunt etiam qui mortem non videant, sicut scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? . 4. Sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? Quamvis de Enoch et Elia nullam mortem corporis acceperimus, (1700A) et de Evangelista Ioanne Dominus dixerit: Sic eum volo manere donec venio (Ioan. XXI, 22); tamen quoniam non de uno Ioanne hoc putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum; non hic mors corporis, sed animae denegatur. Sunt enim qui mortui vivunt; quoniam sunt qui viventes mortui sunt, sicut vidua illa quae vivens mortua est (I Tim. V, 6), sicut scriptum est: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Si ergo vivus quis in infernum descendit ( peccato enim mortuus in inferni descendit habitaculum), sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo vivendi, sicut Abraham, Isaac, et Iacob, quos vivere divinae sententiae auctoritate comperimus; quoniam cum sit Deus Abraham, Isaac, et Iacob, (1700B) non utique mortuorum est Deus, sed viventium (Matth. XXII, 32). 5. Itaque non de uno, sed de pluribus dicit; neque enim Petrus mortuus est, cui iuxta Dominicam sententiam inferi porta praevalere non potuit (Matth. XVI, 18). Nec Iacobus et Ioannes mortui filii tonitrui (Marc. III, 17), quibus in usum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subiacent. Esto ergo et tu Petrus, devotus, fidelis, pacificus; ut portas Ecclesiae aperias, et portas mortis evadas. Esto filius tonitrui. Dicis: Quomodo possum esse filius tonitrui? Potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. Potes esse filius tonitrui si te terrena non moveant, sed ipse potius ea quae terrena sunt, mentis tuae virtute concutias. Tremat te terra, (1700C) non capiat: vereatur caro potestatem animi tui, et concussa subdatur. Eris filius tonitrui, si fueris filius Ecclesiae. Dicat et tibi de patibulo crucis Christus: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 27). Dicat et Ecclesiae: Ecce filius tuus (Ibid., 26); tunc enim incipis esse filius Ecclesiae, cum in cruce victorem videris Christum. Nam qui crucem scandalum putat, Iudaeus est, Ecclesiae filius non est: qui crucem stultitiam putat, Graecus est. Ille autem est Ecclesiae filius, qui crucem triumphum putat, qui crucem Christi triumphantis agnoscit. 6. (Vers. 28.) Ergo ut scias quia Petrus, Iacobus et Ioannes mortem non gustaverunt, gloriam resurrectionis videre meruerunt; solos enim tres istos post haec fere verba in diebus octo assumpsit, et (1700D) duxit in montem. Quid est quod iste dicit: In diebus octo post haec verba? Ne forte quia is qui verba Christi audit et credit, resurrectionis tempore gloriam Christi videbit; octava enim die facta est resurrectio; unde et plerique psalmi in octavam inscribuntur (Psal. VI et XI). Aut forte ut ostenderet nobis (1701A) quia dixerat quod is qui propter Dei verbum perdiderit animam suam, salvam faciet eam; quoniam promissa sua in resurrectione restituat. 7. Sed Matthaeus et Marcus post dies sex assumptos hos esse memorarunt (Matth. XVII, 1; Marc. IX, 1). De quo possemus dicere, post sex millia annorum; Mille enim anni in conspectu Dei tamquam dies una (Psal. LXXXIX, 4): sed plures quam sex millia computantur anni: et malumus sex dies per symbolum intelligere, quod sex diebus mundi opera sunt creata; ut per tempus opera, per opera mundum intelligamus. Et ideo mundi temporibus impletis, resurrectio futura monstratur: aut quia is qui supra mundum ascenderit, et huius saeculi momenta transcenderit, velut in sublimi locatus, futurae resurrectionis (1701B) fructum exspectabit aeternum. 8. Transcendamus igitur opera mundi; ut possimus facie ad faciem Deum videre. Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9). Si in montem ascendit qui evangelizat Sion, quanto magis qui Christum evangelizat, et Christum in gloriam resurgentem? Fortasse enim in corpore eum multi videant; multi enim secundum carnem cognovimus Christum: nunc autem iam non novimus. 9. Multi cognovimus, quia multi vidimus. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. LIII, 3). Tres autem soli et tres electi ducuntur in montem. Putarem in tribus mystice genus hominum comprehensum; quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. (1701C) Aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis pervenire gratiam qui Christum confessi fuerint, merebuntur; quia impii in iudicium non resurgunt, sed tanquam habito iudicio puniuntur (Psal. I, 5). Tres igitur eliguntur, qui ascenderent montem; quia et duo eliguntur qui cum Domino viderentur. Utrinque sacratus numerus. Et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis gloriam videre, nisi qui integrum mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit. Petrus ascendit, qui claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19): Ioannes quoque, cui committitur Domini mater (Ioan. XIX, 2): Iacobus etiam, qui primus solium (1702A) sacerdotale conscendit. 10. (Vers. 10.) Inde apparent Moyses et Elias, hoc est, Lex et prophetia cum Verbo; neque enim Lex potest esse sine Verbo: neque propheta, nisi qui de Dei filio prophetarit. Et illi quidem filii tonitruicorporali gloria Moysen quoque et Eliam speculati sunt: sed etiam nos quotidie videmus Moysen cum Dei Filio; videmus enim Legem in Evangelio cum legimus: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Videmus Eliam cum Dei Verbo, cum legimus: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14). Unde bene Lucas addidit, quia:
(Vers. 31.) Dicebant excessum eius quem completurus erat in Hierusalem. . 11. Docent enim te de excessu eius mysteria. Et (1702B) hodie Moyses docet, et hodie Elias loquitur, et hodie in maiore gloria videre possumus Moysen. Quis enim non potest, quando et populus Iudaeorum eum videre potuit, immo vidit? Vidit enim in gloria faciem Moysi (Exod. XXXIV, 30, et seq.): sed velamen accepit, sed in montem non ascendit. Et ideo erravit, quia solum Moysen vidit, Dei Verbum simul videre non potuit. 12. Revelemus igitur nos faciem nostram; ut revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem reformemur. Ascendamus in montem, deprecemur Dei Verbum; ut in specie et pulchritudine sua nobis appareat, et confortetur, et prospere procedat, et regnet. Et haec enim mysteria sunt, et altius referuntur; etenim pro tua possibilitate aut minuitur (1702C) tibi Verbum, aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in Dei Verbo: sed Dei Verbum quasi quodam apparet in corpore, non habens suam speciem, neque decorem, et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras: apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine, litterarum opertus involucris, virtute spiritus non refulgens. Sed si dum hominem consideras, de Virgine credas esse generatum, et paulatim aspiret fides, quod de spiritu Dei natus sit, incipis montem ascendere. Si in cruce positum (1703A) triumphantem de morte videas, non peremptum: si videas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidorum, monumenta aperta sunt, mortui surrexerunt; ut esset indicio quia gentilis populus qui mortuus erat Deo, tamquam reseratis sui corporis tumulis, infuso crucis lumine resurrexit: si hoc videas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram Verbi gloriam cernis. 13. Vestimenta eius alia deorsum sunt, alia sursum. Et fortasse vestimenta Verbi, sermones sunt Scripturarum, et quaedam intellectus indumenta divini; quia sicut ipse Petro, Ioanni, et Iacobo in altera specie apparuit, et vestitus eius albus refulsit (Vers. 29); ita et oculis tuae mentis iam divinarum lectionum sensus albescit. Fiunt igitur verba divina (1703B) sicut nix, vestimenta Verbi candida nimis, qualia fullo super terram facere non potest. 14. Quaeramus hunc fullonem, quaeramus hanc nivem. Legimus ad villam fullonis ascendisse Esaiam (Esai. VII, 3). Quis est iste fullo, nisi forte ille qui delicta nostra lavare consuevit? Denique ipse dixit, Si fuerint delicta vestra sicut phoeniceum, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18). Quis est iste fullo, nisi qui indumenta nostri intellectus abluit, et induit nos indumenta virtutum, ablutisque maculis corporalibus, Soli solet offerre divino? . 15. Audivi etiam (ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus exemplum) duorum prudentium facundiam nivi et apibus comparasse. Inveni quoque dixisse David: Quam dulcia faucibus meis (1703C) verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! Et infra: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Ibid., 105). Verbum Dei lux est, verbum Dei nix est. Super mel quoque et favum est Dei verbum, quod ore divino melle dulcior fluxit oratio, et perspicua, nivis ritu, mollioribus cadunt verba sententiis. Vere hic solus sermo nivibus comparandus, qui de coelo missus in terras, ieiuna nostrorum arva pectorum fecundavit. Quod non usurpatorie praesumptum, sed ex lectionis serie derivatum Deus ipse testatur, dicens: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant velut ros verba mea, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2). 16. Utinam, Domine Iesu, mens mea pluviae tuae (1703D) humore viridescat: utinam terram meam nivis istius candore respergas; ne praepropero calore vernantis corporis arva luxurient, sed potius fotu nivali semina verbi coelestis pressa foecundent! Nix cum cadit, aves coeli ubi inhabitent non habent, et laetior solito tritici proventus exuberat. 17. (Vers. 32.) Vidit hanc gratiam Petrus, viderunt et qui cum illo erant, licet somno gravati fuissent; premit enim incomprehensibilis splendor divinitatis nostri corporis sensus. Nam si solis radium (1704A) e regione oculorum contuentium corporea nequit acies sustinere; quomodo Dei gloriam humanorum ferret corruptela membrorum? Eoque purior et subtilior exhausta concretione vitiorum, corporis habitus in resurrectione formatur. Et fortasse ideo gravati erant somno, ut resurrectionis viderent speciem post quietem. Itaque evigilantes viderunt maiestatem eius; nemo enim nisi vigilans gloriam videt Christi. Delectatus est Petrus, et quem saeculi huius illecebrosa non caperent, gratia resurrectionis illexit. 18. (Vers. 33.) Bonum est, inquit, nos hic esse (hinc et sanctus Paulus ait (Philip. I, 23): Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius ), nec laudasse contentus, non solum affectu, sed etiam factorum devotione praestantior, ad exaedificanda tabernacula tria (1704B) impiger operarius communis obsequii ministerium pollicetur. Et quamvis nesciret quid diceret; tamen pollicebatur officium: quo non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat. Nam quod ignorabat, conditionis fuit: quod promittebat, devotionis. Sed non capit humana conditio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum Deo. Sive in animo, sive in corpore, sive alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. Si Petrus nescivit quemadmodum tu potes scire? Si nescivit, ille qui promisit, et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat; quemadmodum scire nos possumus, desidia quadam mentis intra proseptum carnis inclusi? Denique placuit tanta devotio Deo.
(1704C) (Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos. . 19. Divini spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta. Quae etiam alio comperta est loco, dicente angelo: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Cuius profectus ostenditur, audita Dei voce dicentis:
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite. . 20. Hoc est, non Elias filius, non Moyses filius: sed hic est Filius, quem solum videtis; recesserant enim illi, ubi coepit Dominus designari. Vides hanc non solum insipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam coelestium fidem esse perfectam, Filium Dei scire. Sed quoniam haec iam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium (1704D) nebuloso humore concretam, et coacti aeris caliginem piceam, quae coelum tenebrarum horrore subtexat: sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis, et humentis alluvione imbris immadidet; sed de qua mentes hominum, voce Dei omnipotentis emissa, ros fidei rigavit.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Iesus solus. . 21. Itaque cum tres essent, unus est factus. Tres in principio videntur, unus in fine; perfecta enim (1705A) in fine unum sunt. Denique hoc etiam Dominus Patrem orat, ut omnes unum simus (Ioan. XVII, 21). Nec solum Moyses et Elias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus sumus Christi. Ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus; quia et nos unum erimus in Christo Iesu. Aut fortassis quia Lex et propheta ex Verbo: quae autem ex Verbo coeperunt, in Verbo desinunt: Finis enim Legis est Christus, ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4).
(Vers. 58.) Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant: nam Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. . 22. Non videtur convenire rationi, ut simplicem fidelemque istum arbitremur, qui Domini dignatione respuitur; cum indefessi famulatus obsequium spopondisset: (1705B) sed Dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit affectus. Denique supra ait:
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo. . 23. Quo loco Dominus simplicitatem sine arrogantia docet, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia esse debere: nam et pueri mens provectioris affectu recipienda suadetur; quia dum puer nihil sibi vindicat, formam virtutis exsequitur: et si rationem nescit, culpam ignorat. Tamen quia plerisque non virtus, sed infirmitas videtur sine ratione simplicitas; ut tu veram recipias admoneris, id est, ut exsequaris industria munus naturae. Et ideo ait:
(Ibid.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui (1705C) me misit. . 24. Qui enim imitatorem Christi recipit, Christum recipit: et qui imaginem Dei receperit, recipit Deum. Sed quia imaginem Dei non poteramus videre, facta est ad nos per incarnationem Verbi praesentia; ut reconciliaretur nobis quae supra nos est divinitas. 25. Quod autem propensius studio charitatis Ioannes plurimum diligens, et ideo redamatus plurimum, excludendum putat a beneficio eum, qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur, sed docetur: non reprehenditur, quia amore faciebat, sed docetur; ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam. Et ideo Dominus etsi fortiores remunerat; tamen non excludit infirmos.
(Vers. 50). Sinite eos, et nolite prohibere; qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (1705D) . 26. Bene, Domine, nam et Ioseph et Nicodemus occulti discipuli propter metum, in tempore tamen (1706A) suum tibi officium non negarunt. Sed tamen quia alibi dixisti: Qui non est mecum, adversum me est: et qui mecum non colligit, dispergit; aperi nobis, ne videatur esse contrarium. Et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente discerni. Denique alii dicit, sequere me: alii, vulpes foveas habent. Ille cogitur, iste removetur; ut scias quia devotus admittitur, indevotus excluditur. 27. (Vers. 53-59.) Quod vero discipulos increpavit quia ignem super eos descendere gestiebant, qui non receperant Christum: ostenditur nobis non semper in eos qui peccaverint vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem (23, q. 4, cap. (1706B) Quod Christus). Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur. Simul disce quia recipi noluit ab his, quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset. Cur autem non receperint eum, evangelista ipse memoravit dicens: Quia facies eius erat cunctis in Ierusalem. Discipuli autem (Cf. August. lib. I de Gratia Christi, cap. 46) recipi intra Samariam gestiebant: sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Nec discipuli peccant qui Legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad iustitiam, quia sacrilegos interemerat, et ad preces Eliae ignem descendisse de coelo, ut prophetae vindicaretur iniuria: sed vindicetur qui timet: vindictam non quaerit, qui non timet. Simul (1706C) ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum; quando eamdem sibi potestatem quam propheta magnus emeruit, impetrandi iure praesumunt. Et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de coelo descenderet; quoniam sunt filii tonitrui. 28. Dominus autem mire omnia, nec illum temere se offerentem recepit: nec in hos indevote Dominum refutantes proprium, commovetur; ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta virtus: nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est charitatis: nec excludenda infirmitas, sed iuvanda. Procul a religiosis indignatio: procul a magnanimis cupiditas ultionis: procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio, et incauta simplicitas. Unde et illi dicitur: Vulpes foveas habent: nec obsequium eius admittitur, cuius non (1706D) probatur officium. Circumspectum etenim fidei debet esse hospitium; ne dum infidelibus nostrae domus (1707A) penetralia reseramus, in alienae perfidiae casses improvida credulitate labamur. 29. Sed ne illud improvide praeteriisse videamur, cur hic eos qui possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine Iesu, neget esse prohibendos: secundum Matthaeum autem dicat his: Non novi vos: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23). Advertere debemus non esse distantiam sensus, sententiarumque discordiam: sed illud censeri eo quod non solum officii in clericis, sed etiam virtutis opera requirantur: tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium; etsi non opituletur ad gratiam. Unde nemo iactare se debet, nec purgati hominis sibi gratiam vindicare, in quo aeterni (1707B) nominis virtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui vincitur. 30. Quod potest homo, sinceram exhibeat fidem, et observantiam mandatorum religiosa mente custodiat; ne dicatur ei: Vulpes foveas habent. Fallax quippe animal, et insidiis semper intentum, rapinam fraudis exercet. Nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat. 31. Haereticis autem vulpes comparat. Denique cum gentes vocet, haereticos excludit. Vulpis enim plenum fraudis est animal, foveam parans, et in fovea semper latere desiderans: ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus (1707C) suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat: haereticus in fovea est, ut fraudulenta vulpis gallinae illi evangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? Ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Merito ergo foveas habent, quia domum quam habuerant, perdiderunt. Hoc animal neque mansuescit umquam; unde et Apostolus ait: Haereticum hominem post unam. . . .correptionem devita (Tit. III, 10): neque ulli usui est, aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Ioan. IV, 34). Quin etiam eas a fructibus suis relegat: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (1707D) (Cant. II, 15), hoc est, quae minorem vineam, non maiorem exterminant. Et ideo Samson ad caudas earum faces ligavit, et in messes alienigenarum dimisit (Iudic. XV, 4); eo quod haeretici fructus incendere (1708A) conentur alienos, latratibus magis sonori, quam vocibus expoliti (qui enim Verbum negat, nec vocem habet), ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam vincto caudae facibus, significantes sui finis incendium. 32. Volucres quoque coeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem derivantur, veluti nidos quosdam instruunt in pectoribus improborum; et ideo Filius hominis, quia abundavit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. Etenim dominante versutia, cum simplicitati nullus sit locus, nulla potest in affectibus singulorum divinitatis esse possessio: Caput enim Christi Deus est (I Cor. XI, 3), qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo vim suae maiestatis reclinat: quod esse (1708B) videtur indicio, quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur. 33. (Vers. 59.) Itaque ut advertas Deum non cultus aspernantem esse, sed fraudis: qui repudiaverat fraudulentum, elegit innocentem dicens: Sequere me. Sed hoc dixit ei, cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem de quo dictum est illi: Obliviscere. . . .domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Vide igitur quia Dominus quos miseratur, etiam imprudentes advocat, et postulanti paternae veniam sepulturae respondit:
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei. . 34. Itaque cum religiosum humandi acceperimus (1708C) officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur, nisi ut intelligas humana posthabenda divinis? Bonum studium, sed maius impedimentum; nam qui partitur studium, derivat affectum (Act. VI, 2 et seq.): et qui dividit curam, differt profectum (Luc. X, 4). Ergo prius obeunda quae maxima sunt; nam et apostoli, ne occuparent studium dispensandi, ministros pauperibus ordinarunt: et ipsis cum a Domino mitterentur, neminem in via salutare praescriptum est: non quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret. 35. Quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt, nisi cum ab infidelibus humatur cadaver, cuius ita cor animam perdidit, ut illorum animae (1708D) Deum: sive quia duplex hic intelligenda est mors, una naturae, altera culpae? Est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, et Deo vivimus, sicut Christus qui peccato mortuus est: Quod enim mortuus (1709A) est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). 36. Una est igitur mors, qua copula corporis et animae separatur, non formidabilis, non timenda; cum discessio quaedam nostri videatur esse, non poena: non metuenda fortibus, desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: Quaerent homines mortem, et non invenient eam (Apoc. IX, 6). 37. Est et alia quae saecularium afferat interitum voluptatum: in qua non natura, sed delicta moriuntur. Hanc mortem subimus consepulti baptismate, et mortui cum Christo ab elementis huius mundi, cum actus patimur prioris oblivia. Hanc mortem voluit, cum prophetaret Balaam, ut Deo viveret, et ideo dixit: Moriatur anima mea in animis iustorum, (1709B) et fiat semen meum ut semen eorum (Num. XXIII, 10). 38. Est et tertia mors, quando Christus, qui est vita nostra, nescitur: scire autem Christum vita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit facie ad faciem; Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20), de quo dixit: In umbra eius vivimus in gentibus (Psal. LVI, 2). In umbra alarum eius speravit David, in umbra eius concupivit, et sedit Ecclesia (Cant. II, 3). 39. Si tantum, Domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique veritas afferet? Quemadmodum vivemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa vita? Nunc enim vita nostra abscondita est cum (1709C) Christo in Deo. Cum autem Christus, inquit, apparuerit, vita nostra, tunc et nos cum eo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4). Dulcis illa vita est, quae non habet mortem: haec autem vita corporis habet mortem praevaricatione naturae, quae plerumque etiam desideratur. Habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati: Anima enim quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed vitam carpet aeternam. 40. Ad hanc vitam, fratres, festinemus, moesti in saeculo, quia peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); qui enim non peregrinatur a corpore, peregrinatur a Domino. Multo autem melius dissolvi a corpore, et adhaerere Deo; ut et nos unum simus apud omnipotentem Deum, et unigenitum Dei Filium (1709D) videamus, per resurrectionis gloriam in naturae claritatem assumpti et inviolabilis concordiae animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati; ut compleatur id quod de nobis Dei Filius Patri orando promisit: Ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus (Ioan. XVII, 23). 41. Non ergo paterni funeris sepultura prohibetur, (1710A) sed necessitudini generis divinae religionis pietas antefertur: illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. Aut quia sepulcrum patens guttur est impiorum (Psal. V, 11), memoria eorum abolenda praescribitur, quorum simul cum corpore meritum occidit; nec revocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur. 42. Est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de qua dictum est: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12); et ideo qui bona fide in se sepelit Christum, ut cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet. 43. Est et illa prophetica, ut supra sepulcra maiorum quaedam ponamus (Tob. IV, 18), quae lector (1710B) agnoscis, infidelis intelligere non debet: non quod cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis veneranda communio reveletur. Non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium, communionem nobis cum gentibus mortuis non futuram. Nam cum sacramenta vivorum sint, non videntur mortui, qui habent vitam.
- Cap. X
(PL 15 1710B) Cap. X
(Cap. X. - Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. . 44. Ad septuaginta discipulos dicit, hos quos designavit, et misit binos ante faciem suam. Et qua ratione binos misit? Quia bina missa sunt animalia in arcam, hoc est, cum mare femina: immunda per numerum, sed mundata Ecclesiae sacramento. Quod completum est oraculo quod sanctus Petrus (1710C) accepit, dicente sibi Spiritu sancto: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 15). Et advertit dictum esse de gentibus, quae corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. Hos mundavit Dominus, et passionis suae fecit haeredes. 45. Mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet verbo Dei insita, tamen culturae laborem et sollicitum munus operarii requirebat; ne aves coeli sparsa semina dissiparent, ita: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Esai. LXV, 25). 46. Contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis devorentur. Sed bonus pastor lupos gregi suo timere non novit: ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim (1710D) boni pastoris efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. Mittit ergo agnos inter lupos, ut compleretur illud: Tunc lupi et agni simul pascentur. . 47. Et quoniam proxime de vulpe nobis non ingratus tractatus evasit, si iudicium vestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum (In Luc. cap. IX), praesumo quod profunda mysteria quae luporum (1711A) specie velantur, studiorum vestrorum possim aperire suffragio. In specie vulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. Hos non suscipit Dominus, sed a suo nido arcet et prohibet. Lupi quid significare videantur debemus advertere. 48. Bestiae nempe sunt quae insidiantur ovilibus, circa pastorales versantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ovium guttur invadunt, ut cito strangulent: feri, rapaces, iidemque natura corporis rigidiores; ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe luduntur. Tum praeterea si quem priores hominem (1711B) viderint, vocem eius quadam naturae feruntur vi eripere: si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur. Et ideo cavendum mihi est ne si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius vidisse credantur, et solemne vocis extorsisse suffragium. 49. Nonne lupis istis haeretici comparandi sunt, qui insidiantur ovilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? Semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi saevae nebulis interpretationis obducere, et quantum in ipsis est fuscare, conantur. Versantur ergo circa caulas; stabula tamen Christi intrare non audent. Et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non vult eos Christus inducere, in quo curatus est ille (1711C) qui de Hierusalem descendens incidit in latrones: quem vulneribus alligatis, infuso oleo et vino, imponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum, et sanandum stabulario dereliquit (Luc. X, 30 et seq. ). Non accipiunt ergo medicinam, qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent. 50. Explorant pastoris absentiam, et ideo pastores Ecclesiarum vel necare, vel in exsilium agere contendunt; quia praesentibus pastoribus oves Christi incursare non possunt. Spoliare ergo gregem Domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi, nequaquam solent a suo errore deflectere. Et ideo Apostolus ait: Haereticum hominem post unam . . . . correptionem devita (Tit. III, (1711D) X), sciens quia subversus est, qui eiusmodi est. Hos (1712A) Scripturae verus interpres Christus illudit; ut inanes suos in vanum effundant impetus, et nocere non possint. 51. Qui si quem versuta disputationis suae circumscriptione praevenerint, faciunt obmutescere; mutus est enim qui Verbum Dei non eadem qua est gloria confitetur. Cave ergo ne tibi vocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis; serpit enim, dum latet eius perfidia: si autem commenta impietatis eius agnoveris, iacturam piae vocis timere non poteris. Cave igitur versutae disputationis venena: animam petunt, guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt. Graves sunt morsus haereticorum, qui ipsis graviores et rapaciores bestiis, nullum avaritiae finem impietatisque noverunt. (1712B) . 52. Nec vos moveat quod formam praetendere videntur humanam: et si foris homo cernitur, intus bestia fremit. Et ideo eos lupos esse non dubium est, iuxta Domini Iesu divinam sententiam, qui ait: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium: intus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16). Si quis ergo specie movetur, fructum interroget. Audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius agnoscis. Vestitum ovis habet, facta praedonis. Foris ovis, intus lupus est: qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora, circumvolat quaerens quem devoret. Nonne vobis videtur lupus, qui humanae necis insaturabili crudelitate fidelium morte populorum (1712C) rabiem suam explere desiderat. 53. Ululat iste, non tractat, qui negat vocis auctorem, et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur Dominum Iesum aeternae praesulem vitae. Audivimus eius ululatus, cum in orbem gladius mitteretur. Dentes asperos, ora tumida praeferebat, et putabat quod vocem omnibus abstulisset, quam solus amiserat. Et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet Dominus quid sequamur, dicens:
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta. . 54. Quid sit, sacculum non esse portandum, alibi evidenter expressit; scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos Dominus: Nolite possidere aurum, (1712D) neque argentum (Matth. X, 9). Si prohibemur aurum (1713A) possidere, quid eripere, quid auferre? Si quod habeas, donare praeceperis, quemadmodum congeris quod non habebas? Qui praedicas non furandum, furaris? Qui dicis non maechandum, moecharis? Qui exsecraris idola, sacrilegium facis? Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur (Rom. II, 21-24). 55. Non sic apostolus Petrus, qui primus Dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in vacuum Domini effusa mandata; cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: Argentum atque aurum non habeo (Act. III, 6). Ille gloriatur quod non habeat argentum neque aurum: vobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? (1713B) Est ergo et pauperies gloriosa; quia est et beata, sicut scriptum est: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). Tamen non tam hoc gloriatur Petrus, quod argentum et aurum non habeat, quam quod servet mandatum Domini, qui praecepit: Nolite possidere aurum; hoc est dicere: Vides me Christi esse discipulum, et aurum a me requiris? Aliud nobis multo pretiosius auro donavit, ut in nomine eius operemur. Itaque non habeo quod non dedit, sed quod dedit habeo: In nomine Domini Iesu, surge, et ambula (Act. III, 6). 56. Sicut ergo qui horrea vult congerendis aedificare frumentis, Dominicae sententiae auctoritate reprehenditur (Luc. XII, 26): ita qui sacculum vult auro parare condendo, naevum reprehensionis incurrit. (1713C) . 57. Non peram, neque calceamenta. Utrumque de corio mortui animantis confici solet: nihil autem in nobis Dominus Iesus mortale vult esse. Denique ad Moysen dicit: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Mortale igitur atque terrenum calceamentum iubetur solvere, cum mitteretur ad populum liberandum; huius enim minister muneris timere nihil debet, nec a suscepto officio, mortis periculo retardari. Ipse enim cum defensionem fratrum, hoc est, Iudaeorum voluntarius recepisset, calumniae terrore revocatus est ab incoepto, et fugit ex Aegypto (Exod. II, 15). Et ideo cum Dominus affectum eius probasset, conditionem autem vidisset infirmam, animi eius mentisque vestigium mortalibus vinculis censuit (1713D) exuendum. . 58.
(1714A) Quod si quem movet qua ratione in Aegypto calceati iubentur edere agnum (Exod. XII, 11): apostoli autem sine calceamentis ad praedicandum Evangelium diriguntur, is considerare debet quia in Aegypto positus, debet adhuc morsus cavere serpentis; multa enim venena in Aegypto, et qui in typo pascha celebrat, patere potest vulneri: qui autem minister est veritatis, hebetat venena, non trepidat. Denique momordit Paulum vipera in Melita insula, et videntes pendentem de manu eius viperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum: sed ubi inoffensum stare viderunt, Deum esse dicebant, cui venenum nocere non poterat (Act. XXVIII, 3 et seq.). Et ut scias hoc verum esse, ipse Dominus ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, (1714B) et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebunt (Luc. X, 19). . 59. Non virgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putavit (Matth. X, 10). Quid est autem virga, nisi praeferendae potestatis insigne, et ulciscendi instrumentum doloris? Ergo humilis Domini ( in humilitate enim (Esai. LIII, 8) iudicium eius sublimatum est ), humilis, inquam, Domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent: nec potestates exererent, sed doctrinam humilitatis attollerent. Quo loco humilitati putavit etiam patientiam copulandam; quia ipse quoque, iuxta testimonium Petri, cum melediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, (1714C) non repercussit (I Petr. II, 23). Hoc est ergo dicere: Imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentiam verberantium non iniuriae relatione, sed magnanimitate patientiae verberate. Nemo debet quod ipse in alio reprehendit, imitari: graviora contumacibus mansuetudo vulnera refert. Hoc pugno repercussit Dominus verberantem, dicendo: Qui te percutit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Fit enim ut iudicio suo ipse se damnet, et quodam stimulo sui compungatur affectus, qui relatam sibi sedulitatem pro iniuria quam fecit adverterit. 60. Habet tamen quos et cum virga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (1714D) (I Cor. IV, 21)? Hanc virgam etiam Timotheo (1715A) dedit Apostolus, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2). Aut fortasse ante passionem Domini, quae nutantium populorum corda firmavit, necessaria sola fuerit mansuetudo; post passionem correctio. Certe mulceat Dominus, increpet Paulus: suadeat qui potest pectora etiam dura mollire: arguat qui non potest universa suadere. Virgam igitur Paulus ex doctrina Legis assumpserat. Legerat enim: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24). Legerat etiam quia agnum manducantes, baculum in manibus habere praecepto prophetico iubebantur (Exod. XII, 11). Et ideo Dominus in veteri Testamento ait: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33). In novo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret universis, dicens: Si (1715B) me quaeritis, sinite hos abire (Ioan. XVIII, 8). Et alibi habes quia cum apostoli ignem de coelo petere vellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum Dominum intra civitatem suam recipere noluerunt: Conversus increpavit illos, et ait: Nescitis cuius spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere hominum, sed salvas facere (Luc. IX, 55 et 56). 61. Perfectiores ergo sine virga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. Sed et Paulus virgam quidem minatur: sed in spiritu mansuetudinis visitat delinquentes. Denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit, consulit voluntatem: Quid vultis, inquit, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Semel virgam dixit, bis mitiora subiecit, adiiciens (1715C) mansuetudinem charitati. Prius tamen minatus est virgam, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistola ad eosdem Corinthios scribens ait: Testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum (II Cor. I, 23). Audi qua ratione putaverit esse parcendum: Ne iterum, inquit, in tristitia venirem ad vos (II Cor. II, 1). Abiecit virgam, et affectum charitatis assumpsit.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via. . 62. Fortasse quibusdam hoc durum et superbum, nec mansueti et humilis Domini praecepto convenire videatur, quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum, hoc loco mandet discipulis: Neminem salutaveritis in via (Luc. X, 4); cum iste communis sit usus gratiae. Sic inferiores superiorum (1715D) sibi favorem conciliare consueverunt. Gentiles quoque cum Christianis habent huiusmodi officiorum commercia. Quomodo Dominus hunc usum humanitatis avellit? . 63. Sed considera non hoc esse solum: Neminem salutaveritis: sed non frustra additum, In via. Denique et Elisaeus (IV Reg. IV, 29) cum mitteret servum suum, ut baculum eius poneret supra corpus defuncti pueri, mandavit ei ne in via aliquem salutaret; (1716A) festinantem enim eum iubebat pergere, ut celebrandae resurrectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicuius obvii, mandato reflecteretur a munere. Ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur: sed obstaculum impediendae devotionis aboletur; ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana. Pulchra est salutatio, sed pulchrior matura exsecutio divinorum, quae per moram saepe traxit offensam. Ideo autem et honesta prohibentur, ne solemnis gratia obrepat officii, et impediat ministerium, cuius mora culpa sit. 64. (Vers. 8.) Iam illud virtus alia, ne de domo ad domum quis vaga facilitate demigret; ut servemus etiam hospitali in amore constantiam, nec coalitam (1716B) amicitiae necessitudinem facile resolvamus; ut pacis praeferamus nuntium, ut ipse primus ingressus pacis benedictione celebretur: cibo potuque oblato oportere nos esse contentos, vexilla fidei non premenda, et regni coelestis Evangelium praedicandum, excutiendum de pedibus pulverem, si quis recipiendos civitatis hospitio non putaverit. 65. (Vers. 13-21.) Docet etiam graviori poenae obnoxios fore qui Evangelium non sequendum, quam qui Legem iudicaverint esse solvendam; eo quod Tyrus et Sidon si tanta operationum coelestium vidissent miracula, non despexissent remedium poenitentiae. Istam quoque vel affluentiam vel insolentiam saecularem neque coelesti muneri comparandam, neque rursus sine remedio derelinqui, cum (1716C) unicuique sit subsidium poenitendi. Postremo aperit coeleste mysterium, quod placuerit Deo ut parvulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam revelaret. Quod apostolus Paulus stylo pleniore digessit dicens: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit hic mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 20 et 21). 66. Parvulum ergo accipiamus, qui se exaltare non noverit, et phaleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt. Parvulus erat qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (1716D) (Psal. CXXX, 1). Et ut scires parvulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sua, et quadam declinatione iactantiae, addidit: Sed exaltavi animam meam (Ibid., 2). Vides quam excelsus fuerit hic parvulus, quanto virtutum sublimis vertice? Tales nos parvulos vult esse Apostolus, cum dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 18 et 19). (1717A) . 67. (Vers. 22.) Pulcherrimus connectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a Patre suo. Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patris: cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae iure sint propria, non dono collata per gratiam. Addidit:
(Ibid.) Nemo scit quis est Filius, nisi Pater: et quis est Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. . 68. Quem locum in iis quos de Fide scripsi libellis, memini non esse praeteritum (Lib. IV de Fide, cap. 6). Ut scias autem quia sicut Filius Patrem quibus vult revelat, etiam Pater revelat quibus vult Filium, audi dicentem ipsum Dominum Iesum cum (1717B) laudaret Petrum, quod eum Filium Dei esse confessus sit: Beatus es, Simon Bariona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). . 69. (Vers. 25.) Adhaeret his lectio, qua exponuntur hi qui sibi legisperiti videntur, qui verba Legis tenent, vim Legis ignorant: et ex ipso primo Legis capitulo docet esse Legis ignaros, probans quod in principio statim Lex et Patrem et Filium praedicaverit, incarnationis quoque Dominicae annuntiaverit sacramentum, dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . Et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5). 70. (Vers. 28.) Unde Dominus ait ad legisperitum: Hoc fac, et vives. At ille qui nesciret proximum (1717C) suum; quia non credebat in Christum, respondit: Quis est meus proximus? Itaque qui Christum nescit, nescit et Legem. Quomodo enim potest scire Legem, cum veritatem ignoret, cum Lex annuntiet veritatem?
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones. . 71. Ut eum locum qui propositus est nobis, planius possimus absolvere, veterem civitatis Hiericho repetamus historiam. Meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus in libro qui inscribitur Iesu Nave, magna civitas fuerit, muralibus septa parietibus, quae non ferro pervia, non arieti posset esse penetrabilis (Iosue VI, I): in ea Rhaab habitasse meretricem quae exploratores quos direxit Iesus, hospitio recepit, consilio instruxit, postulantibus civibus (1717D) abiisse respondit, abscondit in tecto: et ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligavit (Iosue II, 4 et seq.): urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi iubilantis ululatu consono corruisse (Iosue VI, 20). 72. Videte quemadmodum unusquisque proprium servet officium: exploratores excubias, mysterium meretrix, fidem victor, religionem sacerdos. Hi periculum pro laude non metuunt: illa susceptos nec in periculis prodit: iste sollicitus fidem magis (1718A) servare quam vincere, meretricis prius mandat salutem, quam excidium civitatis: religionis autem insignia arma sunt sacerdotis. Iam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo servatus est, nisi quem meretrix liberavit? . 73. Haec simplicis historia veritatis est: quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, in quam de paradiso, hoc est, de Hierusalem illa coelesti eiectus Adam praevaricationis prolapsione descendit, hoc est, de vitalibus ad infirma demigrans: cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exsilium. Longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata defluxit, incidit in latrones: in quos non incidisset, (1718B) nisi his mandati coelestis devius se fecisset obnoxium. Qui sunt isti latrones, nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseverare non possunt? Hi ante dispoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis, et sic vulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumpsimus indumenta servemus, plagas latronum sentire non possumus. Cave ergo (Cf. Aug. lib. I contra Iul. Pelag., cap. 3) ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit: in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens, vulnera eius acerba curasset. 74. Non mediocris iste Samaritanus, qui eum (1718C) quem sacerdos, quem levita despexerat, non etiam ipse despexit. Nec vocabulo sectae despicias, quem verbi interpretatione miraberis; Samaritani etenim vocabulo custos significatur. Hoc habet interpretatio. Et quis est custos, nisi ille de quo dictum est: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6)? Itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu: ita et Samaritanus, alius foris, alius in occulto. Hic ergo Samaritanus descendens quis est? Scilicet: Qui descendit de coelo, et qui ascendit in coelum, Filius hominis qui est in coelo (Ioan. III, 13)? Videns semivivum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illam quae cursu sanguinis profluens, in medicis erogaverat omne patrimonium suum: Venit secus eum (Luc. VIII, 43 et 44), hoc est, factus est compassionis (1718D) nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione vicinus.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum. . 75. Multa medicamenta medicus habet iste, quibus sanare consuevit. Sermo eius medicamentum est. Alius eius sermo constringit vulnera, alius oleo fovet, alius vinum infundit. Constringit vulnera austeriore praecepto, fovet remissione peccati, sicut vino compungit denuntiatione iudicii.
(Ibid.) Et imposuit, inquit, in iumentum suum. (1719A) . 76. Audi quomodo te imponat: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Esai. LIII, 4): et pastor imposuit ovem lassam super humeros suos (Luc. XV, 5). Homo enim iumento similis factus est; et ideo supra iumentum suum nos imposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus; ut per nostri corporis assumptionem infirmitates nostrae carnis aboleret. 77. Denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta. Est autem stabulum, in quo fessi longo itinere succedere solent. Duxit itaque in stabulum Dominus, Qui suscitat a terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7). 78. Et curam egit (Ibid.); ne aeger ea quae acceperat, nequaquam praecepta servaret. Sed non vacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum (1719B) eo erat, unde descenderat. Itaque:
(Vers. 35.) Altero die. . 79. Quis est iste alter dies, nisi forte ille Dominicae resurrectionis, de quo dictum est: Hic est dies quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 24)?
(Ibid.) Protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. . 80. Qui sunt isti duo denarii, nisi forte duo Testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur? Redempti enim sumus pretioso sanguine; ut ultimae mortis ulcera vitaremus. 81. Hos ergo duos denarios (licet horum quoque librorum quatuor formas non absurdum sit intelligere) accipit stabularius. Quis? ille forsitan qui ait: (1719C) Aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 8); quo curam haberet hominis vulnerati. Stabularius itaque ille est qui dixit: Misit me Christus evangelizare (I Cor. I, 17). Stabularii sunt illi quibus dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae: et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit (Marc. XVI, 15 et 16), salvus utique a morte, salvus a vulnere quod infixum est a latronibus. Beatus ille stabularius, qui alterius vulnera curare potest. Beatus ille cui dicit Iesus:
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi. . 82. Bonus dispensator, qui etiam supererogat. Bonus dispensator Paulus, cuius sermones et epistolae veluti ei rationi quam acceperat, supereffluunt. Moderatum (1719D) Domini mandatum prope immoderato labore mentis et corporis exsecutus; ut multos ab aegritudine gravi spiritalis alloquii dispensatione relevaret. Bonus ergo stabularius stabuli eius in quo agnovit asina praesepe Domini sui, et in quo grex clauditur agnorum; ne frementibus ad caulas rapacibus lupis, facilis in ovilia sit incursus. 83. Spondet ergo mercedem se redditurum. (1720A) Quando reverteris, Domine, nisi in iudicii die? Nam licet ubique sis semper, et stans in medio nostrum, non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo universa caro te aspiciat revertentem. Reddes ergo quod debes. Beati quibus es debitor! Utinam nos simus idonei debitores! utinam quod accepimus, possimus exsolvere; nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! Quomodo reddes, Domine Iesu? Promisisti quidem in coelo bonis copiosam esse mercedem (Matth. V, 12). Reddes tamen et cum dicis: Euge, bone serve, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). 84. Ergo quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi dominum, (1720B) diligamus eum quasi proximum, nihil enim tam proximum, quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi: diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate compatitur. Non enim cognatio facit proximum, sed misericordia: quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam, quam iuvare consortem naturae. 85. (Vers. 38, 42.) Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma virtutis. Subiicitur Marthae exemplo et Mariae: alterius operibus actuosa devotio, alterius religiosa mentis intentio Dei verbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur, iuxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. Studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, (1720C) non ut perfunctoria, sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina verbi coelestis auferri, si secus viam sint seminata (Luc. VIII, 12). Agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus: nec ministerii cura cognitionem verbi coelestis avertat, nec arguas eos, et otiosos iudices, quos videas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adscivit. 86. Nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur: sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat, et multa largitur: et ideo sapientior iudicatur; quia quod principale advertit, elegit. Denique apostoli optimum non putaverunt relinquere Dei verbum, et (1720D) ministrare mensis (Act. VI, 2). Sed utrumque munus sapientiae est; nam et Stephanus plenus sapientia minister electus est (Ibid., 5). Et ideo qui ministrat doctori deferat: et ministrantem doctor invitet et provocet; unum enim est corpus Ecclesiae, etsi diversa membra: alterum altero eget. Non potest dicere oculus manui: Opera tua non desidero: aut iterum caput pedibus, aut auricula se negare esse de (1721A) corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. Sapientia in capite, actus in manibus: Oculi enim sapientis in capite eius (Eccles. II, 14); quia ille vere sapit, cuius animus in Christo est, et cuius interior oculus erigitur ad superna. Et ideo: Sapientis oculi in capite ipsius: stulti autem in calcaneo.
- Cap. XI
(PL 15 1721A) Cap. XI
(Cap. XI. - Vers. 5.) Quis vestrum habens amicum, ibit ad illum media nocte, et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes. . 87. Alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur. Vides enim quod iste qui media nocte perrexit, tres panes ab amico suo postulans, et in ipsa petendi intentione persistens, non defraudetur oratis. (1721B) Qui sunt isti tres panes, nisi mysterii coelestis alimentum? Quod si diligas Dominum Deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. Quis autem amicior nobis, quam qui pro nobis corpus suum tradidit? Ab hoc media nocte panes David petiit, et accepit; petiit enim quando dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62); ideo meruit hos panes quos apposuit nobis edendos. Petiit cum dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7); neque enim timuit ne excitaret dormientem, quem scit semper vigilantem. 88. Et ideo scriptorum memores, noctibus ac diebus orationi instantes, peccatis nostris veniam postulemus. Nam si ille tam sanctus, et qui regni erat necessitatibus occupatus, septies in die laudem Domino (1721C) dicebat, matutinis et vespertinis sacrificiis semper intentus (Psal. CXVIII, 164): quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus, quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus; ut de via lassis, et istius aevi cursu ac vitae huius anfractu graviter fatigatis, panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet? . 89. Nec solum media nocte Dominus, sed omnibus prope docet vigilandum esse momentis; venit enim et vespertina, et secunda, et tertia vigilia, et pulsare consuevit: Beati, itaque, servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). Si ergo desideras ut virtus Dei praecingat se, et ministret tibi, vigilandum est semper: multae enim insidiae sunt bonis, et gravis corporis somnus; (1721D) quia si dormire mens coeperit, vigorem suae virtutis amittit. Excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi: quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit, non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuvari, ut aperiatur ostium sibi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3). Et fortasse illud est ostium quod apertum vidit Ioannes; vidit enim, et dixit: Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo; et vox prima quam audivi tamquam tubam loquentem mecum, et dicentem: Ascende huc, (1722A) et ostendam tibi quae oporteat fieri (Apoc. IV, 1). Apertum est igitur ostium Ioanni, apertum est ostium Paulo; ut nobis panes, quos ederemus, acciperent. Perseveravit ostium pulsans opportune, importune; ut gentes mundani tramitis labore vexatas, alimoniae coelestis ubertate recrearet. 90. Ergo praeceptivus locus frequenter orandi, spes impetrandi, ratio persuadendi, prius in praecepto ponitur, post in exemplo. Qui enim promittit aliquid, spem debet afferre promissi; ut monitis obedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in maius aeternae spem pietatis acquirit; si tamen aequa poscantur, ne in peccatum vertatur oratio. Nec erubuit aliquid saepius postulare, ne vel diffidere de Domini misericordia (1722B) videretur, vel arroganter dolere, quod non prima prece aliquid impetraverit. Propter hoc, inquit, ter Dominum rogavi (II Cor. XII, 8): et ostendit quod frequenter Deus ideo non concedat oratus, quod inutilia iudicet, quae nos profutura credamus.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. . 91. Causa dicti huius ea est, quod in Beelzebub principe daemoniorum eiicere daemonia dicebatur; ut ostenderet regnum suum individuum esse atque perpetuum. Meritoque etiam Pilato respondit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ioan. XVIII, 36). Et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eiici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui: quod spectat ad populum (1722C) Iudaeorum, qui huiusmodi passionibus ad daemonium eiiciendum, daemonii arcessit auxilium. Nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, regnum manere indivisum? Etenim cum in Lege sit populus Iudaeorum, Christus quoque secundum carnem ex Lege sit generatus: quomodo regnum potest Iudaeorum esse perpetuum, quod ex Lege est; cum populus ipse dividat Legem, quando a Legis populo Christus negatur, qui ex Lege debetur? Ita ex parte se fides Iudaicae plebis impugnat, et impugnando dividitur, et dividendo dissolvitur. Et ideo regnum Ecclesiae manebit in aeternum; quia individua fides, corpus est unum: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus (Ephes. IV, 5 et 6). (1722D) . 92. Quanta hic sacrilegi furoris amentia; ut cum Dei Filius ad immundos spiritus conterendos, et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem, et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, dividens spolia eius, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adiumentum ac praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito Dei, vel certe secundum Matthaeum in spiritu Dei daemones excludantur (Matth. XII, 28)! Unde intelligitur individuum quoddam velut corpus esse (1723A) divinitatis et regnum; cum Christus Dei dextera sit. Spiritus autem digiti speciem velut unius secundum divinitatem corporis seriem videatur exprimere. Nonne videtur individuum esse regnum, cum velut corpus sit indivisum? Habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo divinitatis in Christo (Coloss. II, 9). Quod utique et de Patre negare non poteris, et de Spiritu negare non debes. Nec tibi membrorum comparatione notrorum portio quaedam videatur facienda virtutis; individuae enim rei non potest esse divisio: et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est; cum et dextera Dei dicat: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). Sed licet individua divinitas, distincta persona est. 93. Digitus tamen cum dicitur Spiritus, operatoria (1723B) virtus significatur, quod divinorum operum sicut Pater et Filius, ita et Spiritus sanctus operator sit. David enim dicit: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4). Et in trigesimo secundo psalmo: Et spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et Paulus ait: Haec omnia autem operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et id cum dicit:
(Vers. 20). Quod si in Spiritu Dei ego eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. . 94. Simul ostendit imperialem quamdam esse sancti Spiritus potestatem, in quo regnum est Dei. Nos quoque in quibus habitat Spiritus, regalem domum habemus. Unde et in posterioribus dixit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et ideo divinitatis, et dominationis, et imperatoriae maiestatis (1723C) consortem debemus aestimare Spiritum sanctum; quia Dominus est Spiritus: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17).
(Vers. 24). Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida quae non habent aquam, quaerens requiem, et non inveniens. . 95. Hoc de Iudaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam Dominus a regno suo in superioribus segregavit. Unde omnes quoque haereticos et schismaticos Da regno ei, et ab Ecclesia intellige separatos. Et ideo non Dei, sed immundi spiritus omnes schismaticorum haereticorumque liquido claret esse conventus. Itaque in uno homine totius Iudaici populi comparatio est, a quo per legem spiritus immundus exierat. Sed quia in nationibus et gentibus (1723D) per fidem Christi requiem reperire non potuit (immundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore Spiritus sancti humescebant, iacula adversarii ignita restrinxerat), ideo regressus ad plebem est Iudaeorum, quae forensi et perfunctoria specie compta, animo manet interiore pollutior. Neque enim sacri fontis irriguo aut abluebat, aut restinguebat ardorem: meritoque ad eam spiritus redibat immundus, adducens secum septem spiritus nequiores se; quoniam in hebdomada Legis et octavae mysterium sacrilega mente commisit. Itaque ut (1724A) nobis multiplicatur septiformis Spiritus gratia: ita illis immundorum spirituum omnis cumulatur iniuria; universitas enim hoc numero aliquoties comprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus, requievit Deus (Gen. II, 2). Ideo et sterilis septem peperit, et populosa in filiis infirmata est (I Reg. II, 5). Denique ut scias Synagogae populum deformari, ubi Ecclesiae beatitudo laudatur, subiecit:
(Vers. 29, 30.) Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis. . 96. In hoc quoque Iudaeorum plebe damnata, Ecclesiae mysterium evidenter exprimitur, quae in Ninivitis (1724B) per poenitentiam, et in regina Austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur; ut pacifici Salomonis verba cognoscat, Regina plane, cuius regnum est indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus assurgens. Itaque Sacramentum hoc magnum est . . . . de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32): sed tamen hoc maius est; quia illud in figura ante praecessit: nunc autem plenum in veritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est. Ex duobus igitur constat Ecclesia, ut aut peccare nescias, aut peccare desinas; poenitentia enim delictum amovet, sapientia cavet. Hoc in mysterio. 97. Caeterum Ionae signum ut typus Dominicae passionis, ita etiam gravium, quae Iudaei commiserant, testificatio peccatorum est. Simul advertere licet, et (1724C) maiestatis oraculum, et pietatis indicium; namque Ninivitarum exemplo et denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur. Unde etiam Iudaei debent non desperare indulgentiam, si velint agere poenitentiam.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum. . 98. Ergo quia in superioribus Ecclesiam Synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad Ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est, iuxta quod scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105); verbum enim Dei fides nostra est, verbum Dei lux, lucerna est fides. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9). Lucerna autem (1724D) lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit. Haec est lucerna quae accenditur, virtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mua illa possit quae perierat, reperiri (Luc. XV, 8). Nemo ergo fidem sub Lege constituat; Lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: Lex obumbrat, gratia clarificat. Et ideo nemo fidem suam intra mensuram Legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis Spiritus relucet gratia, quam Princeps ille sacerdotum fulgore supernae divinitatis illuminat, ne eam Legis umbra restinguat. 99. Denique lucerna illa quam matutinis vesperuisque (1725A) temporibus, ritu veteri Iudaeorum, princeps sacerdotum solebat accendere (Exod. XXVII, 21), velut sub modio sita Legis evanuit: et civitas illa Hierusalem, quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in convalle fletus posita delitescit: illa autem Hierusalem quae in coelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, Ecclesia non potest tenebris et ruinis huius mundi abscondi: sed fulgens candore solis aeterni, luce nos gratiae spiritalis illuminat.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. . 100. Vides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur: et facile ea quae mens voluit interna (1725B) per sensus et gesta corporis prodi, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent. Unde et in posterioribus (Luc. XXII, 42) non dubium est vocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit Dominus: Calicem quem mihi Pater dedit, non vis ut bibam illum (Ioan. XVIII, 11)? Bibit enim corpus suum, qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet affectu, et quasi in mentem animumque transfundit; ut interioribus exteriorum imbecillitas hauriatur. Cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis aut catini, sed interiora contaminant. Et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus, dicens:
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. (1725C) . 101. Vides quanta remedia? Mundat nos misericordia, mundat nos Dei sermo, iuxta quod scriptum est: Iam vos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus sum vobis (Ioan. XV, 3). Nec hoc loco solum, sed etiam in aliis quanta sit gratia expressum tenes: Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. XII, 9): et, Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit in die malo (Eccli. XXIX, 15). 102. Totus itaque pulcherrimus ab hinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis invitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo quae Legis sunt, vitro et catino propter fragilitatem sui non immerito comparantur; et ea de quibus nobis nullus est usus, observant: ea autem in quibus nostrae spei fructus est, (1725D) negligunt; et ideo peccatum grande committunt, dum meliora despiciunt: et tamen ipsis peccati abolitio promittitur, si misericordia consequatur. . 103. (Vers. 42.) Breviter autem vitia eorum multa perstringit, qui viliorum fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum: nec ullum futuri iudicii metum, nec aliquam Dei habeant charitatem, cum opera sine fide vana sint; praetereunt enim iudicium et charitatem Dei: iudicium ideo, quia non omnia quae agunt, in iudicium referunt: (1726A) charitatem ideo, quia non ex affectu Deum diligunt. 104. Sed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum negligentes, perfectionem fidelis viri brevi sermone concludit; ut et fide et operibus approbetur, dicens: Et haec oportuit facere, et illa non omittere. . 105. (Vers. 43, 44.) Arrogantiam quoque iactantiamque redarguit Iudaeorum, dum primatus accubitionis in conviviis appetunt. In ipsos quoque peritos Legis damnationis sententia promulgatur: qui quasi sepulcra quae non apparent, specie fallunt, visuque decipiunt; ut cum foris speciosa promittant, intus ossa plena fetoris includant. Quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt, quae ipsi non queant aemulari. Et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et (1726B) alibi dictum est: Sepulcrum patens est gutlur eorum (Psal. V, 11). 106. (Vers. 47.) Bonus etiam locus adversus superstitionem vanissimam Iudaeorum, qui aedificando sepulcra prophetarum, patrum suorum facta damnabant; aemulando autem paterna scelera, in seipsos sententiam retorquebant. Etenim propheticorum aedificatione tumulorum, sceleris eos qui occiderant, arguebant; et similium aemulatione factorum, se quoque declarabant paternae iniquitatis haeredes. Non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. Neque enim possunt haereditariae iniquitatis absolvi, qui Dei Filium crucifigendo, quod gravius est, paternis cumulum sceleribus addiderunt. Et ideo bene alibi addidit: Implete mensuram patrum (1726C) vestrorum (Matth. XXIII, 32); quia nihil est ultra Dei iniuriam gravius peccare quod possint. 107. (Vers. 49.) Propterea mittit ad illos Sapientia apostolos et prophetas. Quis est Sapientia nisi Christus? Denique in Matthaeo habes: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes (Matth. XXIII, 34). 108. (Vers. 52.) Arguuntur adhuc sub nomine Iudaeorum, et futuro supplicio statuuntur obnoxii; quia cum doctrinam sibi divinae cognitionis usurpent, et alios impediunt, nec ipsi quod profitentur agnoscunt.
- Cap. XII
(PL 15 1726C) Cap. XII
(Cap. XII. - Vers. 6, 7.) Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Domino? Sed et capilli capitis vestri (1726D) omnes numerati sunt. Nolite timere, multis passeribus pluris estis. . 109. Pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei Salvator intexuit, ne Iudaicae perfidiae more alia premamus affectu, alia voce simulemus; cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium, aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitur, ut videantur. Quae enim maior est simplicitatis illecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse? (1727A) . 110. Sed quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita malitia, aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus potestatis, Deum quem corde cognoscit, negare conetur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam; mors enim naturae finis, non poena est; et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam vero animae esse perpetuam; eoque Deum solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat; mortem vero non esse terribilem, quam locupletiore fenore sit immortalitas redemptura. 111. Inspiraverat Dominus simplicitatis affectum, virtutem mentis erexerat, fides sola nutabat; bene (1727B) eam de vilioribus roboravit; nam si Deus oblivionem passerum non habet, hominum habere qui potest? Quod si tanta est Dei, et tam aeterna maiestas, ut unus ex passeribus, aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam Dei non sit; quam indignum est aestimare quod fidelium corda Dominus aut ignoret, aut spernat, qui viliora cognoscat! . 112. Fortasse dicat aliquis: Quomodo Apostolus dixit: Numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9); cum utique bos passere pretiosior sit? Sed aliud est cura, aliud scientia. Denique numerus capillorum non in actu computationis, sed in facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam; sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene tamen numerari (1727C) dicuntur; quia illa quae volumus servare, numeramus. 113. Possumus tamen hic discutere aliquod intelligentiae spiritalis arcanum; praesertim cum hoc videatur absurdum, ut homines non potius hominibus quam passeribus comparentur. Videntur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus, odoratus, gustus, visus, auditus; qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur illuviem, atque ex incultis locis et fetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati, ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animae, revolare non possunt. Est enim lenocinantis quidam laqueus voluptatis, qui nostrorum vestigiis animorum quaedam vincula subnectat; ut si igneum vigorem, puritatemque (1727D) naturae, terrenae materiae sensus hebetaverit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam vitiorum auctione constituat. 114. Sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. Itaque variarum capti illecebris voluptatum, aut venumdamur sub peccato, aut redimimur a peccato. Christus nos redimit, adversarius vendit; ille auctionatur ad mortem, hic redimit ad salutem. Unde bene Matthaeus duos passeres posuit (Matth. (1728A) X, 29), corpus animamque significans; quoniam caro quoque si consentiens Dei legi, et exuens se lege peccati in naturam animae sensuum puritate transierit, alis ad coelum spiritalibus elevatur. Itaque docemur quia volandi nobis gratiam natura dedit, voluptas abstulit, quae malorum escis gravat animam, atque in naturam corporeae molis inclinat. 115. Meritoque posuit quia nemo illorum cadit sine voluntate Dei (Ibid.); quod enim cadit, vergit in terram; et quod volat, fastigio immortalitatis evehitur. Ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit, Lucas evidenter absolvit, quia voluntas hominis Deo cognita est; non enim quicumque cadit, voluntate Dei cadit; sed qui delictorum suorum mole ruerit, Deum latere non poterit; nam (1728B) et Iob ex Dei voluntate tentatur (Iob I, 12). Dedit tibi adversarium, sed proposuit praemium. Nec excuses fragilitatem, qui habes imaginem, accepisti munitionem; unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione Dei diabolum nocere non posse cognoscas; ne potentiam diaboli magis timeas, quam divinitatis offensam. 116. Iam illud non dubium est, animae passerem comparari, cum legeris: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Et alibi: Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2)? Ipsum quoque hominem legimus comparari passeri; quia scriptum est: Ego autem sicut passer singularis in aedificio (Psal. CI, (1728C) 8); scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est, spiritalis substantiae subtilitatem, concordantis utriusque alae compage formatus. Ergo passer bonus est, cui volandi natura suppeditat. Est etiam malus passer, qui volandi usum terrenae vitio labis aboleverit: quales sunt isti passeres, qui dipondio veneunt. 117. Alibi asse veneunt, alibi dipondio (Matth. X, 29). Quanta vilitas delictorum! Mors enim vilis, sed pretiosa virtus. Etenim adversarius tamquam captiva mancipia vilioris pretio aestimationis addicit; at vero Dominus tamquam speciosa servitia, quae ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus Apostolus dixit: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 20). Et bene magno, quod non aestimatur (1728D) aere, sed sanguine; quia pro nobis mortuus est Christus, qui pretioso nos sanguine liberavit, sicut etiam sanctus Petrus in Epistola commemorat sua, scribens ad nos: Quia non corruptibilibus argento vel auro, inquit, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Iesu (I Petr. I, 18 et 19). Et bene pretioso, quia immaculati corporis sanguis est, quia sanguis est Filii Dei; (1729A) qui non solum de maledicto legis, sed etiam de impietatis morte perpetua nos redemit. 118. In summa igitur hic sensus est; si Dominus vilibus avibus, et infidelibus hominibus vel in oriundo sole, vel in terrena fecunditate prospexit; si misericordiae suae omnibus munus impertit, haud esse dubitandum contemplationem apud illum fidelium valituram esse meritorum. Praeclare autem et fidem acuendo intexuit, et fidei ipsi virtutum fundamenta subiecit; nam ut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei firmamentum est fortitudo.
(Vers. 9, 10.) Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: in Spiritum autem sanctum qui dixerit, non remittetur ei. (1729B) . 119. Utique Filium hominis Christum intelligimus, qui de Spiritu sancto generatus in virgine est, quod parens eius in terris sola sit Virgo. Numquid ergo maior est Christo Spiritus sanctus; ut in Christum peccantes veniam consequantur, in Spiritum sanctum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? Sed ubi unitas potestatis est, nulla comparationis est quaestio, neque controversia magnitudinis, cum magnus sit Dominus, et magnitudinis eius finis esse non possit. Si igitur, quod credimus, unitas Trinitatis est, indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio; quod in sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: Pater vobis dat quid loquamini, hic subiecit: Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora quae oportet dicere (1729C) (Matth. X, 19). Ergo si operatio una est, una est contumelia. 120. Sed ad proposita revertamur. Hic videtur quibusdam ut eumdem et Filium hominis et Spiritum sanctum Christum intelligamus, salva distinctione personarum, et unitate substantiae; quia unus et Deus et homo Christus, idem Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20); idem sanctus; quia sicut Deus Pater, et Filius Deus, Dominus Pater et Filius Dominus; ita etiam et Pater sanctus, et Filius sanctus, et Spiritus sanctus. Denique Cherubim et Seraphim indefessis vocibus clamant; Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3); ut Trinitas repetita tertia appellatione (1729D) signetur. Si ergo utrumque Christus est, quae est diversitas, nisi ut sciamus quia divinitatem Christi nobis negare non liceat? Denique in persecutione quid quaeritur, nisi ut Deus Christus negetur? Itaque quicumque spiritus non confitetur in Christo Deum, et ex Deo, atque in Deo Christum, veniam non meretur. Sed etiam quicumque non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est; qui enim hominem negavit, Deum negavit; quia Deus in homine, et homo in Deo Christus. 121. Plerique tamen illud tenent, ut eam blasphemiam dicant non esse veniabilem, si quis Christum (1730A) dicat in Beelzebub eiicere daemonia, non potestate divina.
(Vers. 13, 14.) Et ait quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos? . 122. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem, aut contemptu mortis, aut spe praemii, aut mansuri denuntiatione supplicii, cui numquam venia laxetur, instruitur. Et quoniam avaritia plerumque solet tentare virtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subiicitur et exemplum, dicente Domino: Quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos? Bene terrena declinat, qui propter divina descenderat; nec iudex esse dignatur litium, et arbiter facultatum, (1730B) vivorum habens mortuorumque iudicium, arbitriumque meritorum. Non ergo quid petas, sed a quo postules intuendum est; nec coram maioribus intento animo putes minoribus obstrependum. Unde non immerito refutatur hic frater, qui dispensatorem coelestium gestiebat corruptibilibus occupare; cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra dividere; quamquam immortalitatis patrimonium, non pecuniae, sit hominibus expetendum; frustra enim congregat opes, qui se his nescit usurum: sicut ille qui cum repleta horrea novis messibus rumperentur, exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret ignarus (Vers. 27 et seq.). Remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt, et praetereunt nobis (1730C) quaecumque congregantur haeredibus; neque enim nostra sunt, quae non possumus auferre nobiscum. Sola virtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae coelestium dux praevia mansionum, pecuniae vilis usura tabernacula defunctis acquirit aeterna, sicut Domini praecepta testantur, dicentis ad nos: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9). Bonum itaque ac salutare praeceptum, et idoneum quod vel avaros possit animare, quo studeant corruptibilia perennibus, terrena mutare divinis. Sed quoniam plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, et ad conferendum patrimonium prompti, victus sui consideratione retrahuntur; eo addidit Dominus dicens:
(1730D) (Vers. 22, 23.) Nolite solliciti esse animae quid manducetis: neque corpori quid vestiamini. Anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum. . 123. Nihil enim moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a Deo posse conferri, quam quod aerius ille spiritus vitale collegium animae, corporisque contubernio foederatum, sine nostro labore perpetuat, nec salutaris deficit usus alimenti, nisi cum venerit dies suprema moriendi. Cum igitur anima indumento corporis vestiatur, et vigore animae corpus animetur, absurdum est ut victus nobis copiam defuturam (1731A) putemus, qui vivendi iugem substantiam consequamur. 124. Considerate, inquit, volatilia coeli (Matth. VI, 26). Magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum. Nam si volatilibus coeli quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem tamen providentia divina largitur alimoniam, verum est causam inopiae nostrae avaritiam videri. Etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi communem ad escam datos speciali quodam nesciunt vindicare dominatu; nos communia amisimus, dum propria vindicamus; nam nec proprium quidquam est, ubi perpetuum nihil est; nec certa copia, ubi incertus eventus. Cur enim divitias tuas aestimes, (1731B) cum tibi Deus etiam victum cum caeteris animantibus voluerit esse communem? Aves coeli speciale sibi nihil vindicant, et ideo pabulis indigere nesciunt; quia non norunt aliis invidere.
(Vers. 27, 28.) Considerate lilia quomodo crescunt. Et infra: Si autem fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos minimae fidei! . 125. Bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem divinae nos misericordiae conferendae, vel iuxta litteram, quia ad staturam corporis nostri (Vers. 25), vel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine Dei favore nihil valemus adiungere, comparatione floris et feni sermo Dominicus provocavit. Quid enim tam morale ad persuasionem, quam (1731C) cum videas quod etiam quae sunt irrationabilia, sic Dei prospicientia vestiuntur; ut nullo usu vel ad gratiam egeant, vel ornatum; multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in Deo collocet, nec studio mutandi violet fidem, numquam egere posse; eo quod iure praesumpserit de favore divino? . 126. Sed tamen ut etiam altius ista pendamus; quia non otiosum videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut vel in specie templum Deo conderet, vel in mysterio Christi Ecclesiam figuraret; non alienum videtur ut per claritatem coloris, angelorum coelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt; quando (1731D) eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant. Quorum praesidio fulti possumus dicere: Bonus odor Christi sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15); qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exercitati, divinae in se liberalitatis gratiam, et coelestis servant dona (1732A) naturae. Unde bene et hic vestitus gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur (Matth. VI, 29), quod infirmitatem corporeae naturae veluti virtute quadam mentis adopertam operum gloria vestiebat. Angeli vero quorum natura divinior expers manet iniuriae corporalis recte, licet maximo viro, consideratione tamen nostrae iniuriae praeferuntur. Ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in coelis, nos quoque exemplo Angelorum gloriae coelestis augmentum Dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a vita: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). 127. Plerique etiam comparationem hanc secundum (1732B) naturam floris et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis. Quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem, quadam virtute genitali ex sese atque in se succi semper manentis animatur; ita cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescit; absconditur enim viriditas, non amittitur. At ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus. Quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, perstrinxisse satis est; ne in eadem sit recursus. (1732C) . 128. Illud quoque advertendum est, quia non in asperitatibus montium, incultisque sylvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, iuxta quod scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12); eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas Angelorum est, illic confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt. Nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia comparentur, cum lilium se Christus ipse memoraverit dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Et bene lilium Christus; quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus, qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius; in quo non (1732D) spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat. Sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. Non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit. 129. Ergo si lilia vel angeli supra hominum gloriam vestiuntur, nec in nobis misericordiam Dei (1733A) desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam Dominus similem angelorum speciem pollicetur (Matth. XXII, 30). Quo loco etiam illam videtur perstringere quaestionem, quam etiam Apostolus non omisit; quia gentes huius mundi quaerunt, quomodo resurgant mortui, et quali corpore veniant (I Cor. XV, 35). 130. (Vers. 31.) Nam cum dicat: Quaerite regnum Dei: et haec omnia adiicientur vobis; nec ad praesens, nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam defuturam: si modo qui divina desiderant, terrena non quaerant. Indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant de regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat, vestiat; et ideo dixit: Iacta in Deum cogitatum tuum, et ipse te enutriet (1733B) (Psal. LIV, 23).
(Vers. 49, 50.) Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi iam accendatur? Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor, usque dum perficiatur? . 131. In superioribus vigilare nos voluit, per omnia exspectantes momenta Domini Salvatoris adventum; ne dum aliquis remittit et negligit, de die in diem opera sua differens, iudicii futuri die, vel propria morte praeventus, meritum suae commendationis amittat. Et illa quidem in omnes praecepti forma generalis: verum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est, sacerdotibus videtur esse proposita; quo sciant sibi gravem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti deliciis, familiam Domini plebemque commissam sibi gubernare (1733C) neglexerint. 132. Sed quia exiguus est profectus, et parva meritorum gratia, supplicii metu ab errore revocari, maiorque praerogativa charitatis et amoris est, Dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit, et acquirendae cupiditate divinitatis inflammat dicens: Ignem veni mittere in terram. Non utique illum ignem consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea Dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam, ac saecularia omnia mundi voluptate concreta, perituraeque opus carnis exurit ignis ille divinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: Quia factus est sicut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis (Ierem. II, 9). Est (1733D) enim ignis Domini, de quo dictum est: Ignis ante eum ardebit (Psal. XCVI, 3). Est et idem Dominus ignis, sicut ipse dixit: Ego sum ignis ardens, et non consumens (Exod. III). Ignis enim Domini lumen aeternum est. Quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Et ideo quia nox est dies huius vitae, lucerna est necessaria. Hunc ignem in se etiam Amaon et Cleophas a Domino missum esse testantur dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Evidenter itaque docuerunt qualis istius ignis sit operatio, (1734A) qui secreta cordis illuminat. Ideo fortasse Dominus in igne venturus est; ut resurrectionis tempore vitia universa consumat, suique conspectu desideria compleat singulorum, meritorumque et mysteriorum lumen accendat. 133. Tanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur: qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et sub tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat, iuxta quod scriptum est: Et quomodo angor usque dum perficiatur? Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus (1734B) est. Et ait alibi: Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est Dominus; quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt; ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas autem commutari per hos nescit affectus. Simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietatis, non coacervatio sit doloris.
(Vers. 51-53.) Putatis quod pacem veni dare in terram? Non dico vobis, sed separationem. Erunt autem ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. Pater in filium, et filius in patrem dividentur: mater in filiam, et filia in matrem: (1734C) socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. . 134. Cum in omnibus fere Evangelicis locis spiritualis intellectus operetur; tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est: praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis, et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exsules ad reverentiam tamen sui clementer invitet; ut praevia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissolvat, et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere. Etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis, per ea quae praecepta sunt, ea quae veneranda sunt, aestimantur; ut iusta de iusto, sancta de sancto bonorum suorum bonum testentur (1734D) auctore. 135. Ergo Dominum illum qui simul divinitatis reverentiam, et pietatis gratiam suadere complexus est dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . et diliges proximum tuum (Luc. X, 27); ita nunc mutatum esse opinabimur, ut abolere necessitudinum nomina, collidere pietatis affectus, charissimorum pignorum dissidia mandasse credamus? Et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14)? Quomodo ipse dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27), si parentes a filiis, filios a parentibus dissidio necessitudinis (1735A) separaturus advenit? Quomodo Maledictus qui non honorat patrem (Deut. XXVII, 16), religiosus qui deserit? . 136. Sed si advertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut divinis humana posthabeas. Nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! Aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? Non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed Deum omnibus praeferendum. Denique habes in alio libro: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Non diligere parentes, sed eos Deo praeferre prohiberis; (1735B) etenim naturae pignora Domini beneficia sunt: nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit, quam Deum a quo beneficium servatur acceptum. Ergo etiam secundum litteram pie intelligentibus expositio religiosa non deest; subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit:
(Ibid.) Erunt ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. . 137. Qui sunt enim quinque, cum sex personarum facta videatur subiectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? Quamquam eadem mater quae socrus accipi possit, quae enim mater est filii, socrus eius uxoris est; ut iuxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio, liquidoque clareat fidem (1735C) vinculis nexam non esse naturae, quo licet officio pietatis obnoxii, fide tamen liberi sunt. 138. Non incongruum quoque videtur si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. Domus una, homo unus est. Unusquisque enim domus aut Dei est, aut diaboli. Itaque domus spiritualis, homo est spiritualis, sicut habemus in epistola Petri: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum (I Pet. II, 5). In hac ergo domo duo in tres, tres in duos dividuntur. Duos legimus frequenter animam et corpus (Matth. XVIII, 19). Quod si duobus in terra convenerit, effecit utraque unum. Et alibi: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27). Aliud est quod servit, aliud cui subiicitur. (1735D) . 139. Si duos agnovimus, etiam tres agnoscamus: quod proclive ex illis duobus est intelligere. Tres enim animae in corpore affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia impetibilis, hoc est, λογιστικὸν, ὀρεκτικὸν, ὀργιστικόν. Non ergo duo in duos: sed duo in tres, et tres in duos dividentur; etenim per adventum Christi homo qui erat irrationabilis (1736A) rationabilis factus est. Ante eramus similes bestiarum quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni iuxta illam sententiam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Venit Dei Filius, misit Spiritum suum in corda nostra; facti sumus filii spirituales. 140. Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est, odor, tactus, gustus, visus, auditus. Ergo si secundum ea quae audimus aut legimus, separato sensu visus atque auditus, excludamus superfluas corporis voluptates, quae gustu, tactuque, et odore pariuntur, duos in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris, sed aemulatione virtutis a lenociniis se voluptatis abducat: et ne fiat omnium una consensio, quae (1736B) praecipitet in errorem, sed dividendo se separent desideria cordis, et officia virtutis. Aut si quinque sensus accipimus corporales, vitia iam corporis et peccata se separant. Et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in Evangelio dives luxuriosus appellat (Luc. XVI, 28), qui cruciari describitur apud inferos, quibus mandari rogat ut noverint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum, studio virtutis. 141. Possunt etiam (Cf. Aug. lib. II contra Iul. Pelag. , cap. 5) videri caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separata, in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, caro et anima subiicientes se legi Dei, et removentes a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem (1736C) primi hominis in naturam se verterit; ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent; tamen per crucem Domini Salvatoris tam inimicitiis, quam etiam mandatorum lege vacuatis in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens, fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in uno novo homine faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16). Quis est uterque, nisi unus interior, alter exterior? Alter animae spectat vigorem, alterum refert ad corporis sensum; quamquam in se separabilis affectus conspiratione concordent, cum caro subiecta meliori, salutaribus obedit imperiis: non quod in naturam (1736D) animae subtilitate materiae transfusa demigret, sed quia deliciis abdicatis, ab omni defaecata labe vitiorum, coelestis conversationis tramitem obedientiae affectione gradiatur: iam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum vitae liberata a lege peccati; ut animae caro fiat appendix, (1737A) non iam lena vitiorum, sed aemula quaedam et quasi pedissequa virtutis. (1736D) . 142. Et rursus quando anima corporis non connivet illecebris, nec carnalium voluptatum delectatione vincitur, sed mens pura mundique huius exuta famulatu, sensus corporis in suas illicit et attrahit voluptates; ut audiendi legendique usu incrementa virtutis epuletur, atque interioris succi spiritualibus nescitura famem satietur alimentis. Etenim (Cf. Aug. lib. II cont. Iul. Pelag., c. 5) oratio cibus mentis est, praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque se in naturae pudenda, sed in ornamenta convertat; cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. (1737B) Quod utique tunc facit cum caro in naturam regressa, vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta, sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem, edacitatis studio praeteriret. 143. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sana compatitur. Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu exstincta esset origo peccati, quam velut virili infusam corporis motu, madefacta anima etiam sui vigore corrupto, alienis gravis operibus parturivit. Etenim ille (1737C) violentior et fortior sexus quodam valido impetu velut virilis fertur affectus: haec molliorem quam vehementiorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum motus adolevit. 144. Sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conventa, degeneres abiurat haeredes abdicans motus, exosa peccatum. Caro quoque gravium laborum defenerata sorte, et usura iniuriae miserabilis fatigata, ubi se cupiditatibus suis quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, veterem hominem festinat exuere; ut se sibi auferat, ne improvidam parentem successio peritura destituat. Rursus cupiditatum irrationabilis motus, quasi cuiusdam formae decore fucato, voluptatis lenociniis illectans, eam sibi tamquam in usum societatis (1737D) adscivit: ita velut quaedam corporis atque animae nurus voluptas motui pravae cupiditatis innubit. 145. Ergo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua inseparabilisque consensio, nulla videbatur esse divisio. Ubi vero Christus ignem (1738A) quo delicta carnis exureret, vel gladium qui significat exertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, oblita quod erat, incipit esse quod non erat: ac sic veteris vitii, quamvis sibi ante dilecti, societatem secernit, et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat; ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur, et anima declinat consortium culpae, nec extrariae illi et foris sumptae locus remanet voluptati. 146. Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati hominis censuram senilem vitia vetusta declinant, pietatisque normam voluptas adolescentior, tamquam seriae domus refugit disciplinam. Non (1738B) incongruum quoque est si putemus quod et isti ideo se dividant, ut meliores fiant parentibus; maxime cum in posterioribus dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem aut matrem, aut filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Et ideo secundum simplicem intelligendi formam, gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis. 147. Illud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur, et velut in utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem quod nolo hoc ago, iam non ego illud operor: sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20). Cum pro vita mundi huius effusus Domini sanguis aboleverit vitia, (1738C) in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20); fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat. Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem. Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex serie culpae studium disciplinae. 148. Concupiscentia quoque rerum malarum, et quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris, atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit. (1738D) Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta futurorum repromissione sublimior, animae opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14): spiritalis autem diiudicat omnia; ipse autem a nemine diiudicatur.
(1739A) (Vers. 58, 59.) Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, in via da operam liberari ab illo; ne forte condemnet te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi, non exies inde donec etiam novissimum quadrantem reddas. . 149. Hoc etiam Matthaeus posuit (Matth. V, 25): sed ille specialiter, iste generaliter: ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putavit: hic de poenitentia, et omnis emendatione delicti. Discutiamus igitur qui sit adversarius, qui magistratus, qui iudex, quive exactor, quemve putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsolverit, mittatur in carcerem. 150. Et iuxta Matthaeum quidem adversarius est, (1739B) cum quo minime tibi in hac vita convenisse videatur, qui apud iudicem futurum vivorum atque mortuorum manentis simultatis te crimine persequatur: iuxta Lucam autem est adversarius noster ille praecipue, qui serit illecebras delictorum; ut habeat in supplicio participes, quos habuit in errore consortes: atque ideo socios quaerit ad culpam; ut obnoxios prodat ad poenam. Quem nobis cavendum Petrus apostolus monet dicens: Adversarius vester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem devoret (I Petr. V, 8). 151. Est et adversarius noster iuxta Matthaeum omnis virtutis usus, et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta, et durioris vitae documenta constringit: cui consentire (1739C) nos convenit, ut eum operibus aemulemur; ne aliqua nostri contumacia ab eo descivisse prodamur. Iuxta Lucam autem nemo nobis magis adversarius quam noster est lapsus, qui nos vitae nostrae accusat indiciis: non quod accusationis ullius iudex futurus quaerat officium, sed quod apud omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu virtutis, apostolicisque praeceptis invenitur alienus. 152. Itaque adversarius nobis omnis vitiorum usus, adversaria nobis libido, adversaria avaritia, adversaria omnis improbitas, adversaria omnis iniqua cogitatio: denique mala est conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur Apostolus dicens: Testimonium reddente illis conscientia illorum, et invicem cogitationibus accusantibus, (1739D) aut etiam defendentibus (Rom. II, 15). Quod si conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante Deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur, et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur! Demus igitur operam, ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; (1740A) ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem. 153. Ideo et Matthaeus ait: Esto consentiens adversario tuo dum es cum illo in via (Matth. V, 25): εὐνοέων autem Graecus dixit, hoc est benevolens; si enim dum sumus in hac vita, exsolvamus nos a vinculis diaboli, nec ille propter nos damnabitur, et nos a vinculis eius erimus alieni. Unde et pro Assyrio psalmus inscribitur septuagesimus quintus. Bene ergo consulis adversario, et pro ille Assyrio, hoc est vano, bene facis, si eius laqueis exutus praestes hanc benevolentiam; ut et poenam tui lapsus et mortis evadat. Quod si vinculis eius inhaereas, tradet te tamquam reum magistratui, idem accusator et proditor. 154. Quis est magistratus, nisi penes quem omnis (1740B) potestas est, et qui pleni et perfecti temporis sublimem sibi vindicat dignitatem? Ad quem bonorum operum fretus conscientia, non timens adversarium sanctus Propheta festinat dicens: Sitivit anima mea ad Dominum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Hic enim magistratus tradet reum iudici, ei scilicet cui vivorum et mortuorum tribuit potestatem: et tribuit per naturam, non per gratiam; non enim quam non habebat accepit, sed quam ex substantia Patris cum generaretur, assumpsit. Hunc magistratum tibi et iudicem monstrat, qui monstravit accusatorem, et ostendit quando sit revelandus: In die, inquit, qua iudicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. II, 16). (1740C) Hic igitur est iudex Iesus Christus, per quem occulta redarguuntur, et improbi operis poena mandatur. 155. Vis scire Christum esse iudicem qui exactori tradit, et in carcerem mittit? Ipsum interroga, immo ipsum lege in Evangelio dicentem: Tollite et mittite illum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Exactores quoque suos ipse monstravit alio loco ubi dicit: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 49 et 50). 156. Superest nunc ut intelligamus quid sibi velit figura quadrantis. Et videtur usualis rei expressum nomine intellectus spiritualis arcanum. Nam sicut qui pecunias solvunt, debitum reddunt, nec prius (1740D) evacuatur fenoris nomen, quam totius sortis ad nummum usque quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur: sic compensatione charitatis actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque, peccati poena dissolvitur. 157. Non otiosum etiam, quia non aera (sicut alibi, Luc. XXI, 2) duo, non assem (Matth. X, 29), non denarium (Matth. XX, 2), sed quadrantem hoc (1741A) posuit loco; quadrantaria enim permutatio velut quaedam est compensatio, cum aliud redditur, et aliud significatur solutum: ita et hic aut pretio charitatis redimitur iniuria, aut iniuriae aestimatione poena laxatur. 158. Quadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cuius oblatione ut illic unusquisque lavandi accipit facultatem, ita hic accipit eluendi; quia uniuscuiusque peccatum supra scriptae genere conditionis eluitur; cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut commissi supplicia erroris expendat. 159.
- Cap. XIII
(PL 15 1741A) Cap. XIII
(Cap. XIII. - Vers. 1.) De Galilaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam videtur eos tangens, qui coactu diabolico, non pure offerunt sacrificium: quorum (1741B) oratio in peccatum, sicut de Iuda scriptum est (Psal. CVIII, 7) proditore, qui proditionem sanguinis Dominici inter sacrificia positus cogitabat. (Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua. . 160. Quid sibi vult quod in Evangelio suo Dominus fici parabolam frequenter inducit (Matth. XXI, 19, et Marc. XI, 13)? Habes enim alibi, quod iussu Domini, viriditas omnis huius ligni frondentis aruerit: unde intelligis omnium creatorem, qui potest imperare naturis, ut vel arescant subito, vel virescant. Alibi ex teneritudine arboris huius et foliis commemorat coniici solere aestatis adventum (Matth. XXIV, 32), utroque significans et Iudaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam, velut florem in adventu Domini (1741C) decidisse; quia operibus infructuosa durabat: et iudicii diem velut aestatis adventum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine Ecclesiae, in quam Iudaei quoque credituri sunt, metiendum. 161. Hic ergo altioris sensus aliquod etiam quaeramus arcanum (Esai. V, 5). Ficus in vinea est: erat autem vinea Domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. Itaque qui vineam suam diripi fecit, hic etiam ficum iussit excidi. Apta autem synagogae arboris istius comparatio est; quia sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga dum doctores eius operibus infecundis, verbis tantum velut foliis redundantibus (1741D) gloriantur, inanis umbra Legis exuberat, spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit. 162. Est etiam in natura arboris, quo magis credas Synagogae speciem comparatione huius expressam; etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae huius invenies. Namque aliae florem ferunt, antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant; (1742A) haec sola ab initio germinat poma pro floribus: in aliis flos decutitur, et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant. Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoqua quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt. Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque huius generis poma prorumpunt. De quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus producit grossos suos (Cant. II, 13). Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; ideo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis. Nam succedentibus aliis, haec quasi degenerantia respuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, (1742B) exuruntur. Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit; ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant. Ea clementioris aurae provocata temperie, et prolixioribus adultiora temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur. 163. Specta nunc cultus et animos Iudaeorum, qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, grossi labentis similitudine corruerunt; ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent. Etenim primus Synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium, ubertatem sapientiae naturalis haurire (1742C) non potuit. Et ideo velut inutilis decidit fructus; ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae populus emergeret. Ergo ille qui erat, esse desiit; ut esse inciperet qui non erat. Primi tamen ex Israel quos naturae validioris ramus extulerat, sub umbra Legis et crucis, in utriusque sinu succo gemino colorati, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt, quibus dicitur: Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). 164. Nec illud alienum quod Adam atque Eva, primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui huius arboris texere se foliis (Gen. III, 7), paradisi exsules esse meruerunt: cum Domini deambulantis (1742D) praesentiam transgressionis suae conscii declinarent; ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Iudaeorum sub Domini Salvatoris adventu, qui eos vocaturus advenit, exutum se virtutibus per diaboli tentamenta cognoscens, et intecta conscientiae probra formidans, a religione devius, praevaricatione confusus, esset a Domino recessurus, verborum fluentium velut foliorum velaminibus adopertus pudenda gestorum. (1743A) . 165. Ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a Dei regno; erant enim in animam viventem. Venit secundus Adam, et iam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum vivificantem. In spiritu autem fructus virtutis acquiritur, Dominus adoratur (I Cor. XV, 45). Quaerebat autem Dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura, quia fructum Synagoga iam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit; sic enim habes:
(Vers. 7.) Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat? . 166. Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit (1743B) ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in Lege, venit in corpore. Adventum eius ex beneficiis recognoscimus. Alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est: circumcisio purificavit, sanctificavit Lex, iustificavit gratia. Unus in omnibus, et in uno omnia. Nemo enim mundari potest, nisi qui metuit Dominum: nemo Legem meretur accipere, nisi purificatus a culpa: nemo accedit ad gratiam, nisi noverit Legem. Ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit; quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari; quia virtutem Legis ignoravit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur ( Lex autem (Rom. VII, 14) spiritalis est ), neque iustificari; quia delictorum suorum poenitentiam non gerebat, et ideo gratiam nesciebat. (1743C) . 167. Merito ergo nullus in Synagoga fructus inventus est: et ideo iubetur excidi. Sed bonus cultor, et fortasse ille in quo Ecclesiae fundamentum est, praesciens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum; religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum Iudaeorum per Ecclesiam posse salvari. Ideoque dicit:
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. . 168. Quam cito duritiam Iudaeorum superbiamque causas esse sterilitatis agnovit! Itaque novit excolere, qui novit vitia deprehendere. Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda; ut longo incultu situm mentis obductum sermo (1743D) bis acutus invertat, et corde proscisso, excitet sensum aerio spiramine iam vigentem; ne radicem sapientiae terrarum acervus obruat et abscondat. Cophinum quoque stercoris dicit esse mittendum. Magna profecto vis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus virentia, de sterilibus faciat fructuosa. In quo sedit Iob cum tentaretur, et vinci nequivit (Iob. II. 8). Et Paulus aestimat ut stercora, ut Christum lucrifaciat (Philip. III, 8). Denique cum ante Iob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. Bona ergo terra quae foditur, bonum (1744A) stercus quod mittitur. Denique Dominus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7). 169. Itaque per intellectus exercitium spiritualis et humilitatis affectum etiam Iudaeos in Evangelium Christi cultor ille bonus fore aestimat fructuosos. Meminerat enim quia per Aggaeum Dominus locutus est, quoniam quarto et vicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum Domini omnipotentis, vineam, inquit, et ficus, et malogranata, et ligna olivae, quae non afferent fructum, ex hac die benedicam (Agg. II, 20): quo revelatur sub ipsum anni vergentis occasum, hoc est, saeculi iam senescentis occiduo, sanctum Dei templum, quod est Ecclesia, esse condendum, cuius gratia per sanctificationem (1744B) lavacri Iudaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum. 170. Ergo per naturam arboris, Synagogae species indicatur, secundis proventibus fructuosa; nos enim ex patrum semine. Meritoque Iudaei grossis labentibus comparantur, quod incrassato corde, et praedura cervice ad perennitatem sui pervenire non possunt. Qui si moriantur, et quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lavacri gratiam renascantur, erunt utique fructuosi. Perfidia autem hominum pertinacium Synagogam inutilem fecit; et ideo quasi sterilis iubetur excidi. 171. Quod de Iudaeis dictum, omnibus cavendum arbitror, et nobis maxime; ne fecundum Ecclesiae locum vacui meritis occupemus: qui quasi malogranata (1744C) benedicti, fructus ferre debemus internos, fructus pudoris, fructus coniunctionis, fructus mutuae charitatis et amoris, sub uno utero Ecclesiae matris inclusi; ne aura noceat, ne grando decutiat, ne aestus cupiditatis exurat, ne humoris imber elidat. 172. Nonnulli tamen ficum istam per allegoriam non Synagogae, sed malitiae improbitatisque figuram putant; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt. Id autem cavere se dicunt, quia Dominus dixit ad ficum: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19); cum utique plurimos ex Iudaeis credidisse, et credituros esse noverimus. Sed qui credit, non Synagogae iam fructus est, sed Ecclesiae: nec ex Synagoga nascitur, qui renascitur in Ecclesia: Sicut enim sunt qui (1744D) ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent (I Ioan. II, 19): sic de iis qui ex Iudaeis credunt, dicimus quia si ex Synagoga essent, in Synagoga manerent: sed propterea exierunt de Synagoga, ut ex Synagoga non fuisse credantur. Deinde pro malitia interveniret aliquis, et diceret excolendam ut fructum afferret; cum ideo venerit Dominus, ut semina improbitatis aboleret (I Ioan. III, 5).
(Vers. 10, 11.) Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata. (1745A) . 173. Quam cito quod de Synagoga diceret indicavit (Matth. XV, 23)! Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi Ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram Legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia Legem implevit et gratiam: Legem in praeceptis, in lavacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem verbis, Legis perfectio est: in octavo numero, resurrectionis est plenitudo. Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque Lege perfunctus et gratia, per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. (1745B) Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio (Exod. XIX, 10); ut esset exercitium futurae sanctificationis, et observantiae spiritualis, a saecularibus operibus abstinendo. Denique et Deus ab operibus mundi quievit (Gen. II, 2), sed non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est; sicut Filius ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V, 17); ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera, non religiosa cessarent. 174. (Vers. 14.) Hoc autem non intelligens archisynagogus, prohibebat quemquam curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum. Et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt; eoque praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum, nec bonorum ieiuni operum sabbata post mortem (1745C) futura celebremus. Unde Dominus spiritaliter videtur respondere, cum dicit:
(Vers. 15.) Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum, et ducit adaquare? . 175. Cur non aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet, adversantibus licet Synagogae principibus, futurum tamen ut Iudaicus et gentilis populus sitim corporis, aestusque mundi istius Dominici fontis ubertate deponat? Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Esai. I, 3). Itaque ille populus qui antea feni vilis quod priusquam evellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e coelo descendit accepit. Et ideo per vocationem duorum populorum Ecclesiam dicit salvam futuram, quae (1745D) tempore Legis impleto, et Dominicae resurrectionis aetate, tempus suae absolutionis acceperat. Quam clemens ergo Dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur, aut vindicat! In Synagogae (1746A) typo arborem excidi iubet, in typo Ecclesiae feminam salvat. Quam dulcis parabola! facilis autem solutio. Vinculum vinculo comparat; ut insimulatione Iudaeorum actus ipsorum redarguatur. Nam cum ipsi animalibus sabbato solvant vincula, reprehendunt Dominum, qui homines a peccatorum vinculis liberavit.
(Vers. 18, 19.) Cui simile est regnum Dei, et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit: et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis eius. . 176. Docet nos praesens lectio naturam comparationum spectandam esse, non speciem. Itaque videamus cur sublime regnum coelorum grano sinapis comparetur: nam memini etiam alio loco granum (1746B) sinapis lectum, ubi fidei confertur, dicente Domino: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et iactare in mare (Matth. XVII, 19 et 21). Nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat, imperare; neque enim mediocrem fidem Dominus exigit ab apostolis, quibus adversus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. Vis scire magnam fidem requiri? Lege in Apostolo: Et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII, 2). 177. Ergo si regnum coelorum sicut granum sinapis, et fides sicut granum sinapis: fides utique regnum coelorum est, et regnum coelorum est fides. Itaque qui fidem habet, habet regnum coelorum. Et regnum Dei intra nos, et fides intra nos est; legimus (1746C) enim: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et alibi: Habete fidem in vobis ipsis (Matth. XVI, 19). Denique sanctus Petrus qui omnem habuit fidem, regni coelorum claves ut et aliis reseraret, accepit. 178. Nunc ex natura sinapis, quae virtus comparationis sit aestimemus. Granum eius certe res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit. Etiam fides primo simplex videtur: sed si teratur adversis, gratiam suae virtutis effundit; ut alios quoque qui vel audiunt, vel legunt, odore sui compleat. Granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor, et Victor: habebant odorem fidei, sed latebat. Venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur: In omnem terram exivit sonus eorum (1746D) (Psal. XVIII, 5). 179. Sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. Ipse Dominus granum est sinapis. Erat integer ab iniuria: sed eum velut granum sinapis (1747A) qui non attriverat populus, nesciebat. Teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Comprimi maluit; unde et Petrus dixit: Comprimunt te turbae (Luc. VIII, 45). Seminari maluit velut granum quod acceptum homo misit in hortum suum; in horto enim Christus et captus et sepultus: in horto crevit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: Sicut arbor mali inter ligna silvae: ita frater meus inter medium filiorum (Cant. II, 3). 180. Ergo et tu semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus plenus est florum et fructuum diversorum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor variae virtutis exhalet. Ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. Semina Dominum Iesum. Granum (1747B) est cum comprehenditur, arbor est cum resurgit, arbor mundum obumbrans. Granum est cum sepelitur in terra, arbor est cum elevatur ad coelum. 181. Preme etiam cum Christo, et semina fidem. Premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. Pressit fidem Paulus, cum diceret: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans vobis mysterium Dei; neque enim iudicavi me scire quid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1 et 2). Et quia docuit premere fidem, docuit et levare, dicens: Nunc enim crucifixum iam non novimus Christum (II Cor. V, 16). Seminamus autem fidem, cum ex Evangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in Domini passionem. Seminamus ergo fidem, cum eam velut (1747C) mollito et subacto solo Dominicae carnis operimus; ut quasi vapore et compressu sacri corporis fides se ipsa disseminet. Qui enim crediderit factum hominem Dei Filium, credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis, credit ascendisse pro nobis. Semino ergo fidem, cum sepulturam eius intersero. 182. Vis scire granum Christum, et seminatum Christum? Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Ioan. XII, 24). Ergo non erravimus, quia diximus quod ipse iam dixerat. Est autem et granum tritici; quia confirmat cor hominis: et granum sinapis; quia cor hominis accendit. Et licet ad omnia utrumque conveniat; videtur tamen granum tritici, cum de eius resurrectione tractatur: (1747D) panis enim Dei est, qui de coelo descendit (Ioan. VI, 33); eo quod Verbum Dei, et resurrectionis exemplum mentes alat, spem acuat, firmet affectum: granum autem sinapis; eo quod amarior et acrior sermo sit de Domini passione: amarior ad flendum, acrior ad commovendum. Itaque cum audimus et legimus ieiunasse Dominum (Matth. IV, 2), sitisse Dominum (Ioan. IV, 7), lacrymasse Dominum (Ioan. XI, 35), vapulasse Dominum, dicentem quoque eum (1748A) sub tempore passionis: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); velut succo amarioris sermonis increpiti, dulciores iusto voluptatum suavitates corporalium temperamus. Ergo qui seminat granum sinapis, seminat regnum coelorum. 183. Ne despicias hoc granum sinapis: Minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem cum creverit, maius omnibus oleribus (Matth. XIII, 32). Si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus est, aut crescit? Verum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. Vis scire minimum? Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. XIII, 2). Disce maximum: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Etenim ille qui non habebat speciem neque decorem, excellentior factus (1748B) est angelis, ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israel velut olera manducaverat; panem enim quo corda firmantur, alterum refutaverat, alterum non acceperat. 184. Semen autem Christus, quia semen Abrahae: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Nec solum semen est Christus, sed etiam minimum omnibus seminibus; quia non venit in regno, non in divitiis, non in istius mundi sapientia. Subito autem velut arbor sublimem suae verticem potestatis effudit, ut dicamus: Sub umbra eius concupivi, et sedi (Cant. II, 3). Et frequenter simul, ut arbitror, videbatur et arbor, et granum. Granum est cum dicitur: (1748C) Nonne hic est filius Ioseph fabri (Matth. XIII, 55)? Sed inter haec verba crevit subito, testantibus Iudaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant comprehendere, dicentes: Unde huic ista sapientia (Ibid., 56). 185. Granum igitur est figura, arbor est sapientia: in cuius frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio (Psal. CI, 7 et 8), ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes, tuta iam sede requiescat (II Cor. XII, 4, et I Thess. IV, 16). Requiescunt etiam potestates et angeli coelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Requievit sanctus Ioannes, cum recumberet super pectus Iesu; immo et ipse eius arboris succo velut ramus extenditur. Ramus est Petrus, ramus est Paulus posteriora obliviscens, et ea quae (1748D) sunt priora appetens. 186. In quorum sinus, et quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, assumptis virtutum remigiis advolamus; ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis iam securitate vernantes: eo quod anima nostra gravibus ante, sicut illa mulier, inclinata peccatis, (1749A) ut passer erepta de laqueo venantium in ramos Domini montesque migravit. Itaque ante superfluis observationibus vani, et inani levitate volitantes, nunc iam per fidem Christi soluti manus, et liberi a vinculis sabbatorum, bonis operibus intendimus: et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus; ne liberi a Lege, cupiditatibus serviamus: Lex enim ligavit sibi, ut absolveret cupiditatibus. Gratia quae minorem abstulit servitutem, multo graviora praecepit. Omnia nobis licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22); grave est enim potestate uti, ut sub potestatem recidas. Desiste esse sub Lege, ut virtute supra Legem sis.
(Vers. 21.) Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, (1749B) donec fermentatum est totum. . 187. Haec de requirendis quaestionibus comparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diversas habeat sententias plurimorum. Opportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod virtutem attollat acceptam. Et quia fermentum ex farina, ut non specie generi suo praestat: Christus quoque ex patribus, aequalis corpore, sed divinitate incomparabilis praeeminebat. Igitur sancta Ecclesia quae typo mulieris istius Evangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, Dominum Iesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia calor sapientiae coelestis obducat. 188. Et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum (Matth. XVI, 33), congruere visum est ut Dei Filium crederemus absconditum in Lege, adopertum in Prophetis, Evangelicis praedicationibus adimpletum; ut perfectam fidem nobis acquirat ex omnibus, et scriptorum collatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus impleatur; ipse enim erat Verbum Dei, atque mysterium quod absconditum est a saeculis et a generationibus: quo nihil potest ad expressionem perennitatis eius attestatius dici (Coloss. I, 26). Erat enim profecto, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis, praedestinatus ante saecula, servaretur ad gloriam. Haec est autem gloria, ut possimus, fratres, investigare mysterium absconditum a saeculis in Deo. Quod in Deo, utique et ex Deo; (1749D) neque enim Deus alienae capax potest esse naturae. 189. Nec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur. Itaque discutiamus omnia, et diligentius requiramus. Nemo invenit nisi qui ante quaesierit. (1750A) Aedificemus turrim, computemus sumptus Scripturarum, conferamus impensas; ne quis etiam de nostrum aliquo dicat: Hic voluit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30). Qui aedificat domum, bonum debet iacere fundamentum. Bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20); duobus enim Testamentis fides nostra consurgit: nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectamque fidei esse mensuram, cum ipse dicat Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Ioan. V, 46); quia et in Moyse Dominus est locutus. Bene ergo in utroque perfecta mensura quia perfectus in utroque: et fides utriusque una; quia unius est virtutis et sensus oraculum atque responsum. 190. Me tamen sequi iuvat quod ipse Dominus (1750B) docuit fermentum Ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6); et cum Apostolus dixerit: Non in fermento nequitiae et malitiae (I Cor. V, 8), ostenditur quia doctrina fermentum est. Sed aliud est fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici. Unde et bonis auctoribus acquiescimus, ut dicamus quia Ecclesia renatum hominem qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spirituali. Sanctificatur enim corpus atque anima, et ipsa gratia spiritalis accipit sanctificationis augmentum; cum per Ecclesiae velut quoddam fermentantis officium, Scripturarumque doctrinam, quae velut coelestium collatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toti homini atque permixtus usus (1750C) inoleverit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum. 191. Hoc igitur Ecclesiae opus non tumultuarium, nec fortuitum, sed diuturna meditatione collatum; ut haec tria unum sint, integra a lege peccati. Cuius sententiae assertorem habemus Apostolum dicentem: Ipse autem Dominus sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus, et anima, et corpus sine querela in die Domini nostri Iesu Christi servetur (I Thess. V, 23). Quod per saecularia quidem tentamenta non provenit, nisi fermentum illud cui comparatur regnum coelorum, mulier illa Evangelica abscondat in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Matth. (1750D) XIII, 33); tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis, animae, et spiritus, sed spiritus quo vivimus omnes in hoc corpore siti: hoc verius quando carnis lascivia non redundat, et anima corporalibus non incurvatur erroribus, ac mensura vivendi in toto homine inoffensa servatur. Sed quia mensurarum aequalitas (1751A) sine adiumento Ecclesiae atque doctrinae difficile perseverat; idcirco mulier illa, quae figuram Ecclesiae gerit, tamdiu virtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus, et in gratiam panis coelestis assurgat. Bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus, et Apostolus ait: Quia unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). 192. Fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem: sed facta carnis mortificamus, et anima ex flatu Dei flatum vitae sumpsisse se conscia, saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. Unde et Apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecipit: ut sanctificati per lavacrum regenerationis, (1751B) veterem hominem cum suis desideriis exuentes, induti novum, qui secundum Christum creatur, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus gradiamur (Coloss. III, 9 et 10); quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere communio: et tunc omnia quae petimus, impetremus (Rom. VI, 4). Quod plerisque videtur etiam Dominus significasse, dum dicit: Si duobus ex vobis convenerit, super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in coelis est (Matth. XVIII, 19). 193. Itaque alii duos, animam et corpus accipiunt: alii animam et spiritum; ut si in terra, hoc est, in corpore sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent invicem diversis cupiditatibus, omnia in (1751C) effectum videantur orata posse deduci. Quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis, vel solutis, duo condantur in unum novum hominem, id est, anima et spiritus: Ut oremus spiritu, oremus et mente (I Cor. XIV, 15). Licet plerique duos populos accipiant, ex Israele et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos; ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est, destruatur. Plerique autem virum et uxorem consentientes sibi studio charitatis accipiunt. 194. Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur, et fiant unum; ut aequalitatum nulla distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio: nec (1751D) compositi manebimus; nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel iniuriis subiacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Ioanne: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus: sed scimus quia (1752A) cum revelatum fuerit, similes ei erimus (I Ioan. III, 2). Itaque cum Dei natura sit simplex (spiritus enim Deus est), nos quoque in eamdem imaginem figurabimur (II Cor. III, 18); ut qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius coelestis (I Cor. XV, 48 et 49), quam animus noster debet induere. 195.
- Cap. XIV
(PL 15 1752A) Cap. XIV
(Cap. XIV. - Vers. 2-14.) Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. Deinde docetur humilitas, dum in illo convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum, et correctio emendaret (1752B) affectum. Huic quasi proximo limite humanitas copulatur, quae ita Dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus avaritiae est. 196. (Vers. 18-21.) Postremum quasi emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum; quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum coeli possit adipisci, cum Dominus dicat: Vende omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21); nec ille qui emit boves, cum Elisaeus occiderit, et populo diviserit quos habebat (III Reg. XIX, 21): et ille qui ducit uxorem, cogitet quae mundi sunt, non quae Dei. Non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem vocetur integritas; quoniam (1752C) Mulier innupta et vidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). 197. Sed ut in gratiam, ut supra cum viduis, ita nunc etiam cum coniugibus revertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique ut tria genera hominum a consortio magnae illius coenae aestimemus excludi, gentilium, Iudaeorum, haereticorum. 198. Et ideo Apostolus avaritiam dicit esse fugiendam, ne impediti more gentili, iniquitate, malitia, impudicitia, avaritia, ad regnum Christi pervenire nequeamus (Rom. I, 29). Omnis enim immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem (1752D) in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). 199. Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi Legis imponunt, et ideo secundum Prophetam: Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum (Psal. II, 3); Christum enim recepimus, qui cervicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. Quinque autem iuga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis, de quibus in Evangelio videtur Samaritanae dicere: Quinque enim viros habuisti (Ioan. IV, 18). 200. At vero haeresis velut Eva femineo rigorem fidei (1753A) tentat affectu, et lubrica facilitate prolabens, lenocinia falsi decoris affectat, intemeratam negligens pulchritudinem veritatis. Ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi ei quem suae professio vocis excluserit: Dominus autem omnes clementer invitat, sed nos aut desidia nostra, aut error avertit. 201. Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est; ementes enim atque vendentes Noe, ut legisti, tempore diluvia obruerunt (Luc. XVII, 21), et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit: et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem et uxorem, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 21). Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri, dicens: Quae est mater mea, aut qui fratres mei (Matth. (1753B) XII, 48); cur tu Domino tuo cupias anteferre? Sed neque ignorare naturam, neque servire naturae Dominus iubet: sed ita indulgere naturae, ut venereris auctorem, nec a Deo parentum amore desciscas. 202. (Vers. 21-23.) Itaque post divitum resupina fastidia contulit se ad gentes, iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum affectum in meliora commutet; ut compleretur illud quod hodie lectum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25). Invitat pauperes, debiles, caecos: quo ostenditur nobis quod nullum debilitas corporis excludat a regno, rariusque delinquat cui illecebra desit peccandi: vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam Domini remittatur; ut non ex operibus, sed ex fide redemptus a crimine sit, ut qui (1753C) gloriatur, in Domino glorietur. 203. Mittit itaque ad exitus viarum; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores; ut de latioribus viis ad angustam venirent, quae ducit ad vitam. Mittit ad vias, et circa sepes, quod hi videlicet apti sint regno coelorum, qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bonae voluntatis tramite constituti: et qui modo sepis quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norint bona (1754A) malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritalis, fidei munimen obtendere. Denique Dominus, ut vineam suam ostenderet fuisse munitam, Et sepem, inquit, circumdedi, et circumfodi eam (Matth. XXI, 33). Et Apostolus medium parietem sepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis irruperat (Ephes. II, 14). Fides igitur et ratio quaeritur, et quaeritur in plateis, hoc est, in meatibus interioris affectus; quia scriptum est: In plateis tuis diffundantur aquae tuae (Prov. V, 16). 204. Nec hoc tamen plenum est, ut aliquis vocatus adveniat, nisi vestem habeat nuptialem, hoc est, fidem habeat et charitatem. Et ideo qui pacem et charitatem non detulerit ad Christi altaria, tolletur ligatis pedibus et manibus, et mittetur in tenebras exteriores. (1754B) Illic erit fletus, et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Quae sunt tenebrae exteriores? Numquid illic quoque carceres aliqui latumiaeque subeundae sunt? Minime. Sed quicumque extra promissa sunt coelestium mandatorum, in tenebris exterioribus sunt; quia mandata Dei lumen sunt: et quicumque sine Christo est, in tenebris est; quia lumen in tenebris est Christus. 205. Ergo neque est corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis. Sed haec ideo ponuntur, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tamquam (1754C) cruditatem quamdam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur. Unde et Esaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam accendistis vobis (Esai. L, 11). Ignis est quem generat moestitia delictorum: vermis est, eo quod irrationabilis animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae: quae tamquam vermes ex unoquoque nascuntur, tamquam ex corpore peccatoris. Denique Dominus id per (1755A) Esaiam declaravit dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me: et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Esai. LXVI, 24). 206. Stridor quoque dentium prodit indignantis affectum; eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit.
- Cap. XV
(PL 15 1755A) Cap. XV
(Cap. XV. - Vers. 4.) Quis ex vobis, inquit, homo qui habet centum oves, et si erraverit una ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et ibit ad illam quae erravit? . 207. Didiceras in superioribus ablegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis: sed quia fragilitas humana (1755B) firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae iudex misericors non negavit. Itaque non otiose sanctus Lucas (Vers. 8 et seq.) ex ordine tres parabolas posuit: ovis quae perierat, et inventa est: drachmae quae perierat, et inventa est: filii qui erat mortuus, et revixit; ut triplici remedio provocati, vulnera nostra curemus; spartum enim triplex non corrumpetur. 208. Qui sunt isti, pater, pastor, mulier? Nonne Deus Pater, Christus pastor, mulier Ecclesia? Christus te suo corpore vehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit Ecclesia, recipit Pater. Quasi pastor revehit, quasi mater inquirit, quasi pater vestit. (1755C) Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Singula singulis quadrant: redemptor subvenit, Ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. Eadem divini operis misericordia, sed diversa pro meritis nostris gratia. Ovis a pastore lassa revocatur: drachma quae perierat, invenitur: ad Patrem filius suis vestigiis redit, et plena condemnati erroris regreditur poenitentia. Unde bene scriptum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 8). Quae sunt ista iumenta? Dixit propheta: Semen Israel in semen hominum, et Iuda in semen animalium (Ierem. XXXI, 27). Itaque Israel quasi homo salvatur, quasi ovis Iuda colligitur. Malo ergo filius esse, quam ovis; ovis enim a pastore repetitur, a Patre Filius honoratur. (1755D) . 209. Gaudeamus igitur, quoniam ovis illa quae perierat in Adam, levatur in Christo. Humeri Christi, crucis brachia sunt. Illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis cervice requievi. Ovis illa genere est una, non specie: Omnes enim unum corpus sumus, sed multa membra (I Cor. X, 17); et ideo scriptum (1756A) est: Vos autem corpus estis Christi, et memora ex membris eius (Ibid., 15). Venit itaque Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10); omnes scilicet; Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). 210. Dives igitur pastor cuius omnes nos centesima portio sumus. Habet Angelorum, habet Archangelorum, Dominationum, Potestatum, Thronorum, aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. Qui quoniam sunt rationabiles, non immerito hominum redemptione laetantur. Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam. Et tu igitur (1756B) esto angelis laetitiae, gaudeant de reditu tuo. 211. Non otiosum etiam quod mulier illa drachma laetatur inventa. Non mediocris haec drachma est, in qua principis est figura. Et ideo imago regis, census Ecclesiae est. Oves sumus, oremus ut super aquam refectionis nos collocare dignetur. Oves, inquam, sumus, petamus pascua: drachmae sumus, habeamus pretium: filii sumus, festinemus ad Patrem. 212. Nec vereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus voluptatibus, quod Pater in filios quem habebat, thesaurum contulit. Fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet; quia quod donavit, non amittit. Nec vereare, ne te non recipiat: Non enim (1756C) delectatur Deus perditione vivorum (Sap. I, 13): etiam occurrens venienti tibi cadet supra collum: Dominus enim erigit allisos (Psal. CXLV, 8). Osculum dabit quod est pignus pietatis et amoris. Stolam, annulum, calceamenta proferri iubebit. Tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit dignitatem: tu supplicium vereris, ille osculum defert: tu convicium times, adornat ille convivium. Sed iam ipsam parabolam discutiamus.
(Vers. 11, 12.) Homo quidam habuit duos filios, et dixit illi adolescentior: Da mihi portionem substantiae. . 213. Vides quod divinum patrimonium petentibus datur. Nec putes culpam patris, quod adolescentiori (1756D) dedit: nulla Dei regno infirma aetas, nec fides gravatur annis. Ipse certe se iudicavit idoneum qui poposcit. Atque utinam non recessisset a patre, impedimentum nescisset aetatis: sed posteaquam domum patriam derelinquens peregre profectus est, coepit egere. Merito ergo prodegit patrimonium, (1757A) qui recessit ab Ecclesia. Posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens,
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam. . 214. Quid enim longinquius quam a se recedere; nec regionibus, sed moribus separari: studiis discretum esse, non terris; et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, divortia habere factorum? Etenim qui se a Christo separat, exsul est patriae, civis est mundi. Sed nos non sumus advenae atque peregrini, sed cives sumus sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19); qui enim eramus longe, facti sumus prope in sanguine Christi (Ibid., 13). Non invideamus de longinqua regione remeantibus; quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet dicens: (1757B) Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2). Regio ergo longinqua, umbra est mortis: nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra vivimus Christi. Et ideo dicit Ecclesia: In umbra eius concupivi, et sedi (Cant. II, 3). Ille igitur vivendo luxuriose consumpsit omnia ornamenta naturae. Unde tu qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem eius, noli eam irrationabili foeditate consumere. Opus Dei es, noli ligno dicere: Pater meus es tu (Ierem. II, 27); ne accipias similitudinem ligni; quia scriptum est: Similes fiant illis, qui faciunt ea (Psal. CXIII, 8).
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam. . 215. Fames non epularum, sed bonorum operum (1757C) atque virtutum, quae sunt miserabiliora ieiunia. Etenim qui recedit a verbo Dei, esurit: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Qui recedit a fonte, sitit: qui recedit a thesauro, eget: qui recedit a sapientia, hebetatur: qui recedit a virtute, dissolvitur. Merito ergo iste egere coepit, quia thesauros sapientiae et scientiae Dei, divitiarumque coelestium altitudinem dereliquit. Egere ergo ideo coepit, et famem pati, quia nihil prodigae satis est voluptati. Semper famem patitur sui, qui alimentis perpetuis nescit impleri.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium. . 216. Qui enim haeret, in laqueo est. Et videtur civis iste princeps esse istius mundi. Denique ad villam eius mittitur quam emit, qui excusat a (1757D) regno. Et pascit porcos: illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi, in sordibus ac fetore viventes.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum. . 217. Neque enim alia cura est luxuriosis, nisi (1758A) ut ventrem suum impleant, quorum Deus venter est (Philip. III, 19). Quis autem aptior huiuscemodi hominibus cibus, quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est: quo corpus non reficitur, sed impletur; ut fit magis oneri, quam usui? . 218. Sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro exili virtute inanium hominum, sermonumque iactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione, et quodam sonoro facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes. Sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt; et ideo,. 219. Nemo illi dabat; erat enim in regione illius, qui neminem habet; quia eos qui sunt, non habet. Omnes quippe gentes in nihilo aestimantur (Esai. (1758B) XL, 15): solus autem Deus est qui vivificat mortuos, Et vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17).
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant! . 220. Bene in se revertitur, qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit: et qui recedit a Christo, se sibi abdicat. Mercenarii autem qui sunt, nisi qui ad mercedem serviunt, qui sunt ex Israel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec virtutis gratia, sed utilitatis studio provocati? At vero filius qui habet Spiritus sancti pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, quibus serviat. Haeredes sunt etiam mercenarii qui conducuntur ad vineam. (1758C) Bonus mercenarius Petrus, Ioannes, Iacobus, quibus dicitur: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cophinos duodecim (Matth. XIV, 20). O Domine Iesu, si nobis auferas siliquas, et panes tribuas! Tu enim dispensator in domo es Patris. O si nos quoque mercenarios digneris conducere, licet sero venientes! Nam et undecima conducis hora (Matth. XX, 9), et aequalem dignaris mercedem solvere, aequalem mercedem vitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei qui potest dicere: Certamen bonum certavi (II. Tim. IV, 7.) . 221. Quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem (1758D) sibi lavacri gratiam, vel poenitentiam reservent. Primum qui scis an nocte proxima, tua a te anima reposcatur? Deinde cur putas otioso tibi omnia posse deferri? Pone unam gratiam, unam esse mercedem; diversum tamen bravium victoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae, (1759A) bravium tamen ut comprehenderet sequebatur (Philip. XXXIII, 14); quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum. 222. Et quoniam in vineam Domini venimus, non vacui recedamus: iuvat enim fructus legere, mercenarios eius videre. Quid enim sibi vult quod una die diversis horis conducuntur operarii (Matth. XX, 1 et seq. ), nisi quia mille anni in oculis Domini, sicut dies hesterna quae praeteriit, et hora in nocte (Psal. LXXXIX, 4)? Quae est nox, nisi quae praecessit, ut dies appropinquaret? Et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una (II Pet. III, 8). Novit vim diei huius ille qui dixit: Iesus Christus heri et hodie, ipse est et in saecula (Hebr. XIII, 8). Scivit et ille diem esse multiplicem, qui scripsit: Hic dies generationis coeli et (1759B) terrae, cum facta sunt; qua die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri (Gen. II, 4). Cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta complexus est, totum mundi tempus ostendens in conspectu Domini tamquam diem unum; eo quod ex incompositis atque tenebrosis forma istius mundi, divini operis claritate processerit. Ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas: aut ipsa saecula horae sunt. Horae autem diei duodecim sunt; unde bene in mysterio dies Christus, cuius apostoli duodecim, qui coelesti lumine distinctis in se gratiae vicibus refulserunt. 223. Venit ergo paterfamilias et prima hora conduxit operarios, fortassis eos qui a principio mundi usque ad diluvium iusti esse meruerunt, de (1759C) quibus ait: Et locutus sum ad vos ante lucem: et misi ad vos servos meos prophetas ante lucem (Ierem. , VII, 25). Tertia post diluvium incipit, Noe caeterorumque tempora comprehendens, qui quasi boni operarii in vineam destinantur; ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. Sexta et reliquae Abrahae, Isaac, et Iacob patriarcharum merita distinguunt. Nona, inclinante iam saeculo, et tamquam pallescente luce virtutis, Lex et Prophetae decolores mores hominum notaverunt. Undecimam, et quod superest diei, sacer producit adventus. Unde et ipse in Evangelio dicit: Ambulate dum lumen habetis (Ioan. XII, 35.) . 224. Sed iam redeamus ad Patrem; licet non verear ne istius poenitentiam gerentis exemplo diu abfuisse videamur (numquam enim abfuimus, qui versabamur (1759D) in vinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a Patre), cavendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit Pater. Facile reconciliatur, quando impense rogatur. Et ideo discamus quali Pater obsecratione sit ambiendus. Pater, inquit. Quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire!
(1760A) (Vers. 18.) Pater, inquit, peccavi in coelum, et coram te. . 225. Haec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed etsi Deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis exspectat. Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); quia allevat pondus erroris, quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam, qui accusatorem praevenit confitendo: Iustus enim in primordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Frustra autem velis occultare, quem nihil fallat; et sine periculo prodas, quod scias esse iam cognitum. Confitere magis, ut interveniat pro te Christus, quem advocatum habemus apud Patrem; roget pro te Ecclesia, et illacrymet populus. Nec vereare (1760B) ne non impetres. Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor. Crede, quia veritas est; acquiesce, quia virtus est. Habet causam ut pro te interveniat, ne pro te gratis mortuus sit. Habet causam ignoscendi Pater, quia quod vult filius, vult et Pater. 226. (Vers. 18.) Peccavi in coelum, et coram te. Non utique elementum exprimitur; sed peccato animae coelestia significantur dona Spiritus imminuta; vel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in coelo est, non oportuit deviari.
(Vers. 19.) Iam non sum dignus vocari filius tuus. . 227. Deiectus enim se exaltare non debet; ut merito suae possit humilitatis attolli.
(1760C) (Ibid.) Fac me sicut unum mercenariorum tuorum. . 228. Novit esse distantiam inter filios, amicos, mercenarios, et servos; filius per lavacrum, amicus per virtutem, mercenarius per laborem, servus per timorem. Sed etiam ex servis et mercenariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis: iam non dico vos servos (Ioan. XV, 14). 229. Haec apud se dixit; sed non satis est dicere, nisi ad patrem venias. Ubi illum requiras, ubi invenias? Exsurge primo, hoc est, qui sedens ante dormiebas. Et ideo dicit Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Iniquitas in talento plumbeo sedet. Moysi dicitur: Tu autem hic sta (Deut. V, 31). Stantes elegit Christus. Exsurge (1760D) ergo, curre ad Ecclesiam; hic est Pater, hic est Filius, hic est Spiritus sanctus. 230. (Vers. 20, 21.) Occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. Et cum adhuc longe sis, videt, et accurrit. Videt in pectore tuo, accurrit ne quis impediat, complectitur quoque: in occursu praescientia est, in complexu clementia, et quasi (1761A) quidam patrii amoris affectus. Supra collum cadit, ut iacentem erigat, et oneratum peccatis, atque in terrena deflexum reflectat ad coelum, in quo suum quaerat auctorem. Cadit in collum tuum Christus, ut cervicem iugo exuat servitutis, et collo tuo iugum suave suspendat. Nonne tibi videtur cecidisse in collum Ioannis, quando erat Ioannes in sinu Iesu, cervice recumbens reflexa? Et ideo Verbum apud Deum vidit; quia erectus est ad superna. Cadit in collum, cum dicit: Venite ad me, qui laboratis . . . . . et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos (Matth. XI, 28 et 29). Cadit ergo hoc modo, si convertaris. 231. (Vers. 22.) Et iubet proferri stolam, annulum, calceamenta. Stola amictus est sapientiae, quo (1761B) nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque convolvat; et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis virtute convestiant. De Sapientia enim dictum est: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11). Ergo stola spirituale indumentum, et vestimentum est nuptiale. Annulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum, et expressio veritatis? Calceamentum autem Evangelii praedicatio est; et ideo accepit sapientiam primam. Est enim et aliud mysterium quod nescit, nisi qui accepit dictorum suorum, factorumque signaculum, et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus; necubi offendat ad lapidem pedem suum, et supplantatus a diabolo Dominicae praedicationis officium derelinquat. Haec est praeparatio Evangelii, ad coelestium (1761C) cursum dirigens praeparatos; ut non in carne ambulemus, sed in spiritu. 232. (Vers. 23.) Occiditur et vitulus saginatus, ut carnem Domini spirituali opimam virtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. Nemo enim nisi qui timuerit Deum ( quod est initium sapientiae ), nisi signaculum spirituale vel custodierit vel receperit, nisi Dominum praedicaverit, sacramentis debet interesse coelestibus. Qui autem annulum habet, et Patrem habet, et Filium, et Spiritum sanctum; quia signavit nos Deus, cuius imago Christus: et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris; ut sciamus hoc annuli istius qui in manu datur, esse signaculum, quo cordis interiora, factorumque nostrorum ministeria signantur. Ergo (1761D) signati sumus, sicut et legimus: Credentes, inquit, signati estis Spiritu sancto (Ephes. I, 13). Bene autem carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat. 233. (Vers. 23.) Epulantem patrem inducit filius; (1762A) ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra, et Patris gaudium nostrorum redemptio peccatorum est. Et hic quidem si ad Patrem referas, quia hostia pro peccatis Filius est, delectatur Pater reditu peccatoris: supra delectatur Filius, inventa ove; ut scias quia una est Patris et Filii delectatio, una operatio in Ecclesiae fundamento. Laetatur autem pater;
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit. . 234. Ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit. Itaque gentes non sunt, Christianus est, iuxta quod supra dictum est: Quia elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28). Potest tamen et hic in uno accipi species generis humani. (1762B) Fuit Adam, et in illo fuimus omnes. Periit Adam, et in illo omnes perierunt (Cf. August. lib. I cont. Iul. Pelag. , cap. 3). Homo igitur et in illo homine qui perierat, reformatur: et ille ad similitudinem Dei factus et imaginem divina patientia et magnanimitate reparatur. Quid est ergo: Elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28)? Id est, elegit populum gentium qui non erat; ut destrueret populum Iudaeorum. 235. Potest et de agente poenitentiam dictum videri; quia non moritur, nisi qui aliquando vixit. Et ideo gentes non moriuntur, sed mortuae sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur: qui vero lapsus fuerit, per poenitentiam (1762C) reviviscit. 236. Sequitur locus, ut remittendis post poenitentiam debeamus favere peccatis; ne dum veniae alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a Domino. Quis enim tu es qui Domino contradicas, ne cui velit, culpam relaxet; cum tu cui volueris, ignoscas? Vult rogari, vult obsecrari. Si omnium iustitia, ubi Dei gratia? Quis tu es, qui invideas Deo? . 237. (Vers. 25, 27.) Et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est, terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt Spiritus Dei: ut denique numquam pro se vel haedum queratur occisum; non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus. Invidus haedum quaerit: innocens agnum pro se desiderat immolari. (1762D) Ideo et senior dicitur; eo quod cito aliquis per invidiam consenescat. Ideo et foris stat; eo quod malevolentia eum animi liventis excludat. Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est, non illa theatralis incentiva luxuriae, nec aulicorum concentus (1763A) sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore servato dulcem resultet laetitiae suavitatem. 238. Constitue mihi aliquem ex his qui sibi iusti videntur, qui trabem in oculo suo non vident, et alieni festucam vitii ferre non possunt. Quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti, et diu indulgentiam deploranti venia relaxatur? Quomodo aures eius symphoniam populi spiritualem ferre non possunt? Haec est enim symphonia, quando concinit in Ecclesia diversorum actuum atque virtutum, velut variarum chordarum indiscreta concordia, psalmus respondetur, amen dicitur. Haec est symphonia quam scivit et Paulus; et ideo ait: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 13). Haec de (1763B) parabola praesenti putavimus esse tractanda. 239. Nec invidemus si quis duos fratres istos velit referre ad populos duos; ut sit adolescentior populus ex gentibus tamquam Israel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis invidit. Quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur; et ideo haedum, mali odoris sacrificium requisierunt. Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus immolatur. Unde apud illos fetor est criminum, apud nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suavis in fructu. Qui haedum quaerit, exspectat Antichristum; Christus enim boni odoris est victima (Ephes. V, 2). 240. Queri etiam in haedo videtur, quia Iudaei (1763C) ritum veteris sacrificii perdiderunt: vel quia nullius sanguis his profuit, sicut Christi sanguis Ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. Impudens autem et similis illius pharisaei iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia Legem servabat in litteris. Impius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit advertere quia sibi dictum est: Meretrices et publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31). 241. (Vers. 28.) Stat autem foris, nec excluditur; sed non ingreditur, ignorans voluntatem Dei de vocatione gentium, servus iam factus ex filio; servus enim nescit quid dominus agat (Ioan. XV, 15). Ubi cognovit, (1763D) invidet, et torquetur Ecclesiae bonis, et foris stat. Foris enim Israel audit chorum et symphoniam; (1764A) sed irascitur quia hic concinit plebis gratia, et consona populi iubilatio. Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens:
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti; . 242. Vel quasi Iudaeus in Lege, vel quasi iustus in communione; et es, si desinas invidere.
(Ibid.) Et omnia mea tua sunt; . 243. Vel Iudaeus sacramenta veteris Testamenti, vel baptizatus etiam novi possidens.
- Cap. XVI
(PL 15 1764A) Cap. XVI
(Cap. XVI. - Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire; . 244. Quia non duo, sed unus est dominus. Nam etsi sunt qui mammonae serviant; tamen non ille novit aliqua iura dominatus; sed ipsi sibi iugum servitutis imponunt; neque enim iusta potestas, (1764B) sed iniusta est servitus. Et ideo ait.
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona; . 245. Ut largiendo pauperibus, angelorum nobis, caeterorumque sanctorum gratiam comparemus. Nec reprehenditur villicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum villici facultatum. Et ideo licet peccaverit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesivit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mammona dixit; quia variis divitiarum illlecebris nostros avaritia tentabat affectus, ut velimus servire divitiis. Unde ait:
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? . 246. Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturam sunt; neque nobiscum nascuntur, neque (1764C) nobiscum transeunt: Christus autem noster est, quia vita est. Denique In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Ioan. I, 11). Ergo nemo dabit quod vestrum est; quia vestrum non credidistis, vestrum non recepistis. 247. Argui igitur videntur Iudaei et fraudis et avaritiae. Et ideo qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent (communem enim ad usum fructus terrarum a Domino Deo datus est omnibus), debuerunt utique participare pauperibus: nec Christum accipere meruerunt, quem Zacchaeus ut acquireret, dimidiam partem bonorum suorum obtulit (Luc. XIX, 8). 248. Ergo non serviamus alienis quia nullum dominum debemus scire nisi Christum: Unus enim (1764D) Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Iesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Quid (1765A) ergo, Pater Dominus, aut Filius Deus non est? Sed et Pater Dominus, quia Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6); et Filius Deus qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quomodo ergo nemo potest duobus dominis servire? Unus enim Dominus, quia unus Deus: denique Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Unde claret unum Patris et Filii esse dominatum. (1766A) Unus autem est, si non dividatur; sed totus in Patre, totus in Filio sit. Itaque quia unius deitatis atque dominatus asserimus Trinitatem, unum Deum, et unum Dominum confitemur. Qui autem aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus memorant potestatem, plures deos, et plures dominos in Ecclesiam gentilis vitio erroris inducunt.