Expositio evangelii secundum Lucam/VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

(PL 15 1765) (1765B) (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Ioannem. (1765) 1. Non quia Lex defecit, sed quia incipit Evangelii praedicatio; videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt. Et ideo vim faciamus regno coelorum; omnis enim qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei violentia religiosa, segnitia criminosa. Lex multa secundum naturam statuit; ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos vocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates; et ideo vim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.

(Vers. 18.) Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, (1765C) moechatur. 2. Prius dicendumar bitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus. Quidam enim putant omne coniugium a Deo esse, maxime quia scriptum est: Quae Deus coniunxit, homo non separet (Marc. XIX, 6). Ergo si omne coniugium a Deo est, omne coniugium non licet solvi. Et quomodo Apostolus dixit: Quod si infidelis discedit, discedat (I Cor. VII, 15)? In quo et mirabiliter noluit apud Christianos causam residere divortii, et ostendit non a Deo omne coniugium; neque enim Christianae gentilibus Dei iudicio copulantur; cum Lex prohibeat. 3. Sed occurrit illud quod ait Salomon: Domum et substantiam patres partiuntur filiis: a Deo autem (1765D) praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14). Quod qui in Graeco legit, non putat esse contrarium. Bene enim (1766B) dixit Graecus ἁρμόσεται; harmonia enim conveniens et apta rerum omnium dicitur commissa connexio. Harmonia est cum fistulae organi per ordinem copulatae, legitimae tenent gratiam cantilenae, chordarumque aptus servat ordo concordiam. Itaque non habent harmoniam suam nuptiae, quando christiano viro gentilis mulier non legitime copulatur. Ergo ubi nuptiae, harmonia; ubi harmonia, Deus iungit. Ubi harmonia non est, pugna atque dissensio est; quae non est a Deo, quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 8). 4. Noli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae copulae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores. Audi quid dixerit Dominus: Qui dimittit mulierem, (1766C) facit eam moechari (Matth. V, 32). Etenim cui non licet, vivente viro, mutare coniugium, potest obrepere libido peccandi. Itaque qui auctor erroris, etiam reus culpae est. Quo cum parvulis feta dimittitur? Quo titubanti vestigio grandaeva detruditur? Durus, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam charitatis, addas etiam pietatis iniuriam; durus, si propter matrem etiam filios simul pellas; cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis. Quam periculosum, si fragilem adolescentulae aetatem errori offeras! Quam impium, si eius destituas senectutem, cuius defloraveris iuventutem! Ergo inhonoratis stipendiis et veteranum imperator dimittat inglorium, atque imperii sui possessione detrudat; et rusticum laboris sui effetum (1766D) agro suo propulset agricola? An quod in subditos nefas est, in comparem fas est (33 quaest. 2, c. An quod)? (1767A) . 5. Dimittis ergo uxorem quasi iure, sine crimine; et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet; sed divina prohibet. Qui hominibus obsequeris, Deum verere. Audi legem Domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt: Quae Deus coniunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). 6. Sed non solum hic coeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus Dei solvitur. Paterisne, oro, liberos tuos, vivente te, esse sub vitrico; aut incolumi matre, degere sub noverca? Pone, si repudiata non nubat. Et haec viro tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat? Pone, si nubat. Necessitatis illius tuum crimen est; et coniugium quod putas, adulterium est. Quid enim refert, utrum id aperta criminis confessione, an mariti specie adulter admittas; (1767B) nisi quod gravius est legem criminis fecisse, quam furtum? . 7. Sed fortasse dicit aliquis: Quomodo Moyses mandavit dari librum repudii, et dimittere uxorem (Deut. XXIV, 1)? Qui hoc dicit, Iudaeus est; qui hoc dicit, Christianus non est. Et ideo quia hoc obiicit, quod obiectum est Domino, respondeat ei Dominus: Ad duritiam, inquit, cordis vestri permisit vobis Moyses dare librum repudii, et dimittere uxores: ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX, 8). Moyses permisit, inquit, non Deus iussit; ab initio autem Dei lex est. Quae est lex Dei? Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una (Gen. II, 24). Ergo qui dimittit uxorem, carnem suam scindit, dividit corpus.

(1767C) 8. Ostendit autem hic locus, quae propter fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta. Unde et Apostolus: Denuntio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII, 10). Et infra: Caeteris, inquit, ego dico, non Dominus: si quis frater infidelem habet uxorem, et relinquit eam (Ibid., 12). Itaque ubi est impar coniugium, lex Dei non est. Et addidit: Quod si infidelis discedit, discedat (Ibid., 15). Simul idem Apostolus negavit legis esse divinae, ut coniugium qualecumque solvatur; nec ipse praecepit, nec dedit deserenti auctoritatem, sed culpam abstulit destituto. Haec moraliter. . 9. (Vers. 17.) Tamen quia supra proposuit regnum Dei evangelizare, et cum dixisset de Lege unum apicem non posse cadere, subiecit: Omnis qui dimittit (1767D) uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Recte admonet Apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32). Invenis igitur coniugium quod nemo dubitet a Deo coniunctum, cum ipse dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater meus qui misit me, attraxerit eum (Ioan. VI, 44); ille enim solus potuit has nuptias copulare. Et ideo mystice Salomon dixit: A Deo praeparabitur viro uxor (Prov. (1768A) XIX, 14). Vir Christus, uxor Ecclesia est; charitate uxor, integritate virgo. Ergo quem Deus traxit ad Filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non Philosophia depraedetur, non Manichaeus contaminet, non Arianus avertat, non Sabellianus inficiat. Deus iunxit, Iudaeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae veritatem. 10. Quis liber est, inquit, iste repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Esai. L, 1)? Audisti repudium, crede coniugium. Audisti quid Iudaeorum plebi ipse vir dicat: Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in peccatis vestris dimisi matrem vestram (Ibid.). Mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas viro. Mens quae credidisti Deo, esto fortis (1768B) mulier, qualis illa vel anima ecclesiastica, vel Ecclesia, de qua dicit Salomon: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI, 10)? Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae talis est: confidit in ea vir suus Ibid. , 11). Videamus quid haec viro faciat suo, quod opus eius, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus. 11. Bona uxor virum suum vestit. Vestiat Iesum fides nostra corpore suo, vestiat carnem suam divinitatis suae gloria: sicut et illa bina vestimenta fecit viro suo (Ibid., 22 et seq.); ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum. Non mediocris haec femina, cuius tale textrinum est; quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae virtutis pensa tractantem vir eius inveniat; quae manus extollat in (1768C) noctibus, et ad libram dirigat opus, morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque noverit servare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens; sollicita quando vir redeat, anxia atque suspirans, et iam cum viro suo esse desiderans, dicens: Moras facit vir meus venire, festinabo ipsa ad eum; occurram ei facie ad faciem, cum venire coeperit in gloria sua. 12. Veni, Domine Iesu, ut invenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non violaverit domum tuam, non mandata neglexerit. Dicat tibi: Inveni quem dilexit anima mea (Cant. III, 4): introducat te in domum vini (vinum enim (Psal. CIII, 15) laetificat cor hominis), inebrietur in spiritu, agnoscat mysterium, loquatur oraculum.

(1768D) (Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram. . 13. Narratio magis quam parabola videtur, quando etiam nomen exprimitur. Non otiose autem hic divitem Dominus perfunctum deliciis saecularibus, in perpetuae famis apud inferos constitutum significavit aerumna: cui non immerito quinque fratres, id est, quinque sensus corporis naturali quadam germanitate (1769A) videntur fuisse sociati, qui immodicis atque innumeris cupiditatibus aestuabant: Lazarum vero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis, et sanctitatis recessu locavit; ne illecti praesentium voluptate, maneamus in vitiis; vel taedio victi, laborum dura fugamus. Sive itaque Lazarus pauper in saeculo, sed Deo dives: sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide (neque enim sancta omnis paupertas, aut divitiae criminosae: sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas), sive ergo apostolicus qui veram teneat fidem, verborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum velamina non requirat: feneratam mercedem accipit, impugnans haereticos Manichaeum, Marcionem, Sabellium, Arium, Photinumque (1769B) (isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur), reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus vaporantur: feneratam, inquam, mercedem accipit, cui compensatio exuberantium copiarum, et perpetuitatis usura est. 14. (Vers. 20, 21.) Nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa divitis collegit: cuius utique ulcera secundum litteram dives fastidiosus horreret, nec inter pretiosas epulas unguentatosque convivas fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret cui odor aeris, et ipsa esset natura fastidio: quamquam insolentia et tumor divitum indiciis competentibus exprimatur, quod ita conditionis immemores (1769C) humanae sint, ut, tamquam supra naturam siti, de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant. 15. Utrumque ergo qui volet, tamquam Lazarus colligat. Cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis (II Cor. XI, 25), ad patientiam credentium, et vocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam velut canibus offerebat, quia scriptum est: Convertentur ad vesperum, et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 15). Quod agnovit Chananitis illa mysterium, cui dicitur: Nemo tollit panem filiorum, et mittit canibus (Matth. XV, 26). Agnovit hunc panem, non panem esse qui videtur, sed illum qui intelligitur; et ideo respondit: (1769D) Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27). Micae istae de illo pane sunt. Et quia panis verbum est, et fides verbi est, micae velut quaedam dogmata fidei sunt. Unde respondit Dominus, ut ostenderet fideliter dictum: O mulier, magna est fides tua (Ibid., 28) ! (1770A) . 16. O felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem! O uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis! Abiiciebat vos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum Scripturarum et Legis interna mysteria refutaret (Luc. XIII, 14), micae enim sermones sunt Scripturarum, de quibus dicitur: Et proiecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17). Abiiciebat vos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat, in iniuriis suis legens plebem. Lambebant ulcera eius qui morsu serpentis intrepidum, excusso serpente, viderunt, et crediderunt (Act. XXVIII, 6). Lambebat ille carceris custos qui vulnera Pauli lavit, et credidit (Act. XVI, 33). Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor; ut adimpleat (1770B) cor, et impinguet fauces eorum: qui custodire domum, servare gregem, cavere assuescant lupos. 17. Pone nunc ante conspectum saecularibus Arianos studiis intentos, qui societatem potentiae regalis affectant, ut armis militaribus impugnent Ecclesiae veritatem: nonne tibi videntur in quadam purpura et bysso et exstructis iacentes thoris, qui pro veris fucata defendant; ditibus abundare sermonibus, cum iactant Dominico terram tremuisse sub corpore, coelum tenebris obductum, excita verbo maria vel sedata: verumtamen Dei Filium denegantes? Constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in virtute regnum Dei esse, paucis quid sentiret expressit, dicens: Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16): nonne illae tibi videntur egere divitiae, (1770C) haec redundare paupertas? Dives haeresis Evangelia multa composuit: pauper fides hoc solum Evangelium tenuit, quod accepit. Dives Philosophia plures sibi deos fecit: pauper Ecclesia unum Deum novit. 18. (Vers. 24.) Inter hunc igitur divitem et pauperem chaos magnum est; quia post mortem nequeunt merita mutari, eoque in inferno dives inducitur, cupiens aliquid de paupere spiritus, refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris (Esai. XII, 3). Cur autem cruciatur ante iudicium? Quia luxurioso carere deliciis poena est. Nam et Dominus dicit: Ibi erit fletus et stridor dentium; cum videritis (1770D) Abraham, Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno coelorum (Luc. XIII, 28). 19. (Vers. 27.) Serus autem dives iste magister esse incipit; cum iam nec discendi tempus habeat, nec docendi. Quo loco evidentissime declarat Dominus, vetus Testamentum esse fidei firmamentum, retundens perfidiam Iudaeorum, et excludens (1771A) nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa virtutis. 20. Licet autem advertere quod in villici illius superiore, et istius divitis praesenti comparatione incentivum misericordiae sit: et ibi fortasse sanctis quos amicos dicit, et quibus tabernacula tribuit; hic vero docet pauperibus conferendum.


(PL 15 1771A) Cap. XVII

(CAP. XVII. - Vers. 3.) Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum. . 21. Quam bene post divitem qui cruciatur in poenis, subiecit praeceptum veniae largiendae, his utique qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio non revocet a culpa! Quam vero moderatus est, ut neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia; (1771B) ne quem vel austera percellat invectio, vel conniventia invitet ad culpam! Sic et alibi: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum (Matth. XVIII, 15). Plus enim proficiat amica correptio, quam accusatio turbulenta: illa pudorem incutit, haec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat, qui monetur. Bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat, quam inimicum: facilius enim consiliis acquiescitur, quam iniuriae succumbitur. Unde et Apostolus: Corripite, inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum existimetis (II Thess. III, 15). Infirmus enim custos diuturnitatis est timor: pudor autem bonus magister officii; qui enim metuit, reprimitur, non emendatur: quem pudet facere, in naturam vertit. (1771C) . 22. Pulchre autem posuit: Si peccaverit in te; non enim aequa conditio in Deum, hominemque peccare. Denique Apostolus, qui divini est verus interpres oraculi: Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10); quia non est aeque perfidia ut culpa, veniabilis. Et quoniam plerumque per imperitiam error obrepit, corripiendum praecepit; ut aut pertinacia vitetur, aut prolapsio corrigatur. Verum quid est:

(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi? . 23. Num veniae numerus praefinitur, an vero quia cum septimo die requieverit Deus ab omnibus operibus suis, post hebdomadam istius mundi quies nobis (1772A) diuturna promittitur; ut quemadmodum mala istius mundi feriata cessabunt, ita etiam vindictae severitas conquiescat? Sabbatum autem non solum dierum, sed etiam mensium est; et ideo septimi mensis decima die sabbata sabbatorum (Levit. XXV, 9): nec solum mensium, sed annorum quoque: neque annorum tantum, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cuius typus est sabbatum magnum; sicut in Lege est hebdomada septima, post quam celebratur annus Iubilaeus. Quod mysterium nobis Dominus voluit revelare, cum dicit: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Quia septima generatione, ut habes secundum Lucam (Luc. III, 37), Enoch raptus est, ne malitia immutaret cor eius (Sap. IV, 11); et (1772B) in eo aculeus doloris quievit. Septuagesima autem et septima generatione Dominus natus ex Maria, humani generis in se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum. 24. Ergo quamvis secundum litteram discas frequenter ignoscere, nec indignationem tenere (nihil enim est quo possit offendi, cui ignoscendi est consuetudo), tamen agnosce mysterium; neque enim otiose sabbato dixit Dominus mulieri: Dimissa es ab infirmitate tua (Luc. XIII, 12), ostendens plebi suae, quae sicut mulier illa vocata sequeretur, adventu suo se remisisse peccata. Septuagies itaque et septies Lamech condemnatur (Gen. IV, 24); quia gravius delinquit, qui scelus dum punit, admittit. Omnem autem enormitatem sceleris baptismi sacramenta dimittunt. (1772C) Disce ergo donare iniurias tuas; quia persecutoribus suis Christus ignovit. 25. Nec illud otiosum, quod sabbato passus est magno, significans fore sabbatum, quo mors destrueretur a Christo. Quod si Iudaei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem Domini celebrare debemus! Et ideo maiores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae celebrandos; quia octavae hebdomadis initium Pentecosten facit. Unde et Apostolus quasi Christi discipulus, qui sciret diversitatem esse temporum, scribens ad Corinthios: Apud vos, inquit, forsitan manebo; et hyemabo (I Cor. XVI, 6). Et infra: Manebo (1773A) autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum (Ibid., 8 et 9). Itaque apud Corinthios hyemem agit, quorum erroribus angebatur; quod eorum circa Dei cultum frigeret affectus: cum Ephesiis pentecosten celebrat, atque his tradit mysteria, relaxat animum; quia fidei cernebat ardore ferventes. Ergo per hos quinquaginta dies ieiunium nescit Ecclesia, sicut Dominica qua Dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam Dominica. 26. Erit et alia Dominica qua Dominicum corpus resurgat. Novit hanc Paulus, qui ait: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex membris (I Cor. XII, 27). Hoc enim corpus Domini et ossa de ossibus eius capiti cohaerebunt: Caput autem Ecclesiae Christus (Ephes. V, 23). Tunc ergo cessabit ieiunium, quoniam (1773B) in perpetua iucunditate fatigatio, cura, lassitudo cessabit. Tunc mors destruetur: Novissima enim mors destruetur (I Cor. XV, 26). Nam etsi cessavit in Enoch, et non est inventa in eo; destructa tamen non est: ille enim raptus est, ut evaderet eam (Gen. V, 24): Christus ut destrueret, immolatus est. Et ideo bene dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Ergo in hac resurrectione iterum Christus tamquam suo resurget in corpore. Beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut enim primitiae dormientium Christus, sic tunc primitiae resurgentium Ecclesia et sancti eius (I Cor. XV, 20). 27. Hoc mysterium Petrus scire non potuit. Fortasse scierit de Enoch: quis tamen potuit mysterium (1773C) absconditum in Deo humana mente comprehendere? Veniat ergo Dominus in animam meam, in mentem meam, atque eam subiiciat sibi; ut cum subiecta mens fuerit mea, dicam: Non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psalm. XXII, 4).

(Vers. 6.) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et iactare in mare, et obaudiet vobis. . 28. De grano sinapis supra dictum est, nunc de arbore mori est disputandum. Arborem lego, non tamen arborem credo. Nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut arbor quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur, et mittatur in mare? Licet hoc pro virtute fidei possibile iudicemus, ut sensibilibus imperiis natura insensibilis obsequatur: quid (1773D) sibi vult tamen etiam ipsa arboris species? Legi quidem: Pastor eram caprarum, vellicans mora (Amos VII, 14), et puto prophetam significasse nobis, quod ex peccatorum grege peccator ipse conversus sit: licet conveniat ut futurus gentium propheta fructum quaesisse videatur in sentibus, cibum ex sentibus eruisse, sed decoloros et fetidos greges gentium, populos nationum, in suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spirituali refectione pinguescerent; ipse autem de peccatore converso lac spirituale mulgeret. (1774A) . 29. Sed cum in alio Evangelii libro (Matth. XVII, 19) de monte sit dictum, cuius species nuda gignentium vitium, olearumque ieiuna, infecunda messibus, apta latibulis bestiarum, ferarumque cursibus inquieta, extollentem se altitudinem nequitiae spiritualis videatur exprimere, sicut scriptum est: Ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram (Ierem. LI, 25); congruit ut hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit immundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni. Nam fructus eius primo albet in flore, deinde iam formatus irrutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate rutilanti, praevaricatione deiectus, tetro inhorruit odore peccati. En tibi illum arbori moro (1774B) dicentem: Eradicare, et iactare in mare, cum legionem eiecit ex homine, in porcos transire permittit: qui exagitati diabolico spiritu, se in maria demerserunt. 30. Hic igitur locus hortatorius ad fidem, docens moraliter etiam ea quae solidata sunt, fide posse dissolvi. Ex fide autem charitas, ex charitate spes, et rursus in se sancto quodam circuitu refunduntur. 31. (Vers. 7, 8.) Sequitur ut nemo in operibus glorietur: quia iure Domino debemus obsequium. Nam si tu non dicis servo aranti, aut oves pascenti: Transi, recumbe (ubi intelligitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit: denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret); si ergo tu non dicis (1774C) servo tuo: Recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium, et gratias ei non agis: ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris; quia dum vivimus, debemus semper operari. 32. (Vers. 17.) Ergo agnosce esse te servum plurimis obsequiis defeneratum. Non te praeferas, quia filius Dei diceris: agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura. Neque te iactes si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli. Vas gentium electus a Domino: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae, subiecit: Sed non in hoc iustificatus sum (I Cor. IV, 4). Et nos ergo non a nobis laudem exigamus, nec praeripiamus iudicium (1774D) Dei, et praeveniamus sententiam iudicis: sed suo tempori, suo iudici reservemus. Post haec reprehenduntur ingrati: atque ita demum ad tractatum futuri venitur iudicii.

(Vers. 31, 32.) In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot. . 33. Interrogatus a discipulis Dominus quando veniret regnum Dei, ait: Regnum Dei intra vos est (1775A) (Vers. 21); utique per veritatem gratiae, non per servitutem culpae. Itaque qui vult esse liber, sit servus in Domino; ea enim parte qua participamur servitute, participamur et regno. Ait ergo: Regnum Dei intra vos est: quando autem veniret, noluit dicere, sed dixit iudicii diem esse venturum; ut terrorem omnibus iudicii imminentis incuteret, nec securitatem dilationis afferret. 34. Et ne videretur contristare discipulos, si his aliquid denegaret, ait in alio libro: De die autem et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius (Matth. XXIV, 36). Bene medie posuit Filium, est enim idem filius hominis Filius Dei; ut magis dictum secundum filium hominis aestimemus, quia temporum finem non per naturam hominis, sed per naturam (1775B) Dei novit. Nec alienum tamen a fide est, si Filium accipias Dei. Quid enim est quod bonus Pater Filium celaverit, cui omnia dedit? Aut quomodo non dedit cognitionem temporis, cui dedit ipsius iudicii potestatem? Quomodo autem Filius nescire potest quod Pater novit; cum in Patre Filius sit, et Spiritus scrutetur etiam alta Dei (Ioan. XIV, 11); cum ipse Filius altitudo sit divitiarum sapientiae, et scientiae Dei (I Cor. II, 10)? Sed cur nolit dicere, ostendit alio loco: Non est vestrum scire tempora et annos quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). 35. Videtis quo tendat qui Trinitatem negat unius potestatis, ut sit aliquid quod nesciat Filius? Cur enim celaret Filium proprium Pater? Aut enim invidiae causa nolumus aliis intimare quod scimus, aut (1775C) ne forte prodamur: sed nec invidi in Patrem, nec proditoris in Filium suspicio cadit. Ergo unius sunt cognitionis, quia unius sunt potestatis. Deinde qui signa novit futuri iudicii, utique novit et finem. 36. (Vers. 24.) Quid enim est quod nesciat ille sicut fulgur coruscans, eo quod lux, Dei Filius interna mysterii coelestis illuminet? In illa, inquit, hora. Ergo et horam novit: sed novit sibi, nescit mihi. Bene autem causam diluvii, et incendii, et iudicii de nostris asserit prodisse peccatis; quia Deus malum non creavit, sed nostra sibi merita repererunt.

(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant; uxores ducebant, et nubebant. . 37. Non quia coniugia damnentur, neque ut alimenta damnentur; cum in illis successiones, in istis (1775D) naturae subsidia sint; alioquin de hoc mundo est (1776A) exeundum: sed in omnibus modus quaeritur; quidquid autem abundantius est, a malo est. (1775D) Sit aliquis consensus ad tempus, ut vacemus orationi: sit aliqua inter sollicitudines mundi, et intemperantiae crapulas sobrietas religionis, et induciae castitatis (I Cor. VII, 5). 38. Ergo quia propter improbos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animaeque patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur; ut qui in Iudaea sunt, fugiant in montes (Matth. XXIV, 16). Quae est ista Iudaea? Novi enim et aliam Iudaeam secundum spiritum, non secundum litteram: Notus enim in Iudaea Deus (Ps. LXXV, 1). Quales autem isti montes qui possint metum futuri cohibere iudicii, cum scriptum sit: Tremor (1776B) autem montes occupabit (Esai. LXIV, 3)? Coelum et terra transibunt (Luc. XXI, 33): quomodo terrarum portio manebit immunis, aut tueri me poterit, quae nec ipsa se servat? Ubi igitur me ab ira eius abscondam, qui conturbat profundum maris? Si ascendero in coelum, ibi est: si descendero in infernum, adest (Psal. CXXXVIII, 8). Non ergo falli potest qui ubique est, sed placari. 39. Adest itaque iudicii dies: si vis non comprehendi, quotidie time, quotidie fuge. Quaeris quomodo fugias? Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9): ut excelsorum vertice possis eminere meritorum: Deus enim montium, et non Deus vallium est (III Reg. XX, 28). Ascende eo ubi Christus sedet ad dexteram Dei, cuius Fundamenta in montibus sanctis (1776C) (Psal. LXXXVI, 1): et, Montes in circuitu eius (Psal. CXXIV, 2). Mons tuus Paulus, mons tuus Petrus est. Supra illorum fidem mentis tuae locato vestigium. In lege Dei atque haereditate fidei constitutos iudicii dies non ad poenam invenit, sed ad gloriam. . 40. Si quis etiam in tecto est positus, hoc est, superiora iam domus suae, eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non recidat. Novi enim tectum in quo Rhaab illa typo meretrix (Iosue II, 1 et seq.), mysterio Ecclesia sacramentorum consortio populis copulata gentilibus, exploratores quos Iesus direxit, abscondit: qui si ad inferiora descendissent domus, ab exploratoribus qui ad corripiendos eos missi fuerant (1776D) occidissent. Tectum ergo sublimis est mentis officium, (1777A) animaeque fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas. Unde mihi videtur etiam paralyticus ille idcirco esse sanatus (Marc. II, 3), quia a quatuor iuvenibus demissus e tecto est; quia a quatuor adminiculo virtutum, prudentiae, fortitudinis, temperantiae, atque iustitiae, ad pedes Christi alta quadam se ratione subiecit. Nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam superior nescit extolli, quia nemo id affectat, quod infra se iudicat. 41. Sed quoniam in iudicio versamur, non digrediamur a tecto; ne dum vasa quae in domo sunt, auferre cupimus, capiamur. Non enim in omni domo sunt vasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea: nec omnis domus plena; sunt enim et vacuae, quas novit propheta qui dixit: Quid factum est (1777B) tibi nunc, quia ascendisti in domos vacuas? Impleta est civitas clamantium (Esai. XXII, 1 et seq.). Et subiecit: Omnes principes tui fugerunt, quicumque in te vulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt. Vulneratus est Sabellius, vulneratus est Valentinus, vulneratus est Arius; in domo enim vacua sunt reperti. 42. Vis domum videre plenam? Sequere Petrum, cum esuriret ad domus seperiora gradientem (Act. X, 9): ibi agnovit mysterium Ecclesiae congregandae; ut gentilem populum non iudicaret immundum, quem fides posset ab omni mundare contagio. Vasa autem de luto sunt: ergo vas corpus est. Et ideo cave ne desiderio corporis, praeclara mentis studia derelinquas. Si Petrus non accepit mysterium in inferioribus (1777C) positus, tu quemadmodum accipies? Ille accepit, quia ascendit, ut evangelizaret Dominum, passionem corporis non timeret. 43. Ergo Qui in tecto est, non descendat: et qui in agro est, non revertatur retro. Unde intelligam quid sit ager, nisi ipse me doceat Iesus, dicens: Nemo mittens manum in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62)? Otiosus in villa sedet, laboriosus in agro seminat: debilis ad focum, fortis ad aratrum. Bonus odor agri; odor enim Iacob odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). Ager plenus est florum, plenus est fructuum diversorum. Ara igitur agrum tuum, si vis dirigi ad Dei regnum. Floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. Sit Vitis abundans in lateribus domus tuae, et novella olivarum (1777D) in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). Dicat anima tua Christo, fertilitatis suae iam conscia, et seminata Dei verbo, spiritalibus quoque inarata culturis: Veni, frater meus, exeamus in agrum (Cant. VII, 11). Ille respondeat: Introivi in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham meam (Cant. V, 1). Quae enim melior quam fidei vindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae fons rigatur? (1778A) . 44. Itaque cum respicere prohibearis, multo magis redire prohiberis, et tollere tunicam; comperisti enim quod ei qui tunicam te petierit, remittere debeas et pallium (Matth. V, 40). Ergo directus ad Dei regnum, opes et patrimonium non requiras. Novit et aliam Scriptura tunicam, de qua nos hortatur Apostolus dicens: Ut exspoliantes veterem hominem cum actibus eius, induti novum (Coloss. III, 9 et 10), superioris tunicam non requiramus erroris. Unde et illa, ait: Nocte exui me tunicam meam, quomodo induar eam (Cant. V, 3)? quod non solum renuntiare peccatis, sed etiam memoriam omnem debeas actus superioris abolere. Denique Paulus superiora obliviscens, culpam exuit, poenitentiam non omisit (Philip. III, 13). . 45.

(1778B) Et ideo Dominus: Memores, inquit, estote uxoris Lot: quae ideo quia respexit retro, perdidit naturae suae munus; retro enim Satanas, retro Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam. Et ut cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille qui se a veteribus studiis non reflexit (Sodomam enim ante delegerat) ideo evasit, quia pervenit ad montem (Gen. XIX, 30): illa quae infirmior fuit, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit. .

(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur. 46. Bene noctem dixit, quia Antichristus hora tenebrarum est; eo quod pectoribus hominum tenebras (1778C) offundat, cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis qui asserant nunc in desertis Iesum degere, ut vagae errore opinionis illudant; nunc in penetralibus, ut qui audierint, praecelsae nomine potestatis arctentur. Christus autem sicut fulgur coruscans per universum mundum luminis sui globos spargit (Matth. XXIV, 27). Et ideo nec in desertis vagatur, nec aliquibus locis clauditur, quia Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Ierem. XXIII, 24): sed luce fulgoris sui fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus. Quid igitur sibi vult quod ait:

(Vers. 35.) Duo in lecto uno. . . . duae molentes in pistrino. . . duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur? (1778D) . 47. Numquid iniquus Deus, ut pares studiis et societate vivendi, atque indiscretos actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat? Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. Non ergo merita hominum copulae usus exaequat: nam et Pater in filium, et filius in patrem studio religionis insurgunt; quia non omnes quod adoriuntur, efficiunt: Sed qui perseveraverit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Tum deinde non forense obsequium, (1779A) sed interiorem Dominus rimatur affectum; neque enim si iuste offeras, et non iuste dividas, acceptum est sacrificium Deo (Gen. IV, 7). Ergo ex uno strato (est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est (Psal. XL, 4): Universum stratum eius versasti in infirmitate eius ) unus relinquitur, alter assumitur: qui assumitur rapitur obviam Christo in aera; qui autem relinquitur, improbatur. 48. Duae molentes in pistrino. Sensus quidem est quod hi significari videantur, qui ex occultis alimenta quaerant, et in apertum ex interioribus proferant. Sed tamen quid molant istae duae mulieres, requirendum est. Nisi forte quod legimus in Esaia: Si afferatis similaginem, vanum est; ut similago sit, quae a molentibus offeratur (Esai. I, 13). Discutiamus ergo (1779B) quae molant, quidve molant, quidve pistrinum sit. Et fortasse mundus iste pistrinum est, in quo aptius reor quia humani corporis forma referatur, in quo anima nostra velut quodam carcere includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura coelestem. In hoc ergo pistrino vel Synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum, et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia eius similago displicuit. At vero sancta Ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molet quod solis aeterni calore sit torridum, quod Deus quemadmodum voluit, sic vestivit, et angeli ab omni purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offerens, (1779C) sacrificii sui libamenta commendat. 49. Nec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro uno, e quibus assumetur unus. Bonus seminator, qui non supra vias seminaverit, sed supra aratum et cultum solum; ut fructum humilitate pressum, non iactatione dispersum terra multiplicet. Relinquitur autem seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. Qui sint autem isti agricolae differentes possumus reperire, si advertamus qua ratione duos νοῦς, hoc est, duas mentes esse in nobis Apostolus dixerit; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui corrumpitur, altera interioris, qui per sacramenta renovatur. Et eo ille fortasse deterior, qui extollitur frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput; (1779D) quia a Domini nostri Iesu Christi salutarium praeceptorum observatione declinat; ipse enim caput omnium, qui auctor est omnium. Alter est ille praestabilior, qui humilitatem diligit, sapientiam quaerit, misericordiam non omittit; bonus scilicet seminator; Dispersit enim, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Hic igitur spiritalis est, ille carnalis. Nam sicut verbis Apostolicis (1780A) comprehendimus illum extollentem se tumido animo seductorem mente carnis inflari (Coloss. II, 18); ita etiam sanctum virum renovari spiritu mentis ostendimus, dicente eodem: Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Duas ergo mentes esse demonstrat; unam, quae mens carnis efficitur, vincta peccato; alteram, quae spiritui copulata, carnis abiurat illecebras. 50. Nec solum duae mentes, sed etiam duae leges in nobis sunt, quarum utramque nobis Apostolus explicavit, dicens: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 22 et 23). Est ergo lex interioris hominis, (1780B) est etiam exterioris; illa quae peccatum prohibet, ista quae suadet; illa quae damnat errorem, ista quae suggerit; illa quae mentem instruit, ista quae tentat. Sunt etiam duae aliae vehementiores in nobis leges, una Dei, altera peccati, secundum eumdem Apostolum dicentem: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid., 25). Et ostenditur quod si mentem tantummodo dicas, contrariam carnis ostendas; cum enim dicat Paulus se legi Dei mente servire, utique mentem per se ipsam, nisi carne vincatur, bonam esse demonstrat, et natura ita creatam, ut resistat errori. Itaque cum vincitur, mens carnis est, non ex natura habens, sed ex carne, quod labitur; et quasi in nomen proprietatemque victricis victa succedit; natura autem adversa carnis (1780C) est. Denique mente Deo servimus, carne peccato. Melior autem mens erit, si cooperaria sancto Spiritui religiosum non intermittat officium. 51. Istae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem Legislator appellat, dicens: Anima omnis carnis, sanguis eius (Levit. XVII 14). Quo plerique referunt etiam illud quod scriptum est: Non manducabis carnem in sanguine (Gen. IV, 9); ne vulneribus animae cruentatas corporis voluptates, refectionis potius loco, quam reatu sanguinis aestimemus, quos oportet Dei verbo refici. Est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis; sicut enim caro Domini vere est cibus, ita sanguis vere noster est potus (De Consec. dist. 2, cap. In quibus, § Est (1780D) cibus). Bonam ergo de nostris operibus escam Domino suggeramus; ne rursus cum venerit, et sicut in illa ficu pomum non invenerit, nostrorum meritorum infecunditate ieiunus propositum pietatis avertat, dicens ad illam animam quam nudam pomorum repererit, et sanguine cruentatam: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19). Est ergo anima carnis omnis sanguis eius. Est etiam (1781A) praestabilior anima, de qua dixit Deus: Omnes animae meae sunt: sicut anima patris, ita etiam anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4). 52. Nec illud praetereat ut duos populos interpretemur, id est, quod in hoc mundo qui agro frequentissime comparatur, duo populi sint, unus credentium, alter qui non credit, relaturi meritorum vicem suorum; et ideo alter qui fidelis est, assumatur; alter qui infidelis, relinquatur. Duae autem illae molentes, duae animae, vel certe Ecclesia atque Synagoga; non enim una tantum figura, sed multiplex in divinis Scripturis esse consuevit; ut unus sermo plures species comprehendat. Itaque mens carnis, et anima carnis, et synagoga id triticum colligunt, et eam similaginem molunt, quae offertur in vanum: mens (1781B) autem quae iuncta est animae, et anima quae receptrix est salutaris verbi, vel Ecclesia Dei, excolunt et molunt verae legis similaginem spiritalem; unde etiam panes propositionis fiunt, quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem manducare praescriptum est (Levit. XXIV, 8), illum utique qui descendit de coelo (Ioan. VI, 31). Omnes autem sumus, si merita nostra patiantur, iustitiae sacerdotes, qui unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur. 53. Ergo ita exerceamus et colamus agrum nostrum in istius culturae munere constituti; ut in illa superiore Hierusalem, ubi legis custodia vera celebratur, habeamus similaginem de manipulis nostris, quos beati qui potuerint congregare: Ut venientes veniant in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. (1781C) CXXV, 6). Isti igitur fructus sunt spiritales, et felices veri proventus laboris, qui nullo inutili imbre madefiant: fructus autem carnis corruptelae obnoxius est; et ideo qui carnalia seminaverit, carnalia et metet (II Cor. IX, 6). De agro vero quid dicam, cum manifestum sit in opere cultoris vel laudem esse, vel culpam?

(Vers. 36). Et respondentes dixerunt: ubi, Domine? . 54. Hoc discipuli locuti sunt: Dominus autem ubi praemonuit et quo fugiendum, et ubi commorandum, et quid esset cavendnm, complexus est summam definitione generali, dicens:

(Vers. 37). Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. . 55. Itaque prius quae sint aquilae coniiciamus, ut (1781D) quod sit corpus definiamus. Iustorum enim animae aquilis comparantur, quod alta petant, humilia derelinquant, longaevam ducere ferantur aetatem. Unde et David animae suae dicit: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua (Psal. CII, 5). Si igitur intelleximus aquilas, de corpore iam dubitare non possumus, (1782A) maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus acceperit (Ioan. XIX, 38). Nonne tibi videntur aquilae circa corpus Maria Cleophae, et Maria Magdalene, et Maria mater Domini, apostolorumque conventus circa Domini sepulturam? Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet cum intelligibilibus nubibus Filius Hominis: Et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt (Apoc, I, 7)? . 56. Est etiam (De Consecr. , dist. 2, cap. In quibus, § Est etiam) corpus de quo dictum est: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Ioan. VI, 56). Circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis circumvolant spiritalibus. Sunt et circa corpus aquilae quae credunt Iesum in carne venisse; quia omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne (1782B) venisse, de Deo est (I Ioan. IV, 7). Ubi ergo fides, ibi sacramentum, ibi diversorium sanctitatis. Est etiam corpus Ecclesia, in qua per baptismi gratiam renovamur spiritu, et occidua senectutis in redivivas reparantur aetates.


(PL 15 1782B) Cap. XVIII

(Cap. XVIII. - Vers. 16.) Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. . 57. Atqui aetas haec infirma est viribus, invalida ingenio, immatura consilio: non ergo aetas praefertur aetati, alioquin obesset adolescere. Quid votis opus est ut aevi maturitas consequatur, si mihi meritum regni demptura coelestis est (Luc. VI, 13)? Ergo Deus vitae processum ad vitia dedit, non ad incrementa virtutis. Et cur ipse apostolos non puerilis, sed provectioris elegit aetatis? Cur autem pueros (1782C) aptos regno dicit esse coelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non norint, referire non audeant, scrutari ignorent opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed ignorare ista virtus non est, sed contemnere; nec continentiae laus, ubi infirmitatis integritas: non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. Non enim virtutis est non posse peccare, sed nolle, atque ita tenere perseverantiam voluntatis, ut voluntas infantiam, usus imitetur naturam. Denique ipse hoc Salvator expressit, dicens: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 8). 58. Quis est ergo puer imitandus apostolis Christi, num unus ex parvulis? Haec igitur virtus apostolorum? (1782D) Quis ergo puer? Ne forte ille de quo Esaias dicit: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Es. IX, 6)? Ipse enim tibi puer dixit: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24). Et ut agnoscas puerum: Cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit (I Pet. II, 23); haec est (1783A) enim perfecta virtus. Itaque et in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec numero annorum computata, cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9). Unde et scriptum est: Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini (Ps. CXII, 1); quia nemo nisi perfectus laudat Dominum. Nemo enim dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). 59. Quod videtur de Ecclesiae populo prophetatum, qui iunior seniorem populum Iudaeorum virtutis studiis anteivit. Et ideo illud: Ecce ego et pueri mei quos dedisti mihi (Esai. VIII, 18). Isti sunt pueri qui Dominum pullo asinae supervectum propheticis vocibus (1783B) prosequentes, redemptionem gentium venisse dicebant (Matth. XXI, 15): isti sunt pueri vel infantes qui Christi illa ubera super vinum haustu pleniore suxerunt. Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. VIII, 3). 60. Durum itaque aliquibus et immite videri potest, quod discipuli ad Dominum infantulos adire prohibebant, nisi vel mysterium intelligas, vel affectum; neque enim id invidae in pueros mentis asperitate faciebant, sed sedulae servitutis obsequia Domino deferebant, ne comprimeretur a turbis. Denique alibi scriptum est: Magister, comprimunt te turbae (Luc. VII, 45). Respuenda quippe est utilitas nostra, ubi divinitatis iniuria est. Ergo fugiamus superbiam, sequamur puerilem simplicitatem; quia (1783C) veritas adversaria superbiae, simplicitas autem concurrens veritati, in ipsa humilitate sublimis. Non enim in abiecto corde habitat Deus, sed sicut tradiderunt nobis prophetae: Thronus virtutis exaltatus est (Ierem. XVII, 12); in eo scilicet cuius elevatur sapientia ad altitudinem veritatis. Nec sicut Cain fraterna specie dolum percussoris abscondat; sed foris intraque sit frater. Haec in affectu. In mysterio autem, quia prius salvari populum Iudaeorum, ex quo et secundum carnem nati fuerant, gestiebant, sed et pro Chananaea muliere supplicarunt (Matth. XV, 23). Sciebant ergo mysterium, quod utrisque populis vocatio deberetur, sed fortasse adhuc ordinem nesciebant. 61. Nunc distantiam intende verborum. Ubi ad (1783D) se infantes accedere iubet, ut eos vel praedicatione, vel manuum impositione benediceret, pueros appellat: ubi praecipit non scandalizandos (Matth. XVIII, 6), pusillos vocat; non enim scandalizantur qui tanguntur a Christo, non labuntur qui Christo propinquant: sed labuntur illi quos pusillos non aetatis exiguitas, sed virtutis pusillitas fecit. Simul etiam docet infirmos non esse tentandos; ne in nos eorum delicta vertantur, quorum preces ad Dominum, et si ipsi virtutum meritis infirmi sint, angelorum tamen patrociniis evehuntur. Nemo ergo irrideat pauperem, (1784A) quia exacerbat illum qui fecit eum: nemo tentet invalidum, ne angelos laedat: nemo praecipitet infirmum, ne solvat beneficium Redemptoris. (Prov. XII, 5). 62. Et ideo dixit: Vae huic mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7); quia crucem Domini plerique scandalum iudicarunt, cum Dominicae humilitas passionis nostrae sit sacramentum salutis; ut adoriamur virtutis officium, sumamus humilitatis exemplum. Vae igitur ei qui in crucem Domini non crediderit, qua scandalizantur infirmi: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). 63. In divinis quidem Scripturis non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus; plus (1784B) enim proficit ad reprimenda peccata, inauditi generis atque deformis belluina quaedam pompa supplicii. Tamen ne cui hinc quoque scandalum generetur infirmo, non otiose simul positam putamus molam asinariam, collum hominis, profundum maris. Etenim cum asini typum populus gentilis acceperit, nonne tibi videtur tamquam molam asinariam volvere, quamdiu in imperitiae suae errore versatur, naturae quidem vinculis alligatus, ut verbum emolat, Deum quaerat: sed opertae mentis caecitate suffusus; ut vultum animi erigere ad Deum, et oculos cordis aperire non noverit? Et ideo sine ulla cursus alacritate, vestigiis in se saepe redeuntibus, invitus usui laborat alieno. Tamen qui molam volvit, consummandi (1784C) aliquando finem operis habet, et exuendae spem gerit caecitatis; cui vero mola ad collum suspenditur, portat lapidem qui portare Domini iugum recusavit. Asinus ergo ad molam, caecus ad lapidem, gentilis ad saxum, qui adorat eum quem non videt, nec agnoscit: Deus enim non in manufactis habitat (Act. XVII, 24), nec in saxo agnoscitur, sed in spiritu. 64. Uterque igitur populus et gentilis et Iudaeus pompa quadam sermonis huius exponitur, sed vehementior in Iudaeos poena decernitur. Gentilium enim memoria saeculi istius fluctibus obruetur, et coeno mundi huius abolebitur, qui inter ea quae non sunt, esse voluerunt, et alienati a scientia Dei tamquam in profundum maris mersi sunt; at vero Iudaei per patriarchas adsumpti, circumcisione signati, per (1784D) Legem eruditi, non tamquam ignoti peribunt, sed tamquam sacrilegi punientur. Etenim Atheniensibus ignotus Deus, in Iudaea notus, sed non receptus (Act. XVII, 23). Et ideo qui ignorat, ignorabitur; qui praevaricatur, damnabitur; nec ille exutus a culpa, qui suum nescivit auctorem, et ille exutio a venia, qui Dominum non recepit. Tolerabilius tamen est fidem non detulisse Christo, quam manus intulisse (Psal. LXXV, 2).

(Vers. 18, 19.) Interrogavit autem eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciendo vitam (1785A) aeternam possidebo? Dicit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. . 65. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam licet et in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas (nemo enim bonus nisi solus Deus, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11), quidquid autem mendax, utique non bonum), tamen addendo, Magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate; nam Deus universitate bonus, homo ex parte. Propterea Dominus: Quid me dicis bonum, quem negas Deum? Quid bonum dicis, cum bonus nemo nisi unus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum designat. Bonus enim quid est, nisi plenus bonitatis? (1785B) At vero cum scriptum sit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2), utique de hominibus, non de Deo dixit; Deus enim unus est, non unus e numero (Deut. VI, 4); ita et Dei Filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis; unigenitus est, non unus ex genitis. Et ideo Nemo bonus, non praeiudicat Christo; quia nemo iudicat Christum. Nemo enim tamquam communiter de nobis dicitur, sed nihil Christo commune nobiscum. 66. Quod si quem movet, quia Nemo bonus nisi unus Deus, moveat et illud, quia nemo bonus nisi Deus. Quod si a Deo Filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur. Sed cum in Deo Filius persona alter, potestate unus sit, Unus enim Deus ex quo omnia, et unus Dominus per quem omnia (1785C) (I Cor. VIII, 6); Deus autem et Dominus non duo dii, sed unus Deus sit, quia Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4), utique cum secundum maiestatem Deus unus utraque persona sit, et bonus unus in utroque est. Nam quomodo non bonus ex bono natus? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17). Quomodo non bonus, cum bonitatis substantia assumpta ex Patre non degenerarit in Filio, quae non degeneravit in Spiritu? Et ideo Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ps. CXLII, 11). Quod si bonus Spiritus qui accepit ex Filio, bonus utique et ille qui tradidit. Et cum bonus Pater, utique et ille bonus qui omnia habet, quae Pater habet. Aut si negatis Filium habere bonitatem, negatis et Patrem (Ioan. XVII, 10). (1785D) . 67. Ratio evidens exemplis non eget, tamen vel auctoritatem sequimini Scripturarum; scriptum est enim: Dominus iudex bonus domui Israel (Esai. XXXIII, 22). De Filio, an de Patre dicit? Sed Pater non iudicat quemquam; quia omne iudicium dedit Filio (Ioan. V, 22). Ergo Dominus bonus Filius. Accipe aliud: Trinitatem utique confitentur qui ad baptismum veniunt; quia baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ergo et Patri et Filio (1786A) et Spiritui sancto confitentur. Cum ergo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1), bonus utique Pater, bonus et Filius, bonus et Spiritus sanctus, sed Deus unus est; quia bonus Dominus exspectantibus eum (Thren. III, 25). An non bonus qui bona tribuit animae quaerenti eum? An non bonus, Qui satiat in bonis animam tuam (Ps. CII, 5)? An non bonus, qui ait: Ego sum pastor bonus (Ioan. X, 11)? . 68. Sed putatis ideo Deum bonum; quia iudicium non habet in quo est necessitas vindicandi. (Supra, num. 67). Quamquam iam praemissum sit iudicem bonum esse domui Israel, tamen alibi habes: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Ps. LXXII, 1)! De quo igitur putatis dictum, de Patre, an de (1786B) Filio? Si de Patre, ergo non omnibus bonus. Cur igitur Filio derogatis? Si de Filio, ergo bonum Deum et Filium confitemini; ipse est enim Benedictus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I, 68). Ipse est rex et Deus Israel, cui dicitur: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Ioan. I, 49). Sic igitur hic dicit: Quoniam tu bonum me non potes sentire qui tentas, quid me dicis bonum? Bonus quidem ego, sed Rectis corde, cui bonum esse ex natura suppetat, non ex versutia. Bonus ergo Filius, Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26). Quomodo ergo non bonus, qui est imago bonitatis? Sicut enim imago Dei Deus, sed unus Deus, ita et divinae imago bonitatis bona, sed una bonitas. (1786C) Mihi certe utile est bonum Deum credere, quem meorum habiturus sum iudicem delictorum. Illi viderint qui credere bonum nolunt. Itaque quia legisperitus est iste qui tentat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit: Nemo bonus, nisi Deus (Marc. X, 18); ut admoneret quia scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16), sed magis confiteretur Domino, Quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1). 69. (Vers. 21.) Denique eum saepe perstringit, nam glorianti in lege quod a iuventute sua omnia custodisset; ut inanem iactantiam eius exponeret, ostendit ei adhuc deesse quod Legis est. Et ideo ad misericordiae praeceptum tristis inducitur; ut in eum naturalis quaedam detur forma sententiae.

(1786D) (Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. . 70. Magna vis, magnum pondus in verbis. Quibus enim verbis aliis vehementius exprimeret, non debere iactare se divitem in divitiis suis, quam talibus quibus definitur contra naturam esse dives misericors? Aufer mihi lenocinia fucumque verborum, quae solent enervare sententias. Lactari non debuit iste, sed frangi, qui misericordiam respuebat. (1787A) Tamen si quos verborum magis ornamenta quam sensus virilis et naturalis quidam habitus et forma delectant: quod boni faciunt petitores in uxore ducenda, ut mores discutiant, non decorem; nec aspectus offensione revocentur, cum virtute animi provocantur: hi quoque in verbis mysterium quaerant, quod est mens quaedam et anima verborum; nec in mysterio verba discutiant. 71. Camelus ergo in typo populus gentilis accipitur, quem leo ille quaerens quem devoret, onustum thesauro propheticis agitat speciebus in desertum: in tribulatione enim et angustia leo et catulus leonis, aspides et progenies aspidum volantium ferebant in asinis et camelis divitias suas (Esai. XXX, 6). Et bene camelus pro gentili figuratus est populo; quia superstitionis (1787B) deformitate degenerans, priusquam crederet populus nationum, belluinae speciem foeditatis, absurda vestigia, ora turpia praeferebat. Facilius igitur iste peccator per viam intravit angustam (quae est via Christi, qui per proprii corporis passionem mortis penetrans viam, velut acus redintegravit scissa quaedam nostrae vestimenta naturae) quam populus Iudaeorum dives in Lege, egenus in fide, praeruptus in furore, probrosus in crimine. 72. Potest etiam moraliter de omni intelligi peccatore, et de arrogante divite. Nonne tibi videtur publicanus ille oneratus suorum conscientia delictorum, cum oculos ad Deum non auderet attollere (Luc. XVIII, 13), velut quidam camelus in foramen acus confessionis suae remediis facilius introire, (1787C) quam pharisaeus ille in regnum Dei, arrogans in prece, iactans innocentiae, praesumptor gloriae, exprobrator misericordiae, praedicator sui, criminator alieni: qui magis conveniret Dominum quam rogaret? Si quis igitur horret camelum, horrescat eum qui factis foedior sit camelo.

(Vers. 20.) Honora patrem et matrem. . 73. Pulchre mihi hodie legitur Legis exordium, quando mei natalis est sacerdotii; quotannis enim quasi de integro videtur incipere sacerdotium, quando temporum renovatur aetate. Bonum etiam quod legitur: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12). Vos enim mihi estis parentes, qui sacerdotium detulistis: vos, inquam, filii, vel parentes: filii singuli, universi parentes; libenter enim meos (1787D) dixerim vos vel liberos, vel parentes, qui verbum Dei auditis et facitis: filios, quia scriptum est: Venite, (1788A) filii, audite me (Psal. XXXIII, 12): parentes, quia ipse Dominus dixit: Quae mihi mater aut fratres? (1787D) Mater et fratres mei hi sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt (Luc. VIII, 21). 74. Bene ergo Lex quae praemiserat: Diliges Dominum Deum tuum, et diliges proximum tuum, subiecit: Honora patrem tuum et matrem. Primus enim gradus iste pietatis est; namque hos auctores tibi esse voluit Deus. Honora obsequiis, ut abstineas a contumeliis, quia ne vultu quidem laedenda pietas est parentum. Sed parum est non laedere, quia Lex prospexit ne patiantur iniuriam: Qui enim maledixerit patri vel matri, morte morietur (Exod. XXI, 17): tu honora, ut bonus sis. Aliud est Legis beneficium, aliud pietatis officium. Honora tuos, quia suos Dei (1788B) Filius honoravit. Legisti enim, Et erat subditus illis (Luc. II, 51): si Deus servulis, quemadmodum tu parentibus? Honorabat igitur Ioseph et Mariam Christus non naturae debito, sed pietatis officio. Honorabat et patrem Deum, quemadmodum nemo potuit honorare, ut esset obediens usque ad mortem: honora ergo et tu parentes. 75. Est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitatis: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3). Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem tuam. Et si paveris matrem, adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus quos pro te passa est: non reddidisti obsequia quibus te illa gestavit: non reddidisti alimenta quae tribuit tenero pietatis affectu, immulgens (1788C) labris tuis ubera: non reddidisti famen quam pro te illa toleravit; ne quid quod tibi noxium esset, ederet; ne quid quod lacti noceret, hauriret. Tibi illa ieiunavit, tibi manducavit, tibi illa quem voluit cibum non accepit, tibi quem noluit cibum sumpsit, tibi vigilavit, tibi flevit: et tu illam egere pateris? O fili, quantum tibi sumis iudicium, si non pascas parentem! Illi debes quod habes, cui debes quod es. Quantum iudicium, si pascat Ecclesia quos tu nolis pascere! Si quis fidelis, inquit, aut si qua fidelis habet viduas, subministret illis; ut non gravetur Ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16). Hoc de extraneis: quid de parentibus? . 76. Non otiose diximus proxime, quia nos materna querela praestrinxit: sed maluimus eum qui (1788D) talis est, publice monere, quam domestice coercere. Et si nostra voce non proditur, vel suo tamen (1789A) erubescit affectu. Ne commiseris, fili, ut parentes tuos aliorum fames pascat: ne commiseris, fili, ut ieiunia pauperum parentibus tuis cibum quaerant. Si non propter gratiam et salutem, propter verecundiam pasce vel tu, fili, vel tu, filia. Non pudet si te ingrediente in Ecclesiam, alienis manus suas anus mater extendat, et praetermissa filia, de extraneis stipem poscat; cum tu transeas sublimi collo, et nutibus oculorum, trahens vestem, habens inaures, et dextralia, et annulos, et reliqua quae Esaias dicit (Esai. III, 16 et seq)? Quid si in te sermonem suum vertat, reposcens naturae debitum, nutrimentorum pretium, manus tuae quod genitrici debetur officium? Quid respondebis? . 77. Dabisne aliis? Quid si tibi obiiciant: Vade, prius matrem tuam pasce. Nam et si pauperes sunt; (1789B) impiam tamen non quaerunt collationem. Nonne audisti supra quia dives ille in bysso et purpura recubans, cuius de mensa micas Lazarus colligebat, poenis cruciatur aeternis qui pauperi non impartivit alimenta (Luc. XVI, 19 et seq.)? Si non donare extraneis grave est, quanto gravius excludere parentes? Sed dicis te quod eras parentibus collaturus, Ecclesiae malle conferre. Non quaerit donum Deus de fame parentum. Unde reprehendentibus Iudaeis quia discipuli Domini manus non lavarent, respondit Iesus: Quicumque dixerit: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit, non honorificabit patrem aut matrem (Matth. XV, 5 et 6). 78. Quapropter obscuritatem sensus non imprudenter (1789C) defleximus. Nam Iudaei cum hominum traditionem sequuntur, Dei negligunt: discipuli traditionem Dei praeferentes, hominum negligebant, ut manus non lavarent, cum panem manducarent; quoniam, Qui lotus est totus, non habet necesse ut manus lavet (Ioan. XIII, 10). Laverat eos Iesus, lavacrum aliud non quaerebant; uno enim Christus baptisimate omnia solvit baptismata. Itaque quem laverit Ecclesia, non habet necesse iterum lavari. Ergo mysterio intendebant discipuli, non sui munditiam corporis, sed animae requirentes. Hoc reprehendebant Iudaei: sed argute redarguuntur a Domino, quod inania observent, profutura despiciant. Et ideo illis dicit: Vos quare dicitis patri aut matri, quos Lex praecipit honorari: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit (1789D) (Exod. XX, 12); id est, cum petit aliquid ad sumptum egens pater aut mater a filio, quia Legem timens Iudaeus excusationem non dandi requirit, dicere solet: Munus quod est ex me, tibi proderit; ut dicatam a filiis Deo pecuniam pater religiosus accipere reformidet. Sec haec traditio hominum est excusationes (1790A) obtexentium avaritiae suae. Caeterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes (Dist. 86, cap. Caeterum). Nam si iuxta divinum oraculum, contumelia parentis morte luitur (Exod. XXI, 17), quanto magis fames, quae morte gravior est! . 79. Quo loco insolentem Dominus infrenat iactantiam. Multi enim, ut praedicentur ab hominibus, Ecclesiae conferunt, quae suis auferunt; cum misericordia a domestico progredi debeat pietatis officio. Da ergo prius parenti, da etiam pauperi, da illi presbytero quod tibi abundat terrenum, ut ab illo accipias spirituale quod tibi deest; etenim qui honorat, honorabitur. Vide ergo quia ille cum accipit, tradit: et accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus maiore mensura. Da pauperi in requiem eius, ut et tu communicans de tuo inopi, requiem (1790B) consequaris. Sed ut pascendos Scriptura dicit parentes (Luc. XIV, 26): ita propter Deum relinquendos parentes; si impediant devotae mentis affectus.

(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam. . 80. In libro secundum Matthaeum duo inducuntur (Math. XX, 30), hic unus: ibi egrediente Hiericho, hic appropinquante. Sed nulla distantia; nam cum in hoc uno typus populi gentilis sit, qui sacramento Dominico recipit amissi luminis claritatem, nihil interest utrum in uno medicinam, an in duobus accipiat; quoniam ex Cham et Iaphet Noe filiis originem ducunt, in duobus caecis duos generis sui praetendebant auctores. 81. Quod videtur etiam Lucas non omisisse, cum (1790C) Zachaeum subiicit, qui statura pusillus, hoc est nulla nobilitatis ingenitae dignitate sublimis, exiguus meritis, sicut populus nationum, audito domini Salutaris adventu, quem sui non receperant, videre cupiebat: sed nemo facile Iesum videt, nemo potest Iesum videre constitutus in terra. Et quia non prophetas, non regnum habebat, tamquam formae gratiam naturalis ascendit in sycomorum, vanitatem scilicet Iudaeorum vestigio suo proterens, errata quoque corrigens superioris aetatis: et ideo Iesum interioris domus recepit hospitio. Et bene ascendit in arborem, ut arbor bona bonos fructus faceret, ac naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus in bonam olivam, fructum posset Legis afferre; radix enim sancta, et si rami inutiles, (1790D) quorum infructuosam gloriam plebs gentium fide resurrectionis quasi quadam corporis elevatione transcendit.


(PL 15 1790D) Cap. XIX

(Cap. XIX. - Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus. . 82. Zachaeus in sycomoro, caecus in via. Quorum (1791A) alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, apud alterum se non invitaturum invitat; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem: sed tamen et si nondum vocem invitantis audierat, audierat affectum. 83. Verum ne caecum istum tamquam fastidiosi pauperum cito reliquisse videamur, et transisse ad divitem; exspectemus eum, quia exspectavit et Dominus: interrogemus eum, quia interrogavit et Christus. Nos interrogemus, quia nescimus: ille, quia noverat: nos interrogemus, ut sciamus unde iste curatus sit: ille interrogavit, ut in uno plures disceremus unde Dominum videre mereremur; interrogavit enim, ut crederemus nisi confitentem non (1791B) posse sanari.

Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Dominum. . . . Et perambulabat in Hiericho (Cap. XVIII, vers. 43). . 84. Aliter enim non videret, nisi sequeretur Christum, nisi Dominum praedicaret, nisi saeculum praeteriret. Cum divitibus quoque in gratiam revertamur; nolumus enim offendere divites, quia volumus, si fieri potest, sanare omnes; ne in cameli comparatione praestricti, et in Zachaeo citius quam oportuit, derelicti, iustae habeant commotionis offensam. 85. Discant non in facultatibus crimen haerere, sed in iis qui uti nesciant facultatibus; nam divitiae ut impedimenta in improbis, ita in bonis sunt adiumenta virtutis. Dives certe Zachaeus electus (1791C) à Christo; sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in quadruplum quae fraude sustulerat (alterum enim non sat est: nec habet gratiam liberalitas, si iniuria perseverat; quia non spolia, sed dona quaeruntur), uberiorem mercedem, quam conferebat, accepit. 86. (Vers. 2.) Et bene princeps inducitur publicanorum. Quis enim de se desperet, quando et iste pervenit cui census ex fraude? Et ipse, inquit, dives. Ut scias non omnes divites avaros. 87. (Vers. 3.) Quid sibi vult quod nullius alterius staturam Scriptura nisi huius expressit, Quia statura pusillus erat? Vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide; nondum enim promiserat, cum ascenderet, nondum viderat Christum, merito (1791D) adhuc pusillus. Denique Ioannes magnus, quia et Christum vidit, et Spiritum sicut columbam super (1792A) Christum manentem, sicut ipse ait: Vidi Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum (Ioan. I, 32). 88. Quae autem turba, nisi imperitae confusio multitudinis, quae verticem nequit videre sapientiae? Ergo Zachaeus, quamdiu in turba est, non videt Christum: supra turbam ascendit, et vidit; hoc est, plebeiam transgressus inscientiam, meruit, quem desiderabat, aspicere. Pulchre autem addidit:

(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus. . 89. Vel ubi sycomorus, vel ubi crediturus; ut et mysterium servaret, et gratiam seminaret: sic enim venerat, ut per Iudaeos transiret ad gentes. 90. Vidit itaque Zachaeum sursum; iam enim (1792B) sublimitate fidei inter fructus novorum operum velut fecunda altitudine arboris eminebat. Et quoniam de typo ad moralia defleximus, inter tot credentium voluntates Dominica die relaxare animum, festivitatem admiscere delectat. Zachaeus in sycomoro, novum videlicet novi temporis pomum, ut in hoc quoque compleretur illud: Arbor fici produxit grossos suos (Cant. II, 13); ad hoc enim Christus advenit, ut ex lignis non poma, sed homines nascerentur. Legimus alibi: Cum esses sub arbore fici, vidi te (Ioan. I, 48). Ergo non Nathanael sub arbore, hoc est, supra radicem, quia iustus; radix enim sancta: sub arbore tamen Nathanael, quia sub Lege: Zachaeus supra arborem, quia supra Legem: ille domini occultus defensor, hic publicus praedicator: (1792C) ille adhuc Christum ex Lege quaerebat, iste iam supra Legem, relinquebat sua, et Dominum sequebatur.

(Vers. 16.) Ecce mna tua decem mnas acquisivit. . 91. Bonus ordo, ut vocaturus gentes, et Iudaeos iussurus interfici, qui noluerunt regnare supra se Christum, hanc praemitteret comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Iudaeorum: unde potuit melior fieri; aut quid ab eo qui nihil recepit, exigitur? Non mediocris ista est mna, quam supra mulier Evangelica quia non invenit, lucernam accendit, lumine quaerit admoto, gratulatur inventam (Luc. XV, 8). 92. (Vers. 18.) Denique ex una decem mnas alius fecit, alius quinque. Fortasse istae moralia habent, (1792D) quia quinque sunt corporis sensus: illae decem, duplicia, id est, mystica Legis, et moralia probitatis. (1793A) Unde et Matthaeus quinque talenta et duo talenta posuit (Matth. XXV, 15): in quinque talentis ut sint moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. Ita quod numero inferius, re uberius. Et hic possumus decem mnas, decem verba intelligere, id est, Legis doctrinam: quinque mnas, magisteria disciplinae. Sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum; non enim in sermone, sed in virtute est regnum Dei. 93. Bene autem quia de Iudaeis dicit, duo soli multiplicatam pecuniam deferunt; non utique aeris, sed disputationis usuris. Alia est enim pecunia fenoris, alia doctrinae coelestis usura. 94. (Vers. 23.) Denique Dominus cum dicit: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam (Matth. (1793B) XXV, 18)? non nostrae, sed suae pecuniae quaerit usuram. 95. Unus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem quae ad imaginem et similitudinem Dei data est nobis, studio voluptatis obruit, et tamquam (1794A) in foveam carnis abscondit. De aliis siletur, qui quasi prodigi debitores, quae acceperant, perdiderunt (Luc. XX, 10). In duobus illis pauci sunt, qui per duas vices ad cultores vineae destinati sunt: in reliquis omnes Iudaei (Matth. XXIV, 18). Quam comparationem Matthaeus etiam nobis voluit aptare, quod similiter ut dives qui pecuniam suam non impartit pauperibus: ita etiam qui doctrinae suae gratiam non dividit imperitis, docere cum possit, haud mediocris reus est culpae (Lib. V de Fide, cap. 1). De quo, quoniam in libris de Fide scriptis diximus, transcurrere melius fuerit. 96. Civitates autem decem (Vers. 17) esse quae possunt, nisi forte animae quibus iure praeponitur qui pecuniam Domini, et illa eloquia casta probata (1794B) sicut argentum, mentibus hominum feneraverit? Nam sicut Hierusalem dicitur aedificata sicut civitas (Psal. CXXI, 3), ita sunt animae pacificae. Et sicut angeli praesunt, ita et hi qui vitam meruerint angelorum.