Jump to content

Expositio evangelii secundum Lucam/X

Checked
E Wikisource


(PL 15 1803) (Vers. 42.) Dixit Dominus Domino meo. 1. Consummaturus praecepta Dominus, etiam praeviam passioni fidem ac misericordiam Testamenti sui fine concludit: fidem, in eo ut Christum et Dominum et Deum nostrum, et ad dexteram Dei sedere credamus: non quod corporaliter sedeat, qui ubique est. Denique ipse in Patre est; quia in substantia Dei, quia una virtus, una maiestas. Ipse ergo in Patre, et in ipso Pater; quia Verbum in (1803D) Deo, Deus in Verbo: ipse in Patre; quia Verbum: ipse ad dexteram Patris; quia Patri consors, nulli secundus: ipse missus a Patre; quia descendit de coelo paternum impleturus arbitrium. Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena est religio. Nec praefertur, quia ad dexteram sedet: nec iniuriam patitur, quia mittitur. Gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis. 2. (Vers. 44.) Illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum filium David dicunt. Et quomodo caecus ille David filium confitendo meruit sanitatem (Luc. XVIII, 43)? Quomodo pueri dicentes: Hosanna filio David (Matth. XXI, 9), praecelsae (1804C) praedicationis Deo gloriam deferebant? Sed non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, sed quia non credunt filium Dei. Non enim alterum, sed alterutrum in fide vera est: nam etsi in principio iudicavimus nihil nos scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2): nunc tamen, ut pote iudicio proximi, crucifixum iam non novimus Christum, sed venientem (1804D) in nubibus operimur. Incredulus vulnera -citit asp fidelis obviam Christo in aera raptus occurrit. 3. Ergo et Deum Christum et hominem esse credamus: unum in utroque, non alterum: cui a Patre subiiciuntur inimici non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae; quia in altero alter operatur. Nam et Filius subiicit inimicos Patri, qui Patrem clarificat super terram (Ioan. XVII, 4). Et dedit Pater Filio Nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 9 et 10): sed et Filius Patri dicit: Nomen tuum manifestavi hominibus, quod dedisti mihi (Ioan. XVII, 6). Dando autem nomen quod est super omne nomen, non plus dedit quam habuit: sed totum quod habuit, dedit. Dedit autem hoc (1805A) nomen, ut Omnis lingua confiteatur Deo; quoniam Dominus Iesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). 4. Vide ergo singula. Pater subiicit Filio, Filius subiicit Patri: Pater suscitat Filium, Filius ipse se suscitat. Unde ait: Solvite hoc templum, et in triduo illud resuscitabo (Ioan. II, 19). Et Pater Dominus, et Filius Dominus: Dixit Dominus Domino meo. Et non duo Domini, sed unus Dominus; quia et Pater Deus, et Filius Deus: sed unus Deus; quia Pater in Filio, et Filius in Patre. Unus Deus, quia una deitas: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga recta est, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7 et 8). Sed unus Deus, in quo et novi et veteris Testamenti doctrina concordat. Nam et in veteri (1805B) Testamento scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum: et, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 5 et 13). In novo: Unus Deus, et Pater omnium (Ephes. IV, 6). Sic et Pater Dominus, et Filius Dominus: sed unus Dominus. Denique scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24); hoc in novo: in veteri autem scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Unde mirabiliter Apostolus, ne duos Deos diceret, aut duos Dominos nominaret, aut derogaret vel Filio, vel Patri: Unus, inquit, Deus Pater, ex quo omnia: et unus Dominus Iesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Nam qui Deus, et Dominus: et qui Dominus, Deus. Denique scriptum est: Scitote quia Dominus ipse est Deus noster (Psal. (1805C) XCIX, 3). 5. Omnia ergo quae Pater habet, et Filius habet. Deus Pater secundum generationis rationem: Deus Filius secundum imaginis unitatem. Dominus Filius, quia omnia sibi cum potestate posset, ratione subiecit; Dominus Pater, quia radix est Filii. Sic nobis Pater in Filio personarum definitione distinguitur, potestatis unitate connectitur. Itaque alter in altero, et unus in alterutro. Nam et Patris gloria est, si non degeneravit in Filio; et Filii gratia, si Pater videtur in Filio. Ergo non degener, in quo unitatis summa maiestas; non alienus, in quo proprietas generationis, expressio veritatis est.


(PL 15 1805C) Cap. XXI

(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. (1805D) 6. Sequebatur de vidua locus (Vers. 1 et seq.), quam quoniam iam in libro quem de Viduis scripsimus praedicavimus (Lib. de Vid.), nunc sequestramus. Verum autem dictum est iuxta proposita de templo quod Salomon condidit, idque iudicii esse (1806A) tempore subvertendum, nihil est enim opere et manu factum, quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat: est tamen et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus, et ornatum donis, cuius eversionem Dominus significare videatur. Synagoga scilicet Iudaeorum, cuius structura vetus, Ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur; et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum. 7. Potest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. Quid enim mihi prodest diem scire iudicii? Quid mihi prodest tantorum conscio peccatorum, si Dominus veniat, nisi veniat in meum animum, redeat in meam mentem, nisi vivat in me Christus, in (1806B) me Christus loquatur? Ergo mihi Christus debet venire, mihi debet adventus eius fieri. Fit autem Domini secundus adventus in defectione mundi, quando possumus dicere: Mihi autem mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). 8. Sed hunc virum talis mundi defectus si in superioribus domus inveniat, ut conversatio huius in coelis sit; tunc destructur templum corporale atque visibile, Lex corporalis, pascha corporale, et pascha visibile, azyma corporalia, et azyma visibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet; quia in eo cui mundus deficit, Christus aeternus est. Huic spirituale templum, lex spiritualis, pascha etiam spirituale; quoniam semel Christus occiditur. Hic epulatur azyma (1806C) non ex fruge terrena, sed ex fruge iustitiae. Fit ergo huic praesentia sapientiae, praesentia virtutis atque iustitiae, praesentia redemptionis; Christus enim semel quidem pro peccatis populi mortuus est (I Pet. III, 18), sed quotidie peccata populi redempturus.

(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum. . 9. Interrogatus Dominus quando templi esset futura destructio, et quod signum esset adventus eius, de signis docet, de tempore non putat intimandum. Sed Matthaeus interrogationem tertiam addidit (Matth. XXIV, 3), ut et templi tempora destruendi, et signum adventus, et consummatio saeculi a discipulis quaereretur: Lucas satis putavit de consummatione saeculi cognitum, si de adventu Domini diceretur. (1806D) . 10. Verborum autem coelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta enim praelia, et quas opiniones accepimus praeliorum! Chunni in Alanos, Alani in Gothos, Gothi in Tayfalos et Sarmatas insurrexerunt. Nos quoque (1807A) in Illyrico exsules patriae Gothorum exsilia fecerunt, et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum, caeterique pecoris; ut etiam qui bellum non pertulimus, debellatis tamen nos pares fecerit pestilentia! Ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio. 11. Sunt autem et alia bella quae vir sustinet christianus, diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque conflictus, multoque graviores domestici hostes, quam extranei. Nunc avaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio movet, nunc terrere tentant spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, (1807B) 12). Itaque quasi quibusdam urgetur praeliis, et quibusdam terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis affectus. 12. Sed fortior dicit: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Ps. XXVI, 3). Stat in acie ferens hosti obvium pectus, etiam si quis Golias exsurgat immitis atque praecelsus (I Reg. XVII, 4); timentibus tamen caeteris, exsurget humilis quasi David, regis abiiciens arma terreni, sumens fidei tela leviora, et triplici sparto iaculum purae confessionis intorquens, persecutoris vulnerat impudentiam, contemptor minarum, negligens potestatum, etiam idoneus in quo Christus loquatur. Alibi Christus, alibi Pater, alibi Spiritus loquitur Patris. Non (1807C) discordant ista, sed congruunt. Quod unus loquitur, tres loquuntur; quia vox una est Trinitatis. Huic victori, qui suo Goliam gladio peremerit, dum mortem pro Christo excipit, fugatis Allophylis, occurrunt iuvenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: Percussit Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). Quod indicio est, victores saeculi principibus anteferri. Denique mortuis regibus, in perpetuum martyres regnum coelestis gratiae honore succedunt; et illi fiunt supplices, hi patroni. 13. Est et alius Goliae gladius (I Reg. XXI, 9), aliud diaboli telum, sermo scilicet haereticorum, quem vir psallere sciens arripit, ut adversarium vincat, audiens hic bella, non patiens, nec alicuius vento doctrinae mobilis inquietus (Ephes. IV, 14), (1807D) nesciens famem verbi (Amos VIII, 11), et Scripturae coelestis ubertate satiatus, qui vanis haereticum vocibus personantem lacessere non reformidet. Tunc qui est infirmus, exspectet; ne praeiudicium caeteris faciat congressu impari. Veniat David, cui Christus os aperiat ad eloquenda mysteria: veniat ille Nazaraeus (Iudic. XVI, 17), cuius capillus non cadat, vel (1808A) nihil habens superfluum quod cadere possit, vel nihil de superioribus virtutibus amissurus, integer sobrietate, fortis in pace, qui sensus omnes usque in finem, et verba custodiat. 14. Praedicetur Evangelium, ut saeculum destruatur. Sicut enim praecessit in orbem terrae Evangelii praedicatio (Matth. XXIV, 14), cui iam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem videmus: ita et a viro spirituali Evangelium praedicatur, quando omnes sapientiae progressus et omnes virtutes exsequitur, psallenti mente et spiritu, novissimam destruens mortem; tunc enim finis, cum tradiderit in eo Christus regnum Deo et Patri, fueritque iste subiectus ei qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia, in omnibus (I Cor. XV, 25). Et praedicabitur (1808B) Evangelium per omnes civitates, id est, civitates Iudaeae: Notus enim in Iudaea Deus (Ps. LXXV, 1). Tunc enim civitates aedificantur Iudaeae, quando virtutum fundamenta ponuntur.

(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem. . 15. Vere Hierusalem ab exercitu obsessa est, et expugnata a Romano duce. Unde Iudaei putaverunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum iecerint illudentes Romani Iudaicae ritum observantiae. Quod ego nec furens dixerim. Abominatio enim desolationis, exsecrabilis adventus Antichristi est; eo quod sacrilegis infaustis mentium interiora contaminet: sedens iuxta historiam in templo, ut sibi divinae vindicet solium (1808C) potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex Scripturis disputans esse se Christum. 16. Tunc approprinquabit desolatio, quoniam a vera religione plerique lapsi errore desciscent. Tunc erit Domini dies, quod etiam Apostolus evidenter exposuit dicens (II Thess. II et seq.), non timendum esse nobis quasi instet dies Domini; ne quis nos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. 17. Ergo sedebit in templo, et in templo interiore (1808D) Iudaeorum, qui Christum negabunt: in templo non inviolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae involvat ruina, aut iracundiae vis subruat, aut cupiditatum ignis exurat. Et bene tunc veniet dies Domini, et breviabuntur dies propter electos (Matth. XXIV, 22): quoniam sicut primus adventus Domini propter redimenda peccata, ita et secundus propter (1809A) reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur. 18. Tunc pseudoprophetae, tunc fames. Repete mihi Eliae tempora, et invenies tunc prophetas confusionis, tunc Iezabel, tunc famem, tunc ariditatem terrae. Qua ratione? Quia abundaverat iniquitas, refrixerat charitas (Matt. XXIV, 12). Denique iustus in deserto, iniquus in regno est. 19. Est alius Antichristus auctor huius, diabolus scilicet, qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam Dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis exercitu. Non est enim colluctatio nobis adversus carnem et sanguinem: sed adversus principatus et potestates, adversus mundi huius rectores, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Tunc est discessio (1809B) cum anima a se ipsa desciscit: et rursus cum Dominum cogitat, tremit atque turbatur. Tunc cum interiora Antichristus tenet: donec de medio fiat, iniustitia exsultat, iniquitas regnat. Tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans Dominus dixerit: Tunc veniens filius hominis, numquid inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8), vel in nostra utique terra, vel in orbe terrarum? Sic et alibi: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 2): Non quia dubitet Deus, sed quia ita rara erit in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum videretur esse dubitandum. 20. Ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est, secundum Danielem prophetam (Dan. IX, 27): cum autem unicuique laboranti (1809C) Christi praesentia spiritalis illuxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare iustitia quae omnem fidelium mentibus evacuat principatum. 21. Est etiam tertius Antichristus, aut Arius, aut Sabellius; immo omnes sunt Antichristi qui prava nos interpretatione seducunt. Et ideo qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15): qui intelligit, non seducatur, ut credat falsa pro veris, more utique Iudaeorum, qui verum Christum negaverunt; unde consequens erit ut credant verum esse qui falsus est: sic et Ariani, quod negant Christo, Antichristo non negabunt.

(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus! . 22. Ergo conceptio criminosa est? Atqui liberi (1809D) praemia nuptiarum sunt. Et quomodo Saram Dominus benedixit, et peperit? Quomodo Anna oravit, et genuit? Quomodo Rachel filios benedicta suscepit? Numquid erraverunt prophetae, quoniam Dominus errare non potuit? Sed in prophetis quoque (1810A) Dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt. Qui igitur quadrare poterit discordia litterarum? . 23. Sed quia ibi bellum est, convertamur ad spiritum pacis; Pax enim dixit: Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit, iam non meminit tristitiae. Habetis iterum quod subiecit: Et vos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Ioan. XVI, 21 et 22); ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum, quasi adhuc incerta metuentium. Sed et hic in superioribus dixit: Edebant et bibebant: nubebant, et uxores ducebant (Luc. XVII, 27), ligantes scilicet se in hanc vitam, et sollicitudinibus saecularibus vincientes. Hae sunt itaque (1810B) praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae virtutum, fetaeque vitiorum. 24. Sed nec illae praegnantes condemnationis exsortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt: De timore tuo concepimus et parturivimus (Esai. XXVI, 18). Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: Peperimus spiritum salutis in terra: non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, Verbum pariant. Sunt enim quae abortivum excludant Verbum, antequam pariant: sunt quae in utero Christum habeant, (1810C) sed eum nondum formaverunt, quibus dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Ergo qui adhuc in utero sunt, parturiuntur quasi imperfecti: iam illi perfectiores, quibus dicitur: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15). 25. Multi patres per Evangelium, et multae matres quae Christum pariunt. Quis mihi igitur Christi monstret parentes? Ipse monstravit, dicens: Quae mihi est mater, aut qui fratres? . . . . Qui fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse mihi et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 48 et 50). Fac voluntatem Patris, ut Christi mater sis. Multae conceperunt Christum, et non genuerunt. Ergo quae parit iustitiam, Christum parit: quae parit sapientiam, (1810D) Christum parit: quae parturit verbum, Christum parturit. 26. Est etiam quae parturivit iniustitiam, et peperit iniquitatem. Istis vae praegnantibus, quae corpore graves, ad evadendum periculum pigriores (1811A) sunt! Istis vae, quibus futuri partus, quo corpus omne concutitur, dolor ingeritur. His futuri signa iudicii initia sunt dolorum (Matth. XXIV, 8). 27. Docuit etiam Moyses esse praegnantem, quam si duo conculcaverint litigantes, abortivum cito incidat (Exod. XXI, 22). Et ideo bona femina litem fugiat, pacem sequatur; ut partum possit absolvere: nec novem mensium tempus exspectet, verbi partus non in tempore, sed diligentiae plenitudine est. Consummatus autem in brevi iustus explevit tempora multa (Sap. IV, 13). At contra cito anima imperfecta calcatur, et verbum quod concepit, amittit. Sed vae illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Marc. IX, 41)! Vae illi qui praegnantem calcaverit! Nam si informe adhuc pignus excluserit, pecuniae iactura (1811B) est: si vero formatum, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu. 28. Sed cur oculum aut manum, cum abortivus et manum habeat, et oculum habeat, qui iam formatus excussus est? Unde apparet pro eo modo quo nocuit, unumquemque damnandum. Si enim catechumenum quis vel haereticus vel schismaticus tamquam de utero vel animae vel Ecclesiae parturientis excusserit, levius punitur: si fidelem, gravius. Et ideo cavendum ne cum talibus litigando Ecclesiam calces; stultas enim pugnas, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites, quibus Ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione vexetur (II Tim. II, 16). (1811C) . 29. Ergo cito reple ventrem tuum, ut citius possis partum edere. Audi quomodo repleas, et quibus repleas: Ex fructu, inquit, oris sui vir implevit ventrem suum: fructibus autem labiorum suorum satiabitur (Prov. XVIII, 20). 30. De nutrientibus quoque docuit me illud Salomonis sublime iudicium, et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi iam partus dolore sint absolutae, adhuc tamen confidendorum pignorum metu nutent; quia per temulentiam nutrientis somnus obrepat, parvulum mater opprimat, neget suum, quaerat alienum: sed et illa quae filium non peremit, periclitatur suo; quia iudicii haeret incerto (III Reg. III, 25). 31. Ergo et nos, ne quasi imperfectorum parentes (1811D) operum aut iudicii dies, aut mortis inveniat, parvulos nostros ablactare properemus. Ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius; et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactavit filium (Gen. XXI, 8). Ablactatus David retributionem animae suae sperat (Psal. CXXX, 2); non enim ut Corinthius in primordio fidei, escae adhuc invalidus fortiori, lacte potatur: sed iam pane solido firmatus (1812A) in plenitudinem perfectae aetatis adoleverat (I Cor. III, 2). Ergo non satis est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi. 32. Itaque et tibi tamquam Mariae verbum Dei crescat, sapientia et aetate proficiat. Quod ita fit, si omnia dicta iustitiae in corde custodias, nec senectutis tempus exspectes: sed in prima aetate desponsata alii viro iusto sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito parias, cito nutrias. Vide mihi Paulum hesterno persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem (Act. IX, 21). 33. Orate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20). Cum iudicii die venturus sit Dominus, ante quem ignis ardebit; ignis autem vis aut (1812B) semper eadem, aut citius adurat aestate: quomodo orandum dicit ne fuga nostra hyeme fiat; nisi forte quia is qui in montes fugit, frigus et glaciem, procellas et grandinem delictorum timere debet, et optare aestivae lucis serenitatem, ne lubrico corporis vestigia infirma labantur? . 34. Unde et illa iam secura processu, iam firmis radicibus nixa laetatur, dicens: Hyems abiit, tempus secandi advenit (Cant. II, 11 et 12); hyeme enim arbores ventus suo honore despoliat, et asperitas frigoris teneras frondes in speciem mortis interficit: vere autem resurgunt semina, et tamquam nova aestas naturae viridantis adolescit. Vere Pascha est, quando servatus sum: aestate est Pentecoste, quando resurrectionis gloriam celebramus ad instar futuri. (1812C) . 35. Orandum etiam ne sabbato te, hoc est, ab operibus otiantem veniens Dominus deprehendat. Et ideo iuxta Legem operare diem in die, et esto spiritu ferventi, et labore pervigili. Nec otiosum illud, quia scriptum est: Sabbato humiliabis animam tuam (Lev. XIII): et quia septuaginta annis populus in captivitate duravit, tunc violata religio, obtrita libertas, pudicitia vulnerata. Ergo tunc tibi emigrandum ex hac vita, quando virtutes vigent, vitia captiva sunt; non quando captiva est anima, vigor et virtus vacat corporis, et peccata dominantur.

(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis. . 36.

(1812D) Et prophetiae vera series, et integra causa mysterii, quod et captivi Iudaei secundo in Babyloniam, Assyriamque ducentur, captivi in toto erunt orbe, quia negaverunt Christum: et Hierusalem quae videtur, ab hostili exercitu calcabitur, cadentibus Iudaeis in ore gladii: et Iudaea omnis a nationibus credituris subiicietur in ore gladii spiritalis, qui est (1813A) sermo bis acutus: et fient signa diversa in sole et luna et stellis. (1812D) . 37. Quae signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: Tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent (Matth. XXIV, 29). Plurimis enim a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia mihi sol ille coelestis mea fide vel minuitur, vel augetur. Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu videntis aut pallidior sol videtur, aut clarior: ita pro devotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. Et quemadmodum menstruis cursibus luna vel terrae oppositu cum fuerit e regione solis, vanescit: sic et sancta Ecclesia, cum lumini coelesti vitia carnis obsistunt, fulgores divini (1813B) luminis de Christi radiis non potest mutuari. Nam in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor vitae huius excludit. 38. Stellae cadent, illi utique resurrectionis gloria iam micantes, illi viri sicut luminaria in saeculo verbum vitae continentes, illi viri de quibus Abrahae dictum est, quia sicut coelum fulget et stellae, sic et semen eius (Gen. XIII, 16). Excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas convalescat: quae oportet fieri, donec Ecclesiae in omnibus virtutum, in singulis plenitudo cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Ergo varii animorum aestus ita graves erunt, ut delictorum multitudine male consciis, futuri iudicii metu, sacri in nobis ros fontis arescat; aret (1813C) enim perfidia, fides rorat.

(Vers. 26, 27.) Nam virtutes in coelo commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus. . 39. Fortasse quemadmodum Domini exspectatur adventus; ut eius praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum: sic etiam virtutes coelorum adventu domini Salutaris ac reditu (Psal. XIII, 10), est enim virtutum Dominus, augmentum gratiae consequantur necesse est, et plenitudine divinitatis propius se infundente moveantur. 40. Sunt etiam virtutes coelorum quae enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1), quae pleniore Christi infusione meveantur, virtutes spiritales, quae vident Christum. Docuit nos David quemadmodum hae moveantur (1813D) virtutes. dicens: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Docuit etiam Paulus (II Cor. III, 16) quemadmodum Christum videas; cum enim conversus fueris ad Dominum, aufertur velamen, et vides Christum. 41. Vides illum in nubibus. Non equidem puto quod in caligine tenebrosa et horrore pluviali Christus adveniat; nubes enim quando videntur, coelum utique caliganti horrore subtexunt. Et quomodo in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6), si pluvialis erit eius adventus? . 42. Sed sunt nubes quae, quia sic oportet, coelestis obtexunt mysterii claritatem: sunt nubes quaerore gratiae spiritalis humescant. Aspice nubem in (1814A) veteri Testamento: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7). Per Moysen utique loquebatur, per Iesum Nave, qui solem statuit (Iosue X, 12); ut plenioris luminis acciperet claritatem. Ergo Moyses et Iesus nubes sunt. Aspice quia viri sancti nubes sunt, qui sicut nubes volant, et quasi columbae cum pullis. Super me nubes sunt Esaias, Ezechiel, qui mihi per Cherubim et Seraphim sanctitatem divinae Trinitatis ostendunt (Esai. LX, 8). Nubes sunt omnes prophetae: in his nubibus venit Christus. Venit in nube in Canticis canticorum, serena nube, et Sponsi refulgens laetitia (Cant. III, 11). Venit et in nube levi incarnatus ex Virgine; vidit enim propheta sicut nubem venire ab Oriente (Esai. XIX, 1). Et bene levem nubem dixit, quam terrena (1814B) vitia non gravarent. Vide nubem, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi obumbravit (Luc. I, 35). 43. Cum ergo apparuerit Christus in nubibus (Matth. XXIV, 30), concident se Tribus terrae; est enim quidam ordo criminum, et series peccatorum, quae Christi dirimatur adventu.

(Vers. 29, 30.) Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt iam ex se fructum, scitis quia prope est aestas. . 44. Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit (Matth. XXIV, 32): hic de arboribus omnibus. Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, (1814C) et ficulnea fecunda iam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Iudaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, coniicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat. 45. Duplicem igitur habet figuram haec ficulnea, vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. Nam per fidem credentium quae arebant ante, florebunt: et per gratiam delictorum peccatores gloriabuntur: ibi fructus est fidei, hic perfidiae lascivia. Fructum mihi ficulneae agricolae Evangelici (1814D) (Luc. XIII, 9) cultura promittit, desperare non debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis veste texerunt, ut conscientiam velarent: ergo folia suspecta sine fructu. Tales vestes paradisi exsules habent (Gen. III, 7).


(PL 15 1814D) Cap. XXII

(Cap. XXII. - Vers. 10.) Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans. . 46. Bonum est considerare ubi Dominus pascha faciat. Secundum Matthaeum habes: Ite in civitatem ad quemdam (Matth. XXVI, 18). Primum maiestatem divinitatis adverte. Cum discipulis loquitur, et iam novit quid alibi sit futurum. Deinde dignationem (1815A) eius intuere; quia non persona divitis aut potentis eligitur: sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Ite, inquit, ad quemdam. Sciebas, Domine, nomen eius, cuius sciebas ministerium, sciebas ministerium cuius sciebas occursum: sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur. Nihil hic compositum, ubi non exprimitur persona, sed causa. Secundum Marcum autem, Lagenam aquae portans (Marc. XIV, 13). Hic ergo apostolis mandatur sequendus. 47. (Vers. 11, 12.) Et quomodo paterfamilias? Ut agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. Quomodo in superioribus habens stratum magnum? Ut magnum meritum eius advertas, in quo (1815B) Dominus cum discipulis sublimium virtutum eius delectatione requiesceret. Utinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare, contingat lagenam aquae portare, quam portat paterfamilias, habens in superioribus stratum magnum. Quid est enim amphora, nisi mensura perfectior? Non mediocres qui mensuram habent. Denique Dominus: Mensuram, inquit, bonam commotam, superfluentem dabunt vobis (Luc. VI, 38). 48. Nam de aqua quid loquar? Super aquam ante ipsos mundi natales sanctus, ut legitur, Spiritus ferebatur (Gen. I, 2). O aqua, quae humano aspersum sanguine, ut praesentium lavacrorum figura praecederet, orbem terrarum lavisti! O aqua, quae sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia, (1815C) nec lavaris! Tu incipis prima, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis: vel potius tu facis ut finem nesciamus. Per te fetor tabidae carnis aboletur, et pereuntia situ viscera asperso sale, in multam servantur aetatem. Per te arentibus aestu corporibus dulcis ad gratiam, salutaris ad vitam, suavis ad voluptatem potus infunditur. Tu nomen prophetis et apostolis, tu nomen Salvatori dedisti: illi nubes coeli (Esai. LX, 8), illi sal mundi (Matth. V, 13), iste fons vitae est (Ioan. VII, 38). Quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis illisa non frangeris, quae terris infusa non deficis: sed intimis scaturiens venis, aut spiritum inclusa vitalem inhalas, aut succum infusa fertilem praestas, aut rigatu superfusa ad commodum subministras; (1815D) ne siccatis exinanita vitalibus, solemnes neget terra (1816A) proventus. (1815D) Omnium elementorum substantia, coelum, aer, mare, et terra te reddunt. Te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, vomuit petra (Exod. XVII, 6): te, cum de latere Salvatoris erumperes, percussores viderunt, et crediderunt (Ioan. XIX, 34): et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis, et spiritus (I Ioan. V, 8). Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.

(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. . 49. Regnum Dei non est de hoc mundo. Non ergo aequalitatis homini ad Deum, sed similitudinis aemulatio est; solus enim Christus est plena imago (1816B) Dei, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem: iustus autem homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem mundum hunc Dei cognitione contemnat, voluptatesque terrenas verbi Dei perceptione despiciat, quo alimur in vitam; unde et corpus Christi edimus (De conseq. dist. 2, cap. In quibus, § Corpus), ut vitae aeternae possimus esse participes. Non enim victus et potus nobis praemii loco spondetur et honoris, sed communicatio gratiae coelestis et vitae: neque duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis (Vers. 30); sed quia sicut secundum divinam similitudinem iudicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatemque condemnans: (1816C) ita et apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, et exsecratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes. 50. Convertamur igitur, et caveamus ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio; si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Si Petrus aliquando convertitur, qui ad primam Domini secutus est vocem (Matth. IV, 20), quis potest dicere cito se esse conversum? Cave ergo iactantiam, cave saeculum; ille enim confirmare iubetur fratres suos qui dixit: Omnia dimisimus, et secuti sumus te (Luc. XVIII, 28). 51. Deinde contuendum est quia non omnis honorificentiae (1816D) studio humilitas definitur; potes enim (1817A) deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum. (1816D) Tua aedificatio quaeritur, non alterius honor: et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate contentio; eoque se Dominus proponit imitandum. Egebamus omnium, ipse nullorum; et tamen praebuit se humilitatis auctorem, cum discipulis ministraret. Quod utique non faciebat studio utilitatis, sed exercitatione virtutis. 52. (Vers. 31.) Petrus autem etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu denuntiatur Dominum negaturus; neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio Domini aemulos habet, pares non habet. Ita non reprehendo quod negavit, laudo quod flevit. Aliud commune (1817B) conditionis est, aliud speciale virtutis. Et ideo instruitur ad cavendum, non cogitur ad negandum.

(Vers. 36.) Qui nunc habet, inquit, sacculum tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat sibi gladium. . 53. O Domine, cur emere me iubes gladium, qui ferire me prohibes? Cur habere praecipis, quem vetas promi? Nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria; et videar potuisse vindicari, sed noluisse. Lex tamen referire non vetat, et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti: Satis est (Vers. 38), dicis, quasi licuerit usque ad Evangelium; ut sit in Lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio. 54. (Vers. 37.) Multis hoc iniquum videtur: sed (1817C) non iniquus Dominus, qui cum se posset ulcisci, maluit immolari. Est enim gladius spiritalis, ut vendas patrimonium, emas verbum, quo nuda mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacri corona martyrii: quod ex benedictionibus Dominicis colligere potes, qui summam omnium coronam, si quis persecutionem patiatur pro iustitia, praedicavit. Denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit, dicens: Quoniam hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, quod et cum inustis deputatus est. . 55. Movet tamen adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt; ne forte unum novi, alterum (1817D) veteris Testamenti, quibus adversus diaboli armamur insidias? Denique dicit Dominus: Satis est, quasi nihil desit ei, quem utriusque Testamenti doctrina munierit.

(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum. . 56. Haerent plerique hoc loco, qui tristitiam Salutaris ad argumentum inolitae potius a principio, (1818A) quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant, et naturalis sensum cupiunt detorquere sententiae. Ego autem non solum excusandum non puto, sed etiam nusquam magis pietatem eius maiestatemque demiror; minus enim contulerat mihi; nisi meum suscepisset affectum. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret: et sequestrata delectatione divinitatis aeternae, taedio meae infirmitatis afficitur. Suscepit enim tristitiam meam, ut mihi suam laetitiam largiretur: et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam. Confidenter ergo tristitiam nomino, quia crucem praedico; neque enim speciem Incarnationis suscepit, sed veritatem. Debuit ergo et dolorem suscipere, ut vinceret tristitiam, non excluderet. Neque (1818B) enim habent fortitudinis laudem, qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem: Homo enim in plaga, et sciens, inquit, ferre infirmitates (Esai. LIII, 3). 57. Nos vult erudire, ut quia in Ioseph didiceramus carcerem non timere, mortem vincere disceremus in Christo: et quod est amplius, quemadmodum futurae mortis moestitiam vinceremus. Quomodo enim te imitaremur, Domine Iesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum crederemus, nisi vulnera vidissemus? Quemadmodum discipuli crederent fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam comperissent? Sed adhuc dormiunt, et nesciunt dolere, pro quibus Christus dolebat; ita enim legimus: Quia peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Ibid. 4). Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera: (1818C) non tuam mortem, sed nostram infirmitatem: et nos aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra (Ibid. 5): non quia illa tibi infirmitas erat ex Patre assumpta, sed pro me suscepta; quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te, et livore tuo vulnera nostra sanares. 58. Sed quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Et quid mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum ressuscitaturus illacrymat (Ioan. XI, 35)? Sed et ibi piae sororis lacrymis commovetur; quia mentem humanam tangebant: et hic alto operatur affectu; ut quia in carne sua peccata nostra perimebat, moerorem quoque animae nostrae, suae animae moeror aboleret. Et fortasse ideo tristis (1818D) est, quia post Adae lapsum tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset necesse: Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13); et ideo fastidit quod ipse non fecit. 59. Denique ait: Transfer a me calicem istum, quasi homo mortem recusans, quasi Deus sententiam suam servans; oportet enim mori nos saeculo, (1819A) ut resurgamus Deo; ut iuxta divinam sententiam lex maledictionis, resoluto in terrae limum naturae fine, solvatur (Gen. III, 19). Quod autem ait:

(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat. . 60. Suam ad hominem retulit: Patris, ad divinitatem; voluntas enim hominis temporalis, voluntas divinitatis aeterna. Non alia voluntas Patris, alia Filii; una enim voluntas, ubi una divinitas. Disce tamen Deo esse subiectus; ut non quod ipse vis eligas, sed quod Deo scias esse placiturum. 61. Deinde verborum ipsorum proprietatem consideremus: Tristis est, inquit, anima mea (Matth. XXVI, 38). Et alibi: Nunc anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4). Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, divinitas (1819B) libera. Denique, Spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Tristis autem est non ipse, sed anima. Non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima. Suscepit corpus meum; non me fefellit, ut aliud esset, aliud videretur. Tristis videbatur, et tristis erat, non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Denique ait: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31). Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat. Caeterum quam constanter se morti obtulerit, Scriptura declarat (Ioan. XVIII, 4); quandoquidem quaerentibus occurrit, turbatos confirmavit, trepidos provocavit, proditorem osculi dignatione suscepit. 62. Nec illud distat a vero, si tristis erat pro persecutoribus suis, quos sciebat immanis sacrilegii (1819C) poenas daturos. Et ideo dixit: Transfer hunc calicem a me (Luc. XXII, 42); non quia Dei Filius mortem timebat, sed quia vel malos perire nolebat. Denique ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Luc. XXIII, 34), ut passio sua esset omnibus salutaris.

(Vers. 48.) Iuda, osculo Filium hominis tradis? . 63. Magna divinae significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendisti, Domine, quem proderet, dum occulta manifestas. Ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: Filium hominis; quia caro, non divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluisset. Quasi dicat: Propter te (1820A) suscepi, ingrate, quod tradis. En hypocrisin. Ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem: Iuda, osculo Filium hominis tradis? Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et instrumento pacis mortem irrogas? Servus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem? Hoc est illud: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Proditori hoc: pacifico vero quid dicitur? Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1). 64. Et osculatus est, inquit, eum (Matth. XXVI, 49). Non quo simulare nos doceat, sed ut neque proditionem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret; scriptum est (1820B) enim: Cum odientibus pacem eram pacificus (Psal. CXIX, 7). 65. Et signo dato, inquit, ab iis qui cum fustibus venerant, comprehenditur (Matth. XXVI, 50): sed Dominum omnium mysteria, non arma tenuerunt. Denique locutus est, et ceciderunt retrorsum (Ioan. XVIII, 6). Quo mihi legiones angelorum, quo coelestis exercitus? Vox Domini sola plus terret. Hanc ille ad demonstrandum divinae maiestatis indicium, qui in pectore Christi recumbebat, eligit. Volenti ergo iniicit manus turba, nectuntur vincula. O amentes! O perfidi! non sic comprehenditur sapientia, non sic tenetur iustitia. 66. (Vers. 49-51.) Nec discipulorum studia defuerunt. Denique Petrus eruditus in Lege, promptus affectu, (1820C) qui sciret Phineae reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum (Psal. CV, 31). Sed Dominus vulnera cruenta detersit, mysteria divina subiecit; ut servus principis mundi, hoc est, non naturae conditione, sed culpae, saecularium famulus potestatum, auris suae vulnus exciperet; quia non audisset verba sapientiae: Omnis denique qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34). Peccatis, inquit, vestris venditi estis (Esai. L, 1). Venditio propter peccata nostra: propter bonitatem autem Dei redemptio peccatorum. Aut si Petrus volens (24, quaest. 1, c. Si Petrus) percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum (1821A) prophetica dicta demonstrans (Esai. XXXV, 10) et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Domini vulnerati sunt; eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur. 67. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est qui accepit claves regni coelorum (Matth. XVI, 19): ille enim condemnat, qui et absolvit; quoniam idem et ligandi et solvendi adeptus est potestatem (Ibid.). Tollit autem male audientis: tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis. . 68. Caveamus ne cui tollatur auricula. Legitur passio Domini: si ad divinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum (1821B) prophetam aestimari: sed Dei Filium docuit fideli confessione signari. Ergo cum legimus teneri Iesum, caveamus ne ab aliquo audiamus, et putemus eum secundum divinitatem teneri, teneri invitum, teneri quasi infirmum. Tenetur quidem, et ut dixit Ioannes (Ioan. XVIII, 12), ligatur secundum corporis veritatem: sed vae illis qui ligant Verbum! Ligant enim qui tantummodo Christum hominem putant: ligant qui praescium non putant, qui omnipotentem non confitentur. Mala vincula Iudaeorum quibus non Christum ligant, sed seipsos alligant. Ligatur autem in domo non pii alicuius et iusti, sed in domo Caiphae (Ioan. XI, 50), hoc est, in impia domo; ubi etiam moriturus pro omnibus prophetatur. Quam amentes igitur qui beneficia divina confitentur, (1821C) et beneficiorum auctorem persequuntur! . 69. Ideo aurem perdunt, quia perdiderunt auditus profectum. Auditum multi non habent, qui habere se credunt. In Ecclesia omnes habent, extra Ecclesiam non habent. Aut fortasse ideo aurem tulit; ne amplius delinquerent audientes, qui audita servare non possent. Sic et aliquando confudit Deus linguas exstruentium turrem, ne se audirent, et opus suae impietatis augerent (Gen. XI, 7). 70. Comprehende, si potes, quomodo ad dexterae salutaris attactum fugiat dolor, et vulnera non medicamento aspersa, sed tactu obducta sanentur. Operatorem suum limus agnoscit, et operatricem suam Domini manum sequitur caro; quomodo enim vult, opus suum creator instaurat. Sic et (1821D) alibi caeco illi visus, luto supra oculos illito, quasi in naturam redierit, reformatur (Ioan. IX, 6). Iubere potuit, sed operari maluit; ut cognoscamus ipsum esse qui e limo terrae corporis membra nostri variis apta formavit officiis, et infuso vigore mentis animavit. 71. Venerunt ergo et comprehenderunt eum, gravius perituri studii sui fructu: nec intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus (1822A) est vulnerari. Illi iusto mortem inferebant: persecutorum vulnera iste sanabat.

(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe. . 72. Et bene a longe sequebatur, iam proxime negaturus; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. Sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est, cura pietatis. Alienum, quod timet: suum, quod non fugit. Quod sequitur, devotionis: quod negat, obreptionis. Commune, quod labitur: fidei, quod poenitet. Iam in domo principis sacerdotum ignis ardebat: accessit Petrus, ut calefaceret se; quia clauso Domino, calor mentis etiam in ipso refrixerat. 73. (Vers. 56.) Quid sibi vult quod prima eum prodit (1822B) ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere; nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per Domini passionem? Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium (Ioan. XX, 17), et mandata custodit; ut veterem praevaricationis aboleret errorem. 74. (Vers. 57.) Petrus ergo proditus negat; ponamus enim negasse Petrum, quia dixit Dominus: Ter me negabis (Matth. XXVI, 34)? Et malo negasse Petrum, quam Dominum fefellisse. Quid negavit? Quod promisit incaute. Devotionem consideravit, non respexit conditionem. Mulctatus, quia dixit se animam ponere (Ioan. XIII, 37): quod non humanae infirmitatis, sed divinae est potestatis. Cum tam gravem (1822C) imprudentis sermonis mulctam luerit, quanta est poena perfidiae! . 75. Ubi tamen negat Petrus? Non in monte, non in templo, non in sua domo: sed in praetorio Iudaeorum, in domo principis sacerdotum. Ibi negat, ubi veritas non est: ibi negat, ubi Christus captus, ubi Iesus ligatus est. Quid, nisi erraret, quem intromisit ostiaria, interrogavit ostiaria (Ioan. XVIII, 17), et ostiaria Iudaeorum? Male Eva induxit Adam, male Petrum introduxit femina. Sed ille in paradiso labitur, ubi non veniabilis culpa: hic in praetorio Iudaeorum, ubi difficilis innocentia. Illi interdictus lapsus, huic praedictus error. Ille commissus huic praeiudicavit, hic illum resolvit. (1822D) . 76. Consideremus etiam quo in statu neget. Frigus, inquit, erat (Ibid. 18). Si tempus consideremus, frigus esse non poterat: sed frigus erat ubi Iesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem videret, ubi negabatur ignis consumens. Frigus ergo erat mentis, non corporis. Denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat affectu (Marc. XIV, 54). Mala flamma Iudaica: urit, non calefacit. Malus focus, qui quamdam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, iuxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt. Illi oculi non carnis et sanguinis, (1823A) sed oculi mentis, quibus Christum videbat. 77. Dicet aliquis: Tu Iudaeorum etiam elementa condemnas? Non condemno elementa, quia non sunt Iudaeorum, sed Christi: sed alia est quam condemno, flamma perfidiae. Hanc flammam condemno Iudaeorum, divina secutus oracula; dicit enim Dominus: Argentum vestrum reprobum est (Ierem. VI, 30). Si argentum Iudaeorum reprobum est, et focus reprobus Iudaeorum est. Denique foco et auro Iudaeorum caput vituli figuratum est (Exod. XXXII, 24), hoc est, sacrilegii principatus. 78. Sed videamus negandi tenorem, quem inter evangelistas video esse diversum. Ita novum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum eius nec ab evangelistis potuerit comprehendi. Itaque Petrum (1823B) prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Iesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas (Matth. XXVI, 70). Hoc etiam Marcus (Marc. XIV, 68), qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere. Prima vox negantis est Petri; qua tamen non negare Dominum, sed a proditione se separasse mulieris videtur. . 79. Quid tamen negaverit, considera. Ex illis utique se esse, qui cum Iesu Galilaeo erant, vel, ut Marcus posuit (Ibid., 67), cum Iesu Nazareno. Numquid negavit cum Dei fuisse se Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi. Habeant homines locorum vocabula, Dei Filii patria non potest nuncupari, cuius maiestatem locus nullus includit. Et ut scias hoc verum (1823C) esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret Dominus discipulos: Quem dicunt esse homines Filium hominis? Alii Eliam, alii Hieremiam dixerunt, aut unum de prophetis (Matth. XVI, 13): Petrus autem ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Numquid et ibi negavit, quia Christum non hominis Filium, sed Dei maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit? . 80. Et aliud accipe. Interrogatus enim Petrus: Et tu ex illis es, qui cum Iesu Galilaeo erant (Matth. XXVI, 69)? Verbum aeternitatis refugit; non enim erant, qui esse coeperunt, hoc est dicere: Ille solus erat, qui in principio erat (Ioan. I, 1). Denique ait: Non sum ego; illius est enim esse, qui semper est. Unde et Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14). 81. Rursus cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negavit (Marc. XIV, 70); ut scias evangelistam veritati quam gratiae plus dedisse: sed tamen negavit ex illis se esse, non Christum negavit. Negavit hominum consortia, non Dei gratiam. Negaverit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negavit cum Dei Filio. 82. Denique secundum Matthaeum proditus quod (1824A) cum Iesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem (Matth. XXVI, 72). Hoc idem et in tertia voce uterque, de quibus proposuimus, evangelista; cum iuramento enim respondisse posuerunt, quia nesciret hominem. Et bene negavit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi iusiurandum est, cauta responsio est. Nam etsi negavit Petrus, non tamen peieravit; quia nec Dominus peieraturum esse memoraverat. Quod si in Petro dubium est, quam periculosum est iusiurandum! . 83. Ioannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset illius hominis, prima voce responderit: Non sum (Ioan. XVIII, 17). Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. Denique et Paulus hominis apostolum (1824B) se esse negavit, dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I, 1). Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subiecit: Qui suscitavit eum a mortis (Ibid.); ut et hominem credas, cum Deum ante credideris. Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (I Tim. II, 5). Prius utique mediatorem Dei quam hominum nuncupavit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur. 84. Concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: Nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi discipulum se negavit, sed hominis (1824C) negavit esse discipulum. Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt, quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, et Paulus expressit; hinc et ille profecit. Error Petri, doctrina iustorum est: et titubatio Petri, omnium petra est. Denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo: in monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit (Matth. XIV, 30). Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitudo. Ibi cadit, quo nullus ascendit: ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubet, non labitur: nutat, non cadit: fluitat, non praecipitatur. Et si cecidit, in monte tamen cecidit: sed felicius ille cecidit quam alii steterunt: felicius cecidit, quem Christus levavit. 85. Iterum autem interrogatum quod ex discipulis eius esset, Ioannes scripsit negasse (Ioan. XVIII, 25). (1824D) Et bene negavit, quia ex eius dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti. Nam et tertio quod cum illo visus esset, negavit, et hoc de superioribus derivatur: Cum illo quem hominem nuncupatis, non fui: sed a Dei Filio non recessi. 86. Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut (1825A) diceret quia noverat eum, quem mens humana non potest comprehendere. Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27). Rursus secunda voce, secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare, quam Christum. Aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit. Certe cum de homine negat, in Filium peccavit hominis, ut remitteretur ei, non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus, ait: Nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio. 87. Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Iesum, sed aperta confessio. Quid prodest verba involvere, si videri vis denegasse? Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur; quia postea recordatus (1825B) est, et tamen flevit. Maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut iustificaretur fatendo, quam gravaretur negando: Iustus enim in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17); et ideo flevit. 88. Quare flevit? Quia culpa obrepsit ei: ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est, si non me vindicem, si non obtineam quod improbe cupio. Petrus doluit et flevit; quia erravit ut homo. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit: lacrymas eius lego, satisfactionem non lego: sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavent lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Et veniae (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) fletus consulunt, et verecundiae. Lacrymae sine horrore culpam loquuntur: lacrymae crimen sine offensione (1826A) verecundiae confitentur: lacrymae veniam non postulant, et merentur. Inveni cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet. Ante flendum est, sic precandum. 89. Bonae lacrymae, quae lavant culpam. Denique quos Iesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit; quia non respexerat Dominus. Negavit secundo, non flevit; quia adhuc non respexerat Dominus. Negavit et tertio, respexit Iesus, et ille amarissime flevit. Respice, Domine Iesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum, lavare delictum. Unde etiam lapsus sanctorum utilis: nihil mihi nocuit quod negavit Petrus, profuit quod emendavit. Didici cavere alloquia perfidorum. Petrus inter Iudaeos negavit, Salomon contubernio gentili deceptus erravit (1826B) (III Reg. XI, 4). 90. Flevit ergo et amarissime Petrus, flevit ut lacrymis suum posset lavare delictum: et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam: eodem momento, eodem tempore respicit te Christus. Si in aliquo fortasse labaris; quia secretorum tuorum assistit testis, respicit ut recorderis et fatearis errorem. Imitare Petrum dicentem alibi tertio (6, q. 1, cap. Imitare Petrum): Domine, tu scis quia diligo te (Ioan. XXI, 15). Etenim quia tertio negaverat, tertio confitetur: sed negavit in nocte, confitetur in die (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45). 91. Haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem iactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: Etsi alii scandalizati fuerint in te, ego non (1827A) scandalizabor (Marc. XIV, 29), quis alius iure de se praesumat? Denique et David quia dixerat: Ego dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum, eam sibi iactantiam obfuisse profitetur, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7 et 8). 92. Unde te evocem, Petre; ut doceas me quid flens cogitaveris? Unde, inquam, te evocem? De coelo, ubi iam choro insertus es angelorum: an etiam de tumulo; quia non putas iniuriam et ibi esse, unde Dominus resurrexit? Doce nos quid tibi profuerint lacrymae tuae. Sed docuisti illico: nam qui lapsus es, antequam fleres, postquam flevisti, electus es, ut alios regeres, qui te ipse ante non rexeras. 93. Habebat ergo lacrymas Petrus, pio quas fundebat (1827B) affectu: non habebat proditor fletus quibus culpam ablueret, sed tormenta conscientiae quibus sacrilegium fateretur; ut dum suo reus iudicio damnatur, et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas Domini, qui se ipse nollet ulcisci, et divinitas probaretur, qui conscientiam mentis invisibili potestate interrogaret. 94. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem iustum (Matth. XXVII, 5). Etsi cassa est poenitentia proditoris, quia peccavit in Spiritum sanctum; est tamen nonnullus in scelere pudor culpam agnoscere. Et quamvis ille non absolvitur, Iudaeorum tamen impudentia confutatur: quos cum professio redarguat venditoris, scelerati tamen sibi vindicant iura contractus, et exsortes reatus esse se credunt, dum (1827C) dicunt: Quid ad nos? Tu videris (Ibid.). Amentes plane, qui putent solvi se magis auctoris scelere, quam teneri. In pecuniariis causis refuso pretio ius solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem. 95. Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7); dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Ierem. XXXII, 44), et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur. Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est (Matth. XIII, 38): figulus autem, ille qui (1827D) nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7), formandi per naturam, reformandi per gratiam (1828A) habens pro suo arbitrio potestatem. Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur. 96. Pretium quoque sanguinis est pretium Dominicae passionis. Ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; venit enim ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III, 17): in quo iuxta ut opus auctoris, et ius est. Venit ergo ut consepultos per baptismum, et commortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reservaret. Sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, non omnes reservat: et si communis habitatio; tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici Dei, sed fuerunt (1828B) in lege peregrini. Qui sunt isti nisi de quibus dicitur: Memores estote quod aliquando vos gentes, qui eratis in carne alienati a conversatione Israel, et peregrini promissionis Testamentorum (Ephes. II, 11 et 12)? Sed hi nunc iam non sunt advenae atque peregrini; quoniam cives sanctorum esse fidei iure meruerunt. 97. Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter iniuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. Accusatur Dominus, et tacet (Matth. XXVII, 11): et bene tacet, qui defensione non indiget. Ambiant defendi, qui timent vinci. Non ergo accusationem timendo confirmat, sed despicit non refellendo. Quid enim timeret, qui non ambiret salutem? Salus omnium suam prodidit, ut acquirat (1828C) omnium. Sed quid de Deo loquar? Susanna tacuit, et vicit; melior enim causa, quae non defenditur, et probatur. Et hic Pilatus absolvit: sed absolvit iudicio, crucifixit mysterio. Verum hoc speciale Christi: illud humanum, ut apud iniquos iudices magis videretur noluisse, quam non potuisse defendi. 98. Cur autem Dominus tacuerit, ipse praemisit, dicens: Si vobis dixero, non credetis mihi: si vos interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67 et 68). Illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare, quam dicere; ut condemnandi causam habere non possent, qui quod obiiciunt, hoc fatentur. 99. (Vers. 8.) Herode autem cupiente aliqua mirabilia eius videre, ipse tacuit et nihil fecit; quia (1828D) nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus iactantiam declinabat. Et fortasse typice in Herode omnes impii significantur: qui si Legi non (1829A) crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint. 100. (Vers. 11.) Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. Et si uterque reum non pronuntiant; alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. Lavit quidem manus Pilatus (Matth. XXVII, 24), sed facta non diluit; iudex enim nec invidiae cedere debuit, nec timori; ut sanguinem innocentis addiceret. Monebat uxor (Ibid, 19): lucebat in nocte gratia: divinitas eminebat; nec sic a sacrilega sententia temperavit. 101. Similiter in hoc typum omnium iudicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. Tolerabiliores tamen gentiles esse quam Iudaeos coniuncta Pilato persona (1829B) demonstrat: et magis eos divinis ad fidem operibus admoneri. Quales autem illi qui Dominum maiestatis crucifixerunt? . 102. (Vers. 18.) Nec immerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat. In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barrabas enim patris filius Latine dicitur: illi ergo quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Ioan. VIII, 44), vero Dei Filio filium patris sui Antichristum praelaturi esse produntur.

(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit. . 103. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis; quod (1829C) agnus Dei sine macula, cum gloria peccata mundi susciperet. In typo etiam Herodis, atque Pilati, qui amici ex inimicis facti sunt per Iesum Christum plebis Israel populique gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia: ita tamen ut pius populus nationum capiat verbum Dei, et ad populum Iudaeorum fidei suae devotione transmittat; ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus vestiant Christi, quem ante despexerant. 104. Chlamidem autem coccineam induitur a militibus, et purpuream tunicam (Matth. XXVII, 27): in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia: quod caro eius fusum toto orbe (1830A) terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis, et passio regnum paritura de nobis. 105. Corona quoque de spinis capiti eius annexa (Ibid., 29), quid aliud quam divini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis gloria Deo quaereretur. Nec flagella vacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur: Homo enim in plaga, et sciens ferre infirmitates, pro nobis dolet (Esai. LIII, 3 et 4), a nobis qui Deum antea fugiebamus flagella detorquens: tam patiens Dominus, ut fugitivorum vinculis proprias manus, fugitivorum flagellis suum corpus offerret. Detestabili itaque mentis affectu, honoratum tamen Iudaei exitum produnt; nam etsi compungentes coronant, illudentes adorant: etsi corde non credunt, quem perimunt, confitentur. Illis defuerunt (1830B) boni operis affectus; Deo tamen suus non defuit honor: qui salutatur ut rex, coronatur ut victor, quasi Deus, et Dominus adoratur. 106. Arundo quoque vel secundum Matthaeum comprehenditur manu eius (Matth. XXVII, 29); ut fragilitas humana iam non sicut arundo moveatur a vento, sed operibus Christi corroborata fundetur, et affixo cruci chirographo quod erat contrarium nobis, sententia vetusta cessaret: vel secundum Marcum caput eius percutit (Marc. XV, 19), ut solidata divinitatis attactu nostra conditio nutare non possit. . 107. (Vers. 26.) Sed iam tropaeum suum victor attollat. Crux super humeros imponitur ut tropaeum, quod sive Simon, sive ipse portaverit; et (1830C) Christus in homine, et homo portavit in Christo. Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium: et bonus ordo nostri profectus est; ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena, atque peregrinus: nec praecedit, sed sequitur, iuxta quod scriptum est: Tolle crucem tuam, et sequere me. Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. Nec mors illa divinitatis fuit, sed quasi hominis; unde et ipse ait: Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? . 108. Pulchre ascensurus crucem regalia vestimenta (1831A) deposuit; ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem: etsi utrumque Christus, quasi hominem tamen, non quasi Deum cruci esse suffixum. Sed milites non Iudaei sciunt quo tempore, qualia vestimenta Christo conveniant. Iudicio quasi victor assistit: ad passionem tamquam reus, humilis venit. 109. Nunc quoniam tropaeum iam vidimus, currum suum triumphator ascendat: nec arborum truncis, aut quadriiugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali suspendat captiva de saeculo spolia. Non hic revinctis post tergum brachiis gentes, nec excisarum urbium imagines cernimus, oppidorumque captorum simulacra, aut submissa captorum regum colla miramur, quales humanorum (1831B) solent species esse triumphorum; nec victoriae terminos regionis fine distinctos: sed ovantes populos nationum, quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis affectibus adorantes, voluntariis urbes studiis deditas, et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed devotio coloraverit fidei: arma, victoriarumque iura toto orbe currentia, captivum principem mundi, et spiritualia nequitiae quae sunt in coelestibus, obedientia vocis humanae imperio, subditas dominationes variarumque virtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. Fulget castitas, fides splendet, et induta mortis exuviis devotio fortitudinis iam resurgit. Unus Dei triumphus fecit omnes prope iam homines triumphare, crux Domini. (1831C) . 110. Refert ergo considerare qualis ascendit. Nudum video: talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat; ut saeculi adiumenta non quaerat. Victus est Adam qui vestimenta quaesivit: vicit ille qui tegumenta deposuit. Et talis ascendit quales nos auctore Deo, natura formavit: talis in paradiso primus homo habitavit, talis ad paradisum homo secundus intravit. Et ut non sibi soli, sed omnibus vinceret, manus extendit, quo omnia traheret ad se; ut nodo mortis exuta, iugo fidei suspensa, coelestibus ea quae prius erant terrena sociaret. 111. (Vers. 38.) Scribitur etiam titulus: solet praecedere (1831D) pompa victores; at vero currum Domini (1832A) triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. (1831D) Solet etiam titulus subiugatarum gentium numerum designare. Sit in illis triumphis ordine quodam digesta miserabilis devictarum, pereuntium contumeliosa captivitas nationum: hic redemptarum gentium vernat gratia: digni tanto triumpho iugales, ut coelum, terra, maria, inferna a corruptela mutentur ad gratiam. 112. Scribitur autem titulus, et super crucem ponitur, non infra crucem; quia principium super humeros eius. Principium autem quid est, nisi sempiterna virtus eius, atque divinitas? Unde et ipse interrogatus quis esset, respondit: Principium, qui et loquor vobis. Legamus hunc titulum:

Iesus, inquit, Nazarenus rex Iudaeorum. (1832B) . 113. Merito supra crucem titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia licet in cruce erat Dominus Iesus, super crucem tamen regis maiestate radiabat. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno, bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit latroni: Hodie mecum eris in paradiso. Clamavit quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. Erexit Paulum, qui aestimatus est ut stercora: erexit et Iob qui sedebat in stercore. Non (1832C) mediocris ergo titulus. 114. Ipse autem crucis locus, vel in medio, ut conspicuus omnibus: vel supra Adae, ut Hebraei disputant, sepulturam. Congruebat quippe ut ibi vitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia. 115. Dividuntur vestimenta, aliis aliud sorte defertur; Dei enim spiritus non humana opinione comprehenditur, sed quasi quodam eventu inopinatus illabitur. Et fortasse milites isti quatuor Evangelistarum habebant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus. Lego titulum regis Iudaeorum, (1832D) cum lego: Regnum meum non est de hoc (1833A) mundo (Ioan. XVIII, 36). (1832D) Lego causam Christi super caput eius scriptam, cum Lego: Et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1); caput enim Christi Deus est. 116. Isti ergo servabant Iesum et hodie servant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Iudaeorum. Mihi plane Christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat. Noluit descendere sibi, ut moreretur mihi. Nobis ergo iam Christus servatur: propter nos dividuntur vestimenta eius. Non possunt singuli habere omnia, et ideo super tunicam sors agitatur; quia non pro hominis voluntate divisio fit Spiritus sancti. Divisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est Spiritus, dividens singulis prout vult. 117. Intuere nunc Christi vestimenta divisa. Ubi illa quaeram? Quaere in Matthaeo, invenies penes (1833B) ipsum solum chlamidem coccineam (Matth. XXVII, 28): penes Ioannem vestem purpuream (Ioan. XIX, 2): penes Marcum purpuram tantum (Marc. XV, 17): penes Lucam vestem albam (Luc. XXIII, 11); hac enim sola pro sua fuit portione contentus. Quantos itaque Christus sua veste vestivit? Puto autem quod non quatuor tantum, sed omnes vestivit milites, et omnibus abundavit. Sed revertamur ad evangelistas. 118. Mystice itaque istae quatuor partes, non partes vestium, sed qualitates mihi videntur esse virtutum. Alius enim de regno sublimius scripsit: alius de hominis institutione diffusius: Lucas nitorem sibi sacerdotalis vestis elegit: Marcus vero verborum textum non desideravit: denique Ioannes quasi quasdam intexit sententias, quibus vestiat (1833C) fidem nostram. Nonne tibi videtur intextum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 1-3)? At vero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus, sine ulla intextione verborum: Initium, inquit Evangelii Iesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1). 119. Ergo vestimenta divisa sunt Christi, vel gesta, vel gratia; quia tunica non potuit dividi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro iure communis est omnium; quod enim non dividitur, singulis manet integrum. 120. Et bene Desuper texta; sic enim texitur fides Christi, ut de divinis ad humana descendat; ex eo quod ante saecula ex Deo natus, posteriori tempore (1833D) susceptionem carnis assumpserit. Significatur (1834A) igitur nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere.

(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. . 121. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit, quam rogatur. Ille enim rogabat ut memor esset sui Dominus, cum venisset in regnum suum: Dominus autem ait illi: Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Matth. XXVII, 44). Vita est enim esse cum Christo; ideo ubi Christus, ibi vita, ibi regnum. Cito igitur ignoscit Dominus (Marc. XV, 32), quia cito ille convertitur. 122. (Vers. 39.) Unde et illud solvi videtur, quia alii duos conviciantes inducunt latrones, iste unum (1834B) conviciantem, et unum rogantem. Fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est. Nec mirum si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potuit etiam de uno pluraliter dicere, sicut illud est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2); solus enim Herodes rex, et princeps Pilatus in apostolorum Actibus conspirasse adversus Christum Petri voce produntur (Act. IV, 27). Sic et ad Hebraeos habes, in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt, et leonum molas obstruxerunt (Hebr. XI, 37); cum solus Elias melotidem habuisse, Esaias sectus esse (IV Reg. I, 8), Daniel a leonibus intactus mansisse doceatur (Dan. VI, 22). 123. (Vers. 40.) Quam exsecrabilis in facto iniquitas (1834C) Iudaeorum, ut quasi latronem crucifigerent omnium redemptorem! Bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa eius auferret. Mystice autem latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo: quorum dissensio diversitatem pariter credentium signat. Denique unus a sinistris, alter a dextris erat (Ioan. XIX, 30). Increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat. 124. Et acetum offerebant Iudaei (Matth. XXVII, 48). Bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur; ut omnia cruci quae vitiata fuerant, figerentur. Acetum itaque bibitur, vinum cum felle non bibitur (Ibid., 34); non quia fel, sed quia (1834D) admixtae vino amaritudines recusantur. Nam amaritudines (1835A) vitae nostrae pro corporis utique conditione suscepit. Denique ipse ait: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Sed sinceritati non debuit amaritudo misceri; ut ostenderetur sine amaritudine immortalitas resurgentium futura: quae quoniam immortalitas in vase coacuerat humano, separatur in Christo. Ergo acetum bibitur, hoc est, vitium corruptae per Adam immortalitatis aboletur in calamo; ut de corpore absorberetur humano. Nos quoque vitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum: transfundamus per baptismum, ut crucifigamur in Christo: transfundamus per poenitentiam, ut ab illo nobis vini sanguinisque coelestis incorrupta sinceritas refundatur. 125. Denique ubi acetum bibit: Consummata (1835B) sunt, inquit, omnia (Ioan. XIX, 30); eo quod assumptae mortalitatis impletum esset omne mysterium, et exhaustis omnibus vitiis, immortalitatis sola laetitia remansisset. Et ideo ait:

(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. . 126. Et bene commendatur spiritus, qui reservatur; quod enim commendatur, utique non amittitur. Bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum. Unde et illic ait: O Timothee, bonum depositum custodi (II Tim. I, 14). Commendatur enim Patri spiritus; et ideo ait: Quoniam non derelinques in inferno animam meam (Psal. XV, 10). Vide autem magnum mysterium. Nunc commendat in manibus Patris spiritum suum, nunc in Patris gremio sedet; (1835C) quia totum alius non capit Christum. Denique: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me (Ioan. XIV, 10). Commendatur ergo Patri spiritus. Sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur (Coloss. III, 11). Caro moritur, ut resurgat: spiritus Patri commendatur, ut coelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in coelo, quam terrena sequerentur.

(Ibid.) Et hoc dicto, tradidit spiritum. . 127. Et bene tradidit, qui non invitus spiritum emisit. Denique Matthaeus ait: Emisit spiritum (Matth. XXVII, 50); quod enim emittitur, voluntarium est: quod amittitur, necessarium. Propterea addidit: (1835D) Magna voce. In quo vel professio gloriosa usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis (ergo (1836A) nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit voce magna profiteri), vel evidens manifestatio contestantis Dei secessionem divinitatis et corporis. Sic enim habes: Clamavit Iesus voce magna dicens: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Clamavit homo divinitatis separatione moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet; quia vita divinitas est. 128. (Vers. 44-47.) Iam quae sequuntur, ostendunt quia propter impietatem hominum finis saeculi sit futurus. Itaque significatur per Domini passionem occasura praesentia, ut oriantur futura. Tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. Sol occidit sacrilegis, vel refugit; ut funesti spectaculum sceleris obumbraret. Petrae scissae (1836B) sunt (Matth. XXVII, 51), ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam verbi vis peccatorum dura penetraret; quo facilius ex cavis petrarum illi venatores quos Hieremias praedixit (Ierem. XVI, 16), Domino venarentur. Monumentorum autem reseratio (Matth. XXVII, 52) quid aliud, nisi claustris mortis effractis, resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo civitatem, praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in coelo est, futurum perenne diversorium resurgentium? Etiam velum scinditur, quo vel duorum populorum divisio, vel mysteriorum Synagogae profanatio declaratur. Scinditur ergo velum vetus; ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae (1836C) velamen aufertur; ut religionis interna mysteria, revelato mentis cernamus obtutu. Denique iam etiam centurio Dei Filium quem crucifixerat, confitetur. O duriora saxis pectora Iudaeorum! Finduntur petrae, sed horum corda obdurantur. Iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Iudaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso. 129. (Vers. 49.) Stabant autem et mulieres haec videntes: stabat et mater, cum studio pietatis sua pericula posthaberet. Sed et Dominus pendens in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem commendabat affectu. Quod non otiose Ioannes pluribus prosecutus est (Ioan. XIX, 25); alii enim mundum (1836D) descripsere concussum, coelum tenebris obductum, refugisse solem. Addiderunt Matthaeus et (1837A) Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: Deus, Deus meus, respice in me (Matth. XXVII, 46): quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? ut ad crucem Christi susceptionem pervenisse crederemus conditionis humanae. Lucas autem competere evidenter asseruit latroni veniam sacerdotali intercessione donatam, et Iudaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam (Luc. XXIII, 45). 130. Ioannes ergo, qui plenius divina penetravit mysteria, non immerito laboravit, ut quae Deum generaverat, mansisse eam virginem declaret. Solus ergo me docet, quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus appellaverit matrem (Ioan. XIX, 26), pluris putans quod victor suppliciorum atque poenarum, victor diaboli, pietatis officia (1837B) dividebat, quam quod regnum coeleste donabat. Nam si religiosum est quod latroni venia donatur a Domino, multo religiosius quod mater honoratur, a Filio. 131. Nec praeposterum iudicetur, quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim venerat salvos facere peccatores, non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute peccatoris implevit. Denique ipse ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Quia non venerat vocare iustos, sed peccatores. Sed ibi pro loco; hic et in cruce non immemor matris, appellat eam dicens: Ecce filius tuus; et Ioanni: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 26 et 27). Testabatur de cruce Christus, et testamentum eius signabat Ioannes, dignus tanto testatore (1837C) testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae: quod non atramento scribitur, sed Spiritu Dei vivi: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 3). 132. Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis ante crucem stabat, et piis spectabat oculis Filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. Aut fortasse quia cognoverat per Filii mortem mundi redemptionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid additurum. Sed Iesus non egebat adiutore ad omnium redemptionem, qui dixit: Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Suscepit quidem matris affectum, sed non quaesivit hominis auxilium. (1837D) Habemus igitur pietatis magistrum: docet lectio (1838A) quid maternus debeat affectus imitari, quid sequi reverentia filiorum; ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius sollicitudo materna quam suae mortis moestitia sit dolori. (1837D) 133. Quo loco uberrimum testimonium Mariae virginitatis adhibetur. Neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: Quod Deus coniunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6); sed quae propter mysterium coniugium praetexuit, completis mysteriis iam coniugio non egebat. Aut si moralia sequimur, in moerore castitas imperatur. 134. Mysticum tamen est quod commendatur Ioanni inter caeteros iuniori: quod non otiosis auribus debemus accipere. Periculosa est enim mulieribus copula adolescentis, et species iuventutis; ne qua fortasse (1838B) curiosa exempli, incuriosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens, Mariae speciem praetendat, non imitetur affectum, sicut vulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito, ut iuniorem sequantur. Discat ergo Ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata, non usu, posteaquam peperit Verbum, et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam Dominici corporis seminavit, ex praecepto Dei societatem populi iunioris elegit. 135. Quaero etiam cur ante mortem non inveniamus esse percussum, post mortem inveniamus (Ioan. XIX, 34)? Nisi forte ut voluntarius exitus eius magis quam necessarius fuisse doceatur, et ordinem mysticum noverimus; quia non ante altaris sacramenta, (1838C) quam baptismum: sed baptismum ante, sic poculum. Deinde ut advertamus quia licet corporis eius fuerit natura mortalis, licet qualitas similis; dissimilis tamen gratia. Nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit: ex illo autem incorrupto licet corpore, sed defuncto, omnium vita manabat. Aqua enim et sanguis exivit (Ibid.): illa quae diluat, iste qui redimat. Bibamus ergo pretium nostrum, ut bibendo redimamur. 136. (Vers. 50.) Quid sibi etiam vult, quod non apostoli, sed Ioseph et Nicodemus Christum sepeliunt? Unus iustus et constans, alter in quo dolus non erat (Ioan. XIX, 38 et 39); talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. Obstruitur igitur tergiversandi locus, et domestico (1838D) Iudaei testimonio revincuntur; nam si apostoli (1839A) sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem sepultum raptum esse dixerunt. (1838D) 137. Iustus autem Christi corpus operit sindone, innocens ungit unguento (Ioan. XIX, 40); namque haec non otiose distincta reperimus; quia iustitia vestit Ecclesiam, innocentia gratiam subministrat. Vesti ergo et tu Domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus: etsi mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae. Unge illud myrrha et aloe, ut bonus odor Christi sis. Bonum linteum misit Ioseph ille vir iustus, et fortasse illud quod Petrus vidit e coelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et voluerum, ad similitudinem gentium figurata (Act. X, 11). Mystico igitur unguento illo pistico consepelitur Ecclesia, quae diversitatem populorum (1839B) fidei suae communione sociavit. 138. De hoc Ioseph in Ioanne solo invenio quod occultus venerit ad Pilatum propter metum Iudaeorum (Ioan. XIX, 38). Quomodo iustus latebram periculi timore quaesivit? Ego autem puto quod ideo occulte petierit ut corpus impetraret, non ut periculum caveret. Et tamen quid mirum si occultabatur iustus, quando occultabantur et apostoli iustorum magistri? Veni et tu: vel sero, vel nocte, vel quacumque hora veneris, invenis Iesum ad suscipiendum paratum, nec minorem serius venientibus mercedem pia largitate solventem; nam et qui sexta hora venit, non est mercede fraudatus: et qui undecima, plenitudinem mercedis accepit (Matth. XX, 4 et seq.). Sed etiam Nicodemus nocte venit (Ioan. III, 2). Nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. Denique resurrexit Christus, et (1839C) iustus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). 139. Hunc Ioseph iustum Lucas dixit (Luc. XXIII, 50), Matthaeus divitem (Matth. XXVII, 57). Et merito dives hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim divitem, nescivit fidei paupertatem. Dives est ergo qui iustus est. Iustus igitur sindone involvit (Ioan. XIX, 39): Israelita vero et diversos miscet virtutum odores, et aloes mittit quasi libras centum, hoc est, perfectae fidei quantitatem. Et ligaverunt corpus Iesu iuxta consuetudinem spiritalium Iudaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis. Et posuerunt in horto (Ibid., 41), cui frequenter Ecclesia comparatur, quae diversorum habeat poma meritorum, floresque virtutum. (1839D) . 140. Nec otiose alius monumentum novum dixit, alius monumentum Ioseph (Ibid. et Matth. XXVII, 60). Non habebat igitur Christus tumulum suum; etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis: (1840A) victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communio tumulo et Deo? Denique Ecclesiastes ait de eo qui meditatur in bonis: Et sepultura non est illi (Eccles. VI, 3). Specialis igitur praeter communem omnium mortem mors Christi est: et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio Domini, sed similitudo erat cum differentia. Natus est ex Virgine, similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. Curabat aegros, sed imperabat. Aqua Ioannes baptizabat, hic spiritu (Luc. III, 16). Et mors ergo Christi communis secundum naturam corporis, specialis secundum virtutem. 141. (Vers. 53.) Quis autem est Ioseph, cuius in tumulo ponitur? Utique ille iustus. Bene ergo Christus (1840B) monumento creditur iusti; ut habeat filius hominis ubi caput suum reclinet, et iustitiae habitatione requiescat. Bene autem novo, secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur: mystice vere quid possumus intelligere, nisi forte quia legimus: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11)? Ergo sepulcrum patens est guttur hominis, in quo perfidia lethalis et mortua verba conduntur, quod per vetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et solvitur. Est ergo e contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili verbo iustus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus virtus Christi. 142. Cui pulcherrime lapis admotus est (Matth. XXVII, 60), ne pateret; quicumque enim in se bene (1840C) humaverit Christum, diligenter custodiat; ne eum perdat, neve perfidiae sit ingressus. Vides enim quia Petrus et Ioannes priores intrare meruerunt. Denique Ioannes ipse non antequam crederet, introivit (Ioan. XX, 6 et 8). 143. Et bene in petra excisum dicitur (Matth. XXVII, 60), hoc est in fidei firmamento, de qua veri Israelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt. Sepelierunt autem Christum iustus, et qui Deum vidit; non enim sepeliunt Christum, nisi qui Deum credunt. 144. (Vers. 55.) Denique non omnes possunt sepelire Christum: quamvis religiosae mulieres a longe stant: sed quia religiosae, locum diligenter observant; ut unguenta afferant, et superfundant. Sollicitae (1840D) tamen et a monumento posteriores recedunt, et ad monumentum priores revertuntur: etsi deest constantia, non deest diligentia. Sexus nutat, devotio calet. (1841A) . 145. Denique resurrectionis tempore praesto sunt, et cum viri fugarentur, solae tamen ab angelo non timeant admonentur (Ioan. II, 1 et 2). Petrum evocant studio priores, sed posteriores fiducia. Denique ille sine metu advenit, et constanter qui posterior venerat, primus ingreditur, quasi qui claves regni ut aliis aperiret, acceperat. 146. Terrae motus autem (Matth. XXVIII, 2) fidelibus resurrectio est, impiis metus: his, quia pigrum corpus mortis sopore se commovet: illis, quia tremore corporis et terrena mobilitate turbati, a resurrectionis fide et credulitate desciscunt.



(PL 15 1841A) Cap. XXIV

(CAP. XXIV. - Vers. 1-4.) Mane autem sabbati venerunt valde tempore ad monumentum. . 147. Magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; (1841B) nam etsi non videntur evangelistae dixisse contraria, tamen diversa dixerunt. Siquidem hic: Mane valde tempore; Marcus, Valde mane (Marc. XVI, 1); Matthaeus, Vespere sabbati (Matth. XXVIII, 1); Ioannes, Prima sabbati cum adhuc tenebrae essent (Ioan. XX, 1), mulieres ad monumentum venisse dixerunt. Deinde hic duos viros, Marcus unum iuvenem in albis sedentem (Marc. XVI, 5), Matthaeus unum angelum (Matth. XXVIII, 2), Ioannes duos angelos in albis sedentes (Ioan. XX, 12) visos esse memoraverunt. Postremo quod vix enodabile videatur, Ioannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Ioan. XX, 17): Matthaeus occurrisse Dominum scripsit Mariae Magdalenae, et alteri Mariae, et illas accessisse, et tenuisse pedes (1841C) eius, et adorasse evidentissima descriptione digessit (Matth. XXVIII, 9). 148. Quomodo ergo solvendum, nisi quatuor evangelistas de diversis quatuor putes dixisse temporibus; ut et personas alias mulierum, et alias coniicias visiones? Denique aliae cum unguento prima sabbati veniunt: aliae sine unguento, vespere sabbati. Istarum nomen exprimitur, illae de Galilaea secutae Dominum designantur. 149. Quo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suavia forte praesumpta sunt; aestimate iam nos complendi sermonis vela submittere, quoniam ad portum venimus: et navis quae cursu concito maria transmearit, ubi littori coeperit appropinquare, latentia cautium cursu perstringit (1841D) infracto. Ergo ne tamquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi haereat sermo, tamquam in vada caeca lentandum iter quam praecipitandum arbitror; quo minus rimosa nobis patescat oratio. (1842A) . 150. Primum igitur illud spectandum est, quod scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII, 1), resurrexisse Dominum. Sic enim habes: quia Vespere sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Non enim die sabbati (nam siluerunt sabbato secundum mandatum ) (Luc. XXIII, 56); sed post sabbati diem, nocte utique resurrexit. Denique quae mane venerunt, licet valde tempore, tamen iam Dominum resurrexisse cognoverunt. 151. Sic igitur temperandum est, ut neque mane Dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur. Nam quomodo triduum compleretur? non ergo vesperascente die, sed (1842B) noctis vespere resurrexit. Denique Graecus sero dixit, hoc est, ὀψέ. Sero autem et horam signat in occasu dici, et cuiusque rei significat tarditatem; quomodo si dicas: Sero mihi suggestum est, id est, tarde. Sero venit, id est, post praestitutum tempus advenit: et licet mane sequenti die venerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est. Est et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: Sero ad lucubrandum surrexit, id est, non vespertino tempore, sed profunda nocte surrexit. 152. Unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, iam utique custodibus quiescentibus: et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu venit somno excitis. Postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum (1842C) esse confirmant, dicentes custodibus: Dicite, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13). Ex tempore enim quod a custodibus compererunt, argumentum fraudis arripiunt. Nam Ioannes mane, cum adhuc tenebrae essent. Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum venisse significat, et tamen ignaram factae resurrectionis inducit (Ioan. XX, 2); nam utique si advesperascente die, facta esset, statim potuit innotescere. 153. Mane est, et adhuc Petrus nescit, nescit Ioannes. Numquid patiebatur Dominus diutius torqueri discipulos suae mortis incerto, ad quos statim angelus, statim Dominus gestae rei nuntias mulieres destinavit? Et ut scias nocte factum, mulieres aliae nesciunt, aliae sciunt: sciunt quae observaverunt (1842D) noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. Nescit una Maria Magdalene, secundum Ioannem (Ioan. XX, 15): scit altera Maria Magdalene, secundum Matthaeum (Matth. XXVIII, 9); nam eadem et ante (1843A) scire, et postea nescire non potuit. Ergo si plures Mariae, plures fortasse etiam Magdalenae, cum illud personae nomen sit, hoc locorum. 154. Denique alteram esse cognosce. Illa admittitur pedes Domini tenere: tangere Dominum ista prohibetur. Illa angelum videre meruit, haec primo quando venit, neminem vidit. Illa discipulis Dominum resurrexisse nuntiavit, ista raptum esse significat. Illa gaudet, haec plorat. Illi in gloria sua iam Christus occurrit, haec adhuc mortuum quaerit. Illa Dominum vidit et credidit, haec non potuit agnoscere cum videret. Illa fideli adorabat in spiritu, haec dubio moestificabatur affectu. 155. Merito nimirum prohibetur tangere Dominum; non enim corporali tactu Christum, sed fide (1843B) tangimus: Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem meum (Ioan. XX, 17); hoc est, nondum tibi ascendi, quae viventem cum mortuis quaeris: et ideo ad fortiores mittitur, quorum credere discat exemplo, ut illi resurrectionem praedicent. 156. Sicut in principio mulier auctor culpae fuit, vir exsecutor erroris: ita nunc quae mortem viro prior gustaverat, resurrectionem prior vidit, culpae ordine, et remedio prior. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret: quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam, veterisque lapsus compensat aerumnam resurrectionis indicio. Per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris vita reparatur. 157. Sed quia constantia ad praedicandum necessaria, (1843C) inferior sexus ad exsequendum infirmior, viris evangelizandi mandatur officium. Nam sicut mulierum per Iesum non solum culpa solvitur, sed etiam multiplicatur gratia; ut pluribus suadeat, quae unum ante deceperat: ita et vir, qui temere ante crediderat, feneratum munus recuperare debuit; ut qui sibi ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus. 158. Sed advertamus verba mandati: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Ioan. XX, 17). Quomodo non ascenderas, Domine Iesu? Quemadmodum aberas, qui in manus Patris commendaveras spiritum? Aut quando (1843D) abesse potes, qui semper in Patre es, cum Patre semper? Denique ipse dixisti: Si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitem in extremo maris, etenim illo manus tua deducet me (Psal. CXXXVIII, 8 et seq.). Aut quomodo ascendis, qui ubique semper es? . 159. Descendisti quidem Filius hominis, nec Patri, cum descenderes, abfuisti: sed descendisti nobis; ut te oculis ac mentibus videremus, ut in te crederemus. Ergo et ascendisti nobis; ut et te sequeremur mentibus, quem oculis videre non possumus. (1844A) Ascendisti apostolis, quibus dixisti: Qui me videt, videt et Patrem (Ioan. XIV, 9). Denique Ioannes ubi te quaereret, scivit. Apud Patrem quaesivit, et reperit, et ideo ait: Et Verbum erat apud Deum (Ioan. I, 1). Ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi, nos quoque docuit quemadmodum te sequamur, et ubi te reperire possimus, dicens: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Col. III, 1). Et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus officium, addidit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Ib., 2). 160. Ergo non supra terram, nec in terra, nec secundum carnem te quaerere debemus, si volumus invenire; nunc enim secundum carnem iam non novimus Christum. Denique Stephanus non supra terram (1844B) quaesivit, qui stantem te ad dexteram Dei vidit: Maria autem quia quaerebat in terra, tangere non potuit (Ioan. XXIX, 17). Stephanus tetigit, quia quaesivit in coelo; Stephanus inter Iudaeos vidit absentem: Maria inter angelos non vidit praesentem. Sed quare non potuerit illa tangere, evangelista ipse nos docuit dicens, quia cum te videret, nesciebat quia tu es; sic enim habes: Conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est (Ibid. , 1). Merito tangere non potuit, quae videre non potuerat; nam qui videt tangit. 161. Itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam Scriptura distinguit. Illa occurrit, ut Iesum videat, haec retrorsum convertitur: illa salutatur, haec redarguitur. Denique sic habes: Dicit (1844C) ei Iesus: Mulier (Ioan. XX, 14). Quae non credit, mulier est, et adhuc corporei sexus appellatione signatur: nam quae credit, occurrit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, carens iam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico iuventutis, multiloquio senectutis. Dicit ergo Iesus: Mulier, quid ploras (Ibid., 25)? Quasi dicat: Non lacrymas nudas Deus, sed fidem exigit. Bonae lacrymae, si Christum agnoscas. Quem quaeris (Ibid.)? inquit. Molimina enim Dominus sera condemnat. Sed bene addidit: Quem quaeris? Non quod iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat, ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. Adest Christus, quemadmodum quaeritur? Nescitur ergo qui quaeritur, quando non cognoscitur, cum videtur. (1844D) . 162. Denique Christum videbat, et hortulanum putabat; sic enim habes: Illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Ibid.). Etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica: etsi hortulanum putavit, tamen Dei Filium designavit: etsi adhuc non credit, tamen affectat ut credat; ipse enim corpus tulit, qui suscitavit. Ergo veniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis assumptum; doceri tamen gestit a Christo, ei fidem suam devota promittit; ut et (1845A) ipsa illud iam tollat e terris, et ad dexteram Dei quaerat. 163. Denique post haec verba non mulier, sed iam Maria vocatur (Ioan. XX, 16); aliud est enim commune vulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. Et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur. Prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem divinitatis, sicut Paulus (Coloss. II, 9), acceperat; nondum evacuaverat lubricum saeculi, carnis ambiguum: nondum vitam vixerat Christi. Denique stat, non adorat Dominum, nec pedes tenet, sicut illa Maria: in qua utique non tam obsequium corporale, quam plenae fidei designatur affectus; quod Christum et hominem et Deum credat: Deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur (1845B) (Matth. XXVIII, 9). 164. Non igitur tangi Dominus fastidit a femina, cuius et Maria pedes unxit unguento (Luc. VII, 38): nec tactum dedignatur, sed profectum docet; quia non omnes Christum possunt tangere resurgentem, quem tetigerunt in hac vita et corpore commorantem. qui vult Christum tangere, sua membra mortificet, et resurrecturo similis induat viscera misericordiae, et non ambigat renuntiare terrenis. 165. Quid est igitur: Noli me tangere (Ioan. XX, 17)? Noli manum adhibere maioribus: sed vade ad fratres meos, hoc est, ad perfectiores. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 50). Quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi (1845C) potest, fundatioribus huius fidei praerogativa servatur: Mulieribus autem docere in Ecclesia non permitto, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35). Ad eos ergo mittitur, qui domestici sunt: et accepit praescripta mandata (I Tim. II, 12). 166. Nec fugit hoc loco sensisse quosdam ideo Christum noluisse tangi, quia nondum receperat typum quem commendaverat Patri, quasi adhuc eum tangere non deberet. 167. Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Ioan. XX, 17). Bene distinxit, quia mulieri loquebatur; non enim communis nobis natura cum Christo, nisi conditionis humanae. Illi Pater generatione propria, nobis adoptione voluntaria: illi per naturam, nobis per gratiam: (1845D) illi Deus unitate mysterii, nobis potestate coelesti. 168. Dicit aliquis: Quomodo ergo Thomas cum adhuc non crederet, tetigit tamen Christum (Ibid., 27)? Sed ille non de resurrectione Domini, sed de resurrectionis videtur qualitate dubitasse; et tactu suo (1846A) debuit me docere, sicut docuit et Paulus: Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem, et hoc mortale induere immortalitatem (II Cor. XV, 53); ut incredulus credat, et cunctator dubitare non possit: facilius enim credimus quod videmus. Habuit autem admirandi causam Thomas, cum videret clausis omnibus per invia septa corporibus, inoffensa compage, corpus insertum; et ideo mirum quomodo se natura corporea per impenetrabile corpus infuderit, invisibili aditu, visibili conspectu: tangi facilis, difficilis aestimari. 169. (Vers. 37, 39.) Denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum videre; et ideo Dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Non ergo per incorpoream (1846B) naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem impervia usu, clausa penetravit. Nam quod tangitur, corpus est: quod palpatur, corpus est: in corpore autem resurgemus: Seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 44); sed illud subtilius, hoc crassius utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum. 170. Nam quomodo non corpus, in quo manebant insignia vulnerum, vestigia cicatricum, quae Dominus palpanda obtulit? In quo non solum fidem firmat, sed etiam devotionem acuit; quod vulnera suscepta pro nobis coelo inferre maluit, abolere noluit; ut Deo Patri nostrae pretia libertatis ostenderet. Talem sibi Pater ad dexteram locat, tropaea nostrae salutis amplectens: tales illic martyres nobis cicatricis suae (1846C) corona monstrabit. 171. Et quoniam sermo huc usque noster evasit, consideremus qua gratia secundum Ioannem crediderint apostoli, qui gavisi sunt (Ioan. XX, 20): secundum Lucam quasi increduli redarguantur (Vers. 25): ibi Spiritum sanctum acceperint, hic sedere in civitate iubeantur, quoadusque induantur virtute ex alto (Vers. 49). Et videtur mihi ille quasi apostolus maiora et altiora tetigisse, hic sequentia, et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille compendio, quia et de illo dubitari non potest, qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit (Ioan. XIX, 35), et verum est testimonium eius. Ab hoc quoque, qui evangelista esse meruit, vel negligentiae, vel mendacii suspicionem aequum est propulsari. (1846D) Et ideo verum utrumque putamus, non sententiarum varietate, nec personarum diversitate distinctum. Nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat: et si prima consideremus, contraria sunt: si sequentia, (1847A) certum est convenire. Ipsa igitur Scripturae verba consideremus. 172. (Vers. 35-37.) Sic ait Ioannes: Et gavisi sunt discipuli, viso Domino. Dicit ergo his iterum: Pax vobis, sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Et cum hoc dixisset, insufflavit his et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur his; et quorum retinueritis, retenta sunt (Ioan. XX, 20, et seq. ). Lucas autem dicit: Et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Dum autem haec loquuntur, ipse stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti aestimabant se spiritum videre. Et possent videri hic plures fuisse: sed quia et hic sero resurrectionis die (nam advesperascente iam die qui fuerant ingressi (1847B) manere cum Domino, ubi ille se repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando Dominus palpandum se obtulit) et secundum Ioannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis, et vulnera obtulisse palpanda (Ioan. XX, 19); ne quid ambiguitatis afferret, putavimus diligentius requirendum. 173. Videtur enim separatim se istis undecim demonstrasse, sicut se Ammaoni et Cleophae seorsum iam vespere demonstraverat: et quemadmodum isti duo, ita etiam videntur illi undecim ad confirmandos reliquos convenire potuisse. Denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucam; et ideo aperuit eis sensum, ut intelligerent ea quae scripta sunt. Hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium (1847C) est. Quomodo enim soli Cephae visum dicerent, si ab omnibus erat visus? Sed sicut ex mulieribus Mariae, et alii Mariae Magdalenae; ita ex viris Petro visus est primo mane. Et Paulus sic ait: Tradidi enim vobis imprimis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae (I Cor. XV, 3 et seq.). Et ideo Marcus specialiter inducit iuvenem mandantem ut Petro et discipulis dicerent mulieres, quia surrexit Dominus (Marc. XVI, 5 et 7). . 174. Petrus ergo vidit solus Dominum; devotio enim parata semper et prompta credebat, et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere. Alibi cum Ioanne, alibi solus, ubique tamen impiger currit, ubique aut solus, aut primus: non contentus (1847D) vidisse quae viderat, repetit intuenda, et quaerendi Domini amore succensus, non satiatur videndo. (1848A) Videt eum solus, videt cum undecim, videt cum septuaginta, videt et quando Thomas credidit, videt cum piscaretur: sed non vidisse contentus, impatiens desiderii, negligens captionis, immemor periculi, non tamen immemor reverentiae; ubi Dominum vidit in littore, veste se texit, serum aestimans si cum caeteris navigio perveniret. Sic cum in undis Dominus ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit (Matth. XIV, 28): sic cum a Iudaeis Dominus teneretur, adversum turbas gladium solus exeruit (Matth. XXVI, 51): sic et nunc cum Dominus stetisset in littore periculoso, compendio religiosum maturavit obsequium (Ioan. XXI, 4). 175. Non est igitur dubium credidisse Petrum, et credidisse quia dilexit, dilexisse quia credidit. Unde (1848B) et contristatur quia et tertio interrogatur: Amas me (Ibid., 17)? Is enim interrogatur, de quo dubitatur. sed Dominus non dubitat, qui interrogat, non ut disceret, sed ut doceret quem elevandus in coelum, amoris sui nobis velut vicarium relinquebat. Sic enim habes: Simon Ioannis, diligis me? Utique tu scis, Domine, quia amo te. Dicit ei Iesus: Pasce agnos meos (Ibid., 16). Bene conscius sui non ad tempus assumptum, sed iamdudum Deo cognitum Petrus testificatur affectum. Quis est enim alius, qui de se hoc facile profiteri possit? Et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur; maior enim omnibus charitas. 176. Illud quoque diligentius intuendum, cur cum Dominus dixerit: Diligis me? ille responderit: Tu (1848C) scis, Domine, quia amo te. In quo videtur mihi dilectio habere animi charitatem, amor quemdam aestum conceptum corporis ac mentis ardore, et Petrum opinor non solum animi, sed etiam corporis sui circa Dei cultum signare flagrantiam. Denique tertio Dominus non iam, Diligis me? sed, Amas me? interrogavit (Ioan. XXI, 17): et iam non agnos, ut primo, quodam lacte vescendos, nec oviculas ut secundo, sed oves pascere iubetur, perfectiores ut perfectior gubernaret. 177. Et ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro iam revocare non posset a gloria passionis, corona decernitur: Cum esses, inquit, iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet (1848D) quo tu non vis (Ibid., 18). Bona senectus, non vitae longaevitate imbecilla ad usum, sed maturitate virtutis (1849A) ad martyrium praeparata: quae lasciviam corporalium reprimat voluptatum, nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non appetat; caro enim concupiscit adversum spiritum, et transversarios tramites gradiendi qua velit diversarum sibi invenit voluptatum (Galat. V, 17). Bona vero mentis senectus, quae non id quod suave corpori, sed quod menti utile putat, elegit: non voluptario corporis rapitur appetitu, sed repugnandi moderamine quasi invita revocatur. 178. Ergo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium (Luc. XXII, 33), tamen ubi periculum advenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos suavitate sui, coelestis usus muneris. Nam quis martyrium e nobis non eligeret, si libenter mori posset? (1849B) Ergo et Petrus videtur nolle, sed parat vincere. Et quid mirum si Petrus nolit, cum Dominus dicat: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39)? Denique post tentationem praesumptionis suae Petrus iam non audet voluntatis perseverantiam polliceri: sed quasi ad solatium sui, consortium quaerit alterius. 179. (Vers. 37, 45.) Tot igitur adducti virtutis exemplis Petrum credimus non potuisse dubitare. Ioannem quoque credidisse manifestum est (Ioan. XX, 8), cum Salvatorem videret: qui iam tunc credidit, posteaquam vacuum corporis vidit sepulcrum. Cur ergo Lucas inducit plures fuisse turbatos? Primo omnium, quia paucorum opinionem sententia maioris partis includit: deinde quia etsi Petrus de resurrectione (1849C) crediderat, turbari tamen potuit, cum videret quod se Dominus cum corpore in ea quae vestibulis obseratis, et constructis erant septa parietibus, improvisus infunderet. Lucas ergo historice singula prosecutus est: ille finem spectavit, hic seriem. Nam utique dicendo: Tunc aperuit illis sensum, ut intelliligerent ea quae scripta sunt, etiam ipse discipulos credidisse profitetur. 180. (Vers. 49.) Spiritum autem sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum esse promittit (Ioan. XX, 22): vel iisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum: Alii enim datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, (1849D) alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8 et seq. ). Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum, quod esse videtur augustius: et ideo insufflatur a Christo, (1850A) ut credas Spiritum Christi, et credas de Deo Spiritum; Deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Denique ibi habes: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Ioan. loco cit.). At vero in Actibus apostolorum sic habes: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4). 181. Diversitas autem visionum, frequentiam famulantium significat angelorum (Matth. XXVIII, 2), iuxta quod Dominus ipse promiserat dicens: Et videbitis angelos descendentes et ascendentes ad Filium hominis (Ioan. I, 51). Atque utinam cum Evangelii fine noster quoque sermo claudatur! . 182. Cur secundum Matthaeum et Marcum mandat (1850B) discipulis: Praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32), ibi me videbitis (Marc. XVI, 7): secundum Lucam vero et Ioannem etiam intra conclave obtulit se videndum (Vers. 36)? Et quidem quod se videndum frequenter obtulerit (Ioan. XX, 19), et plusquam quingentis fratribus, et Petro, et Iacobo, etiam Apostolico probavimus testimonio (I Cor. XV, 6). Et Lucas in Actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestaverit se vivere post passionem suam, in multis argumentis apparens his, et disputans de regno Dei (Act. I, 3). Ergo quia saepius et diversis apparuit, cum in Galilaea quando sit visus, nequaquam praescriptum ac definitum tempus Scriptura designaverit: in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et horam expresserit; timidiores intra conclavia revisuntur, (1850C) fortiores ad montem convenerunt. 183. Denique intra conclave, ostiis clausis, inducit Ioannes discipulos congregatos propter metum Iudaeorum (Ioan. XX, 19): quos non undecim Lucas, sed plures scripsit fuisse (Vers. 33): istos autem Matthaeus undecim solos in Galilaea convenisse non siluit. Denique sic habes: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII, 16 et 17). Quibus docendi et baptizandi tribuit potestatem. Undecim quoque discumbentibus discipulis et Marcus in fine apparuisse scribit (Marc. XVI, 7), quando similiter praedicandi his per totum orbem mandat officium. 184. Unde hoc convenientius arbitror, quod Dominus (1850D) quidem mandaverit discipulis ut in Galilaea se viderent: sed illis metu intra conclave residentibus, primo se obtulisse, postea vero confirmatis animis, undecim illos Galilaeam petisse. Vel certe (hoc quoque diligentibus scriptoribus placuisse reperio) nihil obstat si dicamus pauciores intra conclave, in monte complures fuisse.