Migne Patrologia Latina Tomus 17
AucInc.ExInAp 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
499 DE PRIMA VISIONE.
Beatum Joannem apostolum et evangelistam hunc librum Apocalypsin edidisse constat; quamvis exstiterint aliqui, qui non ab eo, sed ab alio dixerint fuisse compositum: sed ejus fuisse sequentia manifestant.
CAPUT PRIMUM.-- (Vers. 1.) Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus. Apocalypsis, revelatio vel manifestatio interpretatur. Quod revelationis donum et Pater Filio dedit, secundum quod homo erat, et ipse filius sibimetipsi, divinitas scilicet homini, quem assumpsit. Palam facere servis suis quae oportet fieri cito. Cum hic liber non solum futura, sed et praesentia et praeterita narret; cur hic sola futura Dominum nostrum Jesum Christum servis suis manifestare dixit? Quia videlicet praesentia visu, praeterita auditu facile cognoscuntur: futura autem, non nisi aut per doctrinam divinarum Scripturarum, aut per revelationem agnosci queunt. Et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni. In hoc loco talis mihi sensus esse videtur: Dominus Jesus Angelum suum misit, et per eumdem angelum servo suo Joanni manifestavit, quae oportet fieri cito.
(Vers. 2.) Qui testimonium perhibuit Verbo Dei. Hic locus aperte demonstrat non ab alio Joanne, sed ab illo qui Evangelium scripsit, hunc librum esse compositum. Qui et in coena supra pectus Domini (Joan. XIII, 25), in quo erant omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), recubuit, de quo immensum fontem sapientiae haurire meruit. Perhibuit ergo testimonium Verbo Dei, quando dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Sed et in hoc quod sequitur, quaestio oritur: Et testimonium Jesu Christi quaecumque vidit. Quomodo ergo testimonium perhibuit Jesu Christi, quaecumque vidit, cum ipse dicat in eodem Evangelio: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc (Joan. XX, 30)? Sed testimonium perhibuit Jesu Christo, quaecumque vidit, praedicando videlicet gentibus omnia quae a Christo didicerat, et miracula quae viderat narrando, ea tantummodo scribens quae posteris amplius profutura esse praeviderat.
(Vers. 3.) Beati qui legunt, et qui audiunt verba prophetiae hujus, et servant ea, quae in ea scripta sunt. Tres species beatitudinis posuit: sed duae nihil sunt, si tertia defuerit; nam nihil proficit eis qui legunt aut audiunt mandata Dei, si non servant ea, quae legunt vel audiunt. Multi namque sunt, qui mandata Dei aut audiunt aut legunt: sed nihil eos juvat, quia cum corpore praesentes sint, mente sunt absentes; aut enim in acquirendis rebus mens eorum dedita est, aut libidine exagitatur, aut proximum dijudicat, aut contra praelatum superbit, aut fingit se potentem futurum, aut caeteris vanissimis rebus distenditur. Potest talibus convenire, quod ait propheta: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis (Esa. VI, 9). Nonnulli vero sunt, qui divinas Scripturas legunt et audiunt; id est, mentem ad earum intelligentiam accommodant: sed ideo divinas Scripturas discunt, ut sapientes et egregii apud homines habeantur, et in saeculi prosperitatibus floreant, non ut vitam reprobam corrigant. Sed beati non sunt, quia Scripturam divinam non pro amore Dei, sed pro amore saeculi didicerunt. De talibus dicit propheta: Sapientes ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22). Et Dominus in Evangelio in parabola seminantis loquitur, dicens: Quod autem in spinis cecidit, ii sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 15). Illi ergo soli beati sunt, qui ideo mandata Dei student discere, ut audiant, id est, in mente recondant: ideo in mente recondunt, ut opere impleant: ideo opere implent, ut aeternam beatitudinem assequantur. Tempus enim prope est. Tempus videlicet judicii; nam si tempus ab adventu Domini usque ad finem mundi ante oculos ponas, longum invenies: sed in comparatione priorum temporum, breve est.
(Vers. 4.) Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, qui erat, et qui venturus est. Per septem Ecclesias, una Ecclesia catholica designatur; propter septem videlicet dona Spiritus sancti, quibus illustrata in mundo refulget. Asia elata interpretatur; quia inter elatos hujus saeculi Christus multitudinem fidelium invenit, ex quibus Ecclesiam suam fabricavit. Et perpende quia totus hic liber in septenario numero consistit, sicut sunt septem Ecclesiae, ad quas haec scripta diriguntur, sicut sunt septem candelabra, septem stellae, septem lampades, septem cornua agni, septem oculi, septem sigilla, septem angeli tubis canentes, septem tonitrua, septem itidem angeli phialas habentes. Nam et draco qui diabolum, et bestia quae Antichristum designat, uterque septem capita habuisse visus est: similiter et bestia, super quam mulier meretrix 500 sedisse visa est; et si diligenter advertas, totus hic liber in septem visiones distinctus est. Prima est, quae septem epistolas ad septem Ecclesias destinatas continet, et caetera quae ibi continentur: secunda est, in qua sedem in figura Ecclesiae in coelo positam vidit, et supra sedem Christum sedentem: in tertia Agnus librum et sigilla ejus aperuit: in quarta septem angeli sunt visi tubis canentes: in quinta septem iterum angeli visi sunt phialas habentes: in sexta resurrectio describitur: in septima gloria sanctorum in figura civitatis Hierusalem de coelo descendentis demonstratur.
(Vers. 5.) Gratia vobis et pax ab eo, qui erat, et qui est, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis. Hic tota Trinitas demonstratur; per eum namque qui erat, et qui est, et qui venturus est, Pater designatur. Erat namque ante constitutionem mundi sine ullo initio; est modo post constitutionem mundi, regens omnia quae creavit et gubernans: venturus est post finem mundi cum Filio et Spiritu sancto; ut regnet cum sanctis suis in saecula saeculorum. Per septem autem spiritus sanctus Spiritus, eo quod sit septiformis, intelligitur. Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis. Ille veraciter testis fidelis dici potest, qui nescit mentiri: qui quod electis suis misericorditer repromisit sine dubio implebit: qui nec eum, qui calicem aquae frigidae egenti dederit, a mercede vacuum derelinquit (Matth. X, 42): cujus verba ita fixa permanent, ut facilius sit coelum et terram in nihilum redigi, quam aliquid immutari ex omnibus, quae se facturum esse praedixit. Primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Quomodo Christus primogenitus mortuorum dicitur, cum ipse in fine temporum sit natus, adventumque ejus innumerabilis multitudo hominum praecesserit? Sed primogenitus pro primo ponitur, sicut primos in populo eos vocamus, qui non aetate, sed honore et dignitate caeteros antecellunt. Mortui autem ipsi sunt, de quibus Apostolus loquitur, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Primogenitus ergo mortuorum Christus est, quia ipse est primus, et caput omnium electorum suorum. Princeps regum terrae. Rex a regendo dicitur: per reges ergo apostoli et caeteri sancti designantur, qui et semetipsos et alios regere noverunt: per terram autem Ecclesia designatur. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ergo quia dilexit, lavit: et quid ista lavatio nobis contulit, sequentia manifestant.
(Vers. 6.) Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri. Regnum Dei Ecclesia Dei dicitur: regnum ergo Dei ex hominibus Christus Deus fecit, quando eos tales constituit, in quibus ipse cum Patre et Spiritu sancto inhabitare et regnare dignaretur. Nam qui designantur per regnum, ipsi et per sacerdotes: sacerdotes ergo Dei electi dicuntur; eo quod membra sint summi Sacerdotis, de quo Psalmista loquitur, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Possunt et aliter electi Dei sacerdotes Dei dici; eo quod semetipsos quotidie per compunctionem cordis et orationes, caeteraque bona opera offerant Deo, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Est et sacrificium laudis, quod quotidie offerre Deo sancta Ecclesia consuevit, de quo idem propheta loquitur dicens: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). Et iterum: Sacrificium laudis honorificabit me (Ibid. 23).
(Vers. 7.) Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Veniet ad judicium cum nubibus, sicut dicit ipse in Evangelio: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate (Matth. XXIV, 30). Sed quomodo eum omnis oculus videbit, cum Scriptura dicat: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Esa. XXVI, 10). Videbunt eum impii ad sinistram in judicio constituti in ea forma, qua in mundo constitutus ab hominibus videri potuit; sed non in ea, qua Deus est: justi autem in ea claritate eum videbunt, qua modo in coelestibus positi eum vident, et visuri sunt post finem mundi in perpetuum. Sed et ipsi qui eum pupugerunt, velint, nolint, videre compellentur: impii videlicet Judaei, qui eum crucifixerunt; ut sciant quem irriserunt, sicut scriptum, est in Evangelio: Videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37).
Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Per omnes tribus terrae soli reprobi intelliguntur. Plangeant autem se, cur praecepta Dei contempserunt, cur propter breve gaudium perpetuam tristitiam acquisierunt. Aliter: Ecce venit cum nubibus, possunt per nubes apostoli caeterique praedicatores intelligi. Venit autem cum nubibus, quando nomen ejus per sanctos praedicatores universis gentibus innotuit. Et videbit eum omnis oculus; quia omnes qui oculos habuerunt, eum viderunt, eos videlicet oculos de quibus dicit ipse apostolis: Beati oculi, qui vident, quae vos videtis (Luc. X, 23). Habebant autem impii Judaei oculos, sed eos oculos non habebant, quibus Deus 501 videtur. Et qui eum pupugerunt: id est qui eum persecuti sunt, et membra ejus, ad fidem illius maxima ex parte conversi sunt, ex quibus fuit apostolus Paulus. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Per omnes tribus terrae omnis multitudo gentium potest intelligi, quae ad Christum conversa est: quae quotidie in Ecclesia Dei posita plangit peccata sua, ut veniam a Deo consequi mereatur. Etiam atque amen, confirmatio sermonis est.
(Vers. 8.) Ego sum, Α et Ω Quid sit alpha et omega, sequentia manifestant: id est, principium et finis. Sicut ipse dixit Judaeis: Ego principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Potest etiam Salvator noster principium ideo dici, eo quod ipse sit principium, id est, creator generis humani, et auctor salutis: finis autem, quia ipse est finis legis, finis mortis, omnisque praevaricationis. Qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens. Est modo in mundo Ecclesiam suam regens, erat ante constitutionem mundi aeternaliter cum Patre permanens; venturus est ad judicium, ut judicet mundum in aequitate.
(Vers. 9.) Ego Joannes frater vester, et socius in tribulatione, et regno, et patientia in Jesu. Discipulos vocat fratres, quia uno Christi sanguine redempti, et una matre Ecclesia generati erant. Socium se eorum in persecutione etiam dicit, quia omnes Ecclesias Domitiani persecutio turbaverat: socium in regno, quia et se membrum Ecclesiae, sicut et ipsi erant, quos Deo acquisierat, fatebatur: socium se eorum etiam in patientia testatus est; quia et ipsi aequanimiter adversa tolerabant, sicut et ipse qui pro amore Christi in Pathmos insula relegatus tenebatur.
(Vers. 10.) Fui autem in spiritu in Dominica die. In spiritu se fuisse dicit, quia tanta mysteria, quae sequuntur, non carnalibus, sed spiritalibus oculis videri poterant: Animalis enim homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). Dominica autem dies tempus Evangelii designat; de quo tempore Apostolus loquitur dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). In quo tempore prophetae mysteria divina gentibus esse pandenda praedixerunt. Et audivi post me vocem tamquam tubae dicentis. Quasi post nos est, quod ignoramus.
Aliter: Vox Domini post nos est, quia nos quasi servi fugitivi sumu: Dominus autem post tergum nostrum clamat, ut nos revocet. Post se ergo Joannes vocem audivit; quia mysteria quae tunc ei revelata sunt, nondum perfecte cognoverat. Quae vox similis tubae dicitur fuisse; de hac tuba propheta loquitur dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Esa. LVIII, 1). Tuba ad pugnandum milites provocare solet, similiter et nos sermo Dei ad pugnandum contra diabolum atque vincendum incitare non desinit.
(Vers. 11.) Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Ephesum et Smyrnam, Pergamum et Thyatiram, Sardis et Philadelphiam et Laodiceam. Per has septem Ecclesias una Ecclesia catholica, sicut interpretatio nominum docet, designatur. Ephesus namque voluntas, sive consilium interpretatur; Smyrna canticum eorum; Pergamus divisio cornuum; Thyatira illuminata; Sardis principium pulchritudinis; Philadelphia salvans haereditatem Dei; Laodicea tribus amabilis Domino. Ephesus igitur, quae prima ponitur, initium conversionis uniuscujusque demonstrat; interpretatur namque voluntas, sive consilium. Quod enim melius consilium, quam voluntas bona, quae homini suadet abrenuntiare diabolo, et sequi Christum, relinquere vitia, et apprehendere virtutes? Et quia qui ad Deum converti volunt, necesse est ut Domini misericordiam implorent, ut perficere possint, quod desiderant; Smyrna huic supponitur, quae canticum eorum interpretatur. Ille enim bene cantat, qui misericordiam conditoris sui corde contrito, et humiliato spiritu deprecatur: de quo cantu Apostolus loquitur dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. LIII, 15). Et quia qui a Deo exaudiri vult, necesse est ut vitia derelinquat, et ad bona opera agenda, in quantum virtus suppetit semetipsum convertat; Pergamus in ordine sequitur, quae divisio cornuum interpretatur. Duo cornua in hoc loco malum et bonum significant. Cornua dividimus; quando inter bonum et malum discernentes, malum a nobis repellimus, et bonum amplectimur.amplectimur. Et quia quamdiu in peccatis jacemus, in tenebris sumus; cum autem mala a nobis rejicimus, et bona operari incipimus, quasi a tenebris ad lucem progredimur; non inconvenienter post Pergamum Thyatira sequitur, quae illuminata interpretatur. Et quia ex operatione mandatorum Dei pulchritudo animae accrescit, et quanto quis in operatione mandatorum Dei plus crescit, tanto ampliorem pulchritudinem animae suae confert; non incongrue post Thyatiram, Sardis sequitur, quae principium pulchritudinis interpretatur. Principium pulchritudinis ideo dicitur, quia sanctorum pulchritudo in hac vita inchoatur, et in aeterna beatitudine perficitur. Sequitur Philadelphia, quae salvans haereditatem Dei dicitur. Quid est autem haereditas Dei, nisi omnis multitudo electorum, sicut dicit Dominus ad prophetam: Haereditas autem mea Israel (Esai. XIX, 25)? Et in quo salus electorum consistit, nisi in operatione mandatorum Dei (Luc. XIX, 10)? Nam ille qui venit quaerere et salvare quod perierat, illis salutem animarum largitur, qui mandata ejus singuli secundum propriam virtutem custodiunt. Laodicea septima ponitur, quia tribus amabilis Domino interpretatur. Tribus autem amabilis Domino est omnis multitudo electorum, quae est Ecclesia, quae per abrenuntiationem vitiorum, et per virtutum operationem ad hoc pervenit, ut tribus amabilis Domino vocetur.
(Vers. 12.) Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum. Cur tamdiu aversus stetit? Cur non ad primum ictum sermonis aures ejus percutientis, ad eum conversus est, qui a tergo loquebatur? Sed nobis exemplum dedit; nam ad Dominum qui secum loquebatur, non prius conversus est, quam nomina Ecclesiarum, ad quas scribere praecipiebatur, audiret. Et superius breviter diximus per interpretationes nominum septem Ecclesiarum viam demonstrari, quae ducit ad vitam. Quisquis igitur per hanc viam ire ad Deum desiderat, aut legendo, aut ab aliis audiendo, qualiter per hanc viam gradi 502 debeat, investigare debet; quia stultus viator est, qui ad locum optatum ire desiderat, et viam nescit; si non prius discere studuerit, quae sit longitudo viae, quae asperitas, qui anfractus, quae paericula; ut cum iter scandere coeperit, pericula praecognita facilius transeat. Multos enim vidimus saeculum reliquisse, ut per contemplationis viam vitam aeternam acquirerent; sed quia nescierunt asperitatem viae, subito cecidisse. Sed potest fieri, ut contra haec testimonium vobis de divina Scriptura aliquis objiciat, quae dicit: Ne tardes converti ad Deum (Eccl. V, 8). Ad haec ego respondeo, quia jam ad Deum convertor, cum viam quae ad eum ducit, investigare non desino. Et quid est, quod dicit: Et conversus sum, ut viderem vocem; cum vox non oculis, sed auribus percipiatur? Sed Joannes in spiritu positus, spiritalibus oculis ea quae sequuntur, videre promeruit. Neque opus erat ibi voces verborum perstrepere, ubi intus erat Deus, qui docebat. Aliter: ille competenter verba Dei audit qui quod audierit, oculis mentis intueri non desinit, ut ea opere impleat.
(Vers. 13.) Et conversus, vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Septem candelabra aurea septem Ecclesias designant, sicut ipse exposuit: et septem Ecclesiae unam Ecclesiam catholicam figurant. Quae candelabra aurea dicuntur, sive propter persecutiones quas sancti in saecula perferunt, sive propter sapientiam qua illuminantur. In quorum medio Christus stare visus est, sicut ipse dicit in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
(Vers. 14, 15.) Sequitur: Vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea: caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix: et oculi ejus tamquam flamma ignis: et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti: et vox ejus sicut vox aquarum multarum. Et habebat in dextera sua septem stellas: et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat: et facies ejus, sicut sol lucet in virtute sua. Si septem candelabra et septem stellas pro duobus ornamentis accipere volueris, decem ornamenta invenies, ex quibus Domini corpus decoratum fuisse visum est. Sed quid duo ornamenta, id est, septem candelabra, et septem stellae significarent, ipse per semetipsum exposuit: quid autem octo quae restant, significent, perscrutandum nobis est. Sanctam namque civitatem Dei, quae ex omnibus electis constat, quae ab initio usque ad finem tendit, si diligenter perspicias, in septem partes divisam invenies. Prima igitur pars ejus sunt electi, qui ab initio usque ad diluvium fuerunt: secunda patriarchae et caeteri justi usque ad Legem datam: tertia hi, qui sub Lege fuerunt: quarta prophetae: quinta apostoli, et qui ex Judaeis crediderunt: sexta vero pars est gentium multitudo, quae ad fidem venit: septima electi, qui in fine mundi nascituri sunt, et contra Antichristum pugnaturi. Per has igitur septem partes, quod Dominus dederit, dicendo redeamus: de octava, in sequentibus dicemus. Poderis igitur, quae est talaris tunica, justos qui ante diluvium fuerunt, designat. Quae cujus coloris fuerit, non dicitur; eo quod nullam aliam legem, nisi naturalem, habuerint. Naturalis autem lex est creatorem suum diligere, et quod sibi quis non vult fieri, alteri non facere. Hanc legem nullus, qui ratione suffultus est, ignorare permittitur. Per zonam autem patriarchae et caeteri justi, qui ante legem fuerunt, designantur. Quae aurea dicitur, quia multis tribulationibus, sicut aurum in fornace probati esse noscuntur: sicut Abraham, qui de igne Chaldaeorum erutus est: sicut Loth, quem Sodomitae afflixerunt: sicut Isaac, qui caecitatem pertulit: sicut Jacob, qui persecutione fratris atque soceri est afflictus: sicut Joseph, qui captivitatem et carcerem sustinuit: sicut Job, qui amissionem rerum, diramque passionem pertulit. Eodem modo et de caeteris, quos Scriptura non commemorat, debemus intelligere. Quae zona mamillas constrinxisse legitur; per mamillas namque duo praecepta charitatis designantur, per quae sanctos patres Deo placuisse certum est.
Caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Per caput Lex, per capillos vero qui ex capite nascuntur, multitudines eorum designantur, qui per Legem salvi facti sunt. Qui capilli tamquam lana alba, et tamquam nix candidi esse dicuntur; quia videlicet ille populus a tenebris vitiorum per Legem est emundatus. Oculi autem ejus velut flamma ignis. Oculi cuncta quae circa se sunt, longe lateque perspiciunt: per oculos igitur prophetae designantur, qui ea quae ventura erant, longe ante praevidere meruerunt. Qui sicut flamma ignis esse dicuntur, quia Spiritu sancto illuminati mysteria coelestia contemplati sunt.
Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Per pedes, apostoli designantur, et caeteri qui ex Judaeis crediderunt. De istis pedibus propheta loquitur dicens: Quam pulchri super montes pedes evangelizantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis: Sion, regnabit Deus tuus (Esai. LII, 7). Qui similes aurichalco dicuntur; aes namque in fornace quibusdam medicaminibus admixtis tamdiu conflatur, usque dum colorem auri accipiat, et dicitur aurichalcum. Per aes igitur, quod sonorum est, et quod in nigredinem cito vertitur, Judaei designantur, qui Legem quidem secundum litteram sonare videbantur; sed velamine nigredinis mente obtecti, spiritalem intelligentiam, quae in ea latebat, intelligere nequiverunt. Aes igitur in aurichalcum est conversum, quando ex Judaeis apostoli sunt electi. Per fornacem autem sive mundus, in quo aliquantum Christus conversatus est, sive tribulationes quas sustinuit, possunt designari. In hac etiam fornace apostoli ei conjuncti sunt, sicut ipse dicit: Vos estis enim, qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28). In hac ergo fornace per doctrinam Evangelii splendorem auri accipere meruerunt. Et vox ejus, sicut vox aquarum multarum. Per vocem aquarum multarum multitudo gentium, quae ad fidem Christi cucurrit, designatur.
Et habebat in dextera sua stellas septem. Quid hoc significet, ipse in sequentibus exponit. Et de ore ejus gladius ex utraque parte 503 acutus exibat. Per gladium electi qui in fine mundi nascituri sunt, atque contra Antichristum pugnaturi, designantur. Et quia maxima multitudo gentium culturam Christi derelinquens, Antichristum hominem impiissimum pro Deo adorabunt, non incongrue illi qui ad errores eorum concidendos progressuri sunt, per gladium designantur. Qui duo acumina habere visus est; quia ipsi doctores, duorum Testamentorum doctrinis eruditi, facile hostes devincent. Nam quod de ore Domini ipse gladius procedere visus est, illud significat, quod ipse dixit in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). In iis ergo septem ornamentis omnis electorum Ecclesia, quae a nobis in septem partes dividitur, comprehenditur. Sine iis ergo septem partibus non mihi videtur hunc librum quemquam ordinate posse intelligere: de octava autem quae restat, aliquid dicendum est.
Et facies ejus, sicut sol lucet, in virtute sua. Per faciem Ecclesia, sicut post resurrectionem futura est, designatur; et ideo per faciem, quia tunc Deum, sicut dicit Apostolus (I Cor. XIII, 12), justi facie ad faciem videbunt. Quae sicut sol lucere visa est, quia sicut dicit Dominus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Inveniuntur in Scripturis quaedam his septem partibus convenientia, ut est illud quod in Josue legitur (Josue VI, 6 et seq.), ubi praecepit Dominus, ut circumiret arca Dei civitatem Jericho per septem dies semel in die, sacerdotibus eam portantibus, tubisque canentibus, ac populis sequentibus. Jericho namque omne corpus reproborum, quod est civitas diaboli, designat: per filios vero Israel, electi designantur: per sacerdotes praedicatores: per tubas doctrina praedicationis: per populum vero qui eos sequebatur, omnes justi designantur, qui eorum doctrinam sequebantur, et actus imitabantur: per arcam autem quam ferebant, Christus intelligitur, qui a sanctis in cordibus eorum habitans portatur. De praedicatoribus autem qui post Christi adventum fuerunt, nulli dubium quod Christum non solum lingua praedicando, verum etiam corde diligendo portaverunt. Illi autem qui adventum ejus praecesserunt, quomodo illum portaverunt? Portaverunt utique et illi; nam aliqui eorum eum verbis praedixerunt, aliqui factis praesignaverunt. Quaerendum vero nobis est quid circuitus iste, qui per septem dies factus est, designet. Loci namque quem circuimus, ingressum devitamus; nam cum per viam pergimus, si foveam aut limum profundum, aut aliquod periculum invenimus, circumeundo si possumus, ingressum ejus devitamus, ut periculum evadamus. Jericho namque circuimus, si iter vitae praesentis secundum voluntatem Dei perficimus; nam quamvis cum reprobis habitemus, Jericho circuimus, si ab eorum pravitatibus abstinemus. De hac circuitione mihi videtur dixisse Psalmista: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI, 6). Circuivit namque, et postea immolavit; quia facta reproborum prius sprevit, ut hostia jubilationis ejus acceptabilis Deo fieret. Multi enim sunt, qui assidue laudant Deum: sed quia vitia a se repellere nolunt, eorum laudationis hostia non est acceptabilis Deo. Prima igitur circuitio ad eos justos, qui ante diluvium fuerunt, pertinet, qui filii Dei dicti sunt. Civitatem igitur Jericho tamdiu circuierunt, quamdiu a societate reproborum se sequestraverunt. Postquam igitur arca Dei, et populus Jericho civitatem circuierunt, ad castra redierunt; quia unusquisque justus circuitionis suae tempore expleto, post mortem ad societatem electorum, quae sunt castra sanctorum, ducitur. Secundae diei circuitus ad eos, qui post diluvium usque ad Moysen fuerunt, pertinet: qui et ipsi civitatem Jericho circuierunt; quia ab iniquitatibus reproborum se separaverunt. Nam et Abraham, quamvis inter Amorrhaeos habitaret, non solum vitia, sed etiam corporum societatem in tantum horruit, ut filio suo ex filiabus eorum nollet accipere uxorem. Et de Loth, qui apud Sodomitas habitabat, loquitur beatus Petrus (II Petr. II, 7), qui auditu et visu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Eodem modo et caeteri. Tertius vero circuitus ad eos qui sub Lege fuerunt, pertinet: qui quanta sollicitudine a societate iniquorum se secernere deberent, ipsa Lex manifestat. Prophetae vero, ad quos quartus circuitus pertinet, in tantum peccata principum, hominumque impiorum spreverunt atque reprehenderunt; ut pro hoc quidam eorum lapidati, quidam secti, quidam vero in occisione gladii mortui sint. Apostoli vero, et hi qui ex Judaeis crediderunt, ad quos quintus circuitus pertinet, quanto studio se ab infidelium Judaeorum consilio atque operibus segregaverint, Lucas in Actibus apostolorum narrat. Gentes vero ad quas sextus circuitus pertinet, quanto ardore se a societate impiorum disjunxerint, martyres requisiti dicant. Septimus vero circuitus ad eos, qui temporibus antichristi futuri sunt, pertinet: sed et illi quomodo antichristi, ministrorumque ejus devitent perfidiam, hic liber manifestat. Septimo ergo die circumeuntibus sacerdotibus cum arca Jericho, atque vociferantibus, muri Jericho ceciderunt, omnisque populus cum rege suo interfectus est; quia praedicantibus in fine mundi praedicatoribus veritatis, finemque mundi annuntiantibus, subito finis mundi adveniet, omnisque civitas diaboli destruetur, atque cum ipso capite suo diabolo perpetua morte damnabitur.
Legimus etiam in libro Judicum Samson fortissimum habuisse septem crines (Judic. XVI, 13). Samson Christum significat: per capillos vero omnes electi designantur. Et sicut capilli adhaerent capiti, ita et omnes justi adhaerent Christo, qui caput est omnium electorum suorum: et sicut capilli Samson in septem partes divisi sunt, ita et omnis electorum numerus in septem partes pro temporum qualitatibus dividi potest, sicut superius demonstravimus.
Sed et hoc quod in Salomone scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1); potest huic nostro intellectui convenire. Sapientia namque aedificavit sibi domum, quando Dominus noster Jesus Christus ab initio mundi usque ad finem ejus ex numerositate electorum Ecclesiam sibi construxit et construet: excidit columnas septem, quando iis septem temporibus praedicatores, qui singulis temporibus convenirent, in Ecclesia sua statuit, qui et monitis salutaribus, 504 et bonorum operum exemplis eam sustentarent.
Possumus et hoc quod idem Salomon in alio loco ponit, dicens: Da partem septem, necnon et octo (Eccl. XI, 2), huic nostrae expositioni coaptare. Primum igitur quaerendum nobis est, quid sit unde partes facere praecipimur. Est namque quoddam bonum, et ipsum est summum bonum, charitas videlicet, quae nisi partiatur, perfectum bonum non erit; partitur enim in dilectionem Dei, et dilectionem proximi: quae cum una sit, habet tamen duo brachia, quae circumquaque extendens, et Deum hominibus, et homines Deo conjungit. Sunt et duae vitae, una quae activa, altera quae contemplativa nuncupatur. Dilectio proximi ad activam, dilectio autem Dei proprie ad contemplativam pertinet. Possumus igitur per septem omnem electorum multitudinem, per octo vero Dominum nostrum Jesum Christum intelligere; eo quod octava die resurrexerit. Sancti itaque Dei partem amoris sui septem dant, cum in exercitiis vitae activae occupantur; videlicet cum curam proximo non solum carnalem, sed et spiritualem impendunt. Dant etiam partem octo, cum eos amor Dei ad contemplationem ejus iterum revocat. Aliter. Partem septem damus, cum sanctis Dei debitam venerationem exhibemus: partem octo damus, cum Deo creatori nostro debitum cultum impendimus.
(Vers. 17.) Sequitur: Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Ecce Joannes, qui sibi stare videbatur, viso Domino, cecidit tamquam mortuus; quia unusquisque vir sanctus quantum se ad contemplandam divinitatem Dei altius erexerit, tanto apud se introrsus inferius cadit; quia in comparatione Dei ejus magnitudo quam parva sit, facile perspicit. Unde et tamquam mortuus cecidit, quia in comparatione Dei se nihil esse perspexit. Ad pedes cecidit, quia incarnationis ejus mysterium, quod per pedes figuratur, se nullo modo comprehendere posse perspexit. Et posuit manum suam super me dicens: Noli timere. Sicut manus in corpore plurima habet officia, ita et manus Dei in divinis Scripturis plurimas significationes; Job namque flagellum Dei manum Dei vocat, cum dicit: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat (Job. XIII, 21). Et iterum amicis dicit: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei; quia manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21). Nam et Hieremiam manu sapientiae Dominus tetigit, sicut ipse dicit: Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit mihi: Ecce dedi verba mea in ore tuo, et reliqua (Jerem. I, 9). Similiter et Daniel manu confortationis Dei tactus est, quando propter visionem angelicam in terra prostratus jacens, manum ad se missam vidit, quae eum confortavit, cui et dixit: Loquere, Domine, quoniam confortasti me (Dan. X, 10). Hac ergo confortationis manu idem Joannes tactus est, quae eum ne se ultra modum dejiceret confortando erexit.
(Vers. 18.) Ego sum primus et novissimus. Si primus, cur dixit Arius Filium Dei initium habuisse? Si enim initium habuit, non ipse primus, sed ipse a quo initium sumpsit, fuit. Primus ergo et novissimus ipse est, quia sicuti finem non habebit, sic nec initium habuit. Et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Hoc manifestum est. Et habeo claves mortis et inferni. Qui clavem alicujus domus habet, quem vult, intromittit; et quem vult, ab ingressu domus repellit. Per clavem ergo potestas Filii Dei intelligitur. Claves igitur mortis et inferni ipse possidet; quia quos vult, a damnatione mortis perpetuae misericorditer liberat; et quos vult, in eodem damnationis periculo justo judicio remanere sinit.
(Vers. 19.) Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. Hic demonstrat non se de praesentibus et futuris tantummodo: sed et de praeteritis prophetiam texuisse. Scribe ergo quae vidisti, id est, quae de praeteritis tibi ostensa sunt: quae sunt, et quae oportet fieri post haec, id est, praesentia et futura.
(Vers. 20.) Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Subauditur quid significent. Quid autem significent, subdendo manifestat: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem Ecclesiarum, et septem candelabra aurea septem Ecclesiae sunt. Septem igitur angelos rectores septem Ecclesiarum debemus intelligere, eo quod angelus nuntius interpretatur: et qui verbum Dei populis annuntiant, non inconvenienter angeli, id est, nuntii vocantur. Et sicut per septem Ecclesias una Ecclesia catholica, ita et per septem rectores septem Ecclesiarum omnes rectores Ecclesiae catholicae designantur.
CAPUT II.-- (Vers. 1.) Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Per dexteram Dei potestas Dei in hoc loco potest designari, per stellas sancti praedicatores. Sancti igitur praedicatores manu Dei tenentur; quia ab ipso gubernantur et reguntur, et ipsi sunt copulati, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens: Sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite; sic et vos, nisi in me manseritis (Joan. XV, 4). In medio vero septem candelabrorum aureorum Christus ambulat, sicut ipse dicit propheta: Inhabitabo inter illos, et inambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12).
(Vers. 2.) Scio opera tua. Ea videlicet quae operabaris prius, antequam refrigesceret in te charitas. Et laborem et patientiam tuam, id est, persecutiones, quas pro nomine meo patienter toleras. Et non potes sustinere malos (Matth. XIII). Cum Scriptura divina nobis praecipiat, ut toleremus malos; cur hic laudatur, quod non potuerit sustinere malos? Sed de haereticis mihi dictum videtur; nam proximorum mala aliquando reprehendendo corrigere debemus, tempore videlicet opportuno: aliquando patienter tolerare; ut quos correctio non emendat, patientia ad emendationem provocet. Sunt namque nonnulli, qui reprehendere proximos nesciunt, nisi ira inflammati. Horum aliquis si non solum pro magna, verum etiam pro parva aliqua re contra proximum commotus fuerit, tamdiu iram in corde gestat, usque dum in actibus proximi aliquid videat, quod reprehendere possit: et tunc laetus efficitur, cum reprehensionis vindictam proximo intulerit. Quod si alicui viderit displicuisse, dicit se zelo Dei hoc fecisse. Ad te ergo loquor, qui talis es. Cur quaeris fallere eum, qui occulta cordium considerat? Si zelus Dei in te est, cur oculi tui per diversa 505 vagantur more diabolico, desiderans malum potius videre, quam bonum, desiderans in proximo videre malum, quod reprehendas, non bonum, unde aedificeris? Sunt etiam multi, qui eos a quibus aliquam injuriam pertulerunt, etiam pro minimis delictis impatienter insectantur: eos vero quos diligunt, non solum non reprehendunt, quamvis graviter deliquerint; sed etiam tota virtute defundunt. O infelix amicitia, quae illum quem diligit tacendo et defendendo diabolo tradit: illum vero cui iratus est, reprehendendo a diabolo abstrahit! Correctio ergo illa justa est, quae ex Dei zelo et amore fraterno descendit: quae non propter iram vindicandam, sed propter animam proximi salvandam profertur. Verum quia haec paucis diximus, ad ea quae coepimus, redeamus. Igitur hoc quod praesuli Ecclesiae Ephesi a Domino dicitur: Quia non potes sustinere malos, de haereticis debemus intelligere; omnis enim qui pastor est Ecclesiae, societatem haereticorum, quantum potest, vitare debet; ne per occasionem familiaritatis eorum corda simplicium veneno suae malitiae corrumpant. Sicut enim lupus quietus inter oves sine laceratione earumdem ovium versari non potest; sic nec haereticus inter simplices. Sequitur: Et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt; et invenisti eos mendaces. Quidam prava docentes temporibus apostolorum, apostolos se esse dicebant; ut per reverentiam nominis facilius pravam doctrinam in cordibus audientium plantarent (II Cor. X, 12). Hos et apostolus Paulus damnat: et Dominus in Evangelio cavendos insinuat, cum dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Hos ergo iste falsos, eorumque doctrinam falsam esse comprobavit.
(Vers. 3, 4.) Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: id est in hoc apparuit patientia tua, quia in laboribus, quos pro nomine meo sustinuisti, non defecisti. Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Multi sunt, qui in initio conversionis suae in servitio Dei ferventes existunt, sed processu temporis tepescunt: quod huic praesuli Ecclesiae Ephesi contigisse manifestum est.
(Vers. 5.) Memento ergo unde excideris. Unde excisus es? De charitate: si de charitate excisus es, de Deo excisus es; quia Deus charitas est. Et age poenitentiam (Joan. IV, 16). Videlicet eo quod per torporem et ignaviam tuam a charitate disjunctus es. Et prima tua opera fac: sin autem veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Si per candelabrum Ecclesia Ephesi designatur, cur propter peccatum pastoris Ecclesia locum suum perdet, cum Scriptura dicat: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis: sed unusquisque in peccato suo morietur (Jerem. XXXI, 30)? Sed per locum videtur mihi merces, quae illi pro pastorali cura debebatur, designari, ut sit sensus: Nisi poenitentiam egeris pro eo quod charitatem tuam primam reliquisti, et ad prima opera non redieris; ut quod ore praedicas, opere impleas: mercedem, quae tibi pro pastorali cura debebatur, subtraham.
(Vers. 6.) Sed hoc habes (videlicet ut candelabrum non moveatur) quia odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi. Et est sensus: Pro eo quod odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi; merces quae tibi pro pastorali cura debebatur, adhuc tibi manet. Nicolaitae vero erant haeretici, quos superius dixit non posse eum sustinere.
(Vers. 7.) Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Quia cunctis aures habentibus dicit: Qui habet aures audiendi, audiat; aures proculdubio cordis requirit. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Duo ligna fuerunt in medio paradisi, e quibus unum lignum vitae, alterum vero lignum scientiae boni et mali vocabatur. Quorum virtus talis erat, ut si quis ex ligno vitae comedisset, non moreretur in aeternum: si quis vero ex ligno scientiae boni et mali comederet (Gen. II, 27); quamvis esset immortalis, mortalis statim fieret. Paradisus igitur Ecclesiam significat: lignum vero vitae in medio paradisi Christus est in medio Ecclesiae suae. Lignum autem scientiae boni et mali, quod et ipsum in medio paradisi fuisse dicitur, diabolum significat, qui inter fideles discurrere non cessat; ut quoscumque potest, decipiat. Lignum igitur vitae ad electos, lignum vero scientiae boni et mali ad reprobos pertinet. Fructus ergo ligni vitae electi comedunt, ut in aeternum vivant; quia praecepta Evangelii custodiunt, ut in aeternum vivant cum Domino: fructus vero ligni scientiae boni et mali reprobi comedunt, et moriuntur; quia suggestionibus diaboli, omnibusque vitiis et voluptatibus pascuntur; unde aeternam damnationem sibi acquirunt. Et sicut mulieri delectabiliores fuerunt fructus ligni scientiae boni et mali, quam fructus ligni vitae; ita et reprobis delectabilior est gloria hujus saeculi, quam oculis corporis vident, quam gloria coelestis patriae, quae nonnisi oculis spiritualibus videtur. Sed oritur quaestio, cur lignum scientiae boni et mali dicatur, cum primo homini scientiam mali ministraverit: non scientiam boni. Quae mihi ita solvenda videtur: primus namque angelus, quando creatus est, scientiam boni habuit, non scientiam mali: scientiam vero mali per semetipsum invenit, ob quam causam de illa coelesti gloria dejectus est. De ligno ergo scientiae boni et mali primus homo comedit, quando illius suggestiones secutus est, qui scientiam boni et mali habebat; neque enim lignum scientiam mali docere potuit, sed diabolus qui praeceptum Dei homini transgredi suasit. Dicit ergo: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Ille vincit, qui in bonis operibus usque ad finem vitae suae perseverat. Vincenti ergo Christus edere de ligno vitae dabit; quia praecepta sua usque ad finem vitae servantibus immortalitatis suae gloriam in coelesti beatitudine secum dabit; ut cum eo aeternaliter vivant, cujus praecepta in saeculo positi servare studuerunt. Quod autem patrem Deum suum vocat, ad humanitatem pertinet.
(Vers. 8, 9.) Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam. Potest fieri, ut Smyrnaeorum Ecclesia eamdem persecutionem a contribulibus suis in rapina bonorum suorum pertulerit, quam et illa quae apud Hierosolymam erat. Ideoque tribulatio et paupertas ejus 506 a Domino, quam pro ipso sustinuit, laudatur. Potest et per hoc voluntaria paupertas intelligi, de qua Dominus dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3.)
Sed dives es: pauper videlicet rebus, dives virtutibus. Et blasphemaris ab iis, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt: sed sunt synagoga satanae. Judaei confitentes interpretantur: Judaei qui Christum blasphemantes negant, non Judaei, id est, confitentes; sed synagoga satanae non inconvenienter vocantur.
(Vers. 10, 11.) Nihil horum timeas, quae passurus es. Praedicuntur ei adversa, ut venientia facilius tolerare posset. Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini: id est, quosdam ex vobis diabolus, id est, ministri diaboli in carcerem missuri sunt; ut tentemini utrum in timore poenarum a fide recedere, an pro amore Christi mori deliberetis. Et habebitis tribulationem diebus decem. Tempus quo haec persecutio crudelius saevitura esset, demonstravit. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Corona vitae gloriam sempiternam demonstrat.
Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Quid sit mors secunda, in sequentibus dicemus.
(Vers. 12.) Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet romphaeam utraque parte acutam. Per romphaeam judiciaria Domini potestas potest intelligi: quae utraque parte acuta dicitur, propter duo judicia, unum quod factum est per aquam, alterum quod fiet per ignem. Sed excludimur ab hoc intellectu, eo quod illud judicium jam peractum, atque per misericordiam Dei abolitum sit. Tunc namque judicii illius acumen deletum est, quando Deus dixit ad Noe. Per memetipsum juravi, quia non adjiciam ultra aquas diluvii super terram (Gen. VI, 17). Videtur ergo mihi per romphaeam divinam scripturam debere intelligi, quae propter resecanda vitia acuta esse dicitur, et propter duo Testamenta utraque parte acuta demonstratur. Nam et vetus et novum Testamentum hoc nobis indesinenter admonent, ut vitia relinquamus et in bonis operibus nosmetipsos exerceamus; quatenus salutem animarum nostrarum invenire possimus.
(Vers. 13.) Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: id est, inter illos habitas, qui sessorem habent diabolum. Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam: id est, quamvis ab eis, inter quos habitas, pro nomine meo assidue persecutiones perferas; tamen nomen meum tenes, et fidem meam non negasti. Et in diebus illis Antipas testis meus; qui occisus est apud eos, ubi satanas habitat. Et in diebus illis, id est, in diebus quibus persecutio apud vos amplius fervebat, Antipas testis meus, subauditur, exstitit, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. Apud vos occisus est, et non a vobis: sed ab illis inter quos vos habitatis, in quibus habitat diabolus.
(Vers. 14, 15.) Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel; ita habes et tu tenentes doctrinam nicolaitarum. Legimus in libro Numeri quod Balac rex Moabitarum ad suggestionem Balaam posuerit speciosas mulieres in conspectu filiorum Israel diis suis sacrificantes, quarum pulchritudo non solum ad perpetrandam libidinem eos accendit; sed etiam ut de sacrificiis eorum comederent, perduxit (Num. XXV, 1). Nicolaitae vero erant haeretici nuptias detestantes, docentesque fideles, ut quibuscumque vellent, miscerentur more bestiarum. Sicut ergo per doctrinam Balaam, filii Israel in fornicationis malum delapsi sunt, propter quod multi eorum perierunt, ita et nicolaitae quosdam ex fidelibus, qui apud Pergamum erant, sua prava doctrina in fornicationis malum dejecerunt, docentes eos ut nullo modo se vinculo conjugali irretirent: sed quibuscumque vellent, passim miscerentur. Quod autem dicit: Habeo adversum te pauca, significat paucos ex fidelibus ab haereticis esse deceptos.
(Vers. 16.) Similiter poenitentiam age. Hoc quod dicit, similiter, videtur mihi ad angelum Ephesi Ecclesiae respicere, cui dicitur: Poenitentiam age, eo quod charitatem tuam primam reliqueris. Quasi diceret: Sicut praecepi angelo Ephesi, ut poenitentiam ageret, eo quod charitatem primam reliquisset, similiter et tu poenitentiam age, eo quod a charitate deviaveris; ut aliquos tuorum per taciturnitatem amitteres. Si quominus, veniam tibi cito. Solet per adventum Domini mors intelligi; unicuique enim Dominus tunc venit, quando per mortem animam a corpore separat. Cito, id est, improvise, sicut de servo negligente Dominus in Evangelio loquitur: Veniet autem Dominus servi illius in die quo nescit, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51). Homo enim ex anima et corpore consistit: dividit Dominus hominem cum animam a corpore separat: partem ejus cum hypocritis ponit, quando animam, quae secunda pars est in homine, pro iniquitatibus suis cum impiis cruciandam tradit. In hoc quod dicit: Veniam tibi cito, talis mihi sensus esse videtur: Si poenitentiam non egeris, veniam tibi cito; ut te per mortem, quam praevidere negligis, dissolvam. Sequitur: Et pugnabo cum illis in gladio oris mei: id est, alium in loco tuo ponam, et ponam gladium verborum meorum in ore ejus, in quo dejiciat adversarios veritatis.
(Vers. 17.) Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Ubicumque haec sententia ponitur, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi, sciendum est mysticum esse, quod dicitur, et ad intelligendum difficile. Vincenti dabo manna absconditum (Exod. XVI, 14). Legimus in veteri Testamento, quia populum Judaeorum per deserta gradientem Dominus manna paverit, usque dum venirent ad terram repromissionis. Per manna igitur sapientia, quae Christus est, intelligi potest: Ipse est enim panis vivus, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41). Hoc pane aluntur omnes electi, in deserto atque in itinere hujus saeculi positi, usque dum veniant ad terram repromissionis, id est, ad coelestem beatitudinem, quam repromisit Deus diligentibus se. Absconditum autem ideo dicitur, quia sapientia Dei superbis absconditur, et humilibus revelatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).
507 Et dabo illi calculum candidum. Per calculum, qui lapis parvus est, et a calculando sic vocatur, Evangelium possumus accipere. Quia sicut antiqui horum lapidum multitudinem magnam sibi congregabant ad partiendos et dividendos numeros; ita doctores Ecclesiae multa verba Evangelii in cordibus suis congregant, quorum cum obscuritates et spirituales intelligentias et utilitates auditoribus suis aperiunt, quasi numeros suos dividunt et partiuntur. Et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quod est hoc nomen Christi, quod in calculo Evangelii scriptum esse dicitur? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et iterum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et idem evangelista in alio loco dicit: Quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Si Christus aequalem se faciebat Deo, cur dicit Arius minorem esse Filium Patre? Hoc ergo nomen quod in calculo scriptum est, nullus scit, nisi qui accipit; quia omnipotentiam, divinitatem, aequalitatem Filii cum Patre nullus scire praevalet, nisi cui doctrina Evangelii data fuerit. Sed est aliud quod nos movet; nam paulo superius dixit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen tuum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Si igitur solis illis qui diabolum vincunt, et manna, et calculus, et nominis Christi datur scientia; ergo impii qui diabolum non vincunt, sed ab eo vincuntur, quamvis baptisma, quamvis fidem Christi videantur suscepisse, ab hoc tamen munere alieni exsistunt. Sed dicit aliquis: Quomodo litteratus quisque, et in divinis scripturis eruditus, mysterium nominis Christi nescit; quamvis et saeculum diligat, et voluptuose vivat? Huic ego duorum hominum similitudinem mel multum possidentium opponam, ex quibus unus ex eo edere solitus erat, alter vero ab ejus esu, quadam necessitate cogente, omnibus modis abstinebat. Quis horum tibi videtur saporem mellis satius cognovisse? Utique respondebis mihi quia is, qui ejus dulcedine perfrui solitus erat. Et tamen si interrogasses utrumque de melle, cujus esset saporis, uterque dulcissimum esse fateretur: sed diceret ille, quod audivit; iste, quod expertus erat: illius lingua loqueretur, quod fauces ignorabant, istius autem quod delectatio docuerat. Ille igitur qui mel non ad utendum, sed ad lucra exaggeranda possidebat, eos significat, qui ex scientia divinarum scripturarum gloriam temporalem plusquam aeternam capessunt: ille vero qui mel ad hoc possidebat, ut ejus dulcedine assidue frueretur, eos significat, qui mandata Dei non pro gloria temporali, sed pro amore Dei discere student; ut per eorum operationem ad gloriam aeternam pervenire mereantur. Illis mandata Dei, quamvis ea praedicent, dulcia non sunt; quia non dulcedinem coelestis patriae, sed dulcedinem terrenam, quae amaritudinem generat, diligunt: istis autem mandata Dei spes coelestis patriae dulcia facit, sicut dicit Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! Illi ergo soli sciunt nomen Dei, qui custodiunt mandata Dei: qui vero saeculum diligunt, qui in quibusdam vitiis semetipsos dejiciunt, qui desideria carnis suae perficiunt, nesciunt nomen Dei; quia timorem et amorem ejus a mente sua abjiciunt. Aliter: Potest per calculum nomenque in eo scriptum beatitudo coelestis patriae designari; ut per calculum coelestis patria, per nomen vero in eo scriptum beatitudo coelestis patriae figuretur. Hoc ergo nomen nullus scit, nisi qui accipit calculum; quia quanta sit illa coelestis beatitudo nullus scire praevalet, nisi qui ad hanc pervenire meruerit, sicut dicit Esaias propheta: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Esa. LXIV, 4).
(Vers. 18, 19.) Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco. Quid ista significent, superius dictum est. Scio opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. Hic per omnia laudatur, sed sicut sequentia manifestant, sola taciturnitatis culpa in eo redarguitur.
(Vers. 20.) Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Haec mulier, quae Jezabel impiissimae comparatur, ideo se propheten mendaciter affirmabat, ut facilius sub religionis nomine falsam doctrinam in populum Dei introduceret: et sicut Jezabel cogebat populum Dei culturam Dei deserere, et idola venerari; ita et haec populum Dei a cultura Dei, id est, a fide recta, conabatur per pravam doctrinam separare. Fornicatur enim anima, quaecumque a Deo creatore suo recedit. Idolothytum vocat illud, quod idolis erat consecratum. Docebat enim haec mulier nihil nocere fidelibus, si comederent carnes, quae idolis immolabantur.
(Vers. 21.) Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicationibus suis. Sicut et beatus Job de impio dicit: Dedit illi Deus locum poenitentiae, et ille abusus eo est in superbiam (Job. XXIV, 23).
(Vers. 22, 23.) Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima, nisi poenitentiam egerint, et filios ejus interficiam morte. Ecce mulieri, et filiis ejus poenitentiae locus nullus promittitur, eo quod poenitentiae tempus a Deo sibi indultum spreverint: iis autem qui moechabantur cum ea, adhuc locus poenitentiae repromittitur. Videntur ergo mihi ii, qui moechabantur cum ea, eos designare, qui pravis ejus assertionibus faventes, nec dum autem ex toto in foveam malitiae ejus demersi fuerant: per filios autem ejus eos designari, qui jam ex toto ab ea decepti medicamentum correctionis nullo modo recipere volebant. Per lectum autem in quo mulier mittenda erat, infernus designatur, in quo sepultus est et dives, de quo dicit Dominus in Evangelio: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 22). Per tribulationem vero maximam, in qua ponendi erant, qui moechabantur cum ea, nisi poenitentiam agerent; et per mortem in qua filii ejus interficiendi erant, eadem inferni poena designatur. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda. Per renes qui infra corpus continentur, et ex quibus libido procedere dicitur, peccata abscondita: per corda autem cogitationes occultae designantur. Et est sensus: Et scient, videlicet in die judicii, quando et ipsa mulier, et omnes qui decepti sunt ab ea, damnabuntur; omnes Ecclesiae, id est, omnes qui christiano nomine censentur, non solum electi, sed etiam 508 reprobi, quia ego sum scrutans renes et corda, id est, non solum peccata quae patent, verumetiam et quae latent: sed et ipsas cogitationes intueor, et in illa die dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
(Vers. 24.) Vobis autem dico caeteris, qui Thyatyrae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, non mittam super vos aliud pondus. Hoc quod dicit, videtur mihi non ad doctrinam mulieris tantum, sed ad falsos apostolos pertinere, qui docebant eos, qui ex gentibus crediderant, ut in Legem et circumcisionem verterentur. Et quia Judaei de Legis observantia superbiebant, et post Evangelium datum custodia Legis secundum litteram nihil est aliud quam servitus diaboli; possumus per altitudinem satanae, ipsam Legem, si carnaliter impletur, intelligere. Quod igitur dicit, tale est: Vobis dico caeteris, qui Thyatirae estis; videlicet qui in fide perstitistis: quicumque non habent doctrinam hanc, id est, qui non receperunt doctrinam illius pessimae mulieris: qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, id est qui Legem non susceperunt, quemadmodum falsi apostoli dicunt, ut eam carnaliter impleant: receperunt quidem eam, ut spiritualiter impleant; non receperunt autem eam, ut carnaliter custodiant (Act. XV, 1). Verbi gratia: illi dicebant, quia nisi circumcidatis carnem praeputii vestri, non potestis salvi fieri: isti autem circumcisionem non carnaliter, sed spiritualiter intelligentes, circumcidebant a cordibus et a carne sua omnia vitia. Illi dicebant, ut servarent sabbatum, nihil in eo facientes operis: isti vero omne tempus vitae suae pro sabbato accipientes, ab omni opere servili, id est, a peccatis, in quantum poterant, abstinere curabant. Non mittam super vos aliud pondus, id est, qui in fide perstitistis, qui falsos apostolos non recepistis. Non mittam super vos aliud pondus, nisi quod ab apostolis praeceptum est vobis; ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine, et fornicatione (Ibid. 29).
(Vers. 25.) Verumtamen id quod habetis, tenete, donec veniam. Ac si diceret: Quia parvuli estis, et lac vobis opus est, non solidus cibus, fidem quam didicistis, tenete, donec veniam; ut per aspirationis meae gratiam ad altiora opera virtutum agenda vos provocem.
(Vers. 26, 27, 28.) Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo. Per finem in hoc loco mors intelligitur: qui ergo vicerit mundum et concupiscentias ejus, et perseveraverit usque in finem; dabitur ei potestas super gentes, et reget eas in virga ferrea. Sed et si per finem mors intelligitur, quomodo electi post mortem gentes dicuntur regere; cum in illa beata vita nullus sit, qui regatur in virga ferrea; ubi nihil distortum, nihilque pravum invenitur? Nisi forte eo sensu intelligamus, quo illud: Qui fecit, quae futura sunt. Omnia enim quae secundum dispositionem Dei fienda sunt, in praedestinatione ejus jam quasi facta exsistunt; quia non potest fieri ut immutetur aliquid ex omnibus, quae statuit Deus ut fiant. Similiter et sanctis, quos praescivit Deus futuros justos, et in bonis operibus perseveraturos, ante ortum illorum hoc praestitit, ut habeant potestatem super gentes, et regant eas in virga ferrea, sicut ad Hieremiam loquitur dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; et prophetam in gentibus dedi te (Jerem. V, 1). In secundo psalmo scriptum est quia dixit Pater ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, tamquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 8). Dedit Pater Filio potestatem, ut regat gentes in virga ferrea: dedit et Filius potestatem apostolis et caeteris praedicatoribus, ut regant et ipsi gentes in virga ferrea, et tamquam vas figuli conterant eas. Per virgam igitur ferream Evangelium designatur, sicut et per virgam ligneam Lex. Nam virga lignea, qua utebatur Moyses, ipsam legem, quae ab eo data est praetendebat; ipsa namque virga, sicut in Exodo legimus (Exod. XVII, 6), percussit bis silicem, et egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. Virga igitur est vetus Testamentum: bina percussio Legem et prophetas: petra autem Christum figurabat. Virga ergo bis silicem percussit, quando vetus Testamentum per legem et prophetas Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixit. Et quia impossibile erat, ut ea quae per Legem et prophetas praedicebantur, non implerentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Facilius est coelum et terram transire, quam unum iota, aut unus apex praetereatur a Lege, qui non impleatur (Luc. XVI, 17). Virga bis silicem percussit, quando vaticinia prophetarum atque Legis quodammodo compulerunt, ut homo fieri Deus dignaretur. Percussa est igitur petra, et egressae sunt aquae largissimae; quia Christus secundum hoc quod dictum erat, veniens, fluenta doctrinae coelestis, id est, Evangelium, de se produxit. Bibit populus et jumenta, id est, Judaei et gentes. Ipsa etiam virga in tabernaculo floruit, nucesque produxit (Num. XVII, 8); quia in tabernaculo Ecclesiae postea vetus Testamentum flores spiritalium sensuum protulit, ipsique flores fructus bonorum operum ediderunt. Hoc totum ideo diximus, ut demonstraremus per ligneam virgam designatam fuisse Legem.
Et quia austeriora sunt praecepta novi Testamenti quam veteris, non incongrue per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem Lex figuratur. In illa dicitur: Comedetis, et saturabimini; bibetis, et inebriabimini; dormietis, et non erit qui exterreat (Lev. XXVI, 5, 6); et iterum: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis (Ibid., 10); et multa alia quae ad delectationes carnales pertinent. Hic autem dicitur: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis ejus saeculi; et iterum: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Luc. XXXIV, 21); et Paulus apostolus dicit: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis (II Cor. VI, 4); et alia innumerabilia, quae in novo Testamento de maceratione carnis inveniuntur. Nam et Dominus in Evangelio quam austeriora sint sua praecepta praeceptis Legis, manifestat cum dicit: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22); et iterum: Dictum est antiquis: Non 509 moechaberis: ego autem dico vobis quia qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, statim moechatus est eam in corde suo (Ibid., 27, 28); et iterum: Dictum est antiquis: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii; ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur (Ibid., 31, 32); et iterum: Dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram: et qui voluerit tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Ibid., 38-40); et iterum: Dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Ibid., 43-45). Haec igitur verba Domini quae protulimus, aperte demonstrant per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem fragilem et mollem Legem figurari: per vasa autem figuli corda gentilium omnibus erroribus daemonum repleta designantur, quae a tactu virgae ferreae confracta sunt; quia veniente Evangelii gratia, omnis error gentilium destructus est, et quae erant antea vasa fictilia, facta sunt vasa ferrea, contra omnia tentamenta daemonum, et contra persecutiones hominum malorum fortissima.
Et dabo illi stellam matutinam: id est, meipsum dabo illi; ipse est enim stella matutina, de quo dicit Scriptura: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et percutiet duces Moab (Num. XXIV, 17). Moab dicitur ex patre: et Dominus Judaeis dixit: Vos ex patre diabolo estis. Duces ergo Moab Dominus percussit, quando omnes fabricatores errorum exinanivit.
CAPUT III.-- (Vers. 1.) Et angelo Sardis Ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas. Septem spiritus Dei septem sunt dona Spiritus sancti, quae in Dominum descendisse propheta Esaias ostendit dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esa. XI, 2). De his septem spiritibus, quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: quid sint autem septem stellae, superius dictum est. Sequitur, Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Nomen habebat quod viveret, id est, nomen christianum: sed mortuus erat; quia fidei opera, quae est charitas, non habebat.
(Vers. 2.) Esto vigilans, et confirma caetera, quae moritura erant. Vigilat qui semper bona opera exercet: praecipitur ergo huic, ut vigilet, id est, ut in charitatis operibus semetipsum exerceat; ne parva bona quae adhuc videbatur habere, deperirent. Quia sicut corpus mortuum est sine anima, ita et nos quaelibet bona videamur habere, mortua sunt, si charitas defuerit: Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. Non erant plena, sed vacua; quia charitate non replebantur: unde et quinque virgines fatuae a contubernio sponsi coelestis repulsae sunt, quia oleum charitatis in vasis suis habere noluerunt (Matth. XXV, 3).
(Vers. 3.) In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et poenitentiam age: id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis, ubi promisisti renuntiaturum te diabolo, et omnibus operibus ejus: recordare etiam quid a doctoribus fidei christianae qui te fidem Christi docuerunt, qualiter te vivere oporteret, audisti: Et serva quod audisti, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus tamdiu torpuisti. Si ergo non vigilaveris; id est, ad bona opera agenda temetipsum non excitaveris: Veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Illi Dominus tamquam fur supervenit, ut eum per mortem ab hac mundana habitatione subtrahat; qui in pravitatibus suis requiescens, neque a vitiis vult abstinere, neque ipsam mortem ante oculos ponere, sicut Dominus dicit in Evangelio: Quia si sciret paterfamilias familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Matth. XXIV, 43). Per patremfamilias mentem possumus intelligere; quia sicut paterfamilias omnibus qui in domo sunt, principatur: ita et mens omnibus actibus corporis et cogitationibus praefertur. Pater igitur familias dormit, furque veniens domum ejus perfodit, quando mens in delectationibus carnalibus requiescens, mors dum non praevidetur, supervenit, atque domum corporis perfodiens, animam abstrahit. Si autem vigilaverit, id est, in bonis operibus perseveraverit, mortem non ut furem, sed ut liberatricem perferet.
(Vers. 4.) Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua. Ecce discipuli pastori negligenti praeponuntur, ut saltem in eorum imitatione proficeret. Sed mirum, cur pauca nomina habere dicatur, et non paucos homines. Sed hoc ad excellentiam magnam alicujus sancti pertinet, cum eum Deus nominatim scire dicitur, sicut Moysi perfecto viro dicitur: Novi te ex nomine; et Dominus dicit in Evangelio: Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas (Joan. X, 3). Isti ergo pauci, qui voce Dei laudari merentur, non inquinaverunt vestimenta sua, id est, munditiam quam in baptismo perceperunt, sordibus vitiorum non inquinaverunt. Et ambulaverunt mecum in albis, quia digni sunt; id est, in bonis operibus.
(Vers. 5, 6.) Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis; id est, qui per poenitentiam et lacrymas diabolum vicerit, et vitia omnia a se expulerit, eamdem munditiam quam baptizatus possidet, et ipse consequetur. Haec ideo dicit, ut et pastorem Sardis Ecclesiae, et omnes etiam peccatores ad poenitentiam provocet. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. Si librum vitae praedestinationem vocat, quomodo de libro vitae aliquis deleri potest, cum Apostolus dicat: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: et quos justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30)? Nisi forte ita intelligamus: Sunt multi qui ab hominibus justi putantur, sed in conspectu Dei injusti exsistunt. Ergo homines qui eos justos aestimant, jam in libro Dei eos scriptos esse putant: sed in die judicii, cum facta reproborum atque justorum omnibus patebunt, haec inscriptio atque falsa suspicio a mentibus 510 eorum delebitur, cum eorum damnationem pro impietatibus suis conspexerint. Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Dei. Confessio ista tunc fiet nominum justorum, quando secundum qualitatem meritorum unusquisque mercedem recipiet.
(Vers. 7.) Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David. Legimus in libro Regum, quod dixerit Dominus ad David: Et erit cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum, quod egredietur ex te, et firmabo regnum ejus in sempiternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 12). Hoc de Christo esse dictum nullus est, nisi perfidus Judaeus, qui ambigat. Et in domum obseratam nullus nisi per clavem potest introire. Filius ergo Dei habet clavem David, quia ipse hominem assumpsit ex genere David, quem clavem David vocat, per quem reserata sunt omnia, et quae Deus ad David, et quae David de eo locutus est. Qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit. Aperuit Dominus Jesus Christus vetus Testamentum ad intelligenda divina mysteria, quae in eo latebant, quod nullus claudere poterit: clausit vero observantiam litterae legalis superfluam, quam nullus aperire poterit. Aperuit etiam corda gentilium ad percipiendam doctrinam fidei, quae nullus persecutor claudere potuit: clausit vero atque destruxit culturam idolorum, quam nullus persecutorum aperire potuit. Aperuit etiam aditum regni coelestis suis electis, quod nulla vis daemonum claudere potest: clausit vero eumdem aditum reprobis, quod nullus eis aperire poterit.
(Vers. 8.) Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere; quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Videtur mihi quod iste angelus Ecclesiae Philadelphiae non satis in divinis scripturis fuerit eruditus, et ideo dixerit eum modicam habuisse virtutem ad revincendos videlicet inimicos fidei veritatis. Id est sensus: Quia in persecutione constans fuisti, et servasti verbum meum, id est, a praedicatione verbi mei non cessasti, et nomen meum non negasti; ideo quia modicam habes virtutem, dedi coram te ostium apertum in divinis scripturis, ut intelligas mysteria divinarum scripturarum: quod nemo poterit claudere, id est, sapientiae quae tibi dabitur, nullus poterit resistere inimicorum.
(Vers. 9.) Ecce dabo de synagoga satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Ecce dabo de synagoga satanae, subauditur quosdam, id est, ex Judaeis, qui sunt synagoga satanae, qui tibi adversabantur, et quorum infestationem assidue tolerabas, ut credant per verba tua in me.
(Vers. 10.) Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et scient quia dilexi te; quoniam servasti verbum patientiae meae: id est, cum crediderint per verba tua in me, adorabunt ante pedes tuos, deprecantes ut per te vitam aeternam consequantur. Et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in universum orbem, tentare omnes qui inhabitant terram. Hora tentationis diem judicii significat: tentationem autem pro manifestatione posuit, quia singulorum causae tunc manifestabuntur. Et in Exodo legimus: Tentat vos Deus, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), id est, ut manifestum fiat et appareat omnibus, si diligitis eum. Secundum hunc igitur sensum hora tentationis hora manifestationis designatur, quando singulorum facta omnibus manifestabuntur. A qua hora tentationis nos et omnes electos suos Dominus salvabit.
(Vers. 11.) Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Tene quod habes, id est, bonum quod habes, usque in finem vitae tuae tene. Ut nemo accipiat coronam tuam, id est, ut gloriam quae tibi debetur, nullus sine te possideat.
(Vers. 12, 13.) Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Galat. II, 2). Potest per templum Ecclesia designari: per columnas autem, quae sustentant templum, praedicatores. Nam et Paulus apostolus Petrum et Jacobum columnas Ecclesiae vocat; eo quod super ipsos aedificata sit Ecclesia, sicut Dominus dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 28). Sed videtur propter hoc, quod sequitur: Et foras non egredietur amplius; non ad praesentem Ecclesiam, sed ad coelestem pertinere hanc sententiam. Nam multi fuerunt, qui columnae Ecclesiae dicebantur: sed propter pravam doctrinam eorum, ab ea exierunt, sicut fuit Origenes, et alii multi. Per templum ergo coelestis habitatio, per columnam vero unusquisque electus potest designari. Ergo qui vicerit omnia tentamenta diabolica, omnesque carnales voluptates, columna in templo Dei efficitur, id est, in coelesti beatitudine: et sicut columna in loco, in quo statuitur, firmissima stabilitate perseverat, ita et unusquisque electus in coelesti beatitudine tam firmissimam stabilitatem a creatore suo consequitur, ut numquam ab ea divellatur; quemadmodum avulsus est diabolus, qui de coelesti beatitudine superbiendo cecidit. Et scribam super eum nomen Dei mei. Nomen hoc Dei est aeternum: nomen ergo Dei, quod est aeternum, super unumquemque justum scribitur, quando aeternitas ei cum Domino permanendi largitur. Et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, quae descendit de coelo a Deo meo. Nova Hierusalem illa est coelestis, quae non ex lapidibus, sicut vetus, sed ex sanctis hominibus quotidie aedificatur. Hierusalem autem interpretatur visio pacis, id est, visio Dei. Nomen ergo Hierusalem super unumquemque electum scribitur, dum hoc unicuique conceditur, ut Deum sine fine videre mereatur. Aliter: Nomen Hierusalem super unumquemque electum scribitur, eo quod ipse Hierusalem, in quem Deus regnare dignetur, in societate videlicet angelorum omniumque electorum, qui Hierusalem coelestis vocantur. Sed mirum, cur Hierusalem de coelis descendisse dicitur, cum sciamus electos omnes a terris ad coelos conscendere quotidie, non de coelestibus ad terrena relabi. Sed Domino de coelis ad redemptionem generis humani descendente, simul etiam sancti descenderunt; quia jam per praedestinationis gratiam illi conjuncti erant, quos per misericordiam suam redimere 511 veniebat. Et nomen meum novum; videlicet ut vocetur filius Dei, sicut et ego sum Filius Dei.
(Vers. 14.) Et angelo Laodiceae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus. Amen vere, sive fideliter interpretatur: quod est amen, hoc est testis fidelis et verus. Qui est principium creaturae Dei. Non ideo se principium creaturae Dei dicit, quod ipse sit creatus, sed quod ab ipso omnia sint creata, ut puta architectus fecit domum: si interrogaveris quis fuerit principium domus, dicetur tibi: Artifex, qui eam prius mente concepit, et postea aedificavit; quia domus sibimet ipsi principium dare non potuit.
(Vers. 15.) Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Frigidus non erat; quia quamvis opera fidei non haberet, sola fide se justum existimabat: calidus non erat; quia charitas illi deerat. Utinam frigidus esses, aut calidus: id est, utinam aut charitate ferveres; aut te peccatorem, sicut es, aestimares; ut per timorem ignis aeterni et poenitentiam ad bona opera agenda impellereris.
(Vers. 16.) Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Aqua tepida si hausta fuecit, fastidium generat; ideoque facile rejicitur. In os vero Domini tunc ingredimur, quando per baptismum a vitiis omnibus emundati, membra ejus efficimur. Igitur si fidem quae per charitatem operatur, et quam in baptismate promisimus, a charitate tepescentes operari neglexerimus, ab ore Domini, veluti quoddam nocivum ac fastidiosum fetidumque rejicimur, sicut ipse dixit de se ipso discipulis suis: Ego sum vitis, et vos palmites; et Pater meus agricola est. Omnem palmitem non ferentem in me fructum, praecidet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat (Joan. XV, 2).
(Vers. 17.) Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo. Dives et locupletatus recte dicitur qui omnibus virtutibus plenus, usque ad culmen perfectionis excrevit. Iste autem praesul Ecclesiae Laodiceae propter solam fidem omnibus virtutibus divitem se et locupletem aestimabat, et nihil se ad salutem aeternam acquirendam aliud egere, non recogitans illud quod dicit apostolus: quia fides sine operibus otiosa est (Jacob II, 26).
Et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Miserum eum dicimus, qui cum paupertate et nuditate etiam aliqua infirmitate premitur. Similiter et iste miser et miserabilis ideo dicitur, quod pauper erat virtutibus, mente caecus, operibus bonis nudus.
(Vers. 18.) Suadeo tibi emere a me aurum probatum, ignitum. Per aurum sapientia intelligitur, sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Quod probatum dicitur, quia probatos et perfectos reddit omnes, quos possidet. Ignitum vero ideo dicitur, quia eorum mentes in quibus habitat, in amorem Dei atque proximi accendit. Et quia vera sapientia ex divinis scripturis accrescit, Psalmista manifestat, cum dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Eloquia Domini eloquia casta sunt; quia castas mentes a vitiis reddunt. Sed cum nihil purgari possit, nisi quod sordidum est, quaerendum nobis est, quomodo eloquia Domini purgari dicantur, in quibus nihil sordidum esse potest. Eloquia ergo Domini sicut argentum igne examinata esse dicuntur; quia mentes fidelium aliquando igne poenitentiae, aliquando igne charitatis ab omnibus sordibus vitiorum examinant. Quod autem ait: Probatum terrae, in Hebraeo habet: Separatum a terra. Quod etiam septuplum purgatum dicitur, propter septem purgationes quas divina Scriptura in se continet, septem videlicet virtutes, quibus omnia vitia purgantur: quemadmodum gulae vitium purgatur per abstinentiam, superbia per humilitatem, libido per pudicitiam; odium, avaritia, invidia, et multa alia, per charitatem. Similiter et caetera vitia habent hostes suos, a quibus aut vincuntur, aut vincunt. Et quia superius Dominus dicit, ut aurum, id est, sapientia, a se ematur; quaerendum nobis est, quo pretio sapientia ematur, cum Job dicat: Non dabitur aurum obrizum pro ea (Job. XXVIII, 15); nec aliud quid, quod inter homines pretiosius habetur. Sed quo pretio ematur, ipse beatus Job manifestat, cum dicit: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Ibid., 28). Non quod ille, qui timet, perfectus sit in sapientia, cum apostolus dicat: Qui autem timet, non est perfectus in charitate (I Joan. IV, 18): sed quod sapientiam jam possidere incipit, qui pro ea pretium dare inchoat. Pretium autem ejus est timor Domini, abrenuntiatio vitiorum, poenitentia, lacrymae, opera misericordiae. Et ideo non inconvenienter sequitur: Ut locuples fias. Quia sine hoc pretio ad locupletationem virtutum, quod est sapientia, nemo pervenire potest. Et vestimentis albis induaris. Vestimenta alba sunt opera bona. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Confusio nuditatis illa est, de qua dicit Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Hanc autem confusionem nuditatis bonis operibus operire debemus; nam quamvis iste episcopus fidem haberet, nudus tamen dicitur; eo quod ab operibus fidei vacaret. Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Per collyrium, quod caliginem ab oculis detergit, lacrymasque educit, poenitentia atque compunctio cordis potest intelligi; ipsa est namque quae ab oculis mentis caliginem caecitatis detergit, atque ad videndum quae sit retributio justorum et poena peccatorum acuit.
(Vers. 19.) Ego quos amo, arguo et castigo. Sicut dicit Scriptura: Quem enim diligit, Dominus corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6).
(Vers. 20.) Aemulare ergo, et poenitentiam age: id est, aemulare bonos, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus usque modo torpueris. Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Pulsat Dominus ad ostium nostrum, cum per scripturam divinam quotidie nos admonet, ut vitia relinquentes, ad bona opera agenda convertamur. Vocem ejus audimus, et januam aperimus; cum mandata 512 ejus tota mentis intentione suscipimus. Ad nos vero ipse intrat, cum charitatem suam in cordibus nostris plantat. Coenat vero nobiscum, cum de nostris profectibus gaudet. Coenamus nos cum illo, cum de spe coelestis gloriae exsultamus.
(Vers. 21.) Qui vicerit, dabo ei potestatem sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vicit Christus diabolum, vincunt et sancti ejus: sed Christus per semetipsum, sancti vero ejus non per semetipsos, sed per ipsum. Dedit Pater Filio potestatem secundum quod homo est; ut sedeat in throno ejus: dedit et Filius potestatem sanctis suis, ut sedeant et ipsi in throno ejus. Sed Christus ad dexteram Patris sedet, sicut dicit Psalmista: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX, 1); quia aequalis est Patri: sancti autem non ad dexteram Filii sedere dicuntur, sed in sedibus suis, sicut dixit Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ipsi enim non naturaliter ut Christus, sed per adoptionem sunt filii; ideo diversas sedes sortiuntur secundum meritorum diversitatem. Praestet hoc nobis, de quo loquimur; ut in earum sedium distributione nos miseri partem habere mereamur, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE SECUNDA. Ratio deposcit ut post septem epistolas, quas ad septem Ecclesias, quae unam catholicam designant, Joannes direxit, in quibus fideles instituuntur, qualiter ad virtutum celsitudinem conscendere debeant, ejusdem Ecclesiae status atque sublimitas manifestius describatur.
CAPUT IV.-- (Vers. 1.) Post haec vidi ostium apertum in coelo. Per ostium, Christus intelligitur, qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9). Quod ostium apertum esse dicitur; quia omnibus ad se venire desiderantibus, quamvis multis sceleribus deprimantur, ostium misericordiae suae aperire non dedignatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Per coelum autem Ecclesia designatur. Sed si omnis qui per ostium in ovile ovium, id est, in sanctam Ecclesiam introierit, salvabitur: reprobi, quorum innumerabiles intra sanctam Ecclesiam continentur, quo aditu introierunt? De hoc Dominum interrogemus; ait enim: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde; ille fur est et latro (Joan. X, 1). Quicumque ergo hoc quod in baptismo promiserunt, observare nolunt, non per ostium in ovile ovium, sed aliunde ascenderunt. Et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum, dicens. Vocem primam vetus Testamentum accipere possumus: sed melius mihi videtur, ut per vocem primam Joannem Baptistam intelligamus, de quo scriptum est: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante Dominum parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Luc. I, 76). Sed et ipse Joannes se vocem vocat, dicens: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta (Joan. I, 23, ex Esa. XL, 3). Et quia praedicatio ejus circumquaque percrebuit, vox praedicationis ejus tubae similis dicitur. Sed quid vox ista dicat, audiamus: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthaec; id est, terrena desere, et ad coelestia animum erige. Aliter: Joannes evangelista personam eorum in hoc loco gerit, qui per Joannem Baptistam in Christum crediderunt, et multi eo tempore exstiterunt, qui Joannem Christum aestimabant: Joannes vero sursum auditores suos mentes erigere suadebat, cum se non Christum esse dicebat, sed alterum qui post se venturus erat, dicens: Non sum ego Christus: veniet vero fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Joan. I, 27); et iterum: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Sed et discipulos suos conscendere sursum monebat, cum se deserendum, et Christum esse sequendum manifesta ratione perdocebat. Deinde sequitur: Et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec; ac si diceret: Si sursum cor erexeris, id est, si Christum fide secutus fueris, ea quae doceo, et quae ventura sunt, etiam ipso docente, facile cognoscere poteris.
(Vers. 2.) Et statim fui in spiritu; id est, cum in Christum credere coepi, ex carnali spiritalis effectus sum. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedens. Per coelum, ut supra diximus, Ecclesia designatur: sedes vero posita in coelo, corda sanctorum in Ecclesia commorantium designat. Qui vero supra sedem visus est sedere, Deus est, qui in cordibus sanctorum suorum inhabitat atque sedet, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).
(Vers. 3.) Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardii. Jaspis viridis coloris est, sardius autem rubei: per viriditatem ergo jaspidis divinitas nostri Salvatoris: per ruborem autem sardii ejus humanitas designatur. Salvator igitur noster et viriditatem jaspidis in se continet; quia secundum divinitatem per omnia aequalis est Patri: et ruborem sardii; quia secundum humanitatem homo perfectus exsistit, sicut scriptum est: Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Symbol. sub. Athanasii nomine).
Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. In Genesi legimus, quia dixit Deus ad Noe: Arcum meum ponam in nubibus coeli, et recordabor foederis mei sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem (Gen. IX, 13). Per arcum igitur, qui in signum clementiae Dei hominibus in terra consistentibus apparet, misericordia Dei non inconvenienter accipitur. Iris ergo, id est arcus, sedem Dei, id est, Ecclesiam circumdabat; quia ejus misericordia nos circumdando, protegit et gubernat, atque ab invisibilibus hostibus defendit: In ipso enim, sicut dicit apostolus, vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Qui arcus similitudinem smaragdi habuisse dictus est, qui nimiae atque gratissimae viriditatis est: jaspis vero, de quo superius diximus, viridis coloris 513 est, sicut smaragdus. Sed ejus viriditas obtusa est: viriditas vero smaragdi perspicua est, cujus pulchritudo oculos intuentium ad se mirandam pertrahit. Per viriditatem ergo jaspidis, sicut diximus, divinitas nostri Salvatoris accipitur; quae obscura, et quibusdam nebulis obtecta est; quia divinitatem Redemptoris nostri nulla mens, sicut est, comprehendere potest: et quanto altius se mens ad perscrutandum erexerit, tanto amplior caligo ei objicitur. Per viriditatem vero smaragdi, quae perspicua est, misericordia Domini recte designatur; misericordia namque Domini tam perspicua est, ut nullus homo sanam mentem possidens, hanc ignorare valeat. Quis enim immensam misericordiam Dei, quam erga humanum genus exhibuit, et exhibet quotidie, ignorare potest; quamvis verbis perfecte explicari non possit? Sed et hoc quod viriditas hujus lapidis hebetatos oculos, si inspicitur, ad videndum acuit, potest misericordiae Dei convenire; quando enim in peccatis jacemus, et scelera nostra nos deprimunt, hebetatos oculos mentis habemus. Cum vero consideramus misericordiam Dei, qualiter meretrices et latrones, omniumque scelerum generibus depressos, etiam et persecutores suos per poenitentiam ad salutem reduxit, ad spem veniae reformamur. Et quia jam in perditionis fovea detinebamur, misericordiam Domini intuentes, atque de ea praesumentes, ad eum quem offenderamus, confugimus, ut ejus misericordia a morte perpetua liberemur. Quam misericordiam Dei Psalmista intuens, nec eam verbis explicare valens, ipsum Deum misericordiam suam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. CXLIII, 1, 2).
(Vers. 4) Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor, et supra thronos vigintiquatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. Vigintiquatuor seniores in hoc libro aliquando Patres veteris Testamenti, aliquando novi, aliquando simul utrosque significant; sed in hoc loco Patres veteris Testamenti designant, qui vigintiquatuor sedilibus sedisse dicuntur; quando enim sedemus, a labore quiescimus. Per sedilia igitur vigintiquatuor libri veteris Testamenti designantur. Super vigintiquatuor igitur thronos, vigintiquatuor seniores sedisse visi sunt; quia Patres veteris Testamenti a laboribus et curis hujus saeculi, in lectione et meditatione divinorum librorum quodammodo quiescebant. Sed quaerendum nobis est, cum sedes Ecclesiam significet, cur in circuitu sedis haec sedilia disposita esse dicantur. Nimirum quia quisquis paterfamilias domum suam tutam a latronibus et inimicis esse desiderat, hanc aut muro, aut sepe, aut pariete circumdat. Similiter Ecclesia et contra haereticos et contra paganos, qui fidem Christi in ea dejicere volunt, veteris Testamenti libris munitur; quia quando ea quae colit, longe ante adventum Christi fuisse praedicta probat, jacula inimicorum fidem Christi evertere cupientium, longe a se repellit. Qui senes circumamicti vestimentis albis fuisse dicuntur, et in capitibus eorum coronae aureae: per alba vestimenta vitae puritas, per coronas autem aureas opera bona designantur.
(Vers. 5.) Et de throno (id est, de Ecclesia) procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. Per fulgura miracula, quae per sanctos suos operatur Deus: per voces praedicatio: per tonitrua vero terror gehennae ignis designatur; quia sancti praedicatores eos, quos amore coelestis patriae a vitiis revocare nequeunt, eis tormenta aeterna, quae impiis praeparata sunt, opponunt; ut quos blanditiis nequeunt, saltem terroribus a vitiis compescant. Et septem lampades ardentes ante thronum. Quid sint septem lampades, ipse exponit, cum dicit: Quae sunt septem spiritus Dei. Per septem spiritus Dei septem dona Spiritus sancti debemus intelligere, quae in Dominum requievisse propheta Esaias manifestat dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2). Hae igitur septem lampades, id est, septem dona Spiritus sancti, ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiae suae ardere dicuntur; quia sine lumine harum virtutum in nocte hujus saeculi positi, per vitae vias ad coelestem patriam gradi non possumus. Quod autem Christum haec septem dona a Spiritu sancto accepisse dicit, ad humanitatis ejus mysterium pertinet; nam secundum divinitatem in nullo augeri potuit, sine quo nihil esse potuit.
Verum quaeri potest, cur propheta cum haec septem dona in Christum descensura esse diceret, a majoribus coepit, et descendendo ad minora pervenit. Sed non abs re esse factum videbitur, si diligenter inspiciatur. Nam quia Dominus noster Jesus Christus de illa coelesti beatitudine, in qua aequalis erat per omnia Patri, ad terras descendere, et homo fieri dignatus est, et ab angelis minorari voluit, quos ipse creaverat; non inconvenienter haec septem dona descendendo accepit; quia voluntatem Patris descendendo et humiliando se usque ad mortem adimplevit, sicut dicit Apostolus: Humiliavit semet ipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8). Nos autem qui ab ipsa perditionis fovea ad coelestia sublevamur, a minoribus incipimus, ut ad majora crescendo perveniamus.
Quomodo autem haec septem dona super Christum descenderint, prout Dominus dederit, breviter dicamus. Spiritus sapientiae super hominem Christum requievit, quando Filius Dei secundum divinitatem, qui sapientia Patris dicitur, in eum descendit.
Spiritus intelligentiae in eum requievit, quando omnibus virtutibus est ditatus, sicut in Evangelio scriptum est: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52).
Post intellectum consilium sequitur. Consilium a consulendo dicitur; nam si aliquod periculum nobis imminet, consilium a sapiente perquirimus, qualiter periculum evadamus. Similiter et cum ad aliquam dignitatem saeculi conscendere cupimus, consilium quaerimus qualiter ad id quod desideramus, pervenire valeamus. Christus igitur est consiliator noster, qui consilium dat qualiter pericula aeterna evadamus; et consilium quod dat, ipse perficit, cum a periculis aeternis nos liberat. Similiter et consilium dat qualiter ad haereditatem paradisi pervenire possimus, et ad ipsa gaudia ipse nos perducit. Spiritus itaque 514 consilii in homine Christo descendit, dum a Spiritu sancto percepit doctrinam Evangelii, in qua consilium consistit omnium hominum salvari cupientium.
Spiritus etiam fortitudinis super Christum requievit, quando ad debellandum hostem antiquum fortis inter homines apparuit. De hac sua fortitudine ipse dixit in Evangelio: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. XI, 21).
Post fortitudinem sequitur scientia. Apud homines multae scientiae sunt; sunt namque diversarum artium diversae scientiae. Est scientia in litteris, est in mundanis legibus, est in augendis rebus temporalibus, est etiam scientia in praecavendis periculis; sunt etiam multi, qui per subtilitatem sensus quaedam futura praevident. Sed has scientias aliquando boni, aliquando mali possident: scientiam vero quae in Christum descendit, nullus nisi bonus habere potest. Quae tanta fuit, quantam nulla mens comprehendere potuit: In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3). Videtur itaque mihi per spiritum scientiae aliquod factum ejus non debere intelligere; praevidens namque Salvator noster, si accessum hominum peccatorum devitaret, multos sceleratos in desperationis foveam esse decidendos, peccatoribus per societatem corporis se conformari voluit, manducans videlicet et bibens cum eis, tactus etiam meretricum non respuens: qui etiam et latroni in initio confessionis ejus paradisum repromisit (Luc. XXIII, 43), ut omnibus peccatoribus salvari cupientibus spem veniae tribueret. Pharisaei vero spiritum scientiae non habentes, reprehendebant eum; eo quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. Sed ipse spiritum scientiae possidens, dixit eis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et seq.).
De spiritu vero pietatis non est necesse nobis quidquam dicere. Quid enim tam pium, quam ille qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22); et cum posset a morte potestate sua liberari, se pro salute generis humani et teneri, et ligari, et conspui, et alapis caedi, et flagellari, et crucifigi permisit?
Spiritus vero timoris Domini, qui ultimus ponitur, ad passionem pertinet; non quod timore coactus sit, ut pro salute generis humani moreretur: sed timorem pro obedientia accipere debemus, de qua ipse dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Joan. VI, 36). Nam et filium, qui patri carnali est per omnia obediens, patrem timere dicimus, cum illa obedientia non sit timoris, sed amoris. De quo timore Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10); non autem timor, sed charitas Dei in saeculum saeculi permanebit.
Nunc qualiter haec septem dona Spiritus sancti unicuique fidelium conveniant, breviter dicendum est. Et quia nos, qui per primae praevaricationis culpam in perditionis laqueo jacebamus, misericordia Dei ad superna reducimur ab inferioribus, id est, a timore Dei incipimus, ut ad superiora, id est, ad sapientiam proficiendo crescamus. Et quibus gradibus Christus humiliando se ad nos descendit, salutemque nostram moriendo perfecit, eisdem gradibus et nos ad eum conscendere debemus; faciendo videlicet praecepta ejus, quae in donis septem Spiritus sancti continentur. Spiritus igitur timoris Domini super unumquemque peccatorem requiescit, cum considerans peccata sua, justumque judicium Dei pertimescens, poenasque ignis aeterni, quae impiis praeparatae sunt, ad poenitentiam lacrymasque convertitur, et amarissime flere incipit, quod delectabiliter gessit.
Spiritus vero pietatis super quemlibet peccatorum requiescit, dum audiens scripturam dicentem: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33); et Dominum dicentem: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41), alere egentes, vestire nudos, et caetera pietatis opera incipit exercere; ut Deum alios miserando propitium sibi faciat, quem peccando offenderat. Unde et Daniel propheta regem impiissimum, ut peccata sua eleemosynis redimeret, et misericordiis pauperum, admonere studuit.
A pietate ad scientiae spiritum conscenditur; nam quamvis videatur aliquis scientiam possidere, stultus est, si male vivit. Quid enim stultius, quam timorem Dei a mente abjicere, vitiis deservire, rapidoque cursu ad interitum properare? Si igitur stultitia est vitiis deservire, et scientia optima est vitia deserere, atque ad Deum tota mente converti; quicumque per timoris spiritum peccata sua plangere incipit, et per pietatis spiritum misericors erga indigentes esse studet, ut Deum alios miserando, misericordem sibi faciat, necesse est ut per donum sancti Spiritus scientiae spiritum possideat. Quicumque enim converti ad Deum desiderat, necesse est ut vitia derelinquat: et quicumque vitia deserere cupit, necesse est ut per doctrinam divinarum Scripturarum, sive per praedicationem sanctorum virorum, discat quae sint genera vitiorum, qualiter homines illaqueent, et quibus modis exstingui possint; quae sint etiam deceptiones daemonum, et qualiter contra eos pugnandum sit: hoc est igitur scientiae spiritum possidere.
Et quia Salomon dicit quia qui addit scientiam, addit et laborem (Eccl. I, 18); a scientia ad fortitudinis spiritum conscenditur. Nam sicut quilibet praeliator non contra eum, quem in vinculis tenet, pugnat, sed potius contra eum, qui resistere ei vult: ita et diabolus non contra eum, quem vinculis peccatorum constrictum tenet dimicat; sed potius contra eum, qui peccare desistit, et ad Deum tota mente revertitur. Quicumque ergo per poenitentiam, pietatisque opera a diaboli vinculis absolvi meretur, atque contra eum per scientiae spiritum bellum cupit instruere; necesse habet ut a Spiritu sancto fortitudinis donum accipiat: quo instructus, et interiores hostes, id est, vitia funditus possit exstinguere, et exteriores, videlicet homines, per patientiam superare, omniaque jacula daemonum scuto fidei a se repellere.
A fortitudine ad consilium conscenditur: consilium autem salutis nostrae in praeceptis consistit evangelicis. Quisquis igitur vitia in se exstinguere per fortitudinis spiritum potuit, necesse est ut ad mandata 515 Evangelii perscrutanda, atque in corde suo recondenda transeat; ubi consilium reperiet, qualiter ad perfectionis culmen conscendere valeat.
Et quia mandata Evangelii sine virtutibus custodiri non possunt, a spiritu consilii ad intellectum conscenditur, in quo perfectio virtutum tota consistit. Intellectus vero donum a Spiritu sancto fideles accipiunt, cum omnibus virtutibus ditari merentur; ille enim verum intellectum possidet, qui fide illuminatur, qui pudicitia mundatur, patientia decoratur, qui humilitate munitur, qui charitate refulget, caeterisque virtutibus consummatur.
Et quia per operationem virtutum ad culmen perfectionis conscenditur, sapientia intellectui praeponitur, in qua tota perfectio consistit. De hac perfectione Dominus dicit in Evangelio: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Sunt namque multi, qui ad perfectionis culmen subito conscendere conantur: sed quia per gradus virtutum non conscendunt, facile corruunt. Quid enim prodest substantiam relinquere, si iram, odium, ebrietatem, invidiam, superbiam, vanam gloriam, caeteraque vitia, quae occidunt animam, a mente sua non abjiciat? Non enim prodest arborem conscendere, ut leonem evadat; si serpentem in sinu gestet, cujus veneno pereat. Nec dicit Dominus illum perfectum esse, qui substantiam tantummodo dimiserit; sed eum qui et substantiam dimiserit, et ipsum secutus fuerit. Sequimur autem illum, quando imitamur. Ad hoc igitur perfectionis culmen ille competenti gradu conscendit, qui prius vitiis abrenuntiatis, per actualem vitam quae virtutibus perficitur, ad contemplativam conscendit, in qua soli Christo conjungitur, qui est sapientia Patris, Filiusque Dei, et civis Hierusalem coelestis efficitur.
Nunc qualiter descensioni Christi per gradus septem donorum Spiritus sancti ascensio fidelium conveniat; breviter demonstremus. Ultimus descensionis Christi gradus est timor Dei, per quem passionem et mortem ejus diximus fuisse designatam, et primus ascensionis ad Deum convertentium. Congruit autem mors Domini iis, qui per spiritum timoris Domini peccata sua deflent; quia in morte Domini remissio consistit omnium peccatorum: nec perfecta remissio peccatorum esse posset, si ille pro nobis mortuus non fuisset.
Sextus descensionis Christi gradus est pietas, et secundus ascensionis poenitentium. Congruit autem pietas fidelium cum pietate Domini; quia ille iis qui secundum animam erant miseri, misericordiam suam impendit, ab aeterna morte sua morte eos liberans, et isti iis qui secundum corpus sunt miseri, misericordiam impendunt, largiendo eis corporum necessaria, quibus in judicio ipse dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. I, 25).
Quintus descensionis Christi gradus est scientia, et tertius ascensionis fidelium. Convenit autem spiritus scientiae qui fidelibus datur, cum spiritu scientiae, qui homini Christo oblatus est; quia ille ut peccatores salvos faceret, semetipsum illis conformare non est dedignatus: et isti ut peccata evadant, ad eum per spiritum scientiae confugiunt, qui potestatem habet dimittendi peccata.
Quartus descensionis Christi gradus est fortitudo, et quartus similiter ascensionis fidelium. Congruit autem fortitudo fidelium fortitudini Christi; quia ea fortitudine isti vincunt diabolum, qua et Christus vicit, fortitudine videlicet Christi, non sua; sicut ipse dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
Tertius descensionis Christi gradus est spiritus consilii, et quintus ascensionis fidelium. Conjungitur autem consilium fidelium consilio Christi, cum ad praecepta Evangelii servanda se transferunt, in quibus perfectum consilium consistit omnium sanctorum.
Secundus descensionis Christi gradus est intellectus, et sextus ascensionis fidelium. Congruit autem intellectus fidelium intellectui Christi, cum easdem virtutes quas ipse a Spiritu suo percepit, easdem et sancti ejus ab ipso percipere merentur.
Primus descensionis Christi gradus est sapientia, et septimus ascensionis fidelium; quia Christus est sapientia Patris, et ab ipso omnis sapientia oritur. Sancti igitur qui per operationem virtutum Domino copulantur, ab ipso sapientiam, in qua totius bonitatis summa consistit, percipiunt (Prov. III, 13). Quibus ipse per Salomonem loquitur, dicens: Si quis diligit sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet: et eam cum invenerit, beatus est, si tenuerit eam.
(Vers. 6.) Sequitur: Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum, simile crystallo. In templo Salomonis mare aeneum fuisse legimus, in quo lavabantur sacerdotes, antequam accederent ad altare, ad hostias offerendas (II Par. IV, 6): aeris vero splendor quadam nigredine cito obnubilatur. Per mare itaque aeneum lex Moysi designatur, quae fulgorem spiritalis intelligentiae litterae nigredine obscurat. Et sicut aes si lima teratur, splendor ejus aperitur; ita et spiritalis intelligentia, quae litterae superficie obscuratur in Lege, si a fidelibus viris diligenter discutiatur, per gratiam Dei manifestatur. In hoc igitur mari sacerdotes lavabantur; quia per sacrificia et per quasdam observationes legales, quaedam peccata veteris populi delebantur. Per mare ergo vitreum atque crystallum non inconvenienter novum Testamentum intelligitur. In hoc autem mari tria invenimus, mare, vitrum, atque crystallum: per mare igitur historia, per vitrum moralis intelligentia, per crystallum autem spiritalis intelligentia designatur. Per vitrum ergo, ex quo specula fiunt, non incongrue moralis intelligentia accipitur; quia sicut homo quidquid turpe in facie gerit, in speculo deprehendere potest: ita et quidquid vitiosum in animabus hominum esse potest, moralis intelligentia patefacit. Per crystallum autem, quae clarior est omnibus gemmis, et quae flammas splendoris, saepe etiam et ignem de se emittere solet, spiritalis intelligentia exprimitur, quae obscura quaeque in divinis Scripturis elucidat, mentes spiritalium sensuum flammis illuminat, quosdam etiam in amorem Dei, amoremqe coelestis patriae accendit.
Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc secundum historiam stare non potest; neque enim 516 tam parvus numerus et ambitum sedis, et medietatem obtinere poterat; sed spiritaliter intelligendum est. Quatuor igitur animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae, qui eorum doctrinam sequuntur, designant. In circuitu vero sedis quatuor animalia stant; quia doctores Ecclesiae populum sibi commissum et a visibilibus et ab invisibilibus hostibus quanta virtute possunt, defendunt. In medio sedis consistunt, quia unumquemque eorum ut in virtutibus omnibusque bonis operibus proficiant, admonere non desinunt. Quatuor ergo haec animalia ante et retro oculos habuisse visa sunt, quia praedicatores sancti et futura et praeterita inspiciunt. Ante oculos habent, quia diem judicii, damnationemque impiorum, gloriamque justorum dum inspiciunt, auditoribus suis quid cavere, et quid appetere debeant, ostendunt. Retro oculos habent, quia vitam praecedentium patrum dum intuentur, et ipsi in eorum imitatione proficiunt, eorumque vitam atque doctrinam auditoribus suis anteponunt; ut et ipsi in eorum imitatione proficiant.
(Vers. 7.) Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Figuras quatuor animalium non omnes auctores uno modo exposuerunt; sed ab antiquioribus nobis traditum est, ut per leonem Marcum intelligeremus, per vitulum Lucam, per hominem Matthaeum, per aquilam volantem Joannem; eo quod Marcus a desertis incipiat, Lucas a sacerdotio Judaeorum, Matthaeus ab homine, id est, a Christi generatione, Joannes vero a divinitate Christi. Quidam vero alium ordinem sequentes, per leonem Matthaeum, per vitulum Marcum, per hominem Lucam, per aquilam vero Joannem designatum fuisse putant. Nam per leonem, qui rex est bestiarum, ideo Matthaeum designatum fuisse dicunt, eo quod ipse Christum secundum humanam naturam ex regia stirpe descendisse narraverit (Matth. II, 2): ipse etiam tempore nativitatis ejus stellam apparuisse dicit, quae eum Regem coeli et terrae, angelorum, hominumque fuisse demonstravit: Magos etiam veluti Regem mundi ad adorandum eum ob Oriente perduxit: sed et regem terrae, id est, Herodem, tempore nativitatis ejus cum omnibus ministris suis turbatum fuisse dicit; quia sicut quilibet rex qui parvae potentiae est, si alterum regem qui magnae potentiae est, contra se, ut regnum ejus invadat, venire cognoverit, contremiscit et conturbatur (Ibid. 3): ita et Christo in carne veniente, qui Rex futurus erat mundi, Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo; nam et munera quae Magos Christo obtulisse narrat, eum Regem, Deum, et Dominum esse omnium creaturarum demonstrant. Marcum vero propter simplicitatem eloquii per vitulum signatum fuisse dicunt: Lucam per hominem, eo quod ipse generationem Christi secundum humanitatem plenius quam caeteri prosecutus est; namque ab ipso qualiter ab angelo annuntiatus sit, didicimus, qualiter natus, qualiter sit in praesepio positus, qualiter circumcisus, qualiter in templo praesentatus, qualiter usque ad maturam aetatem crescendo pervenerit. Joannem per aquilam designatum fuisse nullus est, qui neget.
(Vers. 8.) Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas, et in circuitu et intus plena sunt oculis. Per senarium numerum qui perfectus est, perfectio sanctorum designatur, ad quam nullus nisi per doctrinam Evangelii valet assurgere: Lex enim nullum ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19). Senas vero alas quatuor animalium si simul junxeris, vigintiquatuor invenies. Videntur ergo mihi eamdem significationem habere, quam et vigintiquatuor sedilia, quae vigintiquatuor libros veteris Testamenti significasse diximus. Sedilia autem cum semper terrae haereant, eos qui in eis requiescunt, ad terram aliquantulum incurvant: alae vero eos quibus innexae sunt, ad excelsa sublevant. Libri igitur veteris Testamenti antiquis patribus sedilia fuerunt; quia eos secundum litteram intelligentes, nequaquam ad eorum intelligentiam spiritalem se erigere perfecte potuerunt: sed haec sedilia patribus novi Testamenti in alas conversa sunt; quia libros veteris Testamenti spiritaliter intelligentes, per eorum doctrinam ad coelestia quotidie sublevantur.
Verum quia hic numerus, id est, viginti quatuor, in hoc libro saepe invenitur; placuit ut de sacramentis hujus numeri pauca dicamus. Partes namque hujus numeri sunt, unus, duo, tres, quatuor, sex, octo, duodecim. Unus qui in capite ponitur, unum Deum significat: duo vero qui sequuntur, duo testamenta indicant: tres ad Trinitatem pertinent: post tres non inconvenienter quatuor sequuntur, quia per doctrinam quatuor Evangeliorum fides nobis sanctae Trinitatis manifestata est: post quatuor vero sex, qui perfectus est numerus, sequuntur; quia sine doctrina Evangelii nullus ad perfectionis culmen conscendere potuit; quia Lex, sicut dicit Apostolus, nullum ad perfectum adduxit (Ibid.): post sex octo sequuntur, quia octo sunt virtutes, quae dimicant contra vitia, sine quarum operatione nullus ad fastigium perfectionis valet conscendere: post octo sequuntur duodecim, quia per doctrinam apostolorum ad fidem pervenimus, quae mater est omnium virtutum.
Quatuor ergo animalia in circuitu et intus plena esse oculis dicuntur. Per circuitum totum corpus intelligere debemus; nam Ezechiel cum de iis animalibus loqueretur, dicit totum corpus eorum plenum fuisse oculis (Ezech. I). Sancti igitur retro oculos habent, quando audientes comminationem Domini dicentis: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Lucae IX, 62); tota virtute laborant, ne in mala quae se aliquando egisse meminerunt, relabantur: quamvis ea ante mentis oculos ad humilitatis suae custodiam ponere non desistunt. Ante se oculos habent, quando audientes vocem Domini dicentis: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Matth. XXIV, 46); bona quaecumque possunt, operari non desinunt, ut tempore mortis suae, Domino veniente, parati inveniantur. A sinistris oculos habent, cum omnia tentamenta daemonum scuto fidei a mentibus suis repellunt: a dextris oculos habent, cum sollicite cavent, ne pro bonis operibus extollantur. Sive a dextris et a sinistris oculos habent, cum eos nec prospera erigere, nec adversa possunt inclinare. Inferius 517 oculos habent, cum desideria carnalia exstinguendo calcant: superius oculos habent, cum ad coelestem patriam toto mentis desiderio anhelant: intus oculos habent, dum corda sua a sordidis cogitationibus custodiunt.
Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Quia requies reproborum, vita praesens est; sequitur eos tribulatio, quae finem non habet: justi autem in hoc saeculo tribulantur, ut requiem aeternam possideant, dicente Paulo apostolo: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. (Act. XIV, 21.) Aliter: sancti requiem non habent, quia a laudibus Dei et orationibus non cessant, dicente Domino: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1); et Paulus apostolus loquitur dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17). Sed quaerendum nobis est, quomodo sine intermissione orare possimus. Multi enim sunt, qui cum sint assidui in orationibus, in psalmodiis, in missarum celebrationibus, et eleemosynas multas largiantur; tamen superbia inflantur, avaritiae aestibus ardent, pecunias quacumque arte possunt, congregant; in tantum ut etiam ipsos pauperes, quorum misereri debuerant, quibusdam argumentis insectentur, ut ex eorum parva substantia opes suas augeant, dicentes hoc se legaliter facere, cum ista lex non sit Dei, sed stropha diaboli. Sed et in monasteriis multi inveniuntur, qui in vigiliis, in psalmis, in orationibus, et missarum celebrationibus sunt dediti, et tamen ira saepissime et facile inflammantur: quidam vero ebrietati et gulae deserviunt; quidam etiam odium in corde longo tempore portant: quidam in bonis, quae agere videntur, favores et laudes hominum quaerunt: quidam invidia, quidam detractionibus, aut caeteris vitiis deprimuntur. Et quid plura? Omnem sanctitatem quam sermonibus usurpant, indignis moribus deturpant atque devenustant.
Ad istorum ergo caecitatem demonstrandam quamdam similitudinem proponam. Homo quidam usque ad collum defixus in limo tenebatur; cumque vidisset quemdam praetereuntem, extendens manum, clamabat dicens; Miserere mei, et extrahe me ab hoc luto. Cumque manum extendisset, ut eum extraheret, iste manum quam extenderat, sub luto demersit. Cumque ille qui ad extrahendum venerat, recedere vellet, iste iterum ut erueretur, postulabat. Cumque ille secundo ad eruendum manum extenderet, iste sicut prius manum sub luto demersit. Cumque crebrius hoc faceret, ille iratus dixit: Cur petis ut eruaris, cum in tuo periculo persistere velis? Et quia interitum tuum diligis, posside quod elegisti. Similiter et isti Deum deprecantur assidue, ut a vitiis eruantur; et tamen ipsa vitia ita amplectuntur, ut ab eis nullo modo divelli possint. Ponamus ergo ante oculos, duos: unum doctum assidue orantem, psallentem, missas celebrantem: et tamen quibusdam vitiis subditum: alterum vero indoctum, idiotam, attamen fidelem, Deum timentem atque amantem, proximum diligentem, patientem, humilem. Quis horum tibi videtur Apostoli sententiam servasse, qua dicit: Sine intermissione orate (Ibid.); ille qui assidue orat, et quibusdam vitiis subjacet: an iste qui nescit orare, et tamen mundus est a vitiis, et operibus bonis deditus? Omnibus claret istius innocentiam atque bona opera magis exaudire Deum, quam illius voces, cujus vita quibusdam vitiis sordescit. Ille igitur sine intermissione orat, qui congruis temporibus mente et lingua Deum deprecatur, et in bonis operibus assiduus est. Qui quando dormit, aut aliquibus operibus humanae vitae necessariis est occupatus, opera ejus refulgent in conspectu Dei, et ipsa sunt intercessores ejus apud Deum, sicut ad Cornelium loquitur angelus, dicens: Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4).
Quid autem quatuor animalia indesinenter dicant, audiamus: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Ter sanctum Deum vocantes, demonstrant Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Quod autem dicunt: Dominus Deus omnipotens, a pluralitate transeuntes ad singularitatem, ostendunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse dominationis, unius deitatis, unius omnipotentiae. Sed quaerendum nobis est, si quatuor animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae designant; cur sanctam Trinitatem indesinenter invocare dicantur, cum sancti Dei aliquando in orationibus, aliquando in lectione, aliquando in praedicatione, aut diversis necessitatibus occupentur. Praedicatores ergo sancti dum fidem sanctae Trinitatis et mente retinent, et ore profitentur, dum opera fidei adimplent, dum eamdem fidem et opera fidei quibuscumque possunt, praedicant, dum etiam in orationibus et in gratiarum actionibus ipsum qui est trinus et unus Deus, exorant et laudant, dum secundum Apostolum, sive manducant, sive bibunt, omnia in nomine Domini Jesu Christi faciunt, Trinitatem sanctam indesinenter invocant (I Cor. X, 31). Quod autem sequitur: Qui erat, et qui est, et qui venturus est; jam superius dictum est.
(Vers. 9, 10.) Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum; procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. In hoc loco per quatuor animalia, quatuor libri Evangeliorum designantur: per viginti quatuor seniores, Patres novi Testamenti accipi possunt. Quatuor ergo animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum dant; quia doctrina Evangelii in universo orbe legitur et praedicatur, per quam gloria et honor et benedictio Patri et Filio et Spiritui sancto datur. Ad vocem igitur quatuor animalium, viginti quatuor seniores ceciderunt ante sedentem in throno, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, quia sancti Dei per universum orbem constituti audientes doctrinam Evangelii, humiliant se in conspectu Dei, ut cum ipso vivant in saecula saeculorum. Et mittebant coronas 518 suas ante thronum, dicentes. Per coronas opera bona fuisse designata superius diximus: sancti ergo coronas suas ante thronum mittunt, dum quidquid boni agunt, Deo tribuunt, non sibi, secundum Apostoli praeceptum: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17).
(Vers. 11.) Quid autem dicant, audiamus: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Superius dixit quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem Deo dedisse: hic autem viginti quatuor seniores dicunt gloriam et honorem et virtutem Deo accepisse, virtutem pro benedictione commutantes. Quid vero aliquis Deo dare potest, aut quid Deus ab aliquo accipere potest; cum ipse creaverit omnia; et sine quo nihil esse potest, et qui dicit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? Si enim sancti sine Deo nihil possunt facere, quid possunt dare illi? Igitur quia hominum talis est natura, ut nihil boni a se habere possint, nisi ab ipso accipiant, qui est summe bonus; dat Deus sanctis suis, unde ipsi eum remunerent. Regnum namque coelorum Deus promisit sanctis suis, attamen si pretium bonorum operum pro eo dederint: et quia electi hoc pretium non habent, nisi ab ipso accipiant; ipse dat pretium, unde ab ipso emant vitam aeternam. Dant itaque sancti gloriam Deo quando quidquid boni faciunt, eo studio faciunt ut glorificetur Deus per ipsos, sicut ipse dicit in Evangelio: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Nam et Joannes Petrum dicit morte sua Deum clarificasse (Joan. XXI, 19). Dant honorem, quando in omnibus quae agunt, honorem Dei quaerunt, non suum. Superius benedictio tertio loco ponitur, hic autem virtus: et quia sancti, dum magna faciunt, benedicuntur ab hominibus, convenit virtus cum benedictione. Sed quantum sancti pro magnis operibus quae faciunt, laudes hominum detestantur, liber Actuum apostolorum nobis indicat. Nam Petrus et Joannes cum claudum sanassent, et omnium oculi essent intendentes in eos, quasi sua virtute hoc fecerint, Petrus oculorum benedictiones devitans, dixit ad eos: Viri fratres, quid nos intuemini, quasi in nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob suscitavit Filium suum Jesum (Act. III, 12). Et in sequentibus: In cujus nomine astat hic coram vobis sanus. Similiter Paulus et Barnabas cum aegrotum in Lystris sanassent, et populi vellent eis sacrificare, sciderunt vestimenta sua, dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos homines sumus, similes vobis (Act. XIV, 14). Possumus et hoc de Christo intelligere, quem secundum humanitatem et gloriam, et honorem, et virtutem accepisse manifestum est.
Sequitur: Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Si hoc eo sensu intelligendum est, quo et illud: Qui fecit, quae futura sunt; omnes ergo creaturae erant in potestate et voluntate Dei, antequam crearentur: creata vero sunt eo tempore, quo disposuit Deus. Ipse igitur qui cuncta creavit ex nihilo, creare dignetur in nobis cor mundum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE TERTIA. Non inconvenienter post descriptam Ecclesiae formam apertio libri ponitur, per quam apertio divinarum Scripturarum designatur; quia postquam a sanctis apostolis caeterisque praedicatoribus Ecclesia in gentibus fundata est, libri veteris ac novi Testamenti secundum apostolicam fidem a sanctis doctoribus expositi sunt.
CAPUT V.-- (Vers. 1.) Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. De dextera et sigillis quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: liber vero scriptus intus et foris non solum vetus Testamentum, sed et novum significat, qui intus scriptus est secundum allegoriam, foris secundum historiam. Hic igitur liber vetus et novum Testamentum in se continet; quia spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil est aliud, quam novum Testamentum.
(Vers. 2.) Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna. Angelus fortis Patres veteris Testamenti significat, qui voce magna praedicaverunt; quia Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixerunt. Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Interrogatio angeli desiderium sanctorum significat; desiderabant enim sancti videre Christum in carne, et audire sermones ejus; eo quod scirent omnia mysteria veteris Testamenti ab eo esse revelanda, sicut ipse dixit discipulis suis; Amen dico vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24).
(Vers. 3.) Et nemo dignus inventus est neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum et solvere signacula ejus. Nullus namque Angelus coelum inhabitans, nullus justus in terra consistens, nullus etiam ex iis qui mortis debitum solverant, in mundo umquam apparuit, qui genus humanum de potestate diaboli redimeret, quae redemptio apertio est veteris Testamenti.
(Vers. 4.) Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Joannes in hoc loco personam gerit eorum, de quibus modo diximus, id est, Patrum veteris Testamenti; flebant enim sancti multum, eo quod mysteria Scripturarum sibi abscondita nullus esset qui eis manifestaret, nullusque esset qui genus humanum perditum de potestate diaboli erueret. Sed quaerendum nobis est, cur dicat hunc librum a nullo posse videri, cum superius dicat, quod eum in dextera sedentis super thronum viderit. Videbant namque antiqui Patres, quorum typum Joannes in hoc loco tenet, veteris Testamenti librum, et non videbant: videbant secundum litteram, et non videbant secundum spiritalem intelligentiam.
(Vers. 5.) Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Vicit leo de tribu Juda, 519 radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Videtur mihi eamdem significationem habere seniorem, quam et Joannem, quam etiam angelum fortem; significat enim Patres veteris Testamenti. Angelus namque fortis interrogat quis esset dignus aperire librum: Joannes flet, eo quod nullus dignus esset aperire librum: senior vero dicit, quod per Leonem, id est, per Christum, aperiendus esset liber. Per angelum igitur fortem hi designantur, qui desiderantes adventum Christi, interrogabant quo tempore venturus esset: Joannes vero eos significat qui flebant, eo quod tanto tempore tardaret: senior autem prophetas designat, qui dixerunt quo modo et quo tempore venturus esset. Per Leonem igitur de tribu Juda Christus intelligitur, qui ex tribu Juda, et progenie David ortus est. Leo autem propter fortitudinem vocatur; quia diabolum vicit, et electos suos ab ejus potestate eripuit. Vicit ergo Leo de tribu Juda, radix David, diabolum; ut aperiret librum et septem signacula ejus; quia liber non posset aperiri, nisi prius vinceretur diabolus, quae victoria apertio fuit veteris Testamenti. Quomodo septem signacula aperuerit, in sequentibus dicemus.
(Vers. 6.) Et vidi in medio throni et quatuor animalium, et seniorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per thronum et quatuor animalia et seniores una Ecclesia cum cunctis suis ordinibus designatur: Agnus vero non occisus, sed tamquam occisus visus est; quia mortem in transitu gustavit, et paulo post resurgens, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): qui cornua septem et oculos septem habuisse visus est. Quid sint autem septem oculi, ipse exponit cum subjungit: Qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per cornua vero saepe regna designantur. Videntur ergo mihi aliam significationem habere cornua, aliam oculi; per septem namque cornua omnes electi designantur, qui regnum Dei vocantur, quorum omnem multitudinem superius in septem partes divisimus. Ad primum igitur cornu electi qui ante diluvium fuerunt, pertinent: ad secundum vero ii qui post diluvium usque ad Legem fuerunt: ad tertium autem ii qui sub Lege fuerunt: ad quartum prophetae: ad quintum ii qui ex Judaeis crediderunt in Christum: ad sextum populus gentilis: ad septimum vero ii qui in fine mundi nascituri sunt, et cum Antichristo pugnaturi.
(Vers. 7.) Et venit, et accepit librum de dextera sedentis super thronum. Superius diximus per sedentem in throno Christum designatum fuisse: sed quia ipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me est et qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9 et seq.); in hoc loco sedens in throno Patrem designat: dextera vero Patris Filius est: Agnus autem hominem, quem Christus assumpsit, designat. Agnus ergo librum de dextera sedentis super thronum accepit; quia homo Christus a sua divinitate accepit, ut sacramenta divinarum Scripturarum reseraret.
(Vers. 8.) Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Quaerendum nobis est, quomodo ante reserationem sigillorum liber aperiri potuerit. Sed spiritualiter intelligendum est. Prophetae namque adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus aliquando per quasdam figuras; aliquando apertis vocibus praedixerunt: sed et patriarchae in suis actibus haec omnia praefiguraverunt. Christus vero quando ex Virgine natus est, quando passus est, et resurrexit, et in coelum ascendit, librum veteris Testamenti aperuit; quia quae ibi significabantur, opere implevit: postea vero ea quae in veteri Testamento obscura erant et in novo, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti aperuit. Quae apertio reseratio est sigillorum. Quod autem sequitur, quod quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, ad eosdem doctores Ecclesiae pertinet; quoties enim nativitatem, passionem, et resurrectionem Domini ad memoriam reducunt, et quibuscumque modis haec a sanctis patribus praefigurata, et a prophetis praedicta sunt, recolunt: quotiescumque haec quae in Evangelio obscure posita sunt, investigare non desinunt, toties eis liber signatus aperitur. Cadunt vero coram Agno, cum per meditationem divinarum Scripturarum considerantes immensam clementiam Dei, humiliant se in conspectu creatoris sui: et quanto se per humilitatem dejiciunt, tanto amplius in amorem ejus exardescunt; quia humilitas quae fit in conspectu Dei, nutrit amorem Dei. Per citharas autem quae animalia et seniores habuisse dicuntur, mortificatio carnis designatur, sicut dicit Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam, et caetera (Coloss. III, 5). Phialae vero aureae corda sunt sanctorum, spiritali sapientia repleta, quae odoramentis plena fuisse dicuntur. Quid sint autem odoramenta ipse exponit, cum subjungit: Quae sunt orationes sanctorum. Et ut haec odoramenta ad Deum ascendant, psalmista precatur, cum dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
(Vers. 9.) Et cantabant canticum novum dicentes. Populus novus canticum novum cantat: canticum novum canticum est Evangelii. Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus (Psal. CXL, 2). Hoc quod dicit, ad humanitatem ejus pertinet; nam secundum divinitatem nihil accipere potuit, quia omnia semper habuit. Cur autem dignus fuerit accipere librum, et solvere signacula ejus, subdendo manifestat: Quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et populo, et natione. Hic demonstrat ex omnibus gentibus Ecclesiam fuisse collectam; nam fuerunt quidam haeretici, qui hoc negaverunt.
(Vers. 10.) Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Si sancti Dei regnum Dei sunt, quomodo super terram, id est, sanctam Ecclesiam regnare dicuntur? Sancti ergo Dei regnum Dei sunt: quia in ipsis regnat Deus: et reges sunt; quia se et alios optime regere noverunt: qui etiam et sacerdotes dicuntur; quia semetipsos quotidie igne charitatis succensi, per compunctionem cordis et lacrymas Deo offerre consueverunt, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Sive sacerdotes Dei dicuntur, eo 520 quod membra sint summi Sacerdotis de quo dicit Psalmista: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4).
(Vers. 11, 12.) Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Per thronum, et quatuor animalia, et seniores universa Ecclesia cum suis doctoribus designatur: angeli vero, qui thronum, id est, Ecclesiam cinxisse visi sunt, angeli sunt qui ad custodiam Ecclesiae a Deo destinati sunt, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Nonne omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14)? Per maximum autem numerum eorum multitudo innumerabilis designatur qui Agnum magna voce benedicere dicuntur; quia ad quaecumque officia angeli explenda destinantur, a laudibus Dei numquam cessant: et sicut hic liber in septenario numero totus consistit, utique septem dona Spiritus sancti propheta in Christum requievisse dicit; ita et septem benedictiones in hoc loco ponuntur, quibus assidue Angeli Deum laudare dicuntur.
(Vers. 13.) Et omnem creaturam quae in coelo est, et quae in terra, et quae subtus terram, et quae sunt in mari, et quae in eo sunt, omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno. Per creaturam quae in coelo erat, angeli: per eam vero quae erat in terra, homines: per eam autem quae erat subtus terram, ii qui jam debitum mortis solverant, designantur. Quod vero dicit: Et quae sunt in mari, aquas maris intelligere debemus: per mare autem locum in quo aquae continentur. Quod vero subjungit: Et quae in eo sunt; pisces qui in aquis morantur, intelligere possumus. Sed si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes homines intelligere possumus; quomodo omnes homines Deum laudant, cum pagani et Judaei blasphematores Dei potius dicendi sint, quam laudatores? Invenimus etiam et quosdam flagitiosos, qui christiani vocantur, qui quamvis Deum laudare videantur, Deum non laudant; quia sicut dicit Scriptura: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV, 9). Et si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes animas debemus intelligere, quorum corpora in terra requiescunt; quomodo ii qui apud inferos cruciantur, Deum laudare credendi sunt? Sed per omnem creaturam, quae in terra, et quae subtus terram est, solos electos debemus intelligere: qui et in terra operibus et verbis Deum laudare non desistunt, et in coelis cum Domino positi, a laudibus ejus numquam cessant. Per mare vero Ecclesiam, per aquas maris multitudinem fidelium, per pisces qui in aquis commorantur, doctores Ecclesiae possumus intelligere. Sequitur benedictio, qua fideles Deum assidue benedicere dicuntur: Benedictio, honor, gloria et potestas Deo nostro in saecula saeculorum; benedicunt namque electi assidue Deum, cum verbis opera conjungunt.
(Vers. 14.) Et quatuor animalia dicebant: amen. Amen confirmatio sermonis est: quatuor igitur animalia dicunt, amen, cum sancti praedicatores optant assidue, ut auditores eorum in bonis operibus magis ac magis proficiant. Et viginti quatuor seniores ceciderunt et adoraverunt. Viginti quatuor seniores in hoc loco eamdem habent significationem quam et quatuor animalia: seniores ergo cadunt et adorant, cum praedicatores sancti, quanto amplius auditores suos vident in bonis operibus profecisse, tanto magis se humiliant in conspectu Dei, sicut dicit Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccle. III, 20). Sequitur sigillorum apertio, quae nonnisi ad apertionem divinarum Scripturarum pertinere credenda est. Nam et ea quae sub sigillorum apertionibus facta esse dicuntur, ad apertionem veteris ac novi Testamenti pertinent: et sicut omne corpus electorum ex septem partibus consistit, ita sunt et septem sigilla, quae unicuique parti conveniunt, ad demonstranda ea quae in divinis Scripturis obscure posita sunt, vel quid sanctorum patrum facta significent. Apertio igitur primi sigilli ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet: secundum vero sigillum ad patriarchas: tertium ad eos qui sub Lege fuerunt: quartum autem ad prophetas: tres vero apertiones, quae residuae sunt, ad novum Testamentum pertinent. Quinta apertio pertinet ad martyres: sexta ad Judaeorum dejectionem, et gentium vocationem: septima ad adventum Christi pertinet: et cur in septimo loco adventus Domini ponatur, in sequentibus dicemus. Sed quaerendum nobis est, cur per visionem quatuor equitum, apertio veteris Testamenti figuretur; eques namque ex parte equi, irrationabilis: ex parte vero praesidentis, rationabilis esse dignoscitur. Similiter et quaedam praecepta legalia ex parte litterae, irrationabilia: ex parte autem allegoriae, valde rationabilia esse comprobantur.
CAPUT VI.-- (Vers. 1.) Et vidi cum aperuisset Agnus unum de septem signaculis. Apertio primi signaculi, ut supra dictum est, ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet. Agnus igitur primum sigillum aperuit, quando ea quae ante diluvium gesta sunt, doctoribus Ecclesiae qualiter spiritualiter intelligerentur Spiritus sancti gratia patefecit. Et ut quid sit apertio sigillorum plenius manifestemus, de apertione singulorum sigillorum pauca dicamus. In Genesi scriptum est quod plantaverat Deus paradisum voluptatis, in quo posuit hominem, quem formaverat: qui diversis arboribus consitus esse describitur (Gen. II, 8). Per paradisum igitur Ecclesia: per arbores vero paradisi doctores Ecclesiae designantur. Et sicut arbores paradisi victum pomorum praebebant primis hominibus, ita et doctores Ecclesiae victum verborum divinorum animabus fidelium in Ecclesia constitutorum praebere non desistunt. De ligno autem vitae, et de ligno scientiae boni et mali superius diximus. Fons vero qui egrediebatur de medio paradisi, Evangelium significabat, qui in medio sanctae Ecclesiae exoritur. Qui inde in quatuor capita dividebatur; quia doctrina Evangelii in quatuor libros dividitur, et circuit omnes terminos terrae.
Nam et Adam Christum figuravit, Eva vero Ecclesiam: et sicut Eva ex latere viri dormientis facta est, ita et Ecclesia ex latere Christi in cruce pendentis fabricata est; quia ejus sanguine redempta et mundata est 521 a sordibus. Duo filii nati sunt Adae, Cain et Abel: Cain populum Judaeorum: Abel vero Christum significavit. Obtulit Cain de fructibus terrae munera Domino; quia populus Judaeorum qui terrenus erat, terrena munera offerebat, id est, primitias, decimas, sacrificia, et caetera quae in Lege jubebantur: Abel vero obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum. Primogeniti gregis sunt apostoli, quos primos genuit Ecclesia, et ex quibus Ecclesia nata est: adeps vero fides est apostolorum. Obtulit igitur Abel de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum; quia Christus apostolos, quos de mundo elegerat, fidemque illorum Deo Patri obtulit. Cain invidia ductus, eo quod respexisset Dominus ad Abel, et ad munera ejus, interfecit eum: similiter et Judaei videntes signa, quae sua et Patris virtute Christus operabatur, interfecerunt eum, qui frater illorum erat secundum carnem. Maledixit Deus Cain, eo quod interfecisset Abel fratrem suum: dixitque ei quod vagus et profugus esset super terram. Similiter et Judaei non solum a Deo, sed a semetipsis maledicti sunt, quando dixerunt de Christo: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Suntque vagi et profugi super terram; quia propriam sedem nullam habentes, per universas gentes vagantur. De apertione igitur primi sigilli tantum dixisse sufficiat.
Audivi unum ex quatuor animalibus, dicens: Veni, et vide. Eamdem significationem habet primum animal, quam et secundum, et tertium, et quartum; significant enim doctores Ecclesiae. Quod autem dicit: Veni et vide, ad intelligentiam spiritualem nos provocat, ac si diceret: Veni non passibus corporis, sed passibus mentis; et intellige spiritualiter ea, quae primo tempore historialiter facta legisti.
(Vers. 2.) Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Equus albus justos qui ante diluvium fuerunt, designat, qui propter innocentiam albi dicuntur. Sessor vero equi Dominus est, qui sanctis suis aeternaliter praesidet. Per arcum autem, qui procul sagittas a se mittit et vulnerat, vindicta Domini potest designari; qua et primos homines propter inobedientiae culpam damnavit, et Cain propter fratricidii reatum septuplum punivit. Per coronam nihilominus, sicut et per equum album justi qui ante diluvium fuerunt, designantur. Exivit vero vincens, ut vinceret, quando statuit ut per aquas diluvii omnis multitudo reproborum deleretur.
(Vers. 3, 4.) Et cum aperuisset sigillum secundum. Secundi sigilli apertio ad arcae fabricam, et ad justos qui ante Legem fuerunt, pertinet. Ad demonstrandam ergo secundi sigilli apertionem pauca de his loquamur. In Genesi scriptum est quia dixit Deus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam. Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius (Gen. VI, 14, 15). Arca Ecclesiam: Noe vero fabricator arcae Christum fabricatorem Ecclesiae figurabat. Quae arca ex lignis laevigatis facta fuisse describitur: per ligna laevigata, quae et aquas prohibuerunt, et vitam omnibus animalibus intra se constitutis servaverunt, doctores Ecclesiae designantur, qui et doctrina et scriptis suis aquas diversorum errorum ab ingressu Ecclesiae prohibent, et vitam iis qui intra Ecclesiam sunt, sua doctrina et exemplis servant: quae laevigata esse dicuntur, id est, ab omni asperitate vitiorum emundata. Per mansiunculas vero, quae in arca fieri jussae sunt, diversi ordines in Ecclesia designantur; alius enim in conjugali ordine, alius in continenti, alius in monachico, alius in sacerdotali, dum Deo servire student, quasi in diversis mansionibus habitant. Per bitumen autem, quo lita fuisse dicitur, divina Scriptura designatur. Tabulae ergo ex quibus arca facta est, quas doctores Ecclesiae significasse diximus, bitumine intrinsecus et extrinsecus litae sunt; quia doctores Ecclesiae intrinsecus liti sunt per sapientiam, doctrinamque divinarum Scripturarum, et extrinsecus per opera virtutum.
Trecentorum autem cubitorum longitudino arcae fuisse describitur, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Per longitudinem igitur arcae fides, per latitudinem charitas, per altitudinem spes figuratur. Longitudo ergo arcae in trecentos cubitos extenditur; quia fides nostra in confessione sanctae Trinitatis consistit: centenarius vero perfectus est numerus. In trecentos ergo cubitos fides nostra praesignata est; quia aequam perfectionem habet Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus (Athan. Symbol.).
Latitudo nihilominus ejus in quinquaginta cubitos dilatatur; quia fides per dilectionem operatur. Sed non inconvenienter per quinquaginta cubitos latitudinis charitas figuratur; septies enim septem quadraginta novem faciunt: quod si unum huic numero addideris, quinquaginta invenies. Dilectio ergo proximi non inconvenienter in septenario numero comprehenditur; quia sine septem virtutibus perfici non potest. In septem vero septenos unusquisque fidelis dilectionem proximi extendit, dum quibuscumque modis necessitates aut adversitates proximis evenire possunt, eisdem modis et ipse ad superveniendum paratus existit: verbi gratia, dum esurienti, nudo, hospiti, egenti, in carcere posito, quae sunt necessaria ministrat: dum dolentem consolatur, dum iracundum verbo temperat, dum odium in corde gerentem pacificat, discordantesque ad pacem reducit: dum eum qui in peccatis jacet, ad poenitentiam provocat: dum ad vitam aeternam quoscumque potest, secum trahere studet: et ut breviter dicam, quibus modis vult ut ei salubriter ab alio subveniatur, eisdem et ipse quibuscumque potest, subvenire paratus est. Ad septem autem septenos si unum adjungas, quinquaginta fiunt: similiter et ad dilectionem proximi, si unius Dei dilectionem adjungas, tota charitas integra atque perfecta in te efficitur.
Altitudo vero arcae in triginta cubitos exaltata est, quia ille utilem spem possidet, qui a fide sanctae Trinitatis, sicut nobis ab apostolis tradita est, atque caeteris documentis, neque opere, neque credulitate discordat. Qui enim spem sine recta fide de vita aeterna possidenda sibi usurpat, sine dubio semet ipsum decipit; quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Altitudo itaque arcae a magna longitudine 522 et latitudine exoriebatur, et in cubito sursum consummabatur; quia charitas quae ex fide nascitur, in magna latitudine erga proximorum curam semet ipsam extendit. Sursum vero in cubito consummatur; quia omnis spes fidelium atque desiderium ad unius Dei visionem tendit.
Quod autem Noe ad jussionem Domini ex omnibus animantibus mundis et immundis masculos et feminas introduxit in arcam (Gen. VII, 8), significat quod mali et boni in Ecclesiam introducerentur. Sed de mundis septena, et septena: de immundis vero bina et bina, masculus et femina in arcam introierunt; per munda namque animalia electi, per immunda vero reprobi designantur. Munda itaque animalia in septimo numero ponuntur; quia illi soli electi sunt, qui per gratiam Spiritus sancti ab operatione donorum ejusdem Spiritus sancti alieni non sunt: reprobi vero in secundo numero ponuntur; quia solo corpore et anima in Ecclesia consistunt, mente vero extra Ecclesiam sunt.
In sequentibus quoque scriptum est: Quia aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat, dimisit corvum, qui egrediebatur et non regrediebatur, donec siccarentur aquae super terram (Gen. VIII, 6). Per corvum avem nigerrimam Judaei infidelitate tenebrosi designantur. Noe igitur de arca corvum emisit; quia Dominus noster Jesus Christus a consortio sanctae Ecclesiae populum Judaeorum separavit. Post corvum emisit columbam, quae cum non invenisset, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Secundo emisit columbam ex arca, quae venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Tertio emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. Per columbam saepe Spiritus sanctus figuratur, eo quod in columbae specie super Dominum descenderit (Luc. III, 22).
Sed quaerendum nobis est quid significet trina emissio columbae et bina reversio. Tres emissiones tria tempora significant: primum ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub gratia. In hoc vero loco Noe Deum, arca autem coelestem Dei habitationem designat. Noe primo columbam ex arca emisit; quia Deus omnipotens sanctis viris, qui ante Legem fuerunt, gratiam Spiritus sancti dedit: et qui Legem non habebant, divina praecepta quae postea data sunt, per donum Spiritus sancti impleverunt. Sed columba non invenit ubi pes ejus requiesceret; quia non solum caeterae gentes, sed et ipsi Judaei in Aegypto positi in tantum culturam Dei reliquerunt, ut eo tempore quo Moyses natus est, pene nullus inveniretur in quem Spiritus sanctus habitare dignaretur: et quodammodo gratia Spiritus sancti ad eum rediit, a quo missa est, cum homines peccatores deseruit.
Secundo emisit Noe columbam ex arca; quia Deus gratiam Spiritus sancti hominibus Legem puro corde servantibus dedit. Vespere autem quo columba ad Noe rediit, tempus quo Christus natus est, designat. De hoc tempore Dominus dicit in Evangelio: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16); quia postquam Evangelium coepit praedicari, circumcisio et multae observationes legales nihil profuerunt. Quamdiu Legis observatio Deo placuit, tamdiu homines Legem servantes Spiritus sancti gratia comitavit: et sicut columba ad vesperam ad Noe rediit, ita et Spiritus sancti gratia Judaeos infideles deserens, quodammodo ad eum a quo fuerat missa, reversa est. Per ramum vero olivae Legem possumus intelligere, vel accipere: per folia autem virentia, eos qui per Legem salvi facti sunt. Columba igitur ramum olivae cum virentibus foliis in ore suo detulit, cum Spiritus sancti gratia eos, quos per Legem salvaverat, quodammodo Deo obtulit.
Tertio Noe columbam ex arca emisit, quando fidem Evangelii servantibus gratiam Spiritus sancti dedit. Quae non est reversa ultra ad eum; quia fides Evangelii tamdiu cum electis manebit, usque dum veniente Domino ad judicium, electi qui in hoc mundo invenientur, rapientur coram Domino in aera, et sic semper cum Domino erunt (I Thess. IV, 16).
Ad demonstrandam vero apertius secundi sigilli apertionem, de tribus patriarchis pauca dicamus. In Genesi scriptum est, quia tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offeres eum ibi in holocaustum super unum montium, quem dixero tibi (Gen. XXII, 2). Abraham vero de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Abraham Christum secundum divinitatem: Isaac autem hominem, quem Christus assumpsit, designat: per asinum vero apostoli designantur. Abraham igitur de nocte surrexit; quia Filius Dei, mundo in tenebris ignorantiae posito, ex Maria Virgine nasci dignatus est: stravit asinum suum, quando apostolis suis mandata Evangelii tradidit: per duos vero juvenes duo praecepta charitatis designantur. Duos juvenes secum duxit; quia duo praecepta charitatis discipulis suis arctius et frequentius tradidit: duxit et Filium suum, quia hominem quem assumpsit, ad moriendum pro genere humano tradidit, sicut ipse dixit in Evangelio discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget (Luc. XVIII, 32 et seq.).
Die autem tertia elevatis oculis, vidit locum procul. Tres dies tres decades annorum, terque binos menses designant, quo spatio temporum Christus in mundo conversatus dicitur. Locus vero Hierusalem designabat, in qua passus est Christus. Sed cur locum se procul vidisse dixit, cum quotidie in templo praedicaret; quia quamvis Judaei prope essent corpore, propter incredulitatem tamen longe ab illo recesserant.
Dixitque Abraham pueris suis: Exspectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos (Gen. XXII, 5). Similiter et Christus exspectare discipulos suos jussit, usque dum resurgens reverteretur ad eos, cum diceret: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32). Et cum comprehenderetur, dixit Judaeis: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8).
Tulit igitur Abraham ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Diximus superius per ligna peccata nostra fuisse designata: ligna ergo Isaac 523 portavit; quia peccata nostra Christus pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui justitiae vivamus. Per manus vero Abrahae potestas Domini nostri Jesu Christi intelligitur; in ejus namque potestate fuit ut moreretur, et ut non moreretur, si vellet, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Per ignem autem passio, per gladium ejus mors intelligitur.
Cum venisset ad locum, aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum. Per altare crux intelligitur: crucem ergo Filius Dei aedificavit, in qua homo quem assumpserat, immolaretur; quia ipso permittente factum est. Super altare vero ligna composuit, et super ligna posuit Isaac filium suum colligatum; illud namque quod suffocare volumus, nobismet ipsis supponimus, ut pondere nostro suffocetur, et pereat: similiter et Redemptor noster ligna, id est, peccata nostra in cruce pendens sibi supposuit; ut pondere suo atque virtute suffocarentur ac delerentur. Vincula autem Isaac afflictionem Domini in cruce designaverunt. Ea vero quae angelus ad Abraham locutus est, ad hanc expositionem non pertinent.
Levavit Abraham oculos, viditque arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Aries Christum signavit: per duo cornua duo praecepta charitatis designantur: per vepres Judaei. Christus igitur inter vepres haerebat cornibus; quia Judaeos ut fratres diligens, et sciens quia gentium vocatio Judaeorum esset perditio; noluit primo fidem Evangelii gentibus tradere, sed mittens ad praedicandum discipulos suos, praecepit eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed ite potius ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5). Et mulieri Chananaeae dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24); et iterum: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Ibid., 26).
Abraham autem a vepribus arietem abstraxit, atque in holocaustum pro filio obtulit; quia Pater Filium, et ipse Filius semet ipsum ab amore impiorum Judaeorum separavit, atque hominem quem assumpsit, pro salute humani generis in holocaustum obtulit.
De eodem vero Isaac scriptum est, quia habuit duos filios, Esau et Jacob. Esau venator fuit, et homo agricola: Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Per Esau populus Hebraicus, per Jacob vero populus gentium designatur. Isaac autem utriusque genitor typum Domini tenuit, qui utrumque populum, et illum per Legem, et istum per fidem filios sibi fecit. Esau agricola erat; quia Judaeorum populus pro terrenis commodis Deo serviebat. Non enim dictum est ad illos: Si pauperes fueritis spiritu, si mites, si pacifici, si misericordes, si persecutiones pro nomine meo sustinueritis; beati eritis, et merces vestra copiosa erit in coelis: sed dictum est ad illos: Si custodieritis mandata mea, et judicia mea servaveritis, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra proferet germen suum, et pomis arbores replebuntur, et caetera quae ad delicias saeculi pertinent (Levit. XXVI, 3). Fuit etiam Esau venator, quia per effusionem sanguinum arietum, hircorum atque vitulorum Deum placare consueverat: Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis; quia electi ex gentibus sola fide, bonaque voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula vero sive diversas Ecclesias, in quibus per universum orbem una Ecclesia catholica divisa est, sive diversos ordines possumus intelligere.
Isaac diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: sed Rebecca diligebat Jacob. Isaac, sicut diximus, in hoc loco typum Domini tenet: per Rebeccam autem praescientiam Dei possumus intelligere. Isaac igitur diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur; quia Deus diligebat populum Judaeorum, eo quod assiduis eorum oblationibus placaretur: mater vero diligebat Jacob, quia sciens Deus populum gentium multo meliorem fore, quam populum Judaeorum, per praescientiae suae gratiam multo amplius eum diligebat. Esau cum in venatione moraretur, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet, quatenus ab illo benediceretur, mater Jacob ad percipiendam benedictionem patri applicuit; quia cum populus Judaeorum observationibus legalibus deditus esset, atque ad fidem Christi percipiendam tardius occurreret; mater gratia populum gentium, eo quod fidem Christi cum aviditate suscepisset, ad percipiendam benedictionem, quae Judaeis debebatur, Deo obtulit. Qualiter autem ipse populus gentium hoc benedictionis donum promeruit, testantur opera Jacob per significationem, quae pro benedictione percipienda egisse describitur.
Dixit igitur Rebecca filio suo Jacob: Affer mihi duos haedos optimos, et faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur; et benedicet tibi coram Domino, antequam moriatur (Gen. XXVII, 9). Abiit et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius, et vestibus Esau, quas apud se habebat domi, induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit, deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit. Per duos haedos confessionem peccatorum populi gentilis, et poenitentiam, possumus intelligere. Duos ergo haedos optimos Jacob matri obtulit; quia per confessionem peccatorum et poenitentiam, quae via est ad fidem euntibus, populus gentilis ad eamdem fidem percipiendam properavit. Qui haedi optimi dicuntur fuisse; quia valde acceptabilis Deo est poenitentia peccatoris cum abrenuntiatione vitiorum, sicut ipse Dominus noster dicit in Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7); per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta vero novem justos Judaeos intelligi volens. Qui justi ideo dicuntur, quia propter observationem Legis justos se falso putabant; nam ad eosdem justos Dominus loquitur, dicens: Vae qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra (Luc. XVI, 15). Qui in imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19).
Per escas autem delectabiles, quae Isaac ad sumendum ex duobus 524 haedis praeparatae sunt, poenitentiae opera debemus intelligere. De iis escis loquitur Joannes Baptista, dicens: Facile fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8). Per vestes vero valde bonas, quas Esau, id est, Judaei domi reliquerant, optima praecepta Legis possumus accipere, ut est illud, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5); et multa alia, sine quibus nullus justus esse potest. Hae sunt optimae vestes, quas Judaei domi, id est, in veteri Testamento reliquerant, eo quod ea observare nollent: iis populus gentilis indutus et ornatus, ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum perrexit. Cum cibis autem et panes detulit. Per panem saepe verbum Dei designatur, quia ille congruenter ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum pergit, qui et alios quoscumque potest, ad bona opera agenda admonere non desinit.
Sed et illud nobis quaerendum est, cur mater pellibus haedinis manus Jacob et colli nuda protexerit. Pellis namque cum ab haedo subtrabitur, caro apparet; unde delectabiles cibi confici possunt: similiter et ab unoquoque peccatore cum vitia detrahuntur, bona naturae cum ratione apparent, quae si fide decoquantur, delectabiles cibi ex bono naturae Deo praeparantur. Per collum igitur, eo quod in collo saepe superbia appareat, possumus elationem mentis intelligere: per manus vero opera designantur. Collum ergo unusquisque fidelis pellibus haedinis circumdat, cum ad mentis elationem deponendam, et humilitatis suae custodiam peccata praeterita ante oculos mentis revocare non desinit. Manus circumdat, cum ne in bonis operibus extollatur, peccata praeterita ante oculos mentis saepe reducit.
Postquam Isaac cibum sumpsit, obtulit ei Jacob etiam vinum. Si per cibum activae vitae opera designantur, possumus per vinum, quod mentes hominum alienat, contemplativam vitam accipere, quae ab amore saeculi mentes quorumdam electorum insensibiles reddit. Cibo igitur potuque sumpto, Isaac Jacob benedixit; quia illi benedictionem coelestis patriae a Deo percipiunt, qui eum usque ad finem vitae suae bonis operibus placare student.
Idem vero Jacob cum fugeret Esau fratrem suum, venit ad quemdam locum: cumque supposuisset capiti suo lapidem, dormivit illic; viditque in somnis scalam ad caput suum a terra usque ad coelum erectam, et Dominum innixum scalae, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Gen. XXVIII, 12). Per lapidem Christus intelligitur, fundamentum vero nostrum Christus est, de quo Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 12). Caput igitur super lapidem ponimus, si ex bonis operibus parietem nostrum super Christum aedificamus.
Concordat huic sensui visio scalae; duo namque ligna scalae majora, quae sunt ex utraque parte, atque ab inferioribus ad superiora eriguntur, duo praecepta charitatis designant. Per gradus vero qui in transversum ex utraque parte illis duobus lignis inseruntur, caeterae virtutes designantur. Et sicut duo ligna nisi a gradibus, et gradus nisi a duobus lignis contineri non possunt: ita et charitas sine caeteris virtutibus, et caeterae virtutes sine charitate esse non possunt. Et quemadmodum diversi gradus nisi in duobus lignis majoribus ex utraque parte inserantur, ascensum hominibus praebere non possunt: ita et caeterae virtutes, nisi ex dilectione Dei et dilectione proximi nascantur, ad coelum ire volentibus ascensum praebere non possunt, sicut dicit Joannes apostolus: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Et sicut scala ex una parte terram, ex altera coelum tangere visa est: ita et charitas ab inferioribus proximis, a superioribus vero Deo conjungitur. Unde et angeli Dei per eam ascendentes et descendentes monstrati sunt; quia sanctos Dei, qui per angelos designantur, aliquando amor Dei per contemplationis gratiam ad excelsa sublevat, aliquando amor et cura proximorum ad inferiora reducit. Dominum autem innixum scalae vidit; quia quicumque per iter virtutum ad Dominum conscendere satagunt, postquam viam sui itineris finierunt, Dominum omnium bonorum auctorem, praemiorumque largitorem inveniunt, cum quo sine fine gaudebunt.
Cum vero idem Jacob reverteretur de Mesopotamia Syriae, venissetque ad Jordanem, transductis omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Cumque videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit, dixitque ei: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. At ille respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et ait illi: Quo vocaris nomine? Respondit ei: Jacob. At ille dixit: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 26). Per Jacob hoc in loco quilibet peccator et poenitens designatur. Quod vero angelus cum Jacob in figura Domini luctabatur, et ille cum angelo, illud significat quod Dominus dicit in Evangelio: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Qui sunt autem violenti, nisi peccatores et poenitentes? Qui cum se vident pro sceleribus suis mortis perpetuae esse reos, tamdiu januam paradisi precibus pulsant, usque dum eis aditus regni coelestis aperiatur. Jacob ergo cum Domino luctatur quando quilibet peccator pertimescens poenas ignis aeterni, tamdiu in precibus persistit, usque dum ei misericordia divina succurrat, sicut sequentia manifestant.
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Et quia libido ex femore nascitur, per nervum femoris, voluptates carnales intelligi possunt. Nervum igitur femoris peccatoris Dominus tetigit, cum omnia desideria carnalia, ex quibus peccata oriuntur, exstinxit; quia fieri non potest, ut a peccatis abstineamus, quamdiu in voluptatibus carnalibus resoluti jacemus. Dixit igitur angelus ei, videlicet ille qui in persona Domini cum eo luctabatur: Dimitte me, jam enim ascendit aurora (Gen. XXXII, 26); ac si dixisset: Desine jam pro timore ignis aeterni flere; quia jam tranquillitas, vitiis exstinctis, rediit, quae te in perditionis foveam demerserant.
Et quia non satis prodest mala deserere, nisi bona agere studeamus, sequitur: Dixitque Jacob: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi, 525 id est, a precibus non cessabo, nisi me virtutibus ditaveris; ut qui usque modo secundum carnem vixi, amodo secundum spiritum vivam. Dixitque ei: Quod est nomen tuum? Respondit ei, Jacob; dixitque ei: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, id est: Non vocaberis ultra supplantator vitiorum, sed vocaberis vir videns Deum: et qui ante flebas, ne in infernum demergereris, nunc flebis, eo quod aliquo tempore a visione omnipotentis Dei elongeris, dicens cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)!
Idem etiam Jacob post luctationem quam cum Angelo gessit, uno pede claudicasse dicitur: qui vero claudicat, super sanum pedem totus innititur, altero paulisper terram tangens. Duo igitur pedes duorum alimentorum genera designant; sunt namque alimenta corporis, sunt et animae. Alimenta corporis sunt cibi, potus, vestimenta: alimenta vero animae sunt Dei verbum, opera bona. Unusquisque igitur fidelis si uno pede paulisper terram tangit, super alterum totus innititur; quia iis quae sunt mundi tantummodo ad necessitates corporis sublevandas utitur, sicut dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, iis contenti simus (I Tim. VI, 8). In ea vero quae ad salutem animae pertinent, totus incumbit; ne aliquando a via Dei, quae salus animae est, deviet. Ad apertionem secundi sigilli demonstrandam pauca de multis diximus, nunc ordinem persequamur.
Sequitur: Audivi secundum animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritualiter, quae a patriarchis facta cognovisti. Et ecce equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant. Et datus est illi gladius magnus. Per equum rufum justi, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, designantur. Et quia rufus color aureo colori parumper appropinquat, veluti si aureo colori sanguineum admisceas; non incongrue sancti viri, qui ante Legem fuerunt, huic colori comparantur; eo quod et sapientia claruerint, quae per aurum figuratur, et in persecutionibus et adversis constantes fuerint, quae per sanguinem figurantur. Sessor vero hujus equi Dominus est, qui in sanctis suis habitat. Huic sessori datum est ut pacem sumeret de terra. Si pax bona est a Deo, de terra quomodo sumpta est? Sed est pax bona, et est pax mala. Pacem malam filii Dei ante diluvium cum filiis hominum habuerunt, quando filias eorum acceperunt, et suas eis dederunt (Gen. VI, 1); ideoque cum illis aquis diluvii deleti sunt. Sed et filiis Israel praecepit Dominus ut foedus non inirent cum Chananaeis, neque filias eorum acciperent, nec filias suas illis darent (Exod. XXIII, 32). Nam de pace bona et mala Psalmista loquitur, dicens: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII, 27). Hanc ergo pacem Deus de terra sumpsit, quando justos homines ab impiis separavit mente, non corpore. Et ut invicem se interficiant. A quibus pax ablata est, consequens est, ut alius ab alio interficiatur; nam saepe justi injustos, et injusti justos interficiunt, sicut Aram frater Abrahae secundum traditionem Judaeorum in igne Chaldaeorum, eo quod ignem adorare noluerit, mortuus est: sicut Abraham quatuor reges pro suis impietatibus cum exercitibus interfecit: sicut filii Jacob qui pro stupro sororis omnes Sichimitas interfecerunt. Per gladium autem magnum aquas diluvii accipere possumus, quibus omnis mundus deletus est. Possumus etiam per gladium magnum exterminium quinque civitatum intelligere, quarum habitatores igne et sulphure perierunt, eorumque terram, quae cum ipsis in abyssum demersa est.
Et cum aperuisset sigillum tertium. Sigilli tertii apertio ad Legem et ad eos qui sub Lege fuerunt pertinet. Ad demonstrandum ergo tertii sigilli apertionem, placuit ut pauca de Moyse, et de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. In Exodo scriptum est quod cum natus esset Moyses, absconditus est mensibus tribus a parentibus suis; postea vero fecit ei mater fiscellam scirpeam, et livit eam bitumine ac pice, et posito intus infante, posuit eum in carecto ripae fluminis (Exod. II, 1 et seq.). Moyses Christum figurabat: per menses autem tres quibus absconditus est Moyses, tria tempora designantur: unum ante diluvium: secundum post diluvium usque ad Moysen: tertium a Moyse usque ad adventum Domini. In his tribus temporibus homines adventus Christi secundum carnem latuit; a perfectis tamen praedictus est. Per fiscellam vero scirpeam beata virgo Maria designata est: mater ergo fiscellam scirpeam, in qua Moyses poneretur, praeparavit; quia sapientia Dei, quae est Filius Dei, beatam et gloriosam Mariam semper virginem elegit, in cujus intemerato utero hominem, cui per unitatem personae conjungeretur, formaret. Per bitumen vero quod ab aquis solvi non potest, virginitatem beatae Mariae, quae nullo aestu carnali violari potuit, intelligere possumus: per picem autem, quae custos est vini, humilitatem custodem caeterarum virtutum. De qua ipsa loquitur dicens: Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 48). Per flumen vero mundus: per carectum in quo Moyses positus est, Judaei designantur; nam in sequentibus in papyrione a filia Pharaonis inventus fuisse legitur. Eamdem significationem habet carectum in hoc loco, quam et papyrus; nam carectum manus attrectantium vulnerare solet, ex papyro autem antiquitus libri conficiebantur. Per carectum ergo Judaei designantur, qui prophetas, medicos videlicet spiritales, qui vulnera eorum sanare cupiebant, interfecerunt. Iidem etiam et per papyrum designantur, eo quod in scripturis sibi a Deo traditis gloriarentur, quas legebant, et non custodiebant. Filia vero Pharaonis videlicet diaboli populum ex gentibus figuravit. Filia ergo Pharaonis Moysen a papyrione sustulit (Exod. II, 5); quia Ecclesia ex gentibus fidem Christi suscipiens, eumdem Christum a Judaeis credere nolentibus abstulit.
Postea cum idem Moyses oves Jethro cognati sui pasceret, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur (Exod. III, 2). Possumus per rubum qui flammas ex se producebat, et non comburebatur, beatam virginem Mariam intelligere, quae Filium Dei ex suo utero protulit, et virginitatem non amisit: sed propter ea quae sequuntur, per rubum Christum esse intelligendum 526 existimo, secundum quod homo est. Flamma vero rubi ejus divinitatem figuravit. Rubus ergo ardebat, et non comburebatur; quia Filius Dei hominem assumens, sicut ejus divinitas non est mutata in humanitatem, ut amitteret quod erat; sic nec ejus humanitas per divinitatem ardens, non est absumpta ita a divinitate, ut amitteret humanitatem: sed ex duabus substantiis humanitatis atque deitatis unus Christus permansit et permanet, sicut scriptum est: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Athanas. in Symb.).
Locutusque est Dominus ad Moysen de medio flammae rubi: Ne appropies huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas filios Israel de terra Aegypti (Exod. III, 5, et seq.). Et post pauca: Dixitque Moyses ad Dominum: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto (Ibid., 11)? Et in sequentibus de filiis Israel loquitur ad Dominum, dicens: Non audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus (Exod. IV, 1); et iterum: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Ibid., 13). Haec verba demonstrant Moysen invitum obedisse mandatis Domini; ut educeret filios Israel de terra Aegypti: sed quaerendum nobis est, cur tantus vir Domini praeceptum invitus exsecutus sit. Verum hanc ejus pertinaciam spiritaliter intelligere debemus; dicit enim Apostolus: Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Per Moysen igitur in hoc loco apostoli designantur; in initio namque praedicationis evangelicae apostoli scientes electionem gentium reprobationem esse Judaeorum, nolebant gentibus doctrinam Evangelii tradere, ut de potestate diaboli eruerentur. Unde et Dominus in visione quadrupedum atque reptilium Petrum, cur gentes despiceret, reprehendit dicens: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15). Ad hunc igitur sensum pertinet illud, quod Dominus dixit ad Moysen: Ne appropinques huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5), ac si alicui ex magnis apostolis Dominus dixisset: Quamvis mortuos suscites, quamvis umbra corporis tui aegrotos sanes; in nullo tamen te mihi comparare audeas: quia magna quae agis, non sunt de te, sed ego operor per te. Calceamenta autem pedes muniunt, ne terram tangant: per terram vero gentes designantur. Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis; id est, aufer odium et despectionem gentium de corde tuo. Locus enim in quo stas, terra sancta est: id est, mundus in quo habitas, meo sanguine redemptus est.
Et in sequentibus dixit Dominus ad Moysen: Quid est quod tenes in manu tua? At ille dixit: Virga. Ait illi: Projice eam in terram. Quam cum projecisset, versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses, dixitque ei Dominus: Apprehende caudam ejus; quam cum apprehendisset, versa est in virgam (Exod. IV, 2). Per virgam Judaei designantur. Moyses virgam in manu tenebat, quia apostoli populum Judaeorum per amorem in corde tenebant, totaque virtute laborabant ut eos per doctrinam suae praedicationis ad salutem perducerent. Projecit Moyses virgam de manu, quia apostoli videntes Judaeos in Christum nullo modo velle credere, amorem eorum a cordibus suis projecerunt. Per colubrum vero diabolus designatur. Versa est igitur virga in colubrum, quia Judaei ex praedicatione apostolorum deteriores effecti, qui ante dicebantur populus Dei, facti sunt filii et membra diaboli. Fugit Moyses, quia apostoli, relictis Judaeis, transierunt ad gentes. Per caudam vero, quae finis est corporis, Judaei qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Moyses igitur caudam serpentis apprehendit, atque in virgam versa est; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos quodammodo apprehendent; cum per eorum doctrinam ad fidem Christi convertentur, atque ex filiis diaboli efficientur filii Dei.
Nam et illud, quod praecipiente Domino, Moyses manum in sinum misit, et leprosam retraxit, et iterum misit, et sana effecta est; eamdem significationem habet: per manum namque Moysi Judaei designantur. Manum Moyses in sinum misit; quia Apostoli Judaeorum salutem desiderantes, eis doctrinam fidei praedicare non cessabant. Moyses manum retraxit, et leprosam invenit; quia Judaei ex praedicatione apostolorum multo pejores effecti, in pessimam lepram incredulitatis atque blasphemiarum delapsi sunt. Moyses iterum manum in sinum misit, et sanam retraxit; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos in sinum recipient, cum eis fidem Christi praedicabunt, eosque ad sanitatem, quam amiserant, reducent.
In sequentibus quoque scriptum est, quod cum reverteretur Moyses in Aegyptum, occurrit ei Dominus, et volebat interficere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui, tetigitque pedes ejus, et dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es (Exod. IV, 25). Et dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem. Si Dominus occidere voluit Moysen, quare non fecit quod voluit, cum Psalmista dicat: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit (Psal. CXXXIV, 6). Sed voluntas saepe pro comminatione ponitur: comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod incircumcisum filium ferret, sicut ad Abraham loquitur, dicens: Omnis anima ex vobis quae circumcisa non fuerit, peribit de populis suis (Gen. XVII, 14). Sed ista praetermittentes, ad spiritalem intelligentiam recurramus. Moyses in hoc loco eos qui ex gentibus crediderunt, designat; in initio namque fidei apostoli et caeteri praedicatores considerantes imbecillitatem gentium fidem Christi suscipientium, noluerunt eis austeriora Christi praecepta primum tradere; ne forte territi non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere. Haec ita esse apostolus Paulus demonstrat, qui eis qui ex gentibus crediderant, per epistolam loquitur, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, et non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2). Sed et apostoli eis, qui apud Antiochiam in Christum crediderant, mandaverunt dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut 527 abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine. Comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod carnem praeputii filii sui circumcidere dissimularet: quia credentibus ex gentibus, eo quod tepidi essent in charitate, Dominus mortem comminatus est; cum eis praecepta Evangelii sui anteposuit, ubi scriptum est: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui vadunt per eam. Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem; et multi sunt, qui vadunt per eam (Matth. VII, 14); et iterum: Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Luc. XIV, 27); et multa alia quae de resecatione vitiorum in Evangelio, et in dictis apostolicis inveniuntur.
Per petram vero Christus intelligitur, acumen autem petrae dura praecepta Evangelii. Tulit igitur Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui; quia Ecclesia cernens filios suos nullo modo posse perfectam consequi salutem, nisi omnia desideria carnalia ab eorum corporibus exstirparet, tulit austeriora praecepta Evangelii, et amputavit a corporibus filiorum suorum omnium nutrimenta vitiorum. In pedibus vero finis est corporis: Sephora igitur post circumcisionem pedes filii sui tetigit; quia ille circumcisionem salutiferam percipit, qui in bono quod coepit, usque in finem vitae perseverat. Postquam autem Sephora pedes filii sui tetigit, jam non filium, sed sponsum vocat: sponsus vero Ecclesiae Christus est. Sed et ipsa ejus sponsa vocatur, sicut dicit Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Quem et sponsum sanguinum vocat; quia Christi sanguine est redempta. Filii ergo Ecclesiae post circumcisionem vitiorum, et in bonis operibus vitae consummationem jam non filii, sed sponsi vocantur; quia illi conjuncti sunt in coelis per copulationem membrorum, qui sponsus Ecclesiae in terra vocatur, et est.
Et quoniam non possumus omnia quae per Moysen in Aegypto gesta sunt, commemorare, pauca de iis quae post egressionem Israelitici populi ex Aegypto ab eis gesta sunt, ponamus. Filii igitur Israel ut Pharaonem et Aegyptios evaderent, per medium sicci maris transierunt, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Exod. XIV, 22). Similiter et populus gentium, ut diabolum omnesque ejus satellites evaderent, per aquam baptismatis transierunt. Et qui antea erant filii diaboli, ex aqua et Spiritu sancto, qui per columnam ignis designabatur, renati effecti sunt filii Dei. Aqua ergo maris filios Israel salvavit, Pharaonem vero cum omnibus satellitibus suis necavit; quia aqua baptismatis imaginem Dei salvat, peccata quibus servierat, exstinguit: diabolus autem unicuique exstinguitur, qui eum fideliter cum omnibus pompis ejus abrenuntiat. Aquae vero quae pro muro eis erant a dextris et a sinistris, fidem designabant nostram, quam in baptismate percepimus, quae murus est noster, ex utraque parte defendens nos et ab invisibilibus hostibus et a visibilibus.
Post transitum maris Rubri venerunt in Marath, ubi aquas amaras invenerunt, quas bibere non poterant. Et ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt (Exod. XV, 23). Per aquas amaras lex Moysi designatur: per lignum autem passionem Christi, eo quod in ligno crucis completa fuerit, debemus intelligere. Populus igitur qui ex Aegypto egressus est, aquas amaras invenit; quia Legem acceperunt, quam implere non potuerunt: sed gentibus ad fidem Christi venientibus amaritudo Legis per passionem et resurrectionem Christi in dulcedinem versa est, quia ab eis spiritaliter, non carnaliter intellecta est. Illud etiam quod in Elim duodecim fontes repererunt, et castra metati sunt juxta aquas (Ibid., 27), eamdem significationem habet; per aquas namque duodecim fontium doctrina novi Testamenti designatur, quae a duodecim fontibus, id est, a duodecim apostolis per universum mundum emanavit: per septuaginta autem palmas vetus Testamentum designatur, eo quod per interpretationem Septuaginta interpretum ad notitiam gentium usque pervenerit.
Iis nihilominus intermissis, pauca de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. Praecepit Dominus filiis Israel: Non coques haedum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19); et iterum: Non arabis simul in bove et asino; et non indues vestem, quae ex lana linoque contexta est (Deut. XXII, 10). Quid enim peccat quis, si haedum in lacte matris coquat? aut quid agricola delinquit, si cum bobus et asinis terram vomere scindat? aut quid offendit aliquis, si vestem ex lana linoque contextam induat? Sed spiritaliter haec omnia intelligenda sunt; per haedum namque unusquisque peccator designatur: mater autem nostra primi parentes fuerunt, ex quibus omnes procreati sumus: lac vero matris vitia sunt, quae de originali peccato processerunt; nisi enim originale peccatum fuisset, vitium nullum esset. De hoc matris lacte Psalmista loquitur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Haedus igitur in lacte matris coquitur, dum quilibet peccator igne vitiorum usque ad diem mortis suae exuritur. Praecepit ergo Dominus, ne coquatur haedus in lacte matris suae, id est, ut peccator non sinatur usque in diem mortis suae in peccatis permanere: sed ante diem mortis suae ad bona opera agenda revocetur, ne pereat.
Non arabis simul in bove et asino (Deut. XXII, 10). Per bovem apostolos, caeterosque praedicatores: per asinum populum Judaeorum possumus intelligere. Aramus vero, quando secundum traditionem sanctorum nosmetipsos in bonis operibus exercemus. In bove igitur et asino simul arat, quicumque doctrinam apostolorum, traditionesque Judaeorum simul servare nititur. A qua doctrina Paulus apostolus Galatas revocare studuit, cum diceret: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Dico enim vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. III, 1). Possumus etiam per bovem quemlibet sapientem praedicatorem, per asinum vero stultum intelligere. Praecipitur ergo ut non aretur simul in bove et asino, id est, ut non copuletur stultus sapienti in praedicationis officio. Hoc autem quod dicit: Non induas vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11), secundum superiorem sensum possumus intelligere; 528 per lanam namque, quae vestis est ovium, doctrinam apostolorum: per linum vero, quod ex terra oritur, doctrinam Judaeorum possumus intelligere. Vestem ergo induimus, cum nosmetipsos bonis operibus circumdamus: ex lana autem linoque contexta utitur veste, qui cum traditionibus apostolorum etiam traditiones Judaeorum vult observare.
Praecepit etiam Dominus Moysi, ut si quis leprosus mundatus esset, veniret ad sacerdotem, et offerret duos passeres sacerdoti. Ex quibus ille unum immolans, decurrere faceret sanguinem ejus in aquas viventes, et intingens passerem vivum in aquas, in quibus sanguinem immolati passeris decurrere fecerat, cum ligno cedrino, lana coccinea, et hyssopo aspergeret septies leprosum, et tunc rite mundaretur (Levit. XIV, 3 et seq.). Per sacerdotem Christus intelligitur: duo vero passeres duorum Testamentorum doctores intelliguntur: per aquas autem viventes praecepta Evangelii designantur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Aquas vivas vocat, eo quod vitam aeternam praestent facientibus ea. Per passerem igitur immolatum, sicut diximus, doctores Judaeorum, sacerdotes videlicet, scribae et pharisaei designantur. Sanguis vero, qui vitam passeri praestabat, spiritalis est intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat. Et sicut passer sine sanguine mortuus efficitur, ita et multae observationes Judaeorum, si spiritalis intelligentia defuisset, vanae esse viderentur. Postquam ergo sanguis passeris apparuit, atque in aquas vivas decurrit, passer mortuus est; quia postquam spiritalis intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat, per gratiam Domini nostri Jesu Christi manifestata est, quaedam observationes legales nihil profuerunt: sed et ipsi qui propter custodiam Legis fidem Christi spreverunt, secundum animam mortui sunt. Sanguis igitur passeris aquis viventibus admixtus est; quia omnis Scriptura, quae ad novum Testamentum pertinet, exemplis veteris Testamenti spiritaliter intellectis repleta est. Per lignum vero cedrinum Pater, per hyssopum Filius: per lanam autem coccineam, quae fulgorem ignis habet, Spiritus sanctus designatur. Iis tribus qui rite mundari volebat, aspergebatur; quia nullus per aquam baptismatis a lepra peccatorum mundari potest, nisi sub invocatione Patris et Filii et Spiritus sancti.
Sed si per haec tria Pater et Filius et Spiritus sanctus designantur, cur passer vivus quartus adjungitur? Per passerem namque vivum praedicatores novi Testamenti designatos fuisse diximus. Sacerdos ergo ligno cedrino, cocco, et hyssopo passerem vivum adjungebat; quia Dominus noster Jesus Christus in invocatione sui nominis, et Patris et Spiritus sancti adjungit ministerium sacerdotum, nosque a peccatis nostris, qui per leprosum designamur, per eorum invocationem, et per aquam baptismatis abluit. Qui passer in aquis viventibus intingi jubetur; quia qui alios docet, in divinis Scripturis doctum esse oportet: nam si caecus caecum ducere tentaverit, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Qui leprosus septies aspergi praecipitur, quia nullius munditia sine donis septem Spiritus sancti perfecta esse potest. Quis enim sine timore Dei, sine pietate caeterisque virtutibus salvus esse potest? Sed cum unusquisque a praedicatoribus fidei qualiter vivere debeat secundum mandata Dei docetur, septies aqua viva aspergitur. Post emundationem vero leprosi passer vivus in agro avolare sinebatur; quia praedicatores sancti post expletum officium praedicationis suae in agro patriae coelestis avolare promerentur.
In alio quoque loco scriptum est; quia praecepit Dominus Moysi, ut offerrent filii Israel sacerdoti caprum emissarium, poneretque sacerdos manus super caput ejus, et confiteretur super eum peccata filiorum Israel, et mitteret eum per hominem paratum, in desertum; ut portaret peccata filiorum Israel in desertum. Ille autem qui caprum emissarium in desertum ducebat, non permittebatur in castra ingredi, nisi prius lavaret vestimenta sua (Levit. XVI, 10 et seq.). Eamdem ergo significationem habet sacerdos, quam et caper emissarius; significant enim Dominum nostrum Jesum Christum. Sacerdos igitur super caprum emissarium peccata filiorum Israel confessus est; quia Filius Dei peccata generis humani super hominem quem assumpsit, posuit, ut pro eis ipse moreretur. Per desertum vero, cujus habitationem omnes deliciosi perhorrescunt, crux designatur, cunctis reis valde horribilis. Duxit ergo homo paratus caprum emissarium in desertum, quia Judaei qui ad hoc scelus perpetrandum praesciti fuerant, Dominum nostrum Jesum Christum crucifixerunt. Illi autem qui caprum emissarium in desertum duxerat, praeceptum est ut lavaret prius vestimenta sua, et sic ingrederetur in castra; quia Judaei interfectores Christi in castra Ecclesiae ingredi non potuerunt, nisi prius aqua baptismatis abluerentur.
Et in Deuteronomio praecepit Moyses filiis Israel, dicens: Si transieris per agrum, et inveneris avem incubantem super pullos suos; ne teneas avem cum pullis suis, sed dimitte avolare avem in campum, et captos tene filios; ut longo vivas tempore in terra, quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Deuter. XXII, 6). Numquid dimissio aviculae dies alicujus augere poterat? Non, sed spiritualiter intelligendum est. Per avem unaquaeque sancta anima designatur: per pullos autem ejus bona opera intelliguntur. Nam sicut avis pullos suos sub alas congregat, ut eos fovendo nutriat; ita unaquaeque sancta anima opera sua intra cordis secreta recondit, et ea semper augendo multiplicat et nutrit, ut ex iis mercedem plenissimam recipiat. Avem itaque cum pullis suis invenimus, cum aliquem justum pro suis bonis operibus amando amplectimur. Avem in agro avolare permittimus, cum eum quem diligebamus, per mortem ad regna coelestia conscendisse gaudemus: filios vero ejus captos tenemus, si ejus bona opera in mente retinemus, atque in eorum imitatione proficimus. Et in hoc longitudinem vitae nobis acquirimus, quae non nisi in coelesti beatitudine constitutis datur. De apertione tertii sigilli pauca de multis diximus, nunc ordinem prosequamur.
(Vers. 5.) Audivi tertium animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritaliter 529 Scripturam Legis. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. Per equum nigrum doctores Legis possumus intelligere; nigredo enim equi sive obscuritatem Legis, quam docuerunt, sive duritiam designat. Nam et Moyses velamen habebat super faciem suam, eo quod splendor vultus ejus, id est, spiritalis intelligentia in Lege a lippientibus oculis non posset videri. Sessor autem equi Dominus est: statera vero aequitatem judicii legalis demonstrat, ut est istud: Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede (Exod. XXI, 23), et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur.
(Vers. 6.) Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem. Potest per vocem quae facta est in medio quatuor animalium, vox Ecclesiae accipi, Domini misericordiam implorantis. Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Magna sunt quae protulit, et valde obscura. Per triticum ex quo panis optimus conficitur, divinam Scripturam possumus accipere, quae est panis animarum: duae vero librae tritici duo Testamenta designant, quibus divina Scriptura dividitur. Ex iis duabus libris tritici magnam ciborum copiam nobis sancti patres praeparaverunt, qui eam multipliciter exposuerunt: denarius autem Dominum designat. Binae ergo librae tritici denario copulantur; quia quod sancta scriptura loquitur, ad unius Dei omnipotentiam, magnitudinem, bonitatem, atque severitatem pertinet; quidquid enim boni erga proximos agimus, de illo est, non de nobis. Per asperitatem vero hordei opera sanctorum designantur: quae aspera quidem videntur per operationem, sed spes ea suavia facit, sicut dicit Dominus: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Tres autem bilibres hordei sunt: non inconvenienter ergo per senarium numerum, qui perfectus est, opera sanctorum designantur, quia perfectio sanctorum ex bonis operibus accrescit. Tres bilibres ergo hordei denario conjunguntur; quia quidquid boni electi in hoc saeculo operantur, quidquid adversi patiuntur, pro amore unius Dei omnipotentis agunt et patiuntur.
Aliter: per equum ii qui per Legem salvi facti sunt, designantur: per ascensorem ejus ipse dator Legis: per stateram vero aequitas judicii ejus. Consequens est ut per binas libras tritici et per tres bilibres hordei vetus Testamentum intelligamus: per binas ergo libras tritici duo praecepta charitatis, quae in Lege et prophetis specialiter commendantur, designantur, sicut Dominus dicit in Evangelio: In iis duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40). Et per tres bilibres hordei vetus Testamentum possumus accipere; eo quod in tres partes ab Hebraeis dividatur, in Prophetas, in Legem, in Hagiographa. Nec inconvenienter per hordeum, quod asperum habet corticem, vetus Testamentum designatur, propter asperitatem videlicet praeceptorum legalium. Nam sicut hordeum infra asperitatem corticis sui medullam continet, ex qua panis conficitur, ita et infra litteram veteris Testamenti spiritalis intelligentia continetur, ex qua a magistris Ecclesiae panis doctrinae spiritalis conficitur, ad nutrimenta fidelium proficiens; scribit enim apostolus Paulus quia nullum ad perfectum adduxit Lex, nullum scilicet eorum qui eam carnaliter intelligunt et operantur: eos vero qui eam spiritaliter intelligunt et operantur, ad perfectionis culmen sine dubio erigit (Hebr. VII, 19). Tres ergo librae hordei duplicantur, ut ad senarium, qui perfectus est numerus, perveniant; cum vetus Testamentum a doctoribus Ecclesiae primo historialiter, postea spiritaliter intelligitur, ejusque spiritalis intelligentia operibus impletur. Per denarium autem aeterna vita designatur, sicut Dominus docet in Evangelio (Matth. XX, 2). Precatur igitur Dominum Ecclesia, et dicit: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, id est, ii qui duo praecepta charitatis secundum doctrinam Legis atque Prophetarum, patribus videlicet veteris Testamenti: similiter et eis qui vetus Testamentum spiritaliter intelligunt et operantur, id est, fidelibus Ecclesiae, denarium vitae aeternae dignare largiri. Per austeritatem vero vini activam vitam, per pinguedinem olei contemplativam possumus accipere. Quod ergo dicit: Vinum et oleum ne laeseris, tale est ac si diceret: Eos qui tibi per activae vitae opera sive contemplativae servire studuerunt, ne laeseris, cum ad judicium veneris.
(Vers. 7.) Sequitur: Et cum aperuisset sigillum quartum. Apertio sigilli quarti ad prophetas pertinet, qui adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus, vocationemque gentium et aperto sermone, et per varias figuras praedixerunt: Salvator igitur noster quartum sigillum aperuit, quando intelligentiam prophetarum doctoribus Ecclesiae praebuit. Sed de dictis prophetarum non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod ab eisdem doctoribus expositi sint. Et quia non solum quae a prophetis scripta sunt, sed et quae ab eis gesta sunt, spiritalem habent intelligentiam, pauca de iis quae per David, Eliam et Elisaeum gesta sunt, dicamus.
In Regum volumine scriptum est, quia cum David vellet pergere ad pugnam contra Philistaeum, dixit ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et insequebar, percutiebamque eos, eruebamque eum de ore eorum. Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos; nam et leonem et ursum interfeci ergo servus tuus (I Reg. XVII, 34 et seq.). David Christum significat; per leonem autem et ursum persecutores Ecclesiae designantur: per leonem imperatores et caeteri principes terrae: per ursum Judaei designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt: per arietem vero martyres designantur. Leo igitur et ursus venit, atque arietem de medio gregis abstulit; quia persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque pro Christi nomine interfecerunt. Et sicut David leonem et ursum insecutus percussit, atque arietem de ore eorum eruit: similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus est, quando eis poenam quam merebantur, in praesenti saeculo irrogavit, sicut primo 530 Herodi, et iterum secundo, et tertio, et multis aliis. Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit: arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum laceratione liberavit. Et iterum illi consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam funditus exstinguerent. Sed David apprehendebat mentum eorum, et suffocabat, interficiebatque eos (I Reg. XVII, 35). Per mentum, quod ori est proximum, blasphemiae Judaeorum atque paganorum designantur. Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit, interfecitque eos; quando imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum aperire; omnesque exstincti sunt, credentibus in Christum gentibus.
Idem autem David cum ad bellum contra Philistaeum iret, baculum suum tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit contra Philistaeum. Per baculum quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat, compleverunt, sicut dicit apostolus Paulus: Dei enim adjutores sumus (I Cor. III, 9). Per peram autem ejus humanitas designatur: per quinque lapides quinque libri Moysi, quos in peram misit; quia scientiam quinque librorum homini, quem assumpserat, dedit: per fundam autem ejus linguam accipere possumus. Processio vero David contra Philistaeum duobus modis secundum allegoriam intelligi potest; processit namque Salvator noster contra Philistaeum, quando ductus est in desertum a Spiritu sancto; ut tentaretur a diabolo, vinceretque diabolum. Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit; quia Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id est Deuteronomio, trina testimonia assumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli devicit. Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit; ita et Dominus noster Jesus Christus lingua sanctae Scripturae testimonia protulit, et diabolum superavit.
Aliter: perrexit David ad pugnam contra Philistaeum: similiter et Christus, ut diabolum vinceret, ad passionem properavit. David lapide Goliam dejecit, similiter et Christus diabolum morte sua peremit. Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium Philistaei, et interfecit eum gladio suo, praeciditque caput ejus. Gladius diaboli mors est: Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Iste est gladius, quo primum hominem, deinde genus humanum usque dum a Christo redimeretur, interfecit. Hunc gladium incurrimus, cum peccamus: sed hunc gladium Christus non habebat; quia peccatum non fecerat, nec inventus fuerat dolus in ore ejus (I Pet. II, 22). Originali quoque peccato obnoxius non erat; quia ex concubitu viri, qui sine peccato esse non potest, ortus non fuerat. Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo qui auctor ejus erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit. Per caput autem Philistaei genus humanum in hoc loco designatur. Praecidit David caput Philistaei, quia Christus a corpore diaboli electorum multitudinem separavit. Detulit illud in Hierusalem, quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Hierusalem vocatur, collocavit.
De Elia vero et Elisaeo quamvis eorum facta plena sint spiritalibus sensibus, ea tantummodo proferamus, quae a Domino in Evangelio commemorata sunt. Nam cum venisset Dominus in Nazareth, dixerunt ei concives ejus: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Dixitque eis: Amen dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in diebus Elisaei in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus (Luc. IV, 23 et seq.). In Regum volumine scriptum est quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charib: corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere, et bibebat de torrente (III Reg. XVII, 3 et seq.). Elias Christum figurabat: per torrentem autem Charib Legem debemus intelligere. Charib interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit; solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea, quae dicere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes. Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse prospicies: sin vero sensum, veritatem probabis. Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur: si spiritalem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget. Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacium sunt; quia ea carnaliter intelligunt: nobis autem veritas; quia ea spiritaliter intelligere curamus. Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi: per carnes juge sacrificium quod mane et vespere offerebatur. Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur: bibebat vero de torrente, quia in observationibus legalibus Christus delectabatur. Post dies autem multos siccatus est torrens; quia veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem, etc. (Matth. XI, 13). Et iterum dicit ad Israel per prophetam. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi: neomenias et sabbata vestra non feram, iniqui sunt coelus vestri (Esa. I, 13).
Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te (III Reg. XVII, 9). Qui consurgens, abiit in Sareptam. Elias in Sareptam abiit; quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes: Sarepta vero succensa interpretatur, vel angustia panis; gentiles quippe, 531 qui erant civitas diaboli, et qui per Sareptam designantur, igne vitiorum succensi erant. De hoc igne Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis (Esa. L, 11). Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur, qui et angustia panis vocantur; quia nullus praedicator umquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit et mulier vidua, colligens ligna. Eamdem significationem habet mulier, quam et civitas; significat enim Ecclesiam ex gentibus congregatam: vidua vero erat, quia Deum virum suum, peccatis suis exigentibus, perdiderat. Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Minora petiit, ut ad majora perveniret; possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere; quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua. Quasi post tergum nobis est, quod ignoramus: Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus Deum, quem ignorabant, praedicaverunt; unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere.
Et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque ei mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho. Lecythus vas erat, in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere. Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse; nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere. Gentiles namque parum rationis habebant; quia ex parte rationabiles, ex maxima autem parte irrationabiles erant. Quid enim irrationabilius, quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu? Habebant et parum misericordiae; quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. Ligna quae in civitate colliguntur, nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur. Mulier ligna duo colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio traderetur. Sed quid est, quod dicit: Ut comedamus et moriamur? Nos enim ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus: haec autem ideo se dicit comedere, ut moriatur; quia doctrina gentilium mortem magis infert, quam vitam.
Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti, verumtamen mihi fac ex ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 6). Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, primum studet deflere mala quae fecit; ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur, accedat. Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret; quia praedicatores sancti gentes hortabantur, ut ex rationis bono quod a Deo perceperant, cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent; fidem namque unusquisque ad baptismum veniens, praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat, confitetur; Elias panem quem mulieri facere praecepit, comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum. Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo panem praepararet; quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur: postea vero conversus panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres coelestis patriae fiat obtinet. Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque in diem, in qua daturus est Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 14); illud significat, quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.
Similiter et Elisaeus Christum figurabat, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus; quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant: sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt. Praecepit ergo Elisaeus Naaman, dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis (IV Reg. V, 10). Abiit, et lavit in Jordane septies, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra. Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et lepra mundatus; quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est expurgatus. Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figurabat, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur; quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur. Giezi autem qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat, qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt: quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat (Joan. X, 12). Elisaeus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit; quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt. Et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur; quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt, permanentes damnationem sibi perpetuam acquirunt. De apertionibus quatuor sigillorum quae ad vetus Testamentum pertinere certum est, pauca de multis diximus; ut demonstraremus nihil aliud esse sigillorum apertionem, nisi demonstrationem spiritalium sensuum in veteri Testamento, quae nobis per Christum facta est.
(Vers. 8.) Sequitur: Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen 532 illi mors, et infernus sequebatur eum. Videntur haec quae de equite quarto dicuntur, ad Antichristum pertinere: sed quia superiores tres equites in bonam partem interpretati sumus, ut convenirent cum apertionibus trium sigillorum; ordinis rectitudo cogit, ut et istum in bonam partem intelligamus, quatenus concordet cum apertione quarti sigilli, quam ad prophetas pertinere demonstravimus. Equus igitur pallidus prophetas significat: pallor vero diversis modis accidit hominibus; aliquando namque pavore, aliquando languore, aliquando morte totum corpus occupante, multisque modis aliis pallescunt homines. Prophetae itaque, qui populo peccanti praedicebant quod in rapinam et gladium et perditionem darentur, non inconvenienter colorem pallidum habuisse dicuntur: sessor autem hujus equi Dominus est, qui in prophetis suis inhabitavit. Sed valde durum videtur, quod nomen mortis habuisse dicitur; ipse enim vita est omnium electorum suorum, sicut ipse dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Sed si diligenter Scripturas divinas inspexerimus, inveniemus Dominum nostrum Jesum Christum etiam mortem vocari. Nam sicut vita est omnium electorum, quibus quotidie vitam aeternam largitur; ita et mors dici potest reproborum, quos pro sceleribus suis quotidie morti tradit perpetuae; ipse enim habet potestatem animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Nomen ergo mortis habuisse dicitur, quia Israelitico populo peccanti mortem intulit, sicut in cantico Deuteronomii ipse manifeste demonstrat, cum dicit: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis: consumentur fame; et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, et reliqua (Deut. XXXII, 22 et seq.).
Hunc equitem infernus sequebatur, quia omnes qui comminationes prophetarum quas ex ore Domini ad populum protulerant, contempserunt, infernus absorbuit. Unde et sequitur: Et data est ei potestas in quatuor partes terrae occidere in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae. Per quatuor partes terrae omnis terra Israel designatur. Qualiter autem in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae consumpti fuerint, libri Prophetarum atque Regum aperte demonstrant. Quaerendum vero nobis est cur apertio quatuor sigillorum ad vetus Testamentum, trium vero ad novum pertineat. Quatuor namque sunt elementa, quibus secundum corpus subsistimus; vetus igitur Testamentum in quaternario numero non inconvenienter ponitur; quia lex Moysi nihil aliud populo Hebraico, nisi ea quae ad quatuor elementa pertinent, repromittit. Novum vero Testamentum in ternario numero ponitur; quia fides sanctae Trinitatis, sine qua salvi esse non possumus, in eo specialiter commendatur.
(Vers. 9.) Et cum aperuisset sigillum quintum. Quinti sigilli apertio, sexti et septimi, sicut jam diximus, ad apertionem novi Testamenti pertinet: et quamvis novum Testamentum apertio sit veteris Testamenti; tamen multa in eo obscure ponuntur, quae necesse est ut exponantur. Igitur sigillum quintum sextum et septimum Salvator aperuit, quando ea quae per parabolas ipse locutus est, et figuraliter gessit, doctoribus Ecclesiae patefecit. Sed de expositione novi Testamenti non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod a sanctis patribus mirabiliter et multipliciter sit expositum. Quinti igitur sigilli apertio ad martyres pertinet: quintum vero sigillum tunc Christus aperuit, quando ea quae per parabolas et quasdam figuras de persecutione martyrum, et glorificatione eorum dixit, doctoribus Ecclesiae manifestavit. Aperuit etiam quintum sigillum, quando eis coelestem gloriam quam promiserat, contulit, eosque in mundo apud homines clarificavit. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant. Altare Dei Christus est: animae igitur sanctorum sub altare quiescunt, quia sicut capiti supposita sunt membra, eique cohaerent, ita et animae sanctorum in coelesti gloria constitutae, Christo salvatori subjectae sunt, eique per conjunctionem membrorum nectuntur.
(Vers. 10, 11.) Et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Cum scriptura praecipiat malum pro malo non reddere (Rom. XII, 17), et Dominus dicat in Evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite iis, qui oderunt vos (Matth. V, 44); quid est quod sancti in coelestibus constituti ultionem de inimicis suis expetunt? Sed scimus sanctos Dei diem ultimum desiderare, in quo et corpora et mercedem plenam laborum suorum a Domino percipient. Nam hunc diem Dominus desiderandum esse discipulis suis manifestavit, cum signa diei judicii praediceret, dicens: Cum autem videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra; quoniam appropinquavit redemptio vestra (Luc. XXI, 28). Et in oratione Dominica assidue petimus, ut adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Verum quia sanctorum resurrectio atque glorificatio in die judicii fiet, et dies judicii damnatio erit impiorum, sancti ultionem de inimicis suis postulant, quando petunt ut dies Domini veniat; quia eo die damnatione perpetua damnabuntur. Sed hic quaestio oritur, cur sancti diem Domini desiderent, cum propheta dicat: Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18)? Scimus namque diem Domini damnationem esse impiorum, sicut jam diximus. Et quid necesse fuit prophetae dicere: Vae desiderantibus diem Domini! cum nullus impius reperiatur, qui aut mortem suam, aut diem Domini desideret; eo quod in eo damnari metuit? Et quia verum est quod propheta dixit, investigandum nobis est quid significet. Damnatio quippe impiorum sunt peccata: quicumque ergo cum scorto coire desiderat; damnationem suam desiderat: quicumque inebriari desiderat, damnationem suam desiderat: qui equum aut bovem aut aliquid huic rei simile furari desiderat, damantionem suam desiderat: qui damnum aliquod proximo inferre desiderat, damnationem suam desiderat. Igitur quia damnatio impiorum erit dies judicii, quicumque ea scelera committere desiderat, pro quibus in die judicii damnabitur, diem Domini, id est, damnationem suam desiderat.
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Stolae albae gloria est sanctarum animarum, singulas stolas albas sancti Dei nunc possident; quia corporibus 533 in terra quiescentibus, solius animae beatitudine aeterna perfruuntur: binas stolas tunc percipient, cum post resurrectionem animae cum corporibus gloriam coelestis patriae sine fine possidebunt. Et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi. Tempus modicum tempus est usque ad diem judicii: quod modicum idcirco dicitur, quia in comparatione futuri temporis valde modicum est. Sancti ergo qui hoc desiderant, ut dies judicii fiat, in qua et corpora et mercedem plenam laborum suorum recipiant, tempus modicum exspectare jubentur, donec impleatur numerus fratrum eorum; quia dies judicii non veniet, usque dum impleatur omnis numerus electorum. Sed quaerendum nobis est, cur solae animae pro Christi nomine interfectorum sub altare Dei quievisse, et stolas singulas accepisse legantur; cum omnes electorum animae sub hoc altare quiescant, easdemque stolas et ipsae possideant? Per animas igitur interfectorum non solum martyres, sed et omnes animas justorum debemus accipere; eo quod et ipsi mundo sint mortui, ut Deo viverent, sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Et de semetipso dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); et: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actor. XIV, 21). Sed et Joannes auctor hujus libri, calicem Domini bibisse describitur, cum sine gladii peremptione quieverit.
(Vers. 12.) Et cum aperuisset sigillum sextum. Sigilli sexti apertio ad Judaeorum dejectionem, sicut diximus, et ad gentium vocationem pertinet. Et quia Christus de Judaeorum perditione et de gentium electione multa per parabolas est locutus, quaedam etiam gessit, quae hoc designaverunt; sextum sigillum aperuit, quando doctoribus Ecclesiae ea quae per figuras dixit et fecit, per inspirationis suae gratiam patefecit. Aperuit etiam sextum sigillum, quando ea quae praedixit, opere implevit. Terrae motus factus est magnus. Per terram in hoc loco Judaei designantur: terrae motus factus est magnus, quando a Romanis haec gens est devastata. Et sol factus est niger, sicut saccus cilicinus. Per solem idem Judaeorum populus designatur: sol igitur factus est niger, tamquam saccus cilicinus; quia populus Judaeorum qui propter cognitionem unius Dei, et propter custodiam Legis, velut sol in mundo, refulgebat inter caeteras gentes, factus est omnibus hominibus odiosus propter iniquitates suas; sacco namque poenitentes vestiuntur, ut indicent se esse peccatores. Sol ergo nigredinem sacci habuit, quia omnibus gentibus facinora Judaeorum patuerunt. Et luna facta est sicut sanguis. Eamdem significationem habet luna, quam sol; significat namque Synagogam. Luna ergo speciem sanguinis habuisse visa est, quia omnibus claruit Judaeos propter effusionem sanguinis Christi sanctorumque ejus esse deletos.
(Vers. 13.) Et stellae ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum a vento magno movetur. Per stellas principes sacerdotum designantur, scribae et pharisaei: per ficum autem terram Judaeorum possumus intelligere: grossi vero ejusdem arboris fructus inutiles vocantur, qui cito labuntur, cum arbor eadem vento concutitur. Ficus igitur vento commota est, et inutiles fructus a se emisit; quia terra Judaeorum a Romanis invasa est, et gentem inutilem, et Deo odibilem a se expulit, ut habitatio fieret fidelium. Stellae itaque grossorum more in terram ceciderunt; quia eos qui per doctrinam Legis velut stellae in populo refulgebant, eadem poena conclusit, quae et caeteram multitudinem.
(Vers. 14.) Et coelum recessit, sicut liber involutus. Per coelum vetus Testamentum designatur: liber vero quando involvitur, ejus scriptura ab oculis intuentium absconditur. Liber ergo Judaeis involutus est, quia spiritalem intelligentiam in veteri Testamento, quae Christum demonstrabat, intelligere noluerunt. Coelum itaque sicut liber involutus recessit, quia vetus Testamentum Judaeos dereliquit, et ad gentes transivit. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Et quia Judaeorum terra montuosa est, possumus per montes eos qui in civitatibus, per insulas autem eos qui in campestribus habitabant, intelligere. Qui de locis suis moti sunt, quia omnes aut exterminati, aut in captivitatem ducti sunt.
(Vers. 15, 16, 17.) Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium, et dicunt montibus: Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? Per reges terrae principes et tribunos, eos qui hanc gentem regere videbantur, possumus intelligere: per divites et fortes, servos et liberos, caeteram multitudinem. Qualiter autem se in speluncis et petris montium absconderunt, Josephus manifeste narrat, qui eversionem Hierusalem describit (Joseph. lib. VI de bello Judaico c. 11 et seq.). Tanta enim fuit afflictio, ut cum fame diutina consumerentur, et ab hostibus exterius, et multo deterius a praedonibus intrinsecus affligerentur; absconderint se in puteis et cloacis, et in quibusdam terrae abditis locis, cupientes mori, ut prolixam miseriam mortis compendio terminarent. Qui etiam scientes se pro sceleribus suis ista pati, et post mortem se inferni poenas esse passuros, cupiebant ut montibus, sub quibus delitescebant, opprimerentur et absconderentur a facie Dei et a facie Christi ejus, quem graviter noverant se offendisse. Nam et Dominus cum ad passionem duceretur, hoc eos esse passuros mulieribus se lamentantibus praedixit, dicens: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros; quia ecce venient dies quando dicent: Beatae steriles, quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt! Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Cooperite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 28)? Se viride lignum, illos vero lignum aridum vocat: ac si dixisset: Si in me qui lignum sum secundum humanitatem, viride autem secundum divinitatem, id est, qui Deus sum et homo, haec faciunt; in illis qui lignum sunt aridum, 534 id est, qui viriditatem fidei non habent, quid fiet? Subauditur, pessime peribunt. Sed et arbor fici quam Dominus ante passionem maledicendo aridam fecit, eo quod in ea fructum non reperisset (Matth. XXI, 19); eosdem Judaeos designavit, quos maledictione perpetua damnavit, eo quod in illis fructum fidei nullum reperisset.
CAPUT VII.-- (Vers. 1.) Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae. Judaeorum dejectione praemissa, nunc qualiter Ecclesia ex gentibus congregata fuerit, narrare inchoat. Per quatuor quippe angelos quatuor regna designantur, Assyriorum scilicet, Persarum, Macedonum atque Romanorum. Sed quia potestas quatuor regnorum ad solos Romanos transierat, per quatuor angelos soli Romani intelliguntur, qui potestatem sibi quatuor regnorum vindicaverant: per quatuor vero angulos universae gentes, quae intra quatuor mundi plagas continentur, designantur, quas sibi Romani subjecerant. Tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. Per ventos qui nubes excitant, ut terram irrigantes faciem ejus hilarem reddant, ac fructiferam faciant, pax cunctis mortalibus optata designatur, quae et mentes hominum laetificat, et ut propriis utilitatibus deserviant, facultatem tribuit: per terram et mare omnes gentes figurantur: per arbores autem, ii qui inter eos principatum tenebant. Quatuor ergo angeli quatuor ventos tenebant, ne flarent super terram; quia Romani, qui per quatuor angelos designantur, omnem terram caedibus, et rapinis, et mortibus hominum replentes, non sinebant genus humanum pacatum esse ac quietum.
(Vers. 2.) Et vidi alterum angelum descendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi. Alter angelus Christus est, de quo scriptum est: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Esai. IX, 6). Ipse est sol, de quo scriptum est: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Ab ortu solis Christus descendit, id est, a semetipso; quoniam non ex concubitu viri carnem assumpsit, sed a semetipso, qui utique sibi carnem immaculatam ex carne Virginis creavit. Signum autem Dei vivi est divinitas: nam in carne positus, signum Dei vivi habuit; quia ea opera gessit, quae demonstrabant eum unicum esse Filium Dei, sicut ipse dicit: Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. X, 25).
(Vers. 3.) Et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Clamasse Dei fecisse est, etenim adventu suo fecit ut Romani ab infestatione generis humani cessarent, fieretque pax per universum orbem, sicut dicit Psalmista: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis (Psal. LXXI, 7), donec semina fidei per universas gentes spargerentur, ac signaculo fidei ii qui praeordinati erant ad vitam aeternam, signarentur.
(Vers. 4.) Et audivi numerum signatorum, centum quadragintaquatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Per centum quadragintaquatuor millia praesentis Ecclesiae electi designantur; duodecies namque duodeni fiunt centum quadragintaquatuor. Omnes igitur qui fidem duodecim apostolorum custodiunt, actusque imitantur, in hoc numero consistunt. Sed quaerendum nobis est, cur ex omni tribu filiorum Israel congregati esse dicantur, cum multo plures ex gentibus quam ex Judaeis crediderint. Verum si interpretationes nominum attendimus, in nominibus duodecim tribuum omnes electos reperiemus; nomina quippe duodecim tribuum ad omnes electos pertinent.
(Vers. 5-8.) Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthalim duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati. Juda prior ponitur, Benjamin vero ultimus: quod si interpretationes nominum inspicere voluerimus, Judam inferiorem, Benjamin vero superiorem reperimus; nam qui ad Deum conscendere desiderat, a minoribus incipit, ut gradatim crescendo ad majora perveniat, sicut dicit Psalmista: Ibunt sancti de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). Et quia sancti ad Deum per iter virtutum conscendunt, subjungit: Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid.). Juda confessio interpretatur. Juda ergo prior ponitur; quia quicumque post peccata ad Deum converti desiderat, necesse est ut prius confiteatur peccata sua, sicut dicit Jacobus apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob. V, 16), videlicet ut per confessionem peccatorum et poenitentiam Deum sibi placabilem faciat, quem offenderat. Et quia qui salubriter poenitet, et deflet mala quae fecit, gaudium in coelo facit, oculos misericordiae Dei ad se convertit, sicut dicit Dominus: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3). Ruben secundus ponitur, qui visionis filius interpretatur; quia per poenitentiam visionis factus est filius, qui erat antea filius perditionis. Post Ruben Gad sequitur, qui accinctus interpretatur; quia necesse est, ut qui poenitet se mala gessisse, et petit ne in eadem relabatur, contra omnia vitia armetur, voluptalesque carnales a se praecidat: quia non potest fieri ut a peccatis abstineat, qui in voluptatibus carnalibus requiescit.
Et quia qui contra vitia pugnat viriliter, jam beatus esse incipit; Aser in ordine ponitur, qui beatus interpretatur. Post Aser Nephthalim ponitur, qui dilatatio mea interpretatur. Omnis enim qui scit se Deum offendisse, et vult ut ei misericordia divina succurrat, debet et ipse misereri quibuscumque potest, et quomodo potest, sicut dicit Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Illius quippe mens circumquaque dilatatur, qui per dilectionem quam proximis exhibere debet, omnibus quibuscumque potest, miseretur. Post Nephthalim Manasses sequitur, qui oblitus interpretatur; quia expedit ut qui peccata sua deflet, qui eleemosynas pauperibus largitur, 535 ut peccata ejus dimittantur, eadem peccata ita deserat, quatenus ea penitus oblitus esse videatur.
Et ideo Simeon sequitur, qui exauditio interpretatur; ille enim pro malis quae fecit, deprecans ut ei dimittantur, a Deo exauditur, qui omnia vitia ex toto deserit. Deinde Levi sequitur, qui additus sive assumptus interpretatur; quia qui de peccatis quae fecit, jam poenitentiam exercuit, qui contra vitia pugnavit, eaque devicit, qui erga indigentes misericors exstitit, atque his operibus hoc promeruit, ut ejus peccata dimitterentur, de venia jam securus, timorem ignis aeterni a mente abjicit, atque in amorem Dei ac coelestis patriae totus assumitur, iisque additur, qui filii Dei nuncupantur et sunt. Sequitur Issachar, qui merces interpretatur: sed interpretationem hujus nominis clarius videbimus, si ea quae mater Lia, eo nascente, dixit, ponamus; ait enim: Reddidit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo (Gen. XXX, 18). Et idcirco appellavit nomen ejus Issachar, id est, merces. Caro nostra ancilla nostra debet esse: vir noster Deus noster est. Ancillam vero nostram viro nostro damus, si carnem nostram Dei servitio mancipamus, si eam vigilare, jejunare, et abstinere compellimus, atque voluptates ejus edomamus. Issachar igitur Liae in mercedem datus est a Deo; quia iis qui carnem domant, qui vitia exstinguunt, ea merces datur a Deo, ut virtutibus ditentur.
Et ideo post Issachar Zabulon ponitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quis est autem fortis, nisi Deus? de quo Psalmista dicit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psalm. XXIII, 8). Et quod habitaculum fortitudinis, nisi habitatio Dei? In illo enim habitat Deus, in quo fides, patientia, castitas, humilitas, charitas caeteraeque virtutes commorantur. Et quia per operationem virtutum augentur praemia meritorum, Joseph subsequitur, qui augmentum interpretatur. Benjamin ultimus, immo et superior ponitur, qui filius dexterae interpretatur. Dextera namque Patris Filius dicitur: et Evangelium loquitur, quia sancti Dei ad dexteram Dei ponentur. Electi itaque filii dexterae efficiuntur, cum ab hac vita subtracti, in coelestibus sedibus collocantur; ubi nihil est sinistrum, sed totum dextera (Matth. XXV, 33). Igitur quia interpretationes nominum duodecim tribuum usque ad eum finem perduximus, quo in coelestibus sedibus collocantur, congruum est ut ea quae sequuntur, ad glorificationem animarum sanctarum transferamus.
(Vers. 9, 10.) Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis stantes ante thronum, et in conspectu Agni . . . Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Per turbam superiorem, quae numero comprehenditur, electi qui in Ecclesia Dei singulis temporibus laborant, designantur, sicut jam diximus. Et quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16), et in comparatione reproborum exigua est turba electorum, non immerito numero centum quadraginta quatuor millium, electi qui singulis temporibus in Ecclesia Dei laborant, designantur: in coelesti vero beatitudine, ubi singulis temporibus ex omnibus gentibus, tribubus et linguis congregantur, tanta eorum efficitur multitudo, ut nullo numero comprehendi possit. Per stolas autem albas munditia animarum designatur: palmae vero in signum victoriae ponuntur. Palmas igitur non solum sancti martyres quibus victoria specialiter ascribitur, sed et omnes electi, qui in hoc saeculo positi contra visibiles et invisibiles hostes fortiter dimicarunt, in coelesti beatitudine possident. Palmae autem praemia sunt victoriae sanctorum; qui et voce magna clamare dicuntur: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno, sancti Dei numquam cessant a laudibus Dei, nec tamen labor est in laudando Deum; quia sicut dulcis est sanctis visio Dei, sic et laus Dei.
(Vers. 11, 12.) Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in medio throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, amen. Superius millia millium angelorum in circuitu throni Deum laudare dicuntur: hic autem nullo numero comprehenduntur, sed omnes in circuitu throni stare dicuntur. Possumus per superiores angelos, qui numero comprehenduntur, eos intelligere qui ad diversa officia in mundo destinantur: eos autem qui sine numero ponuntur, illos qui in coelestibus cum Domino conversantur. Sed et hic septem benedictiones ponuntur, sicut superius, ut demonstret eodem modo et istos benedicere Deum, qui mundum sua gubernatione tuentur, sicut et illos qui in coelestibus cum Domino commorantur.
(Vers. 13, 14.) Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Ii qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Interrogat, ut doceat; per seniorem namque doctores Ecclesiae: per Joannem vero auditores intelliguntur. Nam praedicatores sancti gloriam animarum sanctarum quibuscumque modis possunt, intimant auditoribus suis; ut mentes eorum ad amorem coelestis patriae accendant. Et dixit mihi. Ii sunt qui venerunt ex magna tribulatione; et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Hic demonstrat non ad electos, qui in hac vita laborant; sed ad eos qui in coelesti vita cum Domino requiescunt, haec pertinere. Non enim sancti de magna tribulatione, sed ad magnas tribulationes perferendas in mundum veniunt, sicut dicit Salomon: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum (Job. V, 7). Et Dominus dicit in Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Et Paulus dicit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21); hic enim tempus est tribulationis, illic tempus pacis. Sancti itaque de magna tribulatione veniunt, quia ab hac vita subtracti, ubi tempus tribulationis est, in aeterna quiete collocantur. Laverunt autem stolas suas, quia animas suas in hac vita positi, ab omnibus sordibus peccatorum mundaverunt: primo quidem 536 per baptismum, postea vero per poenitentiam et lacrymas, ac misericordiae opera, et in caeteris bonis operibus. Quae etiam in sanguine Agni dealbatae fuisse dicuntur; quia animae electorum, quae antea erant nigredine peccatorum involutae, per redemptionem sanguinis Christi candorem munditiae assumpserunt.
(Vers. 15.) Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. In conspectu namque Dei sancti Dei assistunt, ac visione ejus indesinenter perfruuntur. Templum vero Dei coelestem patriam, servitium Dei amorem Dei vocat. Quod enim servitium tam acceptabile Deo, quam ut diligatur ex toto corde, totaque virtute? Et quis ita ardenter diligit Deum, sicut illi qui assidue contemplantur faciem ejus? Et qui sedet super thronum, habitat super illos. Thronus Dei sancti Dei sunt, sicut superius diximus. Qui ergo designantur per thronum Dei, ipsi sunt super quos habitat Deus: habitat vero super sanctos suos Deus, cum eos suo lumine illuminat, circumdat et tuetur.
(Vers. 16.) Non esurient, neque sitient amplius. Cum Dominus dicat in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6); cur hic sancti Dei numquam esurire dicuntur? Sed sicut superius diximus, non ad electos, qui in hac vita commorantur: sed ad eos qui in coelesti beatitudine cum Deo exsultant, hoc pertinere credendum est. Justi namque in hac vita positi, videntes hominum injustitias, esuriunt et sitiunt justitiam, cupientes omnes homines justos esse, sicut ipsi sunt. Esuriunt et sitiunt etiam, ut sua justitia quotidie crescat, esuriunt et sitiunt vitam aeternam. Animae vero sanctorum non esurient neque sitient amplius; quia quod esurierunt, jam percipere meruerunt. Et non cadet super eos sol, neque ullus aestus. Per solem tribulationes quas sancti ab hominibus perferunt, possumus intelligere: per aestum tentationes daemonum, sive voluptates carnales. Et quia sancti in hac vita positi persecutiones iniquorum hominum tolerando vicerunt, tentationes daemonum superaverunt, desideria carnalia in se exstinxerunt, in coelesti beatitudine positi, nullum laborem in perpetuum sentiunt.
(Vers. 17.) Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Regit Deus sanctos suos, cum voluntates eorum ita disponit, ut nihil velle possint, nisi quod Deus vult. Et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Vitae fons Christus est, qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Quod enim sine illo est, mortuum est: quod vero in illo est, vita est. Ad vitae fontem Christus sanctos suos ducit, quia ad semetipsum eos ducit; ut sint unum cum illo. Per aquas eosdem sanctos possumus intelligere; ipse est quippe et fons aquarum, quia ab ipso procedit omnis sanctitas electorum, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Quia tempus flendi hic fuit, tempus ridendi in illa beatitudine erit, sicut Dominus dicit: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).
CAPUT VIII.-- (Vers. 1.) Et cum aperuisset sigillum septimum. Apertio septimi sigilli ad nativitatem Christi pertinet: sed quaerendum nobis est, cur in septimo, non in quinto loco ponatur. In Genesi scriptum est, quia sex diebus fecit Deus cuncta, quae ex coelo et terra originem sumpserunt, septimo autem requievit; et idcirco vocavit diem septimum sabbatum, id est, requiem (Gen. II, 2). Quae est autem requies nostra, nisi Christus? Non inconvenienter ergo in septimi sigilli apertione nativitas Christi ponitur; quia ipse est requies omnium sanctorum suorum, quae per septimum diem figuratur. Et quia ea quae in nativitate Christi gesta sunt, spiritalem intelligentiam obtinent; septimum sigillum Christus aperuit, cum ea quae per significationem gesta sunt, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti manifestavit. Factum est silentium in coelo quasi media hora. Per silentium pax quae ab Octaviano Augusto, Christo nascente, per universum orbem facta est, designatur. Media autem hora silentium factum est, quia pax quam Ecclesia in initio fidei apud paganos habuit, pauco tempore mansit; nam a Nerone imperatore interrupta est, et Petro Pauloque interfectis, praecepit omnes christianos persequi.
(Vers. 2.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illi septem tubae. Ordo istorum septem angelorum in sequentibus est; nam sicut praeco ante regem aut principem mittitur, qui ejus adventum annuntiet; ita et Joannes, quia magna erant quae per angelos designabantur, eorum memoriam facere voluit, antequam ad eorum narrationem veniret.
(Vers. 3.) Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante Dominum. Iste angelus Christum significat: venit autem, quia per incarnationis mysterium in mundo apparuit: per altare autem aureum Ecclesia designatur. Qui ante altare stetisse dicitur; jacebat namque Christus in incredulis, qui eum purum hominem aestimabant: stabat vero cum fidelibus, qui eum Deum verum esse credebant. Ante altare ergo stetit, quia apostolis et caeteris credentibus, ex quibus Ecclesia tunc constabat, quod Deus esset, manifestavit. Per thuribulum vero quod in manu tenebat, corda apostolorum, caeterorumque fidelium demonstrantur. Quod aureum fuisse dicitur, quia corda discipulorum per fidem purificata, et per sapientiam quam a Christo didicerant, erant inaurata. Quod thuribulum in manu tenuisse dicitur, quia corda apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud (Prov. XXI, 1). Numquid cor istius Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat? Numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium in manu Dei erant? In manu diaboli erant, qui ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat: corda vero regum spiritalium, id est, sanctorum in manu Dei sunt; et ideo quocumque voluerit, inclinabit ea.
535* Sequitur: Et data sunt ei incensa multa. Incensa multa praecepta sunt Evangelii; incensa enim in thuribulo ponuntur, ut calore ignis accepto, flagrantiam odoris sui circumquaque spargant: similiter et Christus doctrinam Evangelii in cordibus discipulorum suorum posuit, qui igne charitatis succensi, odorem fidei suae per omnes gentes sparserunt. Unde et sequitur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est in conspectu Dei. Genera orationum plura sunt; orant namque fideles verbis, Deum deprecantes, ut dimittantur eis omnia peccata eorum: orant et eleemosynas largiendo, sicut dicit Dominus in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 42). Et in alio loco scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33). Orant etiam dimittendo proximis, quae in eis deliquerunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Orant nihilominus et praecepta charitatis servando, quemadmodum scriptum est, quia universa delicta operit charitas (Jacob. V, 20). Ille igitur salubriter orat Deum, qui servat mandata Dei; nihil enim prodest nobis clementiam Dei verbis implorare, et operibus irritare. Super altare ergo aureum de orationibus sanctorum dedit Deus, quando super corda credentium fidem, doctrinam, actusque apostolorum, caeterorumque praedicatorum posuit; ut haberent unde erudirentur et quod imitarentur.
(Vers. 4.) Unde et sequitur: Et ascendit fumus aromatum de orationibus sanctorum, de manu angeli in conspectu Dei. Per fumum aromatum non solum orationes fidelium, sed et flagrantia bonorum operum designatur, quae ab Ecclesia indesinenter ascendit in conspectu Dei. Qui fumus de manu angeli conscendere dicitur: quia quidquid boni fideles faciunt, operante Deo faciunt, sicut dicit ipse: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV).
(Vers. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per ignem Spiritus sanctus designatur: angelus itaque, id est, Christus thuribulum, id est, corda discipulorum, de igne altaris, id est, de Spiritu sancto implevit; quando post ascensionem suam in coelum, decimo die Spiritu sancto misso de coelo, corda discipulorum implevit, ac scientiam omnium linguarum dedit. Et si per altare Ecclesia designatur, cur Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris esse dicitur, sicut idem Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus; quia Jesus nondum fuerat glorificatus? Sed Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris erat; quia per remissionis gratiam jam eum Ecclesia possidebat. Nam Dominus ante passionem suam promisit se Spiritum sanctum daturum discipulis suis; et idem Joannes cum verba Caiphae posuisset dicentis: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, intulit dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum (Joan. XI, 50-52). Numquid ii qui in Christum credituri erant, qui per universas gentes dispersi idolis serviebant, filii Dei erant? Erant itaque jam filii Dei per praedestinationem; quia jam praedestinati erant ad vitam aeternam. Congregati sunt vero postea in unum, quando per fidem, quam in baptismate susceperunt, corpori Ecclesiae sunt sociati. Misit ergo angelus ignem, quem in thuribulo posuerat, in terram; quia doctrinam fidei, quam in cordibus apostolorum posuerat, per adventum Spiritus sancti in cordibus Judaeorum, qui per incredulitatem terra erant, per ora apostolorum effudit.
Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per fulgura virtutes quae per apostolos fiebant, per voces praedicatio, per tonitrua autem comminatio ignis aeterni designatur: per terrae motus vero conversionem Judaeorum possumus intelligere; conversi sunt namque ad poenitentiam per praedicationem beati Petri, sicut liber Actuum apostolorum narrat: Iis, inquit, auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Viri fratres, quid faciemus? Ostendite nobis (Act. II, 37). Et in sequentibus scriptum est, quia ad hanc primam Petri praedicationem crediderunt ex illis tria millia, postea vero innumerabiles. Hunc ignem, id est, Spiritum sanctum, super nos qui terra sumus, misericordia Domini nostri Jesu Christi effundere dignetur; ut ex carnalibus spiritales efficiamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE QUARTA. Gratia Domini nostri Jesu Christi largiente, de apertionibus septem sigillorum pauca diximus, nunc de cantu tubarum septem angelorum, qui sequitur, aliqua proferamus. Per septem angelos doctores, qui ad erudiendum populum Dei a Deo missi sunt, et mittentur usque ad finem, designantur. Et quia sacramenta divinarum scripturarum doctoribus Ecclesiae perspicacius, Deo inspirante, quam caeteris patuerunt, rationis ordo poscebat, ut post reserationem sigillorum quae apertionem divinarum Scripturarum significat, septem angeli ponerentur, per quos omnes doctores populi Dei designantur, qui scientiam divinarum Scripturarum locupletius perceperunt. Et sicut omne corpus electorum in septem partes divisimus, ita et septem angeli tubis cecinisse visi sunt: per quos omnes doctores populi Dei designantur, quamvis ab eo ordine parumper discrepent. Nam superius per poderem, quae talaris est tunica, et prior in ornamentis Domini ponitur, ut et in sequentibus per primum cornu Agni, justos qui ante diluvium fuerunt, diximus fuisse designatos: per zonam vero auream in corpore Christi, et per secundum cornu patriarchas et caeteros qui ante Legem fuerunt: hic autem per primum angelum doctores qui ab initio mundi usque ad Legem fuerunt, per secundum doctores Legis designantur.
(Vers. 6) Et septem angeli paraverunt se, ut tubis canerent. Per tubae cantum 536* praedicatio designatur; praedicatores quippe sancti ad hoc semper parati existunt, ut quoscumque possunt, per doctrinam suae praedicationis Deo acquirant.
(Vers. 7.) Et primus angelus tuba cecinit. Per primum angelum, sicut jam diximus, praedicatores qui ante Legem fuerunt, designantur. Primus ergo angelus tuba cecinit, quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, quamvis nullam legem haberent, nisi naturalem, hoc quibuscumque poterant, suasisse credendi sunt, ut Deum creatorem suum timerent atque diligerent, et quod quis pati non vellet, alteri non faceret. Et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missum est in terram. Ea quae septem angelis tubis canentibus facta fuisse visa sunt, in bonam partem, sicut mihi videtur, accipienda sunt: sicut e contrario effusio phialarum septem angelorum, quae sequitur, in malam. Per grandinem igitur quae percutit, verba sanctorum virorum, quae corda pravorum hominum arguendo percutiebant, designantur. Quae ignem et sanguinem permixtum habuisse describitur: per ignem Spiritus sanctus designatur, qui in sanctis inhabitans suis, minister verborum eorum exstitit: per sanguinem vero Christus intelligitur, qui et a Patribus saepe praedictus est, et eorum actibus praefiguratus: terra autem saeculi homines peccato subditos demonstrat.
Et tertia pars terrae combusta est . . . . et omne fenum viride combustum est. Per tertiam partem terrae eos, qui per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt, debemus intelligere: qui igne timoris Dei atque amoris quidquid pravi in se fuit, combusserunt atque deleverunt. Arbores vero illos, qui principatum inter eos tenuerunt, significant: ex quibus multi per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt (Gen. XX, 17), sicut Abimelech per Abraham et per Job tres amici ejus (Job. XLII, 8). Per fenum autem viride, quod omne combustum esse dicitur, ii designantur, qui et superius per tertiam partem terrae et arborum quae combusta est, id est, electi, qui eo tempore fuerunt; fenum namque viride difficile accenditur, aridum vero facile consumitur. Per fenum vero viride electi, per aridum autem reprobi designantur. De hoc arido feno propheta dicit: Vere fenum est populus. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos: verbum autem Domini manet in aeternum (Esai. XL, 7); per fenum igitur viride, ii qui fide erant viridi designantur, qui omne quod in se reprobum fuit, igne charitatis combusserunt.
(Vers. 8.) Et secundus angelus tuba cecinit. Per secundum angelum Moyses et caeteri Legis doctores designantur. Et ecce tamquam mons magnus igne ardens, missus est in mare. Per montem magnum lex Moysi designatur, quae propter gravitatem ponderis sui monti assimilatur; et propter spiritalem intelligentiam, quae in Lege refulgebat, igne ardere dicitur. Ipse vero Hebraicus populus propter magnitudinem scelerum per mare designatur.
(Vers. 9.) Et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebat animas in mari, et tertia pars navium interiit. Omnis remissio in Lege sanguinis effusione atque aspersione fiebat; unde et Moyses populum sanguine aspersit, dicens: His est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Hebr. IX, 20). Sed et Aaron et filios ejus, ut mundi efficerentur ad offerendas hostias Deo, idem Moyses sanguine aspersit, nec sine sanguinis effusione remissio esse poterat (Exod. XXIV, 8). Per tertiam ergo partem maris electi qui eo tempore fuerunt, designantur: per sanguinem vero in hoc loco remissionem peccatorum possumus accipere. Tertia igitur pars maris in sanguinem versa est; quia electi qui eo tempore fuerunt per observationem Legis a peccatis suis mundari meruerunt. Tertia vero pars creaturae, quae habebat animas in mari, et mortua fuisse dicitur, eamdem significationem habet, quam et tertia pars maris quae in sanguinem versa est. Per mare autem, sicut jam diximus, multitudo peccatorum designatur: pisces vero cum ab aquis subtrahuntur, animas amittunt. Electi ergo quamdiu in aquis vitiorum suorum versantur, animas marinas habent, peccatorum videlicet tenebris involutas; cum vero aut per baptismum, aut poenitentiam ab aquis vitiorum extrahuntur, animas pristinas quasi amittunt, cum ex malis boni efficiuntur, moriunturque diabolo, ut vivant Deo. Tertia igitur pars piscium animas emiserunt, quia electi qui eo tempore fuerunt, per observationem Legis mortui sunt peccato, et coeperunt vivere Deo. Per naves autem, quae aquas sub se habent, illisque supereminent, principes gentis illius designantur. Tertia vero pars quae interiit, eos designat, qui ex eis justi fuerunt juxta illum sensum, quem diximus; eo quod interierint et mortui sint peccato, et vixerint Deo.
(Vers. 10.) Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella ardens tamquam facula. Eamdem significationem habet stella quam et angelus; significat namque prophetas: sed quaerendum nobis est, quomodo de coelo in terram cecidisse dicatur. Sancti in coelum quodammodo conscendunt, cum eos amor divinus ad coelestia contemplanda elevat: cadunt in terram, cum eos amor proximorum ad ima retrahit; ut praedicatione sua peccantes ad viam veritatis reducant; facula vero accenditur, ut tenebras noctis depellat. Verba igitur prophetarum faculae fuerunt, quia tenebras peccatorum a mentibus hominum fugaverunt. Possumus etiam per ignem faculae Spiritum sanctum intelligere, quo inflammati prophetae, et multos ab iniquitatibus correxerunt, et quae ventura erant, praedixerunt. Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Per flumina et fontes duodecim tribus cum suis familiis designantur: per tertiam vero partem ii, qui ex eis ad vitam aeternam praescripti erant, figurantur. Cecidit ergo stella in tertiam partem fluminum, quia illi doctrinam prophetarum acceperunt, et in cordibus suis plantaverunt, qui ad vitam aeternam praedestinati erant.
(Vers. 11.) Et nomen stellae dicitur absinthium. Absinthium valde est amarum: per absinthium igitur comminationes prophetarum designantur, quas populo peccanti ingerebant, praedicentes eis quod nisi poenitentiam 537 agerent, in praedam et in captivitatem hostibus suis darentur; et quod si nec sic poeniterent, morte perpetua damnarentur. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium. Illi amaritudinem poenitentiae per comminationes prophetarum assumpserunt, quos superius per tertiam partem aquarum diximus fuisse designatos, id est, electi. Et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Illis namque amaritudo poenitentiae mortem intulit, qui salvi esse meruerunt; mortui sunt enim secundum id quod mali erant, et vixerunt secundum id quod boni esse coeperunt.
(Vers. 12.) Et quartus angelus tuba cecinit. Quartus angelus Christum et apostolos ejus significat. Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum; ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret tertia pars, et noctis similiter. Sol, luna, et stellae ad unam rem pertinent; nam per solem populus Judaeorum, per lunam vero Synagoga, per stellas autem principes sacerdotum et pharisaei designantur. Sed si obscurationem solis et lunae atque stellarum ad eos, qui in Christum noluerunt credere, transferre voluerimus, ordo superior perturbabitur. Superius enim combustionem terrae tertiae partis, quae sub cantu tubae primi angeli facta esse dicitur, conversionem tertiae partis maris in sanguinem, quae sub cantu tubae secundi angeli facta fuisse visa est, conversionem nihilominus tertiae partis aquarum in absinthium, quae sub cantu tubae tertii angeli facta fuisse legitur, in bonam partem accipiendam esse demonstravimus; ideoque ad electos pertinere. Consequens est ergo ut percussionem solis et lunae atque stellarum in bonam partem interpretemur. Per tertiam itaque partem solis, quae percussa, id est, obscurata est, ii qui ex populo Judaeorum in Christum crediderunt, designantur; obscurati sunt namque impiis Judaeis, sed refulserunt in conspectu Dei. Similiter et per tertiam partem lunae atque stellarum quae obscurata est, ii qui ex archisynagogis atque sacerdotibus et ex pharisaeis in Christum crediderunt, designantur; quia et ipsi propter lumen verum, id est, Christum, quem perceperunt, obscurati sunt eis, quorum mentis oculos diabolus obcaecaverat, ne in Christum crederent; nam claritas solis lippientes oculos obcaecat magis, quam illuminat. Possumus vero per tertiam partem diei apostolos, per tertiam autem partem noctis eos qui ex gentibus crediderunt, intelligere. Obscurati sunt namque eis apostoli, qui eorum doctrinam non solum spreverunt, sed etiam ipsos usquequaque persecuti sunt. De hac eorum obscuratione Dominus dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum (Luc. XXI, 16).
(Vers. 13.) Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae, habitantibus in terra a vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: aquila vero Christum et apostolos ejus demonstrat. Aquila ergo per medium coelum volabat et clamabat; quia Christus primum per Judaeam, apostoli vero ejus per universas gentes Evangelium praedicaverunt: quas etiam persecutiones ab adversariis Ecclesiam esse passuram multis modis praedixerunt. Ideoque tria vae posuit, ex quibus primum ad haereticos pertinet, qui Ecclesiam Dei multis modis impugnare eonati sunt: secundum ad paganos, qui eamdem Ecclesiam Dei persecuti sunt, maximamque fidelium multitudinem interfecerunt: tertium ad antichristum, qui populum Dei in fine mundi debellaturus est. Nec putare debemus quod tria vae ad electos pertineant, qui diversas calamitates ab impiis pertulerunt: sed potius ad eosdem impios, qui easdem calamitates intulerunt. Unde et, Vae, vae, vae, habitantibus in terra dicit; impii namque qui nihil aliud quam terram quaerunt, habitatores terrae jure vocantur: justi autem qui coelestia semper desiderant, coeli habitatores recte vocantur, sicut dicit apostolus Paulus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20).
CAPUT IX.-- (Vers. 1.) Et quintus angelus tuba cecinit. Quintus angelus defensores Ecclesiae orthodoxae fidei designat: tuba cecinerunt, quando pro defensione fidei omnibus modis laboraverunt. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram. Per stellam haeresiarchae designantur; quia sicut stellae in coelo refulgent, ita et isti antequam caderent, doctrina et sapientia refulgebant in Ecclesia. De coelo in terram cecidit, quia ab Ecclesia praecisi, corpori reproborum, qui per terram designantur, sociati sunt. Sed quaerendum nobis est, cur primum haereticos, qui per stellam et locustas designati sunt, posuerit; et postea persecutores, qui designantur per equites loricatos, de quibus in sequentibus in cantu tubae sexti angeli dicturus est. Quia antequam imperatores Romanorum Ecclesiam Dei persequi instituissent, haeretici esse coeperunt, sicut Nicolaus, qui temporibus apostolorum exstitit, et multi alii. Et data est illi clavis putei abyssi (Act. VI, 5). Per clavem liberum arbitrium haereticorum, quod habuerunt in malo, designatur; perabyssum vero corda eorum: per puteum autem eorum ora designantur. Data est igitur haereticis clavis putei abyssi, quia permisit Deus haereses esse, sicut dicit apostolus Paulus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19).
(Vers. 2.) Et aperuit puteum abyssi. Stella quae de coelo cecidit, puteum abyssi aperuit; quia haeretici ad proferenda mala, quae in cordibus eorum latebant, ora sua aperuerunt. Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae. Per fumum doctrina haereticorum designatur; quia sicut fumus vento impulsus cito evanescit, ita et doctrina haereticorum per doctrinam sanctorum Patrum velut fumus evanuit: per fornacem vero saepe corda impiorum designantur, sicut dicit propheta: Velut clibanus ardens corda eorum (Ose. VII, 4).
Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Per solem saepe Christus intelligitur, in hoc autem loco membra ejusdem, id est, praedicatores sancti designati sunt: per aerem vero populus fidelis, qui eis subjectus erat. Sed quomodo electi obscurati sunt, quos pravitas haeretica decipere non valuit? Sed obscurati sunt eis, quos haeretici decipere potuerunt, qui et in sequentibus per locustas designantur: verum 538 claritas eorum caeteris fidelibus latere non potuit, sicuti nec lucerna sub modio abscondi potest.
(Vers. 3.) Et de fumo exierunt locustae in terram. De fumo, id est, de doctrina eorum qui haeresiarchae appellati sunt, magna multitudo haereticorum generata est. In terram exierunt, quia a societate electorum separati, eis qui terra vocantur, id est, infidelibus conjuncti sunt. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. Saepe Deus dicitur dedisse, quod permittit; permittit enim Deus impiis male agere, ut ex eorum malis bona operetur. Per scorpiones vero possumus daemones accipere; quia sicut scorpiones dum non praevidentur, corpora hominum suo veneno inficiunt et exstinguunt: ita et daemones incautis hominibus venena malarum persuasionum ingerunt, et dum ad perpetranda scelera pertrahunt, eorum animas veneno suae malitiae infectas occidunt. Potestas ergo locustarum, id est, haereticorum, similis est potestati scorpionum, id est, daemonum; quia sicut daemones in hoc semper insistunt, ut quoscumque possunt decipiant: ita et haeretici tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, in foveam suae perditionis demergerent.
(Vers. 4.) Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem. Quod significat fenum terrae, hoc et omne viride; nam sicut superius (Sup. c. 8) sub cantu tubae primi angeli per omne fenum viride, quod combustum esse dicitur, electi qui primis temporibus fuerunt, designantur: ita et hic per fenum terrae, et omne viride fidelis populus est designatus: per arbores vero doctores Ecclesiae designantur. Prohibiti sunt ergo haeretici, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem; quia non permisit Deus, ut eos qui viriditatem fidei habebant, id est, qui fidem quam profitebantur, operibus implebant, neque sanctos praedicatores, qui non erant spinae vel tribuli, ex quibus neque uvae, neque ficus colliguntur; sed potius arbores bonorum operum fructus ferentes, ex quibus fideles populi reficiebantur, haeretici deciperent; unde et sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Quid est autem signum Dei, nisi charitas, de qua idem Joannes loquitur, dicens: Deus charitas est (I Joan. IV, 8)? Possumus vero per frontes, quae qualitates mentium saepissime demonstrant, corda reproborum intelligere. Illi ergo facile ab haereticis decipiebantur, qui signum Dei vivi, id est, charitatem in cordibus suis non habebant.
(Vers. 5.) Et praeceptum est illis, ne occiderent eos. Quod dicit, praeceptum est illis, videtur mihi ad daemones pertinere; tanta est enim nequitia daemonum, ut si hoc Deus permisisset, statim ut homo mortale facinus admisisset, eum interficerent: sed exspectat Deus homines impios, ut aliquando per poenitentiam ad eum redeant et salventur, sive ut justi per eos probentur. Nam et Psalmista, cum de impiis loqueretur, precabatur dicens: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei (Ps. LVIII, 12). Et in Judicum libro scriptum est, quia dimisit Deus Chananaeos et Philistaeos; ut in eis experiretur Israel, et haberent scientiam certandi cum hostibus (Jud. III, 1, 2). Praecepit ergo Deus, id est, non permisit ut exterminarentur, sive omnes haeretici, sive omnes impii; ut haberent justi per quos probarentur, sicut aurum quod probatur per ignem.
Unde et sequitur: Sed ut cruciarentur mensibus quinque. Per menses quinque omne tempus vitae praesentis, quod in quinque aetatibus consistit, possumus intelligere. Prima namque aetas est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus; quamvis beatus Gregorius, ut cum sex aetatibus mundi aetates hominum conformaret, senectutem in duas partes diviserit. In quinque ergo mensibus, id est, in omni tempore vitae praesentis non solum haeretici, sed et omnes impii cruciantur. Nam velint nolint, cum ad memoriam mortem poenamque quae mortem sequitur, reducunt; quamvis de prosperitatibus saeculi videantur exsultare, cruciantur tamen intrinsecus, eo quod sciant se pro sceleribus suis aeternaliter esse cruciandos. E contrario justi, quamvis extrinsecus diversis modis affligantur; intrinsecus tamen de spe coelestis gloriae, ad quam se perventuros credunt, exsultant. Possumus etiam per quinque menses omne tempus hujus mundi intelligere; primus namque mensis est ab origine mundi usque ad diluvium, secundus a diluvio usque ad Moysen, tertius a Moyse usque ad David, quartus a David usque ad Christum, quintus a Christo usque ad consummationem saeculi. In iis ergo quinque mensibus omnes fabricatores errorum cruciantur, sive eo modo quo superius diximus, sive quod falsas adinventiones suas vident a veritate superari.
Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Diximus superius per scorpiones daemones esse designatos; nam sicut scorpio corpus aculeo vulnerat, ut per vulnus venenum intromittat, per quod hominem interficiat; ita et diabolus aut ira, aut superbia, aut libidine, aut aliqua delectatione carnali mentem vulnerat, ut per hoc venenum suae malitiae infundat, animamque interficiat. Cruciatus ergo locustarum similis esse cruciatui scorpii dicitur; quia haeretici imitantes patrem suum diabolum, per lenia verba atque composita mentes hominum imperitorum vulnerabant, venenumque sui erroris infundentes, eorum animas necabant. Possumus quippe per cruciatum animarum interfectionem intelligere.
(Vers. 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et cupient mori, et fugiet mors ab eis. Haec sententia ad electos pertinet. In diebus illis, id est, in diebus quibus Evangelii gratia per universum mundum refulget, quaerent homines mortem. Quaerebat Paulus mortem persequendo Ecclesiam Dei, et non invenit eam; quia Christus qui est murus impenetrabilis, se illi objiciens, a morte quam quaerebat, ad vitam, quae est ipse, violenter reduxit. Fuerunt et alii multi, qui quaesierunt mortem aut Ecclesiam Dei persequendo, aut caetera mala exercendo: sed fugit mors ab ipsis, quia per praedicationem sanctorum ad vitam sunt revocati. Nos etiam quosdam vidimus, qui quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. Scimus enim quosdam fuisse, qui amplius quam oportebat saeculum diligentes, multo tempore, multisque modis laborassent, ut divites fierent, cupientes delitiose vivere, et carnis 539 suae desideria perficere: sed cum ad id quod optabant, pervenire non possent, respuentes saeculi falsa promissa, ad divitias coelestes acquirendas se contulerunt, atque ad earum perceptionem, sicut credimus, bonis operibus insistendo, pervenire meruerunt. Vidimus nihilominus quosdam monasteria reliquisse, et ad saeculum transisse, et in servitio quorumdam hominum potentium se tradidisse; ut terrenas divitas atque possessiones, quas per se habere non poterant, eorum suffragiis obtinerent: sed cum ad id quod desiderabant, pervenire non possent, saeculum reliquisse, et ad monasteria sua rediisse, atque in bonis operibus vitam terminasse. Ii ergo quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. De talibus Dominus sub specie Hierusalem ad prophetam loquitur, dicens: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: quaeret, et non inveniet eos (Ose. II, 6). Amatores nostri sunt desideria carnalia: amatores nostros sequimur, quando in hoc laboramus, ut divitiarum possessores efficiamur, ut habeamus unde desideria carnalia expleamus. Amatores nostros sequimur, et non apprehendimus, quando misericordia Dei impediente, ad hoc quod inutiliter desideramus, pervenire non possumus.
(Vers. 7.) Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. Per equos saepe praedicatores sancti designantur, sicut Habacuc propheta in cantico suo loquitur, dicens: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15). Viam fecit Deus in mari equis suis, in luto aquarum multarum, quando initio fidei pacem mundo largitus est; ut apostoli ejus per universas gentes, quae per mare et lutum designatae sunt possent discurrere, et semina fidei spargere. Equi ergo Dei ad praelium parabantur, quando praedicatores sancti et verbo et virtutibus ad hoc armabantur; ut genus humanum de potestate diaboli eruerent. Locustae vero similes equis paratis in praelium esse dicuntur; quia sicut praedicatores sancti tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, de laqueis diaboli eriperent: ita et haeretici ad hoc semper armabantur, ut quoscumque possent decipere, in baratrum suae damnationis involverent. Et super capita earum tamquam coronae similes auro. Saepe per aurum sapientia designatur, sicut superius jam diximus: per coronas locustarum sapientia saecularis ostenditur. Coronae igitur locustarum aurum ipsae non erant, sed similitudinem auri habebant; quia sapientia saecularis, in qua haeretici maxime confidebant, aurum non erat, id est, sapientia; sed potius stultitia, sicut dicit apostolus Paulus: Sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19).
Et facies earum, sicut facies hominum. Homo rationale est animal: per faciem vero hominum divinarum Scripturarum scientiam intelligere possumus, quam haeretici habere studebant, ut per eam facilius simplices quosque deciperent. Locustae igitur facies hominum habere videbantur, sed similitudo erat non veritas; quia haeretici videbantur quidem scientiam habere divinarum Scripturarum: sed procul a veritate distabant, quia eam non recte intelligebant.
(Vers. 8.) Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Per capillos qui sine sensu praeciduntur, possumus maximam multitudinem stultorum intelligere, qui ab haereticis facile decipiebantur; quia sicut capilli absque injuria praeciduntur, ita et isti ab Ecclesia sine aliquo dispendio praecisi sunt. Per mulieres vero diversas Ecclesias possumus intelligere. Habebant igitur locustae capillos sicut capillos mulierum; quia sicut sanctae Ecclesiae Dei habebant turmas suas, quae certis temporibus ad divina officia celebranda confluebant: ita et haeretici habebant populos insanos, qui in diversis locis conveniebant, non ad mysteria divina, sed ad diabolica celebranda. Et dentes earum sicut leonum erant. Officium dentium est, ut quidquid intra se ceperint, terendo consumant, et in foveam ventris demergant. Possumus ergo per leones et dentes persecutores Ecclesiae intelligere: per leones quidem principes: per dentes autem eos, qui eorum imperio sanctos Dei laniabant. Dentes igitur haereticorum sicut leonum erant; quia sicut pagani Ecclesiam Dei persequebantur, et quoscumque poterant, terroribus atque cruciatibus in perditionis voraginem implicabant; ita et haeretici quosdam potentes homines sibi sociantes, Ecclesiam Dei persecuti sunt, multosque more dentium minis et impressionibus afflictos, in ventrem suae malitiae demerserunt.
(Vers. 9.) Et vox alarum earum, sicut vox equorum multorum currentium in bellum. Possumus per alas verba haereticorum intelligere; quia sicut alae a terra aves sublevant, ita haeretici suis eloquiis extollebantur: per equos vero praedicatores designantur, sicut superius jam diximus. Vox igitur alarum locustarum erat sicut vox equorum multorum currentium in bellum; quia sicut praedicatores sancti voces praedicationum emittebant, cum pergerent ad bellum contra diabolum, ut genus humanum de potestate ejus liberarent: ita et haeretici circumquaque discurrebant, falsam doctrinam spargendo; ut quoscumque possent, deciperent, et diabolo subjugarent.
(Vers. 10.) Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Isaias propheta dicit quia propheta docens mendacium, cauda est (Esai. IX, 15). Haeretici ergo qui propter notitiam divinarum Scripturarum prophetas se esse aestimant, non inconvenienter caudis scorpionum assimilantur, quia eorum doctrina falsa erat, et venenosa, unde et aculeos in caudis habuisse dicuntur. Per aculeos namque blasphemiae, quas in divinis Scripturis intermiscebant, designantur. Et sicut scorpio innoxius esset, si aculeus deesset; ita et doctrina haereticorum bona esset, si hanc blasphemiis non foedarent. Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Quid sint menses quinque superius dictum est.
(Vers. 11.) Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, et Latine habet nomen Exterminans. Certum est omnibus haereticorum principem esse diabolum, sicut Dominus dicit ad Job: Ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25); unde et exterminator vocatur, eo quod exterminator sit totius bonitatis.
(Vers. 12, 13.) Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Et sextus angelus tuba cecinit. Per sextum angelum martyres designantur: sextus angelus tuba cecinit, quia martyres Christi doctrinam fidei infidelibus propinaverunt. 540 Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Domini, dicentem sexto angelo. Per altare aureum, sicut superius jam diximus, Ecclesia designatur. Quatuor ergo cornua altaris quatuor evangelistas demonstrant: vocem ergo unam ex quatuor cornibus altaris aurei audisse se dicit; quia una est fides, una doctrina quam quatuor libri Evangeliorum docent.
(Vers. 14.) Quid autem haec vox sexto angelo dicat, manifestat subdendo: Vade, et solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Primum dicamus quid sint quatuor angeli, quid vincula, quid Euphrates; et postea cur sexto angelo praecipiat Evangelium, ut solvat quatuor angelos, diligentius investigabimus. Nam sicut superius (Cap. 7) in apertione sexti sigilli quatuor angeli super quatuor angulos terrae stetisse visi sunt, tenentes quatuor ventos terrae; ne flarent super terram, neque in ullam arborem: ita et hic sub cantu tubae sexti angeli quatuor angeli in flumine magno Euphrate alligati esse referuntur. Eamdem ergo significationem habent quatuor angeli isti, quam et illi; significant enim quatuor regna, Assyriorum videlicet, Persarum, Macedonum, atque Romanorum. Et quia potestas quatuor regnorum, sicut superius diximus, ad Romanos secesserat, per quatuor angelos in hoc loco Romani designantur: per Euphraten vero hic mundus intelligitur. Quid sint ergo vincula quatuor angelorum, superius manifestat; nam supra scriptum est, quia vidit Joannes angelum descendisse de coelo, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (Apoc. VII, 2, 3). Per angelum qui habebat signum Dei vivi Christum diximus fuisse designatum: vincula igitur quatuor angelorum verba sunt Domini, non quod Dominus praeceperit persecutoribus, ut a persecutione cessarent, donec semina fidei per omnes gentes spargerentur: sed quod potestate fecit, hoc dicitur verbis praecepisse. Romani namque ante adventum Christi a caedibus et rapinis atque effusione sanguinus generis humani nullo modo satiari poterant. Veniens vero Christus in carne pacem mundo largitus est, et Romani qui ab effusione sanguinis generis humani manus cohibere non poterant, pace ligati sunt, atque ab effusione sanguinis prohibiti sunt. Praecepit ergo vox, quae processit a quatuor cornibus altaris aurei, sexto angelo qui habebat tubam, ut solveret quatuor angelos; quia doctrina Evangelii hoc praecepit praedicatoribus verbi Dei, ut nullis minis, nullis terroribus hominum impiorum terreantur; ut cessent ab officio praedicationis, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Imperatores quippe Romanorum et caeteri principes terrae, cum viderent religionem christianam quotidie augeri, et culturam idolorum evacuari, interminati sunt mortem omnibus qui Christum colerent aut praedicarent. Sextus ergo angelus, id est, martyres, quatuor angelos, id est, persecutores suos quasi solverunt; cum propter insuperabilem evangelizandi constantiam ad persequendos eos se armaverunt.
(Vers. 15.) Unde et sequitur: Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut interficerent tertiam partem hominum. Soluti sunt quatuor angeli, quia impii homines, pace abjecta, manibusque solutis, quas pax alligaverat, persecuti sunt populum Dei. Quod autem dicit: Parati erant, impiorum hominum voluntatem demonstrat; quia antequam tempus persecutionis veniret, voto parati erant, ut populum Dei interficerent. Sane tertia pars hominum, ut superius dictum est, electos significat. Porro quod in horam et diem, et mensem, et annum, quatuor angeli, ut interficerent tertiam partem hominum, parati esse dicuntur, possumus ad omnes impios, qui ab initio mundi fuerunt, et erunt usque in finem, referre. Per horam quippe tempus ab initio mundi usque ad diluvium, per diem autem tempus a diluvio usque ad Legem, per mensem vero tempus sub Lege, per annum autem tempus sub gratia designatur. In iis ergo quatuor temporibus semper reprobi persequuntur electos.
(Vers. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia, audivi numerum eorum. Qui designantur per quatuor angelos, ipsi et per equestrem exercitum, videlicet persecutores Ecclesiae. Exercitus autem persecutorum equestris esse dicitur; quia sicut habet Deus equos suos, id est, sanctos praedicatores, qui eum per universum mundum deportaverunt; ita habet diabolus equos suos, id est, omnes impios, super quos sedet, et ad perpetranda diversa scelera impellit. Qui vicies millies dena millia esse dicuntur; per finitum namque numerum persecutorum innumerabilis multitudo exprimitur.
(Vers. 17.) Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. In hoc loco per equos insani populi, per sessores autem equorum principes terrae designantur: per loricas vero, quae ictus gladiorum a se repellunt, duritia cordium reproborum designatur, quae ad corda eorum gladium spiritus, quod est verbum Dei, accedere non sinit. Quae loricae igneae, hyacinthinae, et sulphureae esse dicuntur. Per ignem plane crudelitas mentis persecutorum: per hyacinthum qui coeli figuram habet, honor deitatis quem diis suis deferebant, designatur: per sulphur vero quod fetet, blasphemiae quas in Christum proferebant, designantur. Persecutores igitur loricas igneas et hyacinthinas atque sulphureas habuisse dicuntur; quia partim propter incredulitatem mentis corda sua induraverant, ut non solum in Christum non crederent, sed etiam servos ejus persequerentur: partim propter defensionem falsorum deorum, partim propter blasphemias quas in Christum proferebant, dicentes eum magum fuisse et seductorem. Et capita equorum erant tamquam capita leonum. Per capita equorum imperatores Romanorum designantur quia capita esse videbantur omnium persecutorum, qui etiam propter insatiabilem rabiem leonibus acsimilantur. Et de ore eorum procedit ignis et fumus et sulphur. Per ignem impia praecepta imperatorum designantur, quibus populus Dei interfici jubebatur: per fumum vero honor deitatis, quem diis suis deferre jubebant. Et recte per fumum idololatriae falsitas designantur, 541 quia sicut fumus a facie venti evanescit, ita et cultura idolorum in conspectu praedicationis evangelicae deperiit: per sulphur autem, sicut supra dictum est, blasphemiae, quas Christo ingerebant, designantur.
(Vers. 18.) Ab his tribus plagis interfecta est tertia pars hominum; id est, multitudo martyrum: per ignem videlicet, fumum, ac sulphur, quae procedebant de ore ipsorum. Procedebat quippe ignis de ore ipsorum, id est, jussio impiissima, qua praecipiebant ut sancti Dei martyres interficerentur: procedebat et fumus, quia praecipiebant ut honor deitatis ab omnibus hominibus diis suis impenderetur: procedebat et sulphur, id est, blasphemiae in Christum, praecipientes ut religio christiana funditus de mundo exstingueretur.
(Vers. 19.) Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum. Superius capita equorum, ut leonum esse dicuntur: in ore vero leonum dentes consistunt, quibus conterunt et dilaniant omnia, quae ceperint. Possumus itaque per dentes carnifices intelligere, qui in ore leonum, id est, in potestate persecutorum positi, eorum imperio diversis cruciatibus corpora sanctorum cruciabant. Corpora igitur sanctorum persecutores in ore, id est, in potestate habebant, sed animas non habebant, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Et ideo potestas persecutorum tantummodo in ore erat; quia corpora sanctorum in potestate habebant, sed animas non habebant: occidere poterant, quos vincere non valebant. Per caudas vero philosophorum atque poetarum doctrina designatur. Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in iis nocent. Recte doctrina philosophorum serpentibus assimilatur, quia plena erat venenis mendaciorum. Qui serpentes capita habere dicuntur, quia omnes errores gentilium proprios habebant auctores. Potestas ergo equorum in caudis eorum erat, quia persecutores Ecclesiae per doctrinam philosophorum volebant evertere religionem christianam.
(Vers. 20, 21.) Et caeteri homines qui non sunt occisi in iis plagis, neque egerunt poenitentiam ab operibus manuum suarum; ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea; quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare: et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis; subauditur, perierunt. Tertia igitur pars, quae interfecta est, salva facta est, id est, electi, ex quibus multi pro Christi nomine interfecti sunt: reliqui libentissime occumberent, si necessitas exegisset. Caeteri vero, id est, pagani, qui in Christum credere noluerunt, ut agerent poenitentiam ab iniquitatibus suis, perierunt.
CAPUT X.-- (Vers. 1.) Et vidi alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus. Quia superius adversitates Ecclesiae narra verat, quae ab haereticis et paganis passa est; restat ut de prosperitate ejus, qualiter inter persecutiones creverit, narret. Constat namque Ecclesiam in persecutionibus crevisse, et quanto amplius opprimebatur, tanto amplius confortabatur, et crescebat: sicut de filiis Israel in figura ejusdem Ecclesiae scriptum legimus, qui quanto amplius ab Aegyptiis opprimebantur, tanto amplius multiplicabantur. Angelus fortis Dominum nostrum Jesum Christum designat, de quo dicit Psalmista: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8). Qui descendens de coelo amictus nube esse dicitur; quia Dominus noster veniens in mundum, carnem quae per nubem designata est, induit; ut per carnis assumptionem se hominibus conformaret, quos redimere veniebat. Per irim vero ejus misericordia designatur, sicut superius diximus: per caput autem ejus divinitas in hoc loco intelligitur. Irim in capite habebat, quia ejus divinitas ante incarnationem suam tantam misericordiam assumpserat, ut homo fieri pro hominibus non dedignaretur, et ad ultimum pessima morte damnari. Et facies ejus erat sicut sol. Saepe per solem Dominus designatur; quia sol omnes creaturas visibiles suo splendore atque pulchritudine antecedit: sed quae creatura poterit comparari suo creatori? Verum per figuras visibiles saepe invisibilia demonstrantur. In corde igitur electorum Christus sol est, quem cernere per spem nullo modo desistunt, et ad hujus pulchritudinem intuendam perventuros esse se credunt. Et pedes ejus tamquam columna ignis. Per columnam ignis Ecclesiam possumus accipere; sive quia Spiritu sancto ignita resplendet, sive quia amore Dei atque proximi indesinenter ardet. Per duos vero pedes duos populos intelligere debemus. Ex duobus ergo pedibus una columna efficitur; quia ex duobus populis, ex Judaeis videlicet atque gentibus, una Ecclesia Dei fabricatur. Possumus etiam per duos pedes duo Testamenta intelligere, sicut in sequentibus plenius demonstrabimus. Nec discordat a sensu superiori, eo quod vetus Testamentum Judaeis, novum autem gentibus specialiter traditum sit.
(Vers. 2.) Et habebat in manu sua libellum apertum. Hic Liber superius septem sigillis signatus fuisse describitur; sed de ejus apertione, Domino largiente, aliqua diximus. Libellum igitur apertum in manu sua Dominus noster Jesus Christus tenere visus est; quia sensus divinarum Scripturarum doctoribus Ecclesiae ipse aperuit. Et posuit pedem suum dexterum super mare; sinistrum autem super terram. Per pedem dextrum, sicut diximus, novum Testamentum: per sinistrum vetus designatur. Possumus autem per mare populum gentium intelligere propter profunditatem ignorantiae atque errorem: per terram vero quae excolitur, ut fructum ferat, Judaeos qui excolebantur per disciplinam Legis, et fructum ferebant, cum praecepta legalia, quamvis carnaliter, implebant. Pedem ergo suum dextrum Dominus super mare posuit, quando specialius gentibus doctrinam Evangelii, quam Judaeis tradidit, sicut Paulus eisdem Judaeis loquitur, dicens: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Pedem sinistrum super terram posuit, quando Legem Judaeis specialiter tradidit. Sed nullum moveat, quod posteriora prius commemoraverit, et priora posterius; eo quod in divinis Scripturis hoc saepe contingat. Ad quod comprobandum unum tantummodo exemplum proferamus. In psalmo centesimo quinto (Vers. 17), cum dixisset: Aperta est terra, et deglutivit Dathan, 542 et operuit super congregationem Abiron: et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores; retro revertitur, et dicit: Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile: nec inconvenienter per dextrum pedem novum Testamentum, per sinistrum autem vetus designatur; eo quod vetus Testamentum umbra fuerit novi Testamenti.
(Vers. 3.) Et clamavit, quemadmodum cum leo rugit. Clamavit Christus per legem, sed non quemadmodum cum leo rugit; quia in una domo Israel vox ejus tantummodo audita est: clamavit postea per Evangelium, quemadmodum cum leo rugit; quia in omnem mundum vox ejus intonuit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Per septem tonitrua septem virtutes possumus accipere. Clamavit Christus per Legem, sed septem tonitrua non sonuerunt: clamavit per Evangelium, et locuta sunt septem tonitrua voces suas. Nam illis quibus Lex dicebat: Maledictus qui non reliquerit semen suum in Israel; et quibus ob hoc plures uxores atque concubinas habere licitum erat, pudicitiae tonitruum necdum sonuerat. Similiter et illi, quibus Lex dicebat: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur (Exod. XXI, 24); necdum tonitruum patientiae audierant. Et illi tonitruum charitatis necdum perfecte audierant, quibus Lex dicebat: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43). Idem et de caeteris virtutibus intelligendum est. Septem ergo tonitrua locuta sunt; quando per doctrinam Evangelii sublimitas virtutum coepit demonstrari.
(Vers. 4.) Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Vox de coelo vox est de Ecclesia: scribere vero est praedicare; quia sicut scriptor atramento in volumine scribit, unde legentes exercitentur; ita et quilibet doctor verba Dei scribit, cum ea praedicando in cordibus audientium plantat. Cur ergo per vocem quae de coelo sonuit, prohibitum est ne septem tonitrua scriberentur, in Actibus apostolorum, et in epistolis Pauli invenire possumus. In initio namque fidei praedicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium, non sunt ausi eis austeriora Christi praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere, sicut Paulus apostolus discipulis suis scripsit, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2). Sed et apostoli qui erant Hierosolymis, eis qui ex gentibus crediderant, mandaverunt, dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine (Act. XV, 28). Vox ergo de coelo Joanni loquitur, ne septem tonitrua scriberet; quia apostoli qui per coelum designantur, primis praedicatoribus praeceperunt; ne noviter ad fidem venientes, subito ad celsitudinem virtutum conscendere cogerent, donec in fide confortati, jam ad operationem virtutum transire possent.
(Vers. 5, 6, 7.) Et angelus quem vidi stantem supra mare et super terram, cum levasset manum suam, et jurasset per viventem in aeternum qui creavit coelum, et ea quae in eo sunt; et terram, et ea quae in ea sunt: mare, et ea quae in eo sunt; quia tempus amplius non erit, sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas. Nos quando juramus, volumus ut firmum sit, quod loquimur. Dixisse ergo Domini jurasse est; quia fieri non potest ut quod loquitur Deus, irritum fiat, sicut ipse dicit in Evangelio: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI, 33). Cum igitur Christus per viventem in aeternum, et per eum qui fecit omnes creaturas juravit, per semetipsum juravit: Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Juravit autem non quibusdam verbis semetipsum obligando; sed dicendo ea quae ventura erant. Per septimum vero angelum praedicatores, qui in fine mundi futuri sunt, designantur, de quibus in sequentibus dicemus. Juravit ergo Christus, quod in diebus septimi angeli consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per suos prophetas; quia praedixit quia tunc veniet finis, cum omnis electorum numerus fuerit completus.
(Vers. 8.) Et vocemquam audivi de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum de manu angeli stantis supra mare et supra terram. Vocem primam eam dicit, quando de coelo ei dictum est: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Eamdem itaque vocem se iterum audisse dicit; quia ejusdem Spiritus sancti vox fuit illa, cujus et ista. Per Joannem in hoc loco omnes apostolos intelligere debemus. Vox ergo divina Joanni locuta est, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sancti gratia apostolis inspiravit, ut relictis omnibus, Christum sequerentur; ut doctrinam Evangelii ab eo perciperent.
(Vers. 9, 10.) Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Abierunt apostoli ad Christum, ut ab eo doctrina divinarum Scripturarum instruerentur. Et dixit mihi: Accipe, et devora illum, et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Per os in quo sapores discernuntur corda apostolorum intelligere possumus: per ventrem autem in quo omnes spurcitiae commorantur corporis, memoriam peccatorum intelligere debemus. Liber igitur dum devoraretur, ut mel dulce fuisse dicitur; quia divina Scriptura dum in mente revolvitur, vitamque aeternam mandata Dei custodientibus repromittit, dulcis ut mel in corde efficitur: cum vero mentem a superioribus ad inferiora, id est, a contemplatione coelestis patriae ad peccata sua intuenda deducit, poenasque quas impii pro peccatis suis passuri sunt, ostendit, quae antea fuerat dulcis in demonstratione coelestis gloriae, amara efficitur in peccatorum ostensione. Possumus etiam hoc de Joanne proprie intelligere, qui antequam Evangelium scriberet, Pathmos in exsilium ductus est: sed quia propter absentiam ejus haeretici Ecclesiam Dei invaserant, post reversionem suam de exsilio ad eorum blasphemias destruendas compulsus est Evangelium scribere. Praecepit igitur vox divina Joanni, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia 543 Spiritus sanctus hoc Joanni inspirando suasit, ut iret ad Christum non passibus corporis, sed passibus mentis, ad considerandam divinitatis ejus potentiam atque cum Patre aequalitatem, ut de divinitate ejus libellum omnibus fidelibus salutiferum posset conscribere. Devoravit vero Joannes librum, cum scientiam Evangelii quod postea scripsit, plenissime accepit. Liber itaque dum devoraretur, dulcedinem mellis ori exhibuit; quia divina Scriptura quanto amplius in corde ruminatur, tanto salubriorem dulcedinem menti exhibet. Possumus autem per ventrem, in quo escae putrescunt, carnem hanc mortalem intelligere. Liber igitur qui in ore dulcis fuit, amaritudinem ventri generavit; quia sancti viri quanto amplius in meditatione divinarum Scripturarum dediti sunt, quantoque eorum meditatio dulcior fit in mente, tanto majorem amaritudinem carni suae exhibent, affligendo videlicet eam jejuniis, vigiliis, abstinentia, caeterisque cruciatibus, quibus caro atteritur.
(Vers. 11.) Et dixit mihi: Oportet te prophetare iterum populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Praedicitur ei quod ab exsilio ad praedicandum rediturus sit. Sed cum sancti Patres tradant quod post reversionem suam de exsilio tantummodo in Epheso, et circa adjacentia loca ejus praedicaverit, ibique mortuus sit, et corpore requiescat; quomodo populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis prophetasse dicitur? Sed prophetavit, id est, praedicavit per Evangelium suum, quod postea scripsit omnibus gentibus, et linguis, et regibus multis; quia per omnes gentes dispersum est, et in meditatione ejus omnes terrarum populi, regesque multi proficiunt.
CAPUT XI.-- (Vers. 1.) Et datus est mihi calamus mensurae similis virgae, dicens: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Per calamum quo antiqui scribere solebant, Evangelium quod ei datum est a Domino, et quod postea scripsit, designatur: per virgam vero saepe disciplina accipitur. Calamus igitur qui Joanni datus est, similitudinem virgae habuit; quia disciplina christianorum est Evangelium. Unde et templum et altare et adorantes in eo metiri praecipitur; per templum namque Ecclesia: per altare sancti et perfecti viri, qui in Ecclesia consistunt: per adorantes autem in eo caetera multitudo, quae eorum doctrina instruitur, designatur. Templum nempe Dei et altare, atque adorantes in eo unusquisque praedicator metitur, dum unicuique secundum propriam capacitatem spiritualis gratiae doctrinam administrat; aliter enim docendus est sapiens, aliter insipiens: aliter litteratus, aliter illitteratus: aliter paganus, aliter christianus: aliter haereticus, aliter catholicus. Nam et Dominus dicit in Evangelio, quia paterfamilias peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum propriam virtutem (Matth. XXV, 14).
(Vers. 2.) Sequitur: Atrium autem quod est foris, ejice foras, et ne metiaris illud; quoniam datum est gentibus. Si foris erat, quomodo foras ejici poterat? Per atrium ergo Judaei designantur: Judaei igitur foris erant per incredulitatem: sed Joannes et caeteri apostoli adhuc eos per amorem in cordibus suis tenebant, sicut dicit apostolus Paulus: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3). Unde praecipitur ei, ne illud metiatur, id est, verba praedicationis non eis ministret, sicut in Evangelio ipse praecipit, dicens: Nolite mittere margaritas vestras ante porcos; ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6). Et ad prophetam Ezechielem Dominus loquitur, dicens: Ecce ego adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans; quia domus exasperans est (Ezech. VII, 26). Hocque atrium datum esse gentibus dicitur; quia Judaei propter incredulitatem suam paganis gentibus erant conjuncti: sive traditi erant gentibus, id est, Romanis, ut ab eis delerentur atque exterminarentur. Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Subito saltum facit ad Eliam atque Enoch, qui temporibus Antichristi venturi sunt: et pulchro satis ordine, videlicet, ut qui Judaeorum dejectionem per figuram atrii protulerat, eorum restaurationem tacite subnecteret; constat enim Judaeos in fine mundi per praedicationem Eliae et Enoch ad fidem Christi esse reversuros. Civitatem itaque sanctam, id est, Ecclesiam, Antichristus et ministri ejus calcabunt, id est, persequentur mensibus quadraginta duobus, qui faciunt tres annos et dimidium.
(Vers. 3, 4.) Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Testes duos Dominus Eliam et Enoch vocat, qui adventum ejus secundum praecurrent, sicut Joannes praecurrit primum. Ii sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (Matth. V, 15). Oliva oleum fert, quod supra candelabrum postea ponitur, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Per oleum in hoc loco sapientiem spiritalem possumus accipere; unusquisque enim oliva tunc est, quando apud se quiescens, per contemplationis gratiam Deo deservire studet; quando illud implere studet, quod Dominus dicit in Evangelio: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3). Candelabrum vero tunc fit, quando illud implet quod Dominus dicit in Evangelio: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Duo igitur isti sancti modo olivae sunt cum in aliquo loco terrae positi, ubi eos majestas divina commorari praecepit, per contemplationis gratiam Deo deserviunt: candelabra tunc fient, cum ad explendum praedicationis suae officium venerint, quando omnibus, et fidelibus videlicet et reprobis verbum Dei annuntiabunt. De hoc candelabro Dominus dicit in Evangelio: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt (Ibid., 15). Lucerna quippe super candelabrum ponitur, quando officium praedicationis sancto viro traditur, qui bonum quod praedicat, flammis bonorum operum illustrat: lucerna vero sub modio ponitur, 544 quando officium praedicationis alicui reprobo committitur, qui bonum quod praedicat, pravis operibus regit; ne lumen praebeat eis, qui in domo sunt, sicut dicit sanctus Gregorius, quia cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio ejus contemnatur. Duae ergo olivae et duo candelabra in conspectu Domini stare dicuntur; quia in terra positi, illud tempus praestolantur, quo officium praedicationis suae expleant, et mortis debitum solvant, sicut sequentia manifestant.
(Vers. 5.) Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi. Quia Spiritus sanctus loquitur per ora sanctorum, sicut Dominus dicit in Evangelio: Non enim vos estis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20); non incongue verba sanctorum ignis vocantur, sicut Psalmista dicit de Domino: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud (Psal. CXVIII, 140). Ignis igitur exiet de ore sanctorum istorum, et devorabit inimicos eorum; quia doctrina eorum ita errores Antichristi destruet, ut omnibus sanam mentem possidentibus, nihil videatur esse, quod asserere conabuntur Antichristus et ministri ejus. Quod autem sequitur. Et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi, ad eamdem rem pertinet.
(Vers. 6.) Ii habent potestatem claudendi coelum, ut non pluat diebus prophetiae eorum: et habent potestatem super aquas, convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. Legimus Eliam oratione clausisse coelum, et iterum aperuisse: sed et Moysen aquas in sanguinem convertisse. Non ergo putandum est Eliam minorem virtutem habere, cum ad explendum officium suae praedicationis venerit, quam habuit eo tempore, quo inter homines conversatus est, sed potiorem. Possumus etiam per coelum Ecclesiam, per pluviam verba sanctorum spiritaliter intelligere; clauditur namque coelum impiis, cum Deus suo judicio corda eorum ita obdurari sinit, ut nullo modo verbo Dei aditum accedendi ad cor suum tribuant, ut salventur. Nam et propheta Esaias coelum Judaeis clausit, cum ei a Domino dictum est: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde suo intelligant: et convertantur, et sanem eos (Esai. VI, 10). Clausit et coelum Hieremias inimicis suis, cum dicebat ad Dominum: Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo: in tempore visitationis tuae peribunt (Jerem. XVIII, 23). Numquid Moyses non habebat potestatem claudendi coelum et aperiendi, cui dicebat Dominus, cum populus peccasset: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10)? Sancti itaque illi quibusdam claudent coelum, ut non descendat super eos imber misericordiae Dei, eis videlicet, quos ab erroribus Antichristi revocare non potuerint: quibusdam vero aperient, eis videlicet quos ab erroribus Antichristi revocaverint; imbremque super eos pluent, quando suis precibus Deum illis propitium efficient. Per aquas quas in sanguinem convertere dicuntur, populi designantur: sanguis autem ultionem divinam demonstrat. Aquas igitur in sanguinem convertent, quando gentes quae a fide Christi discesserint, perpetua morte esse damnandas suo judicio decernent.
(Vers. 7.) Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet contra eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Bestia haec Antichristum significat. Faciet contra eos bellum, quando eos persequetur: vincet vero illos non superando verbis, sed interficiendo.
(Vers. 8.) Unde et sequitur: Et occidet eos, et jacebunt corpora eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus; ubi et Dominus eorum crucifixus est. Si per civitatem magnam Hierusalem terrestrem voluerimus intelligere propter hoc quod dicit: Ubi et Dominus eorum crucifixus est, a veritate oberrabimus; eo quod illa Hierusalem usque ad solum destructa sit, et ista quae pro ea aedificata est, non in eo loco, sed in alio sita esse dicatur: neque Sodoma et Aegyptus dicenda est, eo quod a christianis incolatur. Simulque considerandum quia ubicumque in hoc libro civitas magna ponitur, Babylonem quae est civitas diaboli, et ex omnibus reprobis constat, significat. Quod autem in platea civitatis magnae corpora eorum projicienda esse dicuntur, possumus simpliciter intelligere, ut in quacumque platea, quae ad jus alicujus reprobi pertineat, jaceant. Sed melius mihi videtur, ut sicut per civitatem magnam omnes reprobos intelligendos esse diximus, ita et per plateam corda reproborum intelligamus: jacebunt itaque corpora sanctorum in platea civitatis magnae; quia sancti illis jacent, a quibus nullius esse momenti existimantur: e contrario fidelibus stant, qui quanta sit eorum virtus atque gloria, cordis oculis intuentur. Civitas vero diaboli non inconvenienter Sodoma et Aegyptus nominatur; eo quod Sodoma caecitas, Aegyptus tenchrae interpretentur. Quis enim deteriorem caecitatem atque tenebras patitur, quam impii, qui praecipiti gradu, ut in cloacam inferni demergantur, mala operando properare non desistunt? In platea vero civitatis magnae, ubi Dominus crucifixus est, corpora sanctorum projicienda esse describuntur; quia sicut a membris diaboli Christus crucifixus est, ita ab eisdem ii duo prophetae occidentur.
(Vers. 9-12.) Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis: et inhabitantes terram gaudebunt super eos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem; quoniam ii duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant terram. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos: et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super omnes qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc. Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. Hoc si secundum historiam impleatur, hominibus quidem incognitum, Deo autem nota sunt omnia. Possumus autem et nos huic historiae spiritalem intelligentiam adjungere: sed temerarium videtur illam historiam, quam 545 intelligimus, spiritalibus sensibus velle adornare. Nullam quippe domum extra positi, interius ornare valemus: sed ne omnino tacuisse videamur, pauca dicamus. Possumus per tres dies et dimidium tres annos et semis intelligere, quibus ii duo prophetae praedicaturi sunt: per monumenta vero mentes reproborum intelligere possumus. De iis monumentis Dominus loquitur, dicens: Vae vobis, scribae et pharisaei, quia estis sicut sepulcra dealbata, quae a foris quidem videntur candida, intrinsecus autem plena sunt omni immunditia et ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 13). Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis rapina et iniquitate. In monumentis igitur reprobi corpora sanctorum non sinent poni; quia doctrinam illorum a mentibus suis abjicient. Quod autem post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intrare in eos dicitur, et stare super pedes suos, resurrectionis tempus accipere possumus, quod post tria tempora et dimidium, quamvis non statim, in proximo tamen fiet. Stabunt quippe super pedes suos, quando post resurrectionis tempus, quanta sit eorum virtus atque magnificentia omnibus impiis manifestabitur. Timor vero magnus cadet super inimicos eorum, cum viderint eos; quia in die judicii cum viderint eos, gloriamque illorum, turbabuntur timore horribili, dicentes: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V, 3)? Et quia Malachias propheta ex persona Domini loquitur, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, qui convertat corda patrum ad filios (Malach. IV, 5); et caetera quae sequuntur: credimus Judaeos per praedicationem Eliae, sicut superius, prout potuimus, demonstravimus, ad fidem Christi esse convertendos. Possumus autem per duos testes duorum populorum praedicatores intelligere, Judaeorum videlicet atque gentium. Qui diebus mille ducentis sexaginta prophetaturi esse dicuntur; quia omni tempore quo Antichristi persecutio atque deceptio per universum orbem desaeviet, quoscumque poterunt, ad viam veritatis reducere studebunt.
(Vers. 13.) Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Nunc ad initium praedicationis Eliae et Enoch revertitur. Terrae motus, sicut superius jam diximus, motionem cordium solet designare: terrae motus tunc fiet, cum per praedicationem Eliae et Enoch multi ad poenitentiam, multi ad fidem convertentur. Et decima pars civitatis cecidit. Non sanus sensus mihi videtur esse, ut per civitatem, cujus decima pars cecidit, Ecclesiam intelligamus; eo quod hic sermo ad civitatem magis diaboli, quam ad civitatem Dei respiciat. Illius ergo civitatis in hoc loco decimam partem corruisse dicit, quam superius civitatem magnam, Sodomamque et Aegyptum vocavit, et in cujus platea corpora sanctorum per tres dies et dimidium insepulta jacere dicuntur. Et quia per denarium numerum saepe Lex designatur, eo quod Lex per decalogum sit accepta; possumus per decimam partem quae corruit, Judaeos observatores Legis intelligere, qui per praedicationem Eliae fidem Christi suscipientes a civitate diaboli corruent et praecidentur. Et occisa sunt terrae motu hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Sicut per denarium numerum Lex, ita et per septenarium saepe gratia Evangelii accipitur. Ecce decima pars civitatis, quam non ex lapidibus, sed ex hominibus constare docuimus, cecidit; et non decem millia, sed septem millia mortua esse perhibentur. Denarius igitur numerus in septenarium commutatus est; quia Judaei observationes legales respuentes, doctrinam Evangelii suscipient: quae propter septem dona Spiritus sancti per septenarium numerum designatur. Septem ergo millia mortua esse describuntur; quia morientur diabolo, ut vivant Deo: reliqui vero qui in timore sunt missi, electos caeteros designant, qui videntes conversionem Judaeorum atque divinam Scripturam in illis esse completam, in timore Dei atque amore proficient, Deumque pro eorum conversione laudare non desistent.
(Vers. 14.) Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Vae tertium ad ea mala, quae per Antichristum facturus est diabolus, ad diem judicii pertinet. Et quia superius angelum quem vidit stare supra mare et supra terram, jurasse dicit per viventem in aeternum; quia in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas, diem judicii breviter ponere voluit, et ad mala Antichristi postea narranda revertitur. Quod si diligenter inspicimus, videbimus eum hoc ordinate fecisse; scimus namque quia praedicatores sancti, qui in fine mundi nascituri sunt, hoc praedicabunt, quod dies Domini in proximo sit; ut quos exhortationibus ad viam veritatis reducere non potuerint, saltem terroribus ad poenitentiam provocent. Et quia ante persecutiones Antichristi, dies judicii incipiet praedicari, eumdem diem judicii Joannes antea ponere voluit, quam ad persecutiones ipsius Antichristi narrando veniret.
(Vers. 15.) Et septimus angelus tuba cecinit. Per septimum angelum, sicut diximus, praedicatores sancti qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Tuba canent, cum verbum Dei annuntiabunt. Et factae sunt voces magnae in coelo, dicentes. Possumus per coelum Ecclesiam, per voces vero magnas sanctorum verba intelligere, qui in adventu Domini ad judicium venientes exsultabunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Respicite et levate capita vestra; quia appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28).
Factum est regnum hujus mundi Domini et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Numquid antea non erat Domini et Christi ejus regnum hujus mundi? Sed regnum hujus mundi homines vocavit, in quorum mentibus aut regnat Deus, aut regnat diabolus. Regnat Deus in sanctis suis: regnat diabolus in eis qui sunt ex parte ejus; ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25). Regnum igitur hujus mundi Domini et Christi ejus tunc fiet, cum diabolus cum omnibus quos decepit, in infernum demersus fuerit: cum illud implebitur, quod Angelus ad Danielem loquitur, dicens: Regnum autem et potestas, quae est subter omne coelum, tradetur populo sanctorum, qui et obtinebunt illud usque in saeculum, et in saeculum saeculorum (Dan. VII, 27).
(Vers. 16.) Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, 546 ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes. Per viginti quatuor seniores in hoc loco animas sanctorum, quae in coelesti beatitudine cum Domino commorantur, possumus intelligere: sedes vero requiem sempiternam designant. Viginti quatuor seniores in conspectu Dei sedent in sedibus suis; quia sanctorum animae sine corporibus in coelesti beatitudine modo cum Domino requiescunt. In facies suas ceciderunt et adoraverunt; quia sancti Dei cum viderint justissimum Dei judicium peragi, inenarrabilemque ejus potentiam, dejicient se per humilitatis subjectionem in conspectu Creatoris sui, scientes nihil esse quidquid est, in comparatione illius, qui Deus est.
(Vers. 17, 18.) Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras sanctus, et qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari; et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis; et exterminandi eos qui corruperunt terram. Est Christus modo, postquam hominem assumpsit, ejusdem sanctitatis qua et Pater, ejusdem aeternitatis, ejusdem potentiae: erat et antequam hominem assumeret, aequalis per omnia Patri. Accepit autem virtutem suam magnam, quando per passionem suam diabolum vicit: regnavit vero, quando genus humanum sibi subjecit: iratae sunt gentes, quia impii homines Ecclesiam Dei persecuti sunt, ut nomen Christi de mundo exstinguerent: adveniet autem ira Dei, cum dies judicii advenerit: adveniet tempus mortuorum judicari, videlicet ut mortui judicentur. Illi scilicet mortui, qui in hac vita positi, animas suas male vivendo interficere non timuerunt. Et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis. Hoc tunc implebitur, quando in die judicii dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Pusillos illos vocat, qui minoris sunt meriti: magnos, qui majorem gratiam obtinent apud Deum. Et exterminandi eos, qui corruperunt terram. Corruptores terrae impios vocat: hoc tunc implebitur, quando dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Ibid., 41). Sed quaerendum nobis est, quam terram corruperunt impii. Semetipsos utique male vivendo corruperunt, quando in luxuriis, caeterisque vitiis corpora sua enutrierunt. Corruperunt et aliorum terram, eorum videlicet, quos et verbis et exemplis ad mala opera agenda pertraxerunt. Nunc ad ea quae praetermiserat, id est, ad mala Antichristi narranda revertitur. Et ut commodius ad ea exprimenda perveniat, ab adventu Christi incipit, atque mala quae Ecclesia a diabolo passa est, commemorans, qualiter idem diabolus eamdem Ecclesiam per Antichristum evertere conetur, annectit.
(Vers. 19.) Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est Arca Testamenti ejus in templo ejus. Possumus per templum Dei beatam Mariam intelligere: per arcam vero Testamenti Christum, qui ex ea carnem assumpsit. Templum autem Dei non ideo apertum dicitur, quod uterus beatae virginis Mariae in pariendo Dominum apertus sit, quae fuit virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: sed ideo apertum dicitur, quia per ipsam visibilis nobis factus est Dominus noster Jesus Christus. Possumus etiam per templum vetus Testamentum intelligere: per arcam sacramenta quae de Christo in veteri Testamento continentur. Veniente quippe Christo in carne, apertum est vetus Testamentum, atque spiritalis intelligentia, quae in eo latebat, fidelibus est revelata: Et facta sunt fulgura, et voces, et terrae motus, et grando magna. Per fulgura miracula quae per Christum facta sunt: per voces vero ejus praedicatio designatur. Terrae motus autem motionem cordium designat; moti sunt namque multi per praedicationem Christi ad poenitentiam de peccatis suis peragendam: moti sunt de infidelitate ad fidelitatem: moti sunt de malo ad bonum. Et quia grando terram solet percutere, possumus per grandinem comminationes ignis aeterni, quae in Evangeliis saepe inveniuntur, intelligere; quibus corda pravorum percutiuntur, ut resipiscant ab iniquitatibus suis.
CAPUT XII.-- (Vers. 1.) Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Haec mulier Ecclesiam designat; consequens quippe erat, ut post praedicationem Christi, ejus forma describeretur, quam praedicatio Christi genuit. Possumus autem per coelum in hoc loco hunc mundum intelligere: per signum magnum salutem magnam, quam adventus et praedicatio Christi mundo contulit: per solem vero Christus designatur, sicut dicit propheta: Vobis autem timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Mulier itaque amicta erat sole, quia fideles, ex quibus Ecclesia constat, in baptismate Christum induunt, sicut Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Per lunam vero, quam sub pedibus habuisse visa est, quae crescit et decrescit; mundum istum possumus intelligere, quem Ecclesia despiciendo calcat, ut liberius ad coelestia tendat. Sed quia luna noctem illuminat, melius mihi videtur, ut per lunam Scripturam sacram intelligamus, sine cujus lumine in nocte hujus saeculi per vias rectitudinis incedere non valemus. De hoc lumine Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Mulier igitur lunam sub pedibus suis habuisse visa est; quia Ecclesia gressus mentis suae in praeceptis divinarum Scripturarum figens, ad coelestia quotidie novit tendere. Quae etiam in capite suo coronam stellarum duodecim habuisse visa est. Caput Ecclesiae Christus est, duodecim vero stellae duodecim sunt apostoli. Possumus nihilominus per caput mentes fidelium intelligere. Mulier ergo in capite coronam stellarum duodecim habuisse visa est; quia mentes fidelium doctrina et actus Apostolorum, cum eos imitari satagunt, exornant.
(Vers. 2.) Et in utero habens, et clamabat in doloribus, et cruciabatur, ut pareret. Quomodo infans in utero coagulatur, humanamque formam accipit atque spiramentum; similiter et Ecclesia infideles quosque, quos in utero gestat, dum eos praedicando tamdiu nutrit, usque dum humanam formam accipiant, id est, usque dum in Christum credant, atque animam spiritalem accipiant, quae in baptismo datur, cum efficiuntur 547 Dei filii. Unde et clamare in doloribus dicitur, et cruciari ut pariat; clamat namque Ecclesia praedicando, clamat etiam pro auditorum suorum salute Deum deprecando. Cruciatur vero ut pariat, cum luget eos, quos in peccatis jacere conspicit, sicut Paulus apostolus infirmantibus discipulis loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Et in Actibus apostolorum Ephesiis loquitur, dicens: Per triennium quotidie non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 19). Et Psalmista de praedicatoribus loquitur, dicens: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6).
(Vers. 3, 4.) Et visum est aliud signum in coelo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata: et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram. Draco iste diabolum significat: rufus autem color talis est, ac si croceo colori sanguineum admisceas. Concordat vero pallidus color, id est, croceus cum sanguineo; quia sanguis dum effunditur, mortem adducit: pallor autem totum corpus morientis cooperit. Recte ergo diabolus habere dicitur colorem mortis (Sap. II, 24); quia illius invidia mors introivit in orbem terrarum: per septem vero capita reprobi, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, designantur. Diademata regiam ejus potestatem designant; ipse est enim rex, sicut dicit Scriptura (Job. 41, 5), super omnes filios superbiae. Nam sicut per septem cornua Agni omnes electi designati sunt, quos in septem partes divisimus; ita et per septem capita draconis reprobi, qui eis in via Dei adversati sunt, designantur. Primum namque caput draconis fuerunt reprobi, qui ante diluvium fuerunt, quos Scriptura filios hominum vocat; quia eis qui filii Dei vocabantur, in laqueum fuerunt. Secundum caput diaboli fuerunt ii, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt; inventores scilicet idolorum, diversorumque errorum, per quos genus humanum deceptum est. Tertium caput diaboli fuerunt ii, qui postquam Lex data est populo Dei, idola colere suadebant. Quartum caput diaboli fuerunt falsi prophetae, regesque impii, a quibus populus Dei in tantum deceptus est, ut pro suis iniquitatibus in captivitatem duceretur. Quintum caput fuerunt impii Judaei, qui et Dominum occiderunt, et apostolos ejus persecuti sunt. Sextum caput fuerunt persecutores Ecclesiae. Septimum vero caput diaboli erit Antichristus. Quid significent autem decem cornua, in sequentibus dicemus, in eo loco ubi mulier meretrix super bestiam coccineam sedisse visa est (Apoc. XVII, 3). Per caudam vero, quae finis est corporis, Antichristus designatur. Tertiam igitur partem stellarum coeli cauda draconis traxisse visa est; quia Antichristus multos ex iis, qui ab hominibus electi putabantur, et qui in Ecclesia velut stellae in coelo, scientia et intellectu refulgent, decipiet, atque in perditionis foveam demerget. Et draco stetit ante mulierem, quae paritura erat; ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Possumus per mulierem in hoc loco et beatam Mariam intelligere, eo quod ipsa mater sit Ecclesiae; quia eum peperit, qui caput est Ecclesiae: et filia sit Ecclesiae, quia maximum membrum est Ecclesiae. Draco igitur stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium ejus devoraret: quia in exordio nativitatis Christi eum per Herodem ministrum suum interficere voluit (Matth. II, 13). Stat etiam ante mulierem, id est, Ecclesiam, ut eos quos per baptismum Deo generat, male suadendo perdat.
(Vers. 5.) Et peperit filium masculum. In quantum hoc ad Dominum nostrum Jesum Christum pertinet, quid necesse fuit dicere filium masculum mulierem peperisse, cum omnes sciamus masculum esse Dominum nostrum Jesum Christum? In quantum vero ad Ecclesiam, cur dicit masculum eam peperisse, cum ex utroque sexu filios et filias quotidie Deo generet? Femineus quippe sexus fragilis est: femina igitur quae fortitudine animi assumpta diabolum vincit, atque per bona opera Deo placere studet, non incongrue vir vocatur; quia quamvis corpore sit femina, virtute tamen animi viris bonis coaequatur. Mulier itaque masculum peperit; quia ejus membra quem beata Maria virgo peperit, quotidie Ecclesia parit. Unus ergo masculus est, quem virgo Maria peperit, et Ecclesia quotidie parit; quia Christus cum omnibus membris suis unus Christus est. Qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea. Hoc superius (Ad cap. 2) dictum est. Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus. Hoc tunc impletum est, quando quadragesima die postquam resurrexit, ascendit in coelum. Rapiuntur quotidie filii Ecclesiae, id est, membra Christi ad Deum et ad thronum ejus, cum post mortem ad coelestia perducuntur.
(Vers. 6.) Et mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Solitudinem Christum vocat; solitudo quippe dicitur, eo quod sola sit, deserta ab habitatoribus: similiter et Christus desertus est a suis, sicut Evangelista loquitur, dicens: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Et per prophetam loquitur Dominus, dicens: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3). Mulier igitur fugit in solitudinem; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus tunc constabat Ecclesia, relicto diabolo, relictisque omnibus quae possidebant, Christum secuti sunt. Per dies vero mille ducentos sexaginta tempus quo Christus praedicavit, designatur (Matth. XIX, 27). Pascitur ergo mulier diebus mille ducentis sexaginta; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus, sicut superius diximus, Ecclesia tunc constabat, per tres annos et dimidium dapibus Evangelii a Domino pasti sunt.
(Vers. 7.) Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone. Quia superius nativitatem et praedicationem Christi breviter comprehendit, consequens est ut qualiter per passionem suam diabolum vicit, subjungat. Michael qui interpretatur, quis ut Deus, Christum significat. Praelium in coelo factum est, id est, propter coelum, pro salute videlicet omnium electorum praeliatus est Michael cum dracone; quia Christus praedicando, patiendo et moriendo, pro salute generis humani praeliatus est. Praeliati sunt angeli Michaelis, id est, apostoli Christi cum dracone, praedicando videlicet, miracula faciendo, et ad ultimum pro Christi nomine moriendo. Et draco pugnabat, et angeli ejus. Pugnavit draco et angeli ejus contra Michaelem, quando diabolus et caetera multitudo daemonum Judaeos 548 contra Christum excitaverunt, ut eum interficerent. Pugnavit et contra angelos Michaelis, quando apostolos Christi et per Judaeos et per paganos tamdiu persecutus fuit, usque dum eos interficeret.
(Vers. 8.) Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Non valuit diabolus, neque ministri ejus vincere Christum, nec apostolos ejus; quia unde putaverunt vincere, victi sunt. Putaverunt namque Christum se per mortem vicisse, sed ex morte ejus nomen illius claruit in mundo. Non valuerunt ergo, neque locus inventus est eorum amplius in coelo; quia per praedicationem apostolorum, caeterorumque sanctorum a cordibus electorum, qui per coelum designantur, expulsi sunt.
(Vers. 9.) Et projectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt. Recte diabolus serpens vocatur, sive quod per serpentem primum hominem deceperit, sive quod veneno suae malitiae genus humanum perdiderit. Diabolus vero interpretatur deorsum ruens; ruit quippe primo per superbiam de coelo: ruit postea, cum ab electorum cordibus per Christum dejectus est, sicut praesens scriptura demonstrat. Satanas autem interpretatur contrarius; contrarius est enim Deo, omnibusque bonis hominibus. Vae illis quibus diabolus amicus est! nam quanto amplius est cuilibet amicus, tanto ampliora ei tormenta ingerit; infelix est enim amicitia diaboli. Quod autem dicit: Qui seducit universum orbem, praesens tempus pro praeterito posuit. Seduxerat autem genus humanum, quod per orbem designatur: sed ex magna parte illud per Christum amiserat. Projectus est ergo diabolus et angeli ejus in terram; quia ab electis expulsus, solos reprobos, qui per terram designantur, possedit.
(Vers. 10.) Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus. Vox magna de coelo vox est angelorum pro salute generis humani gaudentium, Deumque laudantium, sicut dicit Dominus in Evangelio: Gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). Possumus per unum peccatorem populum gentilem, per nonagintanovem justos Judaeos intelligere: qui ad centenarium numerum non perveniunt, quia neminem ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19); multo enim majus gaudium factum est in coelo de conversione gentium, quam de Judaeorum observationibus. In dejectione igitur diaboli facta est salus credentium: acceperunt etiam virtutem vincendi diabolum, a quo antea victi tenebantur. Factum est nihilominus regnum Dei nostri; quia in quibus diabolus regnabat, coepit regnare Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: facta est et potestas Christi ejus, cum eos quos diabolus possidebat, coepit Christus possidere. Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Accusantur noxii homines apud judices, cum eorum scelera eis manifestantur: in conspectu vero Dei, qui non solum facta, sed et cogitata considerat, quomodo diabolus aliquem accusare potest? Sed accusamur in conspectu Dei, cum peccamus: accusat et diabolus, cum in peccatis male suadendo dejicit.
(Vers. 11.) Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Propter sanguinem Agni vicerunt; quia redemptio sanguinis Christi hoc contulit sanctis, ut diabolum possent vincere. Vicerunt etiam propter verbum testimonii sui, fidem servando quam professi sunt, eamque operibus implendo. Sed valde obscurum est, quod sequitur: Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Quomodo enim sancti animas suas non diligunt, pro quarum salute ardua quaeque ac difficilia patiuntur? Quomodo animas suas non diligunt, pro quibus semetipsos vigiliis, jejuniis, abstinentia macerant, atque caeteris virtutibus exercent? Quod si per animam vitam praesentem intelligere voluerimus; quis sanctus vitam suam non diligit, in qua positus, illam coelestem gloriam sibi acquirit, quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec ulla mens potest comprehendere (I Cor. II, 9)? Aut quis ad illam sine ista umquam pervenit? Lucrum enim magnum confert sanctis vita praesens, sicut e contrario reprobis magnum detrimentum. Secundum tamen quemdam modum recte dicuntur sancti vitam suam odio habere; eo quod propter amorem vitae aeternae in fastidium eis vita praesens vertatur, sicut Psalmista deplorans dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5). Dominus quoque dicit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 25). Cum enim in hoc mundo dicit, demonstrat quomodo hoc intelligere debeamus. Qui amat igitur animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, id est, secundum saeculum perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, secundum saeculum, in vitam aeternam custodit eam. Amatores mundi animas suas amant secundum saeculum; quia ab hac vita praesenti numquam vellent recedere, ut semper luxuriose possent vivere. Ille dives animam suam secundum saeculum diligebat, qui dicebat: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, epulare, jucundare, et satiare (Luc. XII, 19). Sancti vero qui nolunt conformari huic saeculo, sicut dicit Apostolus (Rom. XII, 2), sed reformari in novitate sensus spiritalis: qui non diligunt mundum, neque ea quae in mundo sunt: qui nolunt esse amici saeculi hujus, ne inimici Dei constituantur; odio habent animas suas in hoc mundo (I Joan. II, 15), id est, non diligunt eas secundum saeculum (Jacob. IV, 4), sed secundum Deum, pro cujus amore transitoria cuncta contemnunt, ut eas in vitam aeternam custodiant. Non dilexerunt igitur sancti animas suas usque ad mortem, qui eas in praesenti vita servare noluerunt, ut Christum negarent: sed pro Christi nomine mori potius elegerunt, ut eas in vitam aeternam invenirent.
(Vers. 12.) Propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. Possumus per coelos, et habitatores coelorum diversas Ecclesias intelligere, quae una est. Praecipitur igitur filiis Ecclesiae ut laetentur, eo quod a tam immani hoste liberari meruerint per Domini gratiam. Vae terrae et mari! quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Possumus per terram Judaeos, per mare vero paganos 549 caeterosque reprobos intelligere. Vae igitur Judaeis, atque gentibus incredulis! quia propter iram quam habet diabolus, eo quod maximam multitudinem amiserit, tam atrociter reprobis dominatur, et in tantis flagitiis dejicit: ut nullo modo digni sint, quatenus ad vitae vias revertantur, et sanentur. Dicit etiam diabolum scire quod modicum tempus habeat; quia quanto appropinquare cernit diem judicii, tanto amplius callidior efficitur ad decipiendos homines.
(Vers. 13.) Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. Videns diabolus se maximam multitudinem electorum amisisse, et intra angustias cordium reproborum esse conclusum, persecutus est mulierem, id est, Ecclesiam; concitavit enim imperatores Romanorum, omnemque multitudinem impiorum ad persequendum populum Dei.
(Vers. 14.) Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum; ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Per aquilam Christum possumus intelligere: duae vero alae duo sunt Testamenta. Duae igitur alae datae sunt mulieri, quia duo Testamenta Ecclesia accepit; ut eorum doctrina et diabolum evadat, et ad coelestem patriam quotidie conscendat. Hanc namque patriam desertum vocat, quemadmodum et Dominus dicit in Evangelio, cum se nonagintanovem oves in deserto dixit dimisisse, et unam abiisse quaerere, quae erraverat (Luc. XV, 4 et seq.). Hanc patriam locum Ecclesiae vocat, sicut ipse in judicio dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Per tempus vero et tempora, et dimidium temporis, tempus a passione Christi usque ad finem mundi designatur. In hoc ergo spatio temporum animae sanctorum, id est, Ecclesia, dapibus gloriae coelestis patriae in coelesti beatitudine pascuntur.
(Vers. 15.) Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. Flumen aquae desideria sunt carnalia; videns quippe diabolus Ecclesiam non posse dejici persecutionibus, sed potius crescere et roborari, multitudinem desideriorum carnalium ei immittere voluit, quibus decepta, ad mala opera agenda retraheretur.
(Vers. 16.) Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo. Possumus per terram reprobos intelligere, qui susceptores fuerunt desideriorum carnalium, quibus diabolus fideles irretire voluit et ad se pertrahere. Possumus etiam per eamdem terram Christum intelligere; et quia in sermonibus Domini magna potestas est: Dixit enim, et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5); haud absurde per os terrae potestas ejus intelligi potest. Adjuvit ergo terra mulierem, id est Christus Ecclesiam, et aperuit os suum, et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo: id est sinum misericordiae suae aperuit, flumenque vitiorum potestas ejus funditus exstinxit.
(Vers. 17.) Et iratus est draco in mulierem, et abiit praelium facere cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu. Reliqui de semine Ecclesiae electi sunt, qui in fine mundi nascituri sunt. Quemadmodum autem hoc praelium diabolus peragat, in sequentibus manifestatur.
(Vers. 18.) Et stetit super arenam maris. Per arenam maris multitudo reproborum, qui eo tempore futuri sunt, designatur.
CAPUT XIII.-- (Vers. 1.) Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata. Haec bestia Antichristum significat: qui vero designantur per arenam, ipsi et per mare, multitudo scilicet reproborum. De mari igitur bestia conscendere visa est; quia de societate reproborum Antichristus exsurget, quae bestia capita septem et cornua decem habere describitur. Similiter et draco superius septem capita habuisse dictus est, et in capitibus septem diademata: per quae omnes reprobos, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, diximus fuisse designatos. Haec autem bestia non in capitibus, sed in decem cornibus decem diademata habuisse describitur; ideoque per decem cornua gentes quas sibi Antichristus subjugaturus est, designantur: septem vero capita septem vitia principalia designant. Et ut sequentia melius intelligamus, placuit mihi in enumeratione vitiorum Prudentium sequi, qui de conflictu vitiorum atque virtutum egregie versibus disseruit. Primum namque vitium posuit culturam idolorum, secundum libidinem, tertium iram, quartum superbiam, quintum luxuriam. Quamvis enim libido ita inserta sit luxuriae, sicut aliquod membrum corpori: pro qua re a Patribus pro libidine saepe luxuria ponebatur; tamen inter libidinem et luxuriam distantia est. Sextum posuit avaritiam, septimum blasphemiam, sive discordiam. Et quia eos qui iis vitiis subditi erunt, facile Antichristus decipiet, sibique sociabit, recte per septem capita septem vitia designantur.
De iis septem vitiis Dominus in Evangelio loquitur dicens: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et ornatam. Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi (Matth. XII, 43). Immundus spiritus exivit ab homine, quando diabolus exivit a Judaeis, cum Legem acceperunt. Ambulavit per loca arida, id est, per gentium nationes, quae aridae erant; quia viriditatem fidei non habebant. Non invenit ibi requiem, quia veniente Christo in carne, gentes quas diu tenuerat, amisit. Rediit in domum suam, unde exivit; quia ad Judaeos possidendos reversus est, eo quod in Christum credere noluerint. Invenit domum Judaeorum vacantem, quia Christum hospitem non habebant. Quaerendum vero nobis est, cur eas mentes quae Deum habitatorem non habebant, mundatas et ornatas dixerit. 550 Sed mundatae erant diabolo, non Deo, quod enim mundum est in conspectu Dei, immundum videtur diabolo: et quod immundum est Deo, mundum est diabolo. Nam sicut scarabaeo mundius videtur stercus cujuslibet animantis, quam quilibet cibus mundus atque delectabilis; ita et diabolus plus diligit ea corda, quae omnibus vitiis sunt repleta, quam ea quae cunctis virtutibus pollent. Scopae autem sunt, quae domum a quisquiliis emundant. Habet igitur Deus scopas suas, habet et diabolus: scopae Dei sunt, quae domum ejus emundant, ut in ea ipse habitare possit, videlicet confessio peccatorum, poenitentia, lacrymae, et eleemosynae: scopae diaboli sunt, quae secundum eum domum ipsius everrunt, scilicet amor saeculi, levitas mentis, contemptus mandatorum Dei, et multa alia. Septem vero spiritus, quos diabolus secum assumpsit, septem sunt vitia principalia: cum iis ergo septem satellitibus diabolus Judaeos usque modo possidet. Sed quaeri potest, cur haec septem vitia principalia diabolo esse deteriora dicantur. Verum nobis deteriora sunt vitia, quam daemones: quia illi foris nos impugnant, vitia autem intrinsecus nos assidue debellant. Nam sicut levius tolerantur hostes, qui extrinsecus urbem oppugnant, eo quod muros habeant objectos, quam ii qui intrinsecus positi jam civitatem depopulantur: ita facilius tolerantur daemones, qui exterius, quam vitia quae intus nos indesinenter devastant. Et super capita ejus nomina blasphemiae. Blasphemia Antichristi plura nomina habebit: quia multis modis Christum blasphemabit.
(Vers. 2.) Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis erat. Per pardum, qui fertur diversos colores habere, hypocrisis Antichristi designatur: qui cum futurus sit homo nequissimus variis virtutibus se decolorabit, ut facilius stultos quosque decipiat. Per ursum vero, qui callidissimum est animal, ejus astutia ad decipiendos homines demonstrari potest. Per leonem nihilominus ejus crudelitas ad dilacerandum populum Dei designatur. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. Virtutem suam diabolus, quae tota mala est, Antichristo dabit; quia in illo habitabit, et per eum quidquid nequitia diaboli excogitare potest, operabitur. Sed cum Scriptura dicat: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1), quomodo diabolus potestatem magnam Antichristo dabit? Deus dabit Antichristo potestatem, sed ipsam potestatem in tantum permutabit in malum, ut tota diabolica esse credatur, et sit.
(Vers. 3.) Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Diximus superius per septem capita Antichristi septem vitia principalia esse designata. Per caput ergo quod non occisum, sed quasi occisum visum est, blasphemia designatur. Quaerendum itaque nobis est, quomodo blasphemia quasi occisa esse dicatur. Primis namque temporibus Evangelii fuerunt multi haeretici, qui fidem Ecclesiae suis erroribus labefactare conati sunt: sed omnipotens Deus defensores Ecclesiae orthodoxos Patres ex filiis ipsius Ecclesiae elegit, quos flumine sapientiae suae replens, per eorum doctrinam omnes haereses ab Ecclesia sua exstirpavit; ut fuerunt Ambrosius, Hilarius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, et multi alii qui etiam maximam copiam librorum ediderunt, quibus omnes haereses, quae fuerunt, et quae esse poterant, destructae sunt. Blasphemia ergo quasi occisa est modo: quia quamvis sint multi qui multas blasphemias mente concipiant, malum quod mente conceperint, non audent proferre, ne per istorum doctrinam turpiter convincantur. Hoc igitur caput, id est, blasphemia, temporibus Antichristi mortuum esse videbitur; sed a diabolo in Antichristo resuscitabitur, quem ad blasphemandum Christum in tantum accendet, ut omnes blasphematores in suis blasphemiis antecedat. Et admirata est universa terra post bestiam. Per terram peccatores homines designantur.
(Vers. 4.) Et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Quomodo draconem, id est, diabolum, adorabunt, quem non videbunt? Sed adorabunt Antichristum illi, qui per terram designantur, et in Antichristo diabolum, dicentes nullum esse Antichristo similem, nec esse qui ejus fortitudini possit coaequari.
(Vers. 5.) Et datum est illi os loquens magna et blasphemias. Datum est, id est, permissum est a Deo; ut loquatur magna de semetipso, dicens se esse Filium Dei, et ut loquatur blasphemias de Deo. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Difficile videtur, ut in tam parvissimo tempore, id est, in tribus annis et dimidio, omnes gentes sibi subjicere, et ad suam culturam genus humanum praeter paucos electos possit adducere; erunt enim multi electi, sed in comparatione infidelium valde paucissimi. Verum potest fieri, ut primo omnes gentes suae ditioni subjiciat: postea vero in superbiam elatus, se pro Deo coli instituat. Nam sicut mihi videtur in tribus annis et dimidio persecutionis tempus tantummodo comprehenditur, in quo et per se, et per discipulos suos, et per ostensionem signorum mirabilium tota virtute laborabit, ut culturam deitatis omnes homines sibi impendant. Eos autem qui contradicere voluerint, diversis et inauditis tormentis affliget; ut coacti faciant, quod voluntarie facere detrectabunt.
(Vers. 6.) Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant. Aperiet namque os suum ad blasphemandum Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum: blasphemabit et nomen Dei dicens Christum non esse Deum; blasphemabit etiam tabernaculum Dei, id est, Ecclesiam Dei, dicens nihil prodesse fidelibus religionem Christianam, sed interitum magis afferre quam salutem: blasphemabit et eos qui in coelo habitant, id est, martyres, et caeteros sanctos, dicens nihil 551 prodesse eos posse cuiquam, falsumque esse quidquid de eis a fidelibus asseritur.
(Vers. 7.) Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Faciet bellum cum sanctis quosdam blandiendo, quosdam terrendo, et ad ultimum eis pessima tormenta inferendo; ut eos in errores suos inducat: sed fieri non potest, ut in errorem inducantur electi. Vincet autem illos non superando, sed interficiendo.
(Vers. 8.) Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt eum omnes, qui habitant terram. Hoc secundum litteram implebitur. Multi dicent, cur talia Deus fieri sinat, ut Antichristus genus humanum tam pessime decipiat? Verum duabus causis exsistentibus talia permittet; nam sicut ipse dicit in Evangelio: In illis diebus refrigescet charitas multorum, et abundabit iniquitas (Matth. XXIV, 12); in tantum quippe malitia hominum excrescet, et ita Deum pro suis sceleribus ad iracundiam provocabunt; ut digni sint quatenus tam pessimo homini subjiciantur, atque ab eo decipiantur, testante Scriptura: Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi (Job. XXXIV, 30). Tradet enim illos Deus, sicut dicit Apostolus, in reprobum sensum (Rom. I, 28); ut faciant quae non conveniunt; et quibus nihil pensi erit, tantum ut quidquid mali cogitaverint, expleant; justissima Dei permissione fiet, ut ab Antichristo decepti deterius pereant. Permittet etiam hoc Deus fieri propter probationem electorum suorum, ut sicut aurum probatur per ignem; ita et illi in persecutionibus Antichristi probentur et examinentur, sicut in Daniele de illis scriptum est. Eligentur, et dealbabuntur, et quasi aurum probabuntur plurimi. Sequitur: Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi (Dan. XII, 10). Liber vitae praedestinatio est Dei omnipotentis: reprobi non sunt scripti in libro vitae; quia non sunt praedestinati ad vitam aeternam. Sed quaerendum nobis est, quomodo Agnus, id est, Christus, ab origine mundi occisus esse dicatur.
(Vers. 9.) Nam illud quod sequitur: Si quis habet aures, audiat; ubicumque in divinis Scripturis ponitur, obscurum esse quod praecessit, demonstrat: aures quippe cordis atque intelligentiae requirit. Agnus igitur ab origine mundi occisus est; quia ejus mors ab exordio generis humani in sanctis patribus praefigurata est. In primo namque homine praefigurata est, quando eo dormiente, Eva de costa ejus facta est: similiter et in Abel praefigurata est, qui a fratre Cain peremptus est: praefigurata est et per Isaac, quem pater in holocaustum obtulit Domino: similiter et per Joseph, quem fratres vendiderunt: praefigurata est etiam mors ejus in diversis sacrificiorum ritibus. Quoties ergo mors Christi a sanctis patribus aut praefigurata aut praedicta est, quasi toties Agnus occisus est. Quamvis hoc simpliciter possit intelligi, ut non dicat Agnum occisum ab origine mundi, sed nomina sanctorum scripta ab origine mundi in libro Agni, qui pro eorum salute occisus est.
(Vers. 10.) Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadit: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Antichristus qui populum christianum a Creatore suo captivabit, ipse a praesenti vita captivabitur, et in infernum detrudetur: et quia gladio malitiae suae multorum animas perempturus est, gladioque corporali justorum corpora occisurus, ipse gladio mortis perpetuae damnabitur. Hic est patientia et fides sanctorum, id est, patientia et fides sanctorum in persecutionibus Antichristi comprobabitur.
(Vers. 11.) Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Haec bestia aut unum ex discipulis Antichristi designat deteriorem caeteris, aut multos, qui eum praedicaturi sunt. Quae de terra ascendisse visa est; quia de societate reproborum exsurget: duoque cornua similia Agni habuisse visa est. Superius diximus per septem cornua Agni omnes electos esse designatos, quos in septem partes divisimus: per quintum autem cornu diximus Judaeos, qui in Christum crediderunt, fuisse designatos: per sextum vero gentes, quae in Christum similiter crediderunt. Bestia itaque cornua duo similia Agni habebit; quia Judaeos et gentes decipiendo possidebit. Quia quamvis multi credant ex Judaeis per praedicationem Eliae in Christum; maxima tamen pars eorum Antichristum secutura est, sicut dicit Dominus in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: alius veniet in nomine suo, et illum suscipietis (Joan. V, 43). Loquebatur ergo haec bestia ut draco, quia ejus verba diabolica erant; nam diabolus qui loquetur per Antichristum, ipse loquetur et per discipulos ejus.
(Vers. 12.) Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat in conspectu ejus. Quod dicit: in conspectu ejus, significat in nomine ejus; non enim praesens poterit esse Antichristus in omnibus locis, ubi fuerit praedicatus a suis. Faciet namque miracula Antichristus arte diabolica, facient et discipuli ejus: sed eorum miracula falsa erunt, et non vera, sicut dicit Apostolus: Cujus adventus erit secundum operationem Satanae, in omnibus virtutibus et signis et prodigiis mendacibus (II Thess. III, 9). Non enim credibile est, ut eos quos Deus excaecaverat, aut debilitaverat, sanitati possint restituere: sed eos tantummodo, quos ipsi laeserint, laedentes in occulto, sanantes in aperto. Sed et ipse Antichristus in tanta claritate se hominibus demonstrabit, ut ab insipientibus credatur Deus, sicut dicit Apostolus: Ita ut in templo sedeat, ostendens se tamquam sit Deus (Ibid., 4).
(Vers. 13.) Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum. Legimus in libro Job diabolum ex permissione Dei ignem fecisse de coelo descendere, et oves Job puerosque consumpsisse (Job. I, 16). Quod ergo illic per semetipsum fecit, hoc per Antichristum et sequaces ejus extremo tempore faciet.
(Vers. 14.) Et seduxit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Nihil est quod sic seducat simplices quosque, quemadmodum signorum demonstratio. Ideoque ministri Antichristi propter signorum operationem facile stultorum multitudinem decipient. Dicens 552 habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit; videlicet, ut in imaginibus Antichristus adoretur. Quod autem bestiam plagam gladii habuisse dixit, et vixisse, potest fieri ut arte diabolica fingat se Antichristus mori et resurgere, ut hoc facto facilius homines decipiat: quod Simon magus fecisse dicitur.
(Vers. 15.) Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae. Sed et hoc quosdam magos fecisse audivimus; faciebant quippe per necromanticam artem, ut statuae viderentur moveri, et loqui. Possumus hoc aliter intelligere. Imago speciem habet hominis, sed non est homo: similiter et Antichristus propter operationem virtutum atque signorum putabitur esse Deus, sed hoc falsissimum erit; non enim potest fieri ut homo impiissimus aliquid deitatis in se habeat. Imaginem ergo Antichristi facient, qui eum Deum existimabunt; ministri vero Antichristi spiritum imagini bestiae dabunt, cum eos qui crediderint in Antichristum, Christum blasphemare compellent. Et faciet ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. Fideles qui Antichristum adorare noluerint, diversis poenis macerati interficientur; erit namque talis tribulatio, sicut dixit Dominus in Evangelio (Matth. XXIV, 21), qualis non fuit ab initio, neque fiet, ita ut in errorem inducantur electi, si fieri potest.
(Vers. 16.) Et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis. Potest fieri ut sicut nos habemus characterem Christi, id est, crucem, qua signamur; ita habeat Antichristus proprium characterem, quo signentur ii, qui in eum crediderint. Possumus et hoc aliter intelligere. Discipuli Antichristi laudatores erunt vitiorum, docebunt enim ideo creatum vinum caeterasque divitias, ut homines iis abundanter, et sufficienter uterentur: ideoque fecisse Deum genitalia membra, ut homines feminis miscerentur, et nefas esse ut aliquis a concubitu abstineat: omnia desideria carnalia esse perficienda. Cum autem istam nefandam doctrinam virtutibus affirmaverint, terrenos homines qui proni erunt ad malum magis quam ad bonum, facile decipient. Saepe vero per manus opera intelliguntur: characterem ergo Antichristi in dextera manu habebunt; quia opera maligna doctrinae Antichristi congruentia exercebunt: habebunt et in fronte, per quam mens saepe discernitur; quia ex pravis operibus, quam pessimas mentes gerant, dignoscetur.
(Vers. 17.) Et ne quis possit vendere, aut emere, nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis ejus. Scimus humanam vitam non posse subsistere, nisi aut vendant aliquando homines, aut emant; eo itaque Antichristi persecutio erga fideles crudelius grassabitur, quo eis hoc interdictum fuerit, sine quo vivere non poterunt. Facient autem hoc ministri Antichristi, ut in tempore necessitatis eos, qui christianitatis fidem occulte servare voluerint, deprehendant.
(Vers. 18.) Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. De hoc numero multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt, in quorum litteris hic numerus invenitur. Tamen si aliquod ex iis nominibus Antichristus possideat, praevidere non potuerunt: sed de re tam incerta nihil audeo definire. Quis enim scit, si nomen quod ei a parentibus imponetur, hunc numerum contineat.
CAPUT XIV.-- (Vers. 1.) Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion. Si diligenter textum lectionis sequentis inspiciamus, haec quae de centum quadraginta quatuor millibus dicuntur, ad electos potius, quorum animae in coelesti beatitudine cum Domino exsultant, quam ad eos qui in hac vita laborant, videbimus pertinere. Agnus itaque Christum demonstrat: Sion autem speculatio interpretatur: per montem vero Sion coelestem patriam intelligere debemus. In monte igitur Sion Agnus visus est, quia in coelesti beatitudine cum sanctis suis Christus consistit. Et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. In tertia visione quae hanc praecedit, centum quadraginta quatuor millia ex duodecim tribubus electa, et signo fidei signata fuisse dicuntur. Illa ergo centum quadraginta quatuor millia, sicut expositio nominum duodecim tribuum demonstrat, ad electos qui in hac vita laborant, pertinent: ista vero centum quadraginta quatuor millia electos, qui in coelesti gloria cum Domino laetantur, significant, sicut textus praesentis lectionis manifeste indicat. Sed cur nomen Patris et Filii tantummodo in frontibus suis eos scriptum habere dicit, et de Spiritu sancto reticuit? Quia videlicet ubicumque Patrem et Filium legimus, intelligere debemus Spiritum sanctum. Possumus autem per frontes corda sanctorum intelligere: nomen itaque Patris et Filii et Spiritus sancti in frontibus suis habent scriptum; quia a mentibus eorum amor Dei numquam avelli poterit, sicut avulsus est a cordibus quorumdam angelorum, qui propter superbiam de coelo ceciderunt.
(Vers. 2.) Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni. Saepe per Joannem praesentis vitae fideles demonstrantur: per aquas vero populi designantur. Et quia de omnibus gentibus quotidie colliguntur electi, et in coelesti beatitudine collocantur, sancti Dei in terra constituti, qui per Joannem designantur, vocem aquarum multarum assidue audiunt; quia doctrinam sanctorum in coelis consistentium et cordis auribus sentiunt, et virtute qua possunt, eorum actus imitantur. Unde et eadem vox tamquam tonitruum esse dicitur, quod corda audientium terrere solet; terrentur enim, cum ad eorum perfectionem se ascendere non posse considerant. Et vox quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Vox citharoedorum valde est dulcis audientibus: et quid dulcius fidelibus, quam memoria sanctorum in coelis commorantium; dum quanta sit eorum gloria mente pertractant, atque ut ad hanc quandoque perveniant, suppliciter exorant?
(Vers. 3.) Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hic magna 553 obscuritas est; dicit quippe centum quadraginta quatuor millia non fuisse coinquinatos cum mulieribus, virginesque esse; et ideo canticum novum cantare, quod nemo potest dicere, nisi illi soli: scimus autem quosdam ex apostolis atque martyribus uxores habuisse. Numquid ii qui virginitatem corporis servare studuerunt, laudes Deo decantant, et isti in laudibus Dei muti exsistunt? Maxime cum sciamus ex utroque sexu parvi meriti homines virginitatem corporis usque ad mortem servasse, sicut sunt infantes et pueri, quos aetas virginitatem amittere non permittit. Vidimus etiam quosdam aliquibus peccatis obnoxios, virginitatem corporis usque ad mortem servasse, quos credimus per ignem purgatorium esse purgandos, ut in justorum numero quandoque ascribi mereantur. Numquid istos tales apostolis et martyribus, quos uxores habuisse Scriptura non tacet, praeferre audebimus; ut illud canticum suavissimum Deo offerant, a quo Petrus ejusque similes alieni exsistant? Nam sicut est dulcis sanctis visio Dei, sic et laus Dei: et quemadmodum saturari nequeunt visione Dei, ita nec satiari laudibus Dei. Et quanto proximiores sunt secundum meritorum qualitates Domino Deo, tanto et ferventiores in laudibus Dei. Quis vero digne considerare potest quam magna pars gloriae sanctis detrahitur, si a laudibus Dei expertes habeantur? Nec ideo hoc dicimus, ut virginitati derogemus, quae magna est virtus, sociaque angelorum; si tamen eam vitio non foedaverint. Quis enim perpendere potest quam magnum bonum est integritatem corporis et animae possidere? Igitur quia haec quae superius de virginibus dicta sunt, de iis solummodo qui virginitatem corporis servaverunt, intelligere non possumus; necesse est ut indagemus, qui sint virgines, et qui illi qui canticum virginum dicere non poterunt. Nam si superficiem lectionis diligenter attendimus, inveniemus non de solis virginibus, sed de omnibus sanctis animabus haec esse dicta.
Diximus superius per centum quadraginta quatuor millia sanctorum animas esse designatas, quae in coelesti beatitudine Deum assidue laudare non desinunt: per sedem vero, et quatuor animalia, et seniores ante quos canticum novum cantare dicuntur, fideles in hac vita positi, ex quibus Ecclesia constat, designantur, sicut in secunda Visione diximus. Ante sedem ergo, et quatuor animalia, et seniores centum quadraginta quatuor millia canticum novum cantasse dicuntur; novum namque Testamentum canticum novum dicitur, sicut dicit propheta: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae (Esai. XLII, 10). Novum autem Testamentum dicitur, eo quod praecedat aliud, quod vetus vocatur: sive pro eo quod novos populos faciat, cum ex filiis diaboli facit filios Dei. Habent et fideles in hac vita positi cantica sua, sed in iis canticis saepe confessio fit peccatorum, saepe pro peccatis deprecatio, saepe commemoratio tormentorum aeternorum: ideoque in fletus saepe cantantes excitant, saepe in laudibus Dei orare solent, saepe ad spem coelestis patriae mentes fidelium elevant: in illo vero cantico spirituum coelestium nihil triste, nihil quod mentem perturbet, resonat; et quanto amplius depromitur, tanto amplius gaudium et laetitiam mentibus cantantium infundit. Sicut igitur novum Testamentum dicitur, quia praecessit vetus: ita et illud canticum spirituum coelestium novum canticum dicitur; quia praecessit aliud quod vetus est illis, qui ad coelestem beatitudinem quotidie transeunt, et novum est ad quod perveniunt. Et hoc canticum ante sedem Dei, id est, in conspectu sedis, cantasse dicuntur; quod enim in conspectu nostro est, indesinenter aspicimus. In conspectu ergo fidelium, qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur, animae fidelium canticum novum cantasse dicuntur; quia sancti viri in hac terra positi, gloriam sanctorum in coelis commorantium oculis mentis assidue conspiciunt, atque ut ad eorum societatem quandoque perveniant, tota virtute laborant.
Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra: id est, nemo illorum qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur. Vident namque modo fideles viri in terra positi quasi per speculum et in aenigmate gloriam sanctorum in coelis consistentium, illudque canticum quia ardenter desiderant, quasi audiunt, sed dicere non possunt; quia, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Qui de terra empti esse dicuntur; empti sunt quippe in terra positi pretioso sanguine Christi. Sed melius est ut per emptionem assumptionem intelligamus; assumpti sunt enim de terra, et in coelesti beatitudine collocati.
(Vers. 4.) Ii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt. Hic rursum oritur quaestio; nam si in illa beatitudine diversi ordines sunt, ut sunt apostoli, martyres, confessores, et virgines; quomodo omnes sanctorum animae virgines esse dicuntur, et in tantum virgines, ut cum mulieribus coinquinatae non fuisse dicantur? Et si verum est, quod Dominus dicit (immo verum est, quia non potest fieri ut Deus mentiatur (Matth. V, 28): Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo ), quomodo omnes sanctorum animae in toto spatio vitae praesentis ab inquinatione mulierum mundae esse potuerunt? Quaerendum ergo nobis est quomodo hoc intelligendum sit; multi quippe fuerunt ante baptismum adulteri et fornicatores, sed in Christum credentes, atque de peccatis suis poenitentiam agentes, fontemque baptismatis expetentes, quidquid in eis sordidum fuit, per Spiritus sancti gratiam aquis baptismatis deletum est: qui in bono quod in eodem baptismate promiserunt, usque in finem vitae perseverantes, veniente Domino, ut eos per mortem ab hac terrena habitatione subtraheret, eorum animae virgines, id est, integrae, et ab omni corruptione vitiorum mundae inventae sunt. Istorum ergo animae jure virgines vocantur; quia eorum omnis corruptio aquis baptismatis, bonisque operibus deleta est. Fuerunt etiam multi, qui post baptismum multa scelera commiserunt, sed cum per poenitentiam et lacrymas atque per misericordiam, caeterisque bonis operibus malum quod gesserunt, delere studuerint, et in bono proposito perseveraverint, Domino veniente, eorum animae virgines repertae sunt; quia quidquid in eis fuit reprobum, charitatis remediis est purgatum. Fuerunt et conjugati, qui Deum tota 554 virtute dilexerunt, atque in virtutibus vitam ducere studuerunt. Istorum igitur animae recte virgines vocantur; quia si quas sordes ex conjunctione feminarum traxerunt (Gen. II, 24), bonis operibus deletum est. Similiter de caeteris ordinibus intelligendum est.
Possumus etiam per mulieres corpora sanctorum intelligere, per viros autem animas; quia sicut vir et mulier una caro vocantur, ita corpus et anima unus homo: et quemadmodum femina inferior est viro, ideoque necesse est ut a viro regatur, ejusque dominationem perferat; ita corpus multo inferius est quam anima, et ideo necesse est ut a spiritu regatur atque dometur, ejusque desideria frangantur. Quod quia sancti facere studuerunt, non sunt coinquinati cum mulieribus; quia ex conjunctione corporum nullas sordes traxerunt, ex quibus Deum nimis offenderent. Ii sequuntur Agnum quocumque abierit. Quo vadit, qui omnia implet, et totus ubique est? Sed quemadmodum vadat, Apostolus docet dicens: Cui vult miseretur et quem vult, indurat (Rom. IX, 18). Vadit itaque Deus miserendo quibusdam, et a quibusdam misericordiam suam auferendo. Sequuntur vero sancti, quia quibus ille misericordiam suam largitur, largiuntur et illi; et a quibus abscidit, abscidunt et illi. Hoc de electis in terra positis intelligere non possumus; saepe enim miserentur quibus Deus non miseretur, sicut Samuel qui lugebat Saul (I Reg. XV, 35), quem Deus projecerat a facie sua: quosdam etiam sancti damnare volunt, quibus Deus miseretur, sicut Jonas, qui cupiebat ut Ninivitae delerentur, quos Deus salvare decreverat. Ii empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno (Joan. IV, 3). In Lege praeceptum est ut primitiae frugum offerrentur Deo (Exod. XXII, 29): per primitias frugum, electi designantur; nam sicut ex multitudine fructuum parvae primitiae Deo offerebantur, ita et ex multitudine populorum parvus numerus electorum eligitur, qui ab angelis Deo in templo gloriae coelestis offertur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Sancti ergo primitiarum more ex hominibus sunt assumpti, et in coelesti beatitudine collocati.
(Vers. 5.) Et in ore eorum non est inventum mendacium. Valde difficile esse videtur, quod dicitur; sunt quippe quaedam mendacia valde gravia, sunt alia quae inter levia peccata deputanda sunt, a quibus nostris temporibus nescio si aliquis omni tempore vitae suae abstinere possit, nisi fuerit infans, qui loqui ignorat. Non itaque de omnibus mendaciis hoc dictum esse mihi videtur: sed est mendacium valde gravissimum, cum mentimur ea, quae in baptismate promisimus. Hoc ergo mendacium in ore sanctorum non est inventum; quia hoc quod in baptismate promiserunt, usque in finem vitae servare studuerunt. Et si fuerunt aliqui qui post baptismum multa peccata commiserunt, tamen in ore eorum non est inventum mendacium; quia per poenitentiam, charitatisque opera malum quod gesserunt, ante mortem delere studuerunt: Sine macula enim sunt. Et hic satis aperte demonstrat, ea quae in hac lectione continentur, non ad fideles qui in hac vita laborant, sed ad eos qui in coelestibus sedibus requiescunt, pertinere. Quis enim in hac vita positus, sine macula esse potest? cum idem Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Animae vero sanctorum sine macula sunt; quia si quas sordes ex mundana habitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et lacrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut certe post mortem igne purgatorio deletae sunt.
Dixi quod sensi. Quod si quis textum hujus lectionis ad praesentem Ecclesiam transferre voluerit, et per centum quadraginta quatuor millia, aut praedicatores, aut caeteros justos in hac adhuc vita degentes; per novum vero canticum quod nemo nisi ipsi soli dicere poterant, Evangelium designatum esse censuerit; perpendat sanctum Evangelium non solum ab electis, verum et a reprobis saepe praedicari, de quibus Dominum in Evangelio dixisse credimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia multa ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 22). De talibus etiam Paulus apostolus loquitur, dicens: Sunt qui per contentionem Christum annuntiant, non sincere, existimantes se pressuram suscitare vinculis meis (Philip. I, 17). Si quis autem seriem lectionis hujus ad praesentis temporis virgines pertinere sanxerit, ad eos videlicet quos amor Dei ad integritatis custodiam, adjunctis caeteris bonis operibus, quotidie impellit, sanum mihi in hoc videtur possidere sensum: sed animadvertere debet non posse huic sensui convenire, ut per canticum novum in hoc loco Evangelium intelligat; sed potius gaudium spiritale, quod eis ex custodia virginitatis accrescit. Nullus igitur canticum novum dicere potest, nisi illi soli; quia gaudium virginitatis nullus habere praevalet, nisi soli qui hanc caeteris bonis operibus exornatam quotidie Deo offerre consuescunt. Similiter et qui hanc sententiam eis aptare voluerit, qui cum virginitatis palma ad coelestia regna jam conscendere meruerunt, a recto intellectu non discrepat: sed sciat non convenire huic sensui, ut per novum canticum, aliquod canticum quod voce, lingua, labiis componi potest, intelligat: sed potius virginitatis praemium, quod a Domino aeternaliter percipere merentur. Hocque canticum nullus, nisi illi soli, dicere potest; quia virginitatis praemium nullus percipit, nisi qui hanc in saeculo positi, intemerata mente pro Christi amore servare studuerint. De talibus propheta Esaias loquitur, dicens: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Esai. LVI, 4 et seq.).
(Vers. 6.) Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium aeternum; ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem voce magna. Iterum universa breviter comprehendit; nam sicut superius cum mala Antichristi narrare vellet, ab adventu Christi inchoavit, persecutionesque quas Ecclesia a diabolo passa est, prius narrans ad Antichristum pervenit: ita et hic diem judicii describere cupiens, ab adventu Christi inchoat, atque sub specie trium angelorum cuncta 555 breviter replicans, ad diem judicii pervenit. Iste quippe angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque Christi praedicatores significat. Qui Evangelium aeternum habuisse dicitur; quia doctrina Evangelii a Christo, apostolis, caeterisque praedicatoribus data est, quam gentibus praedicarent. Quod Evangelium aeternum esse dicitur, quia aeternitatem praestat omnibus facientibus illud. Quod etiam super terram sedentibus praedicatum esse dicitur; gentes namque quibus Evangelium praedicatum est, nihil aliud quam terram quaerebant, totamque requiem suam in terra posuerant. Quid autem iste angelus praedicet, audiamus.
(Vers. 7.) Timete Dominum, et date illi honorem; quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum. Convenienter timorem Domini primo posuit, et postea honorem; timor etenim Domini ad poenitentiam impellit hominem: poenitentia vero ad bona opera agenda eum provocat. Honorem itaque Deo deferimus, cum bona opera agimus, sicut ipse Dominus dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Hora vero judicii ex tunc incoepit, ex quo Evangelium praedicari coepit. Illi igitur acriter in die judicii judicabuntur, qui verbum Evangelii audientes, illudque spernentes, fidem Christi suscipere noluerunt. Similiter et illi qui susceperunt quidem fidem Christi, sed eam operibus implere noluerunt; cui enim plus committitur, plus ab eo exigetur. De illis autem qui verbum Dei non audierunt, Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18).
(Vers. 8.) Et adorate eum, qui fecit coelum et terram, et mare et fontes aquarum, id est, relinquite idola surda, muta, et caeca, et adorate eum qui cuncta fecit ex nihilo. Et alius angelus prosecutus est, dicens. Alius angelus doctores Ecclesiae, qui finitis persecutionibus, Ecclesiam Dei gubernaverunt, designat. Cecidit, cecidit Babylon magna. Per Babylonem, sicut superius diximus, civitas diaboli designatur, quae ex omnibus impiis constat. Ceciderat autem, quia omnis cultura daemonum per fidem Christi deleta fuerat. Et bis cecidisse dicitur; quia ex parte persecutorum, et ex parte culturae diabolicae ceciderat. Quae a vino irae suae potavit omnes gentes. Vinum irae errores sunt gentilium, quibus Deum ad iracundiam provocaverunt: sed cum Babylon nihil sit aliud quam omnes gentes, id est, omnes reprobi, quomodo omnes gentes a vino irae suae potavit? Verum cum unus alterum docuit, et ille tertium, et tertius quartum, et ita in omnes homines error diabolicus transiit, utique Babylon omnes gentes vino irae Dei potavit.
(Vers. 9, 10.) Et angelus tertius secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem ejus in fronte sua, aut in manu sua; et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice ipsius. Angelus tertius praedicatores sunt, qui temporibus Antichristi futuri sunt; praedicabunt enim ut nullus Antichristum adoret, neque ad ejus pessimam doctrinam aures cordis accommodet, neque opera ejus imitetur: quod si quis fecerit, perpetua poena eum esse damnandum testabuntur. Per vinum irae Dei damnatio ultima, quae in die judicii impiis irrogabitur, designatur: merum autem purum dicimus. Per merum igitur justitia Dei designatur, per calicem vero judicium Dei accipere possumus. Vinum itaque mixtum est mero in calice Dei; quia damnatio ultima, qua impii damnabuntur, mixta erit cum justitia in calice Dei, id est, in judicio Dei; quia justissimo Dei judicio perficietur. Bibent igitur impii vinum irae Dei, cum illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41).
(Vers. 11). Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu Agni: et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet. Ignis exurit, sulphur autem fetorem pessimum de se emittit. Igne autem corporaliter cruciabuntur, qui ignem vitiorum in se exstinguere noluerunt: fetore sulphuris torquebuntur, quibus dulcis fuit fetor luxuriae. In conspectu angelorum sanctorum cruciabuntur, et in conspectu Agni, videlicet ut in eorum conspectu crucientur, in quorum conspectu non timuerunt multa mala perpetrare. Nec habebunt requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si qui acceperint characterem nominis ejus. Cur neque in die, neque in nocte reprobos habere dicit requiem, cum electi aeternum diem possessuri sint; reprobi vero perpetuam noctem? Sed more humano locutus est.
(Vers. 12, 13.) Haec est patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu: id est, talis est patientia sanctorum, et talem fructum affert, qualis in sequentibus demonstratur. Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur. Talis est igitur patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu, ut sint beati in perpetuum. Sed quid est quod dicit: Beati mortui, qui in Domino moriuntur? Quis enim mortuus mori potest? Nullus procul dnbio mortuus mori potest, nisi prius animam recipiat, ut iterum mori possit. Sed illi sunt beati, et illi in Domino moriuntur, qui prius moriuntur saeculo, postea carne: qui prius veterem hominem, id est, omnes nequitias et spiritales et carnales in se exstinguunt, ut possint dicere cum Apostolo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 16). Illi namque in Domino moriuntur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13).
Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Amodo, id est, a tempore mortis suae requiescent sancti a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. Quomodo sequuntur? Nonne Cornelium opera sua praecesserant, cui ab angelo dictum est; Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4)? Sed sequi pro comitari posuit; nam et exercitus qui regem comitatur, eum sequi dicitur; cum alii praecedant, alii sequantur, alii ad dexteram, sive sinistram incedant. Opera igitur sanctorum sequuntur illos; quia merces operum illorum comitatur illos in perpetuum. Possumus et hoc de illis spiritaliter intelligere, qui temporibus Antichristi pro nomine Domini nostri Jesu Christi interficiendi sunt; beati quippe erunt illi, et in Domino morientur, qui pro fide Domini nostri 556 Jesu Christi morientur. Nunc quia poenam illorum, qui in Antichristum credituri sunt, narravit, beatitudinemque illorum, qui in fide Christi perseveraverint usque in finem, breviter comprehendit; consequens est ut diem judicii describat, in quo haec cuncta complebuntur.
(Vers. 14-19.) Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. Et alter angelus exiit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et messuit terram. Et alius angelus exivit de templo, quod est in coelo, habens et ipse falcem acutam. Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus. Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. Totam pene sententiam posui, ut undique circumspecta ejus anfractus apertius videantur. Uterque namque iste angelus Christum significat: similiter et duae falces unam significationem habent; designant enim illum ignem, quo universus mundus delendus est; quia sicut primo tempore mundus per aquam deletus est, ita et in fine temporum per ignem delebitur. Sed quaerendum nobis est, cur unus Christus per duos angelos, et una exterminatio per duas falces figuretur. Primus quippe angelus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse visus est: secundus vero neque coronam auream habuisse, neque super nubem candidam sedisse dicitur. Et primus messem terrae, secundus vero botros vineae terrae praecidisse dictus est: sed primus quo loco messem terrae posuerit, non dicitur: secundus autem botros vineae terrae in lacum irae Dei magnum misisse dictus est. Videtur itaque mihi per messem terrae electos: per botros autem, ex quibus vinum oritur, quod mentes hominum alienat, reprobos esse designatos. Ista est messis, de qua Dominus dicit in Evangelio: In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum vero recondite in horreis meis (Matth. XIII, 30). Qui enim illic per triticum, ipsi in hoc loco per messem designantur. Et qui illic per zizania, ipsi in hoc loco per botros vineae terrae figurantur: et quia Christus aliter apparebit justis, et aliter injustis, non inconvenienter per duos angelos figuratur. Justi namque in eadem claritate eum videbunt, quomodo ab angelis et sanctis spiritibus in coelesti beatitudine cernitur; impii autem in ea specie eum videbunt, qua ab hominibus in terra positus videbatur; Tolletur quippe impius, ne videat gloriam Dei (Esai XXVI). Blandus itaque justis, terribilis apparebit injustis; unde et primus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse in capite describitur. Per nubem namque candidam corpus ejus immaculatum designatur: per coronam vero auream multitudo angelorum atque sanctorum, qui eum ad judicium venientem comitabuntur, exprimitur. Similiter et una exterminatio per duas falces designatur; quia aliter exterminabuntur justi, aliter injusti: justorum exterminatio redemptio potius dicenda est, sicut Dominus dicit: Respicite, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28). Redemptio jure vocatur, eo quod a malis temporalibus liberet, et ad gaudia aeterna perducat. Impiorum autem exterminatio et hic gravis erit, et post mortem gravior; damnatio enim luctusque perpetuus in eis permanebit. Justi de spe retributionis aeternae mortem laetam excipient: impii vero de damnatione perpetua timidi, tristissima morte plectentur.
Alter angelus qui exivit de templo, et clamavit voce magna ad eum qui sedebat super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; electos qui in hac terra laborant designat, per templum autem unde exiisse visus est, Ecclesia designatur. Clamavit ergo ad eum qui sedebat super nubem, ut mitteret falcem suam in terram, et meteret; quia sancti viri videntes mundum in maligno positum, ejusque miserias horrentes, deprecantur quotidie ut regnum Dei veniat, in quo ab omnibus angustiis liberati, corpora propria recipient, et in aeternum cum Domino exsultabunt. Ariditas vero messis maturitatem ejus indicat; nam sicut messis crescit usque ad maturitatem, quando arida efficitur: ita et numerus electorum usque ad finem mundi crescet, eorumque maturitas tunc perficietur, cum eorum fuerit numerus completus. Similiter et quartus angelus qui exiit de altari, qui habebat potestatem super ignem, eamdem significationem habet, quam et secundus, qui de templo exiisse visus est; significat namque electos in hac vita laborantes. Altare autem Ecclesiam significat, sicut et templum: per ignem vero charitatem possumus intelligere, quam in cordibus sanctorum spiritalibus fomentis Spiritus sanctus enutrit. Super hunc ignem sancti habere potestatem ideo dicuntur, quia et ipsi possident charitatem, et possidentur ab ea. Iste ergo angelus clamavit ad tertium angelum secundam falcem gerentem, quem Christum significasse diximus, ut vindemiaret botros vineae terrae, per quos impii designantur; quia viri sancti videntes quotidie genus humanum a daemonibus decipi, videntes etiam impios florere, mundumque semper ad deteriora delabi, orant ut dies judicii veniat, in quo et nequitia daemonum cum ipsis auctoribus pereat, et omnis praevaricatio cum ipsis praevaricatoribus accipiat finem, et adducatur justitia sempiterna, quae nullo fine terminabitur. Vinea quippe mundum significat, quae omnem impiorum multitudinem genuit et nutrivit: lacus vero, quem infernum vocamus, ideo lacus irae Dei dicitur, quia vindicta irae Dei in eo consummabitur.
(Vers. 20.) Et calcatus est lacus extra civitatem. Per calcationem demersionem impiorum in infernum possumus intelligere: per civitatem autem coelestis Hierusalem designatur: quae ex omnibus electis constat. Extra hanc ergo civitatem lacus calcabitur; quia a consortio justorum impii separabuntur, et in infernum detrudentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VII, 14).
557 Et exiit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Per sanguinem poena impiorum designatur: per spatium vero mille sexcentorum stadiorum, quod sanguis de lacu exiens occupavit, falsi christiani designantur: qui numerus quamvis a quaternario numero derivetur, circumquaque tamen eumdem numerum servans spargitur, finesque ejus minime transiliit. Similiter et falsi christiani fidem Christi, quae in quatuor libris Evangelii consistit, in baptismate suscipiunt: sed arctam et angustam viam, quae intra angustias quaternarii numeri concluditur, relinquentes, quae ducit ad vitam; per latam et spatiosam hujus saeculi viam, quae ducit ad mortem, incedunt (Matth. XIII, 3). Verumtamen a quaternario numero non recedunt, quia quamvis opera christianitatis non habeant, nomen tamen christianitatis non amittunt. Sanguis ergo de lacu exivit, et mille sexcenta stadia occupavit; quia ea poena quae daemones et omnes incredulos absorbebit, etiam falsos christianos, qui fidem visi sunt habuisse, sed opera fidei non habuerunt, illaqueabit: Per equos vero falsi pastores Ecclesiae designantur, qui officium regiminis non pro amore Dei, sed pro amore saeculi suscipiunt: per frenos quibus equi reguntur, eorum falsa doctrina designatur. Habent quidem falsi pastores doctrinam in ore, ne ab officio funditus alieni videantur: sed pharisaeorum exemplum sequentes, dicunt et non faciunt. Et quia aliud non possunt docere, nisi quod Evangelium loquitur, et in praedicatione sua annuntiant peccatoribus quas poenas patientur, nisi corrigantur; usque ad equorum frenos sanguis pervenit, quia poenas quas peccatoribus minati sunt, nisi corrigerentur, ipsi quia vitia sua deserere noluerunt, experientur.
CAPUT XV.-- (Vers. 1.) Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem habentes septem plagas novissimas; quoniam in illis consummata est ira Dei. Sicut superius antequam ad narrationem septem angelorum tubis canentium veniret, eorum mentionem facere studuit; ita et hic antequam ad septem angelorum phialas habentium narrationem veniat, eorum mentionem facit, ut indicet magna mysteria in eorum visione contineri. Sed de iis in sequentibus quod Dominus dederit, dicemus.
(Vers. 2, 3.) Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igni, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni dicentes. Quid significet mare vitreum, superius in visione secunda diximus (Ad cap. 4): sed illic tamquam crystallum esse dicitur, hic autem mixtum igne: et quia crystallus eximiae claritatis est, ignemque de se cum calorem solis acceperit, solet emittere, eamdem significationem habet illic crystallus, quam hic ignis; significant namque spiritalem intelligentiam, quae in divinis Scripturis invenitur. Mare igitur vitreum mixtum est igni; quia divina Scriptura mixta est spiritalibus intellectibus. Super mare itaque vitreum ii, qui bestiam vicerunt, stare visi sunt; quia sancti Dei qui contra Antichristum pugnaturi sunt, in praeceptis divinarum Scripturarum gressus figent, nullaque impulsione ventorum a sua fide moveri poterunt. Per citharas vero quas habebant, mortificatio carnis designatur: canticum autem Moysi, vetus Testamentum: canticum Agni novum demonstrat. Canticum ergo Moysi et canticum Agni cantabant; quia et vetus et novum Testamentum sancti praedicabunt. Quod canticum quale sit, audiamus.
(Vers. 4.) Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex saeculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? Quia tu solus pius es; quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. Concordat hoc canticum cum veteri et novo Testamento; nam septem benedictiones ibi inveniuntur, quae septem partibus, de quibus superius diximus (Ad cap. 5 et 7), coaptari possunt. Prima quippe benedictio est: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens; quae primo tempori convenire potest, in quo factum est coelum et terra, omnesque creaturae, quae valde sunt mirabilia. Secunda est: Justae et verae viae tuae, Rex saeculorum; quae congruit parti secundae, in qua omnes creaturae quae habebant spiritum vitae, justissimo Dei judicio aquis diluvii deletae sunt. Tertia est: Quis non timebit te, Domine? quae tertiae parti, iis videlicet quibus Lex data est, congruit, qui timore potius quam amore Legis mandata exercebant. Quarta est: Et magnificabit nomen tuum; quam prophetis convenire manifestum est, qui nomen Dei et praedicationibus et scriptis magnificaverunt. Quinta est: Quia tu solus pius es; in quinta parte adventum Christi posuimus, in qua Dominus noster, qui solus pius est, et homo fieri pro salute generis humani, et pati et mori dignatus est. Sexta est: Quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo; manifestum est post ascensionem Domini omnes gentes ad fidem venisse Christi, quas in sexto loco posuimus. Septima est: Quoniam judicia tua manifesta sunt; quam ad diem judicii pertinere manifestum est, in quo judicia Dei justa et vera esse manifestabuntur. A cujus judicii damnatione nos misericordia et pietas Domini et redemptoris nostri Jesu Christi liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE QUINTA. Visio quinta, ad cujus sensus elucidandos, Domino juvante, pervenimus, ex maxima parte visioni superiori concordat, de cujus intelligentia usque modo quod Domini gratia largiri dignata est, diximus (Ad cap. 8). Nam sicut illic septem angeli visi sunt, quibus datae sunt septem tubae; ita et hic septem angelis septem phialae datae fuisse memorantur: et sicut in cantu tubae primi angeli grando magna terram percussit; ita et in effusione phialae primi angeli homines, qui per terram saepe designantur, pessimis vulneribus percussi esse dicuntur: 558 et quemadmodum in cantu tubae secundi angeli tertia pars maris in sanguinem versa est, similiter et in effusione phialae secundi angeli totum mare in sanguinem versum fuisse describitur. Eumdem sensum sequuntur et caeteri: sed qualiter isti cum superioribus concordent, in sequentibus dicemus. Eamdem ergo significationem habent isti, quam et illi; significant quippe praedicatores, qui fuerunt ab initio, et erunt usque ad finem. Sed ideo bis ponuntur, quia sicut superius demonstravimus, ea quae sub cantu tubae primi angeli, secundi, tertii, atque quarti gesta fuisse visa sunt, ad electos pertinent. Porro quae sub cantu tubae quinti, sexti, atque septimi angeli facta fuisse referuntur, quibus et tria vae conjunguntur, in quibus persecutiones Ecclesiae, quas ab haereticis et a paganis passa est, et ab Antichristo in fine mundi passura est, describuntur, ex una parte ad reprobos, ex altera ad electos pertinent; quia impii ex malo quod piis ingerunt, poenam perpetuam: justi vero ex malo quod perferunt, gloriam sempiternam sibi acquirunt. Omnia itaque quae sub effusione phialarum septem angelorum describuntur, ad reprobos pertinent; unde et primi tubis, quibus exercitus Dei ad pugnam provocabatur, cecinisse dicuntur: sequentes autem phialas plenas iracundiae Dei super impios effudisse referuntur.
(Vers. 5.) Post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. In Exodo scriptum est quod fecerit Moyses tabernaculum in deserto: postea vero a Salomone jam populo in terra repromissionis degente, templum aedificatum est. Per desertum igitur hoc saeculum: per tabernaculum quod de loco ad locum transfertur, praesens Ecclesia designatur, quae de deserto hujus saeculi quotidie ad coelestem beatitudinem transit, pergitque de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Unde et cortinae tabernaculi, quae diversis coloribus depictae erant, pellibus tegebantur et ciliciis; ut demonstrarent mortificationem carnis atque humilitatem custodiam esse virtutum. Quid autem per terram repromissionis, nisi coelestis patria designatur, quam repromisit Deus diligentibus se? Et quid per templum, quod ex optimis lapidibus aedificatum fuit, figuratur, nisi coelestis Hierusalem, quae ex vivis lapidibus quotidie aedificatur (Jacob. I, 12)? Quod ergo dicit: Apertum est templum tabernaculi; tale est ac si dicatur: Apertum est templum Ecclesiae: templum vero Ecclesiae quid est aliud, nisi coelestis patria? In hoc templo Psalmista habitare desiderabat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). Hoc itaque templum per Christum apertum est, quia aditus regni coelestis per eum omnibus fidelibus patefactus est.
(Vers. 6.) Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo, vestiti lapide mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. Si per templum coelestis patria, et per septem angelos praedicatores designantur, quomodo de templo exiisse dicuntur? Numquid sancti de illa coelesti patria ad praedicandum descendunt? Sed sancti praedicatores quasi de coelesti patria exeunt, cum ab illo mittuntur, qui est gloria sanctorum, et a quo omnis doctrina eorum procedit. Qui septem plagas habuisse dicuntur: et superius septem plagas habuisse dicti sunt, eo quod in illis consummata sit ira Dei. Si septem plagas iracundiae Dei habuerunt, quomodo sancti facti fuerunt? Sed habuerunt sancti Dei plagas septem in potestatem, non in poenam suam; Dominus namque dicit in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Per septem autem plagas septem vitia principalia, ex quibus omnia mala oriuntur, designantur. Septem igitur plagas septem angeli habuisse visi sunt; quia praedicatores sancti in die judicii septem vitia principalia, id est, omnes operatores malorum ita in potestate habebunt, ut eorum judicio perpetua poena plectantur. Consummata est vero in sanctis praedicatoribus ira Dei, id est, per illos; quia eorum judicio ira Dei perficietur. Possumus septem plagas aliter intelligere. Superius omne corpus impiorum in septem partes divisimus (Ad cap. 1): septem ergo plagae sunt peccata, quae unicuique parti aptius conveniunt; aliter enim judicabuntur ii, qui ante diluvium fuerunt, populumque Dei conjunctione feminarum deceperunt (Gen. VI, 2): aliter ii qui post diluvium idololatriam, diversosque errores invenerunt, per quae genus humanum deceptum est: aliter ii qui sub Lege fuerunt, et mandata Dei non custodierunt: aliter pseudoprophetae, qui populum Dei deceperunt: aliter impii Judaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt: aliter persecutores Ecclesiae, qui fidem Christi exstinguere conati sunt: aliter ministri Antichristi, qui Christum deserturi, et Antichristum sunt secuturi. Has itaque plagas sancti Dei in potestate habebunt; quia singuli eos qui suis temporibus fuerunt, eorumque monita contempserunt, suo judicio perpetua poena damnabunt. Per lapidem vero mundum atque candidum, quo septem angeli vestiti fuisse visi sunt, Christus designatur, de quo dicit Apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Per zonas autem aureas, quibus circa pectora praecincti narrantur, praedicatorum sapientia intimatur: quae corda sanctorum intra se ita concludit, ut extra ipsam per diversos errores evagari non sinat.
Et unum e quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. Quatuor animalia quamvis quatuor evangelistas significent, tamen et simul et sigillatim Christum significant: sed quia brevitas non permittit ut dicamus quemadmodum unumquodque Christum significet; per istud unum animal Christum intelligamus. Phialae vero corda sunt sanctorum, quae propter sapientiam aurea recte vocantur. Unus ergo ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, quia Christus corda sanctorum suorum sapientia replevit. Verum si sapientia repleta sunt, quomodo iracundiae Dei plena esse dicuntur? 559 Dominus in Evangelio dicit de impiis Judaeis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Numquid Judaei ante adventum Christi peccatum non habebant? Erant itaque antea peccatores, sed peccatum incredulitatis, peccatum blasphemiae, quo eum Beelzebub vocaverunt, peccatum homicidii, quo eum crucifixerunt, et multa alia scelera quae ex adventu ejus traxerunt, non habebant. In phiala autem Christi: in qua vita mundi continebatur, Judaei suis culpis exigentibus, mortem invenerunt. Phialae igitur septem angelorum plenae fuerunt iracundiae Dei; quia quantum ad reprobos pertinet, praedicatio sanctorum iram Dei in se continuit; quia pro eo quod eorum praedicationem comtempserunt, iram Dei incurrerunt.
(Vers. 8.) Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus. Diximus superius per templum coelestem patriam designari: fumus vero si intra domum fuerit, oculos a foris perspicientium obscurat; ut non perfecte possint videre ea, quae in domo geruntur. Templum igitur coelestis patriae modo fumo est plenum; quia electi in hac vita positi, dum oculos mentis suae ad contemplanda coelestia attollunt, obscurantur quadam caligine, quam transmeare non possunt: quam obscurationem fumum vocat. Hanc caliginem Paulus patiebatur, cum dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Nunc autem cognosco ex parte, tunc vero cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Et notandum quia hanc hebetationem electi quamdiu in hac vita positi sunt, patiuntur: cum autem ad illam coelestem beatitudinem transierint, ab oculis mentis eorum avelletur. Unde et sequitur: Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. Numquid in illa coelesti beatitudine quotidie justi non introeunt? Sed de ingressione corporum hoc dictum esse intelligamus; in illa quippe coelesti beatitudine justi non ingrediuntur cum corporibus suis, usque dum septem plagae septem angelorum compleantur. De septem plagis superius diximus: ultima vero plaga erit, cum Antichristus suis erroribus genus humanum inficiet. Finitis autem septem plagis, pro quibus examinandis dies judicii fiet, sancti corpora sua recipient, atque in templo patriae coelestis sine fine cum Domino habitabunt. De hac habitatione dicit Psalmista: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).
CAPUT XVI.-- (Vers. 1.) Et audivi vocem magnam de templo, dicentem angelis septem: Ite, et effundite septem phialas iracundiae Dei in terram. Vox de templo vox Domini est praecipientis praedicatoribus, ut verbum Dei non solum electis, sed etiam reprobis annuntient; quatenus habeant isti unde corrigantur, et illi unde deterius damnentur. Per terram vero peccatores designantur. Praedicatores itaque phialas suas super terram effundunt, cum verbum Dei peccatoribus annuntiant.
(Vers. 2.) Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum ac pessimum in hominibus, qui habebant characterem bestiae, et in eis qui adoraverunt imaginem ejus. Primus Angelus praedicatores qui ante Legem fuerunt, designat: sicut et ille qui in praecedenti visione tuba primus cecinisse visus est (Ad cap. 8). Sed illi per tertiam partem terrae quae combusta est, electi designantur: hic autem per eos qui vulnus saevum ac pessimum passi sunt, reprobi. Effudit igitur angelus phialam suam in terram: quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, admonitionis verba impiis impenderunt, ut eos corrigerent: sed vulnus saevum ac pessimum in eos factum est; quia ex praedicatione sanctorum deteriores effecti, mandata Dei contempserunt; vulnus namque saevum ac pessimum est contemptus mandatorum Dei. Verum si vulnus saevum ac pessimum tantummodo ad reprobos pertinet, et illi tantummodo hoc passi sunt, qui characterem bestiae habuerunt, quaerendum nobis est quid sit character bestiae. Quod si per characterem bestiae superbiam voluerimus intelligere, eo quod propter illam diabolus de coelo ceciderit, advertere debemus multos electos superbiae vulnus habuisse, sed medicamento humilitatis sanatos esse. Est autem aliud vitium pessimum, quod medicamentum poenitentiae a se semper excludit; scimus enim diabolum esse irrevocabilem, ut nullo modo ab iniquitatibus suis corrigi possit. Itaque qui irrevocabilis est, medicamentum poenitentiae non requirit, sicut et diabolus ab hoc medicamento alienus existit. Ergo qui per doctrinam sanctorum Patrum a sceleribus suis revocari non potuerunt, characterem diaboli habuerunt, qui incorrigibilis et impoenitens perseverat. Sed quia hoc vitio, nostro tempore, multi laborant, necesse est ut de magnitudine ejus aliqua dicamus; nam sunt nonnulli ita irrevocabiles, ut quamvis sciant pravam esse assertionem suam, nullo modo ab ea revocari possint, timentes vinci ab hominibus; et ne convincantur, mendaciis et perjuriis atque flammantibus contentionibus falsitatem suam defendere conantur: dumque timent vinci ab hominibus, a diabolo vincuntur. Caetera ergo vitia medicamento poenitentiae sanantur: istud autem solum est, quod a se hoc salubre medicamentum excludit; ne scilicet per confessionem et poenitentiam victi esse videantur. Et quia malum suum ut vicisse videantur, laudant, completur in illis illud propheticum: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Is. V, 20)! Fertur avis quaedam esse, quae serpentem vincit et comedit, sed post paululum veneno illius perimitur: similiter et isti gaudent se vicisse proximos, sed talis victoria interfectrix est animarum illorum. Quicumque ergo tales sunt, characterem portant diaboli. Per imaginem vero bestiae vitia possumus intelligere; eo quod ipse sit auctor omnium malorum. Imaginem itaque bestiae adorat, quicumque vitiis servit; nam et Paulus dicit quod venter Deus esset falsorum praedicatorum: Quorum, inquit, Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum: qui terrena sapiunt (Philip. III, 19). Similiter et avaritiam servitutem vocavit idolorum (Coloss. III, 5).
560 (Vers. 3.) Et secundus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari. Iste angelus doctores Legis significat, sicut et ille qui in praecedenti visione secundus tuba cecinisse visus est (Sup. ad cap. 8): sed ibi tertia pars maris in sanguinem versa fuisse dicitur, per quae electos designatos fuisse diximus: hic autem totum mare in sanguinem versum esse legitur (Gen. IX, 5). Vindicta criminalium scelerum secundum Legem erat sanguinis effusio. Per mare igitur praevaricatores Legis designantur; quod in sanguinem versum est, quia vindictam perpetuam pro contemptu mandatorum Dei receperunt. Omnis vero anima vivens mortua est in mari; quia multi ex iis qui in mari erant, id est, ex numero reproborum, qui per mare designantur, et qui ante perceptionem Legis vivi, id est, justi videbantur, accepta Lege, quod injusti fuerint, ex praevaricatione Legis comprobatum est. Sunt etiam modo multi in Ecclesia, qui antequam ad honores ecclesiasticos, sive saeculares conscendant, sancti et justi videntur: verum acceptis honoribus, dum donum Dei in malum pervertunt, quod mortui et non vivi fuerint, omnibus patet.
(Vers. 4.) Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. Iste angelus prophetas designat, per flumina vero fontesque aquarum duodecim tribus cum suis familiis designantur; nam et in praecedenti visione per tertium angelum tuba canentem prophetas diximus fuisse designatos. Sed ibi tertia pars fluminum atque fontium versa esse legitur in absynthium, per quam eos qui per doctrinam prophetarum amaritudinem poenitentiae assumpserunt, atque per eam salvi esse meruerunt, diximus fuisse designatos: hic autem in effusione phialae tertii angeli flumina et fontes in sanguinem conversa fuisse leguntur. Angelus igitur phialam suam super flumina et fontes aquarum effudit, quando prophetae sancti impio populo verbum Dei annuntiaverunt: sed illi ex praedicatione sanctorum multo deteriores effecti, non solum mandata Dei contempserunt, sed et ipsos verbi Dei ministros occiderunt. In sanguinem vero versi sunt; quia ipsi sibimetpsis mortem perpetuam intulerunt.
(Vers. 5, 6.) Et audivi angelum quartum dicentem: Justus es, qui es, et qui eras sanctus, quia haec judicasti; quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere, quod digni sunt. Possumus per angelum quartum angelum illius populi intelligere, qui videns justo Dei judicio populum iniquum esse damnatum, laudat sententiam justissimam Dei omnipotentis. Et quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, sanguinem biberunt; quia pro morte temporali, quam justis intulerunt, mortem perpetuam receperunt.
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Possumus per altare sanctos viros qui eo tempore fuerunt, intelligere; qui laudaverunt justum judicium Dei, eo quod impio populo justissimam damnationem intulerit, sicut legimus Danielem et tres pueros fecisse.
(Vers. 8, 9.) Et quartus phialam suam effudit in solem, et datum est illi aestu afficere homines, et igni. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas; neque egerunt poenitentiam, ut darent illi gloriam. Quartus angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque praedicatores significat, ut quartum angelum in superiori visione significasse diximus: sed ibi per solem populus Judaeorum, per tertiam partem solis et lunae atque stellarum fideles qui ex illo populo in Christum crediderunt, designantur. Quartus igitur angelus phialam suam in solem effudit; quia Christus et apostoli ejus, quod impii Judaei a Romanis delendi essent, apertis vocibus praedixerunt. Nam sicut quilibet servus accipit a Domino suo gladium, non unde ipse juguletur, sed unde reum jugulet: ita et Romani effusionem phialae, in qua ira Dei continebatur, non ad hoc susceperunt, ut ipsi in ea perirent, sed ad vindicandum Christi sanguinem in Judaeos effunderent; unde et sequitur: Quia datum est illi aestu afficere homines et igni. Possumus per aestum obsidionem, per ignem autem famem et gladium, quibus Judaei pene omnes consumpti sunt, intelligere. Datum est ergo soli afficere homines aestu et igni; quia Romanis datum est a Deo, ut impios Judaeos diversis calamitatibus afflictos, quosdam occiderent, quosdam a sua terra evellerent. Et aestuaverunt homines aestu magno. Quam magnus fuerit ille aestus, quo Romani Judaeos afflixerunt, qui vult scire, Josephum legat, et inveniet nullam gentem in omnibus regnis terrarum atrocius periisse (De bello Judaico). Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas. Tam impia fuit gens Judaeorum, ut cum scirent se pro sceleribus suis inaudita mala perpeti, non solum a blasphemiis Christi non cessaverint, sed etiam multo deteriores blasphemias in suis afflictionibus contra Deum evomuerint. Unde et sequitur: Neque egerunt poenitentiam, ut darent illi gloriam; darent namque Deo gloriam, si ex suis iniquitatibus poenitentiam agentes in Christum credidissent, ejusque mandata custodissent.
(Vers. 10, 11.) Et quintus effudit phialam suam super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum: et commanducaverunt linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum coeli prae doloribus et vulneribus suis; et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. Quintus angelus orthodoxos patres qui contra haereticos dimicaverunt, significat, quemadmodum et illum diximus significasse, qui in superiori visione quintus tuba cecinit (Sup. cap. 9). Et sicut illic per locustas haeretici designati sunt, ita et hic per sedem bestiae haeretici designantur: bestia autem diabolum significat. Jure igitur haeretici sedes bestiae dicuntur; quia in eorum cordibus diabolus inhabitat. Quintus igitur angelus phialam suam super sedem bestiae effudit; quia sancti viri errores haereticorum detegentes, quae poena illis instaret, manifestare studuerunt. Factum est vero 561 regnum ejus tenebrosum; quia illis quibus doctrina haereticorum fulgida videbatur, per doctrinam sanctorum Patrum, quod misera et tenebrosa esset, demonstratum est. Commanducaverunt liguas suas prae dolore: quia singuli singulorum errores reprehendebant; nam neque Arius Eunomium secutus, vel Sabellium, vel quemquam illorum; neque illi illum: sed unusquisque haeresim suam stabilire volens, caeterorum errores reprehendebat. Qui etiam Deum prae doloribus et vulneribus suis blasphemasse dicuntur; dolebant quippe haeretici, eo quod a catholicis viris semper convincerentur: vulnera vero eorum erant errores singulorum. Blasphemabant vero haeretici Deum prae doloribus suis; quia quanto amplius a catholicis viris superabantur, tanto ampliores blasphemias ad eos revincendos inveniebant: impellebant nihilominus eos ad Deum blasphemandum proprii errores, quos profitebantur. Qui etiam sine poenitentia fuisse dicuntur; vix enim aliquem ex inventoribus haeresum invenies, qui poenitentiam egerit ex suis erroribus.
(Vers. 12.) Et sextus effudit phialam suam super flumen magnum Euphraten, et siccavit aquam ejus; ut praepararetur via regibus ab ortu solis. Sextus iste angelus eamdem significationem habet, quam et ille qui sexta tuba cecinisse visus est; significat enim martyres sanctos: et qui designantur illic per equites, a quibus tertia pars hominum occisa fuisse describitur, ipsi et in hoc loco per flumen magnum Euphraten, persecutores videlicet Ecclesiae Dei. Effudit ergo angelus phialam suam super flumen Euphraten; quia quae damnatio persecutoribus Ecclesiae instaret ipsis persecutoribus sine aliqua trepidatione praedixerunt. Per aquam vero ipsa persecutio designatur: siccavit autem aquam ejus; quia tamdiu in praedicatione verbi Dei sancti martyres perstiterunt, usquedum omnis persecutio finem acciperet, quibusdam ex persecutoribus in infernum demersis, quibusdam fidei christianae semetipsos subjicientibus. Per reges multitudinem gentium, quae ad fidem Christi confluxit, possumus intelligere. Via itaque regibus siccata aqua praeparata est; quia finitis persecutionibus, libera facultas data est omnibus gentibus ad fidem Christi veniendi. Sed quomodo ab ortu solis venisse dicuntur, id est, a Christo, qui per solem designatur; cum non a Christo, sed ad Christum, diabolum relinquentes, venerint? Nisi forte per solem diabolum intelligamus, ut ab ipso ad Christum venerint: sed melius est ut per solem Christum intelligamus, propter illud propheticum: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malac. IV, 2). Ab ortu ergo solis, id est, a Christo veniunt, quia ipso inspirante et impellente ad eum veniunt; ipsius est donum et velle et perficere, quae bona sunt, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). A Christo itaque veniunt quicumque ad Christum veniunt; quia ipse dat ut veniant, et ipse suscipit venientes.
(Vers. 13, 14.) Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum; sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa. Vocatione gentium descripta, qualiter ad fidem Christi venerint, mentionem facit Antichristi, qui prope finem mundi venturus est. Spiritus vero tres immundi discipulos designant Antichristi, qui eum per universum orbem praedicaturi sunt: qui quamvis homines sint futuri, spiritus immundi, et spiritus daemoniorum vocantur; quia daemones in ipsis habitabunt, et per ora eorum loquentur: qui de ore Antichristi, et de ore pseudoprophetae ejus exiisse visi sunt; quia per eorum doctrinam filii diaboli efficientur: qui etiam de ore draconis exiisse visi sunt; quia per os Antichristi diabolus loquetur. Ranis nihilominus, quae sunt reptilia immunda, et in luto viventia, recte assimilantur: quia sicut ranae in sordidis aquis immorantur, ita et discipuli Antichristi eos facile decipient, qui diversis vitiis et sceleribus non timuerant sordidari. Nam et ranarum vox rauca et turpis impiissimam eorum praedicationem blasphemiis plenam designat. Et procedent ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotens Dei. Per reges terrae non solum reges, sed et populi designantur: congregabunt autem illos discipuli Antichristi in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei, non quod contra Deum pugnare audeant in die judicii, a quo tam terribiliter judicabuntur: sed congregabunt eos in praelium ad persequendam Ecclesiam; ut in die magno Dei omnipotentis perpetua poena damnentur. Et quia finita persecutione Antichristi, Dominus ad judicium in proximo veniet, subdit:
(Vers. 15.) Et ecce venio sicut fur. Dies Domini, sicut dicit Apostolus, sicut fur, ita in nocte veniet; cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua; ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (I Thess. V, 2, 3). Impii qui in voluptatibus suae carnis veluti in quadam mollitie lectuli requiescunt, et qui nolunt praevidere mala quae sequuntur, non inconvenienter dormire dicuntur. Quos Apostolus admonet dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V, 4). Justi vero qui mala quae sequuntur, praevidere student, qui voluptates carnales in se exstinguunt, qui armis virtutum se muniunt; ut contra visibiles et invisibiles hostes indesinenter dimicare valeant, non incongrue vigilare dicuntur, ideoque beati sunt. Vestimenta autem nostrarum animarum sunt opera bona: custodia vestium custodia est mandatorum Dei. Vestimenta ergo nostra custodimus, si ea quae praecepit Deus, operando implemus: nudus vero est, qui a bonis operibus alienus existit. Nudi impii ambulabunt, cum ad diem judicii a bonis operibus vacui deducentur; et ideo turpitudo illorum videbitur, quia et angelis et hominibus eorum scelera manifestabuntur.
(Vers. 16.) Et congregabit eos in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon. Armageddon mons globosus, sive consurrectio in priora interpretatur: quae utraque interpretatio diei judicii coaptari potest. Mons quippe globosus recte vocatur; eo quod globis flammarum universus mundus tunc deleatur: similiter et consurrectio in priora recte dicitur; eo quod omnes homines in priorem statum resurgendo reparentur.
(Vers. 17.) Et septimus effudit phialam suam in aerem. Per septimum istum angelum 562 praedicatores sancti, qui temporibus Antichristi futuri sunt, designantur; sicut et illum significasse diximus, qui superius (Ad cap. 9) septimus tuba cecinisse legitur: per aerem vero vani homines designantur. Angelus igitur phialam suam in aerem effudit; quia praedicatores sancti vanis et impiis hominibus quod perpetua poena sint damnandi, denuntiabunt. Et exivit vox magna de templo a throno, dicens. Vox magna vox est praedicatorum sanctorum: per templum Ecclesia intelligitur. A templo ergo vox exiit, quia ab Ecclesia vox sanctae praedicationis procedit: quae etiam et a throno exiisse dicitur: quia Ecclesia Dei thronus est Dei, et in illa sedens requiescit. Quid autem haec vox dicat, subdendo manifestat: Factum est; id est, finis mundi instat, in quo omnia quae praedicta sunt a Domino et a sanctis, complebuntur.
(Vers. 18.) Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homines fuerunt super terram, talis terrae motus, sic magnus. Per fulgura miracula quae per sanctos suos facturus est Deus, designantur; legimus namque in superioribus, Eliam et Enoch plurima signa esse facturos: per voces praedicatio sanctorum: per tonitrua autem terror ignis aeterni exprimitur: terrae motus vero motionem cordium saepe designat. Movebuntur enim quidam de malo ad bonum, sicut Judaei qui in Christum credituri sunt: movebuntur alii de bono ad malum, qui fidem Christi relicturi sunt, et errores Antichristi secuturi.
(Vers. 19.) Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Civitas magna civitas est diaboli, id est, omnis multitudo reproborum: per tres partes in quibus divisa est, Judaei qui in Christum credere noluerunt, et pagani atque falsi christiani designantur. Quod autem dicit: Et civitates gentium ceciderunt; videtur mihi ad diem judicii pertinere. Civitates gentium tunc cadent, cum eo igne qui faciem Domini ad judicium venientis praecedet, omnes gentes delebuntur, sicut dicit Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3).
Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae ejus. Quomodo Babylon in memoriam ante Deum venisse dicitur, ad cujus memoriam nihil accedere, nihil recedere potest: in cujus conspectu sicut praesentia, ita praeterita, et futura consistunt? Sed memoriam pro tempore posuit: Babylon igitur in memoriam ante Deum veniet, quando illud tempus veniet, in quo statuit judicare mundum, et reddere unicuique secundum opus ejus. Vinum vero indignationis irae Dei, poena perpetua est; quia peracto judicio, omnes impii cum auctore iniquitatis diabolo damnabuntur.
(Vers. 20.) Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. Eamdem significationem habent montes et insulae, quam civitates gentium, quae paulo superius dicuntur cecidisse; per insulas namque gentes, per montes vero earum principes designantur: fugere autem dicuntur, cum ab igne in die judicii delebuntur.
(Vers. 21.) Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in homines. In Evangelio scriptum est quod quidam paterfamilias peregre proficiscens, dedit uni servorum suorum quinque talenta, alii duo, alii vero unum. Sed primus et secundus negotiando talenta, quae a domino acceperant, duplicarunt: tertius fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui (Matth. XXV, 15). Quaecumque ergo bona temporalia aut quascumque artes a Domino accepimus, pro talentorum acceptione nobis reputabuntur: justi igitur qui per primum et secundum servum designantur, talenta sua duplicant; cum bona temporalia quae a Domino accipiunt, in bonis operibus expendunt, atque ad bona agenda quoscumque possunt, provocant: impii vero qui per servum tertium designantur, talenta sua in terra abscondunt; quia ex bonis temporalibus quae a Domino acceperunt, vitia potius quam virtutes enutriunt. Per grandinem, quae ea quae ex terra nascuntur, conterit et delet; vindicta omnipotentis Dei designatur, qua impios conteret, et in infernum demerget: quae sicut talentum esse dicitur, quia unumquemque secundum talenti sui qualitatem puniet; et quanto amplius quis deliquit, tanto ampliora tormenta sustinere cogetur. Sed obscurum est valde quod sequitur: Et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis; quoniam magna facta est vehementer. Quis enim in illo tam districto justoque judicio blasphemare Deum audebit? Sed blasphemare dicuntur, quia blasphemiae reproborum, quas modo in corde tegunt, cunctis manifestabuntur.
CAPUT XVII.-- (Vers. 1.) Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens. Sicut superius sub cantu tubae septimi angeli diem judicii breviter comprehendens, ad ea quae praetermiserat, rediit; atque sanctam Ecclesiam sub specie mulieris, quae amicta erat sole, et luna sub pedibus ejus, describens, passiones quas a diabolo pertulit, et quas ab Antichristo in fine mundi passura est, annectit; ita et hic sub effusione phialae septimi angeli diem judicii summatim perstringens, ad ea quae praetermisit revertitur, atque sub specie mulieris meretricis civitatem diaboli describens, quas poenas pro sceleribus suis passura sit, in sequentibus manifestat. Angelus vero phialam habens, praedicatores sanctos designat: Joannes autem typum tenet omnium fidelium; unde et subditur:
(Vers. 2.) Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae: et inebriati sunt omnes, qui habitant terram de vino prostitutionis ejus. Meretrix ista in aliquibus locis Romam specialiter, quae tunc Ecclesiam Dei persequebatur: in quibusdam vero generaliter civitatem diaboli, id est, omne reproborum corpus demonstrat. Angelus igitur Joanni ostendit damnationem meretricis magnae; quia praedicatores sancti et verbis et scriptis fidelibus ostendunt, quas poenas impii pro sceleribus suis patiantur, ut eorum poenis territi a peccatis abstineant. Quae super aquas multas sedere dicitur; quia ex multitudine gentium, quae per aquas designantur, civitas diaboli construitur: cum qua reges terrae fornicati esse dicuntur; quia scelera Babylonis auxerunt potius, quam destruxerunt. 563 Et inebriati sunt omnes, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis ejus. Vinum prostitutionis diversi errores, diversa sunt scelera impiae civitatis; nam sicut meretrix prostituitur omnibus secum fornicari volentibus, ut eorum immunditiis polluatur: ita et omnes impii subjiciuntur daemonibus, cum eorum pravis suggestionibus obtemperantes, in omnibus sceleribus se dejiciunt, sicut propheta ad Hierusalem loquitur dicens: Et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus (Esai. LI, 23). Terrae autem habitatores omnes reprobos vocat: ebrietas vero malitia est Babylonis; quia sicut ebriosus tamdiu impletur vino, usque dum a mente sua alienus efficiatur: ita et reprobi tamdiu omni malitia semetipsos replent, usque dum a mente sua alieni effecti, timorem Dei, omnemque bonitatem a semetipsis abjiciant, sicut dicit beatus Job, quia bibunt sicut aquam iniquitatem (Job. XV, 16).
(Vers. 3.) Et abstulit me in desertum in spiritu: et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. Per desertum omnis impiorum multitudo designatur; eo quod ipsi deseruerint Deum, et ideo derelicti sunt a Deo. In deserto igitur mulier meretrix inventa est, quia ex multitudine iniquorum civitas diaboli constat. Bestia vero, sicut ipse in sequentibus exponit, diabolum significat: coccus autem colorem sanguinis habet; et per sanguinem saepe mors designatur. Diabolus itaque sanguineus est, quia auctor est mortis et omnis perditionis. Quae bestia plena nominibus blasphemiae esse dicitur, eo quod ipse diabolus auctor sit omnium blasphemiarum. Quid sint autem capita septem et cornua decem, angelus in sequentibus exponit.
(Vers. 4.) Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominationum, et immunditiae fornicationis ejus. Purpura sanguine tingitur, coccus vero sanguinis habet colorem, suntque vestimenta regalia, per quae potestas saecularis designatur: per sanguinem autem saepe mors designatur. Purpura igitur et coccus sanguinis speciem habent; quia potestas saecularis mortifera est, et periculum sempiternum affert iis, qui eam amplius quam coelestem gloriam amplectuntur. Possumus etiam per vestimenta sanguinea opera impiorum intelligere, pro quibus morte perpetua damnabuntur. Quodque sequitur: Et inaurata auro; per aurum saepe sapientia designatur. Mulier igitur inaurata erat auro; quia sapientiam hujus saeculi possidebat, quae stultitia est apud Deum. Per gemmas vero et margaritas eloquentia saecularis designatur: per poculum aureum, quod manu tenuisse dicitur, philosophorum et poetarum doctrina designatur: quod plenum abominationum et immunditiae fornicationis ejus dicitur: quia doctrina philosophorum et poetarum plena erat mendaciis, omnibusque erroribus ad decipiendum genus humanum compositis.
(Vers. 5.) Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae. Per frontem atque faciem homo dignoscitur; similiter et impii ex operibus suis intelliguntur, sicut Salomon dicit: Ex studiis suis intelligitur puer (Prov. XX, 11). Per frontem itaque atque faciem opera impiorum designantur; quia ex operibus suis intelliguntur quod sint filii diaboli, civesque impiae civitatis.
(Vers. 6.) Et mulierem vidi ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Numquid Babylon sanguinem sanctorum biberat? Sed ebria erat, id est, ab omni spirituali ratione aliena: ebria erat; quia ultio sanguinis sanctorum ita eam damnabilem fecerat, et a misericordia Dei alienam, ut non esset digna quatenus aliquo modo suae saluti posset consulere. Et miratus sum cum vidissem illam, admiratione magna. Mirantur fideles, cum vident reprobos tantum a timore Dei alienos, ut sine aliqua trepidatione et innocentibus plurima mala ingerant, et in omnibus flagitiis semetipsos demergant, scientes Deum nullum scelus impunitum relinquere; nisi prius poenitentia caeterisque medicaminibus, quibus peccata sanantur, fuerit deletum.
(Vers. 7.) Et dixit mihi angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. Eamdem significationem habet bestia in hoc loco, quam et superius diximus draconem habuisse: significat namque diabolum. Quid sint autem capita septem, et cornua decem, ipse, ut diximus, in sequentibus exponit. Bestia quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit. Bestia, id est diabolus, fuit ante adventum Christi, possidens genus humanum; non est modo, id est, non possidet genus humanum sicut antea; quia per Christum ab electorum cordibus expulsus est: ascensura vero est de abysso; quia temporibus Antichristi solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet omnes gentes, sicut sequentia plenius manifestant: et in interitum ibit; quia cum omnibus reprobis quos deceperit, et cum omnibus satellitibus suis aeterna poena damnabitur.
(Vers. 8.) Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam quae fuerat, et non est. Inhabitantes terram eos debemus intelligere, qui amatores terrae erunt magis quam Dei, quos Antichristus facile decipiet. Mirabuntur ergo reprobi, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae, id est, qui non sunt praedestinati ad vitam aeternam: videntes bestiam, id est, diabolum per Antichristum signa facientem, et in Antichristo diabolum adorantes.
(Vers. 9.) Et hic est sensus, qui habet sapientiam: id est, in hoc quod sequitur, magna obscuritas est, et sensus ad ea intelligenda valde acuendus est. Et nos rogemus Dominum, ut hanc obscuritatem nobis aperiat.
(Vers. 10.) Septem capita septem montes sunt, super quos mulier sedet; et reges septem sunt. Quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. Diximus superius per septem capita draconis illos reprobos esse designatos, per quos diabolus genus humanum decepit, quos etiam in partes septem divisimus, sicut et caeteram multitudinem reproborum. Et quia eamdem significationem 564 habet haec bestia de qua loquimur, quam et draconem diximus habuisse; designant namque diabolum: eamdem significationem habent etiam septem capita bestiae, quam et septem capita draconis diximus habuisse. Quae et montes dicuntur; quia altiores fuerunt illi in sceleribus, qui caeteros deceperunt, quam illi qui ab eis decepti sunt, sicut in sequentibus de Babylone dicit: Quia venerunt peccata ejus usque ad coelum (Inf. c. 18). Vocantur nihilominus et septem reges, eo quod caeteris ad perditionem euntibus ducatum praebuerint. Super hos ergo montes meretrix sedere dicta est; quia ab iis civitas diaboli in omnibus erroribus atque sceleribus informata est. Nam sicut apostoli fundamenta dicuntur Ecclesiae, ita e diverso inventores errorum fundamenta sunt civitatis diaboli. Ex iis igitur capitibus, sive montibus, vel regibus, quinque ceciderunt, unus erat, alius nondum venerat. Primum caput diaboli ceciderat; quia illi qui ante diluvium fuerunt, per quos ii qui filii Dei vocabantur, decepti sunt, in cloacam inferni descenderant (Gen. VI, 2). Similiter et secundi qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, in eadem perditionis fovea demersi tenebantur. Ceciderant et tertii, qui populo Dei, quibus Lex data est, idola colere suadebant. Similiter et falsi prophetae, qui in quarto loco ponuntur, jam ceciderant in interitum suae perditionis, eo quod deceptores fuerint populo Dei. Iniqui vero Judaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt, qui in quinto ponuntur loco; eo tempore quo haec visio Joanni demonstrata est, jam a Romanis devastati fuerant. Quinque ergo capita bestiae jam ceciderant, quae montes regesque nominantur; quia omnes praecedentes, et impii Judaei qui in quinto loco ponuntur, jam perditionis suae poenas luebant. Unus erat; quia pagani, illi videlicet qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, qui et in sexto loco ponuntur, tunc Ecclesiam Dei persequebantur; ob quam causam et iste Joannes in Pathmos insula relegatus tenebatur. Alius nondum venerat; quia Antichristus qui in septimo loco ponitur, nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere; quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus, sicut ipse dicit in Evangelio: Et nisi Dominus breviasset dies illos, id est, dies persecutionis Antichristi, non fieret salva omnis caro (Marc. XIII, 20); per omnem carnem solos electos designans.
(Vers. 11.) Et bestia quae erat, et non est, et ipsa octava est, et de septem est; et in interitum vadit. Et bestia, id est, diabolus, qui ante adventum Christi dominabatur humano generi, et modo non tenet illud ita obnoxium, quemadmodum tunc faciebat, ipsa scilicet bestia octava est. Septem namque partes sunt omnium reproborum, octava vero pars eorum est diabolus cum caeteris daemonibus. De septem est, quia de societate reproborum daemones existunt: et sicut fuerunt auctores perditionis eorum, ita erunt et socii tormentorum. Unde et sequitur: Et in interitum vadit. Haec quae sequuntur, usque ad eum locum ubi Angelus de coelo descendisse visus est, ad destructionem Romani imperii proprie pertinent.
(Vers. 12.) Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. Quatuor bestiae Danieli in visione demonstratae sunt (Dan. VII, 3), per quas quatuor regna figurabantur: quarta autem bestia, quae erat fortis atque terribilis, per quam Romani designati sunt, decem cornua habuisse describitur, per quae ea regna quae Romanum imperium destruxerunt, designata sunt, sicut sanctus Hieronymus quorumdam assertionem sequens exponit (Comment. in cap. VII Daniel.). Eamdem itaque significationem habent decem cornua in hoc loco, quam et illa habuisse dicuntur; significant quippe ea regna, per quae Romanum imperium destructum est. Partem namque Asiae per se primitus abstulerunt: postea vero Saraceni totam subegerunt: Vandali Africam sibi vindicaverunt, Gothi Hispaniam, Longobardi Italiam, Burgundiones Galliam, Franci Germaniam, Hunni Pannoniam: Alani autem et Suevi multa loca depopulati sunt, quae eorum subjacebant ditioni. Haec ergo regna eo tempore, quo visio ista Joanni demonstrata est, potestatem nondum acceperant: sed una hora tamquam reges potestatem acceperunt; quia singularum istarum gentium potestas pauco tempore permansit. Post bestiam regnum acceperunt, quia destructo regno diaboli per Christum, hae gentes impiam potestatem acceperunt.
(Vers. 13, 14.) Ii unum consilium habebunt, virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt. Unum consilium habuerunt, id est, unam voluntatem in malo. Virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt; quia eorum virtus atque potestas diabolica fuit. Ii cum agno pugnabunt, et agnus vincet illos. Cum agno pugnaverunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, populumque Dei interfecerunt: Agnus autem vincet illos, quia scimus has gentes praeter paucas jugum fidei Christi jam suscepisse. Quoniam Rex regum est, et Dominus dominantium, et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles. Qui sunt reges et dominantes, ipsi sunt electi et fideles. Christus igitur Rex regum est, et Dominus dominantium; quia ipse est Rex et Dominus omnium sanctorum: et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles sunt, id est sancti, qui ad hoc vocati sunt, ut cum illo in aeternum permaneant, electi et fideles jure vocantur. Vocantur enim et reprobi, sicut Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). Sed reprobi ad hoc vocantur, ut inexcusabiles sint: electi vero, ut cum ipso in aeternum perseverent.
(Vers. 16.) Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi odient fornicariam. Fornicariam Romam vocat, quae pro defensione falsorum deorum, Deum creatorem suum persequebatur. Decem itaque cornua odio habuerunt fornicariam, quando gentes quae per decem cornua designatae sunt, ad destruendum Romanum imperium arma sumpserunt. Et desolatam illam facient et nudam. Desolatam illam fecerunt et nudam, quando omnes gentes potestati ejus ademerunt. Et carnes ejus manducaverunt. Quia deliciae carnem nutriunt, possumus per carnes divitias omnium gentium intelligere. Carnes ejus manducaverunt, quando opes omnium 565 gentium, quae Romam deferebantur, acceperunt, et in suos usus redegerunt. Et ipsam igni concremabunt. Scimus plurimas civitates, vicos, et castella, quae Romano imperio subjacebant, ab his gentibus fuisse concremata.
(Vers. 17.) Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant quod illi beneplacitum est; ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. Deus dedit in corda eorum, id est, permisit ut faciant quod illi beneplacitum est, et quod praedictum est a prophetis ejus et apostolis, qui praedixerunt quod potestas Romani imperii ab eis gentibus esset destruenda. Regnum autem suum bestiae dederunt, donec consummarentur verba Dei; quia secundum justissimi Dei permissionem tamdiu suggestiones diaboli in sceleribus perpetrandis seculi sunt, quamdiu consummarentur verba Dei, id est, implerentur ea, quae a Deo et sanctis ejus praedicta sunt.
(Vers. 15.) Aquae quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et tribus et linguae. Per aquas omnes gentes, quas sibi Romani subjecerant, designantur.
(Vers. 18.) Et mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet potestatem super cunctos reges terrae. Hoc manifestum est; scimus enim Romanos eo tempore cunctis regibus terrae dominatos esse. Sed dicet aliquis: Quomodo per mulierem meretricem Romani designantur, cum illis temporibus, quando hae gentes diversas clades generi humano intulerunt, Romani christiani exstiterint? Ad quod nos respondemus, quia per mulierem meretricem non electi, qui ex eadem gente fuerunt, intelliguntur, quique mundi gloriam pro amore gloriae coelestis contempserunt: sed reprobi, sive pagani, sive christiani fuerint. Illorum ergo potestas ab iis gentibus destructa est, qui impia dominatione genus humanum premebant.
CAPUT XVIII.-- (Vers. 1.) Post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. Haec quae sequuntur, generaliter ad impiam civitatem, id est, ad omnes reprobos pertinent. Et ut plenius eversionem Babylonis demonstret, ad primam ejus ruinam, qua per Christum eversa est, revertitur. Angelus namque iste Christum significat, qui de coelo ad terram descendere dignatus est, ut homines ad coelestia sublevaret. Qui potestatem magnam habere dicitur; quia eamdem potestatem habet quam et Pater; eo quod aequalis sit per omnia Patri. Terra illuminata est a gloria ejus; quia per doctrinam fidei ejus genus humanum a tenebris ignorantiae atque incredulitatis est creptum.
(Vers. 2.) Et clamavit in forti voce, dicens. Vox Christi doctrina est Evangelii. Quid autem haec vox clamaverit, subdendo manifestat: Cecidit, cecidit Babylon magna. Dixisse Dei fecisse est; dixit enim cecidisse Babylonem, quia ipse fecit ut caderet: quae bis cecidisse dicitur, quia cecidit primo, cum per doctrinam Evangelii maximam multitudinem electorum amisit, qui ab ea per fidem Christi praecisi, cives sanctae civitatis, id est, Ecclesiae facti sunt: cadet secundo, cum in ultimo die morte perpetua, quae in hoc libro mors secunda vocatur, punietur. Et facta est habitatio daemonum. Numquid ante adventum Christi daemones in Babylone non habitabant? Habitabant quidem, sed eorum habitatio ignorabatur: quando autem multitudo electorum ad fidem conversa est, Babylon habitatio daemoniorum facta est; quia illi qui fidem Christi susceperunt, quod habitatio daemoniorum in Babylone semper fuerit, veraciter cognoverunt. Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae et odibilis. Qui sunt daemones, ipsi sunt spiritus immundi, et volucres immundae. Volucres quippe nominantur, eo quod per aerem istum more ventorum indesinenter discurrant: custodes vero Babyloniae ideo vocantur: quia sicut angeli electos Dei custodiunt; ne tam pessime peccent, ut pereant: ita et daemones impios observant, ne aliquando ab iniquitatibus suis resipiscant, et salventur.
(Vers. 3.) Quia de vino irae ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Quid sit vinum irae, et quid fornicatio regum cum Babylone autem superius breviter diximus. Per mercatores terrae amatores saeculi possumus intelligere, qui animas suas pro acquisitione pecuniarum perditioni tradunt. De hujusmodi mercatoribus Jesus filius Sirach loquitur, dicens: Hic enim animam suam venalem habuit; quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccl. XX, 10). Animam suam venalem habuit, qui eam pro acquisitione pecuniarum daemonibus tradere non timuit: delicias vero virtutem Babylonis vocat; quia sicut electi tota virtute laborant, ut divitias coelestes acquirant: ita et reprobi totis nisibus insistunt, ut divitias perituras sibi accumulent. De talibus dicit propheta: Ut inique agerent, laboraverunt (Jerem. IX, 5).
(Vers. 4.) Et audivi aliam vocem de coelo dicentem. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: vox de coelo vox est praedicatorum de Ecclesia procedens. Sed quid dicit vox ista? Exite de illa, popule meus. Dominus per praedicatores suos suadet electis, ut exeant a Babylone, non corpore, sed mente. Quemadmodum autem a Babylone exire debeant, in sequentibus docet, dicens: Et ne participes sitis delictorum ejus; illi enim a Babylone convenienter exeunt, qui a malis operibus ejus se alienos reddunt, sicut Psalmista de semetipso loquitur dicens: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introivi (Psal. XXV, 4).
Et de plagis ejus non accipiatis. Quid sunt plagae Babylonis, nisi vitia quae animas interficiunt? Possumus etiam per plagas Babylonis poenas, quae impiis praeparatae sunt, intelligere, ut sit sensus: Si a sceleribus Babylonis abstinueritis, a poenis quas in aeternum patietur, alieni eritis.
(Vers. 5.) Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Iniquitates Babylonis omnipotens Deus semper intuetur: sed cum vindictam non exigit, videtur non videre quod videt. Per hoc ergo quod dicit, illud designat tempus, in quo omnes impii perpetua poena plectentur.
(Vers. 16.) Reddite illi, sicut ipsa reddidit vobis. Praecipitur electis, ut reddant Babyloni, sicut illa ipsis reddidit, sive pro eo quod sancti Dei impios 566 judicabunt, sicut dicit Dominus in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28): sive pro eo quod ipsi membra sunt ejus, cui judicandi potestas a Patre tradita est. Reddent itaque justi impiis mala, quae ab eis passi sunt; cum Christus qui caput illorum est, et cujus membra ipsi sunt, eos perpetua poena damnabit. Et duplicate duplicia secundum opera ejus. Dupliciter Babylon electos Dei persecuta est, quando corporibus et animabus eorum multa mala ingessit. Dupliciter poenas ipsa recipiet; quia cum animabus corpora cruciabuntur: ipsaque duplicia duplicabuntur; quia pro poenis temporalibus atque brevibus, quibus justos afflixit, poenas aeternas excipiet. In poculo quod miscuit vobis, miscete ei duplum. Per poculum tribulationes quas ab iniquis sancti passi sunt, possumus intelligere.
(Vers. 7.) Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quantum glorificavit se, id est, in superbiam erexit, et omnibus vitiis se implicavit, tanto et ampliora tormenta excipiet. Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Reginam se Babylon quodammodo vocat, cum se in prosperis hujus mundi extollit. Viduam non se esse dicit; quia a bonis temporalibus, quibus conjuncta est, et ex quibus luxuriam suam enutrit, non se posse disjungi confidit. Luctum non esse visuram dicit; quia impii, quamvis sciant se pro sceleribus suis esse puniendos, fingunt se non videre quod vident, memoriamque mortis a mente sua rejiciunt, ne tristis cogitatio laetitiam cordis eorum perturbet.
(Vers. 8.) Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames. In die judicii mors perpetua illi veniet, quae in hoc libro mors secunda vocatur. Luctus illi veniet, sicut Dominus dicit in Evangelio: Ibi erit fletus, et stridor dentium (Matth. VIII, 12). Fames illi veniet, id est, fames requiei; desiderabunt enim a poenis requiescere, quas patientur, ad quam requiem nullo modo pervenient.
(Vers. 9, 10.) Et igni comburetur; id est, igne aeterno. Quoniam fortis est Dominus, qui judicabit illam. Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus, longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa fortis; quia in una hora venit judicium tuum! Quid sit fornicatio regum cum Babylone superius diximus: sed mirum valde est quod longe stare dicantur, cum in eisdem poenis et ipsi sint demergendi, in quibus et caeteri reprobi, qui per Babylonem designantur. Stabunt igitur longe mente et voluntate, non corpore; horrentes scelera sua, pro quibus aeternaliter cruciabuntur. Stabunt longe per desiderium, aliud desiderantes, id est, requiem; et aliud patientes, id est, tormenta aeterna.
(Vers. 11.) Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam; quoniam mercedes eorum nemo emet amplius. Quia superius per mercatores terrae amatores saeculi diximus esse designatos, possumus in hoc loco per negotiatores eos accipere, qui bonum quod facere videntur, vendunt. Sunt namque multi, quibus legum saecularium scientia data est, qui causas pauperum in judiciis portant: sed quia non pro amore Dei, sed pro praemiorum acceptionibus hoc faciunt, mercedem a Deo non recipiunt. In tantum vero haec miseria convaluit, ut vix invenias aliquem ex iis, qui locum habent apud principes, qui aliquod verbum ad proximi pauperis necessitatem sustentandam proferat sine praemii acceptione. Possumus et per negotiatores terrae, eos intelligere, qui ex bono quod faciunt, laudes ab hominibus requirunt. Possumus etiam et per eosdem, illos qui gradus ecclesiasticos vendunt intelligere: quod divina Scriptura valde condemnat. Et quamvis multi ex episcopis ab hoc scelere videantur immunes; ministri tamen eorum in hoc saepe polluuntur: sed ad magistros respicit, quidquid a discipulis delinquitur. Est et aliud scelus valde pessimum, quod ab iis qui archidiaconi appellantur, committitur; nam ab adulteris presbyteris pretium accipiunt, et tacendo in malum consentiunt, quod per auctoritatem quam ab episcopis acceperunt, emendare possent. Sunt etiam alii ex hujusmodi presbyteris, qui timentes se damnari pro sceleribus suis, in servitiis archidiaconorum plus sunt assidui, quam caeteri: contra quos si quis aliquod verbum contrarium proferre voluerit, defenduntur ab eis; et fingunt se nescire quod sciunt, condemnanturque illa prophetica sententia, quae dicit: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Esai. V, 20)! Ad te ergo loquor, qui talis es: ecce animam sacerdotis diabolo vendidisti. Quis enim suasit presbytero ut fornicaretur, nisi diabolus? Qui ergo suasit ut fornicaretur, ipse suasit ut pretium tibi daret, quatenus hoc scelus sine timore perpetrare posset. Per manum ergo presbyteri pretium perditionis animae ipsius tibi diabolus dedit. Ecce pretium accepisti, et animam fratris, Christi sanguine redemptam, eidem diabolo a quo redempta est, tradidisti. In Lege scriptum est quod si quis hominem qui frater ejus esset, vendidisset, morte moreretur (Exod. XXI, 16): si igitur reus est ille, qui hominem homini vendit; quanto magis tu reus existis qui hominem Christi sanguine redemptum non homini, sed quod perniciosius est, diabolo vendidisti! Tales ergo negotiatores flebunt et lugebunt in inferno, quoniam mercedes eorum nemo emet amplius; amittent enim quod tenere videbantur, et incident in malum, quod praevidere neglexerunt.
(Vers. 12, 13, 14). Mercedem auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, et omne lignum thynum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, et cinnamomo, et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum: et poma tua desideria animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa non invenient mercatores horum. In omnibus quae enumerata sunt, avaritia Babylonis atque luxuria condemnatur. Nam et in judicio Dominus non dicet reprobis: 567 Ite maledicti in ignem aeternum; quia homicidae fuistis, superbi, fornicatores, adulteri; sed dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere; et caetera misericordiae opera, a quibus avaritia retrahit reprobos, ne misericordes sint erga pauperes. Avaritia quippe nutrix est luxuriae: nutrimenta autem luxuriae in hoc loco descripta sunt, quibus ab avaritia nutritur. Et si diligenter inspicere voluerimus, inveniemus omnia quae in hoc loco ad avaritiam, sive luxuriam Babylonis demonstrandam enumerata sunt, ad quinque corporis sensus pertinere. Quinque enim sunt corporis sensus, id est, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quos Deus hominibus et animalibus dedit; animalibus ad vitam suam tantummodo tuendam, hominibus autem et ad vitam tuendam, et ut per eos ratio animam quae illi commissa est, per viam rectitudinis posset ducere. Justi itaque qui per hos quinque corporis sensus secundum rationis rectitudinem incedere studuerunt, amicitiam sibi Dei omnipotentis acquisierunt: impii vero qui rationis bonum in malum pervertentes, hos corporis sensus luxuriae, et caeteris vitiis servire coegerunt, iram nihilominus justi judicis incurrerunt. Igitur si ea quae in sequentibus scripta sunt, vocem scilicet citharoedorum et musicorum, et tibia canentium et tuba, cum iis conjungere volueris; invenies omnes divitias Babylonis, quae hic descriptae sunt, ad quinque corporis sensus, ut supra diximus, pertinere. Aurum namque, et argentum, et lapides pretiosi, et margaritae, ad visum: byssus, et purpura, et coccus, et caetera, ad tactum: cinnamomum, et odoramenta, et unguenta, et thus, ad odoratum: vinum, oleum, similae, triticum, et caetera, ad gustum: vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, ad auditum pertinent. Damnatio ergo Babylonis, sicut haec Scriptura demonstrat, maxime in divitiis consistit; eo quod divitiae nutrimenta sint vitiorum, et ex quibus avaritia, quae modo regina mundi dici potest, luxuriam filiam suam alit.
(Vers. 15, 16, 17.) Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat bysso et purpura, et cocco, et inaurata, auro, et lapide pretioso, et margaritis; quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae! Quod divites Babylonis longe stare dicantur, secundum sensum superiorem, quem de regibus diximus, intelligendum est.
(Vers. 18, 19.) Et omnis gubernator, et omnes qui in lacum navigant, et nautae qui in mari operantur, longe steterunt, et clamaverunt, videntes locum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? Et miserunt pulverem super capita sua, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari de pretiis ejus; quoniam una hora desolata est! Possumus per mare hoc saeculum: per gubernatores vero principes iniquos intelligere: per eos autem qui de loco ad locum navigant, et per nautas qui in mari operantur, eos qui diversa officia ad depraedationes pauperum, et ad peccata sua quotidie augenda in mundo exercent. Isti ergo flebunt et lugebunt, videntes locum incendii Babylonis; ipsi namque erunt Babylon, et ipsi lugebunt et flebunt. Videbunt autem incendia Babylonis, quia sua incendia perferendo videbunt, quae mente in saeculo positi, conspicere neglexerunt, ut se corrigerent. Qui etiam cinerem super capita sua misisse dicuntur; nam saepe per caput mens, per cineres peccata designantur. Cinerem itaque super capita sua ponent; quia memoria peccatorum a mentibus eorum numquam recedet.
(Vers. 20.) Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae; quia judicavit Deus judicium vestrum de illa. Possumus per coelum angelos, per apostolos novi Testamenti patres, per prophetas autem patres veteris Testamenti intelligere. Exsultabunt igitur, cum destructa fuerit omnis caterva impiorum cum ipsis daemonibus auctoribus iniquitatum. Exsultabunt etiam, eo quod tunc finem acceptura sit omnis malitia, et adducetur justitia sempiterna.
(Vers. 21.) Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babylon magna, et ultra non invenietur. Iste angelus Christum significat, qui fortis esse dicitur; quia fortitudinem Christi quanta sit, humana mens comprehendere non potest: per lapidem vero molarem magnum omnis multitudo impiorum designatur: mare autem infernum designat, in quo omnes impii demergentur. Angelus igitur lapidem molarem in mare misit; quia Dominus noster Jesus Christus in die judicii omnem impiorum multitudinem suo justo judicio in infernum demerget.
(Vers. 22, 23.) Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium et tuba, non audietur in te amplius. Hoc superius commemoratum est. Et omnis artifex, et omnis ars non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te adhuc. Quaerendum nobis est cur artes, et vocem molae, et lumen lucernae, et vocem sponsi et sponsae inter scelera Babylonis computet; cum ista omnia sine culpa exerceri possint, et sine istis vita humana subsistere non possit. Spiritaliter itaque ista omnia intelligenda sunt. Possumus ergo per artes sapientiam hujus saeculi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19), intelligere, quas artifices maligni et filii Babylonis ad hoc discunt, ut in malitia Babylonis possint proficere; sapientes enim sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22). Mola vero quidquid sub se acceperit, conterit et comminuit: possumus igitur per molam judices impios accipere. Vocem ergo mola mittit, cum judices impii judicia injusta ad conterendos innocentes proferunt. Per lumen vero lucernae, hujus saeculi gloria designatur: de hac lucerna dicit Scriptura: Lucerna impiorum exstinguetur (Prov. XXIV, 20). Lucerna quippe impiorum exstinguitur, cum ab hac vita subtracti, gaudium temporale amittunt, et aeternam tristitiam incurrunt. Possumus nihilominus per sponsum amatores saeculi, per sponsam vero terram intelligere; quia sicut amor sponsum et sponsam ligat, ut una caro efficiantur: ita et amor saeculi amatores suos sic terrae conjungit, ut unum cum ea efficiantur, a qua, si fieri posset, in perpetuum segregari nollent. Tales ergo 568 artifices in Babylone non audientur amplius; quia cum ea in perpetuum damnabuntur. Quia mercatores tui erant principes terrae. Habet Ecclesia mercatores suos, habet et Babylon: mercatores Ecclesiae thesauros suos in coelo recondunt, ubifures non effodiunt, necfurantur (Matt. VI, 19); mercatores vero Babylonis thesauros suos in terra recondunt, ubi fures effodiunt et furantur. Et in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. Veneficia Babylonis sunt diversi errores, per quos genus humanum deceptum est.
(Vers. 24.) Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra. Sanguis sanctorum in ea inventus est, id est, scelus interfectionis sanctorum, sicut Dominus dicit impiis Judaeis sub intellectu omnium reproborum: Veniet, inquit, super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram (Matth. XXIII, 35).
CAPUT XIX.-- (Vers. 1-8.) Et audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, salus, et gloria, et virtus Deo nostro est, quia vera et justa judicia ejus sunt; quia judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem sanctorum suorum de manu ejus. Et iterum dixerunt: Alleluia; et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, alleluia. Et vox magna exiit de throno, dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni. Et audivi, quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, et quasi vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Et datum est ei ut operiat se byssino splendente candido: byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
Totam sententiam posui, ut undique circumspecta ejus subtilitas facilius indagari possit. A septem namque vocibus quinquies alleluia decantata esse legitur: primo et secundo a voce tubarum multarum: tertio a viginti quatuor senioribus, et quatuor animalibus: quarto a voce de throno exiit non jam alleluia, sed ejus interpretatio decantata est, id est: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus; alleluia quippe laudate Dominum sonat. Quinto vero a tribus vocibus semel decantata est, id est, a voce tubae magnae, et a voce aquarum multarum, et a voce tonitruorum magnorum. Scriptura libri hujus saepe demonstrat omnem electorum multitudinem in septem partes esse dividendam, si ejus intelligentia subtilius perscrutetur. Justi itaque qui ante diluvium fuerunt, ad primam partem: illi qui post diluvium usquequo Lex data est, ad secundam pertinent, sicut saepe jam demonstravimus; nullamque aliam legem habuerunt, nisi naturalem, id est, dilectionem Dei et proximi. Scit enim unusquisque se debere timere, et super omnia diligere eum, a quo creatus est, et a quo ei vita et vitae subsidia ministrantur: et nulli se debere facere, quod non vult ab alio pati. Hanc legem nullus qui sanae mentis est, ignorare permittitur. Per tubas igitur multas electi qui ante diluvium fuerunt, et qui post diluvium usque ad illud tempus quo Lex data est, designantur. Vocem emiserunt, quia per praedicationis suae doctrinam, quoscumque potuerunt, a suis erroribus revocaverunt: alleluia decantaverunt; quia secundum naturalis legis notitiam per bona opera Deo placere studuerunt: secundo alleluia dixerunt, quia hi qui post diluvium fuerunt, secundum eamdem legem viventes, creatori suo juste viventes adhaeserunt. Sed quaerendum nobis est, cur in pronuntiatione secunda alleluia fumus Babylonis in saecula saeculorum ascendisse dicatur. Potest per fumum fama designari. Scimus quia in secunda parte Noe et filii ejus primi ponuntur, quorum temporibus aquis diluvii humanum genus deletum est. Postea vero Sodoma et Gomorrha, et caeterae civitates quae eis adhaerebant, coelesti igne consumptae sunt. Fumus ergo Babylonis in saecula saeculorum ascendit, quia haec fama ab ore fidelium numquam recedet.
At vero per viginti quatuor seniores, patres qui sub Lege fuerunt designantur. Quibus conjunguntur quatuor animalia, per quae novum Testamentum figuratur; quia in veteri Testamento si spiritaliter intelligatur, novum continetur. Alleluia decantaverunt; quia mandata legalia observantes, per bona opera Deo placere studuerunt. Per thronum autem prophetae designantur, eo quod sedes Dei fuerint, et per eos sua judicia disposuerit. A throno vox exiit: quia a prophetis praedicatio sancta processit. Laudem Deo decantaverunt; quia ei tota virtute servire studuerunt. Tuba vero magna Christum significat: vox tubae praedicatio est Evangelii; per vocem autem aquarum multarum multitudo gentium Christum confitentium designatur: per vocem vero tonitruorum magnorum electi qui in fine mundi nascituri sunt, intelliguntur: et jure per tonitrua; quia terrorem diei judicii annuntiabunt. Tres ergo voces semel alleluia decantaverunt; quia fidem sanctae Trinitatis doctrinamque Evangelii, quae a magna tuba, id est, a Christo processit, servaverunt, et servabunt usque in finem. Duae igitur partes, id est, prima et secunda, ad legem quam naturalem esse diximus, pertinent: duae quae sequuntur, id est, tertia et quarta, ad legem quae per Moysen data est: tres autem quae restant, id est, quinta et sexta, et septima, ad legem Evangelii; ut indicent eos in fide sanctae Trinitatis usque ad finem mundi permanere debere.
Quid autem istae tres partes decantent, audiamus: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens; id est, laudemus Dominum; eo quod destructo regno diaboli perditoris nostri, ipse in nobis regnare dignatur, qui est Dominus et Salvator noster. Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Ideo gaudeamus, ideo exsultemus, eo quod misericordia conditoris nostri Ecclesiam suam, quae sumus nos, ita sibi conjungere sit dignatus, ut sponsa conjungitur sponso suo; 569 quatenus simus cum ipso una caro, sicut dicit Scriptura: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24; Ephes. V, 32): quod apostolus de Christo et Ecclesia intelligendum esse docuit. Uxor ejus praeparavit se, id est, Ecclesia quae uxor Agni dicitur, variis virtutibus semetipsam ornavit. Et datum est illi ut operiat se byssino splendenti candido. Quid byssus significet, ipse exponit: Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
(Vers. 9.) Et dixit mihi: Scribe, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Prandium electorum nunc est, quando in Ecclesia dapibus evangelicis pascuntur: coena vero tunc erit, quando post resurrectionem in coelesti beatitudine aeterna gloria perfruentur. Et quia prandium quod nunc agitur, et bonos et malos recipit, non omnes beati sunt, qui in eo videntur recumbere: illi autem soli beati sunt, qui in illa coena, quae post finem mundi futura est, recipientur.
(Vers. 10.) Et dixit mihi: Haec verba Dei, vera sunt. Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dixit mihi: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu: Deum adora. Redemptio sanguinis Christi hoc fidelibus contulit, ut filii Dei, sociique angelorum efficerentur; ideoque pertimescit angelus adorari ab homine, qui super se adorabat hominem Deum: quapropter conservum se Joannis, caeterorumque fidelium vocat. Testimonium Jesu est spiritus prophetiae; patres autem veteris Testamenti, qui adventum Christi, passionem et resurrectionem ejus praedixerunt, spiritum prophetiae habuisse certissimum est, unde et prophetae vocantur. Quicumque ergo testimonium Christo perhibet, spiritum prophetiae habet.
(Vers. 11.) Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax. Nullo modo aestimare debemus quod hoc capitulum ad adventum Christi pertineat, in quo ad judicium venturus est; sed potius ad electos, qui in fine mundi nascituri sunt; fine etenim mundi instante, veniet Dominus in sanctis suis, ut pugnet per ipsos contra Antichristum, et ministros ejus. Et qualis a sanctis illis praedicabitur, talis et forma ejus in hoc loco describitur; nam per coelum Ecclesia designatur: per equum album homo, quem Filius Dei assumpsit, super quem et sedisse visus est. Qui etiam fidelis et verax vocari dicitur. Haec duo nomina, id est fidelis et verax, unum sensum habent in hoc loco. Recte Filius Dei fidelis vocatur, de quo dicit Psalmista: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13). Veracem vero seipsum in Evangelio vocat dicens: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Sequitur: Et cum justitia judicat et pugnat. Non armis Deus in die judicii contra impios dimicaturus est, sed ejus justitia expugnabuntur et conterentur; omnia enim peccata impiorum atque scelera in conspectu eorum adducet Dominus, ut sciant se justissimo Dei judicio esse damnatos.
(Vers. 12.) Oculi ejus sicut flamma ignis, et in capite suo diademata multa. Per oculos Domini Spiriritus Dei designatur, sicut in tertia visione auctor hujus libri exponit: Habebat, inquit, Agnus oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Et quia flamma urit et illuminat, non inconvenienter Spiritus sanctus flammeus esse dicitur; eo quod corda fidelium et illuminet et incendat in amorem Dei. Et in capite ejus diademata multa. Per diademata multa multitudo sanctorum exprimitur. Habens nomen scriptum, quod nemo novit, nisi ipse. Cum superius dicat quia vocabatur fidelis et verax, et paulo post quia vocabatur nomen ejus Verbum Dei; quid est quod dicit quod nemo scit nomen ejus, nisi ipse? Sciunt quidem sancti Dei nomen Christi, quod est Filius Dei, et nesciunt. Ex parte quippe sciunt, et ex parte nesciunt; in omnibus enim creaturis quae gignunt et gignuntur, nullus filius coaevus potest esse patri; quia necesse est ut antecedat qui generat, et subsequatur qui generatur: sed non talis est natura Filii Dei; nam et quemadmodum Pater est sine initio, sic et Filius. Et quamvis hoc quomodo fieri possit, considerare non possimus; in veritate tamen credimus et confitemur Filium per omnia aequalem et coaevum esse Patri. De hac ejus generatione propheta loquitur dicens: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ?
(Vers. 13.) Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei. Possumus per vestem corpus Christi: per sanguinem vero peccata nostra, pro quibus mortuus est ipse, sive ipsam mortem quam pertulit pro nobis, intelligere. Sed quia peccata electorum suorum moriendo delevit, et ipsam mortem resurgendo calcavit, sicut dicit apostolus Paulus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); melius mihi videtur ut per vestem Christi multitudinem sanctorum intelligamus, qui sunt membra ejus: per guttas autem sanguinis, quibus vestis aspersa esse legitur, martyres designantur, qui pro amore Christi sanguinem fundere non dubitaverunt; ideoque vestem Christi, quae ex angelis et sanctis hominibus constat, in illa coelesti beatitudine suo splendore exornant.
(Vers. 14.) Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. Diximus superius quia qualis Christus a sanctis in fine mundi praedicabitur, talis et figura ejus hoc in loco describitur. Per coelum ergo in hoc loco Ecclesia: per exercitus qui de coelo processisse Christum sequentes visi sunt, sancti qui in fine mundi nascituri, et contra Antichristum pugnaturi sunt, intelliguntur: per equos autem corpora: per sessores vero equorum animae designantur. Albos igitur equos habuisse visi sunt, quia se mundos et nitidos, in quantum humana fragilitas permittit, exhibebunt in conspectu Dei. Quid sit vero byssinum, superius exponit: Byssinum, inquit, justificationes sunt sanctorum.
(Vers. 16.) Et habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. Per vestimentum, sicut superius diximus, sancti: per femur autem ex quo humana origo procedere dicitur, homo quem Christus assumpsit, designatur. In vestimento itaque suo quod ipse sit Rex regum, scriptum habebat: quia in operibus 570 sanctorum agnoscitur hunc esse verum Deum, qui tales servos possidet. Habet et in femore suo scriptum quod ipse sit Rex regum et Dominus dominantium; quia in operibus quae in carne positus gessit, cognitum est hunc esse verum Dei Filium. Possumus etiam per femur patres veteris Testamenti, ex quorum stirpe Christus originem duxit, intelligere: qui et ipsum praefiguraverunt, et quod ipse futurus esset Rex regum et Dominus dominantium, apertis vocibus praedixerunt.
(Vers. 15.) Et de ore ejus gladius acutus exibat. Possumus per os Domini eosdem praedicatores, de quibus diximus, qui in fine mundi nascituri sunt, accipere, per quorum os loquetur Deus, sicut ipse dixit in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et ipse dicit per prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19). Per gladium vero divinam Scripturam, sicut superius diximus, intelligere debemus, sicut dicit apostolus Paulus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Qui acutus esse dicitur; quia ad resecanda vitia, divina Scriptura acutissima est. Ut in ipso percutiat gentes. Percutiet Christus gladio suo gentes, quando per doctrinam sanctorum suorum hominum stultorum errores destruet. Et ipse reget eas in virga ferrea: et tamquam vas figuli confringentur. Per virgam ferream Evangelium diximus fuisse designatum; reget ergo Christus gentes in virga ferrea, quando per doctrinam sanctorum et Judaeos ad fidem suam convertet, et electos ab erroribus Antichristi defendet. Et tamquam vas fictile confringentur. Quamdiu quilibet in peccatis jacet, recte vas fictile vocatur: cum autem per poenitentiam et lacrymas ad bona opera agenda conversus fuerit, confringitur vas fictile, et ex vase fictili efficitur vas solidum et firmum, et ad ictus tentationum daemonum fortissimum. Et ipse calcabit torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Esaias cum de passione Domini loqueretur interposuit Dominum dicentem: Torcular calcavi solus; et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3). Sed ibi per torcular crux Domini intelligitur; hic vero non crux, sed locus paenarum, in quem impii retrudendi sunt, designatur. Eamdem quippe significationem habet torcular in hoc loco, quam et lacum superius diximus habuisse, in quem botri vineae terrae, per quos impii designantur demersi fuisse leguntur. Sed et ipsa calcatio torcularis eamdem significationem habet, quam et illic calcationem lacus habuisse diximus; significat namque ultimam demersionem impiorum in infernum. Quid vero sit vinum furoris irae Dei omnipotentis, superius diximus (Ad cap. 14).
(Vers. 17.) Et vidi alium angelum stantem in sole, et clamavit voce magna omnibus avibus, quae volabant per medium coelum. Iste angelus praedicatores qui in fine mundi futuri sunt, significat: qui etiam et per equites paulo superius designati sunt: per solem vero Christum intelligere debemus. Angelus igitur in sole stetit; quia praedicatores sancti in Christo ita solidabuntur, ut ab ejus fide nulla vi persecutionum avelli possint. Per aves autem fideles omnes, qui, eo tempore futuri sunt, designantur: per coelum volabunt, quia in terris positi, mente in coelestibus habitabunt. Possumus nihilominus per coelum Ecclesiam intelligere. Per coelum sancti volant: quia duas alas habentes, id est, duo praecepta charitatis, circumquaque volant, quibusdam misericordiam impendendo, quosdam ab iniquitatibus revocando.
(Vers. 18.) Venite, congregamini ad coenam magnam Dei omnipotentis, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes liberorum et servorum, et pusillorum et magnorum. Qui designantur per reges et principes, liberos et servos, caeterosque, ipsi per equos, eorumque ascensores, principes scilicet terrae, ac populi qui eis subjicientur. Coena vero Dei quid aliud est, nisi exterminatio impiorum? Carnes autem impiorum justi manducabunt, cum vindictam ex malis quae eis intulerunt, excipient. Et quia justi videntes poenam impiorum, in bonis operibus proficiunt, sicut dicit Psalmista: Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11).
(Vers. 19.) Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. Hic demonstrat non ad adventum Domini secundum ea, quae superius dicta sunt, pertinere: sed potius ad illud tempus, in quo per sanctos suos contra Antichristum praeliaturus est, sicut jam diximus. Congregabuntur namque bestiae, et reges terrae, et exercitus eorum, ut pugnent contra Christum et sanctos ejus; quando Antichristus et innumerabilis multitudo gentium quae ab eo decipientur, ad persequendam Ecclesiam Dei exsurgent; ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.
(Vers. 20, 21.) Et apprehensa est bestia, et pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus: vivi missi sunt ii duo in stagnum ignis ardentis sulphure, et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedebat de ore ipsius, et omnes oves saturatae sunt de carnibus eorum. Apprehendentur bestia et pseudopropheta ejus, quando illud implebitur, quod apostolus Paulus ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Si Antichristus spiritu oris Domini interficiendus est, quomodo ipse et pseudopropheta ejus in stagnum ignis vivi mittendi sunt? Est vita justorum, est et impiorum. De vita justorum dicit propheta, quia justus in fide sua vivet (Habac. II, 4); de vidua vero mala dicit Paulus, quia vivens mortua est (II Tim. V, 6). Vitam namque impiorum justi non incongrue mortem vocant: similiter et impii vitam justorum mortem aestimant, sicut in judicio dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore (Sap. V, 4). Antichristus ergo et pseudopropheta ejus vivi missi sunt in stagnum ignis, id est, in malitia sua vivi, in ea videlicet usque in finem vitae suae perseverantes. Quod autem dicit quia caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, interfectionem istam pro confusione posuit; nam 571 sancti, quorum doctrina per gladium oris Domini designatur, interfecto Antichristo, insultabunt infidelibus, eo quod hominem impiissimum, atque omnibus hominibus deteriorem Antichristum, immortalem, deumque existimaverint, quem constabit pessima morte peremptum: at illi confundentur et tabescent in iniquitatibus suis. Omnes ergo aves saturatae sunt de carnibus eorum; quia subverso Antichristo, omnes electi inenarrabiliter gaudebunt et exsultabunt, eo quod a tam pessimo hoste misericordia divina eos liberaverit, omnesque qui eos persequebantur, velut fumus evanuerint.
CAPUT. XX-- (Vers. 1.) Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Damnationem diaboli narrare volens, ad adventum Christi revertitur. Tres namque sunt damnationes diaboli: damnatus est primo, quando de coelesti beatitudine propter iniquitatem suam est dejectus: secunda damnatio ejus fuit, de qua auctor libri hujus loqui modo incipit; quando per mortem Christi genus humanum de potestate ejus ereptum est, et ipse, sicut praesens scriptura demonstrat, in abyssum est religatus: tertia damnatio ejus erit, quando in infernum cum omnibus impiis in aeternum cruciandus demergetur. Angelus itaque iste Christum significat: descensio ejus de coelo est incarnatio ejus. Clavem abyssi, id est, inferni, ipse possidet; quia ab ingressu ejus quos vult, retrahit; et quos vult, in ejus damnationem cadere juste permittit. Per catenam vero magnam ejus potestas designatur.
(Vers. 2.) Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, et religavit eum per annos mille. Apprehendit Christus serpentem antiquum, id est, diabolum, quando per mortem suam ejus destruxit imperium: per annos autem mille omne tempus ab adventu Christi usque ad finem mundi debemus accipere. Religavit ergo Christus diabolum non vinculis corporeis, sed vinculis potestatis suae immensae; quia eum a cordibus electorum suorum expellens, ab eorum deceptione divina sua virtute exclusum tenet.
(Vers. 3.) Et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super eum; ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: post haec oportet illum solvi modico tempore. Alligationem diaboli tribus modis possumus intelligere; possumus namque hoc simpliciter intelligere, ut virtute Dei omnipotentis in abysso religatus teneatur usque ad tempus praefinitum: possumus etiam per abyssum corda impiorum intelligere, ut a cordibus electorum exclusus, intra angustias cordium reproborum constrictus et alligatus teneatur: possumus et hoc tertio modo intelligere. Diabolus nihil aliud desiderat, quam deceptionem hominum: et dum per custodiam Dei omnipotentis, qui electos suos custodire et defendere non desistit, ab eorum deceptione arcetur, quasi quibusdam vinculis ejus impiissima voluntas religata tenetur. Per gentes vero quas seducere non permittitur, solos electos debemus intelligere: tempus modicum, quo post mille annos solvendus esse dicitur, tempus Antichristi est; tunc enim peccatis hominum facientibus, dabitur potestas diablo tota virtute contra genus humanum dimicandi.
(Vers. 4.) Et vidi sedes: et sederunt super eas, et judicium datum est illis. Quia superius narravit, quo ordine misericordia divina quotidie electos suos ab immanissimo hoste diabolo liberet, consequens est ut gloria ad quam eorum animae quotidie perducuntur, describatur; per sedes namque coelestis patria, per sedentes vero super eas sanctorum animae designantur: quod autem judicium datum sit sanctis, quorum animae in coelesti beatitudine requiescunt; in hoc advertere possumus, cum ad eorum sepulcra daemonia ab obsessis corporibus expelli, perjuria saepe detegi, atque multa miracula fieri videmus. Et animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu: et qui non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis, vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Per animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu martyres, qui diversis temporibus interfecti sunt, possumus accipere: per eas vero quae non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, eos qui ab Antichristo interficiendi sunt, puto esse intelligendos. Isti ergo vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis; quia quamvis corpore sint interfecti, secundum animam tamen vivunt cum Christo in coelesti beatitudine. Sed quaerendum nobis est quomodo electi qui instante fine mundi nascituri sunt, cum Christo mille annis regnare dicantur; cum tempus mille annorum non ad futurum tempus, quod sine fine est, sed ad praesens potius pertineat, quod in fine mundi consummabitur, et in quo fides Evangelii per universum orbem florens, electos quotidie ad vitam aeternam percipiendam dirigit. Quod ita solvendum puto. Tempus ab ascensione Christi usque ad finem mundi, quod per mille annos designatur, omnibus electis deputatum est, ut in eo sine corporibus gloria coelesti cum Domino perfruantur: et scimus quia omnes electi membra Christi sunt, et ex multis membris unum corpus efficitur; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Gaudium igitur praecedentium sanctorum, illorum nihilominus erit, qui in fine mundi nascituri sunt, quia unum corpus efficientur cum eis, et in aliis possidebunt, quod ipsis deerit.
(Vers. 5.) Caeteri vero non vixerunt, donec consummentur mille anni. Caeteri autem, id est, reprobi, non vixerunt; quia post mortem non ad vitam ducuntur, quae in coelestibus sanctorum animabus datur: sed in infernum demerguntur, quae in hoc libro mors prima vocatur.
(Vers. 6.) Haec est resurrectio prima. Beatus qui habet partem in resurrectione prima, in iis secunda mors non habet potestatem. Quaerendum nobis est, quae sit resurrectio prima; nam primam resurrectionem non diceret, nisi esset et secunda: nec secundam mortem, nisi esset et prima. Resurgimus itaque primo per baptismum a morte animae: sed quia dicit beatos esse eos, qui habent partem in resurrectione prima, non mihi de baptismo hoc dictum videtur; eo quod non omnes beati sint, qui per baptismum a morte animae resurgere videntur; eo quod nonnulli 572 post baptismum ipsi sibi peccando mortem attrahunt, mentiendo quae in eo promiserunt, atque in suis malis perseverando. Sunt etiam nonnulli qui post perpetrationem scelerum, quibus sibi mortem intulerunt, ad vitam per poenitentiam et lacrymas, caeteraque bona opera redeunt, de quibus Apostolus loquitur dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Sed nec istam primam resurrectionem dicere possumus; eo quod primo per baptismum, secundo per poenitentiam et lacrymas animae nostrae ad vitam revocentur. Necesse est ergo ut investigemus, quam vocet resurrectionem primam.
Quatuor sunt vitae fidelium: prima mala, secunda bona et mala, tertiae vero et quartae nullum malum adhaerere potest. Prima est ante baptismum, quae tota mala est: secunda post baptismum, quae et bona et mala dici potest; nullus enim fidelium tempus vitae praesentis sine aliquibus peccatis transire potest, sicut iste Joannes loquitur dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Tertia est, quae tota bona est, et ad quam series hujus lectionis pertinet, quae a passione Christi usque ad finem mundi extenditur, in qua sancti sine corporibus cum Domino vita aeterna perfruuntur: quam etiam primam resurrectionem vocat; cum dicit: Haec est resurrectio prima. Tempus itaque a passione Christi usque ad finem mundi resurrectio prima vocatur. Quarta vita sanctorum erit post receptionem corporum, quae nullo fine terminabitur. Igitur quia vita praesens in comparatione vitae coelestis mors recte dici potest, sancti prima resurrectione tunc resurgunt, cum ab hac misera vita subtracti, in coelesti beatitudine cum Domino collocantur.
Et sicut est haec prima resurrectio sanctorum, ita est et prima mors impiorum; quando praesentem vitam deserunt, et in poenis demerguntur: secunda vero mors ultima damnatio erit, sicut in sequentibus exponit. Beati ergo erunt, qui habent partem in resurrectione prima, et in iis secunda mors non habet potestatem; quia illi tantummodo beati sunt et erunt, qui ante finem mundi in consortio sanctorum ascribi merebuntur. Multos enim, fine mundi instante, ignis purgatorius purgando cremabit, sed ante judicium absoluti in sanctorum collegio recipientur: atque in iis secunda mors, id est, damnatio ultima non habebit potestatem; quia jam non cum haedis in sinistris, sed cum ovibus in dextris ponentur. Sederunt sacerdotes Domini et Christi, et regnaverunt cum Christo mille annis (Matth. XXV, 33). Nomine sacerdotum omnes electos comprehendit; omnes namque electi, sacerdotes vocantur, sive quod sint membra summi sacerdotis, sive quod ipsi semetipsos offerre Deo per bona opera non desistant.
(Vers. 7.) Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog. Quod hic carcer, superius abyssus vocatur. Sed interim quaestio oritur; superius quippe quorumdam opinionem sequens, dixi per abyssum corda impiorum posse designari, in quibus diabolus a cordibus fidelium expulsus, religatus teneatur: si ergo per abyssum corda reproborum designantur, quomodo de abysso, id est, de cordibus reproborum exire dicitur, quos numquam derelinquet? numquid reprobos derelicturus est, et invasurus electos? Nullo modo. Alligationem ergo diaboli secundum litteram intelligendam puto, ut in aliquo abyssi loco virtute divina religatus teneatur, vel certe in inferno usque ad diem absolutionis suae. Seducet autem gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae; quia universas gentes quae infra quatuor plagas mundi continentur, Antichristi impiissima doctrina perlustrabit: nullasque alias gentes seducet, nisi quae spiritaliter Gog et Magog vocantur; Gog namque interpretatur tectum, Magog de tecto. Per Gog igitur, qui interpretatur tectum, ii designantur, qui malitiam suam in corde tegentes, justi ab hominibus videbuntur, cum futuri sint mente reprobi: Magog vero, qui interpretatur de tecto, eos designat, qui de tecto cordis sui in apertas miserias prorumpentes, omnibus se impios esse demonstrabunt. Tales itaque diabolus per Antichristum facile decipiet.
(Vers. 8.) Et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. In praelium eos congregabit; quia ad Ecclesiam Dei persequendam eos armabit. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Diximus superius discipulos Antichristi laudatores fore vitiorum, et omnia quae ad delectationes carnales pertinent, docere. Super latitudinem ergo terrae ascenderunt; quia vastas hujus saeculi vias ingredientur, quae ducunt ad mortem. Castra vero sanctorum et civitas dilecta, unam significationem habent; significant quippe Ecclesiam. Castra igitur sanctorum circumdabunt; quia Ecclesiam Dei tota virtute persequentur, ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.
(Vers. 9.) Et exivit ignis de coelo a Deo, et devoravit eos. Ignis de coelo exiet; quia veniente Domino ad judicium, ignis ante ipsum praecedet, qui non solum omnem catervam impiorum, sed et ipsum mundum consumet, sicut in nonagesimo sexto psalmo David loquitur dicens: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3). Reprobi namque quamvis cum electis conversentur, in circuitu sunt; quia sicut hostes civitatem aliquam impugnant, ut capiant eam: ita et Ecclesia a reprobis impugnatur. Sed et in psalmo quadragesimo nono idem David loquitur dicens: Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Quidam hunc versum ita exponunt, quod post succensionem elementorum pluvia descendet, quae combustionis cineres abluat: sed talis expositio absurdissima mihi videtur; scimus enim pluviam a mari atque a terra sive per nebulam, sive per exsiccationem solis exsurgere. Et sicut aqua levia quaeque a fundo ad superiora elevat; ita et aer aquam aut in nebulam conversam, aut per ardorem solis in tenuissimum fumum, et pene invisibilem redactam, usque ad ea loca ubi consummatio ejus est, elevat: ibique conglobata, primo in densam nebulam, quam nubes vocamus, convertitur: deinde, vento agitante, minutissimae guttae simul mixtae, atque sua permixtione graves effectae, ad terras decidunt, pluviamque faciunt. 573 Ecce terra, ecce aer, ecce mare, caeteraque elementa igne consumentur: unde ergo pluvia exsurget, maxime cum secundum Apostolum (Rom. VIII, 21), tunc creatura liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei? Numquid Deus qui omnia ex nihilo creavit, non poterit mundare creaturam suam sine adjutorio pluviae; praesertim cum ipse mundus in meliorem statum, atque multo pulchriorem reparetur post ignem? Aut quid sunt aliud cineres, nisi terra munda? Nam quascumque sordes ignis absumpserit, in cineres mundos convertit. Numquid non poterit Deus mundos cineres in meliorem statum cum altera terra reparare, ut necessaria non sit ei ablutionis pluvia?
Dicamus aliter: Omnium sordium ablutiones aut terra ebibit, aut in flumina decurrunt, et cum fluminibus in mare. Et quomodo terra, postquam ab igne examinata fuerit, sordes suas ebibet, ut iterum sordescat? aut quomodo in flumina decurret, et cum fluminibus in mare; cum mare jam non sit, sicut sequentia hujus libri videntur fateri? Quod si mare in meliorem statum reparabitur, sicut coelum terraque, a terrae sordibus quomodo inquinabitur? Quod si quis dixerit ante innovationem hanc passurum esse inquinationem, atque in permutatione ejus ad nihilum esse redigendas; non poterit Deus sicut in aqua, ita et in terra easdem sordes ad nihilum redigere, ut non sit necesse ut in mare defluant? Per tempestatem igitur validam ultimum interitum impiorum possumus intelligere, quem Sapientia per Salomonem in ultimo examine impiis se illaturam esse testatur dicens: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis, advenerit; cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26).
Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudopropheta. Hoc tunc implebitur, quando Dominus dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).
(Vers. 10.) Et cruciabantur die ac nocte in saecula saeculorum. A quo cruciatu misericordia redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE SEXTA. Domini nostri Jesu Christi misericordia largiente, ad sextam visionem pervenimus, quae brevior est caeteris; eo quod in ea generalis resurrectio, damnatio impiorum, glorificatio justorum tantummodo breviter describatur. Et recte in sexto loco resurrectio ultima ponitur; quia senarius numerus perfectus est, et quidquid sanctis promissum est, in resurrectione perficietur.
(Vers. 11.) Et vidi thronum magnum et candidum, et sedentem super eum. Thronus iste Dei non auro et gemmis ornabitur, sed hominibus justis; iste est namque thronus, de quo Psalmista dicit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui (Psal. XLIV, 7). Thronus igitur Dei est omnis multitudo angelorum atque sanctorum. A cujus conspectu fugit terra et coelum, et locus non est inventus eis. Quemadmodum a conspectu sedentis super thronum coelum et terra fugiat, Psalmista ostendit, sicut superius jam diximus, qui dicit: Ignis in conspectu ejus exardescet (Psal. XLIX, 3); et iterum: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI, 3). Fugiet autem terra et coelum, id est, species terrae et coeli; quia per ignem a sua specie commutabuntur, ut possint in aliam reformari multo meliorem et pulchriorem. Quod vero dicit: Locus non est inventus eis; non ideo dicit, ut locum pristinum amittant, sed speciem.
(Vers. 13.) Et vidi mortuos magnos et pusillos, stantes in conspectu throni. Per mortuos magnos et pusillos soli reprobi designantur, qui in die resurrectionis mortui astabunt in conspectu Dei, ea videlicet morte quam primam esse diximus, post paululum in mortem secundam dejiciendi: per mortuos vero magnos eos designari puto, qui aut majores fuerunt in sceleribus, aut altiores in saeculi dignitatibus: per pusillos autem ii designantur, qui eis subjecti fuerunt, vel certe ii qui minus peccaverunt. Et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae. Libri multi ad reprobos: unus qui est vitae, ad electos pertinet. Reprobi multos libros habent, quia in multis erroribus sunt devoluti; nam pagani multos deos coluerunt, et in multis erroribus semetipsos dejecerunt: similiter et haeretici multa dogmata prava, et Deo odibilia invenerunt: falsi etiam christiani in multis sceleribus quotidie involvuntur. Multos ergo libros reprobi possident, quia multis modis Deum offendunt; electi vero unum librum habent; quia unum Deum colunt, unam fidem catholicam confitentur, uno vinculo charitatis connectuntur. Sed quaerendum nobis est, qui sint libri isti: numquid ex aliqua materia visibili, aut invisibili, fient libri, in quibus singulorum facta describantur? Libri igitur multi sunt facta reproborum: libri multi aperientur, cum scelera reproborum omnibus manifestabuntur. Per librum autem vitae praedestinationem Dei omnipotentis possumus intelligere. In hoc libro nomina discipulorum esse conscripta Dominus in Evangelio manifestat, cum dicit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). De hoc libro apostolus Paulus loquitur dicens: Quos autem praescivit, hos et praedestinavit: et quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30).
(Vers. 13.) Et judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. Judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris; quia secundum errores proprios, et juxta qualitatem scelerum suorum singuli judicabuntur; aliter enim judicabuntur haeretici, aliter pagani, aliter falsi christiani: sed unusquisque ipsorum quanto deterior fuerit in proprio errore, tanto et acrius judicabitur.
Et dedit mare mortuos suos, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera eorum. Nunc ad ea quae praetermiserat, revertitur; prius quippe resurrectio generalis fiet, et postea judicium exercebitur. Quod ita esse Dominus in Evangelio manifestat, dicens discipulis: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, 574 judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Primo regenerationem posuit, id est, resurrectionem; postea ad judicandos populos eos sessuros esse dixit. Et in Evangelio hujus Joannis Dominus loquitur dicens: Venit hora quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29). Ad imperium igitur Domini de monumentis suis procedent mortui; quia corpora omnium mortuorum per receptionem animarum vivificata, de sepulcris suis exient. Qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii procedent; quia ad hoc resurgent, ut in corporibus in quibus animae peccaverunt, in ipsis et judicentur; ut quos habuerunt socios in iniquitatibus, habeant participes in tormentis. Praesens quoque lectio quod ante judicium futura sit resurrectio, ostendit; cum post redditionem mortuorum, quos mare, mortem et infernum reddidisse dicit, impios esse judicandos narrat. Sed et fides catholica quam frequenter decantamus, hoc demonstrat; cum dicit de Domino: Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem (Athan. Symb.).
Verum quaerendum nobis est, quid significent mors, mare, et infernus. Scimus quippe aquas ad ablutionem peccatorum nostrorum esse consecratas, sicut dicit Dominus in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Mare itaque ad resurrectionem electorum: mors vero, atque infernus ad reproborum pertinent. Mare ergo in hoc loco baptismum designat. Quasi igitur mare mortuos suos reddet, cum electi qui in ea munditia quam in baptismate perceperunt, in ea etiam et resurgent, nullam maculam peccati habentes. Mare mortuos suos reddet, quia sacri baptismatis ablutio, et sancti Spiritus gratia, electos omnes tempore resurrectionis in conspectu Creatoris sui mundos et immaculatos exhibebit. Per mortem autem corpora impiorum, quae in terrae sinibus mortua detinentur: per infernum vero eorum animas, eo quod in inferni claustris detineantur, intelligere possumus. Infernus itaque mortuos suos dabit; quia animas prima morte devoratas, quas detinet, ad recipienda propria corpora remittet. Mors etiam mortuos suos dabit; quia corpora quae in pulverem redegerat, ut virtute divina per animarum susceptionem vivificentur, exhibebit.
(Vers. 14, 15.) Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis . . . et omnis qui non est in libro vitae scriptus, missus est in caminum ignis. Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, id est, animae cum corporibus. Possumus et per mortem daemones, eo quod ipsi auctores fuerint mortis, intelligere. Mors et infernus in stagnum mittentur; quia daemones cum caeteris impiis in infernum demergentur.
CAPUT XXI.-- (Vers. 1.) Et vidi coelum novum, et terram novam; primum enim coelum, et prima terra abiit, et mare jam non est. Coelum et terra, et caetera elementa, quae modo videmus, ab igne consumentur, non ut penitus deleantur, sed ut in meliorem statum, sicut superius jam diximus, per ignem reparentur, sicut Psalmista indicat dicens: Ipsi peribunt, tu autem permanebis: et omnes ut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CI, 27). Quod dicit: Primum coelum, et prima terra abiit, speciem ejusdem coeli ac terrae transituram esse demonstrat; species enim eorum, non essentia transibit, cum in meliorem statum commutabuntur. Quod vero infert: Et mare jam non est, possumus secundum litteram intelligere, ut mare penitus deleatur. Aliter: mare jam non erit; quia propriam figuram amittet, sicut coelum et terra, ut in pulchriorem formam reparetur. Sed spiritaliter hoc intelligendum puto; quidquid enim de innovatione coeli et terrae dictum est, et historialiter intelligendum est, sicut superius diximus, et spiritaliter. Possumus itaque per coelum animas sanctorum, per terram corpora intelligere. Coelum novum fiet, cum animae sanctorum per receptionem corporum in hominis naturam atque formam restituentur. Terra nova efficietur, cum corpora sanctorum quae antea erant mortalia atque corruptibilia, immortalia et incorruptibilia reddentur. Saepe vero per mare impii designantur, dicente Esaia propheta: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Esai. LVII, 20). Mare igitur jam non erit; quia omnis multitudo impiorum cum deceptoribus suis daemonibus in infernum detrusa, praesentem mundi faciem a sua inquinata habitatione mundam praestabunt.
(Vers. 2.) Et civitatem sanctam Hierusalem vidi descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Civitas Hierusalem Ecclesia est ex omnibus justis constructa: de coelo descendet; quia Domino ad judicium veniente, cum illo omnis multitudo sanctorum veniet, sicut dicit Esaias propheta: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus (Esai. III, 14). Et sapientissimus Salomon in Proverbiis: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Quae sicut sponsa parata et ornata esse dicitur; quia sicut sponsa diversis monilibus et ornamentis semetipsam exornat, ut sponso suo placeat: ita et Ecclesia diversis virtutibus decoratur, ut Creatori suo, qui est sponsus ejus, placere valeat.
(Vers. 3.) Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Dominus cum eis erit eorum Deus. Scimus per civitatem Hierusalem et tabernaculum Domini Ecclesiam saepe esse designatam. Civitas ergo in hoc loco et tabernaculum Ecclesia vocatur; eo quod in illa habitet Deus, sicut ipse dicit per prophetam: Inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12).
(Vers. 4.) Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Animae omnium hominum immortales creatae sunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Quamvis enim moriantur peccato, aut ea morte quam primam et secundam diximus; tamen non ita moriuntur, ut penitus non sint: sed earum male esse mors vocatur. Duo quoque tempora iis constituit Deus, praesentis vitae, quod cito finitur: et futurae, quod finiri non potest; unumque fletui et moerori, alterum gaudio atque laetitiae deputavit. 575 Verbi gratia, si quis vellet in hoc tempore, quod brevissimum est, pro peccatis suis flere et lugere, et affligendo semetipsum carnalia desideria exstinguere; in alio tempore quod istud sequitur, quodque infinitum est, gauderet et exsultaret in aeternum: si quis autem hoc elegerit, ut in praesenti tempore gaudeat, et desideria carnis suae perficiat; in futuro lugebit, et tristabitur in sempiternum. De iis duobus temporibus videtur mihi Salomonem dixisse: Tempus flendi, et tempus ridendi (Eccl. III, 2). Tempus flendi electorum nunc est: tempus ridendi tunc erit, quando illud implebitur, quod Dominus dicit in Evangelio: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Peccatoribus vero dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25)! Absterget ergo Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; quia post resurrectionem nihil triste sanctis accidere poterit, unde lacrymae oriri possint.
Et mors ultra non erit. Primus homo immortalis factus est: peccando autem et immortalitatem amisit, et mortem mundo intulit. Post resurrectionem autem mors non erit; quia et ipse princeps mortis diabolus cum omnibus satellitibus suis in infernum perpetuo reclusus tenebitur, et immortalitas quam primus homo peccando amisit, justis reddetur: et possibilitas peccandi, quae mortem mundo intulit, ab eis auferetur. Neque luctus. Cum superius dicat quod absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quid necesse fuit in hoc loco luctum ponere? Sed inter effusionem lacrymarum et luctum aliqua distantia est; nam tristitia saepe lacrymas educit, saepe gaudium, saepe desiderium, saepe laetitia; luctus vero semper ex magno moerore nascitur; luctus namque est fletus dierum multorum. Lugebat Paulus eos, qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Et Salomon loquitur dicens: Luctus mortui septem diebus, luctus autem fatui omnibus diebus vitae ejus (Eccli. XXII, 13). Ecclesia nunc in luctu est, eo quod per deceptiones daemonum quotidie maximam partem ex suis amittat: in illa autem vita luctus non erit, quia per deceptiones daemonum nullum ex suis amittere poterit. Neque clamor. In Genesi scriptum est quod dixerit Deus ad Abraham: Clamor Sodomorum et Gomorrhae venit ad me (Gen. XVIII, 20). Esaias vero propheta quid sit clamor Sodomorum, exponit, cum loquitur de Israel: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Esai. III, 9). Praedicatio igitur peccati clamor vocatur. Possumus etiam clamorem aliter intelligere; Psalmista namque dicit: Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX, 1.) Et Moyses in angustia positus clamabat ad Dominum. Ubi ergo neque peccatum, quod praedicetur, neque tribulatio erit ulla, clamor ullus necessarius non erit. Neque dolor erit. Est dolor corporis, est et mentis. Istique dolores ita sunt connexi, ut unus sine altero esse non possit; dolor quippe corporis affligit mentem; similiter et dolor mentis corpus excruciat. In illa igitur vita dolor non erit, ubi neque corpori, neque animae ulla adversitas accidere poterit. Quae prima abierunt. Prima ista abierunt, quia cum saeculo transierunt; electi enim qui praesentem vitam, sicut superius jam diximus, in doloribus et afflictionibus deputaverunt, post finem praesentis vitae gaudium sempiternum invenerunt.
(Vers. 5, 6.) Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. De innovatione creaturarum superius aliqua diximus. Et dixit mihi: Scribe quia haec verba fidelissima sunt, et vera. Sed et hoc superius dictum est. Et dixit mihi: Ego sum Alpha et Omega. Quid sit Alpha et Omega subdendo manifestat, cum dicit: Initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. Per fontem aquae vivae saepe Scriptura sancta designatur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Sed ut ordinem servemus, per fontem aquae vivae gloriam coelestis patriae debemus intelligere: qui fons ab ipso Domino procedens, mentes omnium justorum sua inenarrabili dulcedine satiare non desistit. Verum quomodo gloria ista gratis justis datur, pro cujus acceptione multa adversa perferunt, multas lacrymas fundunt, innumeras preces offerunt, multas eleemosynas largiuntur: et caeteris bonis operibus semetipsos exercent? Sed gratis vitam aeternam percipiunt; quia pretium vitae aeternae, quod sunt bona opera, ab ipso accipiunt, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Ipse quippe dat pretium, ipse et pro pretio vitam aeternam largitur.
(Vers. 7, 8). Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Qui vicerit diabolum, omniaque vitia superans, in bonis operibus perseveraverit, possidebit haec, id est, ea quae superius dicta sunt; videlicet ut bibat ipse de fonte vitae aeternae, quod est gloria perpetua.
Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus: pars illorum erit in stagnum ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda. Cum timor valde necessarius sit hominibus, cur timorem inter octo vitia valde pessima primum posuit? Sed sunt timores boni, sunt et mali. Est timor valde optimus, de quo dicit Psalmista: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10); est et timor mortis valde necessarius, timorque ignis aeterni: timor etiam bonorum hominum, quando amantur ab iis, a quibus timentur: sunt et alii timores, qui aliquando juvant, aliquando nocent; sicut est timor malorum hominum, timor judicum, timor dominorum: sunt alii timores valde pessimi, de quibus hic dictum esse reor; sunt namque nonnulli, qui timore poenarum saepe in fletibus compunguntur: sed quia timent asperitatem viae illius, quae ducit ad vitam, vitia deserere, rigoremque vitae bonae apprehendere trepidant: sunt etiam multi, quibus dedit Deus scientiam legum temporalium, qui in judiciis positi, dum vident quosdam a potentioribus injuste opprimi, plus timentes iras hominum, quam iram Dei, eos quos per doctrinam quam acceperunt, juvare poterat, et a periculo liberare, tacendo in damnum magnum sinunt devenire: sunt alii qui non solum non eos juvant, sed propter timorem hominum sententiam damnationis in eos proferunt: est et timor quem avaritia parit, aliique timores valde inutiles, de quibus longum est dicere.
Incredulos autem non eos tantummodo vocat, qui non credunt, sicut sunt Judaei atque pagani; sed et eos, qui non credunt resurrectionem. Sunt etiam alii multi qui christiani vocantur, qui non credunt 576 Dei justitiae; pro eo enim quod vitia diligunt, et desideria carnis suae perficere volunt, non credunt comminationes divinarum Scripturarum, ut putent se pro iis esse damnandos; nam libidinosi dicunt nullo modo pro usu concumbendi quemquam esse periturum: sed et ebriosi dicunt nullo modo se pro nimia vini potatione esse puniendos: similiter et avari, luxuriosi, atque superbi defendunt vitia sua.
Exsecratos autem eos esse puto, qui exsecrantur mandata divinarum Scripturarum, correctionesque hominum bonorum. Possumus et per exsecratos eos intelligere, qui in tantum sunt inverecundi, ut non pudeat eos quaedam exsecrabilia in conspectu omnium perpetrare: qui non solum a justis, verum etiam a quibusdam injustis saepe exsecrantur.
Homicidas autem vocat non solum interfectores quorumdam hominum, sed et eos qui odium portant in cordibus suis, sicut iste Joannes loquitur dicens: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. 3, 15).
Sequitur fornicatio. Fornicationum genera multa sunt; quibuscumque enim modis, excepta legitima uxore, desiderium libidinis expletur, fornicatio vocatur. De fornicationis malo Paulus apostolus loquitur dicens: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). In corpus suum peccat; quia integritatem ejus violat atque corrumpit; cum humores ejus innoxios vi extrahit, atque effundit. Est et fornicatio cogitationis, de qua Dominus loquitur dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Propheta quoque Hierusalem fornicatricem vocavit, eo quod Deum derelinquens idola coluerit (Ezec. XVI, 15 et seq.). Similiter et nos suggestionibus daemonum obtemperando, cum nosmetipsos eis subjicimus, fornicatores non inconvenienter vocamur.
Venefici autem sunt, qui corpora hominum veneno inficiunt, ut eos exstinguant. Sunt et alii multo deteriores venefici, ii videlicet, qui seminant inter fratres discordias; illi enim corpora interficiunt, isti animas: et multo deterior est mors animae, quam corporis.
Idololatrae vero sunt non solum ii, qui idola colunt; sed et omnes avari, hoc demonstrante apostolo Paulo, qui avaritiam idolorum servitutem vocat (Coloss. III, 5).
Sed valde terribile est, quod sequitur: Et omnibus mendacibus; deinde subjungit: Pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda; et Psalmista dicit ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et in alio loco: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Si igitur omnis homo mendax, et si perdet Deus omnes qui loquuntur mendacium, et si omnes mendaces partem habebunt in perditione cum caeteris impiis, de quibus hactenus locuti sumus; quis salvus esse poterit? Scimus namque nullum hominem hanc vitam posse transire, ut aliquando non mentiatur; nisi fuerit infans, qui fari non potest. Sed non de omnibus mendaciis hoc dictum esse intelligere debemus, sicut nec illud de omnibus peccatoribus, quod in psalmo trigesimo sexto canitur: Quia peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20): et in psalmo centesimo quadragesimo quarto: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Ps. CXLIV, 20). Si peccatores peribunt, et omnes peccatores disperdet, et omnes sumus peccatores secundum dictum istius Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); ergo omnes peribimus. Sed non hoc de omnibus peccatoribus dictum esse intelligere debemus, sed de illis tantummodo qui in gravibus peccatis semetipsos praecipitantes, nolunt agere poenitentiam de iniquitatibus suis. Similiter et hic non de omnibus mendacibus dictum esse intelligere debemus; sunt enim mendacia quae inter levia peccata deputantur, a quibus nullum puto hominem ex toto posse abstinere: sunt et gravia, quae mergunt hominem in damnationem mortis.
Sed quia his temporibus multi sunt qui sine aliqua reverentia Dei omnipotentis pene assidue mentiuntur, placuit nobis ut de hoc vitio aliqua dicamus. Verum prius de levibus mendaciis dicamus, postea de gravioribus. Saepe aestimatione mentimur, aestimantes nos videre, quod non videmus: aut audire, quod non audimus: aut scire, quod non scimus. Saepe namque cum a longe quosdam prospicimus; fallit nos aspectus noster, et dicimus esse, qui non sunt. Saepe etiam et obscuris temporibus cum procul lapides aut arbusta conspicimus, ipsa obscuritate fallimur, et dicimus homines esse, aut bestias. Saepe oblivione fallimur, cum obliviscimur quae fecimus et vidimus, aut locuti fuimus, et dicimus nos fecisse quod non fecimus, aut non fecisse quod fecimus; aut audisse quod non audivimus, aut non audisse quod audivimus; aut vidisse quod non vidimus, aut non vidisse quod vidimus; aut dixisse, quod non diximus, aut non dixisse, quod diximus. Saepe et cum audimus, quod desideramus, dicimus verum esse, quod audimus; et saepe contingit quod falsum sit: et cum audivimus, quod nolumus, dicimus falsum esse; quamvis verum sit. Saepe etiam joco mentimur, ut risum audientibus excitemus. Saepe vero ex nimia credulitate mentimur; nam cum audivimus quosdam homines, quos veraces existimamus, aliqua narrantes verisimilia, credentes quod audimus. cum ea aliis referimus, dicimus vera esse, quamvis sint falsa; et frequenter cum juramento affirmamus.
Sunt et multi, qui gesta Patrum quae in divinis Scripturis aut legerunt, aut audierunt, ex parte obliviscentes; cum ea aliis narrare coeperint, aut quaedam mendacia intermiscent, aut ex multis narrationibus unam facere conantur: et sicut qui stannum auro vel argento admiscet, inutilem materiam facit; ita et isti cum ex multis narrationibus unam facere satagunt, mentiendo inutilem reddunt; melius est enim silere, quam gesta sanctorum mendaciter proferre. Sunt etiam multi divinis litteris eruditi, qui Judaeis ultra quam oportet credentes, quasdam eorum fabulas vanissimas suscipiunt, et suis traditionibus interserunt. Scimus enim quoniam Judaei omnia quae de Christo in veteri Testamento inveniuntur, in pravos sensus pervertere nituntur; ut gloriam nominis Christi apud quoscumque possunt, exstinguant: et non solum prophetias de Christo evertunt, sed et in caeteris locis multas vanissimas et absurdissimas fabulas interponunt. Miror ergo cur inimicis Christi, omnisque religionis nostrae creditur; aut ab eis aliqua suscipiuntur, nisi tantummodo ea quae ab antiquis Patribus probata esse 577 dignoscuntur. Ipsi quippe patrem habent diabolum, qui in veritate non stetit, quia mendax est ipse, et pater ejus; et quoscumque diabolus possidet, mendaces facit (Joan. VIII, 44).
Saepe et timore mentimur; nam cum timemus, ne a potentioribus aliquae molestiae nobis ingerantur, aliquando mendacia excogitamus, per quae liberemur. Sed et viatores quaedam mendacia invenire solent, ut a latronibus liberentur. Similiter et servi, et pueri aliqua mendacia interpolare solent, ne vapulent. Sunt etiam multi, qui in extraneis locis positi, egestatis aut alicujus necessitatis causa mentiuntur; ut victum, aut aliqua corporis necessaria sibi acquirant. Saepe et nos amore atque ira mentimur, laudantes eos quos diligimus ultra modum, et vituperantes eos quibus irati sumus, plus quam oportet: sed ista graviora mihi videntur, quam superiora. Sunt alia mendacia superioribus similia, quae longum est prosequi; in talia namque mendacia non solum injusti, sed et justi saepe dilabuntur. Et propter hoc videtur mihi Psalmistam dixisse: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11).
Est et aliud genus mendacii, quod absque culpa videretur, nisi Scriptura diceret, quia omne mendacium a malo est: ex quo aliqua in divinis Scripturis invenientur (I Joan. II, 21). In Genesi namque scriptum est quod praeceperit Pharao obstetricibus Hebraeorum, ut masculos interficerent, et feminas reservarent (Exod. I, 16): sed illae timentes Deum, conservabant mares. Pro qua re, cum a Pharaone increparentur, dixerunt quod omnes Hebraeae mulieres obstetricandi haberent scientiam, illisque nescientibus, parerent. Nonne melius fuit mentiendo pueros reservare, quam vera dicendo tot homicidia perpetrare? In Josue quoque scriptum est quod miserit duos exploratores ad explorandam Jericho (Josue II, 2 et seq.). At illi ingressi sunt domum cujusdam meretricis nomine Rahab, quae abscondit eos in interioribus domus suae, venientibusque persecutoribus eorum dixit quod cum porta clauderetur, in tenebris aufugissent. Atque pro hoc mendacio a persecutoribus eos liberans, ipsa cum tota cognatione sua a mortis periculo liberata est. Et pro hoc facto a beato Paulo apostolo in epistola ad Hebraeos laudatur; ait enim: Fide Rahab meretrix non periit cum caeteris incredulis, exipiens exploratores cum pace (Hebr. XI, 31). In Regum etiam volumine scriptum est quod David fugiens Absalon filium suum, miserit Hierusalem duos exploratores ad explorandos actus ejusdem filii sui (II Reg. XV, 32 et seq.). Quod cum audisset Absalon, misit qui eos caperet: at illi fugientes, ingressi sunt domum cujusdam viri, cujus uxor abscondit eos in puteo, quem habebat in vestibulo, posito desuper operimento. Venientibus vero persecutoribus eorum, eosque requirentibus, illa respondit: Transierunt gustata paululum aqua (II Reg. XVII, 20). Verum igitur dicendo eos potuisset perdere, quos mentiendo servavit. Talium itaque mendaciorum maculae a charitate ex qua procedunt, delentur; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
Nunc de gravioribus mendaciis dicamus; sunt namque infidelitatis mendacia, sunt et blasphemiae, sunt et alia quae ex odio procedunt, alia quae invidia generat, alia quae avaritia, alia quae vana gloria; habent nihilominus caetera vitia mendacia sibi convenientia. Infideles quippe Judaei atque ethnici habent plurima mendacia; nam excepto quod Christum negant venisse in carne, habent multos errores, quibus decepti pereunt. Sunt et mendacia blasphemiarum, quibus iidem Judaei atque pagani, nec non et haeretici Deum et Ecclesiam ejus, omniaque divina mysteria multis modis blasphemant. Sunt etiam mendacia, quae ex odio procedunt; nam nonnulli pro eo quod odium in cordibus contra proximos gestant, falsa crimina eis innectunt: et quos non possunt gladio interficere, falsis criminationibus in damnum magnum, saepe etiam et in mortem praecipitant. Sunt et alia mendacia, quae parit invidia; invidiosi quippe cum vident aliquos aut dignitatibus saeculi, aut sapientia, aut aliquibus artibus praepollere, eos despicere et subsannare non cessant, seque ipsos illis praeferre; ut ipsi clariores apud eos qui eorum mendaciis credunt, videantur, quam illi quos despiciunt. Sunt et derisionis mendacia, quae proprie ad invidos pertinent; derident namque semper invidi facta meliorum, et quibus coaequari non possunt, eorum actus suis mendaciis obnubilare quaerunt. Sunt enim multi, qui eos quos odio habent, aut quibus invident, fingentes se esse amicos, suis callidis suasionibus ad quaedam flagitia perpetranda pertrahunt: quos cum in aliquod scelus veluti in foveam praecipitaverint, contra eos versi atrocius quam caeteri persequuntur; et qui videbantur amici, quod fuerint pessimi inimici comprobantur. Habet et avaritia mendacia sua. Quam multi quippe sunt, qui propter aliorum substantiam tollendam multas fallacias et diversas machinationes componunt; ut aliis auferant unde avaritiae suae baratro, quod insatiabile est, aliquantulum satisfaciant! Sunt etiam multi, qui pro praemiorum acceptionibus falsi testes contra proximos suos efficiuntur, et eos mentiendo, aut in servitium praecipitant, aut haereditatem sive substantiam auferunt, saepe vero et mortem inferunt.
Sunt alia mendacia, quae gignunt vanam gloriam; sunt enim multi vanae gloriae amatores, qui ut magni et egregii ab hominibus habeantur, dicunt se magna quaedam fecisse, quae non fecerunt, aut posse quod non possunt, aut possidere quod non possident, aut sapere quod non sapiunt; ut ad celsitudinem, ad quam conscendere nequeunt, sua mendacia eos elevent. Et quia hoc vitium apud quosdam pro nihilo habetur, etiam in monasteriis scimus quosdam hoc vitio esse maculatos. Multi quippe sunt, qui postquam saeculum reliquisse videntur, ut magnos et inclytos se apud simplices quosque, et eos qui in monasteriis educati fuerunt, constituant; dicunt se possessores fuisse magnarum divitiarum, jactant se fuisse praeliatores, venatores, et multa alia de se mentiuntur; ut magni apud eos, quos suis mendaciis decipere possunt, habeantur. Ad te ergo loquor, qui talis es: Ecce qui in saeculo positus vix simplicem cibum, qui tibi tuisque omnibus sufficeret, per totum annum elaborare poteras, in monasterio positus, possessor thesaurorum, praediorum magnarumque divitiarum efficeris: et qui vix unam vulpeculam capere poteras, monachus effectus, venator potentissimus factus es: et qui quosdam ex infimis vicinis tuis formidabas, in monasterio positus, praeliatorem fortissimum te fecisti. Ecce hoc non fuit saeculum reliquisse, sed acquisisse. Dicis te hominem interfecisse, 578 et homicidii reatum super te imposuisti. Lingua mendax fecit, quod manus non praevaluit. Et vis ut probem quod te mentiendo reum homicidii feceris? Saul, sicut in libro Regum legimus (II Reg. XXXI, 4), timore Philistinorum manu propria semetipsum interfecit; venit quidam homo ad sanctum David, et dixit quod ipse Saulem, qui eum persequebatur, interfecisset: sed ille spiritu prophetiae mentitum esse eum intelligens, veluti homicidam punire jussit, reatumque homicidii super illum imponens, dixit: Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini (II Reg. I, 16). Scimus autem divites saeculi ad conversionem venientes, graviter peccare, si se de divitiis ac potentia sua jactare coeperint: et si ille reus est, qui verum dicit, quanto magis tu, qui pene per omnia mentiris!
Sunt etiam alii, qui prope indesinenter mentiuntur, et vix aliquid loqui possunt sine mendacii admixtione. Qui ad omnia semper quae audiunt, quaedam mendacia confingunt: et dicunt se vidisse, quae non viderunt; et audisse, quae non audierunt; et fecisse, quae non fecerunt. Cumque a veracibus deprehensi fuerint, dicunt non posse quemquam bene vera loqui, qui non possit bene mentiri. O stulte, quam vana est assertio tua! Ecce Christus multa bene et veraciter locutus est, qui numquam potuit mentiri, cujus vestigia te sequi magis oportuisset, in quantum virtus suppeteret. Similiter apostoli, et caeteri praedicatores multa docuerunt et scripserunt sine permixtione mendacii. Et Scriptura dicit quia omne mendacium a malo est (I Joan. II, 22): si mendacium malum est, quomodo malum bene potest proferri? O infelix, quam vicina est tibi ira Dei omnipotentis, quem assidue sine causa offendere non trepidas! Nam caetera vitia quamquam Domino contraria sint, videntur tamen aliquid corpori conferre. Avaritia quippe quamvis sit per omnia Deo odibilis, videtur tamen aliquid corpori conferre; quia divitias congregat, ex quibus desideria ejus expleat. Similiter et libido videtur aliquid corpori conferre; quia in perfectione ejus voluptas carnis exstinguitur. Et ebrietas quamvis Deum offendat, gulae desideria perficit. Similiter et caetera vitia ad carnis desideria perficienda assumuntur. Sunt etiam quaedam mendacia, quae corpori aliquid videntur adjicere, sicut sunt avaritiae, de quibus superius diximus. Tu autem nihil corpori acquiris, et Deum sine intermissione offendere non metuis. Ecce mendacium tuum leve esset, si tarde accidisset: verum ex jugi continuatione gravissimum atque importabile efficitur. Nam sicut lutum levius est, quam plumbum; sed ex multiplicatione sua gravius et periculosius fit, ita ut in eo saepe pecora demergantur: sic et quaedam levia peccata ex congerie sua graviora quibusdam, quae gravia existimantur, efficiuntur. Et scito quia sicut ipse dixit: Deus veritas est (I Joan. V, 6); nihil plus contrarium potest esse veritati, quam mendacium.
Horum ergo pars erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda. Quid sit mors secunda, in hoc loco manifeste demonstrat. A supradictis igitur vitiis ne in mortem secundam incidamus, misericordia Redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE SEPTIMA. Septima visio ad quam, Domino donante, pervenimus, tota ad illud tempus quod post resurrectionem futurum est (Sup. c. 15), pertinet. Et ordo poscebat, ut generali resurrectione descripta, gloriam sanctorum, quam post resurrectionem sine fine possidebunt, describeret; quae sub figura civitatis Hierusalem in hac visione describitur.
(Vers. 9.) Et venit unus de septem angelis, qui habebant phialas, et locutus est mecum dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Superius in quinta visione Joannes dicit septem angelos habentes septem phialas sibi fuisse demonstratos, et in sequentibus unum ex illis civitatem diaboli damnationemque ejus sub specie mulieris meretricis sibi ostendisse: similiter et hic unum ex iisdem septem angelis dicit sibi civitatem Dei sub figura Hierusalem demonstrasse. Eamdem ergo significationem habent singuli isti, quam illi septem; significant namque praedicatores, qui fuerunt, et erunt usque in finem: Joannes vero typum tenet caeterorum fidelium. Angelus igitur Joanni se demonstraturum civitatem Dei repromittit; quia praedicatores sancti caeteris fidelibus quanta sit beatitudo justorum, in quantum possunt, student demonstrare, ut eos ad vitam aeternam percipiendam accendant. Quam etiam sponsam uxorem Agni vocat. Quod sponsa Agni Ecclesia jure vocetur, Joannes Baptista demonstrat dicens: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Quod autem et uxor dicatur, Scriptura demonstrat dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Quasi ergo Patrem suum Filius Dei dereliquit, cum de illa coelesti beatitudine ad terras descendens, hominem assumpsit, quem pro sponsa sua, quae est Ecclesia, daret: matrem dereliquit, quia affectum matris abjiciens, corpus quod ex ea assumpsit, pro Ecclesia sua tradidit; quam sibi ita univit, ut ipse sit caput, et ipsa corpus.
(Vers. 10.) Et sustulit me in montem magnum et altum. Mons iste Christus est. De hoc monte Propheta loquitur dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini super verticem montium (Esai. II, 2). Montes super quorum verticem mons domus Domini praeparatus esse dicitur, Patres veteris Testamenti designant. Super horum ergo verticem mons domus Domini praeparatus esse dicitur; quia et ab ipsis praedictus est, et in carne veniens, eos mira altitudine est transgressus. Super hunc igitur montem domus Domini, id est Ecclesia, aedificata est; quia super Christum fundata est, sicut Paulus apostolus loquitur dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11).
(Vers. 11.) Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei. Notandum quia Ezechielis ultima visio cum hac Joannis visione concordat in aliquibus locis; ideo placuit ut de illa huic operi pauca inseramus. Dicit namque (Ezech. XL, 2 et seq.) montem sibi fuisse 579 demonstratum, super quem erat civitas, et in ea templum: verum civitatem tantummodo commemorans, de templi structura multa est locutus. Eamdem ergo significationem habet illic templum, quam et hic civitas; significant enim Ecclesiam: sed per templum illud praesentis temporis Ecclesia, per civitatem autem Hierusalem Ecclesia quidem, sed qualis post finem mundi futura est, designatur. Sed dicit aliquis: Quomodo descriptio ista Hierusalem, id est, Ecclesiae ad futurum tempus pertinet, cum praesentis temporis ejus forma in hac videatur visione describi? Ad quod nos respondemus quia Ecclesia, quamdiu in hac vita consistit, agnosci perfecte non potest, sed quasi sub quodam velamine absconsa tenetur; cum ignoretur quis sit reprobus, aut quis electus, aut ad quem finem actus suos unusquisque perducat: in illa autem vita ejus forma omnibus patebit, tunc enim liquido omnibus apparebit, quis fuerit murus, qui portae, qui fundamenta, qui lapides structurae, qui lapides pretiosi. Sed quaerendum nobis est quomodo de coelo descendere dicatur, cum ad coelestem habitationem quotidie conscendat, in qua sine fine permansura creditur. Sanctorum actus atque merita quamdiu mente pertractamus, semper augentur in cordibus nostris; et quanto plus ea consideramus, tanto amplius eorum magnificentia nobis elevatur: at cum oculos mentis nostrae ad magnitudinem Dei omnipotentis considerandam attollimus, magnitudo sanctorum magnitudini Dei comparata, valde nobis humiliatur. Ascendunt igitur nobis sancti, cum eorum actus et merita consideramus: descendunt vero, cum ad considerandam Dei omnipotentiam oculos mentis nostrae attollimus. Dicitur quoque claritatem Dei habuisse. Habebat profecto claritatem Dei, non suam. Saepe etenim sol in aqua fulgens, suam claritatem aquae largitur; ita ut aqua oculos intuentium reverberet, sicuti et sol: quemadmodum igitur aqua claritatem solis habet, sed non a se ipsa, sed a sole: ita et sancti habent claritatem Dei, sed non a se ipsis; sed a Deo, a quo illuminantur.
Lumen ejus simile lapidi pretioso, tamquam lapidis jaspidis, simile crystallo. Ecce tres lapides posuit, quorum lumini lumen Ecclesiae assimilavit: unum sine nomine, duos vero nominatim exprimens. Possumus itaque per lapidem pretiosum Patrem, per jaspidem Filium, per crystallum Spiritum sanctum intelligere. Primus sine nomine est; quia Pater a se ipso est: secundus et tertius nominatim exprimuntur; quia Filius a Patre est, Spiritus vero sanctus ab utroque procedit. Possumus etiam per lapidem pretiosum spem, per jaspidem fidem, per crystallum vero charitatem intelligere. Sed potest aliquis dicere quia in illa vita necessariae non erunt fides et spes. Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24)? Ad quod respondemus quia sicut vestis, quae ex aliqua materia tingitur, post tinctionem materia abjecta colorem pulcherrimum in se retinet; ita et in illa vita fide, spe, humilitate, abstinentia, caeterisque virtutibus absque charitate finem accipientibus, splendor quem ex operatione illarum sancti acquisierunt, in eis sine fine permanebit.
(Vers. 12.) Et habebat murum magnum et altum. Iste est murus, de quo dicit propheta: Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus, et antemurale (Esai. XXVI, 1). Per hunc igitur murum Christus cum omnibus membris suis designatur; ita ut per illum fundamentum, per reliquam vero structuram ejus membra figurentur. Habentem portas duodecim. In Ezechiele (Ezech. XLVI, 1 et seq.) scriptum est quod templum, quod ei demonstratum est, tres portas habuerit, orientalem videlicet, australem, et aquilonarem. Praecipitque Deus ut porta orientalis clausa semper maneret, Principe tantummodo per eam intrante et exeunte. Per portam orientalem beata et gloriosa virgo Maria figuratur, quae clausa ante ingressum Principis, id est, Christi, semper exstitit: et post egressum ejus clausa in aevum permansit. Porta autem australis vetus Testamentum, porta vero aquilonaris novum designat. Hi vero qui ab australi parte venire dicuntur, Judaeos: qui autem ab aquilonari, gentes designant. Judaei itaque qui cognitionem Dei habebant, et quibus Lex data fuerat a parte solis, id est, ab australi parte, in qua sol amplius fervet; non inconvenienter ad Ecclesiam venire dicuntur. Per portam australem ingrediebantur, quia cognoscentes in veteri Testamento multipliciter Christum esse prophetatum, diversisque modis praefiguratum, eos ad fidem Christi suscipiendam suae scripturae pertrahebant. Gentiles vero idololatriam deserentes, illique abrenuntiantes, qui dixit: Sedebo in monte Testamenti in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Esai XIV, 13); non incongrue ab aquilonari parte venire dicuntur. Per portam aquilonarem ingrediebantur; quia doctrinam Evangelii audientes, virtutes etiam quae per Christum et ministros ejus factae sunt admirantes, ad fidem Christi suscipiendam currebant. Praeceptum est etiam, ut per iter quo quisque intraverat, non regrederetur, sed e regione ejus egrederetur; videlicet ut qui ingrediebatur per portam meridianam, egrederetur per portam septentrionalem: et qui ingrediebatur per portam septentrionalem, egrederetur per portam meridianam. Judaei quos intelligentia veteris Testamenti ad fidem Christi suscipiendam perducebat, non debebant reverti ea parte, qua venerant, scilicet ut observationes legales carnaliter implerent: sed egredi potius per portam aquilonarem, ad Evangelii videlicet doctrinam meditandam et perscrutandam se transferre; ut discerent spiritaliter implere, quod antea carnaliter facere satagebant. Gentiles vero qui per portam aquilonarem ingrediebantur, id est, qui per doctrinam Evangelii filii Ecclesiae efficiebantur, non debebant reverti ea parte, qua venerant; videlicet ut ad errores philosophorum perscrutandos regrederentur: sed potius post susceptionem fidei atque doctrinae evangelicae ad portam meridianam, id est, ad doctrinam veteris Testamenti perscrutandam se transferre; ut cum invenirent in eo Christum multis modis esse praedictum, roboraretur in eis fides Christi. Per portas autem duodecim, quas Hierusalem habere dicitur, duodecim apostoli, eorumque doctrina designatur.
Et in portis angelos vidi duodecim. Angeli duodecim caeteros praedicatores, 580 videlicet apostolorum sequaces, designant. Qui in portis fuisse dicuntur; quia fidem apostolorum inconcussam tenetes, eorumque doctrinam sequentes, quoscumque potuerunt, ad fidem Christi trahere studuerunt. Et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israel. Per nomina duodecim tribuum patres veteris Testamenti possumus accipere, qui a fide sanctae Trinitatis non deviaverunt: possumus etiam et per eadem nomina vetus Testamentum intelligere. Nomina duodecim tribuum in portis scripta erant; quia doctrina apostolorum caeterorumque praedicatorum plena est exemplis veteris Testamenti.
(Vers. 13.) Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres: et ab occasu portae tres. Quatuor plagas mundi posuit, ut indicet pene omnes gentes, quae inter quatuor plagas mundi continentur, ad Ecclesiam convenisse. Contra unamquamque vero plagam ternas portas se vidisse dixit, id est, simul duodecim; ut indicet nullum intra Ecclesiam ingredi posse, nisi per confessionem sanctae Trinitatis. Et quia doctrina apostolorum nihil est aliud nisi Evangelium, et ipsum Evangelium in quatuor libros dividitur, et uniuscujusque libri doctrina in fide sanctae Trinitatis consistit; recte haec civitas quatuor latera habere dicitur, et per singula, ternas portas: quae simul junctae, fiunt duodecim.
(Vers. 14.) Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis scripta duodecim nomina apostolorum et Agni. Quid significent duodecim fundamenta, ipse exposuit, cum subjunxit quod in eis scripta essent nomina duodecim apostolorum et Agni. Reprehensus sum a quodam, cur Petrum fundamentum Ecclesiae dixerim; in eo loco ubi Dominus dicit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Si Petrus fundamentum est Ecclesiae, sicut et caeteri apostoli, quemadmodum praesens lectio aperte demonstrat; ergo super ipsum aedificata est, sicut et super caeteros: si vero super Petrum Ecclesia aedificata non est, ergo nec super caeteros; falsa est ergo hujus Joannis praescus assertio, quia dicit duodecim apostolos duodecim fundamenta esse Ecclesiae. Nec repellit nos a nostro intellectu illud, quod Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Non enim aliud fundamentum est Petrus, et aliud Christus Jesus; quia Petrus membrum est Christi Jesu, sicut ipse dixit discipulis suis: Vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 20). Christus namque fundamentum est omnium apostolorum suorum, similiter et ipsi fundamenta sunt eorum, qui per eos crediderunt. Unum est igitur fundamentum, id est Christus, a quo continentur omnia fundamenta, super quem etiam tota compages Ecclesiae constructa est. De hoc fundamento Paulus loquitur dicens: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 12). Sex hic posuit species, tres speciosas, et tres viles. Saepe per aurum sapientia designatur. Aurum supra fundamentum Christi aedificat, qui sapientiam qua vitia conterat, et virtutes nutriat, in corde suo recondit, imitans Psalmistam, qui dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Per argentum vero sermo praedicationis exprimitur: de quo idem Psalmista dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Argentum supra fundamentum Christi aedificat, qui bonum quod didicit, alios docet; ut eos ad bona opera agenda pertrahat: per lapides autem pretiosos bona opera designantur. Lapides pretiosos supra fundamentum Christi aedificat, qui bonum quod docet, operibus implet. Sunt quidam qui verba exhortationis, quibus caeteros perfecte instruant, non habent: sed cum se per bona opera exercent, lapides pretiosos super fundamentum Christi aedificant. Similiter et qui parva sciunt, et ea alios docent, argentum utique super Christum aedificant; si tamen operibus implent ea, quae docent. Multi enim intellectum quem acceperunt, alios docendo, super Christum aedificant: sed per mala opera destruunt in se, quod aedificaverunt. Per ligna vero, fenum, atque stipulam, peccata minima designantur. Sed alius intellectus est, qui nos ab hoc sensu excludit; non enim super Christum peccata, sed virtutum opera aedificantur. Et quando peccamus, ab aedificatione quae fit super Christum, recedimus: et quanto gravius peccamus, tanto longius separamur. Sed cum per poenitentiam ad bona opera agenda recurrimus, ad aedificationem, quae fit super Christum, revertimur. Possumus ergo per ligna terrena opera intelligere, dum quis terreno operi insistit, ut habeat unde vivat; ne forte necessitate compulsus, furari cogatur. Nam Apostolus praecipit, ut cum silentio operantes, unusquisque suum panem manducet; et iterum: Qui non vult operari, inquit, non manducet (I Thess. III, 12). Per fenum vero amorem terrenum possumus accipere, cum quis pro affectu carnis uxorem, filios, fratresque diligit. Sed et hoc ipsum Apostolus praecipit, ut viri uxores, uxores viros, filii parentes, parentes filios suos diligant (Ephes. V, 25, 28). Per stipulam autem, eos ipsos possumus intelligere, qui pro eo quod eos libido exagitat, et se continere non possunt, uxores accipiunt. Sed et hoc Apostolus praecipit dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Tit. II, 4). Et quia tales conversationes sine crebris offensionibus esse non possunt, dicit per ignem tales esse salvandos, id est, per ignem purgatorium. Et hoc fiet, si a gravibus peccatis se abstinuerint, et per eleemosynarum largitionem hoc promeruerint, ut post mortem per ignem purgatorium salvari possint. Sicut enim aurum quod ex aliis permixtionibus sordidum efficitur, per ignem purgatur: ita et isti a sordibus quas ex mundanis actibus contraxerunt, per ignem mundantur, ut digni fiant electorum numero sociari.
(Vers. 15.) Et qui loquebatur mecum, habebat arundinem auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. Angelus qui loquebatur cum Joanne, in hoc loco Christum significat, qui modo regit omnes gentes in virga ferrea, sicut superius jam dictum est: in futuro autem civitatem Dei, quae ex omnibus gentibus constabit, arundine aurea metietur. Diximus superius per virgam ferream disciplinam Evangelii esse designatam: ferrum vero grave est et durissimum. De duritia autem 581 virgae ferreae dicit Dominus in Evangelio: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Sed hanc duritiam amor Dei, et spes coelestis patriae suavem et levem facit, sicut ipse iterum dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Virga itaque ferrea in arundinem levem, suavem, atque auream commutabitur; quia sancti pro angustiis, quas pro Christo pertulerunt, suavitatem et gloriam perpetuam recipient. Metietur vero civitatem et portas ejus, et murum; quando secundum qualitatem operum unicuique mercedem restituet. Sed quaerendum nobis est, cum civitatem mensus fuisse dicatur, cur portas et murum adjunxerit, cum civitatis nomine haec omnia comprehendantur. Verum sicut praeterita et futura docent, per portas apostoli, per civitatem apostolici viri, per muros vero caetera multitudo fidelium designatur. Sed haec sequentia plenius manifestant.
(Vers. 16.) Sequitur: Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo. Per quadraturam civitatis perfectio sanctorum designatur; quadratum quippe lapidem in quamcumque partem verteris, rectus stabit. Et si quadratum lapidem, aut aliud quid quod quadrari potest, diligenter inspexeris, perfectionem Ecclesiae in eo esse depictam deprehendere poteris; habet namque sex facies, octo cornua, crepidines duodecim. Sex facies perfectionem demonstrant bonorum operum; quia senarius numerus perfectus est. Habet octo cornua, ex quibus quatuor coelum, quatuor terram respiciunt. Quatuor igitur cornua designant Evangelia, quae duplicantur; quia dilectionem Dei et proximi specialiter commendant. Quatuor coelum respiciunt, ut indicent Deum super omnia esse diligendum: quatuor terram respiciunt, ut indicent proximos tamquam nosmetipsos esse diligendos. Duodecim vero crepidines fidem demonstrant duodecim apostolorum. A singulis autem cornibus tres crepidines prodeunt, ut indicent a doctrina Christi, quae est Evangelium, quae etiam in quatuor libros dividitur, fidem sanctae Trinitatis in apostolos transisse, ut per illos ad omnes gentes migraret. Hoc totum de quadrato lapide ideo diximus, ut demonstraremus per quadraturam civitatis perfectionem Ecclesiae esse designatam. Et quia haec civitas quadraturam aequalem habet, longitudo ejus tanta esse dicitur, quanta et latitudo; per longitudinem namque aeterna gloria, per latitudinem autem charitas designatur. Longitudo igitur hujus civitatis tanta est, quanta et latitudo; quia quantum unusquisque fidelis in hac vita positus major fuerit in charitate, tanto majorem gloriam in coelesti beatitudine possidebit: et quanto minor fuerit charitas, tanto minor erit et gloria.
Et mensus est civitatem per stadia duodecim millia: longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Eamdem significationem habent stadia duodecim, quam et portae duodecim habent; significant namque apostolos. Sed superius longitudinem et latitudinem hanc civitatem aequalem habere dicitur: hic vero dicitur quod longitudo, latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Possumus ergo in hoc loco per tria haec quae posuit, fidem, spem, et charitatem intelligere; ita ut per longitudinem fidem, per latitudinem charitatem, per altitudinem vero spem intelligamus. Sed quomodo aequalia esse possunt, cum Apostolus dicat: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13)? Nam quamvis charitas major sit omnibus virtutibus, eo quod ipsa manet in aeternum; secundum tamen quemdam modum iis tribus virtutibus aequalitas ascribi potest. Dicit quippe Apostolus quia fides per charitatem operatur, et fides sine operibus mortua est (Jacob. II, 2). Si mortua est, ille cui mortua est, nihil est: et si fides per charitatem operatur, et illi mortua est, qui charitatis opera non habet, ergo fides tanta est, quanta sunt et opera charitatis. Similiter spes tanta est, quanta fides et charitas; quia quanta sunt opera fidei, quae est charitas, tanta est et spes gloriae: in quantum namque unusquisque fidelis per charitatis opera se dilatare praevaluerit, in tantum sibi gloriam patriae coelestis accrescere non dubitet.
(Vers. 17.) Et mensus est muros ejus per circuitum centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli. Hoc si superiora attendamus, secundum litteram stare non potest; superius namque dicit quia mensus est civitatem per stadia duodecim; hic autem muros civitatis centum quadraginta quatuor cubitorum dicit esse mensuratos; multo enim majus est spatium stadiorum duodecim, quam spatium centum quadraginta quatuor cubitorum; ideoque per majus spatium eos, qui majoris meriti sunt, intelligere possumus. Diximus superius per duodecim stadia duodecim apostolos esse designatos: martyres ergo et confessores, et caeteri perfecti viri, qui apostolorum doctrinam per omnia sunt secuti, et eorum actus imitati, in eorum ambitu metientur; quia eamdem gloriam possidebunt, quam et illi. Per muros vero, qui ex minoribus lapidibus fiunt, caetera multitudo fidelium designatur: qui minorem ambitum tenebunt, quam illi de quibus superius diximus; quia qui minoris erunt meriti, minora percipient et praemia. Quorum mensura in duodenario numero consistit; quia fidem apostolicam intemeratam servaverunt; duodecies namque duodecim fiunt centum quadraginta quatuor. Quod autem dicit civitatem et muros mensura hominis, quae est angeli, fuisse mensuratos, demonstrat angelum in similitudinem hominis sibi apparuisse. Possumus hoc aliter intelligere. Mensuram hominis dicit esse mensuram angeli, et ea mensura civitatem et muros dicit esse mensuratos; quia sancti viri aequalitatem habebunt cum angelis, et eorum mensura mensurabuntur; quia eamdem gloriam possidebunt, quam et illi, sicut Dominus dicit in Evangelio: In resurrectione neque nubent, neque uxores ducent; sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30).
(Vers. 18.) Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas auro mundo similis vitro mundo. Sed et hic aliquam distantiam inter muros et civitatem fecit. Muros dixit ex lapide jaspide esse constructos, ipsam vero civitatem auro mundo et vitro mundo dixit esse similem; per viriditatem namque jaspidis fides designatur: per jaspidem ergo 582 simplices quique et imperfecti viri non inconvenienter designantur; qui fide salvantur, sicut dicit propheta: Justus autem in fide sua vivet (Habac. II, 4). Sancti autem et perfecti viri, qui per civitatem designantur, auro mundo non inconvenienter assimilantur; eo quod et sapientia fuerint repleti, quae per aurum saepe figuratur, et diversis tribulationibus probati, sicut aurum quod per ignem purgatur. Per vitrum vero mundum, quod clarius est omnibus metallis, angeli designantur, quos nulla macula peccati umquam sordidare potuit.
(Vers. 19.) Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Superius diximus per duodecim fundamenta duodecim apostolos esse designatos: per lapides autem pretiosos omnes justi designantur. Duodecim ergo fundamenta duodecim lapidibus ornabuntur; quia in illa beatitudine apostoli et caeteri praedicatores pro ornamento habebunt eos, qui per eos crediderunt, quoniam pro illis omnibus mercedem recipient.
Fundamentum primum jaspis. Jaspis viridis ac pressi coloris est: significat autem fideles saeculares, qui a vitiis abstinentes, quamvis eorum viriditas, id est fides, ex mundi actibus aliquantulum obfuscetur; eleemosynis tamen et caeteris misericordiae operibus peccata sua redimere non cessant. Nec abs re est quod tales in primo loco ponantur: apostoli namque, sicut saepe jam inculcatum est, timentes iis qui ex gentibus primo crediderant, austeriora Domini praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad suscipiendam Christi fidem accedere, scripserunt eis: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos tantummodo a fornicatione, et ab escis quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine (Act. XV, 28). Et in alio loco Petrus conversationem gentium narrans, dicit Judaeis: Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum sicut et nobis, fide purificans corda eorum (Ibid., 8 et seq.). Quicumque ergo istos imitantur, in figura lapidis jaspidis continentur.
Secundus sapphirus. Sapphirus caerulei coloris est, sicut hyacinthus: sed guttas habet intermixtas ejusdem coloris, sed nigrioris. Videntur etiam mihi per hunc lapidem saeculares quidam viri designari, coelestia quidem desiderantes, sed in saeculi actibus adhuc occupati, ex qua occupatione quasdam maculas contrahere videntur. Qui pro eo quod omnibus curis coelestia anteponunt, coeli habere colorem dicuntur: qui in secundo numero ideo ponuntur; quia Deum super omnia, et proximos sicut seipsos student diligere.
Tertius chalcedonius. Chalcedonius rubeum habet colorem, sed tamen obscurum, nisi cavando attenuetur: ipsa vero concavitas pulcherrimum colorem et gratissimum ei confert. Significat autem et iste saeculares quosdam viros, qui quantae sanctitatis ante persecutionis tempus fuerint, homines latuit: sed a persecutoribus suis diversis tribulationibus attenuati, quantus splendor sanctitatis in eis latuerit, cunctis patuit: qui non inconvenienter in tertio loco ponuntur; eo quod in confessione sanctae Trinitatis perdurantes, ad martyrii palmam pervenire meruerint.
Quartus smaragdus. Eximiae pulchritudinis atque viriditatis est, in tantum ut ea quae circa se sunt, sua viriditate inficiat. Significat autem praedicatores sanctos, qui et fide virides, et virtutibus praeclari, splendorem suae fidei praedicando circumquaque sparserunt: qui ideo in quarto loco ponuntur, eo quod doctrinam Evangelii, quae in quatuor libros dividitur, per multa loca disseminaverunt.
(Vers. 20.) Quintus sardonix. Sardonix candidus est, in rubeum colorem parumper declinans: significat autem simplices quosque et innocentes viros, qui propter vitae puritatem per lapidem candidum designantur. Qui pro eo quod vigilando, jejunando, abstinendo, ac diversis modis corpora sua affligendo, martyria sibi imponunt, quasi colorem rubeum habere videntur: qui non inconvenienter in quinto loco ponuntur; per quinarium enim numerum saepe quinque sensus corporis designantur. Beatus quoque Gregorius dicit, quia per quinque corporis sensus exteriorum scientia designatur: et quia isti exteriorum scientiam quam perceperunt, aliis impertire studuerunt, recte in aedificio civitatis sanctae quintum locum obtinent.
Sextus sardius. Sardius fulvi coloris est, qui pro eo quod in rubicundum colorem aliquantulum declinare videtur, parumper obscuratur. Per fulvum itaque colorem, qui aureo colori appropinquat, tribulationes quas sancti ab hostibus pertulerunt, designantur: rubeus vero color martyrium designat. Per sardium igitur sancti et perfecti viri designantur, qui post experientiam omnium virtutum, post diversas persecutiones, post immania tormenta quae ab inimicis pertulerunt, ad martyrii palmam pervenire meruerunt: qui non incongrue in senario numero, qui perfectus est, ponuntur; quia et virtutibus perfecti exstiterunt, et ipsam perfectionem martyrio ornaverunt.
Septimus chrysolithus. Chrysolithus totus aureus est, et saepe per aurum sapientia designatur. Per chrysolithum ergo sapientes in Ecclesia viri designantur, qui propter fulgorem sapientiae aurei apud homines recte dici possunt: qui congruenter in septimo loco ponuntur; eo quod septem donis Spiritus sancti repleti, multos verbis et exemplis ab iniquitate averterint.
Octavus beryllus. Beryllus eximiae claritatis est, caeruleum colorem habens admixtum; significat autem purae vitae homines, et a saeculi actibus per omnia alienos: qui ne claritatem vitae suae aliquo modo macularent, etiam a consortio caeterorum hominum sequestrari voluerunt: quorum claritas in caeruleum colorem vertebatur; quia coelo semper intenti, angelicam vitam inter homines duxisse comprobantur: qui non inconvenienter in octavo loco ponuntur; bis namque quaterni fiunt octo. Quaternarium itaque numerum isti impleverunt; quia Evangelii praeceptum secuti sunt, quod dicit: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Quaternarium numerum duplicaverunt; quia ad 583 idem perfectionis culmen multos alios secum conscendere suaserunt.
Nonus topazius. Topazius aerei aureique coloris esse dicitur, jubar suum circumquaque spargens. Saepe per aurum probati viri, qui igne tribulationis probantur, designantur: ipsaeque tribulationes diversae sunt; aliquando namque sancti viri diversis tentationibus quas a daemonibus patiuntur, probantur: aliquando per tribulationes, quae eis a malis hominibus ingeruntur; aliquando per afflictiones, quas ipsi sibi ingerunt: aliquando flagellis Dei etiam probantur; et per activae vitae exercitia. Videntur itaque mihi per lapidem topazium ii designari, qui prius per activae vitae opera probantur; et postea transeunt ad contemplativam. Ille enim competenti gradu ad contemplativam vitam conscendit, qui prius per activae vitae exercitia probatus fuerit; nam qui subito ad contemplativae vitae celsitudinem sine exercitiis activae vitae transit, facile labitur. Quod autem hic lapis radios suos circumquaque spargere dicitur, significat illos viros, qui per eum designantur, et ad activae vitae opera praedicando multos pertraxisse, et ad contemplativae vitae celsitudinem multos etiam secum duxisse: qui non incongrue in nono loco ponuntur; ter enim terni fiunt novem. Sancti ergo viri qui propter amorem sanctae Trinitatis in activae vitae bonis operibus prius affligentes semetipsos, suis exhortationibus quoscumque potuerunt, ad suam imitationem pertraxerunt; et iterum ad contemplandam ejusdem sanctae Trinitatis divinitatem conscendentes, multos secum perduxerunt, non inconvenienter in nono loco ponuntur; eo quod talentum quod a Domino perceperunt, non solum duplicaverunt, sed et triplicaverunt.
Decimus chrysoprasus. Chrysoprasus lapis viridis aureique coloris esse perhibetur: qui pro eo quod in decimo loco ponitur, possumus per eum quosdam doctores Ecclesiae intelligere, qui et verbis in corporibus positi multos docuerunt, et multo plures suis scriptis erudierunt et erudiunt quotidie, ut fuerunt Hieronymus, Augustinus, Gregorius et multi alii; qui etiam et lumina Ecclesiae recte dici possunt: qui per viridem et aureum colorem designantur; eo quod viriditate fidei fuerint firmi, et sapientia, ut aurum fulgidi. Per denarium vero numerum vetus Testamentum, propter decem videlicet praecepta Legis, possumus intelligere. Et quia vetus Testamentum sine doctrina novi Testamenti nullus intelligere potest, eo quod spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil sit aliud, quam novum Testamentum; non inconvenienter in decimo loco ponuntur, eo quod scientiam veteris Testamenti ac novi plenissimam habuerint. Possumus et denarium numerum aliter intelligere; denarius quippe numerus dividit et ordinat, et perficit omnes numeros: ita et isti diviserunt quodammodo Scripturas, cum eas exponendo per sententias et libros partiti sunt: ordinaverunt eas, cum earum obscuritates aperuerunt; et quae inordinata videbantur, quam rectum ordinem habuerint, manifestaverunt: per fecerunt autem, cum ea quae deesse videbantur, suppleverunt.
Undecimus hyacinthus. Hyacinthus cujus species hyacinthino colori nomen imposuit, pretiosissimus est, coeli sereni colorem habens, sicut sapphirus: sed ille maculas habet, istius pulchritudo nullis maculis deturpatur. Significat autem sanctos viros ab omnibus sordibus peccatorum alienos, terram corporibus, coelum mentibus semper inhabitantes; de qualibus fuit Apostolus, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Qui non inconvenienter in undecimo loco ponuntur; per decem namque scientia divinarum Scripturarum, sicut superius diximus, jam designatur: unus vero qui decem sequitur, ut undecim fiant, ad unius Dei contemplationem pertinet. Isti ergo sancti decimum numerum compleverunt; quia scientia divinarum Scripturarum repleti, multos suis praedicationibus ad vitam aeternam perduxerunt: unum numerum compleverunt; quia in contemplatione Dei omnipotentis assidui fuerunt: nec instantia praedicationis a contemplatione, nec assidua contemplatio a praedicatione eos retraxit; similitudinem gestantes angelorum, qui et angelicum officium semper implent, et a contemplatione Dei omnipotentis numquam alieni existunt. De talibus videtur mihi propheta dixisse: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7). De talibus fuit Joannes Baptista, de quo Dominus dicebat: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te (Luc. VII, 27).
Duodecimus amethystus. Saepe per duodenarium numerum apostoli designantur: amethystus vero purpureus est; et scimus quia purpura ornamentum est regale. Per amethystum igitur apostoli, eorumque similes designantur, qui ornamentum fuerunt Dei; quia eum per universum mundum praedicaverunt. Ornamentum Dei fuit Petrus, de quo scriptum est quod clarificaverit Deum morte sua (Joan. XXI, 19): similiter et caeteri apostoli ornamentum Dei fuerunt; quia eum praedicando, miracula faciendo, pro nomine ejus moriendo, clarificaverunt.
(Vers. 21.) Et duodecim portae duodecim margaritae per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis. Hoc secundum litteram stare non potest. Si singulae portae erant ex singulis margaritis, quomodo per unamquamque duodecim margaritae fuisse dicuntur. Sed spiritaliter intelligendum est, duodecim namque margaritae sunt, ex quibus singulae portae esse dicuntur, id est, centum quadraginta quatuor, per quas apostolorum successores doctores Ecclesiae designantur, qui fidem doctrinamque apostolorum sunt secuti, et actus imitati: qui propter vitae munditiam et sanctitatem praecipuam per candorem margaritarum significantur. Et plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Superius per aurum mundum et vitrum mundum perfectos viros et sanctos angelos diximus significatos: sed hic per plateam civitatis mentes fidelium: per aurum vero mundum, et vitrum perlucidum munditia mentium hominum designatur, atque angelorum; quia sicut ad mentes angelorum nulla umquam vana 584 cogitatio accedere potuit, quae eos macularet; ita et sanctis post resurrectionem nulla umquam inutilis cogitatio adveniet, quae eorum mentes commaculet.
(Vers. 22.) Et templum non vidi in ea; Dominus enim omnipotens templum illius est, et Agnus. Per templum, in quo hostiae et sacrificia offerebantur, praesens Ecclesia designatur, in qua non carnalia, sed spiritalia sacrificia quotidie Deo offeruntur. Nam sicut illic secundum qualitatem peccatorum exercebatur ritus sacrificiorum; ita et in Ecclesia secundum modum culparum debent esse sacrificia poenitentiae, sacrificia orationum, fletuum, cordis compunctionum. De talibus sacrificiis Propheta loquitur dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19); et iterum: Tunc acceptabis sacrificium justitiae (Ibid. 21). Si est sacrificium justitiae, est et patientiae, est et abstinentiae, est et humilitatis caeterarumque virtutum. Haec sunt sacrificia, quae odorem suavissimum praebent Domino, non carnes pecudum, quae in altari cremabantur. Joannes ergo templum in sancta civitate se non vidisse dixit; quia haec omnia quae diximus, in illa beatitudine necessaria non erunt: Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt (Sup. V. 4). Dominus vero templum illius erit et Agnus; quia in illo erunt sancti, et in illo habitabunt, sicut ipse dixit discipulis suis: Sicut ego in Patre, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XI, 20).
(Vers. 23.) Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Per solem novum Testamentum, per lunam vetus designatur. Absque istis duobus luminaribus Ecclesia per viam rectitudinis in tenebris hujus saeculi sine crebris offensionibus incedere non potest: in illa autem beatitudine, ubi nullae tenebrae erunt, nulla offensio, nihil incorrectum quod corrigi possit, lux novi ac veteris Testamenti necessaria non erit; illius enim lumine sancti sine fine perfruentur, qui auctor est lucis, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9).
(Vers. 24.) Et ambulabunt gentes per lumen ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Per gentes omnes electi designantur. Sed quomodo ambulabunt? Ambulabunt mente, non corpore: non mutando locum, sed considerando omnipotentiam, divinitatem atque majestatem. Per lumen Ecclesiae ambulabunt; quia ut hoc iter perficere possint, illo lumine illuminabuntur, quod cunctae Ecclesiae omnipotens Deus daturus est: per reges autem terrae apostoli et caeteri praedicatores designantur: gloriam vero et honorem praedicatorum eos vocat, qui per eos crediderunt, sicut apostolus Paulus dicit discipulis suis; nam gloria nostra vos estis in Domino (II Cor. II, 14). Afferent ergo gloriam suam et honorem in illam; cum eos qui per eos crediderunt, Domino repraesentabunt.
(Vers. 25.) Et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic. Superius per duodecim portas, quae ex duodecim margaritis fuisse dicuntur, apostolos fuisse diximus designatos: sed hic ubi sine numero ponuntur, aliam significationem habent; significant namque corda fidelium, fideles namque in hac vita positi noctem patiuntur, id est, daemones et impios homines. Portas autem in nocte claudunt, cum contra omnia tentamenta daemonum aditus mentium suarum obstruunt, eaque a se repellunt. Claudunt etiam portas in nocte, cum contra malitiam pravorum hominum corda sua muniunt; ut non audiant linguam detrahentem, non reddant malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, ut secundum prophetam: Excutiant manus suas ab omni munere, et obturent aures suas, ne audiant sanguinem; et claudant oculos suos, ne videant malum (Eccl. XXXIII, 16). Porro in illa beatitudine, ubi nullus daemon, nullus reprobus esse poterit, qui mala suadeat, qui per noctem designantur, portarum, id est, mensium observatio necessaria non erit; nam et secundum litteram erit ibi dies perpetuus, nulla nocte succedente.
(Vers. 26.). Et afferent gloriam gentium, et honorem in illam. Superius reges terrae, id est, praedicatores sanctos, gloriam suam in civitatem sanctam detulisse dicit: per quam gloriam gentes, quae per eos crediderunt, diximus fuisse designatas. Si ergo gloria praedicatorum gentes sunt, gloria gentium quae est? Nisi forte secundum Salomonem hoc dictum intelligamus, qui dicit: Gloria senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII, 6). Gloria namque senum, id est, apostolorum, filii sunt filiorum, id est, gentes quae per ipsos, et per filios, id est, discipulos eorum crediderunt: gloria vero filiorum erunt patres eorum; quia gaudebunt gentes, eo quod tanti meriti tantaeque excellentiae patres habeant, cum eorum gloriae participes esse meruerint. Quod autem dicit afferent, possumus ad angelos referre; qui in die judicii sanctos Dei ad percipienda praemia repromissa deducent, sicut Dominus dicit in Evangelio: Mittet Filius hominis angelos suos, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis coeli, et a summitate coelorum (Matth. XXIV, 31).
(Vers. 27.) Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro Vitae Agni. Inquinatos vocat eos, qui se diversis sceleribus inquinaverunt: abominationem autem faciunt, qui malum operantur; nihil enim abominatur Deus, nisi malitiam, sicut in libro Sapientiae scriptum est: Misereris omnium, Domine, et nihil eorum odisti, quae fecisti (Sap. XI, 25). Quaeri autem potest cur mendacium fieri dicatur. Quod autem facimus, jam non est mendacium, quia quod factum est, non potest non esse factum, ut sit mendacium. Sed factum pro locutione posuit; peccatum quippe mendacii loquendo facimus, non operando. Possumus etiam per mendacium omne peccatum intelligere; scimus enim quia Deus veritas est, peccatum vero deceptio est animarum. Quidquid ergo contrarium est veritati, atque ad deceptionem animarum pertinet, quamvis videatur verum, mendacium recte dici potest. In illa itaque sancta civitate non intrabit aliquid coinquinatum, et faciens 585 abominationem et mendacium; quia in die judicii exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis ardentis (Matth. XIII, 49). Nam et illis qui oleum charitatis in vasis suis non habuerint, claudetur janua regni coelestis; diceturque illis a Domino: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12).
CAPUT XXII.-- (Vers. 1.) Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni, in medio plateae ejus. Ezechieli in ultima visione torrens demonstratus est, qui de templo exibat, et decurrebat in mare, de quo ita loquitur: Et duxit me, inquit, angelus mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos. Et duxit me mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et duxit me mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et duxit me mille cubitos, torrentemque non potui transvadere; quia intumuerant aquae torrentis, qui transvadari non potest (Ezech. XLVII, 3 et seq.). Per torrentem Scripturam divinam intelligere debemus, quae de templo, id est, de Ecclesia egreditur, ab ore scilicet praedicatorum: angelus vero Dominum significat: propheta autem typum tenet eorum qui divinas Scripturas ad hoc discere volunt, ut ipsi in eis proficiant, et alios per earum scientiam instruant: millenarius vero numerus perfectionem alicujus rei saepe demonstrat. Et prima transductio ad historiae intelligentiam, secunda ad moralem, tertia pertinet ad spiritalem.
Angelus igitur prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus alicui fideli suo desiderium largitur intelligendi Scripturas: transducit eum usque ad talos, cum ei historiae intellectum tribuit; quisquis enim moralem et spiritalem intelligentiam in divinis Scripturis investigare desiderat, necesse est ut historiae intelligentiam prius possideat: secundo angelus prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus fidelem suum ad moralem intelligentiam percipiendam accendit: per aquam usque ad genua eum transducit, cum moralis scientiae sensus ei manifestat. Tertio angelus prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus post moralem intelligentiam fidelem suum ad spiritualis intelligentiae sensus enucleandos per desiderium evehit. Per aquam usque ad renes eum transducit, cum spiritualis scientiae sensus ei aperit. Quarto prophetam angelus mille cubitos ducit, cum post intelligentiam Scripturarum fidelem suum Dominus ad contemplanda divina et coelestia sacramenta elevat. Torrentemque non potuit transvadare; quia profunditatem divinorum coelestiumque mysteriorum nullus, sicut est, perscrutari potest: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. III, 9); et iterum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (Ibid., 10). Hunc torrentem idem Paulus transmeare se non posse considerans dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Rom. XI, 33 et seq.). Et propheta Esaias: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isai. LXIV, 4). Ecce angelus prophetam usque ad locum praefinitum duxit, et non cum transduxit; quia omnipotens Deus suos sanctos usque ad contemplanda secreta et arcana mysteria suae divinitatis perducit: sed nequaquam eos transducit; quia fragilitas humana perfecte non potest comprehendere illa inscrutabilia et divina mysteria. Et sicut qui regios cibos odoratus est, et eorum dulcedinem praegustavit; amplius eos desiderat, quam ille qui nec eos vidit, nec odoratus est, nec qualis esset eorum dulcedo gustando sensit: ita et sancti, qui per contemplationis gratiam dulcedinem patriae coelestis saepe degustant, multo amplius in ejus amore quotidie exardescunt, quam illi qui propter dulcedinem saeculi dulcedinem non sentiunt vitae aeternae.
Dicit idem propheta in sequentibus vidisse se ligna in utraque ripa torrentis, quorum fructus erant in cibum, et folia ad medicinam. Duae ripae duo Testamenta significant: inter has duas ripas magnus torrens Scripturarum, qui a sanctis Patribus editus est, decurrit: per ligna vero doctores Ecclesiae designantur, qui in utrisque ripis, id est, in doctrina veteris ac novi Testamenti plantati esse dicuntur; unde aquas verae scientiae trahentes, et fructus gignunt, et folia: per fructus namque opera bona, per folia autem verba praedicationis designantur. Fructus in cibum, et folia ad medicinam proficiunt; quia unusquisque doctor languenti animae medicinam verborum salutiferam tunc ministrat, cum eam prius exemplis bonorum operum paverit.
Ecce Ezechiel torrentem de templo exiisse se vidisse dixit: Joannes autem non torrentem, sed fluvium a sede Dei et Agni procedentem sibi ostensum fuisse dicit (Ezech. XLVII, 5). Torrens ex nimio ardore solis solet siccari, fluvius vero nullo ardore exsiccatur: non inconvenienter ergo per torrentem divina Scriptura exprimitur, quae veniente sole, id est, Domino ad judicium, siccabitur; quia post resurrectionem divina Scriptura necessaria non erit. Porro per fluvium, qui nullo ardore solis exsiccatur, gloria sanctorum perpetua intelligitur: qui a sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab illo fluvius gloriae sanctorum procedet, a quo, illis in carne positis, processit rivus omnium bonorum.
Qui fluvius splendidus tamquam crystallus esse dicitur: verum quia hujus lapidis in hoc libro saepe fit mentio, placuit ut de natura et significatione ejus pauca dicamus. Hic lapis clarior est omnibus lapidibus: nascitur autem in frigidissimis locis, a quibus frigus numquam recedit. Quia ex inferiori parte saxo aliquantulum molliori inhaeret, radicem in eo parumper defigens, sursumque crescens erigitur, sex angulos habens, in summitate vero acuitur; eumdem tamen ordinem sex angulorum usque ad summitatem servans. Significat autem unumquemque perfectum virum: lapis vero, cui inhaeret, Christum designat: claritas crystalli puritatem mentium 586 sanctorum: sex anguli perfectionem demonstrant operum bonorum. Ordinem sex angulorum usque ad summitatem ducit; quia sancti hoc student, ut perfectionem bonorum operum usque ad finem vitae perducant: in superioribus vero summitate acuitur; quia omnis intentio sanctorum ad illum tendit, qui unus est, et in quo etiam ipsi unum fiunt.
Fluvius ergo iste, qui gloriam sanctorum designat, splendorem crystalli habere dicitur; quia unicuique fidelium secundum qualitatem operum suorum refulget, sicut dicit Apostolus: Stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41). Qui de sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab ipso procedet omnis gloria sanctorum, qui auctor est omnium bonorum: qui etiam in medio plateae civitatis decurrere dicitur; quia corda sanctorum perpetua suavitatis dulcedine laetificabit.
Et ex utraque parte fluminis lignum vitae (Ezech. XLVII, 7). Ezechieli in utraque ripa torrentis plurima ligna demonstrata sunt, de quibus superius locuti sumus: hic autem vitae lignum utramque partem fluminis occupasse dicit. Sed illic per multa ligna multi praedicatores: hic autem per unum vitae lignum unus Christus designatur, qui est vita cunctorum fidelium: per utramque vero partem fluminis possumus angelos et homines intelligere. Utramque igitur partem fluminis lignum vitae obtinebit: quia et angelos et homines sanctos Christus aequaliter possidebit. Afferens fructus duodecim. Fructus duodecim apostoli sunt, omnesque qui eorum doctrinam sunt secuti: fructus duodecim lignum vitae afferet; quia in illa beatitudine Christus omnem multitudinem fidelium collocabit. Per menses singulos reddens fructum suum. Menses singuli tempora sunt ab initio mundi usque ad finem ejus, de quibus frequenter diximus. Per menses ergo singulos reddet fructum suum; quia omnes electos qui singulis temporibus fuerunt, et erunt usque ad finem, in illa beatitudine Patri repraesentabit. Et folia ligni ad sanitatem gentium. Folia ligni verba sunt Evangelii, quae sanitatem multis gentibus praestiterunt. Et est sensus: Omnes gentes quae per doctrinam Evangelii a languoribus animarum salvae factae sunt, in coelesti beatitudine constituet.
(Vers. 3.) Et omne maledictum non erit amplius. Cum dicit, omne maledictum demonstrat plurimas esse maledictiones. Maledictionem mortis primus homo incurrit, quando peccavit, et ab illo in omnes homines pertransivit (Gen. III, 17). Et de Christo Paulus dicit quod factus sit maledictum pro nobis (Rom. V, 11); quia mortem, quae est maledictio primi hominis, pro nostra salute suscepit (Galat. III, 13). Sed et Cain pro reatu homicidii maledictus est a Deo (Gen. IV, 11). Et contemptoribus Legis dicit Moyses: Maledictus qui non permanserit in sermonibus libri hujus (Deut. XXVII, 26). Similiter et nos cum graviter peccamus, ipsi nosmetipsos pessima maledictione damnamus. Omne igitur maledictum non erit amplius; quia peccatum non erit, nec aliquid quod occasionem praebeat peccandi. Maledictio quoque primi hominis in resurrectione delebitur, cum immortalitas omnibus electis fuerit attributa. Et sedes Dei, et Agni in illa erunt (I Cor. XV, 53). Si modo sunt sancti Dei in hac vita positi sedes Dei, quanto magis tunc, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Et servi ejus servient illi. Quae est ista servitus, qua servi Dei servient Deo? Amando videlicet eum, et sine fine eum laudando.
(Vers. 4.) Et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum. Quanta sit gloria et suavitas quae sanctis ministrabitur, mens humana comprehendere non potest, sicut dicit apostolus Paulus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Sed omnem dnlcedinem atque suavitatem illud transcendet, quod videbunt Deum facie ad faciem. Nomen vero Dei est Filius Dei: nomen itaque erit in frontibus sanctorum; quia ipsa claritas atque species demonstrabit eos esse filios Dei.
(Vers. 5.) Et nox ultra non erit. Dicit in alio loco Joannes: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Quas ergo tenebras pati poterunt, a quibus Deus assidue videbitur? Quod si de daemonibus et impiis intelligere voluerimus hoc dictum, nox non erit: quia daemones cum omnibus impiis in cloaca inferni in perpetuum tenebuntur reclusi. Et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis. Diximus superius per lumen lunae ac lumen solis vetus ac novum Testamentum esse designatum: eamdem itaque significationem habet lucerna in hoc loco, quam superius diximus lunam habuisse. De lumine autem solis ac lunae, id est, veteris ac novi Testamenti, superius aliqua diximus. Hoc igitur lumine non egebunt sancti. Quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Hucusque visio septima. Quae sequuntur, ad admonitionem pertinent ipsius Joannis caeterorumque fidelium.
(Vers. 6.) Et dixit mihi: Haec verba fidelissima et vera sunt. Hoc bis ideo repetit ut nullus considerans obscuritates dictionum, et ea quae secundum litteram irrationabilia videntur, incredulus existat; fuerunt enim quidam, qui non intelligentes divina mysteria, quae in hoc libro continentur, a catalogo divinarum Scripturarum eum amputare voluerunt. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito; id est, Dominus Deus qui spiritum prophetiae dedit omnibus sanctis prophetis, ipse misit angelum suum, id est, ipsum qui hoc loquebatur, qui et Joanni ostendit omnia mysteria, quae in hoc libro continentur, ostendere servis suis quae oportet fieri cito. Cum haec Scriptura non tantum ad futurum tempus, sed etiam ad praeteritum pertineat, cur ad demonstranda ea tantummodo, quae oportebat fieri cito, a Deo se dicit esse missum? Quia nimirum praeterita facile dignoscuntur: futura autem et incognita hominibus non nisi per revelationem Spiritus sancti, aut per angelorum ministerium intelligere possumus. Aliter quidquid ignoramus, futurum nobis est; quia futurum est ut ad cor nostrum veniat, quod nescimus; illud videlicet, quod Deus praedestinavit ut sciremus; non enim scientia mali nobis praedestinata est, sed ex originali peccato descendit.
587 (Vers. 7.) Et ecce venio velociter. Hoc in persona loquitur Christi, significans eum ad judicium cito esse venturum. Beatus qui custodit verba prophetiae libri hujus. Ille servat verba prophetiae, id est, mandata Dei, qui ea operando implet, et in meditatione eorum assiduus est, implens illud Psalmographi dictum: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2).
(Vers. 8, 9.) Et ego Joannes qui audivi et vidi haec, et postquam audissem et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat, et dixit mihi: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba libri hujus. Deum adora. Cur angelus a Joanne adorari noluerit, beatus Gregorius sufficienter exposuit: quaerendum vero nobis est, cur repetiit quod antea ei prohibitum fuerat. Sed si diligenter scripturam libri hujus inspexerimus, non in vanum esse factum intuebimur; nam cum ei demonstrasset angelus Christum in sua sede sedentem, quatuorque animalia, et viginti quatuor seniores, nequaquam dicitur angelum adorare voluisse. Similiter cum ei demonstrasset qualiter ab Agno septem sigilla reserata sunt, et ea quae sub cantu tubarum septem angelorum gesta sunt, nec non et ea quae sub effusione phialarum septem angelorum gesta fuisse leguntur, nequaquam dicitur quod angelum adorare voluerit. Ubi vero ventum est ad eum locum, in quo ei ab angelo demonstratum est, qualiter sponsa Christi, id est Ecclesia, Christo conjuncta est, in eo videlicet loco, ubi scriptum est: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se: et datum est ei, ut operiat se byssino splendente candido. Byssinum enim, inquit, justificationes sunt sanctorum; continuo angelum adorare voluit. Simili modo et in sequentibus, cum ei demonstrata esset dejectio Antichristi, alligatio diaboli in abyssum, gloria resurrectionis, nullo modo angelum adorare voluit; cum autem in fine hujus visionis demonstratum esset ei qualiter Ecclesia post resurrectionis gloriam Christo in aeternum cum illo regnatura sociabitur, continuo angelum adorare voluit; conjungitur namque Ecclesia quotidie Christo per fidem, caeteraque bona opera, quae per byssum designantur. Conjungetur vero ei post resurrectionem multo excelsius atque nobilius, non jam per partes, sicut modo; sed tota simul in aeternum cum illo mansura, et sine fine regnatura. Igitur Joannes bis angelum adorare voluit; quia binas conjunctiones Ecclesiae cum Christo ei demonstravit.
(Vers. 10.) Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; tempus enim prope est. Signata est Scriptura illis, a quibus non intelligitur. Praecipitur igitur Joanni ne signet verba prophetiae libri hujus, id est, ne tacendo obscuritates ejus abscondat, sed exponendo potius omnibus eam scire volentibus manifestet; eo quod dies judicii, qui in hoc libro diversis modis describitur, prope sit, et necesse habeamus ut periculum, quod imminet, corde videamus, ne sicut fur incautos occupet et perdat. Sed cur Joannes secundum praeceptum angelicum obscuritates libri hujus exponendo et describendo manifestare noluit; praesertim cum propter easdem obscuritates quidam in errorem et haeresim deciderint, dicentes Christum post resurrectionem per mille annorum spatium cum omnibus sanctis in mundo carnaliter esse regnaturum. Verum quod non fecit scribendo, credimus eum fecisse praedicando.
(Vers. 11.) Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et sanctus sanctificetur adhuc. Qui dicit: Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc; non praecipiendo, sed comminando dixit. Solent quippe homines hoc genere locutionis terrere quosdam sibi subjectos, sicut magistri qui solent dicere pueris vacantibus: Nolite legere, nolite legere: illi vero intelligentes comminationem esse hoc, non prohibitionem, statim incipiunt legere. Hoc etiam modo domini servos otio torpentes terrere solent, ut opus sibi injunctum citius expleant.
(Vers. 12.) Ecce venio cito, et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua. Saeculi homines mercedes, quas sibi servientibus debent reddere aut in sacculis, aut in horreis, aut in quibusdam terrae locis habent: Christus autem praemia servorum suorum secum semper habet; ab ipso enim procedit modo omnis bonitas sanctorum, ab ipso et in futurum procedet omnis gloria eorum.
(Vers. 13, 14.) Ego sum Α et Ω, primus et novissimus, principium et finis. Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Possumus per stolas in hoc loco animas nostras intelligere, et quia assidue peccamus, necesse est ut stolas, id est, animas nostras, orando, vigilando, jejunando, eleemosynas largiendo assidue lavemus. Per lignum vitae possumus sapientiam intelligere, dicente Salomone: Lignum vitae est iis, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18). Potestatem in ligno vitae, id est, in sapientia habent sancti; quia quicumque sapientiam possidet, potens est ad omnia vitia exstirpanda, ad tentationes daemonum devincendas, et ad omnia bona opera peragenda, sicut dicit Salomon: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Tales ergo per portas intrant in civitatem, per illam videlicet portam, quae dicit in Evangelio: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). Possumus hoc et ad futurum tempus referre; per lignum namque vitae Christus designatur, ut saepe jam diximus. Sicut enim ex uno stipite ligni multi rami prodeunt; ita et ex uno Christo multitudo sanctorum. Quicumque ergo lavacris spiritalibus, id est, bonis operibus animas suas abluere non cessant, potestatem habebunt in ligno vitae; quia ejus membra effecti per illum magna poterunt: nam sicut ex uno stipite arboris omnis virtus ramorum procedit; ita et ex uno Christo omnis potestas sanctorum. Per portam autem 588 civitatis possumus accipere misericordiam et clementiam Dei. Haec est porta, quae justis aperietur, et injustis claudetur; quia justos intra aulam paradisi misericordia divina recipiet: a qua misericordia impii alieni existent. Ab hac porta fatuae virgines repellentur, quae oleum charitatis in vasis suis non habebunt (Matth. XXV, 12).
(Vers. 15.) Unde et sequitur: Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Per canes falsos praedicatores possumus intelligere, de quibus dicit apostolus Paulus: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Philip. III, 2); et propheta: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10); et iterum: Canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Ibid., 11). De caeteris vitiis, quae hic continentur, superius diximus. Omnes ergo qui his vitiis fuerint sordidati, ab illa beatitudine repellentur, et aeterna poena damnabuntur.
(Vers. 16.) Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida, et matutina. David radix est universae stirpis suae; quia sicut ex una radice multi rami oriuntur, ita et ex uno David magna progenies est exorta. Cum ergo David fuerit radix Christi, eo quod de stirpe ejus Christus fuerit exortus; quomodo Christus radicem se dicit esse David? Christus igitur et radix et filius est David. Radix est David; quia ab ipso David est creatus, sicut et caeteri homines: filius est David; quia ex ejus progenie processit secundum carnem. Qui etiam stellam matutinam se vocat. Stella matutina, quam luciferum vocamus, recte Christus dicitur; quia sicut illa mane oriens splendorem suum per universum mundum spargit, ita et Christus veniens in mundum, universam mundi faciem illuminavit: qui non incongruenter lucifer vocatur; quia veniens in mundum, lucem secum detulit, qua tenebras hujus mundi exstinxit. De hoc lucifero Job loquitur dicens: Qui producit luciferum in tempore suo (Job. XXXVIII, 32). Luciferum in tempore suo Deus Pater produxit, quando Filium suum tempore constituto ad redimendum genus humanum direxit.
(Vers. 17.) Et sponsus et sponsa dicunt: Veni. Sponsus et sponsa, id est, Christus et Ecclesia omnes homines per Scripturas et per praedicatores ad percipienda praemia sempiterna quotidie invitant: Et qui audit, dicat: Veni. Audiunt autem non solum illi qui divinas Scripturas intelligunt, sed et illi qui ea bona sciunt, per quae salvari possunt. Multi sunt vero qui audiunt, id est, qui divina mandata didicerunt: sed non veniunt, quia ea opere implere negligunt. Qui igitur audit, necesse est ut veniat: et qui jam coepit venire ad Deum per viam operum bonorum, necesse habet ut et alios secum admonendo pertrahat. Et qui sitit, veniat; id est, qui sitit vitam aeternam, ad eam per viam bonorum operum venire se debere cognoscat: Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Hoc superius (Ad cap. 12) expositum est.
(Vers. 18, 19.) Contestor omni audienti verba prophetiae libri hujus: si quis apposuerit ad haec, apponat Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferat Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto. Cum superius praecipiat angelus Joanni, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; quid est quod idem Joannes in hoc loco maledictione terribili damnat eos, qui ad scripturam libri hujus aliqua addiderint; maxime cum in hoc libro multa inveniantur, quae secundum litteram inutilia et vana esse videbuntur; nisi eis spiritalis intelligentia adhibeatur, per quae intelligantur? Verum non de exporitoribus, sed de haereticis hoc dictum esse intelligere debemus; expositor namque nihil addit aut minuit: sed aut obscuritates historiae exponendo manifestat, aut moralem, aut spiritalem intelligentiam demonstrat. Haereticos ergo maledicit, qui in Scripturis divinis ad confirmandam haeresim suam quaedam falsa apponebant, et quaedam detrahebant, quae eorum haeresi videbantur esse contraria.
(Vers. 20.) Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam venio cito, amen. Veni, Domine Jesu. Christus dicit: Venio cito, Joannes petit: Veni, Domine Jesu; et nos adventum Christi multis modis postulare debemus. Postulamus namque adventum ejus in oratione Dominica, quotidie dicentes: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10), id est, tempus quod post resurrectionem futurum est, in quo omnes sancti cum Christo sine fine regnabunt. In peccatis jacemus; necesse habemus ut poenitendo, plorando, orando, abstinendo, eleemosynas largiendo, adventum ejus deprecemur; ut ad nos misericordiam suam impendendo redeat, a quibus malis nostris irritatus discesserat. In tenebris ignorantiae positi sumus; deprecandus est Dominus, ut veniat, et lumine sapientiae suae corda nostra illuminet. Ab invisibilibus hostibus impugnamur; rogandus est Dominus, ut veniat, et ab eis invisibili potentia nos defendat. Visibiles hostes patimur, implorandus est Dominus; ut veniens, patientiam et tolerantiam nobis in adversis tribuat; ut non vincamur a malo, sed vincamus in bono malum. Sunt alii hostes interiores, et multo deteriores, a quibus indesinenter debellamur, avaritia videlicet, gula, libido, invidia, ira, odium, superbia, vana gloria, tumor mentis, despectio proximorum, blasphemiae, et alii multi, quos longum est ponere. Isti sunt itaque hostes pessimi, qui ex nobis prodeunt, et nobiscum morantur, et jugiter nos debellant. Habent autem et innumerabilia jacula malarum cogitationum, quibus assidue nos vulnerant. Si ergo interiores hostes deessent; exteriores hostes nihil nobis nocere possent; isti sunt enim proditores civitatis nostrae, et exteriores hostes nullo modo, nisi per istos, civitatem cordis nostri possunt capere. Rogemus igitur Dominum ut veniat, et istos immanissimos hostes in nobis funditus exstinguat, quia nisi exstinguantur, nos salvi esse non possumus.
(Vers. 21.) Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. Sit et 589 nobiscum gratia Domini Jesu Christi, et det nobis arma virtutum, quibus muniti, ipso duce atque signifero, et ab interioribus hostibus, et ab exterioribus defendamur; ut vitae aeternae participes esse mereamur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
AUCTORIS ADMONITIO. Quisquis nomen auctoris scire desideras, litteras expositionum in capitibus septem Visionum primas attende. Numerus quatuor vocalium quae desunt, si Graecas posueris, est LXXXI. Ecce quanta potui brevitate hunc librum conscripsi. Obsecro autem te, cui dedit Deus scientiam litterarum, et in cujus manibus hic liber ad legendum devenerit; ut non propter foetidam ac rusticissimam elocutionem sermones hujus libri abjicias: sed imitare potius illum, qui gemmam in sterquilinio repertam tamdiu aqua nitida abluit, usque dum ad splendorem pristinum perveniret; ita et tu aqua sapientiae tuae ablue imperitiae meae sordes, tuisque pulchris et compositis verbis sermones hujus libri necessarios adorna, quatenus non jam a superbis lectoribus utilitas libri causa rusticitatis abjiciatur. Scio enim quod haec mea impolita dictatio a multis scientia litterarum tumidis despuetur atque subsannabitur. Indignabuntur etiam contra me, cur ego idiota, et nihil sciens, praesumpserim super tantae obscuritatis librum volumen Expositionis cudere. Quibus respondeo quia sicut terrae sterili amplius proficit aspersio stercoris, quam alicujus metalli pretiosi; ita et indoctis hominibus plus proficit divina Scriptura mediocriter prolata, quam si philosophico aut poetico sermone proferatur: sciantque Dominum nostrum Jesum Christum sacramenta doctrinae suae non primo philosophis, sed piscatoribus 590 tradidisse, ut per piscatores veniret ad philosophos. Etenim ille qui dedit asinae sensatos sermones ad corrigendam prophetae insipientiam (Num. XXII, 30), ipse mihi indigno et omnium hominum vilissimo intelligentiam libri hujus ex parte donare dignatus est. Ego autem tractans apud me illud Salomonis: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32)? Simulque considerans grave mihi periculum imminere, si parvissimum thesaurum, quem mihi omnipotens Deus largiri dignatus est, tacendo absconderem: considerans etiam non me esse idoneum ad docenda ea quae intelligebam, eo quod nullus inveniretur, qui more discipuli, dignaretur verba insipientiae meae audire; definivi apud me, ut hanc parvam scientiam, quam mihi divina misericordia contulit, qualicumque stylo prosequerer; ne talentum Domini mei abscondens, cum illo servo damnarer, qui abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui (Matth. XXV, 18). Et quia idoneus non sum ad duplicandam pecuniam Domini mei, trado eam nummulariis; ut ipse veniens, recipiat quod suum est cum usura. Te autem, cui loqui coepi, nummularium voco; quia sicut nummularius pecuniam incompositam suis superscriptionibus adornat, ut apta sit ad lucra peragenda: ita et tu hanc pecuniam Domini, quam tibi committo, potens es tua sapientia, tuisque compositis verbis adornare: ut apta fiat ad lucra Domini nostri Jesu Christi perficienda: scitoque te mercedem optimam ab ipso esse recepturum, si hic liber, ut puto, Ecclesiae Dei necessarius, per industriam tuam atque doctrinam sordes dictionum amiserit, tuisque verbis decentibus exornatus, utilior ad aedificationem legentium, sive audientium fuerit effectus. Hoc tamen non permitto, ut sensus hujus libri in alios sensus permutentur; nisi forte, quod absit, aliquid in eo quod contrarium sit veritati, inveniatur: quod funditus esse delendum decerno, vel certe in melius commutandum.