Migne Patrologia Latina Tomus 117
Expositio in D. Pauli epistolas
Expositio in D. Pauli epistolas (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 117.0937A
IN EPISTOLAM AD ROMANOS.
ARGUMENTUM. 117.0361C|
A Corintho civitate metropoli Achaiae regionis scripsit apostolus Paulus Romanis hanc Epistolam, quos non ipse, non Petrus, non quilibet apostolorum duodecim primum instruxit, sed quidam Judaeorum credentium, qui ab Hierosolymis Romam venientes, ubi princeps orbis residebat, cui erant ipsi subjecti, fidem quam apud Hierosolymam didicerant Romanis evangelizaverunt. Causa autem scribendi hanc Epistolam, haec probatur exstitisse: orta est autem contentio inter Judaeos credentes et gentiles etiam ad fidem concurrentes: Judaei siquidem credentes, propter sanctos patres a quibus originem ducebant, et propter legem quam soli inter caeteras gentes acceperant, despiciebant gentiles venientes ad fidem, 117.0361D| ut pote idololatriae superstitioni hactenus deditos, dicentes propter observationem legis cui servierant, meruisse gratiam Christi fidemque Evangelii. Econtra 117.0362C| gentiles praeferebant se nihilominus Judaeis, improperantes eis mortem Filii Dei, simulque protestabantur se idolis obsequium venerationis minime exhibuisse si legis praecepta aut prophetarum oracula habuissent. Omnibus his igitur praebuit se Paulus apostolus medium, omnes illorum contentiones destruens, quae in prologo hujus Epistolae narrantur: et quasi bonus concionator extenta manu illos alloquens, omnes ad unam concordiam adduxit, ostendens nullum eorum suis meritis esse salvatum, sed per gratiam Jesu Christi, quia omnes Judaei et gentiles sub peccato tenebantur.
PROLOGUS. Epistola, Graeco vocabulo, Latine dicitur supermissa 117.0362D| vel addita, sicut epigramma, id est superscriptio, et epitaphium super sepulcrum. Epi quidem sonat, super, stola vero, missa. Epistolae autem istae 117.0363A| idcirco dicuntur supermissae vel additae, eo quod super Vetus Testamentum et gratiam Evangelii, ubi perfecta salus consistit, ab apostolo sint missae credentibus, ad resecanda praesentia atque orientia vitia: et ut si quis transgressus fuerit Evangelium, hic inveniat medicinam salutis: quatenus vindictam Evangelii possit effugere, redditur illi per dignam poenitentiam. Sunt supermissae non dignitatis causa quod superexcellant, sed ad completionem illorum postea scriptae. Epistola autem ista non illum ordinem tenet in corpore Epistolarum quo scripta est, sed causa dignitatis Romanorum, qui tunc temporis universis gentibus imperabant, primatum obtinuit. Hoc autem factum est non ab Apostolo, sed potius ab illo qui omnes ejus Epistolas sub uno cor ore 117.0363B| curavit colligere. Notandum autem quod sicut Moyses legislator Israelitico populo a Pharaone liberato decem praecepta legis tradidit (Exod. XXIX), ita apostolus Paulus credentibus in Christum, et a Pharaone spiritali erutis, decem Epistolas scripsit. Nam quatuor reliquas ad discipulos misit, duas videlicet Timotheo, unam Tito, unam Philemoni. Pauli. Paulus, ut Hieronymus dicit, a primo spolio quod sanctae Ecclesiae contulit, a Paulo videlicet Sergio proconsule, quem apud Cyprum convertit (Act. XIII), hoc nomen sibi imposuit; ut sicut Parthicus, qui Parthos superavit, et Germanicus, qui Germaniam vicit, quilibet dux Romanorum dictus est, sic ab eo principe quem prius superavit sit appellatus Paulus. Beatus vero Augustinus dicit modicum 117.0363C| interpretari Paulum, id est humilem. Unde ipse dicit: Ego sum minimus omnium apostolorum (I Cor. XV). Dicitur et apotyspaulys [ ἀπὸ τῆς παῦλης] secundum quosdam, id est a cessatione persecutionis: vel certe, ut quidam dicunt, binomius fuisse intelligitur, ut plurimi inveniuntur duobus nominibus vocati, sicut Ozias qui et Azarias in Veteri Testamento; in Novo vero Matthaeus, qui et Levi. Unde in Actibus apostolorum legitur: Saulus, qui et Paulus invalescebat et confundebat Judaeos. Vel etiam more sanctorum, communicationem meruit nominis, ut Abraham et Jacob, et Simon qui et Petrus vocatus est a Domino, ut qui persecutor vocatus est Saulus, id est infernalis, post praedicator effectus diceretur Paulus, id est humilis Christi 117.0363D| discipulus Apostoli. Apostolus Graece, Latine dicitur missus. Et iste audivit a Domino: Longe mittam te ad gentes (Act. XXII). Apostolorum autem genera sunt quatuor. Primum est quod nec ab hominibus fit nec per hominem, sed a Deo tantummodo, de quorum numero fuerunt Moyses, Isaias aliique quamplurimi prophetarum, duodecim quoque apostoli, qui quamvis ab homine Christo essent missi, tamen ipse homo erat et verus Deus Moysi ergo dictum est: Mittam te ad Pharaonem (Exod. III). Isaiae quoque: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et ille: Ecce ego, mitte me, et Dominus: Vade ad populum istum (Isa. VI). Secundum quidem quod a Deo est, sed per hominem: de quorum numero exstitit Josue, 117.0364A| qui, Deo praecipiente atque volente, per Moysen missus est, aliique quamplurimi, qui electione populi pro vitae meritis Deo volente electi sunt. Voluntas enim populi plerumque voluntas Dei est. Tertium, quod ab homine est tantummodo, et non a Deo, cum favore hominum aliquis eligitur, non pro bona conversatione, neque causa religionis, sed nobilitatis parentelae: seu cum quis pretio subrogatur in sacerdotii dignitatem: de quorum numero dicit uni beatus Ambrosius episcopus: Nisi centum solidos dedisses, hodie episcopus non esses. De istorum etiam numero erant illi de quibus dicitur in libro Regum (I Reg. XII), qui temporibus Jeroboam implebant manus suas et fiebant sacerdotes idolorum. De istis ergo talibus dicit Dominus per 117.0364B| prophetam: Ipsi regnaverunt, sed non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). Quartum quoque genus est apostolorum, quod neque a Deo, neque per hominem sit, sed a semetipso tantum constat, ut sunt pseudoprophetae et pseudoapostoli, dicentes: Haec dicit Dominus, cum Dominus non miserit eos. Sciendum est autem inter hos omnes, quosdam tantae dignitatis esse, ut et apostolus et prophetiae sublimentur honore, ut fuit Moyses, Isaias, Joannes quoque Baptista, de quo dicitur: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Marc. I), ex quibus fuerunt et apostoli, qui praemia electorum et tormenta reproborum suis auditoribus praedixerunt, quodam honore prophetiae insigniti. Ad Romanos. Romanos 117.0364C| appellat hic Apostolus, qui ex Judaeis gentibus credentes in partibus Italiae habitabant. Interpretantur autem Romani sublimes sive tonantes, quia illo tempore quo Apostolus hanc Epistolam eis misit, cunctis gentibus principabantur. Ideoque sublimiores erant omnibus populis, et intonabant praecepta publica et privata, eorumque fama in omnium hominum resonabat ore.
CAPUT PRIMUM. Paulus servus Jesu Christi. De nomine Apostoli jam superius dictum est: sed quaerendum est cum Dominus dicat: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV), quare Apostolus se servum appellet. Ad quod dicendum duo genera esse servitutis: 117.0364D| unum videlicet timoris, alterum amoris. Est quidem servitus timoris, qua timet servus dominum suum, timens ab eo flagellari si per omnia ejus voluntati non obedierit. Et est servitus amoris filiationisque, qua servit bonus filius patri, timens ejus offensam, quo scilicet genere servitutis vocat se Apostolus servum Jesu Christi. De qua et ipse Dominus ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus (Luc. XVII). Hoc est non servus timoris et poenae, sed servus amoris et filiationis, quo, ad instar filii, non vult offendere Christum Jesu. Hoc nomen est ab angelo humanitati impositum, dicente ad Mariam: Vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I; Isa. VII; Matth. I). Jesus enim Latino 117.0365A| eloquio salvator vel salutaris interpretatur. Cujus nominis etymologiam exponens angelus, dixit: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Si vero nomen divinitatis illius requiris, Verbum Patris vocatur. Christus, Graece, Latine dicitur unctus, Hebraice messias: siquidem unctus est ipse non oleo visibili, sed oleo invisibili, plenitudine videlicet Spiritus sancti. De qua unctione dicit Psalmista: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae (Psal. XLIV). Aliis fuit olim adjectivum hoc nomen, sacerdotibus videlicet, regibus et prophetis, sed Jesu factum est proprium: Vocatus apostolus. Est vocatio generalis, de qua dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Et est specialis, de qua idem ait Apostolus quodam loco: Quos vocavit, hos et justificavit 117.0365B| (Rom. VIII), secundum quam vocatus est Paulus apostolus, id est missus. Notandum autem idcirco nomen apostolatus ab Apostolo in omnibus esse positum Epistolis, ut majoris honoris et dignitatis essent ejus Epistolae apud auditores. Segregatus, id est electus ad Evangelium praedicandum. Vel Segregatus, id est a grege separatus, a caeteris videlicet discipulis, non mente sed corpore, quia cor unum et animam unam habebat cum caeteris. Segregatus est corpore ab aliis, Spiritu sancto praecipiente: Segregate mihi Barnabam et Paulum (Act. XIII), et destinatus est gentibus totius orbis praedicator. Verbi gratia: Sicut homo extendit brachium ad operandum, et tamen non idcirco praeciditur a reliquo corpore, ita Paulus apostolus destinatus est quidem 117.0365C| gentibus ad praedicandum, sed tamen non ideo separatus est a caeteris apostolis mente et desiderio. Et cum reliqui apostoli singulis in locis praedicassent, et singula regna tenuissent, verbi gratia: Andreas Achaiam, Thomas Indiam, Matthaeus Aethiopiam, ille omnibus gentibus et omnibus regnis praedicator exstitit; unde ipse dicit: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Gal. II). Quod tale est ac si aliis verbis diceret: Qui Petrum constituit magistrum Judaeorum, me quoque magistrum voluit praeficere omnibus gentibus. In Evangelium Dei. Marcus dicit, Initium Evangelii Jesu Christi, iste econtra Evangelium Dei Patris esse affirmat. Quare fit ista diversitas? Quia, ut Filius ait, omnia Patris sua sunt, 117.0365D| et sua Patris; ideoque unum Evangelium communiter possident, id est bonum nuntium. Nam sicut una substantia est Patris et Filii, una potestas, una deitas, ita unum Evangelium est Patris et Filii. Quid ergo est Evangelium? Bonum nuntium, ut diximus. Et quod est melius nuntium quam omnipotentem Deum Trinitatem habere in personis, unitatem in substantia; Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum sanctum procedentem ab utroque, annuntiare nativitatem quoque Christi secundum divinitatem ante saecula, secundum humanitatem in fine temporum, miracula illius, passionem, resurrectionem, ascensionem ad coelos, adventum illius ad judicium, resurrectionem generalem, gloriam 117.0366A| electorum, damnationem reproborum. Ad ista omnia praedicanda segregatus est Apostolus. Sequitur:
Quod ante promiserat per prophetas suos. Sicut promisit Deus Pater per prophetas Filium suum ad salutem humani generis in mundum esse venturum, sic promisit et sanctum Evangelium. Notandum quod quia cum dixisset per prophetas, statim subintulit suos; prophetae enim nomen commune est, et accipitur aliquando pro bono, aliquando pro malo. Nam sicut fuerunt in Veteri Testamento prophetae boni, qui Spiritu sancto afflati multa mysteria sibi divinitus ostensa praedixerunt, ita fuerunt et falsi dicentes: Haec dicit Dominus, cum Dominus non miserit eos. Unde et per Isaiam dicitur: Et propheta loquens mendacium ipse est cauda (Isa. IX). Non ergo per istorum 117.0366B| ora promisit Evangelium, sed potius per illorum quos ipse in veritate misit. Unde per Jeremiam dicit: Disponam, inquiens, domui Israel et domui Juda Testamentum Novum (Jer. XXXI), id est Evangelium. Et iterum: Feriam, inquit, vobiscum pactum sempiternum (Ibid.). Psalmista quoque, qui legem Mosaicam habebat, exorabat dicens: Legem Evangelii constitue mihi (Psal. CXVIII). In Scripturis sanctis de Filio suo. Sunt scripturae non sanctae, ut sunt dicta philosophorum, Platonis seu Aristotelis, carmina poetarum, Homeri seu Virgilii, aliorumque poetarum gentilium. Scripturae vero sanctae appellantur lex et prophetae atque psalmi, quia sanctificant observationes suas, prohibendo vitia et commendando virtutes. Quae Scripturae sanctae vel Evangelium de 117.0366C| Filio Patris, id est de Christo sunt, quia illum annuntiant. Multi quidem sunt filii Dei secundum adoptionem, de quibus Joannes dicit: Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I), sed unus est proprius naturalisque Dominus Jesus Christus; de quo ipse Pater: Hic est, inquit, Filius meus charissimus (Matth. III). Et de quo Apostolus: qui factus est ei, inquit, id est a Deo Patre Filius, ex semine David secundum carnem. Dominus Jesus ex duabus substantiis, divina scilicet et humana, id est in unitate personae subsistens, verus Deus est et verus homo; secundum quod Deus est, non est factus, sed genitus, quia non est creatura; secundum autem carnem, factus ex semine David, qui fuit de tribu Juda. De cujus progenie 117.0366D| descendit beatissima virgo Maria, ex cujus semine formata est caro Dominica, opere Spiritus sancti in utero virginali. Unde satis convenienter dicit Apostolus, quia factus est Deo Patri ex semine David secundum carnem, qui erat Dominus et creator David secundum divinitatem.
Qui praedestinatus est, id est praeordinatus et praefinitus, Filius Dei in virtute; subauditur divinitatis et in potentia Verbi, a quo assumptus est ipse homo in unitate personae. Origines dicit: Qui destinatus est Filius Dei, dicens destinari illum posse qui est, praedestinari qui non est. At vero secundum beatum Augustinum melius est dicendum: Qui praedestinatus est Filius Dei, quia non de Verbo loquitur hic 117.0367A| Apostolus, sed de homine, qui non erat antequam factus esset. Humanitas enim quae non erat antea, illa est praedestinata et praefinita, sive praeordinata, sine suis meritis, ut Filius Dei esset, assumpta a Verbo in virtute divinitatis, et in potentia Verbi et unita illi in unitate personae, secundum Spiritum sanctificationis. Spiritus sanctificationis appellatur hic Spiritus sanctus, quia sanctitatem praestat angelis et hominibus justis qui etiam formavit, vivificavit et sanctificavit ipsum hominem in utero virginali, ex semine virginis sine semine viri. Considerandum est autem quia non fuit ei Spiritus sanctus pro semine, nec dicimus illum patrem esse humanitatis, ne dicantur esse duo patres, quod omnino nefas est dicere: non enim omne quod nascitur ex nobis 117.0367B| utique filius noster est. Verbi gratia: capillus nascitur de capite, et tamen non ideo filius capitis recte dicitur. Pediculi ex nobis quoque nascuntur, et tamen filii nostri nequaquam dicuntur. Ita ergo et ille homo assumptus a Verbo, de Spiritu sancto conceptus, id est opere Spiritus sancti formatus est, sed tamen non est filius Spiritus sancti. Jungatur ergo ita beato Augustino docente. Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute divinitatis et potentia Verbi, ex resurrectione mortuorum, primus resurgere et primus coelos penetrare. Destructo enim mortis imperio, ipse primus omnium mortuorum electorum resurrexit, juxta quod Joannes de illo dicit: Qui est primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, et primitiae dormientium Christus (Apoc. I); et sicut 117.0367C| primus resurrexit, ita et primus coelos penetravit, dans fidelibus suis post se aditum ingrediendi. Aliter, secundum beatum Ambrosium, merito dicit illum praedestinatum esse Filium Dei ex resurrectione, sive post resurrectionem, quia tunc patuit verus Filius Dei esse, quando in morte illius multa miracula accidentia compulerunt dicere: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII). Siquidem antequam suspenderetur in ligno pro salute generis humani et moreretur, multaque miracula fierent in passione illius, quae Evangelium narrat, a paucis cognoscebatur Filius Dei esse, intantum ut apostoli quoque, dum comprehenderetur, relicto eo, fugerent. Sed postquam sol obscuratus est in morte ejus, terra tremuit, monumenta aperta sunt, velum quoque, 117.0367D| templi scissum est, et resurrexit, cognitus est esse verus Filius Dei, sive etiam quando post resurrectionem ascensionemque suam misit apostolis Spiritum sanctum, quo inflammati coeperunt loqui omnium gentium linguis magnalia Dei, tunc potius cognitus est esse verus Filius Dei, ab his videlicet de quibus Lucas dicit quod una die crediderunt tria millia, altera die quinque millia (Act. II). Digna autem consideratione animadvertendum est, quia non dixit Apostolus absolute: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute ex resurrectione mortuorum, sed adhuc addidit aliquid, dicens, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, hoc est tantummodo electorum ad se pertinentium; simulque nobis demonstratur 117.0368A| quia sicut suam resurrectionem procuravit, ita quoque multorum mortuorum corpora et animas pariter resuscitavit secum, tam illorum de quibus dicitur: Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt (Matth. XXVII), quam etiam omnium electorum. Ex quorum ergo resurrectione mortuorum apparuit Christus verus Filius Dei esse, Jesu Christi, id est illorum qui ad se pertinebant, quos ipse resuscitat ad vitam et de quibus idem Apostolus dicit, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII). Nam de resurrectione reproborum nihil hic dicitur. Potest et ita conjungi: Paulus servus vocatus apostolus ex resurrectione mortuorum Jesu Christi. Omnes quidem apostoli ante Domini passionem sunt vocati ab ipso: Paulus vero post resurrectionem 117.0368B| ejus.
Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus. Gratia dicitur gratis data. Et gratiam hic debemus intelligere fidem et remissionem peccatorum vel patientiam omnium laborum, pro qua remunerabimur in futurum, quae omnia nullis praecedentibus meritis gratis data sunt cunctis fidelibus, sicut iisdem egreglus praedicator dicit: Gratia salvi facti estis (Ephes. II). Apostolatus vero nomine debemus intelligere legationem praedicationis, quam ipsi soli apostoli eorumque sequaces acceperunt qui similiter post illos officium praedicationis tenuerunt. Et ne quis putaret quod in una gente tantummodo Israelitica accepissent legationem praedicationis, dicit in 117.0368C| omnibus gentibus ad obediendum fidei, accepisse illos apostolatum, id est ut omnes gentes obediant fidei Evangelicae et Christi, quod unum est. Fides autem dicitur eo quod fiat quod promittitur. Constat autem inter Deum et homines. Verbi gratia: Tempore baptismatis profitemur nos credere in Deum Patrem, et Dominum Jesum Christum, et in Spiritum sanctum, abrenuntiare quoque diabolo et omnibus pompis ejus, omnibusque operibus ejus. Si ergo hoc observamus, fidei obedimus: sin autem, infidelitatis redarguimur. Fides igitur est, ut diximus, confessio sanctae Trinitatis et solidum fundamentum religionis, qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Si autem quod credimus jam videmus, fides jam non est habenda, sed 117.0368D| cognitio. Notandumque, quia pro nomine Christi, id est vice nominis ejus dicit se accepisse apostolatum. Sic enim ait eis Dominus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX), id est sicut misit me Pater in nomine suo, ita et ego vos vice nominis mei mitto ad praedicationem. Unde et iisdem Apostolus alias dicit, pro Christo, id est vice Christi legatione fungimur. Itemque, Obsecramur pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V).
In quibus, subaudis gentibus estis et vos, Romae habitantes Judaei et gentiles, vocati Jesu Christi, id est ab illo vocati estis per nos ut in eum credatis, vel etiam in hoc vocati estis illius, quia ab illo nomen Christianitatis promeruistis.
117.0369A| Omnibus qui Romae, dilectis Dei vocatis sanctis. Dilectis Dei dicit, id est electis ad fidem et gratiam. Quod autem dicit vocatis sanctis, sic videntur haec verba sonare, quod jam sancti essent quando vocati sunt, sed non convenit. Qui enim erant peccatores et justissimi, vocati sunt sancti, id est ad hoc electi et vocati sunt, ut essent sanctificati per baptismum. Tale est et illud, quod in cantico Zachariae patris Joannis Baptistae. Visitavit, inquit, et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I). Non enim invenit illam esse plebem suam, sed visitando et redimendo suam fecit esse. Notandum autem quia initium hujus Epistolae longo circuitu distenditur, ac per hoc ejus distinctio solerter est consideranda: simulque considerandum salutationes Epistolarum sub 117.0369B| tertiis personis consistere. Legatur ergo per commata ac sub distinctionibus: Paulus servus Christi Jesu, etc., usque, In quibus estis et vos vocati Jesu Christi, ibique ponatur media distinctio, deinde inferatur, Omnibus qui sunt Romae, vocatis sanctis, ibique fiat plena distinctio, et subaudiatur tertia persona, salutem optat. Nam quod sequitur, Gratia vobis, extra salutationem est, quia secunda persona est ad quam debet post salutationem primam loqui. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, subaudis sit. Gratia vobis, id est fides et salus qua remittuntur peccata tempore baptismatis, et pax qua reconciliamur Deo Patri per sanguinem Filii sui. Quidam ita volunt intelligere distincte, ut dicatur gratia vobis a Deo Patre, qui gratis misit 117.0369C| Filium, et pax a Domino Jesu Christo, cujus passione reconciliamur tam Deo quam angelis; sed melius utrumque a Deo Patre datum intelligitur, utrumque a Filio, quia gratia et pax a Patre et Filio aequaliter confertur. Spiritus sancti vero personam idcirco reticuit, quia in donis suis eum comprehendit, id est in gratia et pace. Ait enim Veritas Samaritanae mulieri: Si scires donum Dei (Joan. IV), id est Spiritum sanctum. Quia enim per eum divinitus honorantur electi, ideo, ut diximus, in donis intelligitur. Gratia enim, id est remissio peccatorum, quam percipiunt credentes in lavacro baptismatis, et pax per quam reconciliationem merentur, aequaliter a tota Trinitate praestantur.
Primum quidem gratias ago Deo meo pro omnibus 117.0369D| vobis. Huc usque salutatio: post salutationem vero sequitur statim textus Epistolae. Beatus Apostolus in exordio suae Epistolae a gratiarum exorsus est actione, adimpleor utique mandatis suis quod dixit alibi: In omnibus gratias agite (I Thess. V). Gratias, inquit, ago, id est laudes refero Deo meo pro vobis. Bene autem addit meo, quia cum omnium rerum unus sit Deus per naturam, eo quod sit creator omnium, illis proprie tamen per gratiam Deus dicitur esse, quod merito fidei et justitiae ejus cultores esse probantur, sicut beato Paulo aliisque Christi fidelibus. Hinc dicitur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. II), per gratiam et vitae meritum. Quia fides vestra annuntiatur in universo 117.0370A| mundo. A toto partem accipe: neque enim totus mundus illorum fidem annuntiabat, sed per plures mundi partes divulgabatur novam fidem Evangelii eos percepisse, ut pote qui tunc temporis pene omnibus gentibus dominabantur. Ab illis qui Romam veniebant, indeque ad propria rependebant eorum fides multis annuntiabatur gentibus. Fides dicitur eo quod fiat, quod sicut promittitur, ita debeat impleri: sin autem non fuerit adimpleta, jam non est fides.
Testis enim mihi est Deus. Videtur contra Dominicum praeceptum jurare apostolus quo dicitur: Nolite jurare omnino. Sed quia veritatem jurare, necessitate compellente, non est peccare, ut ab Augusto dicitur. Coactus Apostolus ut crederetur ei ab auditoribus, dum jurat non peccat. Tutius tamen est non 117.0370B| jurare, quia qui nunquam jurat, nunquam perjurium perpetrat. Cui servio in spiritu meo. Non ait adoro, sed servio. Sunt quidam qui corpore et voce Deum aut homines ficte adorant, sed non spiritu, id est mentis affectu. Plus est ergo dicere, cui servio in spiritu quam adoro: quia hic intelligitur servitium amoris et integrae dilectionis. In Evangelio Filii ejus, id est praedicatione Christi, Evangelium, ut diximus, bonum nuntium sonat. Dicit enim: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum (Matth. III). Praedicare quoque conceptionem et nativitatem Christi et reliqua, dispensationis ejus mysteria evangelizare est. Quod sine intermissione memoriam vestri facio, semper in orationibus meis. Sine intermissione dicit, quia omni die, omni nocte orationi incumbens, 117.0370C| eorum memoriam faciebat. Nam aliter haec verba stare non valent, quia comedebat, dormiebat. Homo siquidem mortalis erat adhuc Apostolus, ideoque mortalis indigebat operari, comedere atque dormire. His enim omnibus indiget homo mortali tegmine indutus. In hoc vero quia orationi instabat, in semetipso primum opere praetendebat, quod ipse alibi suis auditoribus exhortando praeceperat: Sine intermissione, inquiens, orate. Obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos (I Thess. V). Si quomodo, id est si aliquo modo, tandem, ad ultimum vel vix. Bene dicit obsecrans si aliquo modo prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos, quoniam sunt quidam qui Dei permissione, non voluntate, prosperum iter 117.0370D| videntur accipere ad malum, si quando homicidium aut aliquod festinent scelus perpetrare. Sed Apostolus omnia prospera quae sine voluntate Dei veniunt nihili pendit, et pro nihilo deputat. Nam aliter prosperum iter se posse habere non putabat, nisi voluntas Dei, quae omnia novit, et in omnibus nos praevenit bonis, praecedit et fovet, illuc cum duceret, ubi fructum aliquem haberet.
Desidero enim videre vos. Ideo dicit desiderare se venire ad illos, ut illos ad amorem suum excitaret, ut et ipsi desiderarent illum. Desiderabat autem illos videre, ut aliquid gratiae praedicationis et miraculorum illis largiretur, sicut sequentia manifestant. Desidero, inquit, videre vos: ut aliquid gratiae spiritalis 117.0371A| impartiar vobis ad confirmandos vos, ut confirmem fidem vestram doctrina et praedicatione atque miraculorum virtute, suppleamque meo adventu si quid minus habetis in fide, vel etiam ut doceam vos perfectam charitatem habere, ne ab invicem dissideatis et discordiam habeatis, sicut nunc audio.
Id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam. Consolantur magistri de profectu discipulorum, quando scilicet stabilimentum fidei reperiunt in illis: econtra consolantur discipuli dum adventu magistrorum cumulatur illis gratia Spiritus sancti, vel dum suam scientiam et fidem magistrorum scientiae aut fidei concordare et comparticipare intelligunt.
117.0371B| Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, id est et volui et proposui, et prohibitus sum usque adhuc. Prohibitus est Paulus a Deo ne antea Romam veniret quam gentibus circa Hierosolymam positis, sacrum administraret Evangelium. Deinde vero per Macedoniam Asiamque minorem praedicando Illyricum veniens, quae est prima pars Europae, tandem juxta animi sui votum perveniret Romam. Cum ergo dixisset Apostolus saepe se destinasse venire ad illos, poterat aliquis illorum ei obviare interrogando ac dicere: O beate Apostole, cur disposuisti venire ad nos peccatores? Ad haec ille, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in caeteris gentibus, id est ut mercedem aeternam spiritalis gratiae habeam in vobis de meo labore, sicut et 117.0371C| in caeteris gentibus.
Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Sapientes appellat Judaeos et Graecos, a quibus omnis sapientia divina, et omnis philosophia mundana exordium sumpsit, insipientes vero et barbaros, alias gentes, sicut sunt Teutonici, Britones, aliique qui illorum comparatione indocti et quasi sine litteris erant. Nam sicut ab Hebraeis acceperunt Latini omnem divinam Scripturam, ita et a Graecis omnem philosophiam saecularem. Et cum in sapientia florerent, se quidem sapientes, omnes vero reliquas gentes barbaras vocabant. Quorum superbiam confundit Apostolus, dum in sequentibus praeponit eis Judaeos. Sed considerandum est quid acceperit Apostolus, ut horum debitor esset, id est sapientium et 117.0371D| insipientium. Nam ab ipsis non acceperat aliquid. Adeo hoc donum acceperat, ut omnium gentium linguis loqueretur, quibus eisdem gentibus fidem Christi, ut pote debitor, praedicare debebat: vel certe in hoc erat debitor omnibus gentibus, quia, sicut beatus Augustinus ait in expositione Epistolae ad Ephesios, prae omnibus apostolis sapientiam divinam percepit. Et quare hoc, nisi ut omnibus principibus, omnibusque philosophis per sapientiam sibi datam resistere posset. Unde et Dominus ait de illo ad Ananiam: Vas electionis mihi est ut portet nomen meum coram regibus et gentibus (Act. IX). Sapientibus debitor erat ut eis profunda et alta mysteria panderet, sicut ipse dixit alibi: Sapientiam loquimur inter perfectos 117.0372A| (I Cor. II). Insipientibus debitor erat, ut se cundum capacitatem illorum eis verbum mysteriorum committeret, quibus ipse dicebat: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III). Insipientibus vero debitor erat in hoc, ut illorum insipientiam patienter ferret.
Ita, quod in me promptum est, id est manifestum est, et vobis qui Romae estis, evangelizare. Ordo verborum est, pariterque sensus. Quia sapientibus et insipientibus debitor sum, vobis quoque qui Romae estis: multo promptior est mea voluntas ad evangelizandum: et sicut de fide omnium gentium, ita etiam de profectu vestrae fidei opto magnus sublimisque fulgere.
117.0372B| Non erubesco enim Evangelium, subaudis praedicare. Quidam credebant in Filium Dei et verecundabantur praedicare quod natus esset ex femina, quod crucifixus, quasi nolentes injuriam facere Dei Filio, sed hoc non erubescebat Paulus qui dicebat: Non erubesco Evangelium praedicare, ac si diceret aliis verbis: Non erubesco Filium Dei praedicare in fine temporum natum, quem scio ante saecula aequalem Patri genitum. Non erubesco mortuum praedicare, quem scio superata morte tertia surrexisse die, deinde coelos penetrasse. Et quasi aliquis diceret, quare non erubescis Evangelium? ait: Virtus enim Dei est. Evangelium in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Virtus enim Dei est, Evangelium in salutem omni homini credenti, quia per illam 117.0372C| fidem et operationem quam Evangelium annuntiat. decrevit salvare genus humanum. Praeferuntur modo Judaei Graecis, vel quia ante illos leges divinas humanasque habuere: vel quia enutriti in lege, cito per cognitionem legis pervenerunt ante illos ad fidem Evangelii, videlicet quando post ascensionem Dominicam praedicantibus apostolis crediderunt ex eis una die tria millia, altera quinque millia et deinceps multa millia. Sive etiam in hoc praefert Judaeos Graecis, quia ipsi apostoli a quibus Graeci doctrinam fidemque Evangelii quasi a magistris percipiebant natura Judaei erant. Notandum autem nomine Judaei, omnes Judaeos credentes debere intelligi, et nomine Graeci, omnes gentiles debere comprehendi.
Justitia enim Dei in eo, id est Evangelio, revelatur 117.0372D| ex fide in fidem. Justitia Dei, id est justificatio qua justificat in se credentes, in Evangelio manifestatur dum dicitur. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus, id est justus, erit (Matth. XVI). Haec est justitia, qua omnes credentes dono Patris et Filii ac Spiritus sancti justificantur. Quae idcirco justitia Dei dicitur, quia eam impartiendo fidelibus, justos eos reddit, et hoc ex fide, subaudis legis, in fidem sancti Evangelii, si ad Judaeos referas. Quia enim in lege unius Dei notitiam et fidem habuerunt, sicut dicitur in Exodo, quod crediderunt Domino et Moysi servo ejus (Exod. XIV), facilius ex fide et cognitione unius Dei ad Evangelium transeuntes, fidem sanctae Trinitatis perceperunt. Communiter omnes credentes a fide verborum 117.0373A| transient quandoque ad fidem rerum, quia juxta quod promittit Evangelium fideliter exhibetur spei praemiorum, quando quod modo tenemus in fide et in spe, tunc possidebimus in re, juxta quod beatus Joannes dicit: Charissimi Filii Dei sumus in spe, et nondum apparuit quod erimus in re. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. Ad hoc exemplum in oraculo Habacuc prophetae continetur. Ex fide igitur quae concipitur corde et profertur ore, et bonis operibus exornatur, vivit justus vita aeterna. Fides autem sine operibus mortua est (Jac. II).
Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum. Ira Dei appellatur 117.0373B| isto in loco ultio diei judicii, et vindicta divina, quam omnibus reprobis inferet Dominus in die illa dicens illis: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Quae vindicta divina de coelo manifestabitur, quia inde veniet Dominus ad judicium, sicut ipse per seipsum dicit: Filius hominis veniet ut reddat unicuique secundum opera sua (Matth. XVI), vel certe vindicta divina de coelo manifestatur, hoc est de Ecclesia per tubam Evangelii: quia ea quae de die judicii et Domini adventu diximus, ibi continentur. Coeli enim nomine Ecclesia censetur. Sicut ipsa Veritas dicit: Simile est regnum coelorum decem virginibus (Matth. XXV). In Apocalypsi quoque Joannis multis in locis coeli nomine designatur. Potest et absolute intelligi, quod dicitur de coelo manifestari divinam vindictam, hoc 117.0373C| est de Evangelio de quo Dominus dicit: Simile est regnum coelorum fermento, quod mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII). Revelabitur, inquit, divina vindicta, super omnem impietatem et injustitiam. Impietas idololatriam significat, ut habetur in Zacharia: Impietas sedebit super talentum plumbi. Injustitia est qua contra Dominum et proximum quis injuste agit, et est sensus: Vindicta quam Dominus in Evangelio comminatur, venit super omnes idololatras et peccatores. Sequitur: eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent. Simplex veritas, Deus invisibilis et incommutabilis est, cujus religionem in injustitia detinuerunt, qui cultum soli Deo dignum creaturis corruptibilibus impendendum judicarunt. Veritatem Dei in injustitia 117.0373D| detinebant, qui veri Dei religionem atque honorem injuste creaturae, quantum in ipsis erat, attribuebant, dicentes lapidi: Deus meus es, et ligno: Tu me genuisti.
Quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Hinc jam contra philosophos istius saeculi ex maxima parte loquitur Apostolus et est sensus: Idcirco ira Dei omnipotentis veniet super reprobos, maximeque super philosophos, quia quod notum est proprie Dei est esse, scilicet quia ipse solus sic verus, verus Creator omnium rerum, manifestum est illis. Ex pulchritudine enim visibilium operum cognitio opificis et majestas innotuit philosophis, quia tam speciosae creaturae speciosiorem haberent Creatorem, 117.0374A| sicut fertur ab Hebraeis de Melchisedech, quia considerata fabrica mundi, unum Deum excellentem creaturis esse dixit: et ideo excellentiora, id est panem et vinum Deo obtulit vero. Deus enim illis revelavit. Sive enim per naturale ingenium et rationis donum atque acumen studii, sive per occultam inspirationem revelavit Deus eis, quia non hoc est Creator quod creatura, quia Creator est Deus, creatura vero est factura Dei.
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Quod est dicere: Invisibilia sacramenta omnipotentis Dei a creatura mundi, id est ab homine maximeque a philosophis gentium, per ea quae facta sunt visibilia, intellecta sive percepta et cognita conspiciuntur, 117.0374B| non oculis corporeis, sed oculis mentis intelliguntur. Per ea enim quae facta sunt ejus sacra invisibilia: sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Subaudis per ea quae facta sunt visibilia conspiciuntur mente, ab illis philosophis. Ita ut sint inexcusabiles. Virtus Dei est quae cuncta creata gubernat: divinitas vero, quae universa replet: ideoque Deus omnipotens per naturale ingenium, et per ea quae facta sunt visibilia, dedit philosophis multa cognoscere de divinitate sua, ut illi adorantes idola, creaturam videlicet pro Creatore, inexcusabiles sint, et non possint dicere quia Deum ignoraverint. Virtus enim Dei quae sempiterna est, et divinitas quae nihilominus aeterna est, ex conjecturis creaturae ostenditur.
Quia cum cognovissent Deum per naturale ingenium 117.0374C| vel per creaturam invisibilem, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, id est vani facti sunt a sua sapientia propter suam superbiam, et ad pristinos redierunt errores, ascribentes sibi facultatem a Deo datae sapientiae, et obscuratum est cor eorum insipiens: Deum non glorificaverunt, sive non honoraverunt, quia majestatem illius non publice praedicaverunt, neque docuerunt illum solum esse colendum, abjectis idolis. Gratias non egerunt, id est laudes non retulerunt illi pro demonstratione summi et invisibilis boni. Cor quoque illorum quod illuminatum est per naturale ingenium et per gratiam Dei, postquam coeperunt idola et creaturam adorare pro 117.0374D| Creatore, obscuratum est per ignorantiam. Quid enim deterius et obscurius quam serpentes pro vero Deo coli?
Dicentes enim se esse sapientes a semetipsis stulti facti sunt in hoc, cum ab illis non esset sapientia, a se ipsis eam se habere putaverunt. Quod enim contulit illis divina gratia gratis, abstulit utique dum essent ingrati.
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Omnis creatura quae mutari potest in melius aut in deterius corruptibilis est. Verbi gratia: Homo corruptibilis est quia corrumpitur per senectutem, per infirmitatem: 117.0375A| ad extremum etiam quando per mortem redigitur in pulverem: Deus vero omnipotens, qui non potest mutari, aut in melius aut in deterius, sed semper idem et aequalis manet, incorruptibilis solus existit. Cujus gloriam et culturam, quae soli convenit ei qui Deus est, mutaverunt homines in similitudinem aliorum hominum, ut Assyrii, qui simulacrum Beli patris Nini regis pro Deo colebant; et Babylonii idipsum, quem vocabant Bel, Sydonii Baal, Judaei Beelzebub, et Philisthaei Zebet: et non solum in similitudinem hominis mortui et corruptibilis, sed etiam in similitudinem volucrum, sicuti Romani qui colebant anserem, et Aegyptii qui colebant accipitrem. In similitudinem quoque quadrupedum, sicut Aegyptii qui colebant apim, hoc 117.0375B| est vaccam albam. In similitudinem etiam serpentium, sicut Babylonii qui colebant draconem, et Aegyptii qui colebant crocodilum, qui est serpens aquaticus, natans in aqua ut piscis, pascens in terra ut bos.
Propter quod, id est quia cultum et religionem Dei falsis imaginibus tradiderunt, et noluerunt ei gratias referre pro collatis sibi divinitus donis; tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, id est tradi permisit a seipsis, vel ire secundum desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis, id est turpitudinibus libidinum, afficiant sive deturpent corpora sua in semetipsis. Idcirco permisit eos ire in desideria cordis eorum, ut gravius punirentur. Quomodo permiserit illos Deus secundum desideria delectationum suarum in sequentibus 117.0375C| plenius refertur.
Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potiusquam Creatori, qui est benedictus in saecula. Veritatem Dei in mendacium commutaverunt, id est cultum et religionem veri Dei in idololatriam. Veritas enim est Deus, mendacium vero idolum; aliter: Veritas quippe creata a Deo est, ideoque ipsa creatura non est veritas, quam ipsi in mendacium converterunt, dicentes solem et lunam aliasque creaturas deos esse, pro nihilo deputantes Deum qui est benedictus in saecula. Veritatem Dei in mendacium commutaverunt, quando veram creaturam a Deo factam per mendacium dicebant esse quod non erat. Solem etenim et lunam dicebant mendaciter deos esse, denegantes 117.0375D| quod erant: quia non sunt dii, sed solummodo creaturae in veritate. Creatura quippe a Deo facta vera creatura est, sed non est ea veritas quae Deus est, quia deus non est: qui est benedictus in saecula. Si ergo ille est benedictus Deus in saecula, illi utique qui cultum et religionem ejus idolis impendebant, erant maledicti in saecula, et temporales, id est defectum et corruptibilitatem patientes: juxta quod psalmus dicit de illis: Erit tempus eorum in saecula (Psal. LXXX), quod est dicere: Defectus eorum manebit in saecula, quia semper corrumpentur ab igne et vermibus. Sequitur:
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Propterea, inquit, quia veri Dei religionem in 117.0376A| mendacium commutaverunt, tradidit illos Deus, id est tradi permisit, vel ire in passiones et flagitia ignominiae. Ignominia dicitur quasi qui sine nomine dignitatis. Inde dicitur ignominiosus qui desinit habere dignitatis nomen, quando deprehenditur in aliquo crimine: sicut ignobilis, sine bono nomine, et infamis sine bona fama, quales erant illi de quibus subjungitur:
Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem masculi relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis masculi in masculos turpitudinem operantes. Id est naturalis usus est ut vir et mulier in unum concubitum coeant: contra naturam vero est, ut masculus masculum polluat, et mulier mulierem. 117.0376B| Si quis, relicta conjuge, cum alia concubuerit, turpitudinem quidem operatur et peccat, sed non contra naturam. Qui vero cum ipsa conjuge aliter quam debet concubuerit, id est in alio membro quam decet, contra naturam turpitudinem operatur, et gravissimum scelus perpetrat, et mercedem quam oportuit in semetipsis recipientes, id est quia primum Deum cognoscentes non honoraverunt, justo Dei judicio mercedem mutuam receperunt sui erroris, ut non servarent sibi honorem, traditi passionibus turpissimis. Sive etiam mercedem aeternae damnationis receperunt, quam promeruerunt pro talibus operibus: de qua idem egregius praedicator alias dicit: Stipendium, inquiens, peccati mors est (Rom. VI).
117.0376C| Et sicut non probaverunt, id est non elegerunt nec dilexerunt, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus, id est ire permisit, in reprobum sensum ut faciant ea quae non conveniunt, hoc est quae et divinae et humanae prohibent leges. Illi dicuntur Deum habere in notitia, qui eum semper tanquam praesentem timent: et dum considerant ejus praesentiam ubique esse, peccare non audent. Illi autem dicuntur illum non habere in notitia, qui nolunt considerare praesentiam illius esse ubique, ut sine timore liberius peccent.
Repletos omni iniquitate. Iniquitas est, quae et anomia dicitur, quidquid contra legem Dei fit. Nam nomos lex, anomia vero quasi sine lege: et dicitur 117.0376D| iniquitas mentis acerbitas, dum malum corde concipitur. Peccatum est perpetratio mali. Iniquitas autem et peccatum ita distinguuntur, quia iniquitas ad mentis acerbitatem sive duritiam refertur, ut diximus; peccatum autem ad prolapsionem corporis malitia. Malitia autem est fraus aut astutia, quando videlicet aliud corde geritur et aliud ore profertur, cogitatio profertur. Cogitatio pravae mentis malitia dicitur. Malitiae votum vel opus malignitas appellatur. Fornicatione. Fornicatio autem a fornicibus, id est arcuatis domibus dicitur, quae fornices appellabantur, ubi publicae meretrices prosternebantur. Fornicator siquidem est, cujus corpus publicum et vulgare est. Avaritia. Avaritia est cupiditas rerum 117.0377A| inexplebilis, vel adulterium: et est in hoc loco non solum ad pecuniam, sed etiam ad coitum referendum. Nequitia. Nequitia est superbia vel audacia peccati. Unde dicitur: Ego novi nequitiam eorum. Plenos invidia. Invidus dicitur plenus invidia, qui alterius felicitate torquetur, et scinditur in duplicem passionem: cum aut quod ipse est, alium esse non vult, aut alium videns esse meliorem, dolet se non esse consimilem. Inter invidiam autem et zelum hoc distat, quia zelus vel aemulatio quae unum sunt, aliquando in bonam partem ponitur, ut ibi: Zelus Domini exercituum faciet hoc (IV Reg. XIX); ponitur et in malam partem, sicut de Joseph legitur, quod aemulantes sive zelantes eum fratres sui, id est invidentes illi, vendiderunt illum (Gen. XXXVII). Invidia 117.0377B| vero semper in malam partem ponitur. Homicidio. Homicidium dicitur ab homine et caedo verbo, inde dicitur homicida hominem caedens. Recte autem post invidiam subsequitur homicidium statim, quia ex invidia procedit homicidium, verbi gratia: Diabolus cernens hominem ad hoc factum ut locum gloriae acciperet, quem ille superbiendo perdiderat, invidia ductus interfecit illum in anima (Gen. III). Similiter Cain invidia commotus contra fratrem suum Abel, quia respexisset Dominus ad illum, inflammando munera ejus, ad ipsum vero non respexisset nec ad munera ejus inflammando, interfecit illum (Ibid.). Contentione. Contentio est ubi non ratione aliquid, sed animi pertinacia defenditur: vel ubi non veritas quaeritur, sed animositas, id est 117.0377C| superbia fatigatur. Loqui contra alterum sine aliqua utilitate contentio maxima potest dici. Dolo. Inter dolorem et dolum hoc distat, quia dolor ad infirmitatem corporis pertinet, dolus vero est mentis calliditas, dictus ab eo quod deludat verbis fictis. Inter dolum autem et insidias et fraudem hoc interest, quia dolus animo fit, insidiae loco sive zelo, fraus vero circa fidem mutuam. Malignitate. Malignitas est malitiae opus quae et malevolentia potest dici. Susurrones. Susurro de sono locutionis nomen accepit, quia non in facie alicui, sed in aure loquitur, detrahendo: et est onomatopoeia, nomen de sono factum.
Detractores. Quidam codices habent detractatores, sed falso scriptum est. Detractio est aliorum 117.0377D| bene gesta opera vel in malum malitiose mutare, vel invidendo fallaci fraude diminuere: cum autem mala dicuntur, quae bona sunt, aut parva bona, quae magna sunt. Detrahere enim dicitur, qui alicui aliquid subtrahere comprobatur et diminuere. Deo odibiles, qui Dei odium incurrunt. Contumeliosos. Contumeliosi dicuntur qui veloces sunt in verborum injuriis et aliis, aut verbis aut factis injuriam faciunt; verbis scilicet conviciando, aut aliquid improperando: factis vero flagellando. Unde legimus de apostolis, quia flagellati in concilio ibant gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V), id est flagellationem, et contumelium, et opprobrium. Superbos. Superbus est perversae 117.0378A| celsitudinis appetitor, et qui praecellere vult alios. Unde Graeco vocabulo hyperephanos, id est super apparens vocatur. Elatos. Elatus qui effertur supra mensuram suam, vel qui majorum institutis non acquiescit. Inventores malorum, qui multa mala adinveniunt, sicut illi erant, de quibus hactenus diximus. Parentibus non obedientes. Parentibus terrenis non obtemperant, qui vero Deo Patri non obedientes existunt.
Insipientes sunt stulti et fatui, a sale sapientiae immunes. Incompositi, id est inordinati lascivique: qui omnia sua inordinate et lasciviose peragunt. Omnis enim insipiens, incompositus, inordinatus est. Sine affectione, id est sine dilectione Dei et proximi. Est affectio quae ponitur pro afflictione, ut in Evangelio 117.0378B| ubi dicitur, quod servos contumeliis affectos, id est afflictos, occiderunt (Matth. XXII), et est affectio quae ponitur pro dilectione, ut in praesenti loco. Absque foedere, hoc est amicitia et pace. Sine misericordia. Sunt qui nec sui nec aliorum miserentur; primum enim necesse est ut nobis misericordiam impendamus, deinde vero aliis. Unde dicit Salomon: Fili, miserere animae tuae placens Deo (Eccl. XXX).
Qui cum cognovissent justitiam Dei, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte: Omne quod turpe est, Deo displicet. Et philosophi, licet mala agerent, tamen in hoc erant consentientes justitiae Dei, quia in aliis ipsa vitia reprehendebant. Justitia quippe Dei est, quae odit ac detestatur vitia, 117.0378C| et docet virtutes. Quam justitiam illi cognoverunt, qui vitia Deo displicere intellexerunt; et tamen in hoc ignorare dicuntur, quia non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, qualia ipsi agebant, digni sunt morte aeternae damnationis, et quasi non intellexerunt, dum sine timore peccaverunt; non solum qui ea faciunt, subaudis digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus. Qui facit peccatum et non consentit, dignus est morte. Qui non facit et consentit in subditis non puniendo, dignus est morte. Qui autem faciunt et consentiunt, illi duplici morte digni sunt.
CAPUT II. Propter quod, quia non solum ille dignus est morte 117.0378D| qui facit peccatum, sed etiam qui consentit, inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. Hic non tantum gentilem quemlibet, sed et Judaeam alloquitur, et omnes generaliter praelatos. Judaeos ideo alloquitur, quia illi reprehendebant et damnabant gentiles quasi idololatras et peccatores, gloriantes se ad gratiam Evangelii propter observantiam legis meruisse pervenire. Praelatos autem, quia in aliis peccatum judicant et reprehendunt, intelligentes esse peccatum, et in se non damnant, cum faciant idipsum. Sic etiam intelligendum est de omnibus qui aliorum vitia reprehendunt, et in se eadem non emendant In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas. Hoc ita est intelligendum: Si reprehendis et judicas 117.0379A| alium, et temetipsum ab his vitiis, a quibus illum reprehendis, observas et ab aliis teipsum liberas: si vero ea opera imples aut majora a quibus reprehendis fratrem tuum, in quo illum judicas, teipsum damnas, quia qui alium judicas quandoque judicaberis, et recte, quia ea facis quae judicas.
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem; id est sine personarum acceptione, in eos qui talia agunt, hoc est qui talia faciunt, qualia in aliis reprehendunt. In praesenti saeculo attendunt homines personas potentum, divitum, propinquorum in judicio: sed Dei judicium in hoc verum est, quia ipse qui rex est non attendit personas, sed vitae meritum.
Existimas autem hoc, o homo omnis, qui judicas 117.0379B| eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei, id est valde bona pietas Dei, ad poenitentiam te adducit. Ad Judaeos quidem loquitur specialiter, qui reprehendebant et damnabant gentiles quasi idololatras, sicut jam supra diximus; se autem promeruisse hoc dicebant, ut ad fidem Christi venirent; generaliter vero omnes alloquitur, tam Judaeos quam gentiles. Et est sensus: Si servus aut subjectus tuus non valet effugere judicium tuum, o homo, humana tantummodo sapiens, quomodo tu poteris effugere judicium omnipotentis Dei? Divitiae bonitatis Dei sunt, quibus universum mundum quotidie peccantem 117.0379C| non statim punit, exspectans illum ad poenitentiam; sed insuper illi benigna largitate solem et pluviam largitur, quas plerumque homines contemnunt sive despiciunt, dum ei gratias non referunt. Patientia est qua per superbiam et procacitatem peccantes non statim punit. Longanimitas est, quae alibi sustentatio sive sustinentia vocatur, qua per infirmitatem et fragilitatem, et non deliberato animo peccantes diu portat, exspectans illos ad poenitentiam.
Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas, id est reservas et multiplicas tibi, iram in die irae, hoc est vindictam in die judicii et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, bonis bona, malis mala. Dies irae et revelationis 117.0379D| sive manifestationis judicii, ipsum judicium et manifestatio judicis omnipotentis Dei intelligitur. Cor durum et impoenitens in Scripturis divinis dicitur, cum mens humana velut cera frigore iniquitatis obstricta, signaculum divinae majestatis non recipit, illud scilicet, quod Dominus in anima nos habere docet, dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Lev. XIX). Et de quo Psalmista: Signatum est, inquit, super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV).
His quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. Ordo verborum, et est sensus cum subauditione: His quidem qui secundum patientiam 117.0380A| boni operis modo laborant aut vivunt, quaerentibus vitam aeternam, id est judicium Dei exspectantibus qui de bono suo non modo, sed in futuro mercedem quaerunt, gloriam et incorruptionem dabit in die judicii. Gloriam claritatis dabit eis, qua fulgebunt sicut sol in regno Patris sui; honorem quoque, quo filii Dei erunt, sicut dicit beatus Joannes: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Incorruptionem quoque dabit illis, id est immortalitatem, quia erunt omnes electi incommutabiles in anima, et incorruptibiles in corpore. His autem qui ex contentione, subaudis sunt, id est qui Dei judicium reprehendunt, et qui acquiescunt veritati, id 117.0380B| est Evangelio vel Christo, credunt autem iniquitati, hoc est mendacio, omnique malo, vel etiam diabolo ejus voluntatem implendo, ira, id est judicium Dei veniet, et indignatio, hoc est vindicta sive severitas damnationis.
Tribulatio quoque venit eis de reatu conscientiae et consideratione peccati, et angustia de sera poenitentia. Haec autem omnia venient in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. In omnem animam dicit, hoc est in totum hominem, a parte totum intelligens; frequens enim Apostoli locutio est, ut est illud: Descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Gen. XLVI; Deut. X): vel etiam in animam dicit, quia primum peccatum concipitur in animo cogitando, ac deinde perpetratur 117.0380C| opere. Sed timendum, nimisque formidandum est quia dicit: In omnem animam hominis operantis malum, haec esse ventura. Nulli enim parcit Deus: non angelo, non amico. Peccavit siquidem angelus, et projectus est de coelesti sede. Peccavit item homo, et ipse expulsus est a paradisi gaudiis. Peccavit Moyses ad aquas contradictionis, ideoque non est ingressus terram repromissionis. Idcirco autem Judaeus gentili in culpa antefertur, quia ipsi qui legem ante Moysi habuerunt, gravius peccaverunt, legem naturalem et legem scriptam praevaricando. In gloria vero non causa honoris praefertur Judaeus gentili, sed credulitatis tempore.
Gloria autem, qua fulgebunt justi in regno Dei 117.0380D| sicut sol: et honor quo erunt filii Dei, et pax, id est remissio peccatorum, sive reconciliatio qua reconciliamur Deo Patri, omni operanti bonum, subaudi venit. Judaeo primum et Graeco quia primitiae Ecclesiae ex Judaeis fuerunt.
Non est enim personarum acceptio apud Deum. Tunc esset personarum acceptio sive distinctio apud Deum, si propter Abraham Judaeos eligeret et gentiles diu idola colentes abjiceret: vel si remuneraret Judaeum bene viventem, et negligeret gentilem recte credentem et recte operantem.
Quicunque enim sine lege vel Moysi, vel Evangelii peccaverunt, sicut pagani, sine lege peribunt, quia non requiretur ab illis lex; peribunt tamen, quia 117.0381A| legem naturalem spreverunt, et Evangelium recipere noluerunt: et quicunque in lege Moysi peccaverunt positi, per legem judicabuntur, quoniam sunt praevaricati.
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Hoc est justi habebuntur, et justi apparebunt, sicut ille volebat, de quo dicitur: Volens autem justificare semetipsum (Luc. X), id est volens justum apparere. Qui audit legem, et non implet praecepta ejus, non justificabitur solummodo propter auditum; qui vero est auditor legis et factor, utique ille justificabitur per legem.
Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ad quae legis sunt faciunt; ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis 117.0381B| scriptum in cordibus suis. Hoc dupliciter intelligi potest. Cum gentes quae legem scriptam non habent, faciunt ea quae lex scripta praecipit illis quibus data est, ipsi utique ostendunt se habere scriptam naturalem legem in cordibus, et ipsi sibi sunt lex: quia illa faciunt quae lex docet, licet illis non sit data. Verbi gratia: Saraceni qui neque legem Moysi, neque Evangelii habent, dum naturaliter servant legem, ne homicidium faciant, neque adulterium perpetrent, caetera quae lex in se scripta continet, ipsi sibi sunt lex, quoniam per opera quae faciunt, scriptam legem in cordibus suis ostendunt. Lex dicit: Non occides. Is qui legem non accepit, si non occidit, ipse sibi est lex. Aliter: Cum gentes quae legem Moysi non habent, per doctrinam Evangelii imbuti, 117.0381C| naturaliter ea faciunt quae lex Moysi praecepit, ipsi sibi sunt lex: quia habent eamdem legem Moysi scriptam in cordibus suis inspiratione omnipotentis Dei. Testimonium illis reddente conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium: Et quando hoc? In die cum judicabit Dominus occulta hominum secundum Evangelium meum, id est secundum quod ego annuntio vobis « per Christum Jesum. » Per illum judicaturus est Deus Pater mundum, sicut ipse dixit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Sicut stylo imprimitur nota in cera, sic quaedam notae malarum aut bonarum cogitationum figuntur in mente et conscientia nostra, quae aut accusabunt, aut certe defendent nos in die judicii, quando non solum aperta, sed 117.0381D| etiam quae modo sunt nobis occulta judicabuntur. In hoc ergo testimonium nobis perhibebit conscientia nostra, quia manifestabit nobis utrum plura peccata sint an bona opera, et utrum vetera an nova, utrum deleta per poenitentiam an novis sceleribus cumulata.
Si autem tu Judaeus cognominaris, subaudis a Juda patriarcha. Et requiescis in lege. Illam legendo, meditando, et secundum tuam falsam doctrinam intelligendo, et gloriaris in Deo, hoc est in unius Dei notitia.
Et nosti voluntatem ejus, per ipsam legem, et probas utiliora instructus per legem, et caetera usque ad 117.0382A| id te dico Habentem formam scientiae et veritatis in lege, id est similitudinem quidem habentem scientiae, sed non veritatem prudentiae, quia Christo non credis. Ad infidelem Judaeum loquitur qui gloriatur quasi in cognitione Dei unius et in circumcisione, et probat utiliora in lege Moysi.
Et putat se esse ducem caecorum, id est gentium quae erant caecae in infidelitate ignorantiae et peccatis, sicut et illi fuerunt olim quibus idem apostolus loquitur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, bene dicit quia probat utiliora in lege Moysi. In lege autem naturali utilia sunt quae dicit:
Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris, sed in lege scripta erant utiliora, quia ibi est cognitio Dei, in Evangelio autem utillima. Gentiles enim quodammodo 117.0382B| utilia cognoscebant per naturalem legem, Judaei vero per legem naturalem et per legem Moysi scriptam utiliora, fideles autem in Novo Testamento utillima cognoscunt, quia habent fidem sanctae Trinitatis.
Qui ergo alium doces, teipsum quare non doces? Hoc increpative est legendum et cum subauditione hujusmodi. O Judaee, qui alium doces, teipsum quare non doces? Qui praedicas non furandum, quare furaris bona alterius, vel etiam qui praedicas legem, quare furaris de lege spiritalem intelligentiam?
Qui dicis non moechandum, quare moecharis? Moechus est adulter, et non solum ille dicitur moechus qui uxorem alterius violat, sed et ille qui cultum et religionem quae soli Deo convenit, quantum in se 117.0382C| est, falsis superstitionibus tribuit. Et est sensus: Qui dicis alterius uxorem non debere adulterari, quare adulteraris? vel etiam quid dicis Deo debere, servire quare deservis vitiis?
Qui abominaris, id est respuis vel odio habes idola, quare facis sacrilegium? Legere sive sublegere, est furari. Inde sacrilegium dicitur sacrarum rerum furtum. Verbi gratia: Quisquis de thesauro Ecclesiae vel de substantia Deo famulantium aliquid occulte abstrahit, sacrilegium perpetrat. Spiritualiter vero sacrilegium est sacrorum verborum praevaricatio.
Qui in lege gloriaris, quare per praevaricationem legis Deum inhonoras? Deus inhonoratur, dum voluntas et jussio illius calcatur et pro nihilo ducitur Sic dicitur inhonorari rex vel quaelibet potestas 117.0382D| dum epistola illius non observatur, praeceptumque ejus non custoditur. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est in Isaia Captivatus est populus Israel in Assyrios et in Babylonem caeterasque gentes. Nomen Dei per illos blasphemabatur quod dicebant hostes illorum cum irrisione: Ecce quem Deum colebatis, qui non valuit vos liberare de manibus nostris, vere idola nostra victricia fuerunt Dei vestri. Similiter, quando depraedatur sancta Ecclesia ab hostibus, et quando illi qui nomen sanctitatis deberent habere male vivunt, blasphematur nomen Dei, quia dicunt Judaei atque pagani: Ecce populus Domini, ecce apparet quales servos habet Jesus vester.
117.0383A| Circumcisio quidem prodest si legem observes. In hoc loco non est sequendus Claudius, sed potius Ambrosius. Hujusmodi circumcisionem hoc in loco pro ipso genere gentis accipe, hoc est pro genere Abrahae a quo ille populus originem carnis trahit, a quo etiam ipsa circumcisio exordium sumpsit. Hanc enim habet Apostolus consuetudinem, ut Judaeos circumcisionem, gentes autem praeputium appellet. Et est sensus: O Judaee, tunc prodest tibi quod de genere Abrahae es et de genere circumcisionis a quo ipsa circumcisio exordium sumpsit, si legem spiritualiter intelligens credis in Christum, cui lex testimonium perhibet, et si circumcisionem non carnaliter, sed spiritualiter observas. Alioquin non prodest esse de genere Abrahae, sed magis obest tibi. Promittens 117.0383B| enim lex Christum, dicit per Jacob: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX), et per ipsum legislatorem prophetam suscitabit Dominus vobis de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis juxta omnia quae dixerit vobis. De circumcisione quoque spirituali, in diebus, inquit, novissimis circumcidet Dominus cor tuum et non carnem tuam.
Si autem praevaricator legis sis, id est, si non credis in Christum quem lex promittit, et si circumcisionem spiritualiter non servas.
Circumcisio tua praeputium facta est, id est talis es qualis et gentilis qui legem non habet, quia qui debueras esse Judaeus credendo in Christum, et legem 117.0383C| spiritualiter implendo similis effectus es gentili, ideoque in gentilitatem reputaberis. Unde dicit Dominus per prophetam: Chermel in saltum reputabitur (Isa. XXXII), circumcisio videlicet in gentilitatem.
Si igitur praeputium legis justitias custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Sensus iste est: Si gentilis quilibet legem custodiat credendo in Christum, circumcisionem spiritualiter observando, caeteraque quae lex praecipit spirituali intelligentia custodiendo, nunquid gentilitas illius non reputabitur in circumcisionem? Utique quod verus ille Judaeus erit, id est confitens Christum. Unde propheta dicit: Convertetur Libanus in Chermel (Isa. XXIX), id est gentilitas in circumcisionem veram. 117.0383D| Libanus enim dealbatio dicitur, Chermel vero scientia verae circumcisionis. Libanus ergo in Chermel conversus est, quando gentilitas dealbata in baptismate locum obtinuit Judaeorum, scientiam verae circumcisionis habens.
Et judicabit id quod ex natura est praeputium, legis consummans, id est perficiens, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. Praevaricator legis est qui Christum non credit. Et superioribus ista pendent, et est sensus: Nunquid ille qui naturaliter gentilis est, et legem consummat, sive perficit et observat, non judicabit te comparatione, sed melioris facti quia per litteralem intelligentiam et circumcisionem 117.0384A| carnalem legem praevaricaris? Utique damnabit te, sicut diximus, quia ille spiritualem intelligentiam in lege scrutando requirit: tu semper carnali intellectu requiris, superficiem tantummodo legendo.
Non enim qui in manifesto Judaeus est, subaudis placet Deo; neque circumcisio quae in manifesto et in carne est, placet Deo.
Sed qui in abscondito, id est qui in corde Judaeus est placet Deo. Et circumcisio cordis in spiritu, non littera, subaudis placet Deo, cujus, subaudis Judaei, laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Carnalis circumcisio quae manifesta atque secundum litteram explanatio, vel exspoliatio carnis est, illa laudatur ab omnibus Judaeis. Circumcisio vero cordis, quae fit 117.0384B| in spiritum, est ablatio infidelitatis et susceptio fidei Christi, atque exspoliatio vitiorum. Et est sensus: Qui tantummodo genere et nomine est Judaeus, et circumcisionem carnaliter observat, non placet Deo, neque meretur laudari ab illo: quanquam ab hominibus laudetur; qui vero in occulto, in corde est Judaeus, id est confitens Christum, et in corde est circumcisus ab omni infidelitate et ab omni mala voluntate et cogitatione, placet Deo et meretur laudari a Deo, audiens ab illo: Euge, bone serve et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).
CAPUT III. Qui ergo amplius est Judaeo. Subaudis quam gentili propter circumcisionem. Aut quae utilitas circumcisionis? 117.0384C| Multum per omnem modum, id est per multas causas. Primum quidem. In hoc subaudis profuit illis, quia credita sunt illis eloquia Dei. Erant apud Romanos Judaei et gentiles in Christum credentes, sed plus habuerunt Judaei ante Domini adventum quam gentiles, quia illis credita sunt eloquia Dei. Et est sensus: Quid boni percepit Judaeus propter circumcisionem plusquam gentilis, aut quae major utilitas est Judaeo circumciso quam gentili incircumciso? Multum per omnes causas profuit illi, quia meruit legem accipere, manna suscipere de coelo, in terram intrare omnibus meliorem, regnum et sacerdotium possidere. Unde dicit Apostolus: Quid primum profuit eis quod legem et prophetiam meruerunt accipere?
117.0384D| Quid enim, subaudis nocuit, si quidam illorum non crediderunt? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Hoc tripliciter potest intelligi. Quid, inquit, nocuit Josue, et Caleph, aliisque qui terram repromissionis meruerunt accipere, si sexcenta millia non crediderunt, sed perierunt propter suam incredulitatem? Nunquid incredulitas et perditio illorum fidem Dei, id est repromissionem Dei evacuavit, aut inanem fecit quod dixit Abrahae: Terram istam tibi dabo et semini tuo? Nihil eis nocuit, quia ipsi non sunt frustrati promissione Dei. Aliter: si quidam illorum non crediderunt, sed mortui sunt in deserto, nunquid mors illorum promissionem Dei inanem fecit, quam promisit Abrahae, dicens de Christo: 117.0385A| In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI)? Nonne quia remanserunt ex ipsis de quorum progenie postmodum Christus natus est. Aliter: Quamvis multitudo Judaeorum in adventu Christi non crediderit, tamen non est evacuatum quod promissum fuerat David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI), quia super credentes ex Judaeis sedem principatus accepit Christus. Sed neque illud evacuatum est quod promisit per prophetas: si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvi fient.
Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Deus autem verax est, quia quod promisit illis dare terram repromissionis opere complevit. Similiter quod promisit Abrahae de Christo quod in semine 117.0385B| ejus benedicendae forent omnes gentes, et quod promisit David de fructu lumbi ejus sessurum regem super sedem regni ejus, et per alium prophetam de salute reliquiarum totum complevit. Omnis autem homo contradicens promissionibus Dei, mendax est; vel omnis homo in quantum a seipso est, mendax est; in quantum verax, a Deo.
Sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Justificeris, id est justus praediceris, et verax in tuis promissionibus et verax explendo illas, dum judicaris a populis. David, postquam factus est adulter et homicida, uxorem Uriae accipiendo, et illum gladio filiorum Amon interficiendo, dicebant multi: Vacua efficietur promissio omnipotentis Dei, quae facta est ad David, quod 117.0385C| ex semine illius esset Christus nasciturus, quia non convenit Christum nasci de homicida et adultero; sed falsum erit quod sibi pollicitum asserebat. Quod si et Christus de ejus semine fuerit natus, injustum atque indignum erit ut de malefico et peccatore homine originem ducat. Qui e contra confitetur peccatum suum, dicens humiliter: Tibi soli peccavi, quia rex sum, et malum coram te feci (Psal. L), et deprecatur ut Deus quod promisit opere compleat, contradicentesque mendaces ostendat. Aliter: Justificeris indulgentiam peccati dando ad te conversis sicut promittis, et vincas remittendo peccata dum judicaris non posse dimittere.
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Erant quidam minus perfecti qui dicebant 117.0385D| ideo velle Deum ut nos peccemus, ut ipse solus comparatione nostri justus appareret dum peccatum nobis dimitteret, et quia misericors sit patefaceret: ideo etiam velle cum ut nos mentiamur, ut ipse solus verax inveniatur. Quod si ita esset, injuste damnaremur ab illo qui malo nostro cresceret, magnusque fieret. Contra illos tales loquitur Apostolus, personam stulti hominis assumens simulque sapientis, et perversam illorum sententiam destruit. Si, inquit, iniquitas nostra et mendacium Dei justitiam et sanctitatem atque veritatem commendat, id est laudabilem facit, quid dicemus? Commendatio aliquando pro laude ponitur, ut in hoc loco. Et alibi idem Apostolus ait: Ego debui a vobis commendari, id est 117.0386A| laudari. Subjungit ergo et dicit: Nunquid iniquitas est apud Deum qui infert iram, id est vindictam. Et est sensus: Si nostra iniquitas et mendacium Deum laudabilem facit, et si quanto amplius peccamus tanto ei placet, et eo amplius ipse solus justus et verax apparet, nunquid iniquus est Deus inferendo vindictam pro malis quae ille vult ut faciamus; secundum quod stultissimi dicunt: Omnino si ille vult ut peccemus, sicut quidam stultorum dicunt, quod nefas est insuper cogitare quando damnant hominem peccatorem: iniquus est, quia injuste judicat; potius enim deberet illum honorare, cujus iniquitas illum laudabilem facit. Sed quia hoc verum non est, subdit Apostolus:
Secundum hominem dico, id est, secundum intelligentiam 117.0386B| carnalis hominis, qui nil boni cogitare valet. Addit adhuc: Absit. Hoc jungendum est ad superiora, ubi dixit: Nunquid iniquus est Deus qui infert vindictam? Absit, subaudis hoc quod aliquis fidelium cogitet: quia Deus iniquus sit, et quia nostra iniquitas faciat illum laudabilem.
Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Id est, si Deus hoc vult ut nos injusti simus, quare judicabit homines qui quando peccant ejus voluntatem adimplent et quorum iniquitas illum laudabilem facit.
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc tanquam et ego peccator judicor? Et est sensus: Si Deus in meo mendacio verax apparet, et dum ego mentior ipse solus verus 117.0386C| esse praedicatur, quare damnat et judicat me tanquam peccatorem? Haec verba non dicuntur affirmando, sed potius denegando; nec debet hoc aliquis pro veritate accipere, quod Deus, qui naturaliter et essentialiter justus est, misericors et verax, nostro peccato, nostro mendacio crescat in laudem et justitiam, quia non placet ei quandoque peccamus et mentimur.
Et non praedicamus sicut blasphemamur, subaudis ab infidelibus, et sicut aiunt, nos quidam infidelium dicere, faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. Quidam simplicium minusque perfecti, audientes praedicationem Pauli et aliorum apostolorum qua dicebant: Ubi abundavit iniquitas superabundavit gratia (quae sententiola in subsequentibus 117.0386D| exponenda est), ubi debuerunt accipere salutem et vitam, ibi acceperunt damnationem: non recte intelligentes illud, dicebant enim: Faciamus mala, sicut apostoli nostri praedicant, quia quanto amplius majora crimina commiserimus, tanto amplius majora bona percipiemus et majorem gloriam; quia Deus vult ut peccemus, ut per hoc habeat quod dimittat, ac per hoc justus et misericors appareat. Contra tales protulit Apostolus hanc sententiam: Quidam dicunt quod nos ista dicamus; sed non sumus tales quales dicimur et blasphemamur, neque docemus illa quae nos dicunt docere; quorum damnatio est justa si illi in talibus permanserint, ut per mala sperent accipere bona et insuper quia mendacium 117.0387A| de nobis sentiunt. Nos autem non debemus dicere: Faciamus mala ut veniant bona; sed fecimus mala et venerunt nobis bona per gratiam Dei; et nunc faciamus bona ut veniant meliora.
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam. Revertitur iterum ad superiora: ubi dicit quod est amplius Judaeo quam Graeco. Quid igitur? Praecellimus eos? id est nunquam excellentiores sumus nos Judaei gentilibus. Nequaquam: quia non est personarum acceptio apud Deum; sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi (Act. X).
Causati enim sumus Judaeos et Graecos, id est causam ostendimus eis, et diximus omnes Judaeos et gentiles sub peccato esse, quia Judaei praevaricando legem naturalem et scriptam, et gentiles naturalem 117.0387B| transgrediendo, inventi sunt peccatores.
Sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam, subaudis a se, vel in omnibus malis hominibus: Judaeis et gentibus, non est justus quisquam. Tale est et illud: Testimonium ejus nemo accepit, cum multi electorum acceperint, reproborum vero nemo.
Non est intelligens Deum: non est qui requirat illum. Ille intelligit et requirit Deum, qui, voluntatem illius sciens, studet placere Deo.
Omnes, Judaei et gentiles, declinaverunt, id est recesserunt a Deo voluntatem ejus non faciendo; simul inutiles facti sunt, id est nihil facti sunt, creaturam adorantes pro Creatore. Non est qui faciat bonum aliquod et non peccet, non est usque ad unum, 117.0387C| id est praeter Christum, vel usque ad Christum. Sic enim soliti sumus dicere: Ager ille pertingit usque ad mare. Quo dicto non comprehendimus mare, quia non intrat in mare, sed locum pertigentem pertingentem usque ad mare. Non est ergo qui faciat bonum usque ad Christum, id est quousque ad illum veniat credendo, per quem datur fides et facultas operandi bonum. Nisi enim ad Christum veniat credendo in illum, aliter bonum opus implere non valet, ut est agendum.
Sepulcrum patens est guttur eorum. Hoc de Judaeis proprie intelligitur: quamvis et de philosophis possit accipi. Sepulcrum ad hoc patet, ut mortuorum corpora suscipiat. Tales sunt qui suis erroribus et suasionibus alios decipiunt, et alios ad malum deglutiunt: 117.0387D| interficientes eos in anima sicut scribae et Pharisaei et philosophi gentium, quorum ora et fauces ad hoc patebant, ut simpliciores quosque sua prava doctrina interficerent. Aliter: sepulcrum quilibet patens existit, qui malum apertis indiciis cogitando meditatur, ac deinde in praesentia sine aliquo metu aut verecundia operatur.
Linguis suis dolose agebant. Dolose agebant Judaei, quando volebant Dominum callide suis sermonibus decipere dicentes: Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII), etc.
Venenum aspidum sub labiis eorum. Aspis mordendo infundit venenum, quod pene omnibus venenis acerbius est: ita Judaei mordendo infundebant venenum 117.0388A| quodammodo erroris et suasionis, dum loquendo et blandiendo interficiebant suos auditores in anima, et non solum in alios, sed etiam adversus Christum crudelissima exstitit eorum malitia. Sub labiis autem dicit, id est corde: ubi concipiuntur semina malitiae et blasphemarum, ac postmodum proferuntur ore juxta quod Veritas dicit: De corde, inquiens, exeunt cogitationes malae (Matth. XV), etc.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Os Judaeorum plenum maledictionis, infidelitatis, perversaeque doctrinae erat, quando dicebant de Christo: Daemonium habet (Matth. XI), et quando maledicebant caeco, dicentes: Tu discipulus illius sis (Joan. IX), qui et fabri filius est et Samaritanus (Matth. XIII; Joan. XI), etc. Talia, quibus verbis provocabant 117.0388B| Deum ad amaritudinem. Vel certe ut amaritudinem referamus ad Domini passionem, os Judaeorum repletum fuit amaritudine, quando clamaverunt dicentes: Crucifige, crucifige eum: reus est mortis (Joan. XIX; Matth. XXVI).
Veloces pedes fuerunt eorum ad effendendum sanguinem, quia semper fuerunt prompti ad effundendum sanguinem prophetarum et justorum. Et non solum occiderunt servos, sicut Isaiam, Ezechielem, Jeremiam atque Zachariam, sed etiam prophetarum Dominum. Ergo quia hoc fecerunt, venit super eos
Contritio, id est afflictio a Romanis, quam pertulerunt in corporibus. Et infelicitas in viis eorum, id est miseria quam sustinuerunt in corpore et anima, pro viis, id est actionibus suis malis.
117.0388C| Et viam pacis non cognoverunt, id est mediatorem Dei et hominum, qui pacem attulit mundo, et dixit - Ego sum via (Joan. XXIV), non cognoverunt ad hoc ut in eum crederent, ignorantes eum ad hoc venisse ut per suam passionem reconciliaret illos Deo Patri. Vel pacis viam dicit, id est actionem justam non elegerunt, ut agerent condignam poenitentiam per quam pacificamur Deo Patri, juxta quod Dominus dicit: Poenitentiam agite: appropinquabit vobis regnum coelorum (Matth. III).
Non est timor Dei ante oculos eorum. Timorem Dei prae oculis mentis semper habet, qui Deum et Dominum suum praesentem considerat esse et ubique, et dum praesentiam illius recolit, peccare metuit, 117.0388D| ideoque nequaquam illum offendit. Sed quia Judaei istum timorem ante oculos non habuerunt, ideo offenderunt.
Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. Lex generaliter appellatur Vetus Testamentum; aliquando tamen in tria dividitur, ut in Evangelio, ubi Dominus dicit: Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV). Aliquando vero in duo, ut ibi: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI), id est usque ad Christum, cui Joannes testimonium perhibet. Nonnunquam Psalmi lex vocantur. Sicut Dominus dixit: In lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis (Joan. X). Et alibi: Sed ut impleatur 117.0389A| sermo qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis (Joan. XV). Ita et hic legem appellat Apostolus Psalmos, in quibus praedictum fuerat de Judaeis: Dixit insipiens, id est populus Judaeorum videns Christum praesentem in carne, Non est Deus (Psal. LII). Ergo Apostolus, ut ostenderet ea quae superius dixit de Psalmo proprie ad Judaeos pertinere, qui gloriabantur de nobilitate generis, et vitae meritis, quasi Christum ipsi non occiderint vel damnaverint; sed observatores essent legis mandatorum, propter quae omnia se volebant gentibus praeponere, dixit: Scimus autem quoniam quaecunque lex, id est Psalmi isto in loco, loquitur, his qui in lege sunt loquitur, id est Judaeis legem habentibus; ideoque non debent gloriari Judaei in sua justitia, 117.0389B| nec praeferre se gentibus; sed potius se reos intelligentes, subdere se debent Deo, cujus gratia sunt vocati, sicut et gentes qui revera praevaricatores existunt scriptae et naturalis legis. Ac si diceret Apostolus: O Judaei, nolite gloriari, nolite vos extollere adversus gentiles, quia ista quae dixi de Psalmo, ad vos specialiter pertinent. Vobis enim loquitur lex quibus specialiter data est.
Ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. Ac si diceret aliis verbis: Idcirco dixit lex Psalmorum, quia non est justus quisquam, non est qui faciat bonum, ut omne os Judaeorum et gentilium claudatur, ne quis possit gloriari se suis esse salvatum meritis, non gratia Dei, quoniam omnes inventi sunt peccatores, et gratia Dei sunt salvati, non suis 117.0389C| meritis. Subditus debet esse omnis mundus Deo, reatum suum agnoscendo, et medicinam salutis quaerendo. Lex itaque Judaeorum est proprie, sed extenditur quoque ad gentiles, quasi ad alienos, quia ipsi dixerunt idola colentes: Non est Deus, scilicet praeter illos quos colimus et veneramur.
Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Lex Moysi bifariam dividitur, quoniam in mysteriis et praeceptis continetur. Secundum mysteria et sacramenta cessavit adveniente Christo, quia finis sive completio legis est Christus. Secundum praecepta autem adhuc manet, quia servandum est: Non adorabis deos alienos; honora patrem tuum et matrem, et caetera praeceptorum dicta. Ergo ex operibus 117.0389D| legis, id est ex circumcisione carnali et sabbati custodia, et victimis legalibus non justificabitur post Domini adventum omnis caro, id est omnis homo, vel omnis carnaliter vivens, et carnaliter ea observans, quia omnia Christo adveniente velut umbra cessaverunt.
Lex enim et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI). Aliter legis opus est: Honora patrem et matrem. Et alibi dicitur: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Si quis haec praecepta propter poenam quam minatur et vindictam, vel parentes honoraverit, vel non occiderit, et non propter amorem Dei et justitiam haec potius observaverit, hominibus quidem justus videtur, dum non committit unde occidi mereatur: 117.0390A| tamen apud Deum satis justus non est, dum bonum praeceptum ejus ex necessitate, et non ex amore probatur implere. Dum ergo non justificatur coram Deo, licet videatur coram humano oculo, tamen in conspectu divinae majestatis ejus, minus justus habetur. Hic autem quaeritur: Nunquid Moyses, Josue, David aliique quamplures ex lege non fuerunt justificati? Fuerunt quidem justi, sed non ex operibus legis. Unde Petrus apostolus: Quid, inquit, tentatis Deum, imponere jugum legis super cervices fratrum credentium, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV). Sicut ergo nos salvamur modo per gratiam Dei in fide Domini nostri Jesu Christi; sic et illi salvabantur per 117.0390B| eamdem gratiam, per eamdem fidem, quia credebant in Filium Dei quem exspectabant Salvatorem, quem nos jam accepimus propitiatorem. Et quare non justificabantur ex operibus legis? Quoniam impossibile erat sanguine hircorum auferri peccatum, et quisquis operatur justitiam et in ea confidit, contra Deum tumendo superbit. Lex enim non venit peccatum tollere, sed ostendere et punire.
Per legem enim cognitio peccati. Nunquid ante legem cognoscebatur peccatum? Et si peccatum non cognoscebatur, quare Joseph, licet injuste, missus est in carcerem? Nunquid non est accusatus de crimine: et fratres ejus nunquid non cognoscebant peccatum, quando dixerunt: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum (Gen. XLII)? Cognoscebatur 117.0390C| ergo peccatum, sed quantum malum esset, et quam vindictam juste expeteret ignorabatur. Igitur per legem et major cognitio peccati est quam ante legem, quia lex dicit: Non occides, non adulterium facies, et cognitio pene ipsius peccati per legem ostenditur, quae monstrat quomodo peccatum puniri debeat, dicendo: Si quis hoc vel hoc fecerit, occidatur. Potest et ita intelligi, quia erant quaedam mala quae non cognoscebantur peccatum esse, sicut concupiscentia erat, de qua idem Apostolus ait: Nam concupiscentiam nesciebam peccatum esse, nisi lex diceret: Non concupisces.
Hunc autem, id est in Domini adventu, et in praesenti tempore justitia Dei manifestata est sine lege. Justitia Dei in praesenti tempore sine lege manifestata 117.0390D| est: non ea solummodo qua ipse justus est, aut qua justificetur qui essentialiter ipsa justitia est, sed qua induit impium, quando misericorditer de infideli facit fidelem, de adultero et fornicatore facit castum et continentem, de injusto et peccatore facit justum et amatorem virtutum. Quae justitia in Christo est revelata, et data sine lege, id est sine observatione legali, quia nulli lex secundum mysteria et sacrificia traditur jam observanda; sed dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Hoc est justus erit. Possumus etiam ipsam justitiam Dei Patris, id est Filium intelligere a quo et per quem justificamur, quia sine observatione legis per opera deitatis manifestatus est Filius Dei esse.
117.0391A| Testificata a lege et prophetis. Justitia baptismatis, qua justificamur, per legem testificatur, dum dicitur: In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum, id est auferet peccata tua, et justificabit te per baptismum (Deut. XXX). Testificatur et per prophetas, dum dicitur: Ipse iniquitates nostras portabit, et peccata nostra ipse tollet (Isa. LIII). Et alibi: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech. XXXVI). Ipse quoque Christus justitia, nostra testimonium, habet a lege et prophetis.
Justitia autem Dei, id est justificatio qua justificamur a Deo super omnes Judaeos et gentiles credentes venit. Per fidem Jesu Christi, qua credimus illum Filium Dei esse Patris, reditque causam quare dixerit: 117.0391B| super omnes qui credunt justitiam Dei venturam, cum protinus subdit: Non est enim distinctio, id est nulla est differentia inter Judaeos et gentiles, quia ut Judaei peccatores sunt inventi, ita et gentiles. Unde sequitur:
Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, id est indulgentia et venia peccatorum indigent omnes, tam Judaei quam gentiles: pro qua glorificandus est Deus.
Justificati gratis per gratiam ipsius: per redemptionem, quae est in Christo Jesu. Gratis dicit, id est sine ullis praecedentibus meritis. Verbi gratia. Qui ad baptismum venit, nihil unquam boni fecit, baptizatur, statimque justificatur. Ecce gratis justificatur per 117.0391C| gratiam, id est per domum Dei: et hoc per redemptionem quae est in Christo Jesu, non in operibus legis. Redemptio nostra qua sumus redempti, et per quam justificamur, passio Christi est quae, juncta baptismo, justificat hominem per fidem: et postmodum per poenitentiam. Ita enim illa duo mutuo sunt conjuncta, ut unum sine altero hominem non possit justificare. Nam neque fides Dominicae passionis sine aqua baptismatis hominem mundat, nisi forte in martyrio quod pro baptismate accipitur: neque aquam baptismi sine fide Dominicae passionis purificare hominem valet. Jungantur ergo simul sicque praestabunt perfectam redemptionem, perfectamque mundationem. Itaque neque Judaeus, neque gentilis suis justificatur operibus, cum uterque sit praevaricator 117.0391D| suae legis: Judaeus videlicet naturalis et scriptae; gentilis autem naturalis. Sed redemptione qua Christus nos redemit suo sanguine et fide; et aqua baptismatis, qua quisque renatus, si statim obierit, salvabitur in vita: si autem vixerit, debet ornare fidem operibus, quia fides sine operibus mortua est. Notandum vero quod dicit per redemptionem quae est in Christo Jesu. Nam per redemptionem captivi redimuntur qui ab hostibus captivatur. Quomodo ergo homo captivari potuit, cum Deus ubique sit? Sed captivatus est animo a diabolo, quando diabolo se subdidit praevaricando legem Dei, 117.0392A| et quando vitiis et idolis coepit servire. Haec autem captivitas soluta est, dum animus ad Deum rediit, et se infirmum, illum vero medicum intellexit; perfectaque redemptio in effusione sanguis Christi patuit.
Quem proposuit Deus Pater propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Filium suum proposuit Deus Pater, id est decrevit et praefinivit propitiatorem et reconciliatorem, ut ipse nobis propitium faceret Deum Patrem et placabilem per fidem passionis suae, vel in promptu ante oculos omnium posuit, ut omnes salvaret in se credentes, quia dum in eum credimus, et ejus sanguinem pro nobis fusum confitemur, sine quo justificari non possumus, ex integro justificamur. Ad ostensionem justitiae suae; subaudis ab inferioribus. 117.0392B| In hoc tempore, id est in novissima aetate. Justitia in hoc loco duplici modo potest intelligi: videlicet vel ipse Christus qui justificat nos, vel justitia qua justificat Deus Pater credentes in Filium suum. Ostendit ergo manifeste Deus Pater justitiam suam, id est Filium suum, vel quia nos justificat in effusione sanguinis Filii sui in hoc tempore, id est ab adventu illius usque in finem saeculi, quia nisi nos justificare voluisset, ad mortem Filium suum pro nobis non tradidisset, qui non fecerat ullum peccatum. Proposuit etiam illum venire et pati propter remissionem praecedentium delictorum, id est originalium quae ex parentibus trahimus antequam nascamur, vel omnium peccatorum quae committimus ante baptismum.
117.0392C| In sustentatione Dei, id est ad patientiam Dei manifestandam, quia cum peccamus non statim punimur; sed ejus patientia atque sufferentia ad poenitentiam exspectamur. Quae sustentatio nisi a Deo esset, in primo homine finis hominum per judicium fuisset.
Ad ostensionem justitiae suae in hoc tempore, subaudis novissimo, id est ad hoc praefinivit propitiatorem fieri nobis Filium suum, ut suam justitiam ostenderet per illum, et misericordiam qua nos exspectat ad poenitentiam.
Ut ipse sit justus. Justus est qui quae promittit, tribuit. Ita et Deus Pater promisit nobis Filium suum, et in eo justificationem: quod utique adimplevit, 117.0392D| mittens illum in mundum per incarnationis mysterium, cujus passionis fide justificamur, abluti aqua baptismatis. Unde sequitur: Et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi, hoc est quemlibet hominem fidem Jesu Christi habentem: non tamen per opera legis justificat illum, sed per fidem Jesu Christi, quoniam absque ejus fide non valemus justificari.
Ubi ergo est gloriatio tua? Exclusa est. Judaeum alloquitur et confirmat, quia non valet quisquam per opera legis justificari. Ac si dicat: O Judaee, qui in tuis operibus gloriaris, vide justificationes sine fide 117.0393A| Dei esse non posse: Quare? Quia exclusa et procul abjecta est lex justificationis sacrificiorum in qua gloriabaris. Per quam legem exclusa est? Interrogat iterum Judaeum ut consideret per quam legem exclusa est lex in qua gloriabatur. Interrogat etiam adhuc. Factorum? id est nunquid per legem factorum exclusa est, ut alia lex pro ipsa data sit, quae similiter moribus carnalibus constat. Non, sed per legem fidei, id est non per legem factorum exclusa est, sed per legem fidei et Novum Testamentum. Simulque notandum quoniam non jubet Deus ut carnaliter circumcidamur, sed ut fide recta baptizemur, ubi gratis cuncta dimittuntur peccata. Dum enim dixit: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). Non ait: Servate 117.0393B| legem carnaliter.
Arbitramur, id est judicamus, definimus sive testificamur, justificari hominem per fidem Christi, in baptismate, sine operibus legis, id est sine carnalibus observationibus. Arbitrari est proprie judicare vel testificari. Unde arbitri dicuntur judices et testes. Duobus modis justificatur homo per fidem Christi. Verbi gratia. Si fuerit sine operibus bonis ante baptismum: in ipso baptismate justificatur, aut etiam post baptismum sine legis operibus: quae jam non sunt observanda, justus habetur, si tamen praecepta divina custodierit. Judaeis gloriantibus et dicentibus, Deus verus et unus Judaeorum tantum Deus est, quibus dedit legem, et quibus dicitur: Notus in Judaea Deus, ait Apostolus.
117.0393C| An Judaeorum Deus tantum: Nonne et gentium Deus est, id est nunquid Judaeos solos creavit, ut de illis tantummodo curam gerat? Imo et gentium, id est multo magis gentium Deus est, videlicet quia multi crediderunt Deo, et placuerunt ex gentilibus antequam Judaei in Abraham fuissent electi et in sortem Dei assumpti, sicut Abel, Noe, Sem, Job et amici ejus, aliique quam plures quos Scriptura commemorat, vel quos etiam reticet, sive in hoc multo magis Deus gentium est, quoniam multoplures credunt in eum ex gentibus quam ex Judaeis. Nam quod ipse sit Deus gentium Jeremias manifestat dicens: Quis non timebit te, o Rex gentium? (Jer. X.)
Quoniam quidem unus Deus est qui justificat circumcisionem ex fide et non ex operibus vocatos, 117.0393D| videlicet ex Judaeis qui circumcisi appellantur, propter Abraham qui primus accepit eam, de cujus stirpe illi descenderunt.
Et praeputium per fidem, id est credentes ex gentibus qui a Judaeis praeputium vocabantur. Quod dicit ex fide, idem est et per fidem, quia Apostolus saepe mutat propositiones in uno sensu. Legem ergo praeceptorum, subaudis quae dicit: Diliges Dominum Deum tuum; et: Audi, Israel, Deus unus est, destruimus per fidem, et per Novum Testamentum. Absit. Praecavet in hoc loco Apostolus aestimationem Judaeorum. Sed legem, subaudis praeceptorum, statuimus, id est confirmamus, et laudamus, et a Deo datam dicimus, vel etiam omnem legem generaliter 117.0394A| statuimus nos sanctam esse, quia a Deo data est, quae observanda fuit suis temporibus, sed jam cessavit in mysteriis, manet tamen in praeceptis; vel statuimus eam per fidem, quia quidquid illa promisit de Christo, nos confirmamus verum et completum esse: et credimus in illum quem illa promisit. Sicut est illud: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris (Deut. IX). Et iterum: Non deficiet princeps ex Juda donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX), in quem modo gentes credunt.
CAPUT IV. Quid dicemus ergo invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem: id est quid boni promeruit Abraham propter circumcisionem carnalem? Nihil. 117.0394B| Quia necdum erat circumcisus quando placuit Deo, et audire meruit: Exi de terra tua, et faciam te in gentem magnam (Gen. XII), et quod magis fuit de Christo: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII).
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quidam codices habent ex operibus legis, sed false scriptum est. Non enim lex adhuc data erat, nisi forte ita sit intelligendum ut dicatur, ex operibus legis postea datae. Et est sensus: Si Abraham ex operibus suis justificatus sine fide et sine gratia Dei se praeveniente, habet quidem gloriam et laudem apud se in praesenti et apud homines, eo quod justus fuerit ipse, apud Deum vero non est laudabilis neque erit futurum. 117.0394C| Quare? Quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). In se ergo et apud homines habuisset Abraham gloriam et laudem pro suis operibus, si justificatus fuisset sine fide suis operibus, sicut ille pharisaeus gloriabatur, qui cum publicano in templum ascenderat. Fuit opus Abrahae circumcisio. Fuit utique ob signum magnae fidei suae; sed tamen antequam circumcideretur, ante a Deo electus est, ideoque non ex operibus justificatus est, sed per fidem. Unde Scriptura non commemorat opera ejus, sed fidem. Sequitur:
Quid Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, obediens praeceptis illius, quia exivit de terra sua, et de promissione Isaac et Christi credidit quod ei dixit Deus: In semine tuo benedicentur omnes 117.0394D| gentes. Et quia credidit Deo reputatum est ei ad justitiam, id est ad remissionem peccatorum, quia per ipsam fidem qua credidit, justus effectus est, et postmodum circumcisionem accepit in signum suae justitiae qua justificatus fuerat per fidem.
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ex humana consuetudine sumit exemplum, quando operantibus secundum meritum damus mercedem, et nullam nobis agunt gratiam: non operantibus vero si damus aliquod beneficium, non merces, sed gratia: ideoque gratiamur ab illis. Et est sensus: Si Abraham propter opera sua posset justificari sine gratia Dei se praeveniente, et sine fide, quae etiam gratis illdata 117.0395A| est, non esset ei praemium justificationis gratis illi datum, sed debitum esset: vel si alii Judaei suis operibus fuissent justificati, non essent unde referrentur Deo gratiae, atque ideo superflua, id est sine causa esset Christi passio. Ei autem subaudis gentili, qui non operatur opera legis, credenti autem in eum, id est in Deum: qui justificat impium, non per opera, sed per fidem, et sine praecedentibus meritis, ex impio et peccatore facit pium et justum, reputatur fides ejus ad justitiam, id est ad remissionem, secundum propositum gratiae Dei, hoc est decretum justitiae et misericordiae Dei, non secundum meritum quid decrevit gratis peccata dimittere. Hoc intelligendum est de gentilibus qui ante fidem nulla habuere opera legis, et tamen sicut Judaei conversi 117.0395B| justificantur per fidem Christi sine operibus legis, ita et isti. Et bene dicit, secundum propositum sive decretum gratiae Dei, quia ante mundi constitutionem, cum homo adhuc non esset, decrevit Deus Pater cum Filio suo salvare genus humanum, nullis praecedentibus meritis, unde idem Apostolus alias dicit: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I), volens ergo Apostolus ostendere justitiam, id est justificationem qua justificantur homines, sine operibus legis et meritis suis: testimonium psalmi proponit, in quo praedicabatur quod in adventu Christi, et gentiles fide essent salvandi. Ait enim: Sicut et David dicit beatitudinem hominis, subaudis describens cui homini Deus accepto fert justitiam sive justificationem sine operibus legis. Quod 117.0395C| autem dicit accepto fert, adverbialiter dicit; accepto fert, id est libenter tribuit: vel jungendum ita cum subauditione, cui accepto a se, id est electo et dilecto tribuit illi ad justitiam. Dicimus et tertio modo. Inusitatus enim modus est locutionis, cui Deus accepto fert justitiam, id est cui Deus acceptam dat justitiam, vel acceptabilem habet sine operibus legis.
Beati quorum remissae sunt iniquitates, id est omnia peccata in baptismate, et quorum tecta sunt peccata per poenitentiam post baptismum. Res tecta et cooperta non videtur, et nos tunc tegimus peccata, quando malis bona opera justitiae superponimus, poenitentiam videlicet praeteritis agendo dignam, et alia non perpetrando. Hoc autem distat inter iniquitatem et peccatum, ut quidam dicunt auctores, quod 117.0395D| iniquitas sit ante legem, peccatum post legem, vel iniquitas sit cogitationum, peccatum sit opertum. Quidam etiam dicunt iniquitatem esse quod contra legem committitur, peccatum quod contra naturam et conscientiam: sed indifferenter unum pro altero saepe ponitur.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Misericors Deus neque in baptismate deleta imputabit, neque poenitentia, recta si permanserit in fide, vel potest hoc intelligi de martyribus qui in suo sanguine baptizati, in ipso martyrio cuncta eis dimittuntur peccata: vel certe de his potest accipi qui post baptismum multa commiserunt peccata, sed veniente occasione dum pro Christi nomine martyrium sustinuerunt, 117.0396A| in ipso martyrio dimissa sunt illis, quoniam poenitentiam corporalem susceperunt.
Beatitudo ergo haec, de qua Psalmista dicit, in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? id est pertinet solummodo ad Judaeos quae circumcisio appellatur, an etiam ad gentiles qui praeputium dicitur. Illa beatitudo qua peccata sine operibus legis dimittuntur gratis in baptismate, et per poenitentiam atque martyrium, tam ad Judaeos ad fidem venientes, quam ad gentiles pertinet: qua gratia Abraham, licet non esset baptizatus, per fidem tamen cum esset in praeputio justificatus est. Unde subdit Apostolus: Dicimus autem quia reputata est fides Abrahae ad justitiam, non circumcisio, id est hoc affirmamus nos apostoli, quia non propter circumcisionem carnalem, 117.0396B| sed propter fidem quam habuit, qua credidit Deo, meruit justificari.
Quomodo ergo Abrahae reputata est? fides ad justitiam, in circumcisione an in praeputio? hoc est reputata est ei fides ad justitiam, postquam est circumcisus: an cum esset in gentilitate incircumcisus. Ipse sibi Apostolus respondet: Non in circumcisione, sed in praeputio, id est non postquam circumcisionem accepit reputata est ei fides ad justitiam, sed cum adhuc esset in praeputio, id est in gentilitate, quia necdum erat circumcisus, ideoque antea est justificatus per fidem, quam esset circumcisus.
Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio. Ne dicerent Judaei superflue circumcisum esse Abraham, si per illam non est justificatus, 117.0396C| ostendit illam circumcisionem signum esse justitiae, non augmentum, ut significaret justitiam Christi, quae est ex fide. Signum est quando in hoc quod videtur aliud intelligitur, sicut Dominus manifestat, dicens: Generatio haec signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII). Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae. Ecce quod signabat Jonas voratus, ita quoque circumcisio Abrahae fidem illius significabat quam habebat in corde, et qua meruit justificari. Haec circumcisio est exspoliatio infidelitatis et vitiorum abolitio. Distat vero inter signum et signaculum quod signum aliud est, et aliud significat: signaculum autem quod alicui rei adhuc imprimitur ut 117.0396D| lateat, quousque ab illo reseretur a quo imprimitur, ita et illa circumcisio significabat justitiam fidei quae erat in Abraham: et latebat ibi signaculo vera circumcisio, qua Christus, qui ex ejus genere erat nasciturus per baptismi gratiam, suos fideles erat a cunctis sordibus peccatorum circumcisurus, in die quoque judicii ab omni mortalitatis fragilitate et corruptionis faece est emundaturus. In hoc etiam quia octava die fiebat, significabat Dominicam resurrectionem, quae octava die celebrata est. Nam et ipse Christus significabatur in cultello petrino quo circumcisio patrabatur. Fuit praeterea signum Judaeis circumcisio data, quo cognosceretur eorum genus ut permistione non confunderetur, dum inter gentes 117.0397A| multas habitarent, vel cum inter gentes multas captivi ducerentur, et ignoraretur quod de genere Abrahae descenderet Christus, ac tandiu mansit in typo et figura, quousque veraciter compleretur adveniente Christo, remoto signaculo sub quo latebat, id est eadem circumcisione carnali penitus ablata. Erat etiam in signum eisdem Judaeis, ut quando in praeliis cum aliis sternebantur, et nudi relinquebantur, ex circumcisionis signo notari, sepulturae mandarentur. Signum ergo accepit circumcisionis ob hujusmodi causas (ut diximus); quae circumcisio signaculum fuit justitiae fidei quae in praeputio est, quia ante est justificatus per fidem quam circumcideretur. Justitia etiam fidei dicitur quia primum fidem habuit, et per eam justitiam promeruit quia justificatus 117.0397B| et mundatus est ab omnibus peccatis. Nam in gentilitate sive in praeputio positus, fide est justificatus. Et reddit causam quare hoc scilicet, ut sit pater omnium credentium per praeputium. Per fidem quam habuit in praeputio, pater est omnium credentium tam Judaeorum quam gentium. Nam carne pater est Judaeorum non credentium, fide autem omnium credentium Judaeorum et gentium, quoniam fidem qua credidit Abraham Deum omnipotentem esse et Trinitatem habere in personis, et unitatem in substantia, ipsam quasi ex haereditate paterna retinent credentes. Et quare sunt omnes credentes filii Abrahae per fidem? ut reputetur eadem fides et illis ad justitiam, sive ad justificationem, sicut reputata est Abrahae dum esset adhuc in gentilitate. 117.0397C| Sicut enim Abraham antequam circumcideretur fidem habuit qua pater est credentium, et postea genuit Isaac, ex quo pater est Judaeorum, sic potius pater est spiritualium quam carnalium, et ita factum est ut sit pater gentium per fidem.
Et sit pater circumcisionis, id est Judaeorum credentium et non credentium per carnem, non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Ac si diceret aliis verbis: Non illis tantum Judaeis Abraham est pater, vel reputatur fides Abrahae ad justificationem, qui descenderunt de progenie illius postquam circumcisionem accepit, sed et his gentilibus qui imitantur exempla fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Nam illis est Abraham 117.0397D| pater, et illis reputatur fides ejus ad justificationem qui imitantur exempla fidei illius quae data est ei, cum adhuc esset in gentilitate quae praeputium appellatur.
Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, id est Christo data est, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei quam habuit antequam circumcideretur, et antequam illam promissionem acciperet. Ideo autem per legem non est facta vel data promissio Abrahae, qua dictum est illi: Patrem multarum gentium posui te, et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII), quia non erat adhuc lex quae post quadringentos et triginta annos data est. Abraham ergo in Christo haeres est mundi, quia omnes credentes per fidem filii sunt Abrahae, et ipse in Christo 117.0398A| omnia possidet, cui dictum est a Patre. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II).
Si enim qui ex lege sunt, hi sunt haeredes, exinanita est fides, abolita, id est deleta, est promissio, id est, qui Judaei qui ex circumcisione, et qui legem habent, haeredes sunt tantummodo promissionis Abrahae de Christo, et non etiam gentiles, evacuata sive annihilata est fides qua ipse credebat Deo, et abolita, deleta est promissio de Christo. Et est sensus: Si solummodo vos Judaei circumcisi haeredes promissionis Dei estis, ut vos vultis, non implevit Deus promissionem suam quam dedit Abrahae, ut pater esset multarum gentium. Et si ita est, jam videbitur Deo frustra credidisse. Non est ergo data promissio Abrahae per legem, sed per fidem. Quare?
117.0398B| Lex enim iram operatur, id est vindictam Dei. Lex non dedit illam promissionem Abrahae, sed vindictam operatur, dum dicit: Dentem pro dente. Et qui occiderit, occidatur. Ubi non est lex, nec praevariceris, subaudis tanta, vel non ita imputatur. Hoc dupliciter intelligi potest: ubi non est lex naturalis, non est tanta praevaricatio ejusdem legis. Verbi gratia: Quandiu infantibus non viget intelligentia aut intellectus naturalis legis discernendi inter bonum et malum, licet percutiant patrem, verberent matrem, maledicant parentibus, non est tanta praevaricatio, nec ita imputatur eis sicut postmodum, ubi venerint ad legitimos annos, et ubi coeperit vigere in illis naturalis intellectus. Aliter: Ubi non est lex Moysi, licet peccet aliquis, non est tanta praevaricatio, 117.0398C| nec ita imputatur ei qui non habet ipsam legem si peccaverit, quia non existit praevaricator ejus, sicut ille cui data est ad observandum: ideoque ubi praecepta legis, ubi praevaricationis occasio et ubi praevaricatio, ubi major ira Dei et vindicta in praevaricatorem. Potest et tertio intelligi: ubi non est lex Evangelii, sicut in paganis, non est praevaricatio tanta, tamen non ideo immunes a vindicta Dei erant: quia per creaturam poterant cognoscere Creatorem.
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini Abrahae. Sensus igitur iste est: Quia non est tanta praevaricatio in gentibus ubi non est lex Moysi, quanta in Judaeis, ideo ex fide et per fidem justificantur omnes Judaei, sive gentiles credentes, 117.0398D| et per fidem sunt haeredes, non per legem ut secundum gratiam quam gratis promisit: non secundum meritum, neque secundum legem firma sit promissio, quam promisit Deus omni semini Abrahae, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Quae est ista promissio? Benedicentur, inquit, in te omnes gentes (Gen. XXII), patremque multarum gentium posui te (Gen. XVII). Unde sequitur: Non enim ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum. Sensus iste est: promissio quae facta est ad Abraham de Christo, quia in semine ejus benedicentur omnes gentes, non ei Judaeo firmata est solummodo ista promissio, qui ex lege circumcisionis descendit, sed etiam gentili 117.0399A| firmata est, qui ex fide filius est Abrahae qui est pater omnium credentium.
Sicut scriptum est, in lege Moysi: Quia patrem multarum gentium posui te, ante Deum cui credidisti (Gen. XVII). Hic percutitur Judaeorum superbia, qui se gloriantur de progenie Abrahae descendisse. Non enim ait patrem unius gentis Israeliticae constitui te, sed patrem omnium gentium per fidem constitui te. Per carnem enim pater Judaeorum est, per fidem autem omnium gentium. Et recte addidit Apostolus ex sua interpretatione: Ante Deum cui credidisti, id est coram Deo cui credidisti in corde. Multi enim sunt qui videntur credere in Deum, sed non credunt ante Deum. Illi autem non credunt ante Deum, qui confitentur se credere Deum verbis, sed aliud corde retinent. Illi vero ante Deum credunt, qui tota anima, 117.0399B| toto corde, tota virtute illum diligunt, ut Abraham, et qui potius in interiori homine in conspectu Dei fidem servant: quam in ostentatione hominum: sicut est carnis circumcisio: qui vivificat mortuos per fidem et gratiam suam, id est gentiles et omnes qui mortui sunt per infidelitatem in peccatis. Sic enim vivit justus per fidem, ita moritur peccator per incredulitatem, vel certe dixit vivificat sub praesenti tempore, pro futuro vivificabit. Ipse enim suscitabit sive vivificabit mortuos in die judicii, sicut in Evangelio dicit: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae (Joan. V). Et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae 117.0399C| sunt. Deus omnipotens solus habet essentialiter esse, et qui adhaerent ei per fidem et dilectionem, illi utique habent esse ab illo, et illi sunt sicut ipse dixit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III). E contra illi qui non adhaerent, comparatione ejus quasi non sunt. Unde Isaias propheta dixit: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei (Isa. XL). Igitur secundum hunc sensum dicit Apostolus modo. Ergo sicut vocavit Abraham qui erat, quia Deo adhaerebat per fidem, dicens: Exi de terra tua et de cognatione tua (Gen. XII), sic vocat ea quae non sunt, id est sic vocat gentiles infideles ad fidem ut habeant esse illi adhaerendo: qui antea non erant, illi non adhaerendo.
Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium per fidem. Contra spem desperatae 117.0399D| sobolis, credidit in spem sperandae sobolis, vel certe contra spem naturae in spem gratiae et potentiae Dei credidit. Contra spem enim naturae erat, ut vetula pareret, quae adolescens et juvencula sterilis permanserat.
Nam natura est, ut juvenis junctus juvenculae generet, similiter senex junctus juvenculae, naturale est ut generet, sicut Abraham senex et Agar juvencula, ex quibus natus est Ismael. Contra spem vero naturae est, ut senex cum vetula mistus generet. Sed Abraham non attendit ad consuetudinem naturalem, quod non posset ex se et Sara jam vetulis filius procreari, sed in spem potentiae Dei credidit, quia omnipotentem noverat eum qui promisit. Considerandum 117.0400A| est autem quatuor existere causas (ut beatus dicit Ambrosius) quae reddunt feminas steriles, videlicet aut quod semen virile non pervenit usque ad locum conceptionis, aut quia mulier non valet illud retinere, aut quia non habet vigorem coquendi illud, aut quia ambo senes simul conveniunt et senectute gravantur, secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli et arena maris. Semen Abrahae in hoc loco intelligitur tam multitudo Judaeorum, quorum pater per carnem est et per fidem, quam etiam omnium gentium multitudo, quorum pater solummodo est per fidem. Et dictum est hoc hyperbolicos, per tropum scilicet fidem excedentem. Licet enim prae multitudine non possit numerari ab hominibus semen Abrahae, Deo tamen numerabile est. Notandumque per stellas et arenam secundum 117.0400B| quemdam doctorem intelligendum esse generaliter omne semen Abrahae credentes videlicet ex gentibus et ex Judaeis, omnemque Israelem, et secundum alium per stellas, electos solummodo intelligendos ex utroque populo; per arenam vero omnes Judaeos infideles et incredulos, pondere peccatorum gravatos. Et non inconvenienter per stellas quae coelo adhaerent: suaque claritate mundum illuminant, designantur electi, qui semper coelestia appetunt, dicentes cum Apostolo: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III), mundumque verbis et exemplis irrideant: per arenam vero quae ponderosa est et sterilis, reprobi, qui pondere peccatorum gravati, steriles existunt a bono opere.
117.0400C| Et non infirmatus est in fide. Ille infirmatur fide, qui dubitat, nec credit promissionibus Dei. Sed Abraham audiens a Deo, patrem multarum gentium posui te, et, Secundum hoc tempus veniam eritque Sarae filius (Rom. IX). Licet contra naturae usum videretur esse quod promittebatur, non tamen est infirmatus fide, quia non dubitavit in promissione. Nihil enim fides considerat naturae, quia in his quae promittit Deus, facile servit natura suo auctori. Nec consideravit corpus suum emortuum ad procreandos filios, cum jam fere centum esset annorum, quia centenarius erat, et emortuam vulvam Sarae non consideravit. Emortuos dicit Abraham et Saram in propagandis filiis propter annorum multitudinem jam desperatos. Abraham namque centenarius erat, et Sara nonagenaria, quando promisit Deus, inquiens 117.0400D| per Evangelium. Secundum hoc tempus veniam et erit Sarae filius. Emortua enim erat vulva Sarae: quia jam praecesserat tempus pariendi, et jam desierant fieri Sarae muliebria, id est jam desierat menstruum pati, ubi maxime consistit vigor conceptionis, quod ubi cessaverit in feminis, transit tempus generandi filios. Sed Abraham non attendit ad naturae usum, sed ad Dei potentiam, credulus ejus promissionibus unde sequitur.
In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo. In repromissione Dei (de qua supra diximus) sive de Isaac, seu de Christo, non haesitavit diffidentia, sive non dubitavit incredulitate, sed confortatus est fide 117.0401A| de promissionibus, dans gloriam Deo promissionibus illius gratias referendo quasi de acceptis beneficiis, intelligens solius Dei esse munus et gratiam, ubi humanae fecunditatis naturae usus cessaverat.
Plenissime sive certissime sciens quia quaecunque promisit Deus, potens est facere: ideo subaudis quia credidit Dei de promissionibus, reputatum est illi ad justitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Christum a mortuis. Non est (inquit) tantum propter hoc scripta fides Abrahae ut ipse legeret, qui olim fuerat defunctus, quando Moyses ista scribebat, sed propter nos et profectum nostrum, ut imitaremur fidem illius, quibus reputatur 117.0401B| fides ejus ad justitiam credentibus in eum, id est in Deum Patrem, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, id est a sepulcro, qui proprius locus est mortuorum, vel certe ab inferno. Si ita perfecte crediderimus Christum a mortuis resurrexisse, quomodo ille credidit corpus Sarae emortuum posse ad concipiendum vivificari, et crediderimus Deum Patrem, qui Christum suscitavit a mortuis, reputabitur nobis fides nostra ad justificationem, quia repromissionem accipiemus omnium peccatorum, Deus Pater suscitavit Filium suum a mortuis et ipse etiam Filius suscitavit semetipsum, et ut etiam altius dicamus, tota Trinitas suscitavit illum hominem assumptum a verbo Dei.
Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Multis modis 117.0401C| traditus legitur Dominus Jesus Christus. Nam tradidit illum Deus Pater, sicut dicit Apostolus. Qui proprio, inquiens, Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Tradidit ipse Filius seipsum, sicut egregius praedicator dicit in praesenti loco, et alias ubi loquitur: Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me (Gal. II). Tradiderunt illum daemones, qui persuaserunt Judae ut traderet illum, unde dicit Evangelista, quia intravit Satanas in cor Judae ut traderet illum (Joan. XIII), et Apostolus manifestat, dicens de daemonibus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Tradidit illum Judas propter triginta argenteos. Tradiderunt eum Judaei Pilato. Pilatus quoque illum tradidit militibus, qui crucifixerunt 117.0401D| eum. Sed inter haec omnia digna consideratione perpendendum est, quia quod Deus Pater et Filius fecerunt causa dilectionis et misericordiae, hoc Judas causa cupiditatis, daemones vero et Judaei atque Pilatus causa invidiae. Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, ut credentes eum passum propter salutem nostram, et resurrexisse in veritate a mortuis, per hanc fidem mereamur justificari. In traditione Christi ineffabilis misericordia exstitit, in resurrectione quoque incomprehensibilis potentia deitatis demonstrata est, etc.
Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum 117.0402A| per Dominum nostrum Jesum Christum. Cum Judaei et gentes inter se disceptarent, et illi de antiquae legis operibus, hi vero de nova Christi vocatione praesumptive gloriarentur, pertractata et elucidata causa, quia nemo eorum ex merito suo esset justificatus, sed omnes per gratiam quam fidem infundit et veritatem ostendit, et quia nec genus, nec circumcisio faciat filios Abrahae, sed fides recta qua claruit Abraham, a Deo illuminatus et praeventus statim subjunxit Apostolus: Justificati igitur ex fide, et non ex operibus legis, neque per aliquod meritum nostrum quod praecesserat fidem, pacem habeamus ad Deum Patrem, per mediatorem Dominum nostrum Jesum Christum, cujus passione reconciliati sumus Deo Patri, sicut angeli in ejus nativitate cantaverunt: 117.0402B| Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Tunc enim pacem habemus apud Deum, si inter nos pacem et concordiam fraternam tenemus. Ac si diceret: Jam quia reconciliati sumus per sanguinem Filii Dei, et pacem habemus apud Deum Patrem, simus et nos inter nos pacem habentes, non praesumentes in aliquo de nobis, cum omnia ex fide Dei habeamus:
Per quem habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus. Per Christum (inquit) nos pacificavit Deo Patri, per illum utique accessum et introitum habemus, per fidem illius in gratia ista in qua stamus, credendo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Gratiam appellat in hoc loco fidem per quam plenitudinem justificationis percepimus gratis 117.0402C| a Deo tempore baptismatis, et insuper quidquid donorum habemus spiritualium, nomine gratiae isto in loco comprehendit. In qua vel ad quam gratiam, introitum vel accessum habemus per ipsum qui ante eramus longe, quia ipse est ostium sicut dixit: Ego sum ostium (Joan. X), et nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). In qua gratia, id est fide justificationis et indulgentia peccatorum stare debemus, in bonis scilicet operibus viriliter laborando, qui antea jacebamus in luto et fetore vitiorum, gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. In praesenti saeculo filii Dei sumus in spe, in altera autem vita erimus in re, si in bonis operibus articulus mortis nos invenerit, unde dicit Joannes: Charissimi, filii Dei sumus in spe, et nondum apparuit quid erimus in re (I Joan. III).
117.0402D| Non solum autem, subaudis gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, sed et gloriamur in tribulationibus, id est angustiis et adversitatibus persecutionum pro Christo: scientes quod tribulatio et afflictio patientiam operatur in electis qui patienter adversa hujus saeculi perferunt. Patientia a patiendo, id est a feriendo dicitur, et est patientia quando corpus et animus timore et afflictione tormentorum feritur, sed vindicta non petitur. Per hanc sancti martyres vicerunt persecutionem et saevitiam tyrannorum, non reddentes vicem, sed patientiam sive tolerantiam servantes.
Patientia autem probationem, meritorum et fidei, sicut probati sunt sancti martyres, et sicut probatu 117.0403A| est Job, non deficiens in tribulatione. Est etiam probatio, honestas morum et laudabilitas actionum, unde probus dicitur laude dignus: probatio vero operatur spem, vitae aeternae. Spes est exspectatio futurorum bonorum. Qui ergo inter tribulationes et adversa per patientiam probabiles existunt in fide, illi securi de praemiis, futuram beatitudinem exspectant.
Spes autem non confundit. Spes sive exspectatio futurorum bonorum omnem confusionem et verecundiam hujus saeculi expellit. Spes ergo non confundit, id est qui probatus est in fide bonisque operibus, et spem habet aeternorum praemiorum, non erubescit quidquid adversi in hoc saeculo sustinuerit, securus de praemio. Et quare hoc? quia charitas 117.0403B| Dei qua nos diligit Deus, vel qua diligimus Deum, diffusa est in cordibus nostris tempore baptismatis, et tempore manus impositionis per Spiritum sanctum qui datus est nobis non per meritum nostrum. Verbum effusionis sive diffusionis largitatem munerum significat, sicut in Joel habetur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II). Sive ergo charitas qua diligimus Deum in nobis sit, pro cujus amore patienter omnia adversa sustinemus: sive qua diligimus proximum, vel quidquid boni in nobis habetur, non per meritum nostrum, sed per gratiam Dei, Spiritu sancto cooperante, nobis tribuitur: ideoque perceptis quibus voluntati illius obtemperare debemus, habentes inter nos pacem quam ipse commendavit discipulis, dicens: Pacem relinquo 117.0403C| vobis (Joan. XIV). Ipsa etiam spes per Spiritum sanctum nobis datur, qui facit nos credere quod promittit. Nec enim confundit nos spes quoniam amplius dabit quam speramus nos, gaudia videlicet patriae coelestis.
Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, id est peccatores secundum tempus pro impiis, id est irreligiosis mortuus est nisi ut abundantiam et plenitudinem suae charitatis nobis commendaret, sicut sequentia nobis manifestant. Infirmus est omnis peccator et omnis infidelis, fortis vero justus et fidelis atque cognoscens Deum. Pietas est cultus et religio Dei, a qua dicitur pius, id est religiosus. E contra 117.0403D| impietas, est irreligiositas a qua venit impius, id est irreligiosus. Tanta fuit charitas Christi, ut non solum pro illis qui comparatione reproborum religiosi erant, sed etiam pro impiis moreretur quos postea per fidem suam justos fecit. Istam charitatem nobis commendavit, ut illam imitaremur, sicut discipulis dixit, quando lavit pedes eorum. Exemplum (inquiens) dedi vobis, ut qualia vobis facio, talia faciatis (Joan. XIII), id est sicut ego vobis lavi pedes, ita et vos alterutrum: et sicut ego pro vobis animam meam non dubito ponere, ita et vos non dubitetis, neque pro me, neque pro fratribus, si necessitas fuerit causa amoris mei animas ponere. Quod vero dicit Apostolus Christum secundum tempus esse 117.0404A| mortuum, tripliciter accipi potest: beatus si quidem Ambrosius hoc modo dicit: Mortuus est secundum tempus, quia parvo et brevi tempore potuit teneri a morte: tertia enim die resurrexit. Aliter; Secundum tempus mortuus est, id est tunc quando totus mundus sub peccato tenebatur. De quo tempore dicit Apostolus alibi: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV). Et Deus Pater ad Filium per prophetam: Tempore inquit, accepto exaudivi te (Isa. XLIX). Potest etiam tertio modo intelligi, quia mortuus est secundum tempus, id est corporaliter, in corpore, non in anima: quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Tempus enim dicitur esse, ubi aliqua varietas est, verbi gratia: 117.0404B| Ubi sol oritur sol et occidit, ubi luna augmentum vel decrementum capit, tempus dicitur esse: ubi etiam ver transit in aestatem, aestas quoque in autumnum mutatur, autumnus nihilominus in hiemem. Mortuus est Christus secundum tempus, id est secundum carnem, quae mutabilis est et variationi subjacet, mortuus est temporaliter: nam ubi aeternitas est, tempus esse non potest.
Vix enim pro justo quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori? Subaudis aut nullus, aut rarus. Quis enim, pro nullo, aut pro raro saepissime ponitur: pro nullo accipitur, ut in psalmis, Deus, Quis similis erit tibi? (Psal. LXXXII.) Id est nullus. Pro raro, ut hic, et alibi ubi dicitur: Quis sapiens et intelliget ista? (Psal. CVI.) Raro invenitur. Et est sensus: 117.0404C| Vix potest aliquis inveniri, qui non solum pro impiis, sed nec ore pro justis et bonis audeat mori. Et cum raro inveniatur qui pro justo et bono audeat mori, Christus pro impiis mortuus est. Inter justum et bonum hoc distat, quia justus sit studio et exercitatione virtutum: sic sancti martyres; bonus vero in innocentia, sicut sunt parvuli qui inundantur in baptismate. Potest etiam et pro uno accipi justus et bonus.
Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, id est antequam essemus justificati per fidem, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Ad quid commendat Deus suam charitatem in nobis? Ut illam imitemur eo modo quo superius diximus. Multo magis igitur 117.0404D| justificati nunc per sanguinem ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si cum peccatores essemus, Christus pro nobis dignatus est mori, multo magis jam remissionem peccatorum habentes in sanguine passionis ejus, et justificati per fidem salvi erimus per Christum ab ira, id est vindicta diei judicii quae ventura est reprobis. Licet autem legamus plerisque in locis omnipotentem Deum iram habere, non debemus putare quod in illum cadat ulla perturbatio, quia ipse semper idem manet juxta quod Psalmista dicit: Tu semper idem ipse es (Psal. CI), sed ira illius appellatur vindicta et ultio ipsius, quam ille sine aliqua mutabilitate exercet, secundum quod ei sapientissimus orator dicit: Tu autem. Domine Sabaoth, cum 117.0405A| tranquillitate judices (Sap. XII). In hoc loco proponit sibi beatus Augustinus quaestionem, dicens: Si inquit, in sanguine passionis Filii Dei accepimus remissionem peccatorum, non necesse est ut baptizemur: et si in baptismate accepimus remissionem, et mundamur ab omnibus sordibus vitiorum, quid necesse fuit Christum pati? Quam quaestionem ita dissolvit: Ista duo, passio videlicet Christi et baptismus, ita sunt conjuncta, ut neque baptismus possit lavare a peccatis, et perfectum hominem reddere sine fide passionis Christi, quia sine fide impossibile est placere Deo: neque fides passionis Christi possit remissionem peccatorum dare sine gratia baptismatis, nisi in sanguine martyrii sui fuerit baptizatus, quia Dominus dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua 117.0405B| et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Si, inquit, cum inimici essemus, id est peccatores, reconciliati sumus Deo Patri per mortem Filii ejus, multo magis quam meruimus reconciliati et in amicitiam conversi, salvi erimus in vita ipsius, id est in vita ipsius Christi, qui est vita, et in quo vitam aeternam habituri sumus. Illi reconciliantur qui inimici sunt ad invicem. Quomodo ergo exstitit nobis omnipotens Deus iratus et inimicus, cum de illo dicatur, quod nihil odit eorum quae fecit. Sciendum quod non naturam nostram, quam ipse fecit sanctam et bonam, odio habebat, sed vitia et peccata quae ipsi nobis 117.0405C| attraximus. Quapropter quadam justitia Dei traditi sumus diabolo, quandiu sub peccato fuimus. Sicut legitur, postquam meruit homo audire: Terra es, et in terram ibis, hoc est totus terrenus effectus es et idcirco morieris. Dictum est et diabolo in serpente: Terram comedes, id est peccatores devorabis. Ablatis autem vitiis et peccatis, per passionem Filii ejus reconciliati sumus in id quod ante fuimus. Unde dicit Apostolus: Si, inquiens, cum inimici Dei essemus actibus, non natura, per mortem Christi salvati sumus, quanto magis in ejus glorificabimur vita, si eam imitati fuerimus.
Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc accepimus reconciliationem. Non solum, inquit, salvi 117.0405D| erimus, et dabitur nobis vita aeterna, sed et gloriamur in Deo Patre sive in cognitione Dei, quam habemus per Dominum nostrum Jesum Christum, cujus passione nunc reconciliationem accepimus. Nunc, inquit, reconciliati sumus Deo Patri, id est in tempore adventus Christi, sicut enim verbo Patri sumus creati, juxta quod Joannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I), ita quoque et ab illo sumus redempti et Deo Patri reconciliati.
Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Defectus dictionis isto in loco est hujusmodi: 117.0406A| Sicut per Adam peccatum et mors intravit, ita per Christum justificatio et vita aeterna venit. Propterea, inquit Apostolus, reconciliati sumus Deo, quia sicut per unum hominem Adam in hunc mundum, id est in universitatem generis humani (praeter Christum qui de supernis est) peccatum intravit, et per peccatum mors venit, ita et in omnes homines mors corporis et animae pertransiit, sicut in illum primum, in quo omnes peccaverunt ita per Dominum nostrum Jesum Christum justificatio intravit, et per justificationem vita futura. Sensus talis est: Sicut per Adam peccatum intravit in genus humanum et mors, et per omnes transiit, sic per Christum venit justificatio et vita. In ipso quoque omnes peccaverunt, qui in lumbis ejus erant, sicut Levi in lumbis 117.0406B| erat patris, quando decimatus est (Hebr. VII). Et congrue dicit primum intrasse peccatum ac deinde per peccatum subintrasse mortem, quia statim ut peccavit, mortalis factus est, sicut ei Deus ante praedixerat: In quacunque die, inquiens, comederis ex eo, morte morieris. Peccavit concupiscendo atque comedendo, et mortalis factus est in peccando.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Non dicit usque ad tempus, quo data est lex, sed usque ad terminum finiendae legis. Sic enim solliciti sumus dicere. Regnaverunt Huni usque ad Attalem [ F. Attilam] regem, id est usque ad mortem Attale regis. Usque ad tempus, id est usque ad finem legis et initium gratiae, peccatum originale et actuale fuit in mundo. Per gratiam autem Jesu Christi non solum originalia, 117.0406C| sed etiam actualia deserta sunt. Peccatum autem non imputabatur cum lex non esset. Hoc tripliciter intelligi potest. Quandiu lex naturalis non est in homine sicut in parvulis, quidquid agat parvulus, non imputatur esse peccatum, quia nescit quid sit bonum aut malum. Aliter: Antequam lex daretur, non agnoscebatur peccatum tam grave malum esse, sicut per legem ostensum est. Vel aliter: Cum lex deesset, non imputabatur, id est ignorabatur qua poena dignum esset peccatum, quousque ipsa lex dixit: Qui hoc vel illud fecerit, morte moriatur. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Id est mors idem est quod peccatum, ideo dicit regnasse mortem, quia universum tenuit orbem tam 117.0406D| mors peccati, quam mors corporis. Quod dicit usque ad Moysen ita est intelligendum ut jam diximus, id est usque ad finem legis et initium gratiae. Per Moysen enim intelligitur lex, sicut dicitur in Evangelio ad divitem: Habent Moysen, id est legem. Et alibi: Incipiens a Moyse (Luc. XXVII), hoc est a lege. Regnavit, inquit, mors animae in toto mundo, ex quo primus non peccavit usque ad finem legis Moysi et exordium Evangelii, non solum in alios, sed etiam in illos qui non sponte neque scienter peccaverunt, sicut parvuli erant, qui originalibus peccatis tenebantur obnoxii. Illi in similitudinem praevaricationis Adae peccant, qui scienter et voluntarie peccant, sicut ille cui dixit Deus: Ex omni ligno 117.0407A| paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas, etc. (Gen. II). Ille vero in similitudinem Adae non peccat, qui neque legem naturalem habet, neque cum studio peccat. Qui est forma futuri. Hoc tripliciter potest intelligi: Adam qui peccatum attulit mundo, exemplar sive forma est futuri Adae, id est Christi, quia sicut ex virgine terra ille factus est, ita Christus ex virgine Maria natus est. Vel a contraria parte, aliter accipitur caput peccati, aliter caput justitiae: quia sicut Adam peccatum attulit et mortem, ita Christus justificationem et vitam. Aliter: Si sic dixerimus, qui est forma futuris, ut quidam codices habent, erit sensus: Exemplar est futuris posteris suis in peccato, quia sicut ille peccator et mortalis exstitit, ita omnes posteri ejus peccatores et mortales 117.0407B| nati sunt et nascuntur quotidie, transducto originali peccato in posteros, ut beatus Augustinus dicit, per concupiscentiam coitus, sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi liberantur a peccatis et morte aeterna: sicut enim nullus homo extra Adam, id est extra progeniem illius, ita nullus extra peccatum illius praeter Christum.
Sed non sicut delictum, Adae, ita et donum justificationis, hoc est majus fuit donum Christi, quo nobis remissio peccatorum venit, quam peccatum Adae, per quod venit mors. Et plus praevaluit justitia Christi in justificando, quam peccatum Adae in occidendo: quoniam in his qui per Christum redimuntur, temporaliter valet forma mortis ex Adam: forma autem vitae valebit in aeternum per Christum. Si enim unius 117.0407C| hominis, Adae, delicto multi, id est electi, mortui sunt temporaliter, multo magis gratia Dei, qua nobis dimittuntur peccata, et donum Spiritus sancti in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Multi et plures ad electos referuntur, nec est comparatio, quod dicit plures, quia plures sunt reprobi qui damnabuntur, quam sint justi qui salvabuntur, sed absolute positum est. Jungatur et hoc modo: Si propter unius hominis delictum Adae, non solum reprobi et nimium peccatores, sed etiam electi mortui sunt temporaliter corpore, non anima, multo magis abundavit et crevit gratia Dei, et donum per gratiam Jesu Christi in plures, id est in electos, in hoc enim plus, sive multo magis abundavit gratia, id est remissio peccatorum in electos, quam peccatum: quia non 117.0407D| solum illud peccatum originale, propter quod in mortem animae et corporis ruimus, sed etiam omnia actualia abstulit in electis, et insuper donavit vitam sine fine mansuram.
Et non sicut per unum peccatum, subaudis originale, venit mors, ita et donum, subaudis gratiae venit, quod est dicere: Aliter atque ad aliud venit peccatum Adae, et aliter atque ad aliud venit donum Christi. Peccatum enim Adae venit per inobedientiam ut mortem afferret: donum autem gratiae Christi venit per obedientiam: qua obediens fuit Deo Patri ut non solum originale, sed etiam omnia actualia auferret. Quid delictum fuerit per unum peccantem, ita erit intelligendum. Et non sicut per 117.0408A| unum peccantem, id est per Adam, venit mors: ita et donum gratiae venit per Christum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Judicium, sive damnatio, ex uno homine, Adam, vel uno peccato originali venit in condemnationem omnium hominum: gratia autem Christi qua nobis gratis dimittuntur peccata, in justificationem fidelium venit ex multis delictis quae post originale peccatum addita sunt. Et est sensus: Damnatio venit ex uno homine, vel uno peccato originali, in condemnationem generis humani, gratia autem Christi venit in justificationem electorum ex multis delictis, id est ad hoc venit, ut non solum ab illo uno originali, sed etiam ab omnibus actualibus nos justificaret: ideoque aliter venit 117.0408B| peccatum, aliter gratia. Considerandum, quia cum dicit judicium venire ex uno homine in condemnationem, loquitur contra Pelagianos, qui negant originale peccatum trahi ab infantibus quando nascuntur, dicentes: quia non per originem illud peccatum trahitur, sed per imitationem, quod omnino falsum est. Si enim ita esset, ut illi delirant, nequaquam Dominus expresse in Evangelio diceret: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III). In Veteri quoque Testamento nequaquam diceret: Masculus cujus caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit (Gen. XVII), non per se, sed in patre suo Adam in paradiso.
Si enim unius hominis delicto mors regnavit per 117.0408C| unum, multo magis abundantia gratiae donationis et justitiae accipientes in vitam regnabunt per unum Jesum Christum. Et est sensus: Si pro delicto unius hominis Adae, quod per unum hominem Adam venit, mors corporis et animae regnavit temporaliter, et ad tempus in electis multo magis regnabunt illi in vita aeterna, accipientes per Jesum Christum abundantiam, id est plenitudinem gratiae, qua dimittuntur peccata, et plenitudinem dominationis, id est dona Spiritus sancti quae electis donantur, quando illis datur per Spiritum sermo sapientiae, et caetera dona singulis dividuntur, accipientes etiam plenitudinem justitiae, id est omnes virtutes, ut post baptismi gratiam juste sancteque vivamus. Si enim moriuntur electi temporaliter propter originale peccatum, tamen 117.0408D| per gratiam Christi accipiunt vitam sempiternam, ubi regnabunt cum ipso.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem mortis, sic per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae, id est sicut per unius hominis delictum in omnes homines generaliter in condemnationem venit mors et peccatum, sic et per unius hominis justitiam, id est Christi, in omnes homines electos et praedestinatos ad vitam aeternam venit gratia in justificationem vitae.
Sicut enim per inobedientiam unius hominis, Adae, peccatores constituti sunt multi, id est omne genus humanum, quod in lumbis Adae erat, ita per unius hominis obedientiam, id est Christi, qua fuit obediens 117.0409A| Patri usque ad mortem, justi constituentur multi, non tamen omnes.
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Judaei ignorabant ad quid acceperant legem, et putabant se per circumcisionem et per carnales observationes salvari posse sine gratia Domini nostri Jesu Christi. Unde Apostolus volens eis ostendere, quia lex non est data ut peccata auferret, sed demonstraret, ait: Lex autem subintravit, id est subito intravit, ut abundaret delictum. Quomodo abundat delictum per legem? Dupliciter: vel quia dum praecepit, dicens: Ne adulterium facias; non concupiscas rem proximi tui (Exod. XX), exardescit animus ad libidinem et ad concupiscentiam, qui ante nesciebat quod concupiscentia hujusmodi peccatum esset, aut 117.0409B| tale. Vel dum transgressor fit legis et crescit delictum in vindictam, quia majori poena et vindicta dignus est, qui scienter contra legis praecepta peccat, quam qui non habens legem ignoranter delinquit. Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Originali peccato quod ad omnes pervenit addita sunt actualia, et abundavit sive excrevit delictum. Sed ubi delictum abundavit et crevit per actualia peccata et contemptum legis, superabundavit gratia Christi, quae non solum peccatum originale, sed etiam actuale abstulit, largiens insuper pia benignitate vitam sine fine mansuram.
Ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Ac si diceret: Sicut 117.0409C| regnavit ac tenuit principatum originale peccatum, et insuper actuale electis est ut in mortem eos traheret ad tempus, ita et gratia qua dimittuntur peccata, regnet in electis per justitiam eorum in vitam aeternam illos intromittendo per adjutorium Jesu Christi. In hoc enim major est gratia Christi quae nobis data est quam peccatum Adae: et magis nobis profuit, quam illud nocuit: quia peccatum Adae facit nos ad tempus mori: gratia autem Christi dimittit nobis non solum originale, sed etiam actuale peccatum, faciens nos insuper vivere in vitam aeternam, etc.
CAPUT VI. Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Haec ad superiora pertinent, 117.0409D| ubi dicit Apostolus: Et non, sicut aiunt nos quidem dicere, faciamus mala, ut veniant bona; et illud: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Quidam enim gentilium; ubi audierant praedicationem Pauli, aliorum apostolorum: ubi debuerant accipere vitam, ibi acceperunt mortem, non intelligentes sensum praedicationis eorum. Unde dicebant apostolos praedicare, quia quanto homo amplius peccaret, tanto magis Deo placeret: et ubi major esset culpa, ibi major esset gratia Dei: ut dum omnes essent nimium peccatores, ipse solus appareret justus: et quo majora peccata et plura dimitteret, eo plus misericors esse laudaretur. Quapropter dicebant: Faciamus mala, ut veniant bona: 117.0410A| quia quo amplius peccamus, eo majorem gratiam apud Deum habemus. Nos autem aliter debemus dicere: Fecimus mala: et venerunt bona sine nostris meritis per gratiam Christi. Faciamus modo bona, ut veniant nobis bona, attendentes quod dicit Apostolus ex persona fidelium loquens, qui se a peccatis servant: Nunquid permanebimus in peccato? Hoc est: nunquid semper peccabimus, ut gratia Dei in hoc abundet ut plus habeat quod vobis dimittat, et crescat nobis dimittendo, sicut quidam carnalium dicunt, absit? Non fiat illud: ut semper in peccatis permanemus. Hoc autem digna consideratione perpendendum est, quia idcirco ista contra dicit Apostolus: ne aliquis infidelium dicere possit: quod asserat ipse peccandum esse, ut gratia 117.0410B| Dei abundaret. Qui enim mortui sumus peccato, tempore baptismatis, quomodo adhuc vivemus in illo? id est si omnia peccata nobis dimissa sunt in baptismo, quare obedimus vitiis et suggestionibus carnis? Ille mortuus est peccato, qui non habet peccatum, cui deleta sunt omnia peccata in baptismo: e contra ille vivit peccato, qui obedit delectationibus peccati et suggestionibus pravae voluntatis. Docet autem Apostolus ut postquam in baptismate accepimus remissionem peccatorum, abstineamus a carnalibus peccatis: et in quantum humana fragilitas valet, nosmetipsos restringamus per Dei gratiam a delectationibus carnis et pravis cogitationibus.
An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? 117.0410C| Beatus apostolus mystice et subtilissime isto in loco loquitur, et vult ostendere quomodo mysterium mortis, sepulturae et resurrectionis Christi ad baptismum nostrum pertineat, et dicit: Nunquid ignoratis, o Romani, mysterium mortis Christi, sepulturae ac resurrectionis, quomodo conveniat mysterio baptismatis? Certe, ut puto, ignoratis: et si ignoratis, ego vobis pandam. Sed quaestio oritur in hoc loco, cum praecipiat Dominus apostolis in Evangelio in nomine sanctae Trinitatis baptizare credentes, cur Apostolus in hoc loco solummodo personam Christi assumat dicens: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, quae hoc modo solvitur, quia Apostolus in hoc loco non tantum rationem et institutionem describere 117.0410D| baptismi disposuit, quantum mysterium mortis Christi et ubi de morte erat aliquid locuturus, indignum duxit personam Patris et Spiritus sancti ponere, quae carnem non suscepit, neque mortem, sed personam tantummodo Filii quae carnem assumpsit, et pro nobis mortua est. Non enim conveniebat ut diceret: Quicunque baptizati sumus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in morte ipsius baptizati sumus. Iterum quaerendum est quomodo baptizati sumus in morte Christi, Christo mortuo in cruce pro peccatis nostris, qui est caput omnium electorum, omnes electi qui sunt membra ejus, commortui sunt peccato capiti suo Christo, verbi gratia: Sicut ablato et absciso capite cujuslibet animantis, commoriuntur 117.0411A| omnia membra, ita mortuo Christo commortui sunt in illo omnes electi et baptizati in ejus passione. Passio etenim illius baptismus noster fuit. Ille quidem mortuus est corpore, et nos peccato, quia ipse pro peccatoribus mortuus est, et nostrum peccatum in sua morte occidit. Aliter: In morte ipsius baptizati sumus, id est in fide passionis et mortis ejus quia per fidem passionis Christi et baptismi gratiam abluimur a peccatis. Ista enim duo ita conjuncta sunt, ut neque passio Christi sine baptismo neque baptismus sine fide passionis Christi, nos possit salvare. Dicamus et aliter: In morte ipsius baptizati sumus, id est ad exemplum et figuram mortis ejus ut illi commoreremur peccato, sicut mortuus est ipse corpore, vel ad exemplum mortis 117.0411B| ejus, eo modo quo in sequentibus dicendum est. Inter haec considerandum est quatuor esse genera baptismatum. Unum tantum in aquis, sicut fuit baptismum Joannis quod remissionem peccatorum non dedit; aliud in igne vel Spiritu, quo baptizati sunt apostoli in die Pentecostes: et de quo Dominus dixit: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto (Act. I), quia eo die in igne apparuit super apostolos; tertium est in aqua et Spiritu, in quo sancti apostoli baptizabant, Domino praecipiente: quod genus baptismatis sancta Ecclesia modo retinet; quartum est in sanguinis effusione, quo baptizatus est ipse Dominus omnesque sancti martyres: de quo etiam Dominus ait filiis Zebedaei: Potestis baptizari baptismate quod ego baptizari habeo (Marc. X)? id est 117.0411C| potestis effusionem sanguinis vestri sustinere: quorum unus, scilicet Jacobus eo baptismate baptizatus est, decollatus ab Herode. Sed et hoc quoque notandum est, quia in baptismate tria sunt corporalia atque visibilia, et tria incorporalia atque invisibilia. Tria sunt visibilia: sacerdos videlicet, corpus baptizandum et aqua. Tria invisibilia: fides, et anima quae abluitur a peccatis, et Spiritus, quo cooperante remissio peccatorum datur. Fortassis etiam quaeret aliquis quare in aqua solummodo, et non aliquando in vino baptismus consecretur? Cui respondet beatus Ambrosius, idcirco uniformiter hoc fieri in aqua, ut intelligatur, quia sicut aqua sordes corporis aut vestimenti abluit, ita illud baptisma maculas animae sordesque vitiorum emundando abstergit.
117.0411D| Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, subaudis peccati et vitiorum. Quomodo possumus viventes in carne consepeliri Christo? Si moriemur peccato, sicut ille mortuus est in cruce, et baptizamur in nomine sanctae Trinitatis, consepelimur ei; si aut vivimus peccato, nequaquam possumus consepeliri ei. Consideremus ergo quomodo moriamur peccato, et consepeliamur et conresuscitemur Christo, et quomodo concordet mysterium mortis, sepulturae et resurrectionis ejus baptismati nostro: Christus, postquam mortuus est in cruce, de cruce positus est in sepulcro: de sepulcro tertia die victor resurrexit. Similiter et nos venientes ad fontem baptismatis, dum abrenuntiamus diabolo et 117.0412A| omnibus pompis ejus, et omnibus operibus ejus, morimur peccato, sicut Christus mortuus est in cruce, Christus de cruce positus est in sepulcro, et nos post confessionem sanctae Trinitatis consepelimur ei in cognato, id est simul nato terrae elemento, hoc est in aqua. Resurrexit ipse tertia die vivus, et nos post ternam mersionem resurgemus de morte peccatorum ad vitam, ut Deo vivamus in sanctitate et bonitate caeterisque virtutibus. Ascendit ad coelos, et nos post illum ascendemus, si in novitate vitae ambulaverimus: et quasi diceret aliquis Apostolo: Ad quid sumus consepulti Christo? subjunxit: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. A mortuis surrexit Christus, id est a sepulcro quod proprie 117.0412B| locus est mortuorum sive ab inferno. Per gloriam autem Dei Patris dicit surrexisse Christum, id est per divinitatis virtutem, ut glorificaretur Deus Pater in ejus suscitatione, sicut ipse loquens ad Patrem dixit: Pater, clarifica nomen tuum (Joan. XII), id est suscita Filium tuum, ut mea suscitatione glorificeris. Potest etiam intelligi, quod ipse Filius potentia deitatis suscitaverit semetipsum, qui est gloria Patris, sicut ei dicit in psalmo: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium (Psal. LVI), id est chorus omnium virtutum. Cui Filius, Exsurgam diluculo (Ibid.). Ipse quoque Filius dicit de sua suscitatione loquens ad Judaeos, Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud, ita enim intelligendum est, ut sicut tota trinitas creavit illum hominem, ita tota trinitas 117.0412C| suscitavit illum, quia opera totius Trinitatis inseparabilia sunt. Praecipit ergo Apostolus, ut sicut Christus surgens a mortuis jam non moritur, ita et nos in novitate vitae ambulemus, hoc est sicut novi effecti sumus in baptismo, ita semper novi et immaculati vivamus: ambulantes de virtute in virtutem. Novitas enim vitae est, post baptismum criminalia peccata non committere, et a levibus in quantum possibile est temperare, qua novitate innovantur quotidie electi, dum proficiunt in virtutibus, et laudatur omnipotens Deus in illorum operibus, sicut Deus dicit: Videantur opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V).
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, id est Christi, simul et resurrectionis erimus, 117.0412D| subaudis complantati, id est conjuncti et conformes. Quidam codices habent resurrectionis genitivum videlicet casum, sed melius est, ut doctores dicunt, dicere per dativum resurrectioni, quia verbum complantati ei, superioribus jungitur: arbor complantatur arbori cum inseritur, et Christus arbor est per similitudinem, de qua dicit Salomon in persona sapientis, quae est Christus: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam (Prov. III). Ipse est etiam arbor vitae quae est plantata in medio paradisi, hoc est in medio Ecclesiae. Idcirco autem arbori comparatur, quia sicut arbor pascit et umbram praestat, ita Christus pascit angelos spirituali cibo, sua videlicet contemplatione, homines vero cognitione sua, protegens 117.0413A| utrosque ab omni adversitate; generaliter autem pascit et reficit totum mundum cibo corporali. Mors etiam ejus arbor potest intelligi, quia sicut arbor ad hoc plantatur ut fructum afferat plantatori, ita mors Christi ad hoc celebrata est in cruce, ut fructum salutis et redemptionis afferret mundo. Quaeritur quare dixerit Apostolus, complantati sumus similitudini mortis ejus, id est Christi, et non simpliciter complantati sumus morti ejus. Mors enim Christi in hoc loco dupliciter potest intelligi, tam spiritalis videlicet quam corporalis. Similitudini mortis ejus corporalis complantamur, quando sicut ille mortuus est corpore pro peccatoribus nos morimur peccato. In hoc enim est similitudo, quia ille mortuus est corpore, nos vitiis. Aliter: Similitudini 117.0413B| mortis ejus spiritalis complantamur, quando morimur criminalibus peccatis. Ille enim in veritate mortuus est peccato, qui nunquam peccavit. Cui veritati non possumus complantari et conjungi, quia quandiu sumus in hoc mortali corpore, ex toto carere peccatis levioribus non possumus, sicut dicit Joannes: Si dixerimus, inquiens, quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Joan. I). Tunc enim similitudinem mortis ejus assumimus spiritualis, quando ejus auxilio freti criminalia peccata non committimus, et sic complantamur in praesenti saeculo similitudini mortis ejus, tam corporalis quam spiritualis, ut sicut ille mortuus est corpore, et mortuus est omnibus peccatis: quia nunquam peccavit, moriamur et nos omnibus 117.0413C| peccatis criminalibus, erimus utique complaxfati et conjuncti resurrectioni ejus in gloria, et cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (Joan. III).
Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Veterem hominem, ut dicit beatus Augustinus. voluerunt quidam intelligere corpus, novum vero animam: sed non convenit illud, quia corpus exterior homo a plerisque appellatur, interior vero anima. Hoc vero in loco veterem hominem vocat vitam et conversationem veteris hominis Adae, quae crucifixa, id est mortua, occisa est semel in baptismate. Quicunque enim originali adhuc et 117.0413D| actualibus peccatis tenetur obnoxius quae Adam perpetravit, vel etiam pluribus, vetus homo est et sequax Adae, quia vitam et conversationem ejus imitatur. Ad quid ergo mortua est et deleta illa conversatio, quae vetus homo dicitur? Ut destruatur corpus peccati, Corpus nostrum corpus peccati est, quia nos trahit ad peccatum per suggestionem carnis et concupiscentiam pravam. Quod corpus non ita praecipit Apostolus destrui ut annihiletur, sed ut quiescat ab opere peccati. Tunc enim quasi destruitur, dum refrenatur et retrahitur a peccato et mala voluntate, quam desiderat adimplere, nec permittitur servire peccato. Aliter: Peccatum enim hic possumus intelligere diabolum, qui est auctor peccati, corpus vero ejus universitatem vitiorum. Sicut Christus caput 117.0414A| est omnium electorum et omnium virtutum, omnesque electi, et omnes virtutes sunt corpus ejus, ita diabolus caput est omnium reproborum omniumque vitiorum, omnesque reprobi et omnia vitia corpus illius sunt, et ad hoc delata est vita et conversatio veteris hominis Adae semel in baptismo: ut destruatur universitas vitiorum, quae est corpus diaboli: ut ultra non serviamus diabolo; aliter secundum origenem corpus peccati potest appellari universitas vitiorum, quae faciunt unum corpus quodammodo peccati: singula autem vitia membra sunt universitatis: quam praecipit Apostolus destrui per abolitionem, id est per deletionem cessationis. Bene autem dicit Apostolus semel mortuum esse veterem hominem, ut admoneat nos cavere criminalia 117.0414B| peccata: quia sicut Christus semel mortuus est, et jam non moritur, ita et nos si semel mortui sumus peccato in baptismate, non possumus iterum baptizari.
Qui enim mortuus est, subaudis peccato in baptismo, justificatus est a peccato, id est alienus effectus est ab omnibus peccatis: quapropter debet se custodire, ne iterum polluat se criminalibus peccatis, quia non poterit iterum justificari per baptismum.
Si autem mortui sumus cum Christo, tempore baptismatis peccato, eo modo quo superior sermo texuit, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo in coelo post generalem resurrectionem. Scientes quod Christus resurgens a mortuis, id est a sepulcro, quod proprie locus est mortuorum, vel ab inferno, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Hoc laborat 117.0414C| Apostolus in hoc loco, ut ostendat credentibus, quia si semel remissionem peccatorum acceperint, non posse eos iterum baptizari, sicut Christus non potuit mori nisi semel. Et sicut Christus surgens a mortuis jam non moritur, ita et nos semper debemus vivere virtutibus, quia anima quae peccaverit, criminali peccato morietur. Quod autem dicit, mors illi ultra non dominabitur, mortem intelligere possumus dupliciter, sive mortem corporalem atque temporalem, quae ad tempus dominata est ei, ipso permittente, sive diabolum qui ei etiam quodam modo dimissus est dominari per ministros suos ipso permittente. Intravit autem diabolus in cor Judae ut traderet Christum (Luc. XXII). Ipse etiam suasit Judaeis et Pilato, ut eum crucifigerent. Quod diabolus 117.0414D| mors appellatur qui mortem attulit mundo, ostendit Joannes inquiens: Et nomen illi mors (Apoc. VI).
Quod enim mortuus, subaudis Christus, peccato mortuus est semel, iste versiculus ita distinguendus est ut primum dicatur quod enim mortuus est, ac deinde subsequatur, peccato mortuus est semel, id est semper mortuus fuit peccato, quia nunquam peccavit. Solus Christus semel mortuus est peccato, id est semper, quia nunquam peccavit. Aliter: Quod Christus mortuus est corporaliter, semel mortuus est peccato nostro, non amplius, ita et nos semel morimur in baptismate. Possumus tamen post baptismum, si peccaverimus, mori peccato, et per dignam poenitentiam resurgere: quod autem vivit, vivit Deo, 117.0415A| Christus, dum mortuus esset in cruce, et sepultus in monumento, videbatur non vivere, sed quid fecit? Intravit in domum fortis, id est descendit in infernum, abstulit diabolo illos quos tenebat electos, et potestatem etiam quam habebat in hoc mundo illi abstulit, sicque quadragesimo die resurrectionis suae ascendens in coelum, vivit aeternaliter Deo, id est in gloria paternae majestatis.
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, tempore baptismatis, viventes autem Deo. Melius habetur in Graeco, ut in Origene legitur: Cogitate vos mortuos peccato, viventes autem Deo; et est sensus: Sicut ille qui crucifixus est, nihil aliud cogitat, nisi tantummodo misericordiam Dei exoret: quatenus ejus spiritum dignetur suscipere, sicut et 117.0415B| Dominus dixit ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII): ita et vos, si quando venit mala concupiscentia, et delectatio prava inflammat vos ad libidinem et ad caetera mala patranda, cogitate et ad memoriam reducite, quia in baptismate mortui estis omnibus peccatis: ubi recepistis remissionem peccatorum, et talia cogitantes vivite Deo, id est sapientiae, prudentiae, castitati, caeterisque virtutibus. Quicunque enim vivit Deo, omnibus virtutibus vivit quae in Deo sunt.
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Jam quia mortui estis peccato in baptismate, et vivitis Deo, cavete ne regnet peccatum in vestro mortali corpore, id est quandiu in praesenti saeculo estis. Non dicit 117.0415C| Apostolus non sit peccatum in vestro mortali corpore, sed non regnet. Quandiu sumus in hoc mortali corpore, ad integrum carere peccatis non possumus. De quibus ergo peccatis dicit? De homicidio, de adulterio et de caeteris criminalibus vitiis, quae a regno Dei nos separant, non de levioribus, sicut est peccatum cogitationis et concupiscentiae. Et quomodo non regnat peccatum in nostro mortali corpore si statim ut pulsaverit nos consentimus, et obedimus delectationi ejus, quia subjaceamus ei?
Sed neque exhibeatis, id est praeparetis, membra vestra arma iniquitatis peccato. Iniquitas est quidquid contra legem agitur, ideoque per iniquitatem debemus intelligere omnia vitia. Membra corporis nostri ad hoc facta sunt, et sensus nostri corporis ad 117.0415D| hoc nobis dati sunt, ut nobis necessaria procurent et Deo militent. Si autem inclinamus aures ad audiendam detractionem de proximo, et ad delectanda verba otiosa, et ad carmina meretricum, si aperimus oculos ad concupiscendam mulierem, si malum odorem, id est malam famam ex nobis diffundimus: si delectamur in odoribus meretricum, si os aperimus ad loquendam blasphemiam in Deum vel proximum: si extendimus manus ad rapinam, si dirigimus gressus pedum ad effundendum sanguinem, tunc membra nostra exhibemus ad hoc, ut sint arma militantia peccato et diabolo, qui est auctor mortis omniumque vitiorum, hoc est praeparamus illa ut militent peccato et diabolo. Sed exhibete, id est praeparate, 117.0416A| vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra exhibete arma justitiae Deo. Id est, ut sint Deo arma omnium virtutum militando ei. Si omnia quae superius diximus de membris nostris praetermittimus, et in Dei servitio illa occupaverimus, ut inclinemus aures ad audienda verba Dei, aperiamus oculos ad scrutanda eloquia divina et ad pauperem respiciendum: aperiamus os ad enarranda magnalia Dei, extendamus manus ad eleemosynam, dirigamus pedes ad pacem, bonum odorem de his omnibus reddentes, tunc membra nostra arma omnium virtutum erunt, et militabunt Deo. Quod autem dicit tanquam ex mortuis viventes, sensus est: Sicut illi qui Domino resurgente surrexerunt, de quibus dicit Evangelista: Multa corpora sanctorum surrexerunt 117.0416B| (Matth. XXVII), vivunt quidem, sed neque concupiscentes neque peccare appetunt, ita et vos cogitate mortuos quidem esse peccato et vivite Deo, declinantes a peccatis criminalibus.
Peccatum enim vobis non dominabitur, subaudis si haec feceritis, sed utinam vobis peccatum non dominetur: ubi dominatur peccatum, ibi perficitur. Dominatur enim homini quando obedit desideriis ejus. Non enim estis sub lege, sed sub gratia. Non estis, inquit, sub lege Moysi, quae punit et damnat peccatores, sed sub gratia Christi, id est sub remissione peccatorum: et quia remissionem peccatorum jam perceptam habetis, non debetis peccare.
Quid ergo? Peccabimus quia non sumus sub lege, Moysi, quae peccatores punit, sed sub gratia? quae 117.0416C| peccatum dimittit. Poterat aliquis dicere, jam quia sub lege non sumus quae poenam infert peccantibus, satis possumus peccare, quia quidquid deliquerimus dimittetur nobis larga pietate per gratiam Christi: ad haec Apostolus, non affirmando dicit, sed denegando: Nunquid ergo semper peccabimus, eo quod lex deest cujus poena constringamur? Absit, ut semper peccemus, quia gratia ita vult nos vivere, ut criminalia peccata non admittamus.
An nescitis, id est, nunquid ignoratis, quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive sitis servi, peccati ad mortem aeternam, sive obeditionis Christi ad justitiam. Si servimus virtutibus et Deo, servi sumus virtutum et Dei: si vero servimus vitiis et diabolo, servi sumus 117.0416D| vitiorum et diaboli.
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati. Fuistis quidem, sed jam non estis. Referens Apostolus gratias Deo de fide, bonisque operibus illorum, laudat illos, sicut et illos de quibus dicebat: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in quam traditi estis. Obedistis, inquiens, Deo in ea forma doctrinae, id est in doctrina Christianitatis, in doctrina ecclesiastica, in qua docti sive vocati et assignati estis Deo.
Liberati autem a peccato, id est ab omnibus vitiis et ab omnibus peccatis in baptismo; servi facti estis justitiae, id est omnium virtutum. Sicut nomine peccati 117.0417A| intelliguntur omnia vitia, ita nomine justitiae omnes virtutes.
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Quid est quod dicit Apostolus: Humanum dico? hoc est leve, et ad complendum facile, ac si diceret aliis verbis: Quia carnales adhuc estis, nec potestis propter fragilitatem carnis majora praecepta ferre et implere, idcirco levia praecepta vobis committam. Quid enim tam facile, ut Origenes dicit, quid tam leve quam ut sit homo tam promptus ad justitiam et voluntatem Dei complendam, sicuti et ad mala opera solet esse promptus ubique? Multo magis siquidem levius potest virtutibus deservire, quam vitiis: et Dei voluntatem adimplere, quam diaboli. Videamus quomodo et dicamus pauca ex pluribus. 117.0417B| Est quilibet latro, et quilibet alius justitia propria vivens, non de rapina. Dum latro cruciatur gelu et frigore, et superfluis meditationibus per dies et noctes torquetur, volvens animo et exspectans in agro quomodo furtum perficiat, justus securus epulatur in die de laboribus suis, et quiete noctis cum securitate delectatur, et dormiente isto somno gratissimo, plerumque ille qui gelu frigoris et inedia famis torquetur, occiditur ab his quibus vim inferre moliebatur. Similiter qui adulterium perpetrat, timet supervenire maritum et interfici ab illo, timet etiam vicinos propter famam volantem. Econtra castus et amator proprii connubii cum securitate firma servat castitatem suam: vel etiam secure cum optata quiete amplectitur proprium connubium, 117.0417C| quapropter subjungit Apostolus: Sicut enim exhibuistis, inquit, id est praeparastis, membra vestra servire immunditiae, id est libidini, fornicationi, impudicitiae, et iniquitati ad iniquitatem, subaudis perpetrandam: Ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae omnibusque virtutibus in sanctificationem, videlicet ut sancti esse possitis, secundum quod Deus praecipit: Sancti estote quia et ego sanctus sum (Levit. XI). Per iniquitatem debemus intelligere omnia peccata, quia quidquid contra legem Dei agitur iniquitas nuncupatur. Per justitiam vero omnes virtutes, et est sensus: Sicut vos praeparastis antequam ad fidem vocati essetis, ut serviretis omnibus immunditiis omnibusque vitiis, ita nunc in fide jam consistentes praeparate membra vestra et omnes 117.0417D| sensus corporis vestri, quomodo serviatis omnibus virtutibus.
Cum enim servi essetis peccati liberi fuistis justitiae, id est alieni fuistis a justitia. Sicut qui servit peccato et diabolo, ejus servus est cujus voluntatem adimplet: sic qui servit justitiae servus est justitiae et Dei. Qui enim servit furto et adulterio, servus est furti et adulterii. Sed et hoc sciendum, quia sicut servum esse justitiae laudabile est, liberum vero esse a justitia non est laudabile: ita servum esse peccati detestandum est, liberum autem a peccato, laudandum.
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, subaudis immunditiis peccatorum, in quibus tunc erubescitis? 117.0418A| Nam finis illorum mors est. Romani antequam ad fidem Domini venirent, omnibus vitiis omnibusque turpitudinibus serviebant, quod etiam turpe est dicere, quae ab Apostolo in hac Epistola jam sunt superius commemorata. Venientes autem ad fidem erubescebant ac verecundabantur, non solum facto, sed etiam in recordatione eorum, unde volens eos confirmare, ne ad illa reverterentur, aiebat: Dicite mihi quem fructum, id est quid boni consecuti estis vel quam remunerationem bonam habuistis in illis immunditiis quas perpetrastis antequam ad fidem veniretis, in quarum recordatione et memoria nunc erubescitis et verecundamini? Nam finis, id est consummatio illorum peccatorum, mors aeterna est. Quando homo in peccatis criminalibus moritur, et 117.0418B| terminum vitae facit, finis peccatorum mors est illi: quia mortem aeternam inde accipit. De talibus dicit Propheta: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). Jumenta appellantur homines qui irrationabiliter vivunt, sine honestate morum et conversationis. Jumenta quippe putrescere est in stercore, in fetore luxuriae, et turpitudinibus vitiorum vitam finire.
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Nunc, inquit, liberati a peccato per passionem Christi, per aquam baptismatis, servi autem facti Deo, qui antea eratis servi diaboli, habetis fructum operum vestrorum in sanctificationem, quia opus vestrum sanctum, sanctificationem vobis 117.0418C| procurat: finem vero vitam aeternam, id est propter consummationem operum vestrorum habebitis vitam aeternam: quae vobis dabitur pro perseverantia vestra.
Stipendia enim peccati, id est remuneratio peccatorum, mors, aeterna est. Non tamen de omnibus peccatis intelligendum est, sed de criminalibus peccatis, de quibus dicit Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro hoc dico ut quis roget (I Joan. V). Stipendium dicitur a stipite pendenda, id est a substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur. Unde militibus pro vita regis et libertate patriae militantibus stipendium, hoc est substantia et remuneratio ex publico aerario conferebatur: et sicut illis remunerationis 117.0418D| causa stipendium dabatur, ita militantibus diabolo dabitur mors, sive aeterna damnationis pro remuneratione. Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu. Quid est quod loquens de remuneratione peccati, stipendium nominavit ipsam remunerationem, et de remuneratione electorum dixit tertiam Dei? Ideo, quia illi qui militant, propriam mercedem accipiunt, quidquid autem electi habent, totum a gratia Dei accipiunt, sive fidem, sive charitatem, seu aliquod bonum opus habeant, et insuper pro gratia ista fidei et bonorum operum gratis accipient a Deo vitam aeternam per adjutorium Jesu Christi, sine quo nihil boni habere possumus
CAPUT VII. 117.0419A| An ignoratis, fratres? id est nunquid ignoratis quae ego dicturus sum: scientibus enim legem loquor, quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit. Comparatio est in hoc loco, et in sequentibus a lege humana tendens ad divinam legem, sive a lege Moysi ad legem Evangelii gentibus Judaeisque loquebatur Apostolus habitantibus Romae, ex quibus Judaei legem divinam sciebant, Romani quoque ab Atheniensibus leges sibi mutaverunt, quorum rex Phoroneus leges humanas composuerat, ideo dixit legem scientibus: De lege loquor, quae hanc habet consuetudinem, ut unicuique homini dominetur quanto tempore ipse homo vivit. Verbi gratia: Romanus quanto tempore vivit, sub dominio Romanae legis 117.0419B| consistit, Gallus et Hispanus similiter, Judaeus et Christianus, monachus et canonicus, quanto tempore vivunt, sub dominio legis suae vivunt.
Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi, id est potestati viri: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri, secundum legem Moysi et Evangelii, necnon secundum leges humanas ista est consuetude, ut vivente viro, sub ejus potestate sit mulier? mortuo vero illo, solvitur a potestate illius, et potest cui vult nubere. Vel aliter: Si acceperit Gallicus homo uxorem Romanam genere, quandiu vixerit vir ejus, sub ea lege vivet qua vir ejus, et per eam respondebit interrogata in publico: mortuo autem viro, revertetur ad propriam legem, et deinceps non vivet sub lege viri: praeterea 117.0419C| digna consideratione perpendendum est duos viros in hoc loco spiritualiter ab Apostolo introduci, et unam mulierem. Unus autem vir lex intelligitur Moysi, quae sicut vir super uxorem, ita illa tenebat Dominum super Israeliticam plebem: alter vero vir accipitur peccatum, quod plerumque dominatur animae. Mulieris autem nomine, vel specialiter unamquamque animam, vel generaliter totam plebem Israeliticam vult intelligi, quod in sequentibus distincte singulis in locis manifestabitur. Nam cum dicit Apostolus: Quae sub viro est mulier, per virum vult intelligi legem Moysi, per mulierem autem specialiter quamlibet animam, vel generaliter plebem Israeliticam, ut diximus, quae sub lege Moysi consistebat. Quod vero subjungit, vivente viro alligata 117.0419D| est legi, per virum hic vult intelligi passiones carnis, id est vitia, quae quandiu vivunt in homine, alligatus est legi Moysi, quae dicit: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur, et est sensus: Anima vel plebs quae sub viro est, id est sub lege Moysi censistit, vivente viro, id est regnantibus in illa passionibus et delectationibus et vitiis carnis, subjacet legis Moysi vindictae quae data est impiis et peccatoribus. Si autem mortuus fuerit vir ejus, id est si mortua fuerint peccata in anima et vitia carnis, soluta est a lege viri, id est non est jam subjecta legi Mosaicae, quia nihil habet quod ei debeat: lex enim non est posita justis, sed peccatoribus et impiis. Vivit et regnat peccatum in anima quando statim 117.0420A| ut pulsat hominem perficit: moritur vero quando mens non obedit ejus suggestioni et delectationi.
Igitur vivente viro vocabitur uxor adultera si fuerit cum alio viro. Hoc simpliciter intelligendum est, et eo modo quo et illud in Evangelio. Omnis qui dimiserit uxorem, et alteram duxerit, maechatur, excepta causa fornicationis: et qui dimissam a viro duxerit, maechatur (Matth. V): et qui dimittit, si alteram accipit, et qui dimissae copulaverit se, uterque adulterium perpetrat. Potest tamen non convenienter referri ad plebem Israeliticam sicut et superiora. Quandiu lex vixit, id est, quandiu observari debuit a Judaeis, si quis Judaeorum reliquit illam, et cultum Dei veri, et se copulavit errori gentilium adorando idola, adulter fuit. Unde etiam ipsa plebs meretrix 117.0420B| appellatur, dicente Ezechiele: Propterea, meretrix, audi verbum Domini (Ezech. XVI). Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum altero viro. Ad litteram satis patent: Si autem mortuus fuerit vir ejus, id est, si mortua fuerint peccata et vitia carnis, quae solent plerumque dominari animae, liberata est a lege viri, id est Moysi, quae tandiu dominabatur homini, quandiu peccabat: et non erit adultera, si fuerit cum alio viro, id est cum Christo, et sub Evangelio. Anima enim quae liberata est a peccatis, Christo debet adhaerere.
Itaque, fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi. Debuerat dicere, Mortua est lex vobis, sed ne scandalizaret Judaeos, quibus ista scribebat, 117.0420C| maluit dicere: Mortificati estis legi, quia non habet quod puniat in vobis. Si enim dixisset: Mortua est lex, contristarentur et scandalizarentur eo quod diceret illam abolitam et mortuam. Illi enim mortificati sunt legi in quibus nihil habet quod puniat. Cum dicit: Per corpus Christi mortificati estis legi, de quo corpore loquitur? Nam corpus Christi est quod assumpsit in utero virginali: corpus Christi est tota Ecclesia fidelium: corpus Christi est, quod consecratur in Ecclesia quotidie. Apparet ergo de illo corpore dixisse Apostolum, quod assumpsit in utero virginali. Per corpus suum ergo Christus nos liberavit a lege, id est, per passionem corporis sui dedit nobis remissionem peccatorum: ut jam non simus subjecti legi, si peccare desistimus: Ut sitis 117.0420D| vos alterius, id est Christi, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificetis Deo: Ideo, inquit, redempti estis passione Christi: ideo accepistis remissionem peccatorum, ut jam non sitis subjecti legi, sed Christo, ut fructificetis Deo. Ille fructificat Deo qui animas ei multiplicat, et qui acquirit eas verbo et exemplo et quibuscunque modis.
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris ut fructificarent morti. Cum enim essemus, inquit, in carne, id est in spe rerum carnalium positi et in concupiscentiis carnalibus, passiones peccatorum, adulterium videlicet, rapina, homicidium, quae per legem erant cognitae hominibus, et quae per legem cognoscebantur 117.0421A| esse peccata, operabantur in membris nostris vitia et peccata, ut fructificarent morti, hoc est, ut mortem aeternam nobis acquirerent. Sicut enim qui servit virtutibus, fructificat vitae aeternae, quia vitam aeternam acquirit: ita qui servit vitiis mortem aeternam sibi acquirit. Stipendium enim et remuneratio peccati mors aeterna est (Rom. VI).
Nunc autem soluti sumus, per passionem Christi et per baptismum, a lege mortis, id est a lege Moysi, quae mortem inferebat peccatoribus, in qua destinebamur, subaudis antequam per Christum solveremur: ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae. In vetustate litterae servit qui circumcisionem et sabbatum carnaliter servat, et qui per carnalem observantiam legis putat se salvari posse. 117.0421B| Ille vero servit in novitate spiritus, qui circumcisionem spiritualiter servat, et circumcidit cor suum ab omnibus vitiis, et quiescit a pravo opere, et caetera quae lex docet spiritualiter intelligit et adinoplet.
Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit, ut lex quae peccata prohibet causa peccati nobis data sit. Judex quidem est peccatorum, et docet quid sit appetendum et quid vitandum, non est tamen operatrix peccati, neque causa mortis est illis qui peccant. Verbi gratia: Sicut medicus qui hominem prohibet abstinere a cibis mortiferis et a succo venenatae herbae, si ille comederit aut biberit contra praeceptum medici, et mortuus fuerit, non idcirco est medicus causa mortis illius cui prohibuit, 117.0421C| sed ipse sibi est causa mortis qui comedit de prohibitis: ita lex quae prohibebat peccata, dicens: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur, peccantibus et ea facientibus quae ipsa prohibebat, non erat causa mortis, sed ipsi qui transgressores existebant, erant sibi causa suae damnationis. Sed peccatum non cognovi nisi per legem, id est, poenam et vindictam peccati non cognovi, nisi per legem quae punit peccata, vel etiam quaedam mala opera non cognoscebam quia peccatum essent, usquequo lex venit. Erant enim quaedam peccata, quae non putabantur ante legem esse peccata, sicut erat peccatum concupiscentiae de quo ipse subjungit: nam concupiscentiam libidinis, aliarumque malarum rerum nesciebam, subaudis peccatum esse, nisi lex diceret: 117.0421D| Non concupisces. Per concupiscentiam enim intelliguntur et alia quamplura peccata quae ante legem ignorabantur esse peccata vel qua poena digna essent.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum legis, operatum est in me omnem concupiscentiam. Ex persona Judaeorum loquitur Apostolus poenitentiam agentium: vel ex persona uniuscujusque hominis poenitentiam agentis. Nam quando ista loquebatur, gratia baptismatis justificatus erat. Peccati autem nomine in isto loco beatus Ambrosius vult intelligi diabolum, qui est auctor peccati. Videns enim diabolus quia per observantiam legis redditurus esset homo ad veniam, invidit iterum ei, sicut et 117.0422A| primo homini: consideransque legem, invenit quomodo per transgressionem ejus posset illum damnare quem antea damnaverat per originale peccatum: et accepta occasione, per transgressionem legis inflammavit illum, non solum ad concupiscentiam libidinis, sed omnium vitiorum, ut per concupiscentiam fieret praevaricator legis. Nam hoc habet proprium per transgressionem humanae mentis infirmitas, ut difficilius observari possint prohibita. Sine enim lege naturali, vel Moysi, peccatum mortuum erat, id est latebat, ignorabatur, non apparebat. Antequam lex naturalis et intellectus incipiat vigere in parvulis, aliisque hominibus, licet percutiant patrem et matrem, et maledicant parentibus, non peccant. Postquam autem ad legitimos annos intelligentiae 117.0422B| pervenerint, si aliquid tale fecerint peccant, et vindictam recipiunt. Similiter antequam lex Moysi data esset, erant quaedam peccata quae ignorabantur peccata esse, quae commissa non tantae gravitudinis erant: vel etiam si cognoscebantur esse peccata, latebat qua poena digna essent.
Ego autem vivebam sine lege aliquando. Se ponit pro omnibus, et est sensus: aliquando, id est, antequam legem cognoscerem vivere me arbitrabar recte, cum pene omnibus vitiis deservirem. Sed cum venisset mandatum legis Moysi dicens: Si quis hoc vel illud fecerit morte moriatur, peccatum revixit. Illud dicitur reviviscere quod jam vixit. Et peccatum in primo quidem homine vixit qui scienter peccavit; et in Cain qui dixit: Major est iniquitas mea quam 117.0422C| ut veniam merear (Gen. IV); sed in filiis ejus mortuum est qui ad tantum pervenerunt errorem ut non putarent esse peccatum quod erat peccatum. Adveniente autem lege Moysi revixit quod coeperat non vivere quando latebat.
Ego autem mortuus sum, id est dignum me morte intellexi: postquam accepi legem et transgressus sum eam: et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Sensus hujusmodi est: Illud mandatum quod mihi ad hoc datum est, ut observatum et custoditum proficeret ad vitam aeternam, neglectum perduxit ad mortem aeternam. Et ita factum est ut quod mihi pro bono datum est, meo vitio mutaretur in malum.
Nam peccatum, id est diabolus auctor peccati, occasione 117.0422D| accepta per mandatum legis, eo modo quo superius diximus, seduxit me, et decepit me dulcedine peccati et concupiscentiae, ut ea implerem a quibus lex prohibet, et per illud mandatum, hoc est, per transgressionem mandati, occidit me in anima.
Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum, et justum et bonum. Unum mandatum accipe pro omnibus mandatis. Lex sancta, justa et bona est: quia sanctitatem, justitiam, bonitatem praedicat, et observatores suos sanctos, justos et bonos facit.
Quod ergo bonum est mihi factum est mors? id est, mandatum legis quod per se bonum est, si observetur, mihi factum est mors? Absit, ut illud sit 117.0423A| mihi causa mortis. Non enim me occidit illud mandatum legis quod per se bonum est, sed ego me occidi, et causa meae mortis fui transgrediendo illud. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mandatum legis, operatum est mihi mortem. Peccatum in hoc loco intelligitur diabolus secundum beatum Ambrosium, sicut et in superioribus. Non ergo mihi lex mortem operata est, sed diabolus, ut appareret peccatum, id est, inimicus humani generis esse, per transgressionem boni mandati operatus est mihi mortem: quia ad mortem me traxit. Aliter secundum beatum Augustinum: Peccatum quod ante legem latebat, et ignorabatur esse peccatum, ut appareret quid esset, per transgressionem legis duxit me ad mortem: quia majori poena dignus fui, si 117.0423B| peccavi postquam legem cognovi, quia scienter peccavi: ut fiat supra modum peccatis peccatum per mandatum legis. Erat ante datam legem Moysi magnum peccatum originale et actuale, quo cognoscebatur transgressio naturalis legis, sed istud peccatum excrevit per praevaricationem scriptae legis, quae dicit (Exod. XX): Non occides, non concupisces, etc. Et cum dicit: Ut fiat supra modum, ostendit quemdam modum et mensuram esse peccati. Unde Dominus dicit ad Abraham (Gen. XV): Necdum completa sunt peccata Amorrhaeorum; et ad Judaeos: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII). Omnem ergo mensuram peccati quae erat ante legem, transcendit praevaricatio mandati legis. Et tale est ac si diceret: Ideo diabolus seduxit hominem per dulcedinem 117.0423C| peccati, ut fiat per transgressionem mandati supra modum peccans peccatum, id est, deterius et maximum peccatum, velut beatus Hieronymus dicit: peccatum peccatius.
Scimus enim quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Ex persona generis humani loquitur hic Apostolus, et in sequentibus: vel etiam ex persona cujuscunque hominis poenitentiam agentis, et ex toto corde ad Dominum convertentis. Lex enim Moysi spiritalis est, quia spiritu alia praecepta habet, ea docens quae ad salutem animae pertinent vel etiam spiritalis dicitur, quia spiritaliter se vult intelligi a nobis. Ego autem carnalis sum, id est mortalis sum adhuc, ideoque in carnalibus desideriis et concupiscentiis spem pono, venundatus 117.0423D| sub peccato. Primus homo, accepta dulcedine vetiti pomi, vendidit semetipsum diabolo in servum, cum liber esset, et omnis qui concupiscentia carnali delectatur: et dulcedine peccati fruitur diabolo et peccato se vendit cui se supponit.
Quod enim operor, non intelligo. Personam duorum hominum assumit in his verbis Apostolus, interioris videlicet, id est mentis, et exterioris, id est carnis. Quid operabatur Apostolus? Concupiscebat contra legis praeceptum: quam concupiscentiam non intelligebat, id est, non approbabat, non eligebat, neque perficere optabat. Notandum autem multa hic loqui Apostolum ex persona generis humani de concupiscentia, per quam debemus intelligere 117.0424A| universitatem vitiorum, quae omnia per concupiscentiam explentur. Nullum enim peccatum perficitur sine concupiscentia. Verbi gratia: Qui facit homicidium, concupiscit illum occidere, cui vim infert: sic de caeteris vitiis intelligendum. Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi malum illud facio. Quid volebat Apostolus? Volebat non concupiscere, et tamen concupiscebat.
Si autem quod nolo illud facio, id est concupisco, consentio legi quoniam bona est. Licet concupisceret per fragilitatem carnis, tamen quia mente nolebat concupiscere, concordabat legi dicenti: Non concupisces.
Nunc autem, subaudis gratia Dei confortatus, jam non ego operor illud desiderium peccati, neque 117.0424B| concupisco affectu mentis, sed quod habitat in me peccatum, id est mala consuetudo peccandi quam traxi ex Adam, operatur in me concupiscentiam.
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Cum dicit, non habitat in me, totum posuit pro parte, sicut et Maria in Evangelio: Tulerunt, inquiens, Dominum meum (Joan. XX), id est, corpus Domini mei; sed subjungens: hoc est in carne mea, exposuit ipse quid esset quod dicit: Non habitat in me aliquod bonum, et separavit affectum mentis a desideriis carnis in qua nihil est boni: quia semper delectatur carnalia opera perficere.
Nam velle adjacet mihi, id est, inest mihi velle, et voluntas est mentis, ut non concupiscam malum quod non velim: perficere autem bonum non invenio, 117.0424C| quia non possum non concupiscere. Perfectum bonum est non solum non perficere, sed nec concupiscere. Non enim quod volo bonum hoc facio, quia nollem concupiscere, et concupisco; Sed quod nolo malum hoc ago, quia concupisco.
Si autem quod nolo illud facio, id est si concupisco et delector in carnalibus desideriis, jam non ego operor illud desiderium rationabilitate mentis et intentione, sed quod habitat in me peccatum, id est mala consuetudo peccandi.
Invenio igitur legem mihi volenti facere bonum, ut non concupiscam quoniam mihi malum adjacet, consuetudo videlicet prava et concupiscentia peccati. Ordo verborum est: mihi volenti facere bonum, invenio legem bonam et utilem, ac si diceret aliis verbis: 117.0424D| Quia delectatio carnis et suggestio diaboli impellunt me ad malum, volenti mihi facere bonum invenio legem Moysi quae praecipit declinare mala et facere bona.
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, id est secundum rationabilitatem mentis. Lex dicit: Non concupisces, et ego condelector illi, quia nolo concupiscere, ideoque quod illam delectat, delectat et me.
Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, id est rationabilitati et intentioni mentis, et captivantem me in lege peccati, id est, captivare volentem in lege malae consuetudinis, quae est in membris meis. Legem membrorum 117.0425A| appellat onus pondusque mortalitatis, quia corpus nostrum adhuc mortale trahit nos quotidie ad concupiscentiam malam et consuetudinem pravam. Lex enim membrorum corporis est concupiscere, sicut lex mentis non concupiscere. Alio modo, secundum beatum Gregorium: Alia lex quae est in membris, repugnans legi mentis, intelligitur titillatio carnis, id est promotio ad libidinem: vel certe omnis concupiscentia mala.
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ex persona generis humani loquitur, sicut et superius; vel ex persona illorum qui recedunt a peccatis, et ex toto corde desiderant Deo servire, sed impugnantur a concupiscentiis carnis et delectationibus 117.0425B| corporis; ideoque desiderant liberari a corpore mortali et corruptibili, per quod trahuntur ad concupiscentiam. Sed non omnes homines liberabuntur ab hoc corpore corruptionis. Reprobi enim licet recipiant corpora immortalia, tamen non ideo liberabuntur a corruptione, quia corruptibilia erunt et poterunt corrumpi a vermibus et igne: ut sicut propriis delectationibus servierunt, et voluptatibus in corpore et anima, ita corpore et anima poenas aeternas luant: electi autem liberabuntur in die judicii ab omni faece peccati, et mortalitatis, atque corruptionis, quia recipient corpora immortalia et incorruptibilia, in anima quoque incommutabilitatem, nec poterunt ultra concupiscere aut aliquid mali cogitare, sed in Dei omnipotentis contemplatione 117.0425C| erunt intenti, et hoc per gratiam Dei Patris et adjutorium Domini nostri Jesu Christi, per quem omnia bona habemus. Aliter: corpus mortis possumus intelligere universitatem vitiorum, sicut jam supra dictum est: unum quodque peccatum per se membrum est, universitas vero peccatorum corpus appellatur. Quod idcirco corpus mortis dicitur, quia mortem aeternam infert. De quo corpore mortis, id est universitate omnium peccatorum, exorabat Apostolus liberari. Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Rationabilitate mentis et intentione servio legi Dei, consentiendo ei, dum volo concupiscentiae carnali subjacere, carne autem legi peccati, id est consuetudini malae, quia concupisco. In quantum malignus spiritus suggerit et caro delectat, 117.0425D| homo legi peccati servit: in quantum vero contradicit mens his, legi Dei servire contendit.
CAPUT VIII. Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Hinc datur nobis intelligi, quia se ponit pro omnibus fidelibus. Qui ergo mente serviunt legi Dei, licet concupiscant carne, nihil damnationis est illis, quia non ambulant secundum carnem, id est secundum carnalia desideria non vivunt; vel certe in illis qui jam de corpore mortis sunt liberati, id est qui ab universitate omnium peccatorum tempore baptismatis per Dei gratiam sunt exuti, et in eadem sanctitate 117.0426A| manent, nihil est damnationis ut morti aeternae subjaceant.
Lex enim, spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Legem appellat gratiam Spiritus sancti, qui spiritus vitae ideo appellatur, quia quoscunque repleverit, vivere facit in virtutibus, et dimittendo peccata, perducit ad vitam aeternam, Lex enim spiritus vitae, id est gratia Spiritus sancti, quae vivificat nos in anima tempore baptismatis, liberavit me a consuetudine peccati, per quam pervenitur ad damnationem mortis aeternae. Aliter: legem in hoc loco gratiam sancti Evangelii possumus accipere, quam per Spiritum sanctum didicimus, ubi nobis vita repromittitur aeterna; vel lex spiritus, fides intelligitur quae Spiritus sancti esse dicitur. 117.0426B| quia ab illo et per illum conceditur. Nemo enim dicit: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII), et fides vita est, quia ad vitam aeternam nos ducit.
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati. Impossibile erat legi ut hominem justificaret, et mundaret a peccatis, et ut januam patriae coelestis aperiret, quod gratia Evangelii per passionem Domini Salvatoris et aquam baptismatis credentibus praestat. Et in hoc erat ei impossibile istud facere, in quo infirmabatur per carnem, hoc est per carnales observantias, et per observationem carnalem illorum qui carnaliter ea intelligebant, atque carnaliter vivebant. Impossibile enim erat 117.0426C| sanguine hircorum mundari peccata, quia lex non venit tollere peccata, sed ostendere. In hoc infirma erat, quia neque hominem se carnaliter observantem, neque ea destruentem quae ipsa praecipiebat, justificare poterat, ideoque infirmabatur per carnem, quia a nullo mortalium secundum carnem impleri poterat. Unde beatus Petrus dicit: Quid tentatis Deum, imponere jugum legis super cervices fratrum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? (Act. XV). Vel in hoc infirmabatur per carnem, qua propter concupiscentias carnis neminem justificabat Sicut enim medicus in ea parte est infirmus in qua non potest caeco lumen reddere, aliisque infirmis sanitatem praebere, ita lex in ea parte erat infirma, in qua non poterat hominem mundare a criminalibus 117.0426D| peccatis, sed Deus Pater mittens Filium suum ad salvandum genus humanum, quae missio nihil aliud est quam illius incarnatio, quod lex non poterat conferre contulit ipse. Quare autem dicit: in similitudinem carnis peccati illum missum, cum in veritate credendum sit eum verum corpus assumpsisse ex carne et ossibus? Corpus nostrum et caro nostra caro peccati est, quia libitudinoso usu procreatur; ideoque cum peccato concipitur, cum peccato originali nascitur: et in hoc saeculo sine peccato non potest conversari. Corpus vero Christi non libitudinoso usu maris et feminae est procreatum, sed opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine virili; ideoque sine peccato conceptus, sine peccato 117.0427A| est natus, et sine peccato ab hoc mundo transivit: et in hoc fuit caro illius in similitudinem carnis peccati: quia veram carnem habuit sed sine peccato, quod nos non habemus. Et de peccato damnavit peccatum in carne. Licet difficilis videatur iste versiculus, sensus tamen iste est: peccatum appellat Apostolus in hoc loco carnem Christi, non quia peccati maculam habuerit, sed quia pro peccatoribus oblata est, sicut idem Apostolus alias dicit: Eum, id est Christum, Deus Pater pro nobis peccatum fecit (II Cor. V), id est hostiam pro peccatis. Sic enim hostia appellabatur pro peccato in Veteri Testamento (Lev. I), maxime in septuaginta interpretibus, ubi dicitur: Posuit manum suam super caput peccati, id est super caput hostiae quae offerebatur 117.0427B| pro peccato. De peccato damnavit peccatum in carne sua, id est de carne sua, quae fuit hostia pro peccato, damnavit peccatum humani generis, non peccando per carnem. Dupliciter enim damnavit, sive occidit et mortificavit peccatum generis humani, vel quia non peccavit in carne sua, vel etiam mortificando illud in cruce. Tale est hoc quasi quis de barbaris victoriam sumat de barbaris, et de Gothis vincat Gothos.
Ut justificatio legis impleretur in nobis. Id est, ut per passionem ejus redempti, et per baptismum ab omnibus peccatis liberati, per Spiritum quoque sanctum roborati, opera legis spiritualiter implere possemus, per cujus impletionem possumus justificari. Qui non secundum carnem ambulamus, id est secundum 117.0427C| carnalia desideria vivimus, sed secundum Spiritum sanctum, hoc est secundum quod Spiritus sanctus docet et praecipit: vel certe idcirco damnavit Deus hostia factus pro peccato peccatum generis humani, seu diabolum, qui est auctor peccati, ut justitia quam lex praefigurabat in sacrificiis suis, in agno scilicet, ariete, columba, et turture, compleretur in nobis per Christum in ejus passione, quem illa significabant.
Qui enim secundum carnem sunt, id est qui carnaliter vivunt, et carnalibus delectationibus fruuntur, quae carnis sunt sapiunt, hoc est carnalia et temporalia solummodo requirunt, non curantes de spiritalibus: qui vero secundum spiritum vivunt, id est secundum quod ipse docet et ejus voluntas est vivunt: 117.0427D| quae sunt spiritus sentiunt, id est spiritalia sectantur, gaudia patriae coelestis quaerentes. Aliter: homo ex duabus substantiis consistit, ex carne videlicet et anima. Si actus carnis superaverint affectum mentis, carnalia et temporalia tunc homo requirit: si vero affectus spiritus sive mentis superaverit actus carnis, tunc spiritalia sectatur.
Nam prudentia carnis mors est. Prudentia vero carnis sive carnalis est malum pro malo reddere, carnalia desideria sectari, quae si quis impleverit, mortem aeternam sibi acquirit. Philosophi definierunt prudentiam esse bona temporalia appetere, et mala temporalia cavere; quae prudentia, quia carnalis est, idcirco generat mortem aeternam, quoniam dum 117.0428A| bona praesentis vitae omni aviditate desiderantur, et adversa pro Christi nomine desiderantur, bona aeternae vitae pro nihilo habentur. Prudentia autem spiritus, vita, et pax: prudentia spiritus, id est rationabilitas mentis: est malum pro malo non reddere; amicos in Deo et inimicos propter Deum diligere; orare pro persequentibus et calumniantibus, juxta quod Evangelium praecipit; cuncta temporalia ac transitoria spernere; gaudia patriae coelestis toto nisu mentis appetere. Prudentia enim mentis in praesenti pacem habet, non reddendo malum pro malo, et in futuro vitam aeternam meretur.
Quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Quod superius dixit prudentiam carnis, modo appellat sapientiam carnis. Sapientia autem carnalis hominis 117.0428B| et mundana est in rebus caducis spem ponere, et ea operari quae superius diximus. Legi enim Dei, id est legi Evangelii, quae dicit: Malum pro malo non reddas, non est subjecta sapientia carnalis. Quare? quia non potest; et quare non potest? quia non vult, timens amittere bona temporalia. Dum enim malum pro malo reddunt, odientes invicem, Evangelio contrarii existunt, quod inimicos praecipit diligi.
Qui autem in carne sunt, id est qui secundum carnalia desideria vivunt, et in spe carnalium bonorum sunt positi, Deo placere non possunt; subaudis quandiu in talibus manent.
Vos autem, o Romani, in carne non estis, id est in carnalibus desideriis: quia jam mortificastis membra vestra cum vitiis et concupiscentiis; sed in spiritu 117.0428C| estis, id est in spiritalibus rebus, et spiritualia quaeritis: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis, hoc est, si Spiritus sanctus habitat in vobis, tunc utique spiritaliter vivitis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus sanctus communis spiritus est Patris et Filii. Quomodo potest cognosci si Spiritus sanctus habitat in nobis per operationem bonam et veram, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Quicunque Christi opera imitatur, ut oret pro persequentibus et calumniantibus, utique spiritum ejus habet in se habitantem, id est Spiritum sanctum, qui est titulus possessionis ejus, quia quemcunque repleverit ad corpus Christi facit pertinere: qui vero Christum non imitatur, nec spiritum ejus habet, non pertinet ad Patrem illius.
117.0428D| Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est, id est mortale et moriturum, propter peccatum Adae, et propter actualia postmodum commissa: spiritus vero, id est anima, vivit apud Deum per fidem propter justificationem fidei et baptismatis. Per anticipationem dicit corpus mortuum esse, pro eo quod debuit dicere, mortale et corruptibile. Hoc autem sciendum est, quia non propter terrenam fragilitatem corpus nostrum mortale est, sed propter peccatum.
Quod si spiritus ejus, id est Patris, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis, per fidem, per charitatem, per spem, sicut dicitur per Prophetam: Inhabitabo in illis; qui suscitavit Jesum 117.0429A| Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra in die judicii, ut ultra non sint mortalia, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis, in quo invenerit Deus Pater in praesenti saeculo habitantem Spiritum sanctum: utique potentia Divinitatis, qua Christum suscitavit, suscitabit et illum in die judicii ad gloriam, dans ei immortalitatem et incorruptibilitatem in corpore, et incommutabilitatem in anima. Passio etenim Christi a morte animae liberavit nos in praesenti saeculo, sed mors corporis usque ad generalem resurrectionem omnibus aequaliter eveniet.
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Debitor est qui alicui aliquid debet. Non idcirco creati sumus ab omnipotente 117.0429B| Deo ut secundum carnem, id est secundum desideria carnis vivamus, quia non sumus carni debitores, sed Deo, ut spiritualiter conversemus, cuncta transitoria et caduca pro nihilo dicentes, et Deo debitum nostrum reddentes. Quid ergo accepimus ab illo ut ei debitores essemus? Quidquid boni habemus. Cum enim non essemus, ab illo de nihilo conditi sumus, et cum nostro vitio perditi essemus, ab ipso redempti sumus, donante nobis pariter bona temporalia, et promittente aeterna. Et quomodo possumus ei debitum reddere? Serviendo voluntati illius, obtemperando mandatis ejus, et quidquid boni habemus non nostris meritis, sed illius gratiae imputando
Si enim secundum carnem vixeretis, id est, si carnales concupiscentias et delectationes secundum appetitum 117.0429C| Carnalium desideriorum opere impleveritis, moriemini morte aeterna. Quid est secundum carnem vivere? Carnalia opera exercere, adulterium videlicet, homicidium, furtum, et caetera talia. Si autem spiritu, id est gratia sancti Spiritus, facta carnis mortificaveritis, vivetis vita aeterna. Videamus primum quae sint opera vel facta carnis, ex aliis verbis Apostoli: Manifesta autem sunt opera carnis; quae sunt forricatio, immunditia, luxuria et caetera talia quae sequuntur. Et quid dicit de fructu et operibus Spiritus sancti? Fructus, inquiens, Spiritus est charitas, gaudium, pax (Gal. V), et caetera talia. Quomodo ergo possumus mortificare per gratiam sancti Spiritus opera carnis? Hoc modo; verbi gratia: vivit in nobis et regnat superbia, accipientes a sancto Spiritu 117.0429D| humilitatem, simus humiles, et sic mortificabimus superbiam; vivit in nobis libido, accipientes a Spiritu sancto castitatem, simus casti, et sic poterimus mortificare libidinem. Si, inquit, secundum Deum vivendo voluptates carnis et desideria carnalia exstinxeritis, beati eritis in vita aeterna. Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, id est reguntur et ducuntur ad donum, hi filii Dei sunt, non per naturam, sed per adoptionem
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus-Abba (Pater). Judaei quibus ista scribebat Apostolus acceperant a patribus suis spiritum servitutis in timore, id est legem a Spiritu sancto 117.0430A| dictatam et scriptam, quae eos cogebat per timorem ad observantiam sui, minans et dicens: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur. Ipse etiam Spiritus sanctus, quem illi acceperunt quando data est lex, cogebat eos ut legem observarent. Et quia tunc acceperant isti a patribus suis Spiritum sanctum et legem, ideo dicit Apostolus: Non accepistis iterum spiritum servitutis, qui vos cogat per timorem ad servitium omnipotentis Dei, sed accepistis gratiam Evangelii, ubi non cogitur aliquis venire ad fidem Christi timore. Accepistis quoque spiritum adoptionis sive electionis filiorum Dei, qui vos in partem Dei vocavit ad libertatem, ut jam non sitis servientes Deo timore servili, sed amore ac timore filiationis, quo servit bonus filius patri, timens eum offendere. 117.0430B| Quod vero subdit, in quo Spiritu sancto clamamus: Abba (Pater) tale est, ac si diceret: Per quem Spiritum sanctum edocti et illuminati clamamus: Abba (Pater); nisi enim Spiritum sanctum tempore baptismatis accepissemus, nequaquam auderemus Deum omnipotentem factorem nostrum Patrem clamare, dicentes in oratione Dominica: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). Nemo enim paganorum hoc praesumit dicere. Abba Syrum est et Hebraeum; Pater, Graecum et Latinum Praevidens ergo Apostolus utrosque populos ad fidem colligendos, posuit duo nomina sub una significatione, ut illi qui credunt ex Hebraeis et Syris dicant: Abba, miserere nostri; qui ex Graecis aliisque omnibus gentibus credunt, dicant: Pater. Tale quid in Evangelio Marci habetur, dicens, 117.0430C| Domino: Abba ( Pater), si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI)
Ipse enim Spiritus sanctus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si quando opera bona agimus Deo servientes, Spiritus sanctus, qui habitat in nobis, perhibet nobis testimonium in corde per occultam inspirationem sine strepitu vocis, quia filii Dei sumus effecti in baptismate, non per naturam, sed per adoptionem, et quia, talia faciendo, perseverabimus in ejus filiatione.
Si autem filii, et haeredes. Servus non meretur accipere haereditatem, filius accipit: et nos, si filii Dei sumus, haereditatem merebimur accipere. Hoc quoque considerandum, quia haereditas in morte patris confirmatur secundum humanas leges. Quam ergo 117.0430D| haereditatem poterit Deus Pater dare nobis, qui non potest mori? Seipsum utique dabit, ut sicut est immortalis et incorruptibilis, ita et nos simus immortales, et incorruptibiles, atque incommutabiles, thesauri quoque sapientiae et scientiae divinitatis suae. Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Haeredes Dei Patris erimus, ut diximus; sed consideremus quomodo simus haeredes Christi. Haeredes igitur Christi jam ex parte sumus, quia pergens ad passionem, reliquit nobis possessionem pacis ecclesiasticae, inquiens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV). Quid plura dicam? Omnia quae ipse in praesenti saecule, sive in praedicatione, sive in miraculis operatus est, omnia nobis reliquit ad credendum 117.0431A| et tenendum, Evangelii quoque Testamentum, quae omnia in morte sua confirmavit. Cohaeredes etiam ejus erimus post generalem resurrectionem, quando erimus immortales, incorruptibilesque in corpore, atque incommutabiles in anima, sicut et ipse. In gloria quoque similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, velut Joannes dicit: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus autem quia, cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III). Et ipse Dominus ad Patrem (Joan. XII): Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sit et minister meus. Sicut enim Christus habitat in dextera Patris, id est in magnitudine paternae majestatis, ita erimus et nos ei cohaeredes, quia fulgebimus sicut ipse fulsit in monte; et non solum in gloria erimus ei cohaeredes, 117.0431B| sed etiam in potestate, sicut ipse dixit apostolis: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Quid plura dicam? Quicunque filius Dei efficitur et haeres, quaecunque Dei sunt, utique et ipse merebitur accipere. Ista enim omnia cum securitate exspectare possumus, si fecerimus quod sequitur: si tamen compatimur, subaudis Christo, ut glorificemur cum illo. Quod est dicere: tunc merebimur cohaeredes Christi esse in gloria, si talia patimur pro amore nominis ejus, necessitate ingruente, qualia ipse pro nobis pertulit, imitantes ejus passionem et dilectionem; juxta quod Petrus dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. 117.0431C| (I Petr. II.)
Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Si quilibet hominum omnia praecepta Veteris et Novi Testamenti potuisset implere, et omnia genera tormentorum despicere, carceres videlicet, aculeos, ungulas, ustulationes, lapidationes, crucifixiones, frixiones in sartagine per multa curricula temporum, nequaquam esset dignus gloria futura quam percepturi sunt electi. Quaerit aliquis, quare? Ideo utique quia ista temporalia sunt, illa aeterna. Quae erit illa gloria? quia fulgebunt electi sicut sol in regno Patris sui, et erunt sicut angeli Dei, cernentes praesentissimum Dei vultum; juxta quod Joannes dicit: Scimus quoniam, cum apparuerit, 117.0431D| similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III).
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Creaturam in hoc loco appellat hominem, qui merito creatura appellatur, quia vitio suo imaginem amisit et similitudinem omnipotentis Dei, quam habebat in anima. Ista ergo creatura, id est omnis homo fidelis, manifestationem filiorum Dei exspectat, ut appareat quod promissum est, quando ipsa re manifestabitur qui sint filii Dei, quod modo tenemus in spe: Ecclesia si quidem in praesenti permista est bonis et malis, omnesque Christum clamant, et non apparet qui sint filii Dei futuri in re. Cum autem Christus venerit ad judicium, et separaverit agnos ab 117.0432A| haedis, dicens justis: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV), tunc revelabitur qui sint filii Dei in re. Quod autem dicit, Exspectatio creaturae, sive exspectatio nostra revelationem filiorum Dei exspectat, sic videntur haec verba sonare, quasi aliud sit creatura, atque aliud Filius Dei, cum unum sit. Sic denique soliti sunt homines dicere, videntes in praesentia sui multos colores per diversa vasa ordinatos: exspectatio vel expressio istorum colorum manifestationem imaginis exspectat, cum non sit aliud imago, et aliud colores.
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe. In hoc loco et etiam subsequentibus, ubi dicit Apostolus quod omnis creatura ingemiscit, reprehendit beatus Augustinus 117.0432B| acutissime Origenem, quare in hoc nomine quod est creatura, comprehenderit non solum bestias, sed etiam solem, caeteraque sidera et angelos pariter cum homine, dicens omnia vanitati subjecta esse, et, quod majus est, ingemiscere in suo cursu et operatione. Sed, licet omnis creatura quae potest mutari in melius aut deterius, sicut sancti angeli quondam potuerunt, licet modo non possint illi qui Deo adhaerent, aut qui potest a laetitia in tristitiam converti, ut homo vel caeterae omnium rerum creaturae, comparatione omnipotentis Dei qui semper idem est, vanitas sint, sicut dicit Ecclesiastes, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I): tamen non ideo omnis ingemiscit, sicut angeli Deo adhaerentes, quia jam immutabiles sunt effecti, sicut 117.0432C| Ezechieli (Ezech. I) monstratum est in crystallo quod erat super capita animalium, et sicut illa quae irrationabilis est, vel anima caret. Quapropter creaturae nomine debemus intelligere hominem qui cum omnibus creaturis quamdam communionem habet, quia omnis creatura in tria dividitur: aut enim est corporalis, quae potest moveri et volvi per loca; aut est animalis, quae anima vivificatur; aut est spiritualis, ut angeli qui ratione utuntur. Homo ergo in hoc quod corpus habet conjungitur corporalibus creaturis per animam, anima vegetantibus, per rationem qua discernit inter bonum et malum, spiritalibus. Quod beatus Gregorius aliis verbis, sed eodem sensu ita exponit dicens: Habet homo, inquit, esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire et 117.0432D| vivere cum animalibus; intelligere, id est rationabilitatem habere, cum angelis. Creatura enim id est omnis homo vivens in carne, vanitati, id est mutabilitati, mortalitati, corruptioni subditus est, non volens, quia sponte quidem peccavit in paradiso, sed non sponte neque volens subjectus est mortalitati et poenae. Verbi gratia: sicut latro qui sponte committit furtum, sed non sponte suspenditur, et licet ipse nollet, tamen subjectus est vanitati propter eum, id est propter justum omnipotentis Dei judicium, qui subjecit eum in spe liberationis et veniae. Nam in hoc ostenditur Deus omnipotens esse justus, quia ejus peccatum non dimisit impunitum, et in hoc praedicatur esse misericors, quia non statim illum 117.0433A| penitus damnavit et occidit, sed reservavit ad poenitentiam, dans ei veniae spem et liberationis, regressionisque in gradum pristinum ut exspectet illud quod in sequentibus dicitur.
Quia et ipsa creatura, id est quilibet homo electus, liberabitur in die judicii, a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Homo in praesenti saeculo sub servitute corruptionis et mortalitatis est positus, quia subjacet mutabilitati et vitiis; liberabitur autem in die judicii ab omni faece mortalitatis et peccati, quando mortale corpus acceperit immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptionem, et transibit in libertatem gloriae filiorum Dei, quia erit similis Christo in gloria, et in libertatem filiationis adoptivae, de qua ait Dominus Judaeis. Si vos Filius liberaverit, 117.0433B| vere liberi estis (Joan. VIII). Potest etiam differentia esse in hoc loco inter Creatorem et creaturam; nam paulo superius ubi dixit: Exspectatio creaturae filiorum Dei revelationem exspectat, fideles tantummodo possunt intelligi, qui jam credebant, hic vero ubi dicit: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, infideles intelligi possunt, qui necdum temporibus apostolorum crediderant, praedestinati tamen erant ad vitam, unde et postea crediderunt.
Scimus enim quod omnis creatura, id est omnis homo, ingemiscit et parturit usque adhuc, In hoc loco, ut dicit beatus Augustinus, non est Origenes sequendus, neque sequaces ejus qui omnem creaturam rationabilem et irrationabilem, corporalem et incorporalem 117.0433C| comprehendunt. Non enim omnis creatura ingemiscit, ut illi volunt; sed homo, qui cum omni creatura quamdam communionem habet, eo modo quo paulo superius dixit: Omnis, inquit, creatura, id est omnis homo ingemiscit, affligitur, tristatur in dolore, in fame et siti, in frigore et nuditate, in carceribus et parturit; sive (quod melius habetur in Graeco) dolet in multis angustiis usque adhuc, id est usque ad diem judicii; et quandiu dicitur adhuc, vel quandiu dicitur hodie, semper subjacebit creatura humana angustiis et doloribus; illi autem qui jam regnant cum Deo, et quotidie transeunt ad requiem sempiternam, postquam ab hujus saeculi aerumnis liberantur, non ingemiscunt.
Non solum autem illa, subaudis creatura, id est, 117.0433D| non solum credentes et non credentes ingemiscunt et dolent in praesenti vita, sed et nosipsi, subaudis apostoli, qui perfectionis fidei sumus, primitias spiritus habentes, dolemus, et ipsi intra nos gemimus in corde et mente, sustinentes carceres, penuriam, egestates, multasque angustias et afflictiones. Bene et convenienter dicit: Non solum alii ingemiscunt, sed et nos ipsi apostoli primitias Spiritus sancti habentes, quia sicut illos primos elegit Deus, ita primi accipere meruerunt Spiritum sanctum in die resurrectionis, quando dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). Die quoque Pentecostes, quando in linguis igneis venit super eos Spiritus sanctus; vel etiam primitias Spiritus dixit, id est majora dona 117.0434A| Spiritus sancti acceperunt in praedicatione, ut omnium gentium linguis loquerentur, in miraculis quoque quibus prae omnibus mortalibus abundantes gloriosi exstiterunt. Legitur enim in Actibus apostolorum quod ponebant infirmos et mortuos in plateis, ut veniente Petro saltem umbra illius veniret super illos et sanarentur. Beatum quoque Andream legimus uno die triginta et eo amplius mortuos suscitasse. Primitiae siquidem appellantur optima quaeque et chariora, sicut in lege habetur: Offeres primitias auri et argenti tui Domino, id est optima et chariora. Re enim vera ita dignum erat, ut per quorum ministerium doctrina evangelica, et fides Dominica per quadrifidum orbem diffamanda erat, majora dona Spiritus sancti acciperent. Aliter: Non solum, inquit, 117.0434B| alii ingemiscunt, sed etiam nos qui primitias spiritus nostri, id est qui rationabilitatem et devotionem mentis nostrae Deo jam habemus oblatas in holocaustum: quod igne dilectionis Dei et proximi ardet, de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII.) Nunquid primitias mentis suae idem Apostolus non habebat Deo oblatas, qui dicebat: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII). Apostolus etenim rationabilitate mentis et intentione serviebat legi Dei, consentiendo ei in hoc quia nolebat concupiscentiae carnali subjacere: carne autem legi peccati, id est consuetudini malae qua concupiscebat. Exspectantes adoptionem filiorum Dei, redemptionem corporis nostri. Quaestio oritur in hoc loco: cum 117.0434C| Apostolus in superioribus locis hujus Epistolae dicat: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei; et alibi: Christus nos redemit de maledicto legis (Galat. III), quare modo dixerit exspectare nos adoptionem, sive electionem filiorum Dei, et redemptionem corporis nostri, id est totius Ecclesiae, quae est corpus Christi? Quaestio haec in sequentibus solvitur, ubi dicit Apostolus:
Spe enim salvi facti sumus. In spe quidem jam filii Dei sumus omnes credentes, et redempti passione Christi; sed adhuc exspectamus ut quod modo sumus et tenemus in spe, quandoque simus et possideamus in re. Omnes quidem credentes fidem habemus quod simus filii Dei, et simus redempti sanguine passionis ejus, sed non proderit aliis passio ejus, nisi 117.0434D| electis qui et filii Dei erunt sicut Joannes dicit: Charissimi, filii Dei sumus modo in spe, et nondum apparuit quid erimus in re (I Joan. III). Scimus autem quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (Ibid.). Spe enim salvi facti sumus; sicuti fides est credere ea quae non videmus, ita spes est exspectatio futurorum bonorum. Per passionem enim Christi redempti sumus in spe, per baptismum autem accipimus remissionem peccatorum, et filii Dei sumus in spe, non in re, quia necdum apparet quales futuri sumus. Spes autem quae videtur non est spes, quasi diceret: Illa res quae videtur non est spes; nam quod videt quis, quid sperat? Illud quod videmus non speramus. Verbi gratia: video 117.0435A| te in praesentia mea stare, non te spero venturum.
Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, id est, non deficimus. Inter spem et rem media est patientia, quia per patientiam qua sancti sustinent adversa hujus saeculi, non quaerentes in praesenti mercedem, sperant se pervenire ad gloriam aeternam.
Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Id est, sicut spes et patientia adjuvant et sustinent infirmitatem mentis nostrae, ita et Spiritus sanctus. Infirmitas autem animae est plerumque illa petere quae nobis non conveniunt, sicut sequentia manifestant: nam quid oremus sicut oportet nescimus. Plerumque dum volumus bona nobis petere, contraria 117.0435B| et adversa petimus; si nobis illa concederentur, sicut beatus Paulus contraria sibi petebat, quando petebat ferri a se spiritum tentationis et infirmitatem. Si enim exaudiretur, forsitan revelationum magnitudine se extolleret, et caderet in lapsum. Sic etiam plerumque positi in prosperitate, petimus illam nobis conservari, quae si semper nobis maneret, forsitan amore sui implicaret animum nostrum. Similiter, quando sumus positi in infirmitate, causa probationis aut emendationis imploramus liberari: quae si a nobis tolleretur, fortasse ad peccata pristina reverteremur aut remissius in bono opere laboraremus. Ideoque nescimus orare sicut oportet, nisi Spiritu sancto docente, sed ipse Spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Dicit beatus Ambrosius, 117.0435C| quia si quando fideles aliquid petunt contra salutem suam per ignorantiam, non per jactantiam, Spiritus sanctus, qui unius substantiae est cum Patre et Filio, interponit se in medio inter nos et Deum Patrem, et postulat pro nobis quae utilia sunt, non cum impulsu aeris, neque cum sonitu, vel strepitu vocis, sed inenarrabiliter, sicut convenit ejus divinitati, quae aequalis et consubstantialis est Deo Patri; et plerumque ea quae nos petimus nobis contraria, ipse mutat in melius, non dando quod petimus. Postulare etiam dicitur pro nobis, secundum alios doctores, ac gemere, quia quoscunque gratia sua replet, postulantes facit et gementes pro suis reatibus et aliorum: vel quia differuntur a regno; qui gemitus bene inenarrabiles dicuntur, quia nemo potest enarrare 117.0435D| quantae compunctiones in cordibus fidelium sint, vel quanta remuneratione digni sunt coram Deo.
Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Deus Pater cum Filio suo, qui omnia arcana cordium et secretorum, non solum hominum, sed et angelorum penetrat scit quid desideret Spiritus sanctus, habitans in cordibus fidelium suorum, quia unius scientiae sunt, vel quid nos desiderare faciat. Postulat quoque secundum Deum pro sanctis, quoniam ea facit nos postulare quae et Deo placeant et nobis utilia sint, ita ut dicamus positi in oratione: Deus aeterne, qui absconditorum et futurorum es cognitor, sicut scis nobis necessarium esse et sicut tibi placet, miserere 117.0436A| nostri. Deo ergo loquitur sine strepitu vocis cum nobis tacere videtur, quia et videt cum non videatur, et haec petit quae scit Deo Patri placere et nobis prodesse: unius enim voluntatis est ipse et Pater.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Illi qui diligunt Deum, qui mandata ejus custodiunt et servant, sicut Dominus dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Joan. XIV); hoc dicit quia diligentes Deum, et mandata ejus servantes, et qui secundum propositum sive praedestinationem omnipotentis Dei ad hoc vocati sunt, ut sancte vivendo sancti sint: si quando aliquid inepte atque imperite contra suam utilitatem petunt, sicut et Paulus et filii Zebedaei, Deus omnipotens 117.0436B| cooperatur illis in bonum aut non dando quod petunt, aut etiam mutando aliud pro ipso quod petunt; neque imputat illis in peccatum, sed ea tribuit quae danda sunt Deum amantibus. Bene autem dicit cooperantur, quia operantur illi qui petunt, cooperatur Deus omnipotens, implendo quae ad salutem illorum pertinent.
Nam quos praescivit, subaudis esse credituros, et in sua fide permansuros, illos et praedestinavit, sive praefinivit et ordinavit conformes fieri imaginis Filii sui, id est similes fieri in gloria humanitatis Filii sui, qui reformavit corpus humilitatis nostrae, ut idem Apostolus alibi dicit: Configuratum corpori claritatis suae (Philip. III). Licet enim in potentia divinitatis non simus aequales illi, tamen in gloria, et in immortalitate, 117.0436C| et incorruptione erimus similes ei, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III): vel certe ad hoc praedestinavit eos conformes fieri imaginis Filii sui, ut sicut Christus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. XXII), ita et illi qui fratres volunt existere Domini Jesu Christi, non habeant voluntatem peccandi. Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Omnis unigenitus potest dici primogenitus, non tamen omnis primogenitus dici potest unigenitus. Quicunque enim primus aperit vulvam matris nascendo, nec habet alios fratres sequaces, et primogenitus est, et unigenitus: qui vero primus egreditur ab utero materno et habet postmodum fratres sequentes, solummodo primogenitus est. Filius autem Dei, Redemptor videlicet humani generis, si 117.0436D| digna consideratione perpendimus, tam secundum divinitatem, quam secundum humanitatem, et unigenitus praedicandus est et primogenitus. Unigenitus quidem est secundum divinitatem, quia in natura divinitatis non habet alios fratres; primogenitus vero est, quia ante omnem creaturam non factus, sed genitus est, sicut per Salomonem dicit: Ego sapientia ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam (Eccl. XXIV). Secundum humanitatem autem unigenitus quidem potest dici beatae Mariae, et primogenitus in multis fratribus adoptivis, quia ipse primus surrexit a mortuis, primus ascendit ad coelos. Isti sunt fratres, de quibus ipse dixit ad Mariam: Vade ad fratres meos, et dic eis (Joan. XX). Fratres 117.0437A| enim illius dicuntur omnes fideles in hoc, quia homo fieri dignatus est. Sed is qui frater noster est secundum carnem, ipse Dominus Deus noster est secundum divinitatem.
Quos autem praedestinavit, sive praefinivit secum regnaturos in aeterna beatitudine, hos et vocavit per se et per apostolos suos. Vocat quoque modo usque ad finem judicii, et quos vocavit per gratiam suam ut permanerent in gloria secum, hos et justificavit per passionem suam, per baptismum et fidem exornatam bonis operibus, et justificabit usque ad finem saeculi. Quos autem justificavit, illos et glorificavit. Praeterito tempore utitur. Apostolus in hoc loco pro futuro, in hoc quod dicit glorificavit, morem sacrae Scripturae tenens, quae sic solet narrare futura 117.0437B| quasi praeterita. Illos enim quos vocavit, et justificavit in praesenti saeculo, hos glorificavit in die judicii: sicut idem Apostolus alias dicit: Cum Christus apparuerit, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Colos. III).
Quid ergo dicemus ad haec? subaudis quae modo diximus de vocatione, justificatione, et glorificatione, id est quam gratiarum actionem reddemus illi, qui gratis nullisque meritis praecedentibus antequam essemus nos, praedestinavit regnaturos secum, ac postea vocavit et justificavit, ad ultimum etiam et glorificabit. Tale est et illud Psalmistae: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV)? Potest et intelligi: Quid praedestinationi Dei contradicere possumus, si omnes non praedestinamur 117.0437C| adhuc ut regnemus cum illo? Si Deus pro nobis, subaudis est, vel pugnat qui praedestinat, justificat et glorificat, quis contra nos valet pugnare? Nullus: neque diabolus, neque Nero, sive quilibet persecutor.
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, id est a morte non servavit, sed pro nobis omnibus praedestinatis ad vitam aeternam tradidit illum. Et ipse Pater tradidit Filium, quia tradi permisit, multisque modis est ipse Filius traditus. Hoc verbum quod est parcere aliquando significat dimittere, ut illud in Virgilio: Parce metu, Cytherea, id est dimitte metum; aliquando significat servare, sicut hic, qui proprio Filio suo non pepercit: unde apes parcae vocantur, id est servatrices, quia servant sua mella. Quomodo 117.0437D| non etiam cum illo omnia nobis donavit? Hoc maxime ad apostolos refertur, quibus ait Veritas: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes (Matth. XIX): potest referri et ad omnes praedestinatos, qui in capite suo Christo omnia possident, quae ipse possidet. Cum enim omnis creatura longe incomparabiliter distet a Filio Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I), si Deus Pater in tantum nos dilexit, ut pro nobis traderet illum, utique poterit in nobis ista implere.
Quis accusabit adversus electos Dei? id est: quis sumet accusationem adversus electos Dei? Diabolus accusat electos Dei, sicut accusavit beatum Job, sed meritum auxit, non minuit, quia vir justus, ejus adversa patienter 117.0438A| sustinuit. Notandum autem quia haec sententia secundum beatum Augustinum per interrogationem et percontationem legi debet; et sicut ipse dicit, percontationi multa possunt responderi, interrogationi autem aut affirmative debet responderi etiam aut negative; non pronuntiabitur ergo ita ut post per contentionem qua dicimus, quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur, Deus qui justificat, enuntietur sono interrogantis, ut tacite respondeatur, Non. Similiter illud quod sequitur, quis est qui condemnet? percontando legendum est, ut subinferatur interrogando Christus Jesus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, et subintelligatur tacite, non. Et est sensus: Nunquid Christus, qui mortuus est pro nobis et resurrexit, ut nobis vitam donaret, condemnabit 117.0438B| nos? Non utique, sed salvabit. Hoc vero quod sequitur, quis est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis, non jam interrogando, sed potius affirmando pronuntiandum est. Quis est ad dexteram Dei, id est in plenitudine et magnitudine paternae majestatis, qui etiam interpellat pro nobis Deum Patrem non voce, sed miseratione, dum quotidie hominem quem assumpsit, et gravissimum genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert, ut nostri misereatur.
Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Ad superiora pertinet, ubi ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quia omne quod in praesenti est, comparatione futurae gloriae momentaneum est: ideoque alloquitur Romanos ne 117.0438C| deficerent in tribulationibus: Videte Petrum, considerate Paulum; ante potuit Nero illos occidere quam a charitate Christi sejungere; Stephanus lapidibus obrutus, Laurentius ustulatus, non potuerunt a Christo separari quoniam ita erant mente Deo copulati, ut insensibiles essent ad omnia toleranda tormenta. Nunquid nos separabit tribulatio, an angustia? Angustia dicitur omnis necessitas, omnisque indigentia: persecutio autem est vis mali. Nam persequi est aperte vim inferre. Periculum? Periculum in multis rebus et in insidiis accipitur. Gladius? Gladius vero potest significare quaelibet genera suppliciorum. Fames et nuditas? Non poterant eos separare, quia habebant panem verum Christum, qui eos spiritaliter pascebat et vestiebat, sicut alibi Apostolus 117.0438D| ait: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III).
Quia propter te mortificamur tota die. Vox martyrum ad Christum. Tota die dicit, id est omni tempore quandiu vivimus: quia qui perseveraverit usque in finem, coronabitur (Matth. X). Non enim sufficit uno die pro Christo tribulationem pati, sed omni tempore, si necesse fuerit. Aestimati sumus sicut oves occisionis quae occiduntur sine reluctatione. Sicut oves non reluctantur cum ad mortem ducuntur, ita et nos non reluctemur, dum occisioni paramur.
Sed in his omnibus tribulationibus tormentisque positi superamus et vincimus propter eum qui dilexit nos, id est propter Christum qui nos dilexit usque ad 117.0439A| mortem, quia pro nobis est mortuus, et qui nobis dixit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X).
Certus enim sum quia neque mors, quae injungitur corpori, poterit nos separare a charitate Christi. Non dixit opinor, sed certus sum; neque vita, subaudis praesens quae in longinquum abnegationibus Christi primittitur, et est sensus: Si minatus fuerit mihi Nero mortem omnibus crudeliorem, aut vitam in praesenti saeculo omnibus feliciorem, non poterit me separare a fide Christi sed neque alios coapostolos meos; neque angeli, subaudis maligni, qui transfigurant se in angelos lucis; vel secundum illud: Si angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod nos evangelizamus, anathema sit (Gal. I). Et est sensus: 117.0439B| Etsi angelus de coelo vellet me separare a charitate Christi, quod fieri non potest, non posset me separare. Neque principatus, id est contrariae potestates daemonum, quae aliis principantur, de quibus ipse dicit in Epistola ad Ephesios (cap. VI): Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Neque virtutes, contrariae daemonum, quae sub ipsis principibus consistunt. Neque instantia, id est praesentia bona quae promittuntur credentibus, vel mala quae minantur. Neque futura, subaudis bona vel mala istius saeculi. Neque fortitudo, id est diabolus princeps daemonum de quo dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum (Luc. XI). Neque altitudo, id est astrologia. Neque 117.0439C| profundum, id est necromantia, quae inferiora inferni scrutatur, per quae duo multi avertebantur a fide. Et est sensus: Etiamsi omnes astrologi et mathematici, hoc est astrorum conspectores, qui se fatentur rationem siderum penetrare et cursus, venerint contra nos; vel etiam illi qui per necromantiam, id est mortuorum resuscitationem, animas ab inferis revocant, sicut mulier illa pythonissa revocavit animam Samuelis, nequaquam poterunt nos separare a charitate Christi; neque creatura alia, id est si aliqua creatura est sursum, aut deorsum, praeter istas quas dixi, nec ipsa poterit nos separare in aliam partem. Vel secundum Gregorium, alia creatura intelligitur hic homo qui se potest a charitate Dei separare male vivendo. Et est sensus-Neque alia 117.0439D| creatura quam nos ipsi poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu; nos tum possumus nos separare ab ea male vivendo. Mentes enim sanctorum ita sunt Deo, qui summus spiritus est, per charitatem conjunctae, ut inter illas et Deum nulla creatura sit media: quia qui adhaeret Deo unus spiritus est.
CAPUT IX. Veritatem dico in Christo Jesu, id est per Christum, non mentior. Necessitate cogente saepe jurabat Apostolus, non agens contra Domini praeceptum, et quia dicturus erat rem pene incredibilem, ideo juravit necessitate cogente. Nam inter Romanos qui 117.0440A| crediderant erant Judaei credentes, quibus ista scribebat: et quia erant qui dicerent Paulum non diligere gentem suam, eo quod evangelizaret gentibus, juramento obligat asserens se diligere et amare gentem suam, unde et subjungit: Testimonium perhibente mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Non dicit modica et parva tristitia mihi est, aut temporaneus dolor subito accidens, subitoque recedens, sed testatur magnam tristitiam et assiduum dolorem sibi inesse pro fratribus suis, qui Filium Dei ad se missum, non solum noluerunt suscipere, sed insuper declamaverunt eum dignum morte, dicentes ad Pilatum: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIX), reus est mortis. Quod dicit in Spiritu sancto, vel per Spiritum 117.0440B| sanctum, jurat sicut per Christum, id est Spiritum sanctum qui erat in mente illius, testem adhibet conscientiae suae, ipsa conscientia testimonium sibi perhibente, quod nimium doleret de perditione fratrum suorum.
Optabam enim, pro eo quod opto, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, id est de progenie Israel. Unde venit tam subi a mutatio in animo Apostoli ut optaret anathema esse a Christo, quod in plerisque locis pro separatione ponitur, cum paulo superius dixerit nullo modo se posse a charitate Christi separari? Considerandum est quia anathema varias habet significationes: ponitur enim pro separatione, sicut in edicto Justiniani imperatoris dicitur, 117.0440C| et ubi ait idem Apostolus: Si angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod nos evangelizamus vobis, anathema sit (Gal. I), id est a Deo separatus, Ponitur et pro maledictione, ut in Canonibus habetur saepissime: Si quis hoc vel illud fecerit, anathema sit, id est maledictus. Ponitur pro occisione corporali, ut hic, quod tale est ac diceret: Optabam ego interfici a Christo corpore, et hoc est quod dicit secundum carnem. Poterat aliquis dicere: O beate Apostole, quare optabas interfici secundum carnem? Ad hoc subintulit ipse: Ut fratres mei, qui sunt cognati mei secundum carnem, salvi fierent, et viverent mente Deo. Dicendo vero, qui sunt cognati mei secundum carnem, ostendit non esse illos sibi cognatos integritate fidei, et devotione mentis. Imitatus est 117.0440D| autem Apostolus in hoc loco charitatem et factum Moysi legislatoris: cui cum dixisset Dominus: Descende, peccavit populus tuus, et dimitte me ut deleam eos, et faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII), ait, nimia charitate ductus: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo (Ibid.). Vidensque Dominus ejus charitatem erga populum, ait: Non delebo te de libro meo, sed dimisi juxta verbum tuum (Num. XIV). Ita et Apostolus volens magis Christo placere, hoc loquebatur charitate cogente de occisione corporis sui, cum nullo modo optaret mentis affectu separari a Christo.
Quorum adoptio et filiorum, id est electio illorum, electio filiorum est, quia ex ipsis adoptati sunt filii, 117.0441A| et ipse populus vocabatur Filius Dei. Unde dicitur ad Pharaonem: Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV), et per Isaiam: Filios genui et exaltavi (Isa. I), gloria erat illis, quod de omnibus gentibus in peculiarem Dei plebem sunt electi. Illis etiam est Testamentum Vetus datum: vel (sicut quidam codices habent) Testamenta, Vetus scilicet et Novum, si voluerint credere, Testamentum enim Novum datum est illis, ut a servitute legis transirent ad libertatem gratiae Christi. Et legislatio, id est datio ad eos pertinet, quia lex per Moysen eis data est. Et obsequium, cultus videlicet divinae religionis, qui est illis traditus. Promissa quoque Christo et de redemptione ipsorum: et vita aeterna illis data sunt, ut quidquid promissum est patribus, compleretur in 117.0441B| filiis.
Quorum patres, subaudis fuerunt Abraham, Isaac et Jacob, ex quibus patribus, vel Judaeis est Christus natus secundum carnem, non secundum divinitatem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Christus, Deus et homo est: et secundum quod homo est, ex ipsis carnem assumpsit-et inter omnia fuit: secundum quod Deus est, a Deo Patre ante saecula genitus, est supra omnia potentia Divinitatis. Notandum autem, quia cum esset locutus de abjectione parentum suorum, non murmurando, neque reprehendendo judicium Dei talia prosecutus est, sed potius benedixit illum, pro certo sciens justo judicio cuncta ab illo moderari ac disponi, unde et subdit:
Non autem quod exciderit verbum Dei; et est 117.0441C| sensus: Quamvis multitudo Judaeorum parentum meorum infidelitatis errore remansisset, nolens in Christum credere, non tamen ideo dico quod evanuerit, aut annullata sit promissio Dei, quae facta est ad Abraham, quod in semine ejus benedicentur omnes gentes (Gen. XII), quoniam in illis est adimpleta qui crediderunt, tam ex Judaeis qui ex gentibus, et qui adhuc credituri sunt. Non enim omnes qui ex Israel sunt hi sunt Israelitae, Jacob et Israel nomina unius hominis fuerunt. Non autem omnes qui ex stirpe illius descenderunt, omnes viri Israelitae sunt, id est videntes Deum mente, quia mente et fide Deum non cernunt. Itaque Israel in spiritalem et carnalem dividitur. Judaei credentes, filii sunt Israel et Abrahae secundum carnem, et secundum 117.0441D| fidem non credentes vero: etsi sunt carne filii Israel, sed non tamen Spiritu. Gentiles autem, licet carne non sint filii Israel, tamen fide et mente sunt filii Israel et Abrahae, quia Deum mente contemplantur
Neque qui semen sunt Aoranae omnes filii, sed de solo Isaac dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen. Ismael quidem ex semine Abrahae fuit, et tamen non computatur ejus filius esse. Et sicut non omnes filii Abrahae secundum carnem, ejus dicuntur filii, sed semen ejus in Isaac stabilitur: ita modo non omnes qui ex ejus stirpe per Isaac descenderunt, ejus filii reputantur, sed qui habent fidem ejus, et credunt in Christum, de quo praedictum est: In semine 117.0442A| tuo benedicentur omnes gentes, id est non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Licet Judaei in infidelitate permanentes, filii sunt Abrahae per naturam carnis, quia de prosapia illius descenderunt, tamen non sunt ideo filii Dei, quoniam degeneres sunt a fide et operibus Abrahae, neque pertinet ad eos aliquid ex dono benedictionis spiritalis, quae facta est ad Abraham de Christo et multitudine credentium. Gentiles vero qui sunt filii promissionis, reputantur in semine Abrahae, id est in Christo, quoniam fidem et opera Abrahae imitantur. Promissionis autem filii appellantur gentiles, propter promissionem scilicet quae facta est de eis ad Abraham, cui dicitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes. In figura igitur 117.0442B| gentilis populi praecessit Isaac. Quapropter licet non credant omnes Judaei, tamen verum est quod promissum est Abrahae: In Isaac vocabitur tibi semen, id est in his qui tibi promittuntur filii futuri: sicut promissum est Isaac: ponitque exemplum.
Promissionis, inquit, verbum hoc est. Secundum tempus hoc veniam: per angelum scilicet veniam, id est apparebo. Et erit Sarae filius. Igitur sicut Isaac per promissionem qua dicitur: in Isaac vocabitur tibi semen, sic gentilis populus sectando fidem et vestigia Abrahae, per promissionem quae facta est ad illum, benedictionis gratiam consequi meretur.
Non solum autem illi, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Ordo verborum est pariterque sensuum: Non solum illi duo filii 117.0442C| Abrahae Isaac et Ismael figuram tenuerunt duorum populorum, fidelium et infidelium, verumetiam Rebecca typum credentium et reproborum gessit in duobus filiis suis, Jacob et Esau, habens illos ex uno concubitu patris nostri Isaac. Nec vacat quod ait: Ex uno concubitu. Ne forte enim dicere posset Jacob: Quando me genuit pater meus, boni animi et bonae voluntatis erat, quando vero fratrem meum Esau genuit, malae voluntatis erat, ideoque bonitas ejus per semen illius diffusa est in me, malitia autem in fratrem meum. Aut etiam, ne aliquis hominum ita dicere posset, ait Apostolus, ex uno concubitu genitos esse illos duos: ostendens ex vocantis dono unum dilectum, alterum ex justo judicio odio habitum. Nam omnes ab Adae descendentes prosapia 117.0442D| filii nascuntur peccati, ideoque damnatione digni. Si qui vero liberantur, bonitas et gratia Dei est, et non eorum retributio meritorum.
Cum nati nondum fuissent, illi duo Jacob et Esau, aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem operum illorum propositum seu praeordinatio Dei maneret non ex operibus illorum quae nulla erant, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori. Ex vocante dicit, id est ex dono omnipotentis Dei qui illos vocavit, dictum est Rebeccae, quod Esau major natu servitutis obsequium minori esset redditurus (Gen. XXV), hoc est Jacob. Et ita evenit. Nam sicut in libris Regum legitur: temporibus David et Salomonis aliorumque regum 117.0443A| servivit Israeli usque ad illud tempus, quando (sicut in eodem volumine legitur) praeparavit se Edom ne esset sub Juda, quod utique praedictum ei fuerat ab Isaac patre suo. Veniet, inquit, tempus cum excuties jugum illius de cervice tua (Gen. XXVII). Quis hominum potest enarrare quare Deus omnipotens elegerit Jacob antequam nasceretur, et reprobaverit Esau cum nec ille nec iste bonum aliquid vel malum poterat implere, nisi quia in isto, id est in Jacob, gratiam suam et misericordiam exhibuit, et in Esau justum judicium suum implevit. Nam cum Rebecca jam haberet conceptum in utero, et iret ut Dominum consuleret, aut per Melchisedech sacerdotem Dei summi, aut per alium quemlibet, per quem Deus tunc temporis responsa dabat, dictum est ei ex vocante Deo: 117.0443B| Duo filii in utero tuo sunt et duo populi, majorque serviet minori; ergo sicut non fuit propositum Deo: et praedestinatio secundum electionem boni meriti Jacob, ita et electio gentium non fuit secundum electionem meritorum, sed secundum gratiam et praedestinationem Dei. Quapropter quare Jacob sine operibus bonis electus sit, Esau vero abs malis operibus odio habitus, soli Deo notum est qui omnia novit antequam fiant: cujus judicia semper justa sunt
Sicut scriptum est in Malachia propheta: Jacob dilexi, Esau odio habui. Cum dicit Scriptura: Nihil odisti eorum quae fecisti: et quia vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona, quaestio oritur quare dicitur odio habere Esau. Quae ita solvitur, quia non 117.0443C| odit naturam quam fecit: sed peccatum et vitium quod non fecit, Jacob autem dilexit sua misericordia gratuita. Esau odio habuit justo judicio: et cum ambo originali peccato maculati essent, quod unum dilexit: ejus misericordia fuit, quod vero reprobavit alterum, justum judicium ejus exstitit.
Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Subaudis quia Jacob per misericordiam suam dilexit, et Esau justo suo judicio reprobavit, et qui unum diligit, alterum odit. Absit ut ipse iniquus dicatur.
Moysi enim dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo, cui miserebor. Ordo iste est: Cujus misereor, vocando eum ad fidem meam miserebor, fidem meam illi dando ut credat in me, et cujus 117.0443D| fuero misertus, ut credat in me misericordiam praestabo illi, ut juste vivat, et misericors sit, perseveretque in bonis operibus pro quibus praemium accipiat.
Igitur non volentis, subaudis est voluntas, neque currentis cursus, sed miserentis est Dei misericordia ut det homini bonum velle, facere, perseverare. Non sufficit sola bona voluntas hominis, nisi etiam perveniat cum misericordia Dei ad hoc, ut det illi bonum velle, et bonum idipsum perficere, juxta quod Psalmista dicit: Misericordia ejus praevenier me, et misericordia ejus subsequetur me (Psal. LXIII). Sed hic fortasse quaerit aliquis: Ut quid remunerantur electi, vel quid praemii merentur, si et voluntas bona, 117.0444A| et perfectio operis a Deo eis datur? Cui respondendum est idcirco electos dignos esse remuneratione, quia statim ut sentiunt se a Dei gratia praeveniri, totis nisibus laborant voluntati illius obsecundando obedire.
Dicit enim Scriptura Pharaoni. Non Scriptura per se loquitur, sed alius per eam, sicut hic loquitur Deus: Quia in hoc ipsum excitavit te, id est duritiam cordis tui propter hoc aliis manifestavi, ut ostendam in te virtutem meam, sive potentiam, ut annuntietur nomen meum, id est divinitatis meae, in universa terra. Ita modo sit. In universa enim terra, et per quadrifidum orbem annuntiatur nomen divinitatis ejus, quia pene ubique liber Exodus recitatur: Antequam excitaretur Pharao decem 117.0444B| plagis a Deo quasi dormiebat, et excitatus cujus malitiae esset cor ejus hominibus ignorantibus manifestatum est, unde dicit Dominus: Excitavi te pulsando decem plagis, id est manifestavi malitiam cordis tui, quae me non latebat; unde excitatus ait: Deum ignoro, et Israel non dimittam (Exod. V). Et quia pro sua malitia ignorabat Deum, induravit Deus cor illius (Exod. XIV), id est non emollivit, meritis ejus hoc exigentibus. Sed quaerit aliquis quare perdiderit Deus aut Pharaonem cum exercitu suo, aut Sodomitas, aut eos qui in diluvio perierunt? Cui respondendum est, quia eorum malitia jam erat consummata excedens modum peccandi: et ideo justo Dei judicio erat punienda. Sic unusquisque peccator divinitus punitur modo, fine peccatorum 117.0444C| completo; de quo ait Dominus ad Abraham: Non sunt completa peccata Amorrhaeorum (Gen. XV), et ad Judaeos: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXII). Verum, quia Deus manifestavit malitiam Pharaonis, cor illius non emolliendo, non in Deum reflectitur, qui malum non operatur, sed ipsi Pharaoni malum suum quod fecit, proprie deputatur. Verbi gratia, sicut si fuerint duo vasa, unum balsamo plenum, aliud stercore, si quis ea agitaverit vel ventilaverit, non est auctor odoris vel fetoris, sic Deus qui tetigit suis plagis Pharaonem, non est auctor malitiae ejus. Ob duas causas autem percussus est Pharaon cum suo exercitu, et in mari submersus, videlicet ut eorum malitia puniretur quae erat multiplicata, et Israeliticis terror incuteretur, quo 117.0444D| timerent peccare, ne similia paterentur, scientes iniquitatem a Deo damnari. Dicit enim: ut ostendam in te virtutem meam, scilicet per signa et supplicia, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Ubique enim Deus magnus praedicatur, qui Pharaonem cum curribus et equitibus suis submersit in mare.
Ergo subaudis, si volentis non est voluntas: neque currentis cursus, sed miserentis Dei est misericordia: cujus vult miseretur, sicut Israelitis, quos eripuit non eorum meritis, sed respectu suae pietatis. Neque enim Israelitae in Aegypto aliquod bonum fecerant pro quo liberari meruerint, et quem vult indurat, id est indurari permittit, et in duritia sua 117.0445A| deserit, sicut Pharaonem et exercitum ejus. Hoc quod Deus misericordia sua plagas suspendebat in Pharaone, indurabat cor ejus.
Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? id est quid adhuc causatur humana fragilitas, quod Deus cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Voluntati enim ejus quid resistit? Quod quorumdam miseretur, bonitas et gratia ejus est, quod quosdam damnat, justum suum judicium ostendit, quia omnes sumus filii irae, antequam renascamur ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III).
O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Hominem vocat humana tantummodo sapientem et Dei judicium reprehendere nitentem. Nunquid dicit figmentum, id est vas ex luto fictum, ei qui se finxit. Quid 117.0445B| me fecisti sic? id est quid me fecisti sic in hanc parvitatem, vel ad hoc vile ministerium?
Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, quo ministretur cibus vel potus qui transeat in usus regis; aliud vero in contumeliam? id est, in vile officium, videlicet ad opus coquinae, ubi coquuntur carnes. Sic omnipotens Deus figulus humani generis, ex massa peccati et perditionis, id est ex massa humani generis habet potestatem aliud vas in honorem facere, id est unum ad hoc creare, ut ipse honoretur in illo, et honoret eum vocando ad fidem suam, et salvando ad vitam; aliud vero in contumeliam, id est reprobos, propter nequitiam suam justo judicio perdere. Ex corrupta enim massa, omnia corrupta 117.0445C| sunt vasa. Si autem ingenio artis suae figulus quaedam ex illis excoquendo per ignem a vitio massae purificaverit, nunquid in his magnificari non potest? Quod autem quaedam impurificata dimittit, non redarguendus est quia in sua potestate subsistit. Sua enim est massa.
Quod si Deus volens ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum; subaudis, tu quis es qui respondeas Deo? Volens Deus ostendere iram, id est vindictam suam in Pharaonem et Aegyptios, in Sodomitas et diluvio perditos, et notam facere potentiam suam liberando Hebraeos, sustinuit in multa patientia vasa irae, id est Aegyptios per plagas exspectando ad poenitentiam, quas non pariter effudit. Apta enim 117.0445D| in interitum appellat Aegyptios, qui se praeparaverant atque aptaverant aeternae perditioni male vivendo. Ad haec poterat aliquis Apostolo objicere: Ut quid perdidit illos, et salvavit Judaeos? Cui ille obviat respondendo, dicens:
Ut ostenderet divitias gloriae suae, quibus glorificetur, in vasa misericordiae, id est Hebraeos, quos praeparavit in gloriam suam, ut in eis glorificetur et laudetur, qui eripiens illos de Aegypto, inimicis eorum interfectis, mare Rubrum transduxit, et repromissionis terram tradidit.
Quos et vocavit, id est quos vocavit ad fidem suam, sicut et nos apostolos aliosque credentes ex eadem plebe. Vocavit quoque illos de Aegypto gratia misericordiae 117.0446A| suae; vocavit et nos de saeculo maligno, id est vasa misericordiae suae. Omnes homines post praevaricationem Adae peccatores nascuntur, et damnatione digni, atque secundum meritum suum debuerant omnes perire. Quod vero pauci salvari merentur, qui de vasis irae in vasa misericordiae transferuntur, ideo fit ut misericordia appareat auctoris in his qui a morte aeterna liberantur, et quod plures sunt qui pereunt remanendo in vasis irae, peccatis praepedientibus, indicium est merito omnes debuisse perire, ac per hoc justum judicium secundum merita manet in eis. Verum quia Judaei excludebant gentiles a fide Christi, dicentes eos non posse salvari, subdit Apostolus: non solum ex Judaeis, vocavit ad fidem suam, sed etiam ex gentibus.
117.0446B| Sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, id est gentes, plebem meam, ut sint plebs mea: hoc secundum beatum Hieronymum, secundum beatum Augustinum vero potest et de Judaeis intelligi qui facti sunt non plebs Dei, quando recesserunt a Deo, et respuerunt Christum dicentes: Nescimus unde sit (Joan. IX). Sicut habemus in psalmo: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII). Qui postmodum facti sunt plebs Christi, quando una die crediderunt tria millia, altera die quinque millia, et deinceps multa millia (Act. II), et non misericordiam consecutam, in infidelitate manendo, misericordiam consecutam, effectam fidelem.
Et erit in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Gentibus infidelitate 117.0446C| depressis, dicebatur eis a Deo per prophetas, quod non essent plebs ejus: quoniam licet per conditionem creatura Dei essent, non erant tamen plebs ejus per gratiam. Postquam autem ad fidem venerunt in loco, id est in toto mundo, ubi dicebatur eis antequam in Deum crederent: Non plebs mea vos, ibi modo vocantur filii Dei vivi, non per naturam, sed per adoptionem. Quotquot autem, ait Evangelista, crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Et bene dicit, Dei vivi, ad distinctionem mortuorum deorum, quos ipsi antea colebant. Potest intelligi similiter et de Judaeis, quo apertum est.
Isaias autem clamat pro Israel, id est causa Israelis, si fuerit numerus filiorum Israel, tanquam arena 117.0446D| maris, reliquiae salvae fient. Sicut hominibus incognitus est arenae maris numerus, ita et prae multitudine sui, innumerabilis factus est populus Israeliticus. Quibus sic multiplicatis, et oneribus peccatorum praegravatis, reliquiae salvae tantum factae sunt, id est apostoli et caeteri qui crediderunt ex eis.
Verbum enim consummans, id est perficiens, et perfectionem continens, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Tribus modis intelligitur verbum perficiens omnia, et abbreviatum in veritate, verbum breviatum est, de quo dicit Dominus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI). In 117.0447A| his duobus mandatis, tota lex pendet et prophetae. Vel verbum breviatum potest intelligi symbolum apostolorum ubi fides continetur, quae per diversa volumina praedicatur, seu quatuor libri Evangelii comparatione legis et prophetarum. Verbum breviatum potest dici et perfectionem continens.
Et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, apostolis scilicet, qui seminati sunt per universum orbem, missi a Christo, et fructum multiplicaverunt credentium animarum, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorrha similes facti essemus. Nisi apostoli qui exstiterunt semen totius messis credentium, seminati a Domino per universum orbem, credidissent in illum, sicut Sodomitae et Gomorrithae uno perierunt interitu et momento 117.0447B| (Gen. XIV), ita omnes Judaei uno tempore infidelitatis peccato perditi fuissent. Apostolorum enim doctrinae multi postmodum crediderunt ex Judaeis qui perissent, nisi apostolicum semen mansisset. Aliter Ambrosius hoc semen intelligit Christum qui nisi a Patre servatus fuisset perissent Judaei, perissent apostoli qui relicto eo fugerunt, perissemus et nos.
Quid ergo dicemus? Hoc dicemus, quod gentes quae non sectabantur justitiam, legis circumcisionem videlicet, otium sabbati, victimas legales, apprehenderunt justitiam, fidei Evangelicae; unde subdit: justitiam autem, dico apprehendisse gentes, quae ex fide est; quia fides Christi justificat credentes: dum in ea baptizantur, et fructus justitiae ac fidei operantur, 117.0447C| vel certe, justitiam, possumus hic alio modo intelligere Christum, qui factus est nobis justitia et redemptio a Deo Patre, sicut Apostolus alias ait (Ephes. I), quia per illum justificat Deus Pater omnipotens omnes in se credentes. Hanc justitiam apprehenderunt gentes, non loco ei appropinquando, sed fide credendo, quoniam fide acceditur ad eam; unde et appellatur justitia ex fide.
Israel vero sectando legem justitiae, id est, observantiam legalem per quam se justificari posse putabat sine fide Christi, in legem justitiae, id est in legem Evangelii ubi justificatur homo per fidem Christi, non pervenit. Legem autem justitiae non immerito dicimus observantiam designare legis Moysi, quia qui suo tempore eam custodiebant justi putabantur: 117.0447D| sicut et e contra non custodientes velut injusti damnabantur.
Quare? Subaudis non pervenit Israel in legem justitiae, quia non ex fide Christi voluit salvari, sed quasi ex operibus legis: offenderunt enim in lapidem offensionis, id est in Christum nolentes in eum credere, sed dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem; crucifige (Joan. XIX) istum. Qui lapis bene appellatur, propter firmitatem fidei. Et sicut est lapis salutis et firmamenti illis qui crediderunt in eum, ita est lapis offensionis his qui eum respuunt.
Sicut scriptum est in Isaia: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. Quod ita est ac si diceret: Ecce mittam in populum Judaeorum 117.0448A| Christum, qui idcirco lapis offensionis vocatur, quia mox ut natus est, offenderunt in eum Herodes et Judaei, necantes pro eo parvulos (Matth. XIV): deinde (sicut Evangelium narrat) scandalizabantur in eo: et multi discipulorum, ejus audientes verbum, scandalizati sunt, et jam non ambulabant cum illo, et insuper in passione ejus discipuli relicto eo fugerunt (Matth. XXVI): omnis qui credit in eum, id est in Christum, qui unius essentiae est cum Patre et Spiritu sancto, et praecepta illius custodierit, non confundetur, id est non crubescet in sententia qua damnabuntur reprobi et infideles, audientes ab illo: Ite, maledicti, in ignem aeternum, sed potius laetabitur, audiens ab illo cum electis caeteris: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum 117.0448B| est ab origine mundi (Matth. XXV). Et quia poterat aliquis objicere Apostolo quare non oras pro incredulis tuae gentis, vel etiam ne superbirent gentiles et despicerent Judaeos, subdit Apostolus.
CAPUT X. Fratres, qui mecum in Christum creditis, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem, pro Judaeis scilicet incredulis, ut salventur: ubi demonstrat, quoniam si ex operibus legis quis potuisset justificari, et pro illis mereretur ad fidem Christi pervenire, omnes illi vocati essent et salvati, gentiles autem qui legem ignorabant, a salute fuissent alieni. Salus ergo gratis a Deo datur, et non ab homine meretur, id est fides Christi 117.0448C| qua salvamur.
Testimonium enim perhibeo illis, quod aemulationem quidem Dei, id est zelum amoris Dei, habent, sicut et ego ante conversionem habebam, sed non secundum scientiam Dei. Stultum est enim legem per servum datam venerari, et Evangelium quod datum est per Dominum persequi. Stultum est etiam Patrem confiteri, et Filium negare. In hoc siquidem Judaei scientiam Dei non habebant, quia ita volebant adhaerere legi per servum datae, ut gratiam respuerent Evangelii a Domino datam, et persequendo Filium, Deo Patri se placere putarent. Hoc autem dicitur de illis qui ignorantia tenebantur, de quibus Veritas ait: Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo (Joan. XVI). Sic et Petrus 117.0448D| ait: Scio (inquit), fratres, quia per ignorantiam fecistis malum hoc (Act. III). Dum enim multi Judaeorum apostolos Christi persequerentur, arbitrabantur se per hoc placere Deo. At contra multi scientes negaverunt Christum, sicut Scribae et Pharisaei.
Ignorantes enim Dei justitiam, non qua ipse justus est essentialiter, sed Christum cujus fide justificamur cum bonis operibus, et justitiam suam volentes statuere, legem scilicet, per quam se putabant posse justificari sine gratia Christi, justitiae Dei non sunt subjecti. Nolentes se subdere fidei Christi et Evangelio ejus. Etenim quia legis operibus nemo perfecte justificabatur, misit Deus Filium suum qui praecepta justitiae, quae Evangelia vocantur nobis tradidit, 117.0449A| et in ipso perfectionem justitiae nobis exhibuit, cujus fidei gratia perfectionem consequi mereremur. Et quia Judaei justitiam suam quaesierunt statuere, id est legis justitiam sibi putaverunt sufficere, justitiae Dei, id est Christo et fidei illius atque Evangelicae doctrinae noluerunt colla submittere.
Finis enim Legis, Christus est, ad justitiam omni credenti. Est finis qui pro consumptione accipitur, sicut tunc, quando dicimus: Finita est coena, id est consumpta est; etiam quandoque pro consummatione et perfectione, sicut tunc quando dicimus: Finita est tela, hoc est perfecta et consummata. Secundum hunc sensum dicitur Christus finis esse legis, non consumptio, sed completio et consummatio legis et Prophetarum, ad justitiam omni credenti. Completio 117.0449B| legis et prophetarum ipse est, quia omnia quae Lex et prophetae verbis et mysteriis de ipso praedixerant, per semetipsum complevit. Unde pendens in cruce, ait: Consummatum est (Joan. XIX). Quod qui credit et confitetur justificatur, si tamen opera digna fide fecerit. Hoc autem distat inter officium et finem. Quod officium est ipsa res quae agitur; finis vero, ipsum propter quod agitur. Officium, lex et prophetae, finis Christus, propter quem omnia illa praecesserunt.
Moyses enim ille scripsit, quoniam justitiam quae ex lege est qui fecerit homo, vivet in ea: subaudis justitia. Vel, sicut quidam codices habent: vivet in eis, subaudis mandatis et praeceptis. Legem posuit pro operibus Legis, id est circumcisione, otio sabbabi, 117.0449C| caeterisque legalibus operibus. Justitia quae ex lege est, vivere hominem in se faciebat, quia non interficiebatur. Praemium ergo illius justitiae nihil aliud erat quam vita praesens quae non tollebatur. Vivet in ea dicit, id est mortem praesentem evadet: Si quis vero spiritualiter ea quae lex praecipit impleverit, licet in praesenti tempore non remuneretur, in futuro tamen remunerationis causa vitam aeternam, id est praesentissimum omnipotentis Dei vultum accipiet.
Quae autem ex fide est justitia, sic dicit. Justitiam hic appellat Christum, qui per passionem suam et fidem, justificat in se credentes. Ista justitia Christus, qui est Verbum Dei Patris, sic dicit in Deuteronomio per Moysen, quia ipse loquebatur per ora 117.0449D| prophetarum. Ne dixeris in corde tuo quis ascendet in coelum? id est Christum deducere, aut quis descendet in abyssum? hoc est Christum ex mortuis revocare. Haec verba sunt partim Moysi, partim Apostoli. Quando Moyses dedit Judaeis legem, dixit eis: Ne dixeris in corde tuo, id est ne fingas in mente tua, quis ibit in coelum, ut inde mihi afferat Dei mandatum? Aut quis descendet in abyssum, ut inde mihi afferat illud mandatum? Non est necesse ut hoc taliter quaeras, quia:
Prope est verbum, id est mandatum legis. In ore tuo et in corde tuo, et in praesentia tua scriptum, vel etiam ipse Deus in corde tuo et in ore docebit te. Verum quia Moyses propheta exstitit, et multa de 117.0450A| futuro praedixit, Paulus apostolus verba ejus ad Christum retulit, afferens illum hoc dixisse per Moysen, qui est justitia vera. Quibus verbis instruit nos, ne dicamus in corde nostro, et putemus Christum localem esse, ut in aliquo loco contineatur, sed potius credamus illum secundum divinitatis plenitudinem ubique esse, ac per omnia diffusum cum Patre et Spiritu sancto, juxta quod Deus Pater per Jeremiam prophetam dicit: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). Ideoque enim non concluditur loco, quia in eo consistit omnis locus. Praesidendo siquidem sustinet omnia, sustinendo praesidet, implendo circumdat, circumdando implet. In verbis ergo Apostoli sensus hujusmodi est: Ne dixeris in corde tuo, o quicunque es, quis ascendet in coelum? id est, non credas Christum localem esse, ut credas illum post 117.0450B| ascensionem ita esse in coelo, ut non sit in terra: aut ita esse deorsum in abysso apud inferos, ut te sursum positum ignoret, sed crede illum ubique esse praesentem secundum divinitatem, sicut de eo dicitur: Sapientia attingit a fine ubique ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII). Ne dixeris ergo, o homo, quis ascendet in coelum, ut inde Christum deducat mihi, qui me doceat, saltem in corde noli dicere hoc, quia hic est Christus et ubique. Nam in terra erat et dicebat: Nemo ascendit in coelum, nisi Filius hominis qui est in coelo (Joan. III), quomodo non magis cum sit in coelo, est et in terra? Aut quis descendet in abyssum? subdit Apostolus ex suo: Hoc est Christum ex mortuis revocare; 117.0450C| similiter et supra: hoc est Christum deducere. Non necesse habes ab inferis Christum vocare, quem ubique praesentem debes agnoscere, unde dicit ipsa Scriptura Deuteronomii: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut. XXX). Verbum hic simpliciter possumus intelligere, si volumus verbum legis, quod illi in ore habebant assidue illud legendo, in corde quoque jugiter meditando, ac memoriae commendando. Altiori autem sensu verbum istud est, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Joan. I). Ergo quia Deus erat Verbum, prope erat in ore et in corde illorum, utpote quod omnia replet. Nam beatus Hieronymus dicit: Sicut vestis totum corpus hinc inde circumdat, ita Christus electos 117.0450D| suos undique circumdando amplectitur, imo amplius, quoniam vestis tantummodo extrinsecus corpus circumdat, adhaerendo illi Christus vero est exterius in ore per confessionem, interius in corde per credulitatem, sicut hic dicitur, et alias, ubi dicit idem Apostolus: In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III). Hoc est Verbum fidei quod praedicamus, nos apostoli. Hoc est Verbum, inquit, Filius, videlicet Dei Patris, in quem, secundum praedicationem nostram, credere oportet.
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. id est salutem consequerio 117.0451A| aeternam: ita tamen, ut justitiae secteris opera, quia non oportet servum Dei manere otiosum.
Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Prosequitur diligentius quod superius de fide tetigerat. Fides in corde locanda est, quae Deum trinitatem habere in personis, et unitatem in omnipotentia majestatis credat, filiumque humanatum: et secundum Evangelium firmiter teneat genus humanum sanguine illius redemptum, et ea quae circa humanitatem ejus sunt facta, deifice exhibita non haesitet. In ore etiam confessio debet esse: quia fides cordis promenda est officio oris. Illa enim confessio fit ad salutem, si tamen exornata fuerit bonis operibus per spatium vitae. Nam aliter fides sine operibus mortua est (Jac. II). Non dicit de 117.0451B| salute corporis, qua potiuntur etiam qui non confitentur Deum, sed de salute interioris hominis, id est animae quae salvatur confessione verae fidei non temporaliter, sed aeternaliter, quoniam salus hujus confessionis sempiternalis est.
Dicit enim Scriptura Isaiae prophetae: Omnis qui crediderit in illum, id est in Christum, ea fide quae per dilectionem operatur, non confundetur. Quicunque crediderit in Christum sicuti credendum est, non erubescet cum incredulis in die judicii, quibus ipse judex dicet: Ite in ignem aeternum (Matth. XXX), sed potius gaudebit, cum ab eo in quem crediderit remunerabitur, aggregatus numero et collegio electorum et Deum confitentium. Hoc exemplum valet contra Judaeos, qui gentiles a 117.0451C| fide Christi putabant secernendos, unde et subdit:
Non enim est distinctio, subaudis in isto exemplo quod posui. Quorum non est distinctio sive separatio? Judaei et Graeci; quia de utrisque dicitur: Omnis homo qui crediderit in illum, sive Judaeus, sive gentilis, non confundetur. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, id est Dominus qui est Creator et Dominus Judaeorum, ipse est Creator et Dominus gentium, id est omnium hominum. Dives autem idcirco dicitur, in omnes qui invocant illum, quia potest omnes in se credentes a praesentibus tribulationibus eruere, et ad vitam aeternam perducere, reddens eis praemium a se promissum. Vel ideo dicitur dives, quia potens est gentiles exaudire et salvare, sicut et Judaeos, quia 117.0451D| personarum acceptio non est apud illum: nec sic intendit uni, ut se deneget alteri. Ergo si vox nostra ad omnes qui audiunt aequaliter venit, et tamen una est, multo magis omnipotens Deus exaudire omnes misericorditer potest, nec dum unum audit alterius precum obliviscitur: quapropter subinfert:
Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quicunque invocaverit nomen Domini sicut invocari debet, scilicet fide, ore, opere, hic salvus erit.
Quomodo ergo invocabunt, subaudis Judaei Christum, in quem non crediderunt? Et idcirco non salvantur, quia non invocant. Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Ergo audierunt Judaei Christum, 117.0452A| et non audierunt: Audierunt aure corporis, sed non aure mentis, quas Dominus requirebat, inquiens: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII). Insuper et averterunt aures suas ne audirent verba ejus, quando illo clamante in templo et dicente: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII), noluerunt ad eum venire credendo. Ideoque non audierunt, quia non fuerunt obedientes. Quomodo autem audient sine praedicante? Hic ostendit, se suique similes coapostolos et praedicatores ad praedicandum Judaeis esse missos a Christo, quorum ministerio docerentur: sed illi persecuti sunt eos, expellentes eos a se, sicut in Actibus apostolorum legitur, ubi et narratur quem admodum eis Paulus dixerit: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei: sed quia repellitis illud, 117.0452B| ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). Hinc est quod subdit.
Quomodo autem praedicabunt eis praedicatores verbum vitae, nisi mittantur? Et est sensus: Ipsi occiderunt praedicatores quosdam ad se missos, sicut Jacobum fratrem Joannis, et Stephanum: reliquos vero flagellantes a se expulerunt. Quod autem dicit: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? ita potest uno modo intelligi: Nequaquam nos apostoli ad officium praedicationis accedere potuissemus, nisi gratia Dei (qua protegimur) admoniti, directi fuissemus, primum Judaeis verbum vitae annuntiare, deinde gentibus: Ideoque Judaei excusabiles non erunt de adventu Filii Dei, quia apostolos ad salutem sui directos a suis finibus pepulerunt. Potest et ita non 117.0452C| inconvenienter accipi: Quomodo, inquit, praedicabunt ipsi praedicatores eis verbum vitae, qui expulsi sunt ab eis, nisi iterum mittantur? Affirmat quoque exemplo prophetico, qualiter praedicatores evangelizare voluerunt eis bona, sed noluerunt eis credere, nisi pauci, sicut scriptum est in Isaia propheta: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Apostolorum pedes speciosi fuerunt, quia Domino sunt abluti. Pedes quoque in sacra Scriptura aliquando bonas actiones significant, sicut Zacharias pater Joannis Baptistae ostendit, dicens: Visitavit nos oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros, id est actiones nostras, in viam pacis (Luc. II). Aliquando significant pedes verbum praedicationis, 117.0452D| ut illud: Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris (Psal. XLVI). Apostoli pacem praedicaverunt secundum monita Domini, dicentes: In quamcunque domum intraveritis, primum offerte pacem, dicentes; Pax huic domui (Matth. X). Evangelizaverunt bona, futuri scilicet regni praemia quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et de quibus dicit Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. LVI). Bona quoque annuntiaverunt, fidem sanctae Trinitatis, mysterium Incarnationis Christi, passionem, resurrectionem, ascensionem ejus, adventum quoque ad judicium, gloriam electorum, damnationem reproborum.
Sed non omnes obediunt Evangelio. Licet apostoli 117.0453A| bona evangelizassent patriae coelestis, tamen non omnes Judaei, neque omnes gentiles obedientes exstiterunt tunc temporis Evangelicae praedicationi, sed neque adhuc obediunt omnes. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Hoc loco Isaias in persona loquitur apostolorum, eodem enim Spiritu fuit repletus, quo et apostoli. Animadvertendum autem, quia in sacra Scriptura aliquando quis pro nullo, aliquando pro raro ponitur. Pro nullo, ut est illud. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino (Psal. LXXXVIII)? id est nullus. Pro raro, ut hic: Pauci enim inventi sunt qui crediderunt ex Judaeis auditui apostolorum. Qui idcirco auditus illorum dicitur, quia intrinsecus in mente, Domino inspirante, auditu spiritali audiebant, quid exstrinsecus voce corporali 117.0453B| ad salutem auditorum proferre debuissent. Unde et Paulus alias ait: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (I Cor. XIII)? Et David quidem dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV)? Ab hoc auditu apostolorum, id est a praedicatione illorum subtraxerunt se Judaei, renuentes in Christum credere.
Ergo fides ex auditu. Primum audit quis praedicatorem loqui quomodo debeat credere, deinde accipit fidem. Auditus autem per verbum Christi; quod praedicatur ab apostolis et doctoribus verbum Christi est: quia non alia praedicant, quam quae in Evangelio continentur, quod ab ore Christi est prolatum: Vel, quae ipse Christus revelat eis in corde, et loquitur per ora illorum. Ad haec poterant Judaei dicere, 117.0453C| licet falso: Non audivimus verbum Christi per ora apostolorum, contra quos Apostolus subjungit:
Sed dico: Nunquid non audierunt? Subaudis Judaei verbum praedicationis apostolorum: Respondet ipse Apostolus sibi, et affirmat quia audierunt. Et quidem, ecce affirmatio, et hic est distinguendum. Sensus enim hujusmodi est: Nunquid non audierunt Judaei verbum Christi? Et quidem, id est certissime, in veritate dico, quia audierunt, sed credere contempserunt. Poterat aliquis ad haec dicere: Apostoli recesserunt ab eis, et quomodo potuerunt audire? Asserit quoque Apostolus exemplo prophetico, et dicit: Quomodo potuit esse ut non audirent: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Dixerat supra idem Psalmista: Non sunt loquelae 117.0453D| neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII). Si secundum linguas omnium gentium et sermones auditae sunt voces apostolorum in ipsis gentibus, quanto magis apud Judaeos, ipsa lingua eorum Hebraea audita est? Si enim ab Hierusalem in quatuor climata mundi Evangelium divulgatum est, quomodo ipsis Judaeis, a quibus praedicatio ejusdem Evangelii exordium sumpsit, non est praedicatum? maxime cum et ipsi mediterranei sint. Quod enim Hierusalem in medio terrarum sit posita, sicut umbilicus ventris, testatur Psalmista, dicens: Deus autem, rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXII), id est in Hierusalem. Et per Ezechielem Dominus loquitur: Ista 117.0454A| est, inquiens: Hierusalem, in medio gentium posui eam (Ezech. V). Sed fortasse quaerit aliquis quare Deus omnipotens illam plebem in medio omnium gentium decreverit collocare? Cui respondendum est ideo hoc factum esse, ut quia ipsa ex omnibus gentibus solam cognitionem veri Dei habebat, et legem scriptam suo cultu et religione provocaret alias ad cultum Dei omnipotentis, sicut plurimos gentilium legimus ad Judaismum transiisse: vel idcirco, ut si ipsa plebs legem Dei servaret, ab omnibus in circuitu suo honoraretur ac timeretur, sicut factum est temporibus David et Salomonis, quando omnes reges in circuitu suo positi, ei munera mittebant: vel si a lege et cultura Dei recederet, ab hostibus affligeretur ac depopularetur, quod saepissime actum est 117.0454B| (I Reg. XIV). Quarta quoque exstitit causa, ut quia Christus ex eadem plebe erat nasciturus, et genus humanum redempturus, et multa miracula in mundo positus patraturus ibi haec agerentur, unde fama ejus ad omnes gentes citius posset transvolare. Revertamur iterum ad superiora. Igitur in omnem terram exivit sonus praedicationis apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quia pene ante defecit eis terra quam lingua. In hoc autem exemplo, per terram intelligere possumus terrenos homines, qui tantum sonum, id est, famam praedicationis et simplicia monita perceperunt: Per fines terrae, philosophos et artibus liberalibus eruditos, qui verba scrutati sunt praedicationis Evangelicae, ut Augustinus fuit et Cyprianus.
117.0454C| Sed dico: Nunquid Israel non cognovit? Id est, si praedicatio apostolorum ad omnes gentes pervenit, quanto magis ad Judaeos, apud quos seminari coepit, praesertim cum ipsi sint omnium gentium mediterranei. Vel aliter: Nunquid Israel non cognovit primum? Cognovit utique in apostolis et apostolicis viris. Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem. Aemulatio quae Graeco vocabulo zelus appellatur, non uniformiter, neque sub uno sensu semper accipitur. Nam ponitur pro imitatione, pro studio, pro amore, pro invidentia, sicut hic. Hoc autem Moyses ex persona omnipotentis Dei contra Judaeos loquitur, qui ad aemulationem et invidiam ducti sunt contra non gentem, id est contra 117.0454D| populum ex gentibus credentem, cui semper invident, dum vident eum in ipsum credere quem ipsi occiderunt, sicut in Actibus apostolorum refertur: Quod videntes Judaei turbas gentium credentium, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur (Act. XIII). Ante Domini adventum genus humanum in Judaeos dividebatur et gentes, sed gentes per enormitatem malorum, ita transcenderant conditionis suae modum, ut etiam gentis nomine non meruissent appellari, sed canes, dicente Domino in Evangelio: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV). Unde non gens dicebantur, quia ratione amissa irrationabilitatem sectabantur. Verum cum postmodum credidissent tam apostolis praedicantibus quam eorum successoribus, Judaei 117.0455A| contra eos excitati sunt et inflammati invidiae facibus. Exponens ergo Apostolus quod dixerat, non gentem, infert: In gentem insipientem, id est, idola pro Deo vero colentem, in iram vos mittam, subaudis contra hanc gentem insipientem. Quae cum fuisset usque ad adventum Christi insipiens, ejus fide potita, facta est sapiens. Contra quam jam credentem in iram mittuntur Judaei, non quod Deus aemulationem et iram in illis operetur, sed quod beneficia sua quae Judaeis displicuerunt, ad se conversis gentibus largiatur. Potest et quod dicit, in non gentem, aliter intelligi: Gentiles increduli ante perceptam fidem gens vocabantur: percepta autem gratia fidei, non jam gens vocantur, sed Dei populus et plebs appellantur, dicente Domino per Psalmistam: Populus quem non 117.0455B| cognovi servivit mihi (Psal. XVII). Unde alibi Apostolus: Scitis, inquit, quia cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini, eratis, euntes (I Cor. XII). Quod tale est ac si diceret: Fuistis quondam gentes, sed jam non estis gentes. In hanc ergo non gentem irascuntur Judaei invidia ducti.
Isaias autem et dicit: Non sine ratione hoc verbum quod est audet, posuit Apostolus. Isaias spiritu prophetico repletus, sciebat se contemnendum a Judaeis, et etiam serra lignea secandum, et tamen audet, id est audacter dicit ex persona Christi, non formidans Judaeos rebelles: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant. Gentilibus non quaerentibus Christum, qui neque legis, neque prophetarum aliquod habebant 117.0455C| documentum, sive promissionem, de eo ipse apparuit. Ille apparere dicitur, qui non separatur, sed subito et insperate venit, sicut apparuit Dominus Abrahae cum non speraretur, et sicut apparuit angelus Zachariae: sic Dominus Jesus apparuit gentibus, praedicantibus apostolis, et coruscantibus miraculis, cum non exspectaretur ab illis. Nam quod ipse in apostolis apparuerit gentibus, testatur suis sermonibus. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXIX). Per doctrinam enim coelestem, et per miraculorum signa, quae apostoli operabantur, apparuit Christus gentibus, quoniam ipse cooperabatur eis et loquebatur per ora illorum. Dicit namque Evangelium, quod profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem 117.0455D| confirmante, sequentibus signis. Sequitur: Et his qui me non interrogabant. Saepe legitur Deus omnipotens a sanctis interrogatus, sicut a Moyse, Abraham, Samuele et caeteris et gentiles non interrogabant Deum: sed consulebant idola et daemonia.
Ad Israel autem dicit idem Isaias ex persona Christi: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Totum diem appellat totum tempus Dominicae praedicationis usque ad passionem illius. Qui videlicet manus suas ad eumdem populum extendit, quia munera beneficiorum suorum largissima bonitate exhibuit. Expansio enim manuum, donationem munerum designat. Et ille dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia 117.0456A| largissime tribuit. Nam mortuos illorum suscitavit: diversas infirmitates morborum curavit, esurientes et famelicos panibus suis pavit, multaque innumerabilia bona eis impendit, quibus semper illi contradixerunt dicentes de illo: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matth. XII), et: Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit (Joan. IX). Sive etiam manus expandit, dum eas in cruce affigi permisit. Est quoque consuetudo patrum ut expandant brachia quibus carissimos filios amplexentur, et in gremium suum collocent: sic Dominus Judaeos amplexari voluit, et in sinu suae charitatis trahere, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV), sed illi semper studuerunt contradicere, dicentes: Nescimus 117.0456B| hunc unde sit (Joan. IX). Solet etiam nutrix extendere manus, ut delectatus is qui nutritur veniendo ad eam discat ambulare: et populus Israeliticus admodum claudus erat, quia gressus bonae operationis jam non habebat, ad quam Dominus quodammodo manus expandit ut ad se veniret dum dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Sed ille, neglectis ejus donorum beneficiis, gressus retro in infidelitatem retrorsit.
CAPUT XI. Dico ergo: Nunquid repulit Deus populum suum: subaudis ex toto, Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin, qui non sum repulsus, sed cum aliis per fidem Christi salvatus. Si enim ex toto repulisset populum suum Israel, me 117.0456C| non salvaret, qui de eorum prosapia originem duco.
Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. Praescientia praedestinationem praecedit, et non omnia quae praesciuntur, praedestinantur: verumtamen quae praedestinantur, omnia praesciuntur. Hoc autem in loco, praesentia pro praedestinatione accipitur, per quod ostendit nullum, sive ex Judaeis sive ex gentibus praedestinatum, esse repulsum. Praesciuntur enim bona et mala a Deo, praedestinantur autem solummodo bona. Et hoc distat inter praedestinationem et gratiam: quia praedestinatio est praeparatio gratiae, gratia autem jam ipsa donatio munerum gratuita. An nescitis, id est nunquid ignoratis, quid dicit Scriptura in Elia, quemadmodum interpellat Deum adversum Israel: Contra eos videlicet, qui ex decem 117.0456D| tribubus propter idololatriam interfecerunt cultores unius Dei veri.
Domine, prophetas tuos occiderunt. Hoc in libris Regum (III Reg. XVII, II Par. XVII) plenius narratur, quomodo Achab et Jezabel cum sibi faventibus prophetas Domini occiderunt: altaria tua suffoderunt decem tribus, apud quos talia fiebant, qui vitulos aureos in Dan et in Bethel a Jeroboam ad adorandos acceperant, altaria Hierosolymitani templi non suffoderant, et idcirco intelligimus quod in ipsis decem tribubus. Licet quidam altaria diis gentium aedificarent, erant tamen qui Deo aedificabant, et ibi immolabant, non audientes ire in Jerusalem propter reges Israel idololatras, qui illos a templo Dei arcebant. 117.0457A| Horum altaria, Deum scilicet colentium, illi qui idola colebant, suffodisse ac funditus evertisse intelliguntur. Et ego relictus sum solus. Sic enim ei videbatur quod ipse solus remansisset ex omnibus prophetis Domini prae magnitudine stragis et interfectionis, qua saeviebatur in Dei cultores; et quaerunt animam meam. Sic enim minata fuerat ei Jezabel impiissima. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si non posuero cras animam Eliae sicut animam unius ex istis (III Reg. XIX).
Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Cum esset in spelunca quae est in monte Oreb, hoc divinum responsum accepit; nec ait: Relicta sunt mihi, sed: Ego reliqui et reservavi mihi septem 117.0457B| millia virorum qui, aliis ad idololatriam transeuntibus, non curvaverunt genua ante Baal, qui erat deus Achab et Jezabelis: qui recte viri appellantur, eo quod viriliter idola spreverint. Septem autem ista millia illorum, qui non adoraverunt idola, multa significant millia illorum quos Deus dono gratiae suae servavit: ne curvarent genua sua ante Baal, in Dan et Bethel, aut in aliquo delubro idolorum. Sic enim quinque prudentes virgines significant omnes justos integritatem fidei habentes, et imprudentes injustos; quinque etiam fratres divitis, qui torquebatur apud inferos: omnes Judaeos incredulos; sic septem millia illorum significant omnes qui idola non adoraverunt. Septenarius etenim numerus plerisque in locis sacratus est, et ponitur saepissime 117.0457C| pro universitate: sicut in psalmo, ubi dicit Psalmista Domino: Septies in die laudem dicam tibi (Psal. CXVIII): quid enim sit septies in die laudem dicam tibi, exposuit cum dixit: Benedicam Domino in omni tempore (Psal. XXXV). Joannes quoque in Apocalypsi sua (Apoc. I), septem ecclesiis scribit, quae generaliter omnes ecclesias significant.
Sic ergo et in hoc tempore, id est in Domini adventu et apostolorum praedicatione, reliquiae salvae factae sunt, de quibus supra dictum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient. Sicut temporibus Eliae, dono gratiae Dei, multi reservati sunt ne adorarent idola, sic temporibus apostolorum, multi ex Judaeis secundum electionem gratiae Dei salvati sunt veniendo ad fidem, 117.0457D| qui et reliquiae appellantur. Et considerandum quia secundum electionem gratiae Dei, id est secundum praedestinationis donum, salvae factae sunt, non secundum merita operum ipsorum; unde dicit in Epistola ad Ephesios: Sicut elegit nos, inquit, ante mundi constitutionem in ipso, id est in Christo, ut essemus sancti et immaculati (Ephes. I).
Si autem gratia salvi facti sunt illi qui crediderunt ex Judaeis, jam non fuit illud ex operibus legis, per quae putabant se justificari posse illi qui in infidelitate remanserunt: alioquin gratia jam non est gratia. Hoc est: si aliter salvi facti sunt, quod non potest fieri nisi gratia Dei, ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed meritum.
117.0458A| Quid ergo? subaudis dicendum est. Hoc proculdubio quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est. Quid quaerebat Israel? Opera legis perficere sine gratia Christi, et ex ipsis operibus justificari sine gratia Christi, et sine fide Evangelii, quod idcirco non est consecutus, quia neque opera legis valuit implere sine gratia Christi, neque justificari sine fide illius. Hoc tamen de illis intelligendum est qui ad fidem Christi noluerunt transire. De transeuntibus vero ad Christum subinfertur: Electio autem consecuta est, id est illi qui electi sunt ex eadem plebe. Quod supra appellavit reliquias, nunc electionem vocat: et sicut in praecedentibus circumcisio pro Judaeis, sic et hic electio pro electis accipitur, qui consecuti sunt justificationem 117.0458B| per fidem, qua crediderint in Christum, quamvis et electio ad credentes gentiles etiam possit referri, qui unum effecti sunt cum Judaeis fidelibus. Tale est et illud Psalmistae: Justus Dominus et justitias dilexit (Psal. X), id est justos, amatores justitiae: caeteri vero excaecati sunt tenebris infidelitatis. Sicut enim ille qui fidem habet in luce dicitur consistere, ita qui infidelis est in tenebris ignorantiae manet. Unde idem egregius praedicator credentibus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V).
Sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Haec verba partim sunt Apostoli, partim Isaiae prophetae. Quod dicit: 117.0458C| Dedit illis Deus spiritum compunctionis, Apostoli verba sunt; quae autem sequuntur-Isaiae prophetae. Spiritus compunctionis aliquando in bonam partem accipitur, aliquando vero in contrariam. In bono accipitur, sicut in Actibus apostolorum legitur, quod audientes Judaei praedicationem apostolorum, compuncti sunt corde, et dixerunt ad apostolos: Quid faciemus, viri fratres (Act. II)? In contrariam vero partem accipitur, ut in isto loco: Dedit illis Deus, id est habere permisit, sicut tradidit et induravit, pro eo quod est tradi et indurari permisit. Spiritum autem compunctionis appellat mentem invidentiae, qua inviderunt et invident adhuc saluti gentium. Aliquando enim spiritus pro anima ponitur, ut in Evangelio habetur de Domino, quod inclinato capite emisit 117.0458D| spiritum (Joan. XIX): aliquando pro mente, ut hic: Et anima est qua vivificatur corpus; spiritus vero ipsa ratio, qua inter bonum et malum, verum et falsum discernimus, et non est aliud mens, atque aliud ratio. Spiritus autem compunctionis idcirco appellatur mens invidentiae, quoniam plerumque dum cernunt homines felicitatem alterius, torquentur et affliguntur inde intantum ut etiam invidendo prorumpant in lacrymas. Ad exaggerandum ergo invidiam qua torquentur Judaei de salute gentium, dixit habere illos spiritum compunctionis. Aliter: spiritum compunctionis malignum spiritum, qui est spiritus perditionis, possumus intelligere, qui Dei contemptores in suam potestatem suscipit. Bonus ergo Deus, exigentibus 117.0459A| culpis Judaeorum, permisit eis habere spiritum perditionis, qui eos perimat in anima, sicut et de philosophis gentium dicitur, quod tradiderit illos Deus in reproborum sensum: oculos ut non videant. Oculis quidem corporis viderunt Judaei Dominum, et multa miracula ab eo fieri; sed quia immoderate terrenis negotiis intendebant, oculis fidelitatis et amoris nequaquam meruerunt illum cernere. Et aures ut non audiant, subaudi permisit eis habere. Audierunt Christum auribus carnis, sed non audierunt auribus cordis, quas Dominus requirebat, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). Caecitas igitur et surditas atque mens invidentiae usque in hodiernum diem in Judaeis manet, quia dum nolunt obedire Evangelio, ad hoc ut in Christum 117.0459B| credant, livore invidiae succensi, semper invident saluti gentium.
Fiat mensa eorum in laqueum. Ad mensam solent tractare impii de nece innocentum, sicut Herodes de obtruncatione beati Joannis: et Holofernes spurcissimus de violatione Judith (Jud. XII, XV). Solent etiam eos vocare ad mensam, ut dolo illos interficiant: sicut Absalon interfecit fratrem suum Ammon (II Reg. XIII). Sic Judaei intelliguntur super mensas suas tractasse de nece innocentis Christi, ideoque per mensam debemus intelligere collationes verborum illorum, quas agebant super mensam de Christo; unde dicit Propheta: Fiat mensa eorum, id est collatio verborum Judaeorum in laqueum, ut illaqueentur et involvantur; sive decipiantur ultione iniquitatis 117.0459C| mensae suae in captionem quoque, ut ipsi capiantur: fiat illis etiam in scandalum, hoc est in ruinam, vel offensionem; sive in rixam, quatenus offensam omnipotentis Dei incurrentes, ruinam patiantur damnationis; et inter se rixas gerant et contentiones. Scandalum siquidem Graecum est, et sonat in Latino sermone offensam, ruinam, vel rixam: pro offensione enim et ruina ponitur, ubi Dominus dicit: Vae qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Matth. XVIII), id est qui offenderit, vel ruere fecerit: pro rixa autem, sicut illo in loco ubi dicit Evangelista: Quod audito Pharisaei verbo scandalizati sunt (Ibid. XV), id est rixati: hic autem sub utroque sensu accipi potest. Et in retributionem, inquit, ut qualia fecerunt in Christum talia retribuantur illis, et utrique ita contigit. 117.0459D| Verbi gratia, voluerunt Christi nomen delere de terra, nomen eorum deletum est ut jam non dicantur populus Domini; interfecerunt Christum, interfecti sunt et ipsi gladio Romanorum. Significatur et sacra Scriptura per mensam, quae data est Judaeis in lege et prophetis, sicut Psalmista ostendit, dicens: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XI), cujus intelligentiam quia non recte scrutati sunt Judaei, facta est eis ipsa mensa in laqueum, et in caetera quae supra memorata sunt, nolentes in Christum credere, cui omnis illa Scriptura testimonium perhibebat: et quoniam ad mortem contra auctoritatem illius Scripturae tradiderunt Christum, illata est eis retributio, secundum meritum illorum.
117.0460A| Obscurentur oculi eorum ne videant; et dorsum eorum semper incurva. Haec verba non optantis voto, sed praedicentis officio dicuntur. Obscurentur oculi cordis eorum, id est intellectus eorum, ut non intelligant Christum Filium Dei esse; et dorsum eorum semper incurva: sicut qui grave onus portat incurvatur in terram, ita quodammodo peccator qui pondere peccatorum premitur, incurvatur; sicut Psalmista deplorat, dicens: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum (Psal. XXXVII).
Dico ergo: Nunquid sic offenderunt Judaei ut caderent? subaudis solummodo, ut eorum casus nihil profuerit. Absit. Et est sensus: non offenderunt Deum Judaei solummodo propter hoc ut ipsi caderent, sed ut multitudo gentium in eorum locum surgeret, 117.0460B| et magnam utilitatem casus illorum nobis praestaret; unde sequitur: Sed illorum delicto salus est gentibus, ut illos aemulentur. Ac si diceret aliis verbis: In illorum delicto salus gentibus est procurata, quia nisi Judaei perissent, nequaquam gentes salvarentur. Delictum dicitur quasi derelictum, et delictum fit in cogitatione, peccatum vero in operatione. Dicitur et delictum quando non adimpletur Dei mandatum, peccatum vero quando fit quod prohibitum est. Sed Apostolus indifferenter ponit delictum pro peccato. Delictum ergo Judaeorum mors Christi fuit, et cor impoenitens cum infidelitate, cujus morte gentiles sunt redempti et sacro baptismate abluti, quos debent Judaei aemulari, id est imitari in fide, ut credentes sicut illi credunt, salvi fiant.
117.0460C| Quod si delictum eorum divitiae sunt mundi. Propter delictum Judaeorum quod commiserunt in Filium Dei, et propter infidelitatem illorum, ditata est multitudo gentium divitiis legis, prophetarum, psalmorum, et gratia fidei, quia abstulit eis Dominus omnia ista, et tradidit gentibus in se credentibus, sicut in Evangelio minatus est eis, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). Magnae et incompensabiles fuerunt divitiae Judaeorum, quae totum ditaverunt mundum: et si diminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum? Diminutio hic pro paucitate accipitur et parvo numero; diminutio autem infidelium Judaeorum, apostoli fuerunt aliique credentes ex eadem plebe, et est sensus: si paucitas quae ex Judaeis 117.0460D| credidit tantam salutem attulit gentibus, ut pene in omnes gentes Evangelium per illos praedicatum sit, quanto magis prodesset, si omnes credidissent? Multo magis prodesset, quia per omnes gentes jam esset Evangelium praedicatum ab illis. Apostoli enim aliique credentes ex Judaeis divitiae sunt gentium, quiae per illorum ministerium acceperunt fidem cognitionemque divinarum Scripturarum, ubi notitia Dei est; et ipsi ordinaverunt gentibus episcopos, presbyteros, diaconos, et caeteros ordines ecclesiasticos, et, ut amplius dicam, quidquid boni habemus (gratia Dei cooperante ac largiente) per illorum ministerium accepimus.
Vobis enim dico gentibus: Quandiu quidem ego sum 117.0461A| gentium apostolus, ministerium meum honorificabo. Cum caeteri apostoli singulis in locis sibi destinatis praedicassent, Paulus apostolus pene omnibus gentibus praedicavit, quia a Domino audivit: Longe mittam te ad gentes (Act. XXII). Qua de causa ipse proprie Apostolus exstitit gentium, sicut alio loco testatur, dicens: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Gal. II); hoc est: qui Petrum constituit principem Judaeorum, me etiam constituit ut sim princeps et apostolus omnium gentium. Bene autem dicit: Ministerium meum honorificabo, id est praedicationem in opus vertam. Tunc etenim praedicator ministerium suum honorificat, quando secundum illud quod praedicat vivere studet, ut quod praedicat ore, honoret et confirmet 117.0461B| bono exemplo bonisque operibus. Aliter: Ministerium meum honorificabo, hoc est: gratiam Evangelii non solum gentibus, quibus delegatus sum apostolus, praedicabo, sed etiam Judaeis impertiri curabo. Honor magistrorum numerositas est auditorum: Si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Si quo modo ad aemulationem provocem carnem, hoc est: idcirco ministerium meum honorificabo, ut aliquo modo ad imitandum me provocem Judaeos ex quibus carnem sumpsi, et me imitando salventur, sicut et ego salvus effectus sum, etsi non omnes, saltem vel paucos ex eis salvos faciam.
Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae assumptio, subaudis erit, nisi vita ex mortuis? Sensus 117.0461C| hujusmodi est: Si amissio Judaeorum, qua derelicti sunt a Deo propter infidelitatem, gentium reconciliatio fuit, quibus Deus ante adventum Filii sui quodammodo iratus erat, quanto magis assumptio illorum, qua assumuntur ad fidem, praestabit electis vitam ex mortuis? Statim enim ut illi coeperint vivere Deo per fidem, qui antea mortui erant in infidelitate, advenit dies judicii, et resurgent omnes de pulvere terrae, viventque omnes electi in vita aeterna semper cum Christo. Profuit etenim gentibus ad fidem amissio eorum, proderit et assumptio, quoniam vita aeterna dabitur electis ex mortuis. Alio modo, assumptionis nomine apostoli possunt intelligi, qui fidelibus gentibus vita exstiterunt. Quae, inquit, assumptio est, nisi vita ex mortuis? id est: quid aliud 117.0461D| sunt assumpti et electi a Deo ex eadem plebe, sicut ego et Petrus et reliqui credentes, qui vos etiam assumpsimus ad fidem Christi, viventes per vitam Christi ex mortuis Judaeis infidelibus? Si enim illi sua morte infidelitatis reconciliationem praestiterunt mundo, nos qui in infidelitate mortui non sumus, ad vitam aliorum quasi vivi ex mortuis servati sumus.
Quod si delibatio sancta est et massa. Delibatio est degustatio quaedam, sive primitiae alicujus rei. Verbi gratia: quando particula accipitur ex massa conspersae farinae, et praegustatur cujus saporis sit reliqua. Nam naturale est ut omnis res quae unius substantiae est, divisa per partes, in eadem permaneat natura, et unius saporis et qualitatis sit: sicut 117.0462A| ex fermento farina dignoscitur. Hic autem delibatio sanctos significat apostolos, massa vero patres sanctos, Abraham, Isaac, Jacob, David, Isaiam, et reliquos, ex quorum progenie apostoli descenderunt. Ergo si apostoli sancti, et patres quorum fidem ipsi apostoli assecuti et imitati sunt, sancti fuerunt, potest et praepostero ordine non inconvenientius dici: si massa sancta in patribus, ergo et delibatio similiter sancta in apostolis caeterisque credentibus, qui fidem patrum veraciter habuerunt. Et si radix sancta, et rami. Idipsum appellat modo radicem quod superius massam: et idem significant rami quod delibatio. Patres videlicet Veteris Testamenti sunt massa et radix, quia de illorum prosapia sumpta est delibatio et processerunt rami, id est apostoli. Sicut ergo radix bona bonum succum diffundit per ramos 117.0462B| ubi sunt fructus boni saporis, ita apostoli, qui originem duxerunt a sanctis patribus et eorum fidem imitati sunt, sancti et boni fuerunt. Jam superius in hac Epistola alteram massam posuerat, qua significatur mortalitas et peccatum Adae, et ex qua fiunt quaedam vasa in honorem per misericordiam gratiae Dei: quaedam vero justo Dei judicio in contumeliam. Hic vero massa in bono accipitur. Potest et per radicem intelligi Christus, per ramos autem apostoli aliique credentes: quia, sicut a radice emittitur succus in ramos ut vivant, ita et in Christo vivunt omnes credentes, ab illo omne bonum accipientes, cujus et membra sunt.
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt in infidelitate 117.0462C| remanendo, tu autem cum oleaster esses, totus scilicet paganus, insertus es in illis, id est in locum illorum successisti, et socius factus es radicis, id est fidei sanctorum patrum, et pinguedinis olivae, gratiae videlicet sancti Spiritus: noli gloriari neque extolli adversus ramos in infidelitate manentes. Nam illi sancti patres Spiritum sanctum habuerunt; unde et uncti Dei appelabantur, sicut est illud: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV), quod de Abraham, Isaac et caeteris intelligendum est. Aliter: per radicem iterum alio modo possumus intelligere Christum, ut sit sensus: Socius radicis, id est Christi, et pinguedinis olivae, gratiae videlicet Spiritus sancti, factus es, ne extollaris in superbiam, ne amittas gratiam quae data est tibi. Gentiles alloquitur Apostolus, 117.0462D| et loquitur omnibus quasi uni. Ramos fractos (ut diximus) appellat Judaeos in infidelitate manentes, qui a radice, id est a fide patriarcharum vel a Christo recesserunt: oleastrum autem gentiles qui infru ctuosi ante Domini adventum erant, agrestem vitam ducentes, et est sensus: O gentilis, si vides aliquos Judaeorum a gratia Christi alienos exsistere, et a fide patriarcharum, et te in locum illorum esse, sociumque factum fidei patrum, et Christi, atque gratiae Spiritus sancti, noli despicere illos, neque extollaris, ne forte amittas gratiam quae data est tibi gratis. Quod si gloriaris contra eos qui lapsi sunt, attende quia non tu radicem portas, sed radix te. Quasi diceret: Si vis extolli, audi unde humilieris: non portas 117.0463A| tu radicem, id est nihil patribus sanctis, qui te praecesserunt; sed radix te portat, quia eorum fide salvaris; tu enim accepisti ab eis, illi non acceperunt a te. Aliter: Non portas radicem, id est Christum, cui nihil ex tuo tribuis; sed ipse te portat a quo habes quidquid boni habes, et insuper ab illo habes esse.
Dices ergo mihi, o gentilis: fracti sunt rami, increduli scilicet Judaei abjecti sunt, ut ego gentilis inserar in locum illorum. Bene, subaudis dicis, quia ita est, sed attende quid sequitur: propter incredulitatem fracti sunt rami; quia noluerunt Judaei in Christum credere, lapsi sunt in mortem damnationis, fracti a gratia Dei: tu autem fide Christi stas, non tuis meritis. Ideoque noli gloriari; noli 117.0463B| altum sapere, id est noli superbire, sed time cadere: Dei enim beneficium est, quod vocatus es, non tuum meritum. Juxta quod idem egregius praedicator alias dicit: Gratia salvi facti estis, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II).
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Naturales ramos appellat Judaeos, qui ex sanctis patribus et Deo dilectis originem traxerunt, et est sensus: O gentilis, considera quia si Deus Judaeis non pepercit, qui a sanctis patribus originem duxerunt, et ex quorum gente ipse carnem assumpsit, multo magis nec tibi parcet, si a fide Dei recesseris, qui oleaster eras, vel si in superbiae fastu te elevaveris despiciendo Judaeum.
117.0463C| Vide ergo bonitatem et severitatem Dei. Severus judex dicitur qui in nullam partem suum judicium flectit, sed per rectitudinem incedit. Severitas vero dicitur judicium, quo nulli adulatur, sed juste omne judicat. Bonitas autem, pietas gratiae et misericordiae qua bona praestantur hominibus, in eos quidem Judaeos qui ceciderunt, severitatem, id est justissimum judicium, exercuit: in te autem bonitatem Dei, hoc est gratiam pietatis, monstrabit, si permanseris in bonitate, id est in fide recta: alioquin et tu excideris, id est, si a fide recesseris, penitus peribis. Distat autem inter frangi et excidi, quia fractus ramus potest utcunque arbori suae resolidari, excisus nullatenus. Et notandum quia Judaeos 117.0463D| dixit fractos, qui praedicante Elia et Enoch, solidabuntur in fide Christi: gentiles autem, si a fide Christi recesserint, penitus abscindendos a gratia Dei, ac deinde perdendos; unde sequitur:
Sed et illi, subaudis Judaei, si non permanserint in incredulitate, inserentur fidei Christi et fidei patriarcharum; potens est enim Deus iterum inserere illos fidei Christi.
Nam si tu ex naturali praecisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi qui secundum naturam inserentur suae olivae. Gentilem alloquitur superbientem contra ramos qui fracti sunt, et qui gloriatur quasi suis meritis meruerit salvari, et dicit: Si tu, o gentilis, per 117.0464A| gratiam Dei separatus es a paganismo, et ab his qui ab exordio sui diversis erroribus a Deo sunt separati, et contra consuetudinem insertus es in bonam olivam, hoc est in fidem praecedentium patrum, qui pinguedinem sancti Spiritus habuerunt, quanto magis Judaei secundum naturam inserentur suae olivae, fidei videlicet patrum suorum. Quod dicit contra naturam insertum esse ramum oleastri in olivam, more humano loquitur, quia naturale est ut surculum bonae arboris inseramus in trunco malae, non surculum malae in bono trunco, et hoc insertio dicitur. Deus autem, conditor et creator omnium rerum et naturarum, nihil contra naturam facit.
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc. Mysterium est res occulta, et secretum aliquod in se 117.0464B| continens. Alloquitur ergo gentiles credentes ut consisterent qua de causa salvi facti sint, suis meritis, an gratia Dei, et Judaei abjecti, et dicit: Occultum et secretum Dei judicium, quantum homo penetrare potest, nolo vos lateat, quare Judaeos quondam populum peculiarem abjecerit, et gentes peccatrices per fidem sibi copulaverit, et cujus rei gratia hoc admonuerit perpendere, subinfert et dicit: ut non sitis vobis ipsis sapientes, id est ut non superbiatis, dicentes vos propriis meritis fore salvatos, ac per hoc alios despiciatis. Sibi enim sapiens dicitur, qui donum quod habet, non Dei gratiae, sed suis meritis et studio deputat; qui autem secundum Deum sapiens est, in beneficiis Dei non insultat abjectis, sed cum timore gratias agit misericordiae 117.0464C| largitoris. Aliter: sibi fit sapiens qui quemlibet peccatorem despicit, cum potius ex consideratione peccatoris humiliari conveniat: quia omnes sumus unius naturae, licet non ejusdem gratiae. Ipse ergo Apostolus demonstrabit de quo mysterio loquitur: quia caecitas ex parte contigit in Israel. Recte dicit, ex parte contigit caecitas, et non ex toto, quia reliquiae ceciderunt. Caecitas vero contigit in Israel non corporis, quae fit amisso lumine oculorum, sed cordis, quae fit tenebris infidelitatis. In his ergo dictis Apostoli, quod mysterium sit in lapsu Judaeorum dicimus, sed ex qua profunditate consilii De veniat cum ipso Paulo ignoramus: etsi ipse sciebat, non tamen manifestavit. Dicit enim: quia caecitas ex parte contigit in Israel: donec plenitudo gentium 117.0464D| intraret; et sic omnis Israel salvus fieret. Plenitudinem autem gentium, non conversionem omnium accipimus; sed multitudinem earum quae aut jam divina praedestinatione collecta est, aut in futuro colligetur. Plenitudo vero haec non ad numerum cunctorum pertinet, sed ad numerum a Deo praefinitum. Corruerunt itaque Judaei ut surgerent gentes. Quis hoc mysterium valet penetrare? cur Deus multitudinem gentium spreverit pene ab exordio mundi, a tempore scilicet quo confusum est labium universae terrae; et Judaeos tantum sibi peculiares fecerit, qui per lineam Heber descenderunt; iterumque gentes in suo adventu collegerit, et Judaeos in fine mundi recipiendos abjecerit? Quis, inquam, 117.0465A| tam subtilem dispositionem divinam investigare sufficiet?
Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Jacob. Sion ipsa est Hierusalem, de qua Micheas ait: De Sion exibit lex, et Verbum Domini de Hierusalem (Mich. IV). Salvator etenim, nascendo ex plebe Israelitica, juxta quod Isaias olim propheta cecinerat, dicens: Ecce virgo concipiet, et pariet filium (Isa. VII), veniet de Sion, sive de Hierusalem. Ponendo vero membra sua in cruce, propriumque sanguinem fundendo, et lavacrum baptismatis dando, eripuit tam gentes quam et illas reliquias quae ex Israel crediderunt, quod ante nemo facere praevalebat, avertit nihilominus impietates a Jacob, ab his videlicet qui crediderunt ex Judaeis in primo 117.0465B| adventu illius; avertet quoque pleniter et ab his qui, suscepta gentium multitudine, convertentur et salvabuntur, sicut scriptum est: Ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus suis (Psal. CXXIX); et cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.
Et hoc illis a me testamentum, subaudis dabitur, sive complebitur, per quod aliquando promissio designatur et Evangelium. Et potest hic utrumque intelligi; promissio videlicet regni coelorum, et Evangelium in quo ipsa promissio continetur, dicente Domino: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum (Matth. IV). De hoc testamento dictum est per prophetam: Feriam, inquit, cum eis pactum novum, et testamentum novum scribam in cordibus 117.0465C| eorum. Sequitur: Cum abstulero peccata eorum. His verbis demonstrat quod, licet quorumdam credentium ex eis peccata sint ablata, in fine tamen saeculi per baptismi gratiam plenius auferentur.
Secundum Evangelium quidem inimici Dei propter vos. Non ait secundum legem, quam pro viribus suis Judaei aemulabantur, sed secundum Evangelium quod ipsi contemnebant, ubi narratur qualiter Dominum morti tradiderint. Ergo quantum attinet ad Evangelium, quod Judaei non recipiunt, inimici sunt Christi et ejusdem Evangelii. Hanc inimicitiam idcirco Judaei incurrerunt, ut gentes credere possent; et hoc est quod dicit. Propter vos, o gentiles, ut vos crederetis, inimici Dei facti sunt Judaei secundum Evangelium, id est secundum quod Evangelium loquitur. 117.0465D| Siquidem in Evangelio refertur qualiter impii Judaei peregerunt necem Christi, propter quam incurrerunt inimicitiam Dei, quod quia in infidelitate permanserunt. Secundum autem electionem, charissimi propter patres. Non sic intelligendum est et qui appellantur inimici Dei, ipsi sint et charissimi, praesertim cum Judaei una gens sint, quae dividitur in credentes et non credentes. Igitur Judaei alieni a fide Christi inimici sunt Dei: charissimi vero illi, qui per electionem, sive praedestinationem Dei, sunt justificati: de qua dicitur: Qui elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati (Ephes. I): qui propter patres, id est Abraham et caeteros, charissimi nuncupantur, quoniam 117.0466A| exemplar justitiae et fidei praecedentium patrum illi qui credunt veraciter tenent.
Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Poenitentia enim pro mutatione accipitur nonnunquam in sacra Scriptura, sicut habes Domino dicente ad Samuelem: Poenitet me regem fecisse Saul super Israel: unge filium Isai (I Reg. XIV, XVI). Dum praecipit ungi filium Isai, ostendit se immutare dispositionem facti sui, ideoque dicit: Poenitet me. Et alibi: Juravit Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CVI), id est, non mutabitur voluntas ejus. Verum quod dicit dona et vocatio Dei, intelligitur ordine praepostero. Primum enim vocat Deus ad fidem suam secundum electionem gratiae, postmodum vero confert dona Spiritus sancti et praemia vitae; igitur sine 117.0466B| mutatione sunt dona et vocatio Dei in his de quibus supra lectum est: Quos praedestinavit, hos et vocavit (Rom. VIII), non in his de quibus dicitur: Multi sunt vocati, sed pauci electi (Matth. XX). Aliter: sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei in illis qui ad fidem Dei veniunt. Verbi gratia: vocatur quis ex paganismo, baptizatur, et ab omni reatu absolvitur: quid boni fecit ut vocaretur, et ut donum remissionis omnium culparum consequeretur? Neque enim jejunavit: neque in eleemosynis, vel annorum computatione in poenitentia culpas delevit. Dicamus et apertius: nascitur quis cum originali peccato; addit deinceps multa actualia: si crediderit, vocatus est; baptizatus, statim ab hac vita subtrahitur; accipit dona perennis vitae: ecce dona 117.0466C| et vocatio Dei sine poenitentia.
Sicut enim et vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem; ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Misericordiam appellat isto in loco Apostolus fidem, gratiam baptismatis, remissionem peccatorum, et donum Spiritus sancti, pariterque reconciliationem, qua reconciliati sunt gentiles Deo: et insuper quidquid boni post Domini adventum gratis a Deo perceperunt, ostendens quia sicut gentiles in primo Domini adventu misericordiam Dei sunt consecuti, ita et Judaei consequentur, appropinquante secundo adventu, per praedicationem Eliae et Enoch: juxta quod idem egregius praedicator 117.0466D| alias loquitur, dicens: Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Sicut vos, inquit, vos gentiles, aliquando non credidistis Deo, nunc autem in Domini adventum per praedicationem apostolorum misericordiam omnipotentis Dei consecuti estis propter Judaeorum incredulitatem, in quorum loco credendo subintrastis; ita et ipsi Judaei nunc non crediderunt in vestram misericordiam, quae vobis a Deo data est, id est in isto tempore quando vos misericordiam consecuti estis, vel in vestra misericordia dicit, hoc est, ut vos misericordiam consequi potuissetis. Casus etenim illorum, salus fuit gentium. Poterat aliquis dicere: Quare non crediderunt Judaei in primo Domini adventu? 117.0467A| Ad haec Apostolus: Ut gentes, inquit, misericordiam consequerentur, et ipsi postmodum in fine saeculi consequantur, si enim in primo Domini adventu credidissent, ex legis operibus se justificatos putarent; in fine vero saeculi cum crediderent, misericordiam consecutos se non dubitabunt. Unde subdit:
Conclusit Deus omnia, id est omnium hominum genera, in incredulitate, id est concludi permisit intra incredulitatem, ut omnium misereatur. Conclusos esse ostendit tam Judaeos quam gentiles sub peccato incredulitatis; Judaeos quidem legem naturalem et scriptam destruendo, gentiles vero naturalem legem calcando. Sed ut clarior fieret ejus gratia qua dimittuntur peccata his ita conclusis, 117.0467B| placuit ei tunc abolendis peccatis hominum, sacramentum remissionis afferre quando nemo poterat de suis meritis gloriari. Increduli siquidem fuerunt gentiles, sed misericordiam Dei ab eo vocati, consecuti sunt. Sunt modo et Judaei increduli, sed miserebitur eorum. Quare tamen multitudinem gentium tanto tempore abjecerit Deus, Judaeos vero dilexerit, et postmodum in adventu suo gentibus ad se collectis Judaeos abjecerit? solus ipse novit qui conspicit omnia. Considerans Apostolus tantas esse divitias bonitatis Dei, et tantum opus divinae sapientiae, cum non potuisset hoc comprehendere, subito in interioribus oculis cordis, stupore simul atque pavore perculsus, exclamavit et dixit:
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! 117.0467C| Altitudo, sublimitatem et profunditatem significat; sapientia accipitur in divinis rebus, scientia in humanis: sublimis ergo et profunda est abundantia sapientiae divinarum humanarumque rerum apud Deum, qui solus sicuti sunt omnia intuetur, et ad cujus notitiam omnis sensus noster retunditur. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! quibus angelos et homines judicat, seu Judaeos atque gentiles, ex quibus nunc istos elegit, nunc illos abjecit: et quam investigabiles viae ejus! quibus a gentibus ad Judaeos, et a Judaeis ad gentes transiit, et quibus iterum a gentibus ad Judaeos transiturus est; vel per vias, possumus accipere actiones Dei quibus omnia operatus est, quae utique investigabiles sunt.
117.0467D| Quis enim cognovit sensum Domini? id est intellectus ejus profunditatem quis penetravit? aut quis consiliarius ejus fuit? Patris consiliarius unigenitus Filius ejus est qui et Angelus magni consilii appellatur sed ex hominibus et angelis nullus ejus fuit consiliarius. Aut quis prior dedit illi, subaudis fidem suam aut aliquod bonum opus, antequam ab ejus gratia praeveniretur, et retribuetur ei? merces a Domino, ex hoc quod fidem suam prior ei dedit. Quidam voluerunt contra hoc intelligere centurionem Cornelium, bonis suis meritis exigentibus, a Deo accepisse fidem quasi causa remunerationis, propter eleemosynas scilicet et orationes quibus instabat. Qui idcirco ignoranter locuti sunt, quoniam a 117.0468A| fide venitur ad bona opera agenda, non ab operibus ad fidem: nisi enim Cornelius fidem primum habuisset, praeventus ab inspiratione divina, nequaquam bona opera habuisset. Sed, sicut beatus Gregorius dicit, praeventus est a Deo ut haberet fidem unius Deitatis, non tamen in Trinitatem personarum in Deo esse cognovit, quoadusque Petrus ad eum est missus. Unusquisque autem Deo fidem et opera sua tribuit, quando ejus gratia praeventus credit in eum, et bona opera exercendo studet voluntati ejus placere. Quoniam ex ipso, id est ex parte sunt omnia, quia ab ipso originem sumpserunt; et per ipsum, id est per Filium, sunt omnia, quia per illum omnia facta sunt; et in ipso, id est in Spiritu sancto, sunt omnia, quia in illo consistunt: ecce Trinitas personarum. Quod 117.0468B| vero subdit: Ipsi gloria, trium personarum una et singularis substantia declaratur, sicut et Isaias etiam dicit se audisse dicere Seraphim: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isa. VI). Ter dicit de personis sanctus, et una tantummodo vice de majestate Dominus. Similiter et Psalmista: Benedicat nos Deus Pater, benedicat Deus Filius, benedicat nos Deus Spiritus sanctus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI); quod vero ait, ex ipso Deo Patre sunt omnia, attendendum est, quod non dixit de ipso, aliud est enim ex ipso, aliud de ipso. Omne enim quod est ex ipso non est de ipso; sed quod est de ipso, hoc utique et ex ipso. Verbi gratia: Filius ex Patre est, quia ab illo originem accepit, et de ipso, quia de ejus substantia est. Domus vero quae aedificatur 117.0468C| ex lignis vel lapidibus, ex ipso homine est a quo fit. et a quo originem habet; sed non est de ipso, id est de ejus substantia. Deus igitur creator omnium, spiritus est invisibilis atque immutabilis; creatura vero omnis mutabilis est. Ergo non de immutabili substantia ejus creata sunt omnia, sed ab immutabili Deitate cuncta sunt ex nihilo facta: ac propterea ex ipso Patre sunt, qui ab illo originem ducunt.
CAPUT XII. Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Quia supra dixerat Apostolus, conclusit Deus omnia in 117.0468D| incredulitate, ut omnium misereatur, ostendens quod sive Judaei credentes, sive gentiles, non suis meritis, sed misericordia et gratia Dei salvati sunt; obsecrat eos modo, et omnes credentes per eamdem misericordiam, qua redempti sunt sanguine Christi, et tempore baptismatis ab omnibus sordibus abluti, ut exhibeant corpora sua hostiam viventem, et dicit: Obsecro vos per misericordiam Dei; ac si diceret: Non per potentiam magisterialem vobis impero, qua sum vester magister et apostolus, sed obsecro et deprecor quasi socius, quapropter et fratres eos appellat, non carne, sed fide, recolens illud quod Salvator fidelibus dixit: Omnes vos fratres estis, quia unus est Pater vester, qui est in caelis (Matth. 117.0469A| XXIII). Hoc inquit: Obsecro per misericordiam Dei, qua salvati estis, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, quod erant apud Romanos Judaei credentes qui victimas et hostias legales Deo Hierosolymis in templo obtulerant: hos hortatur ut jam non boves, non hircos, non arietes, sed semetipsos hostias Deo spiritales immolent. Siquidem quando ista scribebat Apostolus, adhuc templum Hierosolymis stabat, et necdum erat subversum a Romanis. Hostia igitur et immolatur et viva est, quando homo ab hac vita non deficit, et carnalibus vitiis se occidit, mortificando membra sua cum peccatis et concupiscentiis. Verbi gratia: fuit superbus, efficitur humilis; fuit luxuriosus, efficitur castus; fuit gulosus, efficitur temperatus, appetitor parcimoniae 117.0469B| existens, omnisque frugalitatis. Sic vivit homo virtutibus, et moritur vitiis. Hostiae appellabantur in Veteri Testamento animalia, quae adducebantur ad ostium domus Domini, ibique sacerdotibus tradebantur; victimae vero dicebantur a vinciendo, eo quod funibus et restibus vincta animalia ad sacrificium adducebantur. Quantum vero ad paganorum pertinet ritum, hostia dicebatur sacrificium quod offerebatur idolis, quando contra hostes dimicandum erat: victima vero dicebatur sacrificium, quod, victoria potita, diis pro gratiarum actione offerebatur. Sanctam: corpora nostra fieri debent hostia sancta, quia templum sunt Spiritus sancti, juxta quod dicitur alibi: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Et rursus: Nescitis quia membra 117.0469C| vestra templum sunt Spiritus sancti? (I Cor. VI.) Oportet ergo sancta esse corpora, quae Dei sunt habitacula. Deo placentem, id est a vitiis et peccatis separatam, quia qui vitiis se subtrahit et virtutibus imbuitur, Deo utique placet. Rationabile sit obsequium vestrum. Obsequium proprie dicitur obedientia, ab eo verbo quod est obsequor, sed hic ab Apostolo pro cultu divinae religionis ponitur, quod olim apud Judaeos quodammodo irrationabile fuit, quando putabant invisibili et incorporeo Deo per corporales victimas et sanguinolentas se posse placere, et a peccatis mundari. Neque enim ad rationem pertinet ut rationabilis creatura, quae est homo, irrationabilia pro se offerat. Itaque rationabilis cultus est ut Deo, qui est spiritus, mens hominis offeratur, mortificata 117.0469D| a vitiis. Quandocunque enim vitia carnis et recidiva peccata in nobis mortificamus, virtutibusque pollemus, hostia viva atque rationabilis efficimur. Sed fortasse quaerit aliquis: Quare Deus omnipotens legales hostias victimasque sibi praeceperit offerri, si ipse per illa sacrificia offerentibus placabilis non reddebatur, adeo ut peccata eis indulgeret? Cui respondendum est, ob duas praecipue causas hoc a Deo praeceptum esse: vel quia proni erant animi Judaeorum ad idola colenda, atque ideo tolerabilius erat Deo a se creata sibi offerri quam daemonibus, vel quia verum sacrificium futurum erat in mundo, Dominus videlicet Jesus Christus, qui sua immolatione abstulit peccatum mundi, quod omnino dignum erat ut 117.0470A| haberet figurativa sacrificia longe antequam veniret, ut per illa typica facilius perveniret ad istud verum. Sive etiam tertia causa mysterii fuit, ut illa offerrentur sacrificia typica, quatenus istud sacrificium praefiguraretur quod quotidie in Ecclesia pro salute fidelium offertur.
Et nolite conformari huic saeculo. Per saeculum hic non debemus intelligere praesentem vitam, quae semper annis, temporibus, diebus, noctibus, horis, atque momentis volvitur, sed homines per carnalem conversationem saeculo deditos, paganos videlicet, Judaeos, haereticos, falsosque Christianos, quibus non debemus assimilari et consociari, ne eorum vitiis inquinemur et nostris. Nolite, inquit, conformari huic saeculo, id est, nolite similes fieri amatoribus 117.0470B| hujus saeculi, qui virtutes despiciunt, et vitia sectantur; sed reformamini in novitate sensus vestri, per studium lectionis et meditationis Veteris Testamenti et Novi. Quotidie sensus noster et intellectus innovatur et reformatur dum proficimus, et magis ac magis in sapientia crescimus, ea de Deo intelligendo quae antea ignorabamus. Reformatur etiam in novitate sensus noster, dum proficit in nobis opus bonum, quia quanto intellectus in effectum operibus vertitur, tanto amplius innovatur. Dicamus apertius: erat quis in littera legis positus, non penetrabat interiora: transiit ad Evangelium: didicit quod lex spiritaliter debeat intelligi, atque ita reformatus est in novitate sensus sui, dum amissis tenebris carnalis intelligentiae ad fructum transiit spiritalis allegoriae. 117.0470C| Sic intelligendum et de his qui, spretis vitiis, ad virtutes transeunt, et dum proficiunt de virtute in virtutem, quotidie innovantur: ut probetis quae sit voluntas Dei: qui sacras Scripturas saeculo legit, ille invenit quae sit voluntas Dei, id est quid Deo placeat, quidve displiceat, vel quomodo voluntas ejus impleri possit. In omnibus etenim actionibus nostris debemus perpendere utrum Deo accepta sint opera quae agimus annon: bona, et beneplacens, et perfecta. Bona voluntas Dei est quia bona desiderat semper; beneplacens, quia omnia bona placita sunt ei; perfecta, quia nihil duplicitatis placet ei, sed ea quae sincero animo fiunt. Aliter: bona in fide, beneplacens in spe futurorum bonorum, perfecta in charitate, id est in Dei dilectione et proximi. Haec enim 117.0470D| tria voluntatem Dei perficiunt. Sive aliter: bona voluntas Dei est in conjugatis, beneplacens in viduis, perfecta in virginibus. Hi tres ordines, si secundum voluntatem Dei et virtutum tramitem processerint, praemiis voluntatis Dei donabuntur.
Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Gratiam in hoc loco, secundum beatum Ambrosium, sapientiam debemus accipere, quae Paulo gratis data est sine suis meritis in scientia Veteris et Novi Testamenti, et in linguis omnium gentium. Dicit enim beatus Augustinus in quodam sermone suo: Divinitus ita procuratum esse Apostolo, ut quia omnibus gentibus erat praedicaturus, 117.0471A| majorem sapientiam prae omnibus apostolis haberet, ut omnibus philosophis gentium et simplicibus esset sufficiens. Unde et Petrus in Epistola sua laudat illum, dicens: Sicut, inquit, frater noster Paulus praedicat in omnibus ecclesiis secundum sapientiam sibi a Deo datam (II Petr. III). Quod autem dicit, omnibus qui sunt inter vos, simpliciter et potest intelligi, ut dicatur: Omnibus dico qui sunt inter vos, et altiori intellectu, ut illos alloquatur qui per fidem Deo adhaerebant qui semper habet esse, Deus enim solus est quia ipse substantialiter habet esse, sicut ad Moysen dicit (Exod. III): Ego sum qui sum, et Ego sum Deus Abraham, etc. Quicunque ergo illi adhaerent, illi sunt, sicut et qui non adhaerent, non sunt: ergo qui sunt dicit, id est qui per fidem quae per 117.0471B| dilectionem operatur Deo copulantur. Et quid dico? Hoc utique dico et praecipio, non plus sapere quam oportet sapere, id est non superbire. Hoc dicit contra gentiles tumentes, qui insultabant Judaeis tanquam ramis fractis. Plus enim quam oportet sapit, qui propter alterius miseriam se extollit, cum potius humiliari debeat, ne et ipse cadat. Dicendum et propter eos qui, sanam doctrinam non sectantes, quaedam falsitatis dogmata componunt, quibus simplicium animos corrumpunt, non plus sapere quam oportet sapere. Oportet denique ut viam praecedentium doctorum imitetur et ingenium praesentium magistrorum, adimplens quod dicit Sapientia: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII), sed sapere ad sobrietatem, id est ad 117.0471C| temperantiam. Sobrie namque sapit, qui agnoscit quid ipse sit, et sicut coram Deo in Christo loquitur. Hoc praeceptum trangressi sunt omnes haeretici. Et unicuique, subaudis, dico sic debere sapere, sicut Deus divisit mensuram fidei; in fide namque mensura est, quantum ad nostram capacitatem attinet, quia alius plus, alius minus crodit. Majorem enim fidem habuerunt apostoli montes transferendo, quam nos habeamus. Sive intelligitur haec mensura in donis fidei quia habentibus fidem, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII), etc. Et hujusmodi mensura secundum rationem fidei datur, quoniam non nisi fidem tenentibus tribuitur. Intelligitur et fidem ministeriis ecclesiasticis, quae secundum modum suum debent peragi, et non ultra licitum 117.0471D| usurpari. Verbi gratia: Presbyter es, non usurpes episcopi ministerium; diaconus es, noli tibi vindicare aliquid ex officio presbyteri. Sic de caeteris ministeriis et gradibus intelligendum est.
Sicut enim membra multa habemus in uno corpore, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Sicut in uno corpore multa membra unum corpus faciunt, ita multitudo fidelium conjuncta per fidem et dilectionem capiti suo, quod est Christus, unum corpus sumus cum illo. Verum membra corporis nostri propria habent officia, ut oculi videndi, aures audiendi, et reliqua similiter. Et sicut unum membrum alterius membri non usurpat officium, sic unusquisque 117.0472A| nostrum non debet invadere alterius ministerium. Et tamen sicut oculi vident toto corpori, et aures audiunt, et os loquitur, et manus cooperantur suo corpori, sic debent agere et spiritalia membra Ecclesiae. Oculi sunt qui aliis ministrant spiritale lumen sicut doctores: aures, boni auditores, qui verba magistrorum humiliter audiunt; nares, qui scientiam discernendi inter fetores vitiorum et odores virtutum obtinent; os, qui alios erudiunt; manus, qui aliis ministrant necessaria sicut sunt eleemosynarii boni; pedes, qui pro sanguine innoxio liberando, et ad infirmos visitandos currunt. Haec sibi invicem prospicere et ministrare debent. Quapropter et infert Apostolus: singuli autem alter alterius membra; quia unusquisque juxta gratiam sibi divinitus 117.0472B| collatam alios juvare debet, ut sint sibi invicem membra, et in spiritalibus, et in temporalibus.
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes. In hoc loco defectus dictionis est, quapropter necesse est ut subaudiatur aliquid ad completionem sensus. Dicatur itaque hoc modo: Sumus igitur nos habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis a Deo, differentes et ab invicem distantes, sicut et membra corporis. Verbi gratia: oculus non est auris, nec auris oculus: sic sunt in Ecclesia qui sunt oculi, et non sunt aures, sunt aures et non sunt oculi: sunt doctores, sunt auditores, sunt eleemosynarii, et caeteri ordines in quibus divisa est gratia. Gratia dicitur 117.0472C| gratis data, et quidquid habent fideles donorum et donationum gratia Dei est, quia sine suis meritis illud perceperunt: sive prophetiam, subaudis quis habet: sive rationem fidei habet illam, quia fides hoc promeruit. Si enim non credidissemus, prophetiae spiritum nequaquam accepissemus. Legitur (Act. XI) Agabus prophetasse post Domini ascensionem, et quatuor filiae Philippi. Ipsi etiam apostoli prophetae fuerunt, quia futura praemia electorum et poenas reproborum praedicabant suis auditoribus. Alio modo, prophetiam hic pro doctrina possumus accipere, ut sit sensus: sive prophetiam, id est doctrinam, quis habet secundum rationem fidei, dispenset illam, nec plus sapiat quam oportet sapere. Rationem autem fidei, veritatem catholicae fidei, dicit, 117.0472D| secundum quam debet quilibet doctor dispensare praedicationem suam, ne forte a veritate deviet: sive ministerium, subaudis quis habet, in ministrando, non plus sapiat quam oportet sapere. In ministerio etenim gratis a Deo sibi collato, nemo superbire debet, id est non plus sapere quam oportet sapere. Habes quod ministres pauperibus et orphanis, noli superbire, quia gratis tibi a Deo datum est. Potest et de ministerio ecclesiastico intelligi, de quo nemo debet superbire, licet sit episcopus, licet presbyter, aut pater monasterii constitutus, sed magis debet se humiliare, attendens illud quod dicitur (Luc. XIV): Omnis quise humiliat, exaltabitur, et quanto magnus es, humilia te in omnibus: sive qui docet in doctrina, 117.0473A| subaudis quae illi a Deo gratis data est, non debet plus sapere quam oportet sapere. Haec autem doctrina in Veteri et Novo Testamento intelligitur.
Qui exhortatur, in exhortando, subaudis non debet plus sapere quam oportet sapere, quia non oportet inde superbire. Hoc autem animadvertendum, hucusque subaudiendum esse a superioribus hujus Epistolae: Non plus sapere quam oportet sapere. Exhortatio est species praedicationis et doctrinae, et maxime ad dolentem et desperantem respicit. Verbi gratia: Sunt multi doctores qui sapientia divinarum Scripturarum pollentes pariterque eloquentia verborum florentes, tota die alloquuntur populum, disputantes de rectitudine fidei, de appetitu virtutum, 117.0473B| et exsecratione vitiorum, de felicitate perpetui regni, et perditione inferni: et protelato sermone pene usque ad solis occubitum, exemplum consolationis lapsis minime proferunt. Interim vero dum audit aliquis ex circumstantibus poenas inferni, quae ab illis minantur his qui criminalibus delictis tenentur obnoxii, et recolit se aliquod facinus gravissimum perpetrasse, homicidium videlicet, adulterium, aut aliquid horum: ob immanitatem sceleris sui tristitia desperationis perfunditur, quia non audivit verbum consolationis a praedicatoribus; quem si invenerit quilibet simplex praedicator, statim percontando perquiri ab eo cujus rei causa tristetur, moestusque incedat: et comperta causa consolatur illum verbis simplicibus, quibus 117.0473C| valet, simulque hortatur ne desperet de venia salutis, dans pariter exempla consolatoria, ac dicens: Quid in desperationis malum laberis? Considera (si mavis) misericordias Domini quantae sint, de quibus Psalmista dicit: Misericordia Domini super omnia opera ejus. Nunquid David non erat rex et propheta, quando simul patravit adulterium cum homicidio? et tamen veniam meruit. Nunquid Petrus postquam electus est a Domino, non negavit illum ter dicens: Non novi illum (Matth. XXVI)? et tamen pius Dominus postea praefecit illum Ecclesiae suae. Nunquid et latro non meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXV)? Talibus verbis exhortaturus illum alloquens qui in desperationem ruerat, in spem veniae sistit. Ecce quomodo exhortatio species 117.0473D| est praedicationis. Qui tribuit in simplicitate, id est, qui eleemosynam pauperibus largitur, et doctrinam inscio, ideo faciat, ut Deo et non hominibus placeat, et est subaudiendum: Ita qui tribuit, in simplicitate tribuat. Qui praeest in sollicitudine, subaudis debet praeesse, ut sibi commissos non negligat. Haec sollicitudo, id est magna cura, circa animas maxime debet esse. Qui miseretur, subaudis pauperis, cibum esurienti porrigendo, et potum sitienti, vestimentum algenti, et testum vaganti, in hilaritate et gaudio mentis hoc faciat, quia hilarem datorem diligit Deus. Cum gaudio etenim mentis eleemosyna danda est, et misericordia praestanda. Securus sit de mercede qui huic operi insistit, quia 117.0474A| qui parva tribuit ac temporalia, recepturus est maxima praemia et aeterna; quoniam eleemosyna quae pauperi largitur in terra, a Domino recipitur in coelo, sicut beatus Ambrosius dicit: Ipse idemque dicturus est electis in die judicii: Quandiu uni ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). At qui de mercede aeternae retributionis dubitat, in hilaritate cordis eleemosynas non erogat. Non enim prodest quod porrigit, quia et hic amittit quod tribuit, et in futuro praemium vel mercedem non recipiet.
Dilectio sine simulatione, subaudis adimplenda est. Omnis dilectio quae secundum Deum non est, et pro Dei amore non agitur, simulatio et fictio vocanda est. Ideoque qui fratrem diligere dicitur, si 117.0474B| non correxit cum eum errare viderit, simulatam charitatem erga proximum habere convincitur. Odientes malum, id est diabolum et membra illius, atque omne peccatum sitis odientes. Notandum autem, odium hic in bonam partem accipiendum, quoniam est et odium malum quo odimus fratrem nostrum; adhaerentes bono, id est Deo, qui est summum bonum, et membris ejus atque justitiae, omnibusque virtutibus; charitate fraternitatis invicem diligentes, id est cum charitate fraternitatis sitis vos alterutrum diligentes, quia unus est Pater vester, qui in coelis est. Omnes enim qui unam fidem habent et uno baptismate sunt abluti, ita se invicem diligere secundum Deum debent, veluti fratres ex uno matris utero egressi; honore invicem praevenientes, 117.0474C| id est: invicem honorem vobis impendite, praelati subjectis, subjecti praelatis, quia humilitatis virtus, etiam ethnicis placet.
Sollicitudine non sitis pigri, id est, in cura subditorum non sitis desides et torpentes, ne forte cum servo inutili damnemini, qui, ligatis manibus et pedibus, missus est in tenebras. Et non solum qui praeest, verum etiam omnis subjectus, studiosus et velox debet esse ad omne opus bonum; spiritu ferventes, id est calorem et fervorem Spiritus sancti habeatis, vel spiritu, id est mente, non sitis tepidi in dilectione Dei et proximi, ne forte audiatis: Quia nec frigidus es, nec calidus, insipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III). De hujus ignis fervore, dicit Dominus in Evangelio: Ignem veni mittere in terram 117.0474D| (Luc. XII), etc. Domino servientes, non divitiis neque vitiis, sive delectationibus. Illi Domino serviunt qui ejus praecepta servant. Spe gaudentes, spes est exspectatio futurorum bonorum. Inde dicit Apostolus modo: Spe sive exspectatione praemiorum coelelestium sitis gaudentes etiam in augustiis; in trib ulatione, vobis illata a persecutoribus, sitis patientes, id est in animositate non reluctantes, et non requirentes praemium in praesenti; orationi instantes, quia quod humanis auxiliis neque nostris viribus obtinere et agere non possumus, necesse est ut orationibus a Deo impetremus, sicut de Daniel et sociis ejus legimus.
Necessitatibus sanctorum communicantes. Non 117.0475A| dixit, sanctis eleemosynam praebete aut facite, sed honestiori verbo usus est: Vestra bona sanctis participate. Eo tempore quo Apostolus ista scribebat, credentes suis facultatibus privabantur; unde laudando dicit, in Epistola ad Hebraeos, Judaeis credentibus: Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis (Hebr. X). Ideoque illos qui facultatibus propriis adhuc non erant privati hortabatur Apostolus, ut exspoliatis pro Christi nomine subsidia temporalia administrarent, illorum indigentiam suam putantes, bonis temporalibus cum eis in commune utentes. Dei etenim dona communia non debent fieri privata. Hospitalitatem sectantes. Non dixit, Hospitales estote, vel hospitalitatem sequimini, sed dixit: Hospitalitatem sectamini. 117.0475B| Plus enim dixit; sequitur namque hospitalitatem, qui rogantes suscipit: sectatur vero qui etiam non rogantes cogit et quaerit, ne forte in vicis et plateis extra tectum remaneant. Magna etenim virtus est hospitalitas, per quam multi placuerunt Deo. Angelis hospitio susceptis, sicut Abraham et Loth, et alii multi.
Benedicite persequentivus vos, id est, benedicite illos, et bene loquimini cum illis qui vobis vim inferunt; benedicite, et nolite maledicere, id est malum dicere. Verbi gratia: Detrahere alicui aut blasphemare, vel contumeliam facere, maledicere est. Quasi dicat: Licet ipsi male loquantur de vobis, dicentes vos magos esse et discipulos seductoris hominis, nolite ideo illis maledicere, sed patienter ferte illorum 117.0475C| opprobria Quod apostolus in semetipso implebat, hoc utique suis auditoribus implere praecipiebat. Dicit enim alibi: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV).
Gaudere cum gaudentibus studetote. Non praecipit gaudere cum his qui gaudent de transitoriis et caducis rebus, sed cum his qui gaudent quod nomina eorum scripta sunt in coelis. Neque enim quibuscumque gaudiis Christianorum gaudia socianda sunt; nec quibuscunque fletibus lacrymae nostrae jungendae sunt. Verbi gratia: si videmus gaudere aliquos super quaestum pecuniae, aut possessionum latitudinem, non debemus congratulari illis, quia istorum gaudia luctus sequuntur et lacrymae. Unde Dominus non 117.0475D| solus de talibus, sed etiam de hoc admonuit Apostolus non esse gaudendum quod daemonia eis subjecta erant, sed potius de hoc quod nomina eorum scripta essent in coelo, et est sensus: Si videritis hominem digna opera agentem, quae mereamur scribi in coelis, de illius salute congaudetote. Flere cum flentibus curate: non cum his qui lugent et deflent amissionem rerum temporalium, sed potius cum his qui sua aut proximorum deflent peccata, sicut Samuel deflebat Saul, eo quod recessisset Dominus ab eo; et Paulus multos Corinthiorum, qui post fornicationem non egerant poenitentiam. Sive etiam cum his lugere praecipit, qui lugent quod differtur a regno coelorum, securi jam de praemio, de 117.0476A| quibus omnibus Dominus dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. III).
Idipsum invicem sentientes. Hic sermo apertius habetur in Graeco. Est autem sensus: Sic sentite de alio sicut de vobis, id est, sicut vobis bona optatis, sic et aliis; et sicut vosipsos diligitis, sic alios diligite; vel, ita aestimate vos diligi a fratre veluti a vobismetipsis. Non alta sapientes, id est superba, sed humilibus consentientes, ut et vos humiles exhibeatis. Discite a me, inquit Dominus, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Humilibus autem consentit, qui cum humilibus se humiliat, non praeferens se illis, sed socians et exspectans quod Dominus promisit: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Quicunque enim humilitatem veram habent, utique 117.0476B| eamdem humilitatem in aliis venerantur. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Apud se prudens est, et non apud Deum, qui sapientiam quam habet non Auctori omnis sapientiae deputat, sed sibi suisque meritis et ingeniis, sive studiis suis. Quo vitio deprehenduntur laborasse philosophi gentium, de quibus dicit idem Apostolus in exordio hujus Epistolae: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I), id est, vani facti sunt, non referentes Deo gratias de collato sibi dono sine suis meritis. Aliter: Apud se sapiens vel prudens est, qui cum sit stultus, sapientem se putat esse, et gloriatur in se, quia sperat scire quod nescit. Vel etiam tertio modo: Prudens apud se esse dicitur, qui vindictam expetendo 117.0476C| suas injurias ulciscitur, quod sequens versus indicat:
Nulli malum pro malo reddentes. Multi putant non esse peccatum si quis accepta injuria se ulciscitur, et vindictam iterum sumit. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus talia praeciperet; ac propterea dicunt aliqui, etiam plerumque majus esse delictum, si malum quis pro malo reddiderit: quoniam potest fieri ut qui prius malum intulit, quod peccatum aut malum esset ignoraverit; ille vero qui vindictam expetit, et vicem reddit, quod malum fuerit, statim ostendit. Unde potest ita intelligi, quod malum inferre alteri culpa est: reddere vero malum pro malo, peccatum est. Et dum dicit Apostolus nulli malum esse reddendum, fidelem qui videtur esse et infidelem 117.0476D| tangit; fideli ideo, quia frater est; et infideli, ut lucrari possit. Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Coram Deo bona sibi providet, qui intimo cordis ei qui secreta intuetur placere studet, et illum non cogitatione, non verbo, non opere vult offendere, nec offendit quantum valet. Providet et coram omnibus hominibus bona, qui verbo et moribus, omnique conversatione in omni vita sua pro viribus suis, inquantum valet, irreprehensibilem se praebet.
Si fieri potest quod in vobis est, id est quod vestrae congruit religioni, cum omnibus hominibus pacem habentes. Rem difficilem dicturus, praemisit, dicens: Si fieri potest, quia vix aut nullatenus fieri potest, ut pax cum 117.0477A| omnibus hominibus servetur. Nam si paganum increpaveris, teque contempserit, non vult tecum habere pacem. Similiter de Judaeo intelligendum atque haeretico. Dicamus et aliter: Et quilibet praelatus increpat subjectos delinquentes. Dum enim eis displicet increpatio praelati, pacem cum illis habere non potest; et cum ita sit, unusquisque animum suum servet pacatum et quietum, habens in se cum illis pacem, diligendo eos, quia Dominus omnium auctor est, licet vitiis se ab illo separent. Hoc loco, et in sequentibus, prohibet contentiones et lites, quibus maxime pax violatur.
Non vosmetipsos defendentes, charissimi. Hoc dupliciter est intelligendum: uno modo de adversariis nostris, haereticis videlicet, falsis fratribus: qui in 117.0477B| nos plerumque saeviunt, de quibus non debemus nos defendere, vindictam expetendo; alio vero modo ut si fuerit quis infidelium contra nos excitatus pro nomine Christi, aut causa alicujus jurgii, verbis contradictoriis, prout ratio dictat parcamus, ut mansueti et humiles et appareamus, imitantes Dominum, qui pauca coram Pilato respondit. Sed date locum irae: Duobus modis locum damus irae; vel cum refrenamus animum ne vindictam expetamus; vel cum de loco ad locum fugimus. Date, inquit, locum irae, id est, eos qui contra vos irati saeviunt, permittite vobis nocere, quia patientia vestra remunerabitur, et eorum saevitia punietur. Vel, date locum irae, id est, nolite vos vindicare, sed fugite de loco ad locum, juxta quod Dominus praecipit dicens: Si vos fuerint persecuti 117.0477C| in civitate una, fugite in aliam (Matth. XIX). Quod autem dicit: Date locum irae, haec ira vel illius intelligitur qui saevit, vel futuri judicis qui in sequentibus loquitur per exemplum propheticum. Scriptum est enim: Mihi vindictam, subaudis reservate, et ego retribuam, vobis qui patienter tulistis praemia et coronam; et illis qui malum intulerunt, vindictam poenarum gehennae. Quia enim homo in vindicta modum excedit, nec potest se vindicare cum tranquillitate mentis, idcirco omnipotens Deus praecipit sibi vindictam reservari, ut ipse qui immutabilis est judicet illos, et qui non movetur ad iram, juxta quod ei eximius orator Salomon dicit: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas omnia (Sap. XII). Hujus etenim judicis justum est judicium, quoniam non 117.0477D| excedit modum, nec perturbatur in suo judicio.
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Si hoc feceris, tunc pro malo reddes bona, et accipies magna praemia. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Carbones ignis appellat in hoc loco fervorem charitatis Dei et proximi, de quo fervore Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Si haec feceris, inquit, quae superius diximus, cibum videlicet et potum inimico ministrando, carbones ignis, id est ardorem charitatis, pones super caput ejus, id est super mentem ejus; quatenus tuis beneficiis delectatus, incipiat diligere te, quem antea exosum habebat, intantum ut dicat: Quid est quod hactenus egi contra 117.0478A| hunc virum? cur ei tanta mala intuli, qui mihi tot bona contulit? Sine causa ergo infestus ei exstiti: Quapropter, quia tam benigne et patienter erga me agit, incipiam illum diligere ut charissimum fratrem, quem hactenus persequebar ut hostem. Si autem ei cibum et potum tribuit, idcirco hoc fecerit, juxta quod quidam voluerunt intelligere, ut carbones ignis, id est poenas inferni, ei praeparet, dum ejus beneficiis honoratus eum non dilexerit; jam hoc non est charitas, ideoque melius est ita intelligi, ut supra diximus in primo de ardore charitatis. Quod vero dicit, super caput, recte per caput mens, id est rationabilitas ac principalitas animae accipitur: quia sicut omnia membra reguntur a capite, ita cogitationes et voluntates mente disponuntur.
117.0478B| Noli vinci a malo. Noli, inquit, vinci a malo, id est ab aliquo vitio, non ab ira, non ab odio, non ab injustitia. Sive, noli vinci a malo, id est diabolo, a quo vinceris dum contra inimicum tuum iracundia accenderis, quia ad suam voluntatem te trahit. Aliter: Si tuas injurias ulcisci volueris, a malo vinceris, quia ei qui tibi malum fecit, similis efficeris: quandocunque enim diabolo vel vitio alicui obedimur, vincimur ab illo. Dum malum pro malo reddimus, ab illo vincimur qui nobis injuriam fecit, et cui vicem reddimus, quia nos similes sibi facit. Si autem commotum animum refrenamus ut vindictam proximo non inferamus, tunc victores exsistimus, et de peccato ad salutem acquirendo fratrem triumphamus. Sed vince in bono malum. Vince in bono malum, id est in Deo 117.0478C| diabolum. Vince in bono malum, in patientia supera inimicum et adversarium tuum, praebendo ei cibum et potum, vestimentum et calceamentum; dum enim tuis beneficiis provocas illum ad hoc ut te incipiat diligere eo modo quo superius diximus, quodammodo superas illum. Vel vince in bono malum, id est in virtutibus vince et supera vitia et peccata, accipiendo ex eis palmam victoriae.
CAPUT XIII. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. In exordio sanctae Ecclesiae ex omnibus conditionibus veniebant ad fidem, et ne servi, ancillae, seu quilibet subjecti dicerent, quod ipsi qui consecuti erant libertatem omnium peccatorum, et filii Dei effecti, 117.0478D| indignum esset ut servirent saeculi potestatibus, dixit Apostolus: Omnis anima, id est omnis homo, liber et servus, fidelis et infidelis, potestatibus sublimioribus subditus sit. Omnis anima dicit, pro eo quod est omnis homo. In sacra enim Scriptura, frequenter sola anima totum hominem significat, sicut hic, et in Genesi, ubi dicitur: Quod ingressus est Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Gen. XLVI); et in Actibus apostolorum: Eramus, inquit, in navi animae ducentae septuaginta sex (Act. XXVII). Potestatibus sublimioribus dicit, regibus et principibus, tribunis, centurionibus, dominis, omnibusque praelatis. Hoc et Petrus praecipit (I Petr. II): Subditi, inquiens, estote omni humanae creaturae, id est omnibus 117.0479A| hominibus, vobis praepositis, et hoc propter Deum, sive propter amorem Domini. Inquantum quippe homo non offendit Deum, obsequi et obedire debet celsioribus. Nam homo constat ex anima et corpore: et in anima quidem debet servare inviolatam fidem Deo, in corpore vero debet servire sibi dominantibus secundum servitutem praesentis vitae. Verum si contra fidei propositum viderit sibi imperari a principibus hujus saeculi, sive potestatibus, vel dominis, tunc pro fide usque ad mortem satagat laborare, ne, quod majus est, animam videlicet perdat: quoniam licet illa potestas interficiat corpus gladio, animam autem non potest occidere. Non est enim potestas nisi a Deo. Omnis potestas, sive major, sive minor, quae hominibus praestatur, aut ex voluntate 117.0479B| Dei, aut ex permissione constituta est, sicut dicitur per Salomonem (Prov. VIII): Per me reges regnant, et principes docuerunt justitiam. Si autem quaerimus quare hae potestates ordinatae sint, id dicendum, quod genus humanum bestiale effectum, belluino more contra se coepit saevire, intantum, ut primi parentis filius in fratrem consurgens, interfecerit eum. Bestiarum enim est et hominis discerpere, et se invicem lacerare atque devorare. Verbi gratia: Leo devorat hominem et ursum, ursus et lupus devorant homines, boves, et oves. Hac de causa omnipotens Deus bestialibus hominibus principes praeposuit, ut eorum terrore acerbitas animorum illorum reprimeretur. Sunt etiam pisces alios deglutientes, quos imitabantur homines in alios saevientes, quorum 117.0479C| temeritas principum formidine sedata est. Quae autem sunt, subaudis potestates super alios a Deo ordinatae, sive quae sunt jura potestatum, a Deo ordinatae sunt. Potestates etenim vel jura potestatum quae in mundo principantur, a Deo constitutae sunt, sicut jam supra diximus. Unde Dominus dixit Pilato: Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper (Joan. XIX). Quibus verbis indicatur, quod sive bona potestas, ut David, seu mala fuerit, ut Nero, non est nisi aut volente aut permittente Deo. Hoc autem totum idcirco prosequitur Apostolus, ut potestatibus subditi sint, quia nonnulli (sicut jam diximus) ad fidem venientes, pristinum obsequium et servitium, quasi liberi effecti, dominis et principibus suis nolebant reddere, cum Dominus Jesus non venerit 117.0479D| conditiones mutare, sed animas in aeternum victuras salvare. Dicebant enim Romani credentes: Nos qui divinis legibus paremus, et Deo servimus, non debemus servire nec honorem praebere Neroni, aliisque potestatibus terrenis. Quapropter Apostolus talia scripsit eis. Poterat namque scandalum nasci dominis et principibus, si servi et subjecti eorum Christiani effecti, a servitio illorum efficerentur alieni. Noceret quoque Ecclesiae, dum non permitterentur alii credere, cum magis meliores debeant domini servos suos recipere, fideles Christi effectos. Hoc et ipsa Veritas per semetipsam praecipit, dicens: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII).
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. 117.0480A| Sive bona sit illa potestas, seu mala, quicunque ei resistit subtrahendo servitium ab ea, denegando tributum, et honorem non praebendo quem ei debet praebere, Dei ordinationi resistit et dispositioni, cujus ordinatione illi principantur. Quidam, male sentientes, has potestates interpretati sunt daemones, de quibus in Epistola ad Ephesios dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ephes. VI). Sed iste sensus valde est superfluus, quia in nullo debemus subdi daemonibus. Qui autem resistunt potestatibus, regibus videlicet et principibus, et dominis suis, ipsi sibi damnationem acquirunt. Pro qualitate enim culpae acquirunt sibi vindictam, quia iratae illae potestates dum subditi eis parere contemnunt, aut occidunt 117.0480B| eos, aut in carcerem mittunt, aut etiam in exsilium dirigunt. Si quaesierit aliquis, cur Dominus damnaverit servum, aut princeps subjectum? responde, Resistebat mihi, et idcirco vindictam accepi ex illo. Considerandum autem, quia non de damnatione aeterna loquitur Apostolus, sed de corporali, eo modo quo dictum habemus.
Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali, id est, non sunt ad hoc constituti ut timorem incutiant bene laborantibus et bono operi insistentibus, sed malefacientibus et servire nolentibus. Nam ad hoc sunt constituti, ut bene laborantes laudent et adjuvent, male vero facientes damnent. Sed si quis bonum facit, non timet potestatem: qui vero malum timet, ab ea damnatur; unde subdit Apostolus: Vis autem non 117.0480C| timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. Non dicit laudabit te illa potestas, quia multae potestates sunt, quae in subditis magis malum quam bonum diligunt, sed habebis laudem ex illa potestate, id est, ipsa erit occasio ut laude dignus sis, quia si tuo exemplo ad fidem vel justitiae opera fuerit perducta, laudaberis tam ab illa, quam etiam ab aliis, et apud Deum quoque laude dignus eris. Aliter: si potestas illa usque ad mortem poenis te afflixerit. aut in aliquo contraria exstiterit, ut quoque legitime decertando mortem aut aliquam injuriam patienter pertuleris, habebis ex illa laudem, id est, ipsa praebebit occasionem ut tu lauderis: quia percipies pro persecutionibus ejus tibi irrogatis perpetuam beatitudinem, et laudaberis apud Deum et homines. Consideremus 117.0480D| Laurentium qui pro Christi nomine acerrime est ustulatus. Non fuisset laude dignus perfecte inventus, nisi a suo persecutore fuisset ustulatus; ideoque ipsa potestas fuit occasio laudis ejus. Sic de caeteris sanctis martyribus est intelligendum, et de omnibus qui injuste damnantur.
Dei enim minister est tibi in bonum. Dei enim minister est, id est, a Deo constitutus est ad bonum tuum, ut suo timore et adjutorio custodiat et tueatur te, ne interficiaris ab inimico tuo, et tuam substantiam non diripiant alii. Aliter: Sunt multi qui nolunt agere malum, sed timent potestatem mundanam, et causa hujus timoris non percipiunt quod cupiunt. Ergo ad bonum illorum ne faciant malum, potestates 117.0481A| illae praepositae sunt, quia quo amplius homo malum facit, eo amplius poenas sustinebit majores. Si autem male feceris, time; id est, non leve feras potestatem timere: poterit enim te damnare inventa occasione. Non enim sine causa gladium portat. Per gladium intelligitur vindicta. Non sine causa gladium portat, id est, non sine causa ulciscendi potestatem habet. Sunt nempe quaedam enormia flagitia, quae potius per mundi judices quam per antistites et rectores Ecclesiarum judicantur; sicut cum quis interficit pontificem apostolicum, episcopum sive presbyterum, sive diaconum. Hujusmodi reos reges et principes mundi damnant. Ergo non sine causa gladium portat, qui talia scelera judicat. Sunt etiam maxime constituti propter latrones, homicidas, raptores, 117.0481B| ut illos damnent, et alios suo timore compescere faciant. Unde subditur: Dei enim minister est, vindex in iram, id est in vindictam, ei qui malum facit.
Ideoque necessitate subditi estote. Hoc est, quia illi vobis Dei ministri sunt in bonum, obedite illis, ut cum eis pacem habere possitis; vel necessitate subditi estote, quia ulciscentur se de vobis, si eorum potestati contradixeritis. Ad hoc enim a Deo est praepositus ut benefacientes justeque viventes sua protectione muniendo defendat, vindictam vero inferat peccantibus, sibique resistentibus. Quapropter subditur: non solum propter iram, sive vindictam qua consurgent in vos, sed et propter conscientiam, id est, propter mentem quam debetis habere mundam in dilectione ejus cui subditi estis, maxime propter hoc 117.0481C| quia a Deo constitutus est, cujus ordinationi reluctari non debetis. Verbi gratia: Es subditus illi timens damnum temporale, dum servis ad oculum: esto subditus propter conscientiam mentis, ut in ipsa conscientia quam Dominus intuetur, non habeas illum odio cui praestas obsequium, sed tua mens perhibeat tibi testimonium quod ex corde diligas illum.
Ideo enim et tributa praestatis. Subaudis quia a Deo praepositi sunt vobis, vel quia defendunt vos ab hostibus, et suo timore constringunt inimicos vestros, ne interficiamini ab illis, neque vestra bona diripiant, vel etiam ne in vos suam vindictam exerceant, si in aliquo rebelles fueritis: et eorum iram patiamini, sicut passi sunt Judaei, qui noluerunt Romanis tributum dare. Unde et sequitur: Ministri enim Dei sunt, 117.0481D| in hoc ipsum servientes. Subaudis ut vos defendant, reos puniant, tributum a vobis recipiant. Sic et Joannes Baptista militibus quaerentibus quid agere deberent, respondit: Neminem concutiatis, nemini calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris (Luc. III). Ubi notandum est, quia non dixit: Nolite militare, quia milites a Deo constituuntur, ut ab eis patriae sibi commissae tueantur.
Reddite ergo omnibus debita, id est consuetum obsequium; sicut Dominus ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII): cui tributum, debetis reddere, reddite ei tributum, sicut et ipse Conditor pro se et Petro didrachma (Matth. XVII). Tributum dicit a tribunis, et tribuni a tribus. 117.0482A| Siquidem Romulus conditor et auctor Romae, in tres partes populum sibi subjectum divisit rationabili distributione: in senatores videlicet, quae et consules vocabantur, in milites et agricolas, et unicuique parti principem unum constituit, qui tribunus dicebatur, eo quod uni ex tribus partibus praeesset. Census vero quia subditis exigebatur. Cui vectigal, vectigal. Vectigal est tributum fiscale, et dicitur a vehendo, eo quod accipiatur de vectis, id est, de eportatis mercibus; cui timorem, timorem, debetis, ut dominis, reddite illi; cui honorem, honorem, debetis, reddite illi, non solum in conquiescendo et humiliando, sed etiam munera dando.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Sic omnibus servitutis vestrae obsequia et debita reddite, 117.0482B| ut nemini quidquam pro quo vobis irascatur, debeatis, nisi ut invicem diligatis. Reddite debitum et obsequium, quod omnibus potestatibus et principibus persolvere debetis, id est, eos qui nobis praepositi sunt, diligere debetis. Hoc debitum charitatis quandiu in praesenti saeculo vivitur, debetur, in futuro quoque sine pondere plenius firmabitur. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Proximus iste non tantum propinquus cognatione aut aliqua affinitate, sed etiam omnis homo intelligitur, quem diligendo, legem Moysi implemus, quia quod Moyses prohibet per legem: Non occides, non adulterabis, et caetera talia, si dilectionem habemus contra proximum non agimus. Si enim proximum diligis sicut teipsum, non occides illum, quia non vis occidi: non 117.0482C| pollues uxorem ejus, quia tuam ab illo adulterari non vis, sic et de caeteris intelligendum est. Et ut abundet justitia nostra super justitiam scribarum et Pharisaeorum caetero rumque Judaeorum, inimicos etiam nostros debemus diligere propter Dei amorem; et licet ab illis persecutionem sustineamus, non tamen debemus diligere et amare in illis vitia, sed naturam, adimplentes quod Veritas praecipit: Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos (Matth. V). Sed quaeritur cur Dominus dicat in dilectione Dei et proximi totam legem consistere: quare dicat Apostolus in sola dilectione proximi legem impleri? Quod hoc modo solvitur, quia in dilectione proximi, consistit et dilectio Dei. Neque enim proximus sine Deo, nec Deus sine proximo potest diligi. Vel 117.0482D| ideo etiam in dilectione proximi totam legem dicit impleri, quia in dilectione Dei non sic facile possumus probari, utrum Deum diligamus annon, sicut in dilectione proximi. Verbi gratia: Dum malum pro malo non reddo, dum peccanti in me fratri dimitto, cum colligo vagum ad hospitium, dum hilari mente et vultu eleemosynam impendere satago, dum oro pro persequentibus, apparet utique in his et talibus, quia diligo proximum: et dum diligo proximum, ostendo me diligere et Deum, cujus mandatis obtempero. Hoc enim mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat proximum suum; quia per dilectionem proximi pervenitur ad dilectionem Dei, et per dilectionem Dei ad proximi dilectionem pervenitur. 117.0483A| Quamvis enim dilectio Dei major sit dignitate, tamen dilectio proximi prior erit in operatione. Qui enim non diligit fratrem suum, inquit Joannes, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) Intelligamus et per proximum, illum Samaritanum qui fecit misericordiam cum saucio vulnerato a latronibus, id est Christum, qui nobis factus est proximus per assumptionem carnis. Ergo qui hunc diligit, legem charitatis adimplet et legem Moysi, quia nihil contra voluntatem ejus facit. Et si quod est aliud mandatum, subaudis praeter ista quae enumeravimus, de adulterio videlicet, homicidio, fornicatione, falso testimonio, et concupiscentia, in hoc verbo, id est dilectione Christi, instauratur, id est redintegratur, vel adimpletur: Diliges proximum 117.0483B| tuum sicut teipsum.
Dilectio proximi malum non operatur. Non solum non operatur, verum etiam malum non cogitat de proximo. Plenitudo ergo legis, Mosaicae atque Evangelii, dilectio est Dei et proximi. Ubi charitas est, quid est quod possit deesse; et ubi charitas non est, quid potest prodesse? Quapropter appetenda est dilectio Dei et proximi, et summis viribus tenenda. Nam dilectio dicitur eo quod duos liget, Deum videlicet et hominem conjungat, vel unumquemque proximum cum alio.
Hoc scientes, quia hora est jam nos de somno surgere. Mos est sacrae Scripturae, horam saepissime pro tempore ponere, sicut et diem. Quae est ergo ista hora, de qua Apostolus loquitur? Tempus est non 117.0483C| legis, sed Evangelicae praedicationis, sed videlicet aetas, finisque saeculi, in qua sumus jam positi, de quo idem Apostolus alias dicit: Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. VI). Dicit Apostolus Romanis et omnibus credentibus, etiam necdum credentibus. Hoc scientes, inquiens, id est, hoc scimus scientes, quia hora est sive tempus, jam nos de somno pigritiae et desidiae surgere, de somno quoque infidelitatis et vitiorum atque ignorantiae. De hoc somno praecipit etiam nos Propheta expergisci, dicens: Expergiscimini, ebrii (Joel. I). Et quare dicit, jam tempus est surgere? Ille surgit, qui jacebat, et nos si hactenus jacuimus in vitiis, et torpore vitiorum, surgamus ad bona opera agenda, et laboremus viriliter studioseque. Poterat aliquis objicere Paulo: Cur praecipis 117.0483D| nos jam de somno surgere? Ad haec ille reddens causam. Nunc enim, inquit, propior est nostra salus, quam cum credimus. Quae est ista salus? Vita aeterna, gaudium sine fine mansurum, beatitudo perpetua quam soli electi cum angelis possessuri sunt, ista beatitudo et salus aeterna propior est modo nobis quam eo tempore quando credidimus, quoniam dum finis mundi magis ac magis appropinquat, vita futura et salus aeterna magis ac magis festinat.
Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Nox est caecitas infidelitatis, nox est ignorantia, nox est etiam conversatio tenebrosa in peccatis. Ista nox quotidie praecedit in electis, et ad vitam aeternam praedestinatis appropinquat dies, illuminatio videlicet fidei, 117.0484A| cognitio sanctae Trinitatis, et splendor virtutum, quoniam dum transeunt quotidie per mortem corporis ab aerumnis hujus saeculi, in lucem supernae claritatis colliguntur; vel etiam, per noctem possumus intelligere omne spatium praesentis vitae usque ad finem saeculi. Per diem vero, vitam aeternam, cujus claritatis comparatione vita praesens non incongrue nox appellatur, quia vita praesens semper in dolore versatur et tristitia, non habens perpetuitatem: illa vero gaudiis sine fine mansuris florebit, nihil tristitiae admittens; quae tunc plenissime manifestabitur, cum Dominus de judicio in regnum transierit. Ergo quia jam appropinquat, Abjiciamus opera tenebrarum, id est adulterium, homicidium, fornicationem, et caetera talia, quae a regno coelorum separant, et 117.0484B| ad tenebras perpetuas operatorem suum trahunt. Quae etiam merito opera tenebrarum vocantur, eo quod in tenebris permaxime exerceantur, juxta quod Dominus manifestat, dicens: Omnis qui facit malum, odit lucem (Joan. III). Et induamur arma lucis. Arma lucis sunt fides, spes, charitas, pax, patientia, et caeterae virtutes, quae nos ad lucem aeternae beatitudinis perducunt; quae non immerito arma appellantur, quia nos defendunt ab improbitate malignorum spirituum. Abjicimus ergo opera tenebrarum, quando exspoliamur vitiis, et induimur virtutibus. Induamur igitur arma lucis, hoc est, undique muniamus nos omnibus virtutibus, ut simus protecti et tuti contra adversa diaboli. Et quomodo debeamus illa arma indui et his virtutibus exornari, Apostolus declarat, 117.0484C| subnectens:
Sic, id est, tali modo induimini arma lucis, ut in die, hoc est in claritate virtutum, honeste ambulemus. Qui in die ambulat, honeste ambulat, quia non offendit pedem suum ad lapidem, non cadit, non impingit sicut ille qui in nocte ambulat. Nos autem, secundum hoc monitum Apostoli, honeste et sine offensione fidei et gratiae sive scientiae ambulare debemus. Non in comessationibus. Comessatio dicitur mensae collatio, sive mensae alternatio. Sunt enim convivia quae celebrantur alternatim, et praeparantur a sociis per dies et vices. Sunt etiam alia convivia, quae ex communione praeparantur, quando unus affert panem, alius carnes, alius vinum, atque alius aliud, et idcirco comessationes, hoc est, mensae collationes 117.0484D| appellantur. Vocantur quoque eaedem comessationes turpia et inhonesta convivia, quia sicut omnes propriis cibis utuntur et communibus, ita etiam pro libitu suo unusquisque quidquid scurrilitatis et otiositatis sibi placet loquitur. Non in ebrietatibus. Briam genere masculino dicimus calicem aptum potationi, a quo dicitur ebrietas, quae est nimia potatio vini. Non in cubilibus. Cubilia proprie sunt lecti sive lustra ferarum dicta a foedis cubitationibus, quibus assimilantur lecti illorum qui cum meretricibus in lupanaribus coeunt: et impudicitiis. Impudicitia est inverecundia et irreligiositas, sive turpis atque irrationabilis coitus. Generaliter omnis libido, et incontinentia, vel immunditia, impudicitia 117.0485A| appellatur. Operatores vero dicuntur impudici, inverecundi, atque irreligiosi. Non in contentione. Contentio est altercatio sive controversia, quae plerumque ex quaestionibus Scripturarum solet oriri, ut videatur quis aliquid sapientiae habere, dum alium vicerit sua pulsatione, et maxime ex re nullius utilitatis nascitur. Ideo vero vitanda est, quia rixam generat, de qua procedit odium, et de odio enormitas mali: et aemulatione. Aemulatio varias habet significationes: Significat enim imitationem, significat studium, significat et invidiam, qua quis alterius felicitate torquetur, ut in hoc loco. Unde et aemulus dicitur imitator, dicitur studiosus et invidus.
Sed induimini Dominum Jesum Christum. Sensus ex superioribus pendet, ubi praecipit sic indui arma 117.0485B| lucis, ut in die honeste ambulemus: Nolite, inquit, ambulare, id est vivere in comessationibus et reliquis vitiis, sed induimini Dominum Jesum Christum. Sed quaestio oritur, quomodo possimus induere Dominum Jesum Christum, qui quadragesimo die resurrectionis suae coelorum altitudinem penetravit, ubi sedere nunc creditur in plenitudine paternae majestatis? Christus ergo ipse est sapientia, ipse est instantia, ipse est pax, et reliquae virtutes in ipso sunt: Christum itaque induit, qui omnes virtutes quas scit in illo esse, inquantum valet cum Dei adjutorio illas assumit, juxta quod alias Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III); id est, omnes virtutes tunc induistis: quia ab omnibus peccatis mundati estis. Similiter et in hoc loco 117.0485C| intelligendum est: Induimini, inquit, Dominum Jesum Christum, id est omnes virtutes quas scitis in ipso esse, ut ipse sit decus atque ornamentum vestrum. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Non ait, necessitatem carnis ne feceritis; quia necesse est ut manducemus, bibamus, dormiamus, vestiamur. Hoc quia necessarium est, non prohibuit; sed carnis curam in desideriis, id est malum, utpote adulterium, crapulam, ebrietatem, usum quoque balnearum ultra quam expediat, et caetera quae desiderat misera caro, ne perficiatis ait; et non dixit, Ne cogitetis, quoniam impossibile est cessare penitus a cogitatione delectationum. Sed hoc considerandum quia quod prohibuit in desideriis concessit in necessitatibus. Adhibenda est etenim cura carni in necessitatibus: 117.0485D| in deliciis vero et luxuria atque omni concupiscentia, penitus excludenda.
CAPUT XIV. Infirmum autem in fide assumite, subaudis in affectu charitatis, non in disceptationibus cogitationum; id est, non in dijudicationibus sive in contentionibus. Infirmus est in fide, qui in aliqua parte fidei dubitat, nec credit perfecte sicut credendum est. Infidelis est toto, qui nihil fidei habet. Firmus autem est in fide existens, qui in ea nihil dubitat. Ergo infirmus est in fide Judaeus qui noviter ad fidem veniens, non putat omnes cibos mundos; firmus vero in fide est gentilis, qui illud servat Evangelii: Non quod in os 117.0486A| intrat, coinquinat hominem (Matth. XV); et illud Apostoli: Omnia munda mundis (Tit. I); et in Genesi: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Qui taliter sunt firmi in fide, debent assumere in affectum charitatis et in dilectionem suam Judaeum, qui putat suillam carnem, leporinam, anguillinam, immundam esse, et caetera a quibus lex prohibet, et quae ille ante gratiam fidei quasi communia, id est munda, dicebat. Istum tamen praecipit Apostolus assumere in dilectionem. Assumite, inquit, illum talem Judaeum in affectum charitatis et nolite dijudicare illum in cogitationibus vestris, neque contendatis cum illo, licet quaedam immunda putans nolit manducare.
Alius enim credit se manducare omnia. Alius, id 117.0486B| est gentilis, firmus in fide, credit omnia munda esse mundis hominibus. Qui autem infirmus est, olus manducet. Judaeus qui infirmus in fide, qui quasdam carnes abominatur, dum non vult eas comedere, olus, id est herbam hortorum, et quidquid cordi ejus placet, hoc sumat. Tu autem noli illum dijudicare. Per olus, omnia genera herbarum designantur, apta comestioni. Dicit beatus Hieronymus: Qui infirmus est impetu libidinis, abstineat a carnibus et vino, quibus libido excitatur, et olus manducet, id est viles cibos et aridos (quibus frenatur et restringitur fluxus libidinis) edere discat. Crassitudo enim carnium, et deliciosae epulae, provocant carnem corporis ad libidinem.
Is, id est gentilis, qui manducat indifferenter omnes cibos, non manducantem Judaeum non spernat, in 117.0486C| animo suo, quasi minus justum; et qui non manducat omnia, ut Judaeus, manducantem omnia, gentilem videlicet, non judicet neque reprehendat quasi reum et peccatorem. Utrosque enim, Judaeos et gentiles, alternis instruit sententiis. Potest et spiritaliter intelligi secundum beatum Gregorium: Qui manducat, inquit, id est qui meditando et scrutando sacram Scripturam penetrare valet, non manducantem, id est illum qui non valet penetrare, non despiciat neque spernat. Econtra qui non manducat, id est qui non intelligit nec valet penetrare profunditatem divinarum Scripturarum, illum qui intelligit et sapiens est, non contristet neque despiciat: Deus enim illum, subaudis gentilem manducantem omnia, assumpsit ad fidem suam quem perfecte docuit, ut nil 117.0486D| putet immundum esse mundis hominibus.
Tu quis es qui judicas alienum servum? Et est sensus: Si Deus illum gentilem assumpsit ad fidem suam ut omnia manducet, tu quis es, qui illum de comestione sua reprehendis? Potest tamen et haec sententia ad Judaeum in fide assumptum referri, secundum quod sequentia manifestant ut dicatur: Deus assumpsit Judaeum ad fidem suam, licet ille quaedam immunda adhuc putet et rejiciat, tu quis es, o gentilis fidelis, qui judicas alienum servum: Judaeum scilicet servum Christi per fidem? Suo Domino stat, subaudis si perfectus est in fide, aut cadit Domino suo, si in ea dubitat. Domino suo stat Judaeus, si perfectus est, et si omnia credit munda, quia in 117.0487A| fide Domini sui stat. Si autem cadit, non credens omnia munda, non tibi cadit, o gentilis, qui non potes eum relevare, sed suo Domino quem offendit, qui potens est eum erigere et solidare in fide. Nam cadere sponte possumus, sed surgere, nisi a Deo erigamur, nequimus. Stabit autem, id est, perficietur et stabilietur in fide. Quare? Potens est enim Deus, cui cecidit, statuere illum, et in recta fide firmare. Verbi gratia: venit modo Judaeus ad baptismum, transit ad gratiam Evangelii, nunquam comedit carnem suillam, aut anguillam, neque naupraedam, abstinet adhuc quasi a carne immunda, adhuc novellus Christianus est. Hic talis, dum per intervalla temporum perfectius eruditur, dum discit quod nihil sit immundum, quod a fidelibus cum gratiarum 117.0487B| actione sumitur, ecce statuitur a Deo et Domino suo cui cecidit putans aliquid immundum, ecce in fide firmatur.
Nam alius judicat diem inter diem. Ille judicat, id est discernit, et differentiam facit inter diem et diem, qui alternis diebus a carne vel vino abstinet, alternis non abstinet, verbi gratia: Sunt modo multi, qui in secunda, et quarta, et sexta feria, a carne et vino abstinent: tertia, quinta, et septima comedunt carnem, et vino indigent; alius judicat. Id est, decernit et eligit omnem diem, in abstinentia carnis vel vini, sicut eremitae, et multi monachorum. Aliter: Diem inter diem judicat, qui quasdam sententias Veteris et Novi Testamenti intelligit, quasdam penetrare non valet. Omnem autem diem judicat, 117.0487C| qui ex integro Vetus et Novum Testamentum intelligit. Non immerito ergo sacra Scriptura per diem intelligitur, quia sicut ignorantia est caecitas, ita cognitio sanctae Trinitatis quae in Veteri et Novo Testamento continetur, lux et illuminatio cordis est. Tertio modo diem inter diem judicat, qui tantum de praesenti examinat et dijudicat, verbi gratia: Videt quis hominem bene facientem vel male. Quem cernit honis operibus intentum, judicat eum propter justitiam praesentem bonum, et quem videt malis operibus deditum, judicat eum propter injustitiam suam malum. Si autem ille qui hodie bonus est, cras malum fecerit, judicat illum malum esse quem antea laudaverat, et si ille qui hodie malus est, declinaverit a malis et pura mente Deo servire coeperit, 117.0487D| judicat eum justum; iste talis diem inter diem judicat, quia secundum varietatem temporis et mutationem vitae, mutat judicium suae sententiae. Qui autem judicat omnem diem, Deus omnipotens intelligitur, qui novit qualis quisque sit in praesenti, in praeterito, et in futuro: quia omnia sunt ei praesentia, et ipse potest eum qui hodie fecit malum, cras facere bonum. Unusquisque in suo sensu abundet. Non dicit indicativo modo abundat, sed imperativo abundet. Et est sensus: Secundum quod unicuique homini concessum est intelligere, abundet in suo judicio, id est, qui intelligit a carne abstinendum, abstineat: et qui non intelligit, id est, qui non vult abstinere, aut non potest, comedat. Aliter: Unusquisque in suo 117.0488A| sensu abundet. Qui: magna intelligit et sublimis, observet illa, et abundet bonis operibus; et qui sublimia divinorum sacramentorum arcana capere non valet, ea quae veraciter credit et intelligit, humiliter et devote Domino serviendo, adimpleat abundando bonis operibus. In suo sensu abundabat Cyprianus, quando semel mergebat in baptismate parvulos; quia quod intelligebat, studiose adimplebat, bonis operibus abundando, licet in hoc facto nescius delinqueret. Sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Domino, abundavit altiori sensu, ter illos mergendo. Non est ergo de haeretico intelligendum, aut de prava doctrina, ut unusquisque magis ac magis abundet in errore suo.
Qui sapit diem, id est, qui eligit per omne tempus 117.0488B| abstinendum, Domino sapit, id est Domino consentit, quia placet illi ejus abstinentia. Aliter: Qui sapit diem, id est, qui judicat peccatorem per poenitentiam posse salvari, nec desperat de salute illius, Domino sapit, id est, Domino concordat in hac parte, qui peccatores non statim punit ut peccant, sed exspectat ad poenitentiam. Ergo qui non judicat et damnat peccatorem, sed credit illum omni die posse venire ad veniam per Domini misericordiam, Domino sapit, quia cum Domino non concordat qui dixit: In quacunque die peccator conversus fuerit ad me, salvabitur (Ezech. XXXIII). Dum ergo peccator non desperat, cum Domino sapit, qui peccatorem exspectat, et eum qui hodie videtur injustus, fieri posse justum non desperat, cum Domino intelligit et 117.0488C| concordat. Et qui manducat, subaudis omnia ut gentilis, Domino manducat, propter hoc subditur: Gratias enim agit Deo, videlicet, quia omnia credit esse munda, et omnia licet ei edere. Domino enim manducat, qui de perceptis ab eo beneficiis gratias refert. Et qui non manducat omnia, sicut Judaeus, scilicet minus adhuc perfectus in fide, Domino non manducat: hoc est, Dominus abstinet, quia pro amore omnipotentis Dei, abstinens est a cibis, a quibus ipse praecepit abstinendum esse, et gratias agit Deo, pro eo quod dedit illi virtutem abstinentiae, et notitiam per legem a quibus abstinere deberet. Notandum autem ab utroque gratiarum actionem referri omnipotenti Deo: Gentilis enim gratias refert illi pro libertate vescendi omnia; Judaeus vero pro fructu 117.0488D| abstinentiae, licet in hac parte qua abstinet minus perfectus sit.
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Hoc spiritualiter intelligitur, quamvis et ad litteram possit dici: Nullus enim nostrum sibi vivit, quia non habet a se vitam; et nullus sibi moritur, quia non habet in potestate quando vivat, et quando moriatur. Sed dum dixit: Nemo nostrum, id est fidelium perfectorum, ad altiorem nostrum excitavit sensum. Christus Dominus noster semel mortuus est pro peccato, quia nullum fecit peccatum, et nos ad exemplum mortis ejus semel mortui sumus peccato, purgati ab omnibus delictis in baptismate, redempti Christi sanguine. Non ergo nobis morimur peccato 117.0489A| in baptismate, sed Christo, dum non in nostra potestate ablutionem consequimur, sed per passionem et baptismum, atque per fidem illius abluimur. Et nemo sibi vivit, subaudis virtutibus, sed Christo, qui resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Ad cujus exemplum, postquam de fonte baptismatis surgimus, mori peccando nullatenus debemus. Mori autem peccando dixit: quia anima quae peccaverit ipsa morietur.
Sive enim vivimus, virtutibus et vita spirituali, Domino vivimus: quia abstinendo a peccatis post baptismum, exemplar resurrectionis ejus attendimus, postquam ipse jam non moritur, quatenus ad coelum pariter cum illo ascendamus; sive morimur, 117.0489B| subaudis peccato tempore baptismatis, Domino morimur: quia ut ei placeamus, ad similitudinem illius qui nunquam peccavit, per fidem et redemptionem sanguinis ejus ab originalibus et actualibus peccatis in baptismate mundamur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus, subaudis servi, quia in potestate illius consistimus. Possunt haec verba ex martyrum persona intelligi dicta et omnium perfectorum, qui non sibi vivunt, quia non voluntatem suam quaerunt adimplere, sed Domini, dum per dilectionem quod aliis expedit, faciunt. Quod autem non sibi moriuntur morte temporali, in qua sibi non conceduntur neque relinquuntur, sed a Deo assumuntur; seu etiam sibi non moriuntur morte spiritali, peccatis videlicet, quibus moriuntur, dum per 117.0489C| Spiritum sanctum et aquam regenerantur, hoc aperte innuitur, quia non debent otio torpere, sed Dei et proximi dilectione semper fervere. Martyres quoque non sibi moriebantur, sed Domino, quia non propter suam malitiam perimebantur, sed pro Dei notitia et confessione fidei, dicente ipso Domino: Beati eritis cum ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis (Luc. VI).
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, vel morte carnis, vel morte peccati, quia nunquam peccavit, ut et vivorum et mortuorum dominetur, id est ut eorum dominetur, qui vivunt jam virtutibus, gratia Dei abluti a peccatis, et illorum qui quotidie moriuntur peccato, ad hoc ut vivant similiter virtutibus, in novitate vitae ambulando.
117.0489D| Tu autem, Judaee, quid judicas fratrem tuum? gentilem manducantem omnia. Aut tu, gentilis, quare spernis, et despicis, fratrem tuum? Judaeum infirmum adhuc in fide, et nolentem manducare omnia, cum idem Paulus alibi dicat: Nescitis quia angelos judicabimus, quanto magis saecularia (I Cor. VI); et iterum ipse judicando: Qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Gal. V), cur hic prohibet ne judicemus? Sciendum quod de apertis reatibus libera potestas nobis judicandi conceditur, sicut de homicidio, adulterio publico, atque furto. De occultis vero quae possunt bono et malo animo fieri, interdicitur nobis judicare, quia horum judicium Deo est reservandum. Omnes enim, id est boni et 117.0490A| mali, perfecti et imperfecti, gentiles et Judaei, stabimus ante tribunal Christi. Tribunal est sedes judicis, quae in celso loco collocatur, quo judex ex omnibus possit videri, et ipse accusantes et accusatus ex eminenti loco possit intueri. Ita et Dominus Jesus quasi in tribunali sedebit, quia et ab omnibus videbitur, et ab ipso omnium conscientiae et causae dijudicabuntur aptissime, et est sensus: Vos qui ad invicem fratres judicatis, quantum in vobis est Deo aufertis suam potentiam.
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus. Hoc proprie juramentum Dei est in Veteri Testamento, si dici fas est, sicut Amen in Novo. Ipse enim proprie vivit et vita est, quia mutari non potest, cujus comparatione mortuum est quidquid mutari potest, 117.0490B| quoniam nulla creatura est quae a se habet vitam. Quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Quomodo ergo angeli, qui sunt spiritus, flectent Deo genu? Per flexionem genuum subjectionem debemus intelligere, quia in judicio omnia Christo subdentur. Flectetur ergo Deo omne genu, dum omnis creatura subjicietur illi. Omnis quoque lingua hominum confitebitur Deo, dum laudabit Deum Patrem per Filium, quod de electis tantum sentitur. Nam de impiis dicitur quia, Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV). Angeli autem eo modo quo sunt incorporei, laudant et laudabunt Deum. Vox enim angelorum in laudem Creatoris, ipsa est admiratio intimae contemplationis.
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet 117.0490C| Deo. Et est sensus: O Judaei et gentiles, qui nos jam invicem judicatis, cur Dei judicium vestro judicio praevenitis, et ejus potestatem quantum in vobis est, temere usurpatis? Hoc vobis sufficiat, quod unusquisque pro se rationem est redditurus, non solum operum et sermonum, sed etiam cogitationum.
Non ergo amplius invicem judicemus, subaudis cum futurum Dei judicium minime ignoramus. Hoc dicitur de occultis, non de apertis; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum, id est, hoc maxime cavete, et magis decernite, ne quis vestro malo verbo, aut perverso exemplo scandalizetur et offendatur; vel hoc statuite, ne causa carnalium ciborum offensionem fratribus minus perfectis generetis.
117.0490D| Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum creatum est. Judaei cibos ex lege sibi permissos dicebant tantummodo mundos, quibus autem gentes communiter utebantur, communes, id est in mundo appellabant, sicut et Petrus ait: Commune non manducavi (Act. XIV), id est immundum. Inde dicit Apostolus: Scio, inquiens, et credo in Domino Jesu, sive per Dominum Jesum, qui mihi hoc manifestavit, quia per ipsum nihil est immundum creatum, sed omnia munda ab eo facta sunt, sicut scriptum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Nisi ei, forte Judaeo, vel alio cuilibet, qui existimat aliquod alimentum commune, id est immundum, esse, illi commune est, quia immundum 117.0491A| videtur ei hoc secundum ejus sensum, non secundum Deum, qui omnia fecit munda.
Si enim propter cibum, quem ille immundum putat, et tu suades ei ut comedat, contristatur frater tuus, Judaeus infirmus adhuc infidelis, jam non secundum charitatem ambulas, id est non habes charitatem: quia non diligis fratrem tuum sicut te. Noli cibo tuo illum perdere, dando occasionem offendendi et scandalizandi, pro quo Christus mortuus est. Tunc enim illum perdis, cum animum illius scandalizas: quia offendit Deum, dum contra te irascitur, qui es proximus ejus.
Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Bonum hic vel charitatem possumus intelligere, quia debemus proximum diligere; vel fidem, qua credimus omnia esse munda, et qua habemus libertatem manducandi 117.0491B| omnia. Non ergo blasphemetur neque reprehendatur charitas nostra, ut infirmo fratri Judaeo non exhibeatur vel non blasphemetur fides et credulitas, qua libertatem accepimus comedendi omnia. Tunc blasphematur libertas nostra, quando cogimus eos qui aliquid immundum putant, nobiscum comedere ipsi quod horrent. Nobis ista libertas bonum est, quia omnia munda sunt mundis hominibus. Et erant omnia valde bona, bonum est Scripturae concordari. Noli tamen cogere Judaeum ad manducandum hoc quod spernit, sed neque comedas illud coram eo, ne tua libertas blasphemetur ab illo.
Non est enim regnum Dei esca, et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Et est sensus: 117.0491C| Stultum satis est de non manducandis et de manducandis nos disputare, de his videlicet quae in regno coelorum non erunt necessaria: cum potius debeamus de justitia et pace et gaudio spiritali tractare. Justitia erit in regno coelorum, quia qui modo justitiae opera exercent, illi intrabunt in regnum coelorum. Pax erit ibi et gaudium in Spiritu sancto, id est illi qui modo per Spiritum sanctum illuminati pacem sectantur, et gaudia patriae coelestis toto nisu mentis quaerunt, gaudentes in praesenti de spirituali gaudio et spe patriae coelestis. Aliter: Justitia in illo regno erit, quia nullus ibi alteri nocebit. Erit ibi pax, id est plena concordia, quam habebunt electi cum Deo et angelis: erit gaudium ineffabile de visione omnipotentis Dei. In his 117.0491D| quocunque modo possumus debemus alios imitari et superare.
Qui enim in hoc servit Christo, id est in justitia, et pace, et gaudio spiritali in gratia Spiritus sancti, quem per has virtutes habet habitatorem, placet Deo, et probatus est hominibus, atque laudabilis et laude dignus, quia non solum Deo placet, sed etiam hominibus.
Itaque quae pacis sunt sectemur, id est quae amorem fraternum conservant, diligenter et studiose quaeramus, sicut supra de hospitalitate dictum est: Hospitalitatem sectantes, et quae aedificationis sunt, invicem custodiamus, hoc est, deponamus omnem contentionem de re nullius utilitatis, et custodiamus 117.0492A| quae ad aedificationem nostram et fratrum pertinent, ut verbo et exemplo, omnique conversatione nostra aedificetur in nobis templum Dei aedificatione fidei custodita, ut fratres adhuc infirmi in fide per nos aedificentur.
Noli propter escam destruere opus Dei. Opus Dei intelligitur homo corpore et anima a Deo factus. Istud opus tunc destruitur quando scandalizatur, quia iracundum efficitur, quod omnino Deo displicet. Opus Dei etiam intelligitur charitas, quam Deus in nobis operatur, vel per quam opus nostrum illi offertur, quae tunc destruitur, cum frater a nobis scandalizatur. Omnia quidem alimenta a Deo creata, per se et in sua natura, munda sunt; sed malum est homini gentili, qui per offendiculum manducat. Qui 117.0492B| autem ideo manducat indifferenter omnia, ut fratrem suum Judaeum scandalizet infirmum adhuc in fide. culpam peccati et offendiculi sibi attrahit.
Bonum est, tibi, o gentilis, non manducare carnem, et non bibere vinum, neque aliquid tale, in quo frater tuus Judaeus scandalizatur, aut infirmatur, in fide. Infirmatur in fide, dum suades illi ut comedat cibos quos immundos esse deputat: vel dum contristas eum ex hoc, quod in praesentia illius cibos comedis quos ille abominatur. Manducare carnem et bibere vinum, nec bonum est, nec malum, sed medium. Similiter non manducare carnem et non bibere vinum, medium est: quia multi sunt isti qui comedunt carnem et bibunt vinum cum sobrietate. Et multi sunt paganorum atque haereticorum maximeque 117.0492C| hypocritarum, qui non manducant carnem neque bibunt vinum; et tamen non ideo justificantur. Tamen melius est abstinere a carnalibus et vino in praesentia Judaei credentis, quam in aliquo illum scandalizare. Potest et generaliter de omnibus intelligi qui causa abstinentiae vel jejuniorum scandalizant plurimos: vel certe qui causa gulositatis; aut etiam qui simplici animo diebus privatis carnibus vescuntur: unde plurimis offensionem generant, bonum esset non comedere, quia minus caute hoc peragunt.
Tu fidem habes? penes temetipsum habe, et coram Deo. Non de fide sanctae Trinitatis hic loquitur, sed de fide qua credimus omnia esse munda, juxta quod 117.0492D| supra diximus. Gentilem alloquitur: O gentilis, habes fidem penes temetipsum, id est credis in corde tuo omnia esse munda, et ad manducandum licita: habe illam coram Deo in corde, non in ostentatione verborum et jactantia, ne alium scandalizes, dicens te habere potestatem omnia comedendi.
Beatus, est ille gentilis, qui non judicat, neque reprehendit, semetipsum, subaudis, quia fratrem suum Judaeum non scandalizavit, in eo quod probat omnia esse munda. Beatus dicitur esse in hac parte gentilis, cujus conscientia non reprehendit illum quod fratrem suum Judaeum scandalizaverit, ut illum cogeret ad manducandum carnes quas ille detestabatur, sed neque in praesentia illius comederit aliquid 117.0493A| quod ille abhorreret, licet ipse omnia probaret et cognosceret esse munda.
Qui autem discernit, id est qui judicat et facit differentias inter cibos mundos et immundos, postquam ad fidem venit, sicut Judaeus, si manducaverit, damnatus est; quia non ex fide. Hoc est quia infideliter agit, non credens omnia munda esse. Hoc dicit, si quilibet gentilis ad fidem veniens cognoverit omnia esse munda, et postmodum fecerit differentiam inter cibum et cibum, dicens alios mundos aliosque immundos, si manducaverit postea ex illis cibis quos immundos reputavit, damnationem sibi acquirit, quia non agit fideliter dubitans in fide, et ea comedit quae immunda dicebat aliis comedentibus, et quod non sint omnia munda a Deo facta. 117.0493B| Omne autem, subaudis quod ad manducandum pertinet, et quod non ex fide, id est quod non creditur esse mundum a Deo factum, si manducaverit, peccatum est; quia quod immundum dixit, hoc manducavit.
CAPUT XV. Debemus autem nos, ego videlicet, et coapostoli mei, aliique credentes, firmiores in fide, quia credimus esse omnia munda, imbecillitates infirmorum sustinere, id est, infirmitates fidei illorum sustinere qui adhuc non credunt omnia esse munda et ad manducandum licita; et non nobis placere, suadendo scilicet illis vesci communibus, vel coram eis edere illos cibos quos ipsi abhorrent.
117.0493C| Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem, fidei, ut verbo et exemplo vestro, omniumque conversatione aedificentur illi in fide qui adhuc infirmi sunt.
Etenim Christus non sibi placuit, solummodo, sed Patri, de quo ipse dicit: Quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII), et bonis hominibus, sicut scriptum est: Improperia, id est convitia, maledictiones, blasphemiae, detractiones, improperantium tibi, o Pater, ceciderunt super me: vox Christi ad Patrem de improperiis Judaeorum. Quando ejus improperabant Filio dicentes (Joan. VIII): Samaritanus es, et daemonium habes, et caetera; talia Deo Patri improperabant qui erat in Filio, sed ipsa improperia super Christum ceciderunt, quia usque ad mortem persecuti 117.0493D| sunt illum. Bene ergo dicit Apostolus: Christus sibi non placuit, quia ipse non quaesivit sua, sed Patris et nostra, sicut ipse dixit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me. Similiter nos non debemus nobis placere, neque propriam voluntatem quaerere, sed Dei et fratrum.
Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Jungit se Apostolus omnibus credentibus, et vult ostendere omnia quae in divinis Libris scripta sunt non propter illos esse scripta, quorum gesta et facta ibi narrantur, quia illi non erant ea lecturi, quia olim mortui quiescebant, sed etiam propter nostram salutem et futurorum, 117.0494A| ut habeamus ubi possimus exemplum fidei bonorumque operum sumere, et ubi possimus cognoscere quibus operibus placatur Deus et quibus ad vindictam provocatur, videlicet quomodo appetendae virtutes et respuenda vitia, et qualiter patientes in fide et spe esse debeamus. Quid enim profuit Abrahae quod scripsit Moyses illum fuisse obedientem, et quod laudavit illum Deo placuisse? Quaecunque, inquit, scripta sunt in Lege, Prophetis, et Psalmis, et reliquis scripturis, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut nos inde doceamur qui ad fidem venimus. Quomodo? Ut per patientiam praecedentium patrum edocti, patienter adversa hujus saeculi perferamus, et per consolationem Scripturarum spem habeamus, id est exspectationem futurorum bonorum teneamus. 117.0494B| Videamus quomodo pertineant ad nostram doctrinam ea quae scripta sunt in divinis Libris. Dum legimus populum Israel de Aegypto egressum, per mare Rubrum transductum, Pharaone et Aegyptiis submersis, aquam eis de petra datam, manna de coelo largitum, et post multa praelia quae contra hostes viriliter peregerunt, terram repromissionis ingressum, debemus inde et doceri et docere, ut per Aegyptum intelligamus hunc mundum; per mare Rubrum, baptismum, qui consecratur rubore sanguinis Christi; per Pharaonem, diabolum; per Aegyptios, originalia peccata et actualia, quae in baptismate pereunt; per petram, Christum; per aquam, doctrinam illius de qua ipse dicit: Si quis silit, veniat et bibat (Joan. VII), sive mysterium redemptionis atque ablutionis 117.0494C| nostrae; per manna vero, corpus illius quod quotidie sumitur a fidelibus in Ecclesia; per praelia quae illi sustinuerunt, certamina et bella quae habemus adversus daemones: post quorum debellationem, si recte in fide permanserimus, merebimur pervenire ad patriam coelestem: quae significatur per terram repromissionis, de qua Psalmista ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVII). Hanc terram, id est soliditatem aeternae patriae, nonnisi veri Israelitae accipiunt. Iterum dum legimus fidem et obedientiam beati Abrahae et patientiam, quomodo adversa hujus saeculi pertulit, quando per multorum annorum curricula peregrinatus est in terra aliena, et quomodo obedivit verbis Dei, quando voluit filium unigenitum immolare, non dubitans de promissione, 117.0494D| quia dixit ei Deus: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI), debemus fidem illius imitari. qui filii ejus dicimur, per fidem et patientiam et obedientiam, non deficientes in tribulationibus. Similiter dum legimus beatum Job graviter esse percussum et flagellatum, in tantum ut filiis et filiabus omnique substantia privatus, in sterquilinio sederet testa saniem radens, qui quondam erat utpote potentissimus regum, et quomodo omnia adversa patientissime sustinuerit, pro qua iterum meruit sanitatem recipere, et omnia duplicata quae amiserat, et insuper futura praemia, debemus ex hoc magnam consolationem recipere: et si forte aliquando talia evenerint nobis, debemus ista ad memoriam reducere: et patientiae 117.0495A| ejus imitatores existere, dicentes cum illo: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job. II). Talia et his similia sedulo animo revolventes, debemus spem firmam tenere, exspectantes gaudia futurorum bonorum.
Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. More patriarcharum dat modo benedictionem Apostolus Romanis. Verbi gratia: Sicut Isaac benedixit filiis suis Esau et Jacob, et postmodum Jacob duodecim patriarchas; et Moyses duodecim tribus filiorum Israel. Sicut autem dicitur Deus justitiae, eo quod ipse justitiam tribuat omnibus qui merentur justificari, et in illorum cordibus habitet: sic dicitur Deus patientiae, quia ipse tribuit patientiam, et in 117.0495B| illorum cordibus habitat, qui inter adversa patientiam servant. Similiter dicitur et Deus solatii, quia ipse solatium praestat in se confidentibus, atque in illorum cordibus habitare dignatur qui aliis consolationem impendere student: vel qui in aliorum patientia consolationem accipiunt, in adversitatibus constituti. Deus autem, inquit, patientiae et solatii, det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut unum sentiatis de fide, spe, et charitate: et quod unus credit, hoc speret alium credere, et quod in se est boni, hoc in alio, vel idipsum det vobis sapere; ut sicut sibi unusquisque, sic proximo velit, id est quod sibi vult evenire, hoc optet proximo suo; et sicut diligit illum, ita credat se diligi ab illo. Et bene addidit, secundum Jesum Christum, id est secundum 117.0495C| quod voluntas est Jesu Christi, quia multi sentiunt unum et videntur se diligere, sed non secundum Jesum Christum. Verbi gratia: sicut sunt haeretici, qui non sentiunt in se erroris, quod et in aliis haereticis: et sicut sunt illi, qui non causa amoris Dei diligunt alios, sed propter beneficia temporalia quae ab illis captant, vel quia in malitia concordant cum eis.
Ut unanimes, id est uno intellectu, atque uno consensu, vel una fide, et uno ore, id est una confessione, honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Deus omnipotens Pater, Pater est Domini nostri Jesu Christi, tam secundum divinitatem in qua genuit illum coaeternum sibi et consubstantialem ante omnia saecula, quam secundum humanitatem 117.0495D| qua creavit illum in fine temporum in utero virginali. Deus vero est solummodo hominis assumpti a Verbo, hoc est secundum humanitatem; unde ipse dixit Mariae post resurrectionis gloriam: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX). Quem tunc glorificamus sive laudamus, quando ejus fidem sincerissimam tenentes in corde omnique intellectu, confitemur eum ore verum Deum esse, et fidem quam habemus bonis operibus exornamus, juxta quod ipsa Veritas admonet, dicens: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V).
Propter quod, subaudis decus honoris, suscipite 117.0496A| invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Ad ea quae paulo superius dixit Apostolus, de infirmis adhuc fratribus in fide loquens, et differentia ciborum quos praecepit suscipi in affectum charitatis cum tranquillitate, inquiens: Infirmum autem in fide assumite, pertinent ista praesentia, et est sensus: Propter hoc talia dico ut suscipiatis in charitatis affectum fratres adhuc infirmos in fide, neque scandalizetis eos suadentes eis ut comedant cibos quos ipsi detestantur quasi immundos, et ita suscipite illos cum charitate, sicut et Christus suscepit vos ad fidem suam in honorem Dei Patris, ut Deus Pater laudetur per vos. Si ergo Christus dignatus est recipere ad fidem suam Judaeos blasphematores, et vos gentiles idololatras, omnique 117.0496B| immunditia repletos, atque a cognitione Dei alienos, multo magis nos debemus non despicere fratrem nostrum infirmum in fide, neque in aliquo contristare aut scandalizare, sed potius in affectum charitatis debemus eum colligere. Ideo ergo dicit nos susceptos in honorem Dei Patris, ut Deus Pater per nos et per bona nostra opera glorificetur et laudetur cum Filio suo, qui dixit in Evangelio discipulis et omnibus in se credituris: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V).
Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Circumcisio in hoc loco duplici intelligentia accipi potest, videlicet tam carnalis 117.0496C| quam spiritalis, quoniam utriusque minister exstitit Dominus in se suscipiendo, et aliis ministrando. Circumcisionis enim carnalis minister exstitit, quia antequam veniret in mundum per Incarnationis mysterium, ipse qui est Verbum Patris, ministravit illam dando et praecipiendo ut observaretur, quia ipse qui loquebatur per angelum ad sanctos patres, sicut in libris propheticis saepissime manifestatur, ubi dicitur: Os, sive verbum Domini locutum est, veniens in carne etiam minister exstitit circumcisionis, quia illam in semetipso suscepit, non ut illam praeciperet servari et custodiri post suum adventum, sed ut ostenderet legem sanctam esse, justam, et bonam. Nam mittens apostolos Dominus ad praedicandum non dixit: Ite, praedicate circumcisionem 117.0496D| servandam omnibus gentibus, sed: Ite, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI), et baptizate in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Hoc quidem de circumcisione carnali dictum est, sed melius, id est altiori sensu de circumcisione spiritali intelligendum, id est de gratia baptismatis. Circumcisio spiritalis quae est? Exspoliatio utique vitiorum quae fit per baptismum, cujus minister exstitit ipse Dominus in se suscipiendo et aliis dando. Suscepit enim baptismum quando baptizatus est a Joanne Baptista; ministravit autem postmodum, quia baptizavit apostolos, aliosque ad se per fidem accedentes, juxta quod Evangelium narrat, dicens: Quia Jesus baptizabat et discipuli ejus. Mittens quoque Apostolos 117.0497A| ad praedicationis officium per quadrifidum orbem, indixit eis, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine sanctae Trinitatis (Matth. XXVIII). Ecce quomodo fuit Dominus Jesus minister circumcisionis spiritalis. Possumus etiam et hoc veraciter dicere, quia quotidie administrat ipse eamdem circumcisionem dimittendo peccata in baptismate. Ministerium etenim tingendi corpora tradidit suis fidelibus, potestatem dimittendi peccata sibi proprie reservavit, sicut Joannes praecursor ejus de eo dicit turbis: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III). Et iterum: Ego, inquit Joannes, nesciebam eum quod sibi esset servaturus potestatem baptizandi, nullique traditurus, sed qui misit me baptizare, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum 117.0497B| descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I). Apostolo dicente Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis spiritalis poterat aliquis ei objicere: Cujus rei gratia exstitit ipse minister circumcisionis? Ad haec Apostolus: Propter veritatem, inquit, Dei Patris, ad confirmandas promissiones patrum, id est ut confirmaret Deus Pater promissiones suas, quas locutus est ad sanctos patres de salute gentium, dicens Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI), sive ut verax appareret complendo promissiones quas patres promiserant de salute gentium, et quae praedixerant de eadem circumcisione spiritali. Nisi enim per gratiam baptismatis mundarentur gentiles et per fidem Domini Salvatoris, nequaquam in filiationem 117.0497C| Abrahae transirent, nequaquam etiam esset completum quod dicit Moyses (Deut. XXX): In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum, et non carnem tuam, id est mundabit illud ab infidelitate omnibusque peccatis per baptismum; illud quoque Ezechielis prophetae, dicentis: Effundam super vos aquam mundam (Ezech. XXXVI), aquam videlicet baptismatis.
Gentes autem super misericordiam, id est de misericordia, honorare Deum, subaudis debent, quia gratis, sine ullis meritis praecedentibus, vocati sunt ad fidem, gratisque acceperunt remissionem omnium peccatorum per spiritalem circumcisionem; per gratiam videlicet baptismatis, non per circumcisionem 117.0497D| carnalem: Cui enim plus dimittitur, plus debet diligere (Luc. VII). Sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Psalmista loquitur ex persona Filii Dei, Deo Patri gratias referentis, propter obedientiam gentium ad fidem venientium. Quomodo ergo laudat et glorificat Filius Deum Patrem, qui aequalis est ei in omnibus? In gentibus utique credentibus laudat illum. Quandocunque enim gentes laudant et glorificant Deum Patrem, Filius Dei laudat illum per ora et opera gentium, cujus sanguine redemptae sunt. Ideoque dicit: Propterea, quia populos multos et gentes mihi subjugasti per fidem, confitebor tibi, Domine pater, et glorificabo te per ipsas gentes, et 117.0498A| nomini tuo cantabo, id est nomen Deitatis tuae laudabo.
Et iterum dicit Scriptura in Deuteronomio: Laetamini, gentes, cum plebe ejus. Moyses legislator extendens oculum prophetiae ad tempus vocationis gentium, alloquitur eas hortando ut laudent Deum Patrem cum plebe Israelitica: quae olim plebs ejus sola ex omnibus gentibus vocabatur: O gentes credentes in Filium Dei, per cujus passionem estis redemptae, et per cujus baptismum mundatae et expiatae estis ab omnibus peccatis, sociantes vos in affectu charitatis credentibus ex Israel, laetamini laetitia spiritali.
Et iterum: Laudate, omnes gentes, Dominum: et magnificate eum, omnes populi. Chorus apostolorum 117.0498B| alloquitur multitudinem gentium ad fidem Christi et baptismi gratiam concurrentem; et praecipit ut laudes gratiarum referant Domino corde, ore, et opere: cujus gratia sunt redemptae; cujus misericordia ab omnibus reatibus sunt expiatae. In hoc vero quod subdit: Magnificate eum, omnes populi, Judaeos hortatur ut gaudeant de salute gentium, inquiens: Et vos, omnes populi, id est omnes Judaei, magnificate Deum, id est magnum praedicate propter salutem fratrum vestrorum gentilium et propter ineffabilia magnalia quae vobis contulit a diebus antiquis: referentes gentibus quanta et qualia vobis libentissime praestitit.
Et rursus Isaias ait (Isa. XI): Erit radix Jesse; et qui exsurget regere gentes: in eum gentes sperabunt. 117.0498C| Jesse ipse est Isai, pater David regis, de cujus prosapia ortus est Christus secundum carnem per Mariam virginem. Hoc quod dicit: Erit radix Jesse, dupliciter intelligi potest hoc modo: Jesse ipse est radix, David vero filius ejus ipse est arbor. Maria virgo, ipsa est ramus ejusdem arboris: flos vero rami istius, Christus, qui dicit ad Ecclesiam in Canticis canticorum: Ego flos campi (Cant. II). Radix ergo hujus flosculi, id est Christi, Jesse fuit, quia sicut flos ex radice arboris processionem habet, ita et Christus secundum carnem ex Jesse originem traxit. Altiori autem intellectu, radix Jesse Christus est, Verbum scilicet Dei Patris, quod inter caetera quae creavit, Jesse quoque creator exstitit: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est 117.0498D| nihil (Joan. I). Qui ergo secundum carnem ex Jesse originem duxit, ipse quoque secundum divinitatem radix et creator Jesse exstitit. Jesse interpretatur Est mihi. Est, verbum substantivum est. Quod vero dicitur: Erit radix, similiter erit, ab eodem verbo substantivo venit, et ponitur pro futuro tempore. Quicunque ergo in eum credit, qui dixit ad Moysen: Qui est, misit me ad vos (Exod. III), ille veraciter potest dicere: Est mihi, id est credo in eum qui semper est, et ipse est mihi Deus et erit. Sed quaeri potest, quare dixerit Propheta: Erit radix Jesse, et non potius: erit radix Booz vel Obed, cum et ipsi justi exstiterint, et patres Isai? Ad quod dicendum est, ideo dixisse Prophetam: Erit radix Jesse, et non 117.0499A| radix Booz vel Obed, ut ostenderet Dominum Christum Jesum de progenie regali etiam secundum carnem descendere, qui ante saecula genitus est a Deo Patre, Rege regum, et Domino dominantium. Notandumque quia quod dixit: Erit radix Jesse, sub verbo futuri temporis loquens, ad nativitatem Christi humanam respexit, quae adhuc futura erat quando ista praedixit. Dicatur itaque hoc modo: Erit Jesse radix Christi secundum humanitatem, et ipse Christus qui exsurget nascendo per virginem, vel a mortuis resurgendo regere gentes, in eo gentes sperabunt. Christus igitur regit et gubernat gentes, in se credentes, et ipse defendit illas ab insidiis et infestationibus daemonum, omniumque adversariorum, quoniam ipsi in eo sperant.
117.0499B| Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo. Ex hoc quod Isaias propheta dixit de Christo: In eo gentes sperabunt, sumpsit Apostolus occasionem ut diceret illis hanc benedictionem: Deus autem spei, qui tribuit spem futurorum bonorum in se credentibus, repleat vos omni gaudio spiritali et pace, id est concordia, amore fraterno in se credendo; credentes in eum qui vos per sanguinem suum pacificavit Deo Patri, sitis et ipsi invicem concordes et pacifici, qui hactenus fuistis invicem dissidentes: ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti, id est ut per virtutem Spiritus sancti, plenam habeatis spem aeternae remunerationis, ejusque dono atque auxilio sublevati, virtutem totius bonitatis adipisci mereamini
117.0499C| Certus sum autem, fratres, mei, et ego ipse de vobis, quoniam pleni estis dilectione Dei et proximi, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere, id est invicem vos castigare et corripere. Perfectos in fide blande alloquitur.
Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte. Audacius, licet sit comparativus gradus, in hoc tamen loco pro positivo ponitur, quod est audacter, id est cum audacia et securitate. Ideoque addidit, ex parte, quia multa sciebat ipse in corde, quae non proferebat ore, et quae illi non poterant capere, ex quibus partem scribebat eis; vel etiam idcirco dixit, ex parte, quia jam legerant ipsi epistolas ejus, quas aliis ecclesiis destinaverat; et quae ibi non legerant ex parte, in hac inferre studuit. Unde et subditur: 117.0499D| Tanquam in memoriam vobis reducens, subaudis jam legisse mea dicta in quibusdam epistolis meis: quod tale est, acsi aliis verbis diceret: Dum reduxi ad memoriam legisse vos jam mea dicta, pauciora vobis scripsi, et hoc propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut sim minister Jesu Christi gentibus. Gratiam hic appellat sapientiam, quam prae omnibus apostolis accipere meruit, ut beatus Augustinus dicit. Potest et de ministerio apostolatus intelligi, quod ei gratis a Deo collatum est. Scripsi vobis, inquit, pauca ex pluribus, quae in corde meo firma habentur propter gratiam sapientiae, quae mihi a Domino ad hoc data est, ut illam pro capacitate auditorum expenderem; sive etiam ut ministerium apostolatus 117.0500A| me complerem in gentibus. Sanctificans Evangelium Dei, id est sanctum esse demonstrans, praedicando illud sine errore et mendacio, sancteque vivendo, et miraculis virtutum testificando, gloriam propriam non quaerendo, neque pro lucris temporalibus haec et omnia, sed pro remuneratione aeternae vitae agendo. Ille sanctificat Evangelium, sive sanctum demonstrat, qui absque errore et mendacio illud praedicat, et quod praedicat ore, confirmat miraculis: exornat sancta conversatione, et qui non quaerit suam laudem, sed Dei; ut fiat oblatio gentium accepta, id est, ut gentes offerantur Deo per me in gratiarum actione, et sit ipsa oblatio amabilis ei, et sanctificata per baptismum, per passionem Christi, et per fidem, in Spiritu sancto, id est per gratiam Spiritus 117.0500B| sancti. Pontificum est doctrinae, praedicationis operam dare, et illorum est sacrificium offerre Deo. Nam sicut in Veteri Testamento pontifex sive sacerdos hostiam et oblationem quam offerebat Deo, studiose providebat ut absque macula esset, ita et qui Evangelium annuntiant providere debent ut, neque in praedicatione, neque in doctrina, seu magisterio, aliqua culpa nascatur, ut sicut illae hostiae Deo erant acceptae, ita sint et auditores illorum in sacrificium Dei transeuntes, imitantes ipsi praedicatores egregium doctorem et magistrum gentium, qui illos quos Deo sua praedicatione et ministerio in fide obtulerat, optabat ut sine macula gravioris peccati permanentes accepti essent Deo.
Habeo igitur gloriam, praeparatam, in Christo Jesu 117.0500C| ad Deum; acsi diceret: Per virtutes quae sunt in Christo Jesu quas ego amplector, habeo gloriam praeparatam mihi, et honorem maximum apud Deum Patrem.
Non enim audeo aliquid loqui eorum, verborum, quae per me non efficit Christus, verbo et factis, id est, non audeo alia loqui et praedicare, nisi quae Christus inspirat mihi in corde. Quidquid enim operabatur, quidquid loquebatur, totum Christus per eum efficiebat sicut ipse alias dicit: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? In obedientiam gentium verbo et factis: hoc est idcirco insto ego verbo praedicationis, et factis miraculorum, ut gentes obediant Evangelio.
117.0500D| In virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti. Signa appellantur multis in locis, in quibus cum sit aliquid mirabile, indicatur quoque per ea aliquid futurum, sicut in sanatione filii reguli ostensum est, Domino dicente: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis (Joan. IV). Per hoc enim quod viso miraculo sanitatis in filio illius, perpauci crediderunt, pater videlicet illius cum suis, significabatur quod paucitas Judaeorum creditura esset in Deum. Ecce signum quod utrumque in se continet, quiddam scilicet miraculi, et quiddam futuri. At vero prodigia dicuntur quasi porodigia, vel perrodicentia, eo quod aliquid in futurum tantummodo ostendant, quasi digito ostendo. Signa autem et 117.0501A| prodigia pro uno accipiuntur hoc loco, miracula videlicet, quae per virtutem Spiritus sancti operabantur. Ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum, quae est provincia in initio Europae, repleverim Evangelium Christi, subaudis omnes gentes et provincias. Illyricum provincia est, ut diximus. Est autem finis Asiae, et principium Europae.
Sic autem praedicavi Evangelium hoc. Quo modo? Non ubi nominatus est Christus, a praedicatoribus, sive ubi in eum jam crederent, ne super alienum fundamentum aedificarem. Non praedicavi, inquit, ubi jam Christus esset praedicatus et crederetur, sed ubi penitus ignorabatur, ne super aliorum praedicationem et fidem ponerem meam. Apostolus ergo ipse jacebat fundamenta fidei, et ipse erigebat parietes. 117.0501B| Illis utique praedicabat, de quibus olim praedictum erat, quoniam, Quibus non est annuntiatum, a prophetis, de eo, id est de Christo, videbunt, illum per fidem, et qui non audierunt, praedicantem eum, de eo intelligent, per praedicationem apostolorum.
Propter quod, subaudis opus praedicationis, et impediebar plurimum ab aedificatione verbi, venire ad vos, o Romani, et prohibitus sum usque adhuc. Non impediebatur a Satana, sed ab utilitate praedicationis, ut primum Ecclesias fundaret Asiae, postmodum ad exteras pergeret nationes.
Nunc vero ulterius locum non habens, vacuum ad praedicandum, in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod 117.0501C| praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Videtur hoc in Achaia positus dicere, apud Corinthum civitatem ejusdem provinciae, quae utique Achaia vicina et cohaerens est Macedoniae, in quibus locis degens, eum singula quaeque peragrasset, Evangelium praedicans in his duntaxat finibus, in quibus Christus nondum fuerat praedicatus, in agnitione Dei in universa replesset; designat jam adesse tempus quo desiderium suum debeat adimplere, videndo videlicet eos qui Romae morabantur. Bene autem his quos nondum secundum carnem viderat, et ad quos nondum in corpore advenerat, praesentiam sui et retardationem pollicetur. Desiderabilius enim suscipimus bona, quae cito meruimus auferenda, securius 117.0501D| vero negligimus, quod nos diutius possidere credimus. Frui, est cum delectatione et gaudio aliquid possidere, vel amplecti et videre.
Nunc igitur, subaudis antequam ad vos veniam, proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. Sanctos appellat illos, qui pro Christi amore omnia sua reliquerant, aut vendiderant, et pretium illorum ad pedes apostolorum attulerant (Act. IV), vel illos qui depraedati fuerant a Judaeis non credentibus, quos laudat inquiens in Epistola ad Hebraeos: Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis (Hebr. X). De istis etiam dicit Isaias: Et qui secessit a malo, eorum praedae patuit (Isa. LIX). Isti omnes qui propria reliquerant, vel exspoliati fuerant, qui scientiam 117.0502A| praedicandi non habebant, ut ad praedicandas gentes possent ire, erant in Jerusalem vacantes jugiter orationibus ac jejuniis, quibus apostoli de singulis provinciis et locis in quibus praedicabant, quidquid pecuniarum, auri, argenti, vestimentorum accipiebant, eis mittere satagebant, maxime tamen Paulus, qui plurimis gentibus praedicabat. Unde dicunt doctores, quia aliquando amplius quam tres aut quinque modios argenti eis mittebat.
Probaverunt enim Macedonia et Achaia, id est, sanctum et bonum visum est illis, collationem aliquam facere, munerum, in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Macedonia et Achaias quae et Achaeia vocatur, a qua et populi ejus Achaei dicuntur, provinciae sunt nobilissimae Graecorum sibi adjacentes: 117.0502B| quas Apostolus ecclesiis replevit.
Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Quid acceperunt Macedones et Achaici sive Achaei a sanctis qui erant Jerusalem, ut eorum debitores essent? Tribus modis erant debitores eorum: vel quia eos in fide praecesserant qui ab apostolis et praedicatoribus erudiebantur, vel quia ipsorum exemplo et doctrina proficiebant; vel quia etiam unius fidei erant, et unum Patrem Deum habentes, fratres erant in fide. Omnes enim Christiani, qui fratres sunt in fide, debitores sibi sunt, ut alter alterius onera portent. Potest et quarto modo intelligi, in hoc eos existere debitores eorum, quia illi die ac nocte pro salute illorum orationibus insistebant, ut fides Christi in eis roboraretur.
117.0502C| Nam si eorum spiritualium bonorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Iisdem modis erant participes eorum, quibus et debitores, et est sensus: Jam quia in spiritalibus rebus illi praestant istis supplementum, et quod in se non habent, habent in illis, justum est ut in temporalibus beneficiis eis subveniant.
Hoc igitur opus ministrationis cum consummavero, id est cum perfecero et assignavero eis fructum hunc, collationem videlicet munerum, quam eis mittunt per me fideles, proficiscar per vos in Hispaniam. Congrue autem dicit proficisci per Romam in Hispaniam, quia euntibus de Achaia in Hispaniam, in medio itinere Roma habetur.
117.0502D| Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Spiritu prophetico afflatus, talia cum securitate dicebat. Quod autem dicit, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam, tale est, quale et illud quod in exordio hujus Epistolae dixit: Desidero, inquiens, venire ad vos, ut aliquid gratiae spiritalis impartiar vobis, ad confirmandos vos (Rom. I). In abundantia benedictionis Evangelii veniam, id est plenitudine virtutum, ut mea praedicatione quod minus habetis, in fide, percipiatis ex virtute miraculorum, quae apud vos operabor, roboremini in eadem fide, ut majorem gratiam Christi in meo adventu percipere mereamini. Sic etenim fecit, quia veniens quod illis deerat 117.0503A| in fide, in charitate, et in caeteris rebus spiritalibus, suo adventu supplevit.
Obsecro ergo vos, fratres Romani, per Dominum Jesum, et per charitatem Spiritus sancti, per dilectionem quam debetis habere erga Deum et proximum, quae per Spiritum sanctum datur, fidelibus, ut adjuvetis me in orationibus vestris ad Deum, id est apud Deum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei, id est ministerii vel obedientiae meae, oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. Ille quaerit refrigerari, qui calore solis uritur, vel qui pugnando et luctando calefit atque lassatur. Et beatus Apostolus fortiter pugnabat contra philosophos, contra Judaeos, contra haereticos, ideoque 117.0503B| desiderabat ad tempus tam corpore quam spiritu requiescere. Unde ipse dicit quodam loco: Si ad bestias pugnavi Ephesi (I Cor. XV). Bestias appellat philosophos et haereticos. Ideo autem exorabat, ut Romani suis orationibus ei subvenirent quia timebat comprehendi, dum veniret Hierosolymam, ab infidelibus Judaeis, et retrudi in carcerem, vel occidi, et non posset neque sanctis deferre munera et oblationem suam, neque postmodum venire Romam, sicut in desiderio habebat. Hinc decutitur pontificum superbia et praelatorum atque principum et potentium hujus saeculi, qui dedignantur exorare subjectos suos, quatenus pro eis preces orationesque fundant. Si enim ille qui et apostolus et pontifex erat omnium gentium, omnique gratia Spiritu sancti 117.0503C| repletus, non est dedignatus auxilium subjectorum expetere in orationibus, quanto magis isti qui pleni sunt rapacitate, superbia, omnique nefario actu non debent dedignari? Itaque imitandus est omnibus viribus.
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Deus pacis intelligitur sancta Trinitas, cujus misericordia reconciliatum est genus humanum, et cujus dono, pax et concordia datur cunctis fidelibus. Et satis pulchre in pace finivit, duobus populis in concordiam revocatis, ostendens quia non nisi in pacificis Deus pacis (qui pacem praestat) possit habitare.
CAPUT XVI. 117.0503D| Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, non carne, sed communem in fide, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, hoc est, sicut convenit sanctis, sive, ut quidam codices habent, digne satis, id est abunde et humane; et assistatis ei, id est auxiliamini, et subsidium praebete, in quocunque negotio, sive causa, indiguerit vestri, auxilii. Cenchrae portus est Corinthi, ubi erat Ecclesia fidelium, cui ministrabat Phoebe nobilissima matrona victum et vestimentum, utpote fidelissima in fide Christi. Ergo tunc temporis, quando Apostolus istam scribebat Epistolam, Romani omnibus gentibus imperabant, et si quis nobilium praecipuam habebat causam ex aliquo 117.0504A| negotio, sive ex oppressione aliorum, sive ex praediorum vel mancipiorum ratione, Romam concurrebat, ubi erat imperator, et judices causarum. Potuit ergo fieri ut Phoebe matrona ob hujusmodi causam tunc deveniret Romam; quapropter praecepit Paulus credentibus, ut ei in omni negotio auxilium ferrent, sive in vestibus, sive in victu, vel aliquo subsidio temporali. Redditque causam quare talia praecipiat. Etenim ipsa quoque astitit, id est ministravit atque auxilium praebuit multis, et mihi ipsi.
Salutate Priscam et Aquilam adjutores meos in Christo Jesu, in praedicatione videlicet et aliis operibus, qui pro anima mea, id est pro vita mea ut illam servarent, suas cervices supposuerunt, periculose 117.0504B| opponentes. Prisca ipsa est quae et Priscilla appellatur in Actibus apostolorum, et erat Judaea genere, uxor Aquilae Judaei, qui quodam tempore, dum Judaei vellent Apostolum interficere apud Corinthum, isti se in medio opposuerunt et liberaverunt eum. Unde et subdit: quibus non solus ego Paulus gratias ago, pro hoc facto, sed et cunctae Ecclesiae gentium, quibus ergo praesum, quia per meam praedicationem ad fidem venerunt. Iste est ergo Aquila et Priscilla uxor ejus apud quos manebat Paulus Corinthi positus, quia ejusdem artis labori insistebant, cui et Paulus structurae videlicet tabernaculorum, quae et scenofactoria ars appellatur. Sutores etenim erant, et suebant ex pellibus sive linteaminibus tabernacula et papiliones, in quibus maxime 117.0504C| Saraceni habitant, vendebantque ea quae operabantur, indeque vivebant. De his ergo ita legitur in Actibus apostolorum: Post haec autem descendens Paulus ab Athenis, venit Corinthum (Act. XVIII), et invento ibi quodam Judaeo, nomine Aquila, Pontico genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscilla uxore ejus, eo quod praecepisset Claudius imperator discedere omnes Judaeos ab urbe Roma, eo quod seditiosi essent, adhaesit eis, et quia ejusdem artis erant, manebant in unum, et operabantur simul. Erant enim artifices tabernaculorum, ut diximus, id est sutores componentes tabernacula ex pellibus seu cortinis linteis. Sed quaestio hic oritur. Cum in Actibus apostolorum dicatur sicut Paulo superius ostensum est, quod apud Corinthum simul hospitabantur 117.0504D| Paulus, Aquila et Prisca, quare in hac Epistola a Corintho eis verba salutatoria scribebat, quasi Romae degentibus? Quae ita solvitur, quod pulsis Judaeis ex urbe per praeceptum Claudii, Corinthum isti duo venerint, rursusque reddita libertate redeundi in morte Caesaris, reversi sunt Romam, ubi eos Apostolus nunc salutat. Horum etiam domesticos et vernaculos salutat, quos et Ecclesiam appellat, dicens: Et domesticam eorum ecclesiam, subaudis saluto.
Salutate Ephaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Ecclesiae Asiae. Hic Ephaenetus videtur primus credidisse ex Asia, unde et primitivum Asiae illum vocat sive quia primus omnium credidit, seu etiam quia 117.0505A| magnae dignitatis atquae nobilitatis erat. Idcirco autem mentionem istius fecit, ut ostenderet nobiles etiam ad fidem venire, ac per hoc invitaret primos Romanorum ad fidem.
Salutate Mariam, quae multum laboravit in Domino, officium scilicet praedicationis feminis sui sexus impendendo per domos. Nam in ecclesia non docebant mulieres, sed viri: quia ipse Apostolus prohibuerat hoc, dicens: Mulieres in ecclesiis taceant (I Cor. XIV).
Salutate Andronicum et Juniam, cognatos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. Potest fieri ut secundum carnem isti cognati fuerint Apostoli, Judaeique similiter existentes, et sunt exsules effecti propriae sedis 117.0505B| ob gratiam fidei, sicut et Paulus quando appellavit Caesarem. Crediderunt autem ante illum in Christum, et nobiles habiti sunt in apostolis, id est apud apostolos duodecim, de quibus et illud intelligere possumus, quod fortassis ex illis septuaginta duobus apostolis fuerint et ipsi nobiles.
Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Iste Aristobolus congregator intelligitur fuisse fratrum in Christo credentium, cujus factum sic probat, ut ejus discipulos sua salutatione dignos ducat.
Salutate Appellem probum in Christo. Licet quidam faciant ex hoc duo nomina propria, dicentes ita: Salutate Apellem et Probum; non est illud, sed unum nomen est proprium cum adjectivo. Salutate, inquit, Appellem probum, id est probatum in fide, 117.0505C| et laude dignum: probum etenim dicimus probatum et laudabilem.
Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo. Iste Narcissus, ut in aliis codicibus invenitur, presbyter erat tunc temporis
Salutate Rufum electum in Domino, id est promotum ad sacerdotium, et matrem ejus atque meam, per adoptionem amoris. Haec mulier magna religione pollebat: quae apud Apostolum hoc donum promeruerat, ut mater apud illum vocaretur. Non enim putandum est, in istis salutationibus inaniter fieri per singulos quosque laudis et salutationis differentiam. Qui enim scit quia Christus loquitur in Paulo, certus est quod pro vitae merito, alius quidem probus dicitur ab eo, alius charissimus, alius laborans in 117.0505D| Domino, alius electus, ut hic Rufus (de quo nunc sermo est) electus in Domino salutatur, et mater illius mater Apostoli dicitur, causa summae dilectionis.
Salutate invicem in osculo sancto, id est in osculo non ficto, vel subdolo, quali osculo tradidit Judas Salvatorem; vel quali osculantur incesti alios causa immunditiae, quod osculum non castum vocatur, sed columbinum, et est sensus: Jam quia ego non sum praesens, ut vos possim omnes osculari, osculamini vos invicem, mei amoris causa, cum acceperitis hanc epistolam. Ex hoc loco aliisque similibus, mos traditus est Ecclesiae, ut convenientes fideles in ecclesia ad audiendum verbum divinum 117.0506A| missarumque celebrationem, post orationes osculo dilectionis suscipiant se invicem.
Rogo autem, vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones faciunt, id est, declinate ab illis qui discordias et rixas movent inter vos. Contra pseudoapostolos et Judaeos non recte credentes loquitur ista.
Hujuscemodi enim: subaudis homines, qui dissensiones generant inter vos discurrendo de domo in domum, adulantes et laudantes quosdam, aliis vero detrahentes, et concitantes unum adversus alterum per detractiones, non serviunt Christo, sed suo ventri: quia ideo adulantur aliis, et detrahentes aliis sunt, ut possint suum ventrem implere: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 117.0506B| Ad hoc, inquit, praedicant, et dulces sermones adulationis et benedictionis proferunt, ut corda simplicium fratrum seducere possint, et innocentiam eorum auferre valeant.
Vestra enim obedientia, qua obedistis Evangelio venientes ad fidem, in omnem locum vestrae potestatis divulgata est; hoc est quod in principio hujus Epistolae dixit: Gratias ago Deo meo, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I). Gaudeo igitur in vobis, o Romani, quia credidistis sicut et ego. Sed volo vos sapientes esse in bono, ut quidquid sapitis et intelligitis, totum opere studeatis implere; simplices autem in malo, ut vitia et omnia quae mala sunt vitetis et contemnetis. Simile est hoc illi dicto, quod ad Corinthios scribit, dicens: 117.0506C| Malitia parvuli estote; sensu autem, perfecti estote (I Cor. XIV); ac si diceret aliis verbis: Bonum sapite faciendo, malum ignorate vitando, et ita in vobis implebitur quod subditur:
Deus autem pacis, quia pacem amat et pacem tribuit suis, conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Satanas in lingua nostra interpretatur adversarius, et potest in hoc loco significare diabolum et Neronem, qui Christianis adversabantur. Possumus etiam et omnia adversa per hoc nomen intelligere quae animae tendenti ad Deum resistunt et adversantur, quae exorat Apostolus conteri et subjici potestati illorum. Deus pacis, cui pax placet, conterat hoc quod contrarium est paci, et dissensiones operatur. Quod autem dicit, sub pedibus, vel 117.0506D| simpliciter accipiendum est sub potestate, vel etiam in brevi tempore et velociter.
Salutat vos Timotheus adjutor meus in praedicatione, et Lucius, et Jason, et Sosipater, cognati mei. Timotheum adjutorem suum dicit, omnesque simul cognatos appellat. Et quidem de Timotheo plenissime fertur in Actibus apostolorum (Act. XVI) quod fuerit ex Derben, filius mulieris viduae fidelis, patre gentili. Ipse quoque Apostolus dicit, quod propterea rogaverit eum manere Ephesi, ut denuntiaret quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis et genealogiis infinitis. Lucium autem quidam ipsum perhibent Lucam esse qui Evangelium Actusque apostolorum scripsit. Beatus enim Apostolus 117.0507A| non curat de proprietatibus nominum, pro eo quod soleant nomina interdum etiam secundum patriam declinationem, interdum etiam secundum Graecam Romanamque proferri. Jason ipse est cujus mentionem liber Actuum apostolorum facit. Sosipater ipse fuit filius Pyrrhi Beroeensis.
Salutat vos Caius, hospes meus. Iste est Caius concaptivus, qui baptizatus est ab Apostolo, sicut dicit in Epistola ad Corinthios: Gratias ago Deo meo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium (I Cor. I).
Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam hanc in Domino. Tertius, proprium nomen est scriptoris credentis, qui Apostolo dictante hanc scripsit epistolam, cui concessit Apostolus suo nomine plebem 117.0507B| Romanam salutare, et vocatur Tertius nomine, non numero.
Salutat vos Erastus, arcarius civitatis. Erastus arcarius erat civitatis Corinthiorum, id est princeps vel dispensator qui praeerat arcae ubi ponebantur census regis tributorum et vectigalium. Quod autem addidit: et Quartus, frater, proprium est nomen sicut et Tertius.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Gratia dicitur gratis data; et nomine gratiae debemus intelligere quidquid boni gratis accipiunt electi a Deo, fidem videlicet, spem, charitatem, remissionemque peccatorum.
Ei autem honor in saecula saeculorum, qui potens est confirmare in fide perfecta et in omni bono, 117.0507C| juxta Evangelium meum, videlicet ut sic sitis confirmati sicut monet Evangelium quod praedico, ut de eo nihil vobis desit. Quod autem subdit: et praedicationem Jesu Christi, ipsum est quod Evangelium, quia Christus illud praedicavit, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, id est absconditi. Aeterna tempora, intellige saecula immensa quae praecesserunt mundi exordium, a cujus exordio homine creato potuit revelari mysterium sanctae Trinitatis, et mysterium Dominicae incarnationis, passionis et caetera talia; sed noluit tam venerabile mysterium omnipotens Pater nisi paucis innotescere, praesertim cum homo, neglecto Deo, se totum diabolo concesserit. Igitur a temporibus aeternis quae precesserunt creationem mundi, et, ut ita 117.0507D| dicamus, ex quo mundus coepit esse, tacitum occultumque fuit mysterium sanctae Trinitatis, quod nunc, in adventu Christi, patefactum est, ab ipso Christo, per Scripturas prophetarum, qui de illo mysterio aliquando apertis, aliquando obscuris prophetaverunt sermonibus, verbi gratia: Dixit Moyses (Gen. I): In principio creavit Deus coelum et terram, et Spiritus Dei ferebatur super aquas. 117.0508A| Ecce Trinitas, sed nonnisi a paucis intelligebatur. Quid dicit Christus? Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo (Joan. XV); et alibi: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). De nativitate quoque illius dixit Isaias propheta: Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Isa. VII). Natus est Christus de Virgine, patefecit mysterium propheticae Scripturae. De sepultura etiam illius dicit idem Propheta: Erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). Sepultus est Christus, patefactum est illud mysterium quod latebat. Quid plura? Surgens a mortuis, aperuit discipulis sensum ut intelligerent Scripturas. Illis intellectis et cognitis, cognoverunt mysterium jam esse completum et manifestum, quod antea latebat. 117.0508B| Concordantibus enim et adimpletis in Christo de conceptione, nativitate, morte, atque ascensione mysteriis, et caeteris propheticis annuntiationibus, nulla remanet jam dubitatio quin per prophetas patefactum sit mysterium, a saeculis et temporibus aeternis occultum. Secundum praeceptum aeterni Dei, quia praecepit Filius Dei qui unius substantiae est cum Patre et Spiritu sancto, dicens: Euntes in mundum: praedicate Evangelium omni creaturae, et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ad obeditionem fidei in omnibus gentibus, id est, ut omnes gentes obediant fidei et Evangelio ejus. Quod ergo dixit: Et honor et gloria in saecula, manifestare voluit, subjungens:
Soli sapienti Deo cognito per Jesum Christum, 117.0508C| id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto, qui unius substantiae sunt, et qui in Trinitate unus est Deus. Ideo autem dixit cognito per Jesum Christum, quia per illum est cognitus et manifestatus Deus Pater et Spiritus sanctus, mysterium videlicet Trinitatis. Sapiens autem Deus non ex accidenti vel accidenti dono, sicut Salomon, aut aliquis hominum, sed essentialiter dicitur sapiens et est, quia nihil est ei aliud esse quam sapientem esse; nec sapientem esse quam esse. Finis hujus Epistolae in Graeco apertior habetur, in quo scripto est Epistola. Nam quod dicit: ei honor et gloria, et postea addidit: cui, cum sufficeret quod praemissum habebat: ei gloria, inusitato nostrae locutionis genere usus est; et quod dixit: in saecula saeculorum, morem sacrae 117.0508D| Scripturae tenuit, et immensitatem temporum per hoc voluit designare, et tale est acsi diceret: in omnia futura saecula, honor et gloria sit omnipotenti Deo. Amen autem idcirco supposuit (quod est juramentum vel affirmatio in lingua Hebraea, Latine autem sonat verum), ut confirmaret omnia vera esse, quae per totum textum hujus epistolae ab eo scripta sunt.
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. ARGUMENTUM. 117.0507| Praecepto Domini Salvatoris admonitus Apostolus 117.0508D| Paulus, venit Corinthum, quae est metropolis civitas Achaiae, provinciae Graecorum, ubi moratus est 117.0509A| anno integro et mensibus sex; ibique constanter praedicavit Evangelium, tantum ut pene omnes ejusdem civitatis habitatores ad fidem Christi converteret. Sed postquam ipse discessit ab eis, multi illorum seducti sunt a Judaeis et pseudoapostolis. Quod audiens Apostolus, scripsit eis hanc Epistolam ab Epheso, et misit per Timotheum, volens eos ad fidem Christi revocare, quia ad tempus ab ea recesserant, et reliquos confirmare.
CAPUT PRIMUM. Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, subauditur Patris. De nomine Pauli, in Epistola ad Romanos, prout melius cognoscere potuimus, auctoritate doctorum dicere studuimus, et 117.0509B| quomodo ipse vocatus sit apostolus. In hoc autem quod dicit: vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei Patris, ostendit unam voluntatem esse Patris et Filii. Sicut enim unius substantiae, unius majestatis atque potentiae sunt Pater et Filius, ita unius voluntatis existunt, et qui vocantur a Filio, vocantur a Patre. Sicut Paulus per Filium vocatus est, ita a Deo Patre apostolus, id est missus et legatus, quia legatione Evangelii functus est. Quibus verbis percutit pseudoapostolos, necnon et Judaeos, qui dicebant illum non esse a Deo vocatum Apostolum. Et Sosthenes, frater in fide, et in praedicatione, non tamen apostolus. Quare interponebat Apostolus nomina discipulorum suorum in suis Epistolis? Ob duas causas: sive ut majoris auctoritatis essent, 117.0509C| secundum quod Dominus dixit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII), ne aliquis diceret, quia unius mendacio ista excogitata sunt; sive ut compleret quod ipse docebat, dicens in quodam loco: Si cui revelatum fuerit aliquid sedenti, prior taceat (I Cor. XIV). Nam quando dictabat Epistolas, discipuli ejus aderant in praesentia, et si forte alicui illorum aliter aut alia revelata essent per Spiritum sanctum quam ipse dicebat, quia idem Spiritus sanctus erat in discipulis, qui et in magistro, sicut ab illo dicebatur, ita ponebat in ordinem, non invidens bonus magister discipulis; et insuper nomen illius in exordio cum suo ponebat, quia quamdam partem ibi habebat.
Ecclesiae Dei, quae est Corinthi. Generaliter ad 117.0509D| omnem Ecclesiam, id est multitudinem Corinthiorum, scribit, quia carebant illi adhuc episcopo cui specialiter scriberet. Sanctificatis in Christo Jesu, id est per fidem Christi Jesu, per passionem ejus, per aquam baptismatis. Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt Corinthii ad Christum per Paulum quod sancti essent, sed ut sanctificarentur sancteque viverent. Cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. Sacerdotum est invocare Dominum pro salute populi, ut de ipsis dicitur in Veteri Testamento: Vos invocabitis nomen meum, et ego benedicam eis (Num. VI). Et in Psalmo: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus; Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. LXXXVIII). Hoc dupliciter potest intelligi: 117.0510A| cum omnibus, subaudis sacerdotibus, qui invocant nomen Domini, vel cum omnibus Judaeis credentibus, cum eis habitantibus, in omni loco ipsorum et nostro, subaudis salutem optamus. In omni loco ipsorum, id est ubicunque illi fuerint, qui apud illos sunt et apud nos, salutem optamus cum eis.
Gratia vobis sit, id est fides, remissio peccatorum et pax, qua reconciliamur Deo Patri per passionem Christi, a Deo Patre, et Domino Jesu Christo. Spiritus Sancti persona in donis suis accipitur, in remissione videlicet peccatorum et pace, quia Dominus discipulis promisit, inquiens: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Luc. III). Gratias ago Deo meo, id est gratias vel laudes refero Deo meo, semper pro vobis. Cum dixit Apostolus: Gratias ago Deo, id 117.0510B| est laudes, non sine causa addidit meo. Cum enim omnium creaturarum unus sit per naturam atque potentiam, eo quod sit Creator omnium illorum, tamen proprie dicitur Deus esse, qui merito fidei et justitiae ejus cultores esse probantur, sicut beati Pauli aliorumque apostolorum. Hinc, dicitur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III), per gratiam et vitae meritum. Et quare dicitur se gratias agere Deo semper pro salute illorum, cum nemo hominum semper possit intentus esse orationibus aut gratiarum actionibus. Nam sicut in scripturis Patrum legimus, Apostolus ab hora prima usque ad quintam operi manuum insistebat; ab hora autem quinta usque ad decimam praedicationi operam dabat; post decimam vero iterum, procurabat pauperum peregrinorumque 117.0510C| hospitalitatem, suique corporis necessitatem; per noctem vero orationi intentissime insudabat. Igitur propter nimiam assiduitatem, qua per singulos dies et noctes Deo gratias referebat, tam pro Corinthiis quam pro omnibus quos Christo acquisierat, dixit se gratias Deo semper referre pro illis: in gratia Dei, subaudi Patris, id est pro remissione peccatorum, quae data est vobis, subaudi gratis a Deo Patre, in Christo Jesu, hoc est per fidem Christi Jesu. Illis enim tantummodo largitur Deus Pater gratiam suam, id est remissionem peccatorum, quos videlicet veraciter cognoscit credere in Filium suum; gratia dicitur gratis data. Et non immerito remissio peccatorum et fides gratia Dei appellantur, quia quidquid donorum habemus Dei gratia est: quoniam gratis 117.0510D| nobis tribuitur nullis praecedentibus meritis.
Quod in omnibus divites facti estis in illo, hoc est in Christo. In quibus rebus illi erant divites effecti? in fide, in doctrina, in diversitate linguarum, in efficacia miraculorum. Istae sunt divitiae spiritales quibus ditantur electi. In omni verbo, id est in doctrina Novi Testamenti; et in omni scientia, subaudis Veteris et Novi Testamenti, vel, ut ita dicamus, in omni sapientia et scientia, sive in intellectu Veteris et Novi Testamenti.
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium Christi appellat Evangelium, in quo narrantur testimonia nativitatis Christi, miraculorum quoque necnon et passionis, resurrectionisque 117.0511A| ejus, et ascensionis ad coelos, et adventus illius ad judicium. Quae testimonia Christus ante passionem suam praedixit, et omnia in morte sua confirmavit. Videamus unum testimonium ex multis, et consideremus quomodo illud praedixit, et quomodo confirmavit; longe ante passionem suam, dixit discipulis: Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, etc., usque dum ait, et die tertia resurget (Luc. XVIII). Sic omnia, illo veniente Hierosolymam, completa sunt, quia traditus est gentibus, Pilato scilicet, et militibus ejus illusus est, occisus, et die tertia resurrexit. Unde dicit Apostolus: Sicut testimonium Christi, id est Evangelium, confirmatum est in vobis, hoc est, creditum est a vobis, et confirmatum 117.0511B| in vestris cordibus, quia omnia creditis vera esse quae ibi continentur. Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, id est neque in fide, neque in doctrina, neque in diversitate linguarum, neque in virtute miraculorum. Quaestio oritur in hoc loco: si Corinthii divites erant facti in omni verbo et in omni scientia, et si tanta gratia erant repleti, ut nihil eis deesset gratiae, sicut in sequentibus dicitur, quare apostolus in subsequentibus hujus epistolae locis dicat illos contentiosos esse, et insuper addat, ad verecundiam vestram dico? Quae hoc modo solvitur: Sicut in omnibus ecclesiis duo sunt genera hominum, bonorum scilicet et malorum, ita apud Corinthios tunc temporis erant. Primum ergo, Apostolus a laudibus coepit et gratiarum actione, alloquens eos qui in fide 117.0511C| bonisque operibus perfecti erant, abundantes divitiis spiritalibus, ut ipsi semper in melius proficerent, sicque postmodum fortiter coepit redarguere illos qui in fide errabant, dissensionesque seminabant, more peritissimi medici agens, qui vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpat sana membra, subitoque percutit: more etiam arietis, qui primum humiliato capite incedit, sed postmodum fortiter ferit. Primum enim laudavit bonos, et deinde percussit malos. Verecundae etenim mentes, nisi fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant quod in consolationem sumant, per increpationem duram protinus ad desperationem cadunt. Exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Revelatio manifestatio est, Christus 117.0511D| ergo modo absconditus est quodammodo, et non apparet, quia non videtur a nobis nisi mente. Videbitur autem in die judicii, quando se manifestabit omnibus hominibus tam electis quam reprobis, sicut dicit Scriptura, imo Propheta per Scripturam: Videbit omnis caro salutare Dei, et tunc dabit electis gloriam quam eis promisit, et vitam sine fine mansuram; unde Apostolus alias: Mortui, inquit, estis peccato et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Col. III), quia eritis sicut angeli Dei in coelo, et quod majus est: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (II Joan. III). 117.0512A| Qui et confirmabit vos, id est roborabit in sua fide et in bonis operibus, usque in finem, id est usque ad diem mortis vestrae, vel usque ad diem judicii, sine crimine. Non dicit sine peccato, sed sine crimine, id est sine capitali peccato, quod a regno coelorum separat. Nam nullus homo est super terram qui faciat bonum et non peccet, aut in verbo, aut in cogitatione. Unde et Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Quod autem dicit: confirmabit vos usque in finem, hoc exposuit, subnectens: In die adventus Domini nostri Jesu Christi, quando ipse veniet reddere unicuique secundum opera sua. Duae autem sunt vocationes: una est quae fit singulis hominibus, quando ab hac vita per 117.0512B| mortem corporis transeunt vocati a Domino: altera erit generalis in die judicii, quando omnes, tam boni quam mali, ad judicium vocabuntur; et quos in ista prima vocatione invenerit Deus omnipotens bene laborantes, illos utique in secunda non vocabit ad hoc ut damnet cum reprobis, qui audituri sunt: Ite, maledicti, in ignem aeternum, sed potius ut remuneret cum electis, quibus dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum vobis paratum ab origine mundi (Matth. XXV). In omnibus enim verax apparebit, sicut sequentia manifestabunt.
Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi. Fidelis Pater dicitur, quia verax est et completor sui sermonis. Promisit enim Abrahae daturum se illi terram peregrinationis suae, 117.0512C| et quod in semine ejus benedicendae essent omnes gentes, id est in Christo, complevitque illud sicut modo cernimus. Promisit nobis per Filium suum regnum coelorum; verax apparebit utique quia dabit illud nobis, si permanserimus in fide ejus. Societatem hic, secundum Ambrosium, fraternitatem debemus accipere. Fidelis, inquit, Deus Pater et verax est, qui dabit omnia bona patriae coelestis, per quem Deum Patrem vocati estis in societatem, id est in fraternitatem Filii ejus Jesu Christi, ut simus fratres Jesu Christi et filii ejus, non per naturam, sed per adoptionem. Per Filium suum vocavit nos ad fidem suam, ut sit ipse nobis Pater, et simus nos fratres Filii ejus. Quicunque enim in Deum veraciter credit, ejusque voluntati obtemperat, ipse utique frater Domini 117.0512D| nostri Jesu Christi est, non per naturam, sed per gratiam adoptionis, sicut ipse dicit in Evangelio: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. VII); et ad mulieres post resurrectionem: Ite, inquit, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII).
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Hactenus laudavit illos qui permanserunt veraciter in fide, amodo vero ex hoc loco incipit redarguere illos, qui divisiones (quae schismata Graece appellantur) seminabant, dicentes se potius filios hominum a quibus baptizabantur, sicut sequentia manifestant, quam filios Dei. Quapropter 117.0513A| dicit eis Apostolus: Obsecro vos, fratres, per nomen Domini Salvatoris, per quod salvati estis, ut idipsum dicatis omnes, subaudis quod ego dixi superius, quia filii Dei estis, non dicentes vos filios alicujus hominis, sed Dei. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia, quod unum est; id est in eodem intellectu manete, quem me accepistis et dicite vos filios esse Dei, sicut dicebatis quando a vobis discedebam corde.
Significatum, id est relatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. Chloes locus est, et tale est acsi diceret: ab his qui sunt Antiochiae, aut aliquid tale.
Ego quidem sum Pauli, subaudis filius, vel baptismate 117.0513B| baptizatus. Apud Corinthios emerserant haeretici post discessum Apostoli; maxime hi qui ex circumcisione erant Judaei credentes, qui quoscunque baptizabant suos esse dicebant filios, baptizantes eos in nomine suo, et illi qui ab eis baptizabantur gaudebant suos appellari filios esse illorum a quibus baptizati fuerant; credentes vero, qui erant fidem et doctrinam Apostoli tenentes, dicebant: Ego sum Christi, quod utique bene dicebant, quia sic est dicendum. Similiter factum est quodam tempore, quando exsurrexerunt Donatus et Novatianus, haeretici, qui quoscunque poterant ab Ecclesia expellebant, iterumque rebaptizabant, et dicebant suos esse filios: et illi gaudebant se appellari Donatistas et Novatianos. Ergo Apostolus, ut comperit talia geri apud 117.0513C| Corinthios, scripsit eis ista quae dicuntur hic, errorem illorum ostendens, sed nomina auctorum non prodens. Maluit enim in suam et in aliorum fidelium doctorum personam ista transferre, quam illos prodere, ne deteriores efficerentur. Si enim ita esset ut illi volebant, ut omnes a quo baptizabantur illius essent filii, quasi ejus baptismate baptizati, quot essent baptizatores, tot essent baptismata, cum unum sit baptisma Christi, sicut unus Deus et una fides. Dominus Jesus ministerium quidem tingendi corpora dedit suis fidelibus, gratiam autem baptizandi, id est peccatam dimittendi nulli tribuit, sed sibi proprie retinuit, sicut Joannes dicit de eo turbis (Joan. I): Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et iterum: Et ego, inquit Joannes, nesciebam eum, id est, nesciebam 117.0513D| quod potestatem baptizandi sibi esset reservaturus, sed qui misit me baptizare, Deus Pater videlicet, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Intantum ergo retinuit sibi Christus potestatem baptizandi, ut sicut dimittuntur ei omnia peccata, qui a sancto et innocente viro tingitur in aqua, ita et illi qui a peccatore et scelerato, tantum in nomine sanctae Trinitatis illud fiat. Meritum enim vitae baptizantis sive agentis, nec prodest nec obest in hac parte illi qui baptizatur.
Divisus est Christus, subaudis, si ita est ut dicitis. Non affirmative neque interrogative hoc legendum 117.0514A| est, sed suspensa voce. Christus quodam modo dicitur divisus esse, quando honorem et gloriam ejus, quam sibi proprie ipse retinuit, haeretici inter se patiuntur dividentes ejus baptismum. Similiter haeretici dividebant Christum, quando aliqui dicebant illum verum corpus non habuisse, sicut Manichaei: quidam non habuisse animam, ut Apollinaristae, quidam minorem Patre, ut Arius. Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? subaudis non, et est sensus: in illius nomine debetis baptizari, et in illius baptismate debetis credere vos posse salvari, qui pro vobis crucifixus est. Aut in nomine Pauli baptizati estis? Hic ponit se Apostolus pro omnibus illis, in cujus nomine se dicebant esse baptizatos, ideoque a se coepit, ne forte dicerent illi haeretici: Idcirco 117.0514B| Paulus talia prohibet ne aliquis dicat se nostro baptismate baptizatum, et nostrum filium esse, ipse sibi vendicet omnem honorem.
Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium, qui fuerunt primitiae Achaiae. Baptizavit quidem Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa potestas; et idcirco ipse gratulabatur quod plurimos illorum non baptizaverat ut, quia error sub hac re coeperat oriri, si ipse plurimos baptizasset, multo magis ex ejus nomine augeretur error, et dicerent: Ego sum Pauli.
Baptizavi autem et Stephanae domum. Nobilis matrona Stephana exstitit, cujus familiam baptizavit Apostolus. Utrum vero ipsam baptizaverit an in infidelitate permanserit ignoratur.
117.0514C| Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Magis electus est Apostolus ut evangelizaret quam baptizaret: quia plus est evangelizare quam baptizare. Omnis enim qui evangelizat potest et baptizare; sed non omnis qui baptizat idoneus est et evangelizare. In episcopo omnium ordinum dignitas est. Caput est enim caeterorum membrorum; et Apostolus qui pontifex erat, omnes gradus ecclesiasticos habebat. Ideoque et baptizare et evangelizare poterat, sed maxime praedicationi insistebat, sicut alii apostoli. Discipuli vero ejus baptizabant, sicut legimus (Act. X), quod Petro veniente ad domum Cornelii, postquam cecidit Spiritus sanctus super omnem domum ejus, praecepit eos Petrus a suis 117.0514D| discipulis baptizari. In primordio etenim fidei omnes baptizabant, et non solum viri, sed etiam feminae, si quando necessitas imminebat. Sed ne tantum ministerium vilesceret, aut non recte a simplicioribus impleretur, crescente numero fidelium per universas civitates et villas, decretum est a sanctis patribus, ut episcopi tantum et presbyteri baptizarent, et si necessitas fuerit, diacones. Non in sapientia verbi, subaudis misit me Christus evangelizare, ut non evacuetur crux Christi, id est, ut non annihiletur passio crucifixi Christi. Haeretici et philosophi praedicabant in sapientia verbi, hoc est culto et polito sermone, ut placerent suis auditoribus, et ipsi apparerent docti: vel etiam in sapientia verbi praedicabant, quia ea quae mundus, id est amatores hujus mundi 117.0515A| et philosophi humanae sapientiae, stulta putant, non praedicabant illi. Verbi gratia: Christi nativitatem ex Virgine, mortem, et resurrectionem, quae omnia illi denegabant, dicentes non posse aliquid gigni, nisi ex commistione alterius seminis: et Deum, qui spiritus est, non esse hominem factum, neque Filium Dei mori potuisse, sed quando voluit apparuit, et quando noluit recessit, neque resurrexit, quia non mortuus est. Ista omnia philosophi et haeretici, quia per humanam sapientiam penetrare non poterant, dicebant mendacium esse, et annihilabant passionem Christi. Sed Apostolus praedicabat simplicibus verbis Christum esse natum de Virgine, mortuum et resurrexisse, ut auditores ejus intelligere possent quae loquebatur. Quicunque enim fidem Christi verbis 117.0515B| vult exornare, non Dei gloriam, sed propriam quaerit.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Quid est quod dicit verbum crucis? Crux quae inanimata et insensibilis res est, quomodo potest loqui verbum Dei? Verbum crucis dixit, id est Evangelium et praedicationem crucifixi Christi: in infidelitate namque manentibus et non intelligentibus virtutem Dei et sapientiam, stultitia est Filium Dei dicere crucifixum; credentibus vero et fidem habentibus quod per passionem sunt redempti, virtus Dei est ipsa passio, quia per illam merentur salvari.
Scriptum est enim, in Isaia (Isa. XXIX): Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 117.0515C| Modo sapientiam quam ipse Deus dat, perdit sive reprobat, sed humanam quam ipsi homines sibi adinveniunt Deo permittente, dialecticam videlicet, caeterasque artes per quas sperant sapientes esse, illam ad nihilum deducit, et stultam esse manifestat.
Ubi sapiens? ubi scriba? Hoc ad Judaeorum sapientes, scribas videlicet et Pharisaeos, pertinet, ubi inquisitor vel conquisitor hujus saeculi? Hoc ad philosophos pertinet gentium, qui de sapientia conquirebant et de caeteris occultis et abditis rebus, et de naturis creaturarum, et maxime ad astrologos, qui cursu et moderatione duodecim signorum, solis quoque et lunae, et quinque planetarum, dixerunt omnia quae in terris aguntur consistere, et Deum non curare 117.0515D| de his quae in terris aguntur, neque de hominibus, neque de animantibus. De his ergo dicit Apostolus: Ubi sunt modo sapientes et scribae Judaeorum? et ubi sunt philosophi gentium et astrologi? In Ecclesia nullum habent locum. Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? id est: nunquid non fecit, id est demonstravit Deus stultam esse sapientiam amatorum mundi et philosophiam, dum complevit opere quod illi denegabant? Utique illi negabant posse aliquid gigni, nisi commistione maris et feminae. Deus autem omnipotens ostendit sapientiam illorum non esse veram, dum Filium suum constituit nasci ex virgine, sic etiam resuscitavit eum a mortuis, licet illi negarent resurrectionem.
117.0516A| Nam quia non cognovit mundus, id est amatores mundi et philosophi, per sapientiam suam mundanam Deum Patrem, in Dei sapientia, id est in Filio, qui est sapientia Dei Patris; placuit Deo, subauditur Patri, per stultitiam praedicationis, id est per praedicationem Evangelii, quam illi stultitiam dicebant, salvos facere credentes. Sensus hujusmodi est: quia sapientes istius saeculi, confidentes in sua sapientia humana, noluerunt credere in Christum, qui est sapientia Dei, neque in illo etiam noluerunt cognoscere Deum Patrem, vel quia noluerunt credere vera esse quae in sapientia Dei erant, id est Evangelio, permisit eos Deus perire in sua incredulitate, et placuit ei per illam praedicationem quam illi putabant esse stultitiam, salvos facere illos qui credere voluerunt.
117.0516B| Quoniam et Judaei signa petunt, in hoc quod credunt Deo omnia possibilia esse, quaerunt semper signa quomodo illud factum sit, de quo sermo agitur. Sic fecit Abraham, quando dixit ad Deum (Gen. XV): In quo scire potero quod daturus es mihi terram hanc in possessionem, sic Gedeon et alii plurimi. Et Graeci sapientiam, subaudis humanam, quaerunt, id est philosophiam. Quia septem liberales artes apud illos praecipue viguerunt, ideo pro nihilo ducunt simplicem doctrinam fidelium.
Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, id est rixam et contentionem, gentibus autem stultitiam. Apostolis praedicantibus mysteria humanitatis Filii Dei, videlicet quomodo 117.0516C| natus est ex Virgine, quomodo miracula multa fecit, quomodo Judaei Christum crucifixerunt innocentem, et quomodo ipse resurgens ascendit ad coelos, scandalizabantur Judaei, id est, rixabantur sive contendebant, dicentes nullo modo esse verum ut virgo pareret, ut ipsi Dei Filium interfecissent, sed magnum quemdam a cujus discipulis dicunt inventa esse illa, quae in Evangelio de ejus resurrectione et ascensione referuntur, quae omnia denegant vera esse. Dicunt inter caetera: Christus, quem dicitis vos jam venisse per Virginem, nondum venit, quia nobis promissus est: nec nascetur ex Virgine, sed David resurget, et ipse erit noster Messias. Similiter philosophis gentium stultum visum est ut Filius Dei, 117.0516D| qui est auctor vitae, pro hominibus moreretur: et dum ea audiebant praedicari de Christo, quae ratio mundana et philosophorum sapientia penetrare non poterat, constricti stultitiam esse illud dicebant. Ipsi enim dicebant virginem non posse sine semine viri parere, et resurrectionem negabant. Ipsis autem Judaeis vocatis, subaudis ad fidem Christi, et Graecis, id est gentilibus similiter praedestinatis ad vitam et credere volentibus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, subaudis praedicamus esse. Christus virtus Dei est Patris, quia per illum Deus Pater omnia fecit, ipse est etiam sapientia ejus, quae dicit per Salomonem: Ego sapientia ex ore Altissimi prodii primogenita (Eccl. XXIV); et de qua Psalmista ad Deum Patrem: Omnia, inquit, in sapientia fecisti 117.0517A| (Psal. CIII), id est per Filium. Ipse enim recte dicitur Sapientia et Verbum Patris, quia per illum Deus Pater semetipsum manifestavit hominibus; verbi gratia: sicut homo per verbum suum manifestat voluntatem suam. Unde ipse Filius dicit in Evangelio: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII)
Quia quod stultum est Dei, id est quod stultum ab hominibus putatur, sapientius est hominibus; id est, humanam sapientiam transcendit, et est sensus: Quod homines stultum putant esse, ut Deus omnipotens Pater Filium suum ad passiones, ad mortem perferendam mitteret in mundum, omnem sapientiam philosophicam transcendit; et quia penetrari ab ipsis non potest, stultum dicunt esse, et nolunt 117.0517B| credere, non quia vere stultum est, sed sapientius omni sapientia mundana; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, id est quod illi putant et dicunt infirmum esse, quod Filius Dei potuisset mori, fortius est omnibus hominibus, et omnium fortitudine gigantum. Quomodo? quia mortem quam gigantes evadere non potuerunt, infirmatas crucifixi Christi superavit. Quamobrem infirmum Dei, quod illi dicunt esse infirmum, non est infirmum, quia infirmitas Christi magna victoria est. Superavit enim diabolum, superavit mortem.
Videte, id est considerate, et in vobis ipsis probate, enim vocationem vestram, subaudis qua vocati estis ad fidem Christi, quia non multi sapientes, subaudis a Deo, 117.0517C| vocati sunt ad fidem praedicandam, et Evangelium, et caetera usque ad id quod sequitur: Sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus ut confundat sapientes, id est piscatores, et pauperes, atque idiotas, quos potentes hujus saeculi et philosophi stultos deputabant, et pro nihilo ducebant: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: id est ut mendaces ostendat, et erubescere faciat philosophos et potentes hujus saeculi. Apostolos appellat infirma mundi, vel quia stulti videbantur sapientibus hujus saeculi, et infirmi sensu atque intellectu mundano; vel propter infirmitatem Filii Dei quem praedicabant. Videamus quomodo per ista infirma mundi ostendebat mendaces, potentes, et fortes hujus saeculi, et quomodo faciebat eos erubescere; praedicantibus apostolis mysteria 117.0517D| humanitatis Filii Dei, dum a philosophis contradicerentur omnia quasi mendacia, praecipiebant apostoli afferri mortuos duos, sive quinque, vel etiam amplius; et dum eos per invocationem Filii Dei crucifixi suscitabant, apparebant philosophi et potentes mundi mendaces, et illi veraces. Et ignobilia mundi, id est, quae sine nomine dignitatis erant, et contemptibilia, id est despicabilia, elegit Deus, apostolos videlicet, qui despectui habebantur, et ea quae non sunt, subaudis elegit eosdem scilicet apostolos qui nullius dignitatis vel utilitatis a philosophis et potentibus hujus saeculi videbantur esse, ut ea quae sunt destrueret, id est ut illorum sapientiam evacuaret, qui apud se aliquid videbantur esse. Et quare 117.0518A| elegerit infirma mundi et non fortia, manifestat ex parte, dum subdit:
Ut non glorietur omnis caro, id est omnis homo, in conspectu ejus. Sapientes et potentes non possunt gloriari, quia non sunt ab eo vocati propter suam sapientiam aut divitias: nec habent sapientiam divinam et divitias spirituales. Apostoli non possunt gloriari, quia gratis quidquid habent, sine suis meritis a Deo perceperunt; et non possunt gloriari propter sapientiam suam et divitias se esse electos.
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu. Ex ipso, id est Deo Patre, estis, quia ab ipso creati estis: vel ex ipso estis in Christo, id est, ex Deo Patre factum est ut in Christum crederetis, et firmi sitis in fide Christi Jesu. Propositum enim et dispositio Dei 117.0518B| Patris fuit, ut per Christum veritatem et misericordiam ejus cognosceremus. Qui, subaudis Jesus Christus. factus est nobis sapientia a Deo Patre. Non debemus pueriliter intelligere Filium Dei secundum divinitatem esse factum, sed genitum a Deo Patre ante omnia saecula, licet secundum humanitatem factus sit in utero virginali opere Spiritus sancti; sed ita est intelligendum: Factus est nobis sapientia, id est, factus est ut nobis esset sapientia, et nos faceret sapientes. Tale quid in Psalmo habetur: Factus est mihi Dominus in refugium (Psal. XCXIII), quod nihil est aliud nisi, factus est, ut in illo refugium haberemus. Et in propheticis libris: Factum est Verbum Domini ad Joel et ad Osee, id est, factum est ut loqueretur Verbum Domini ad Joel: Verbum 117.0518C| etenim Domini non est actum, sed genitum. Dicamus et aliter: Factus est nobis sapientia a Deo Patre, id est, ille qui est genitus ante omnia saecula, factus est homo, ut nos faceret sapientes. Simili modo factus est nobis. Et justitia, quia nos justificat, et sanctificatio, quia sanctos nos facit, et sanctificat nos per baptismum, et redemptio, quoniam sanguine suo nos redemit. Et hoc quare?
Ut quemadmodum scriptum est, subaudis in Jeremia, Qui gloriatur, in Domino glorietur. In Domino, et non in se gloriatur, qui bonum omne quod habet a Deo peperisse fatetur sine suo merito, ideoque non quaerit gloriam propriam et laudem, sed illius a quo quidquid habet accepit.
CAPUT II. 117.0518D| Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, id est in facundia eloquentiae, aut sapientiae mundanae, quia nihil vobis per humanam sapientiam polito sermone praedicavi: Annuntians vobis testimonium Christi. Testimonium Christi est Evangelium, quia ibi sunt testimonia incarnationis ejus, passionis, mortis, resurrectionis ascensionisque ad coelos, et adventus ad judicium.
Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Quod nihil aliud est quam: Nihil vobis aliud praedicavi, nisi Jesum Christum crucifixum. Quaestio oritur in hoc loco. Cum in subsequentibus dicat: Tradidi enim 117.0519A| vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris; et quia resurrexit tertia die, loquens de mysteriis humanitatis ejus, quare modo dicat non alia se praedicasse, nisi Jesum Christum crucifixum, id est passionem ejus? Quae hoc modo solvitur: Quia in hoc quod dicit Christum Jesum crucifixum, comprehendit omnia mysteria pertinentia ad humanitatem ejus. Ille enim crucifigitur, qui ante nascitur; ille moritur, qui crucifigitur; ille sepelitur, qui moritur; ille resurgit, qui mortuus fuerat; ac si diceret aliis verbis: Quia vos idonei non eratis ad capienda alta mysteria Divinitatis Christi, licet multa sapientia in me esset, judicavi sive statui, et decrevi in animo meo ea tantummodo mysteria vobis praedicare, quae ad 117.0519B| humanitatem Jesu Christi pertinent, et quae vos penetrare possetis.
Et ego in infirmitate, subaudis corporis, et timore mentis, et tremore multo membrorum fui apud vos, o Corinthii! Forsitan veniens Apostolus Corinthum, infirmatus est corpore, et timebat nimium, ne in ipsa infirmitate positus interficeretur a pseudoapostolis, quibus contraria praedicabat; et timebat ne Corinthii, ab ipsis pseudoapostolis decepti, recederent a rectitudine fidei quam ab ipso perceperant. Vel aliter: in infirmitate sensus fuit apud illos, quia quodammodo infirma videbatur ejus sapientia dum propter infirmitatem auditorum, et tarditatem sensus eorum non manifestabatur plenissime; in timore etiam et tremore erat timens interfici (ut diximus) 117.0519C| ab haereticis et pseudoapostolis
Sermo meus et praedicatio mea, subaudis fuit, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis; id est non philosophica et culto sermone praedicavi vobis Christum, ut vos deciperem et deluderem per obscuritatem verborum, sicut philosophi faciunt, sed in ostensione Spiritus et virtutis, id est in exhibitione miraculorum, quae per virtutem Spiritu sancti operabar, confirmabam meam sententiam vel praedicationem, quia quod docebam et praedicabam verbis, miraculis roborabam, et ostendebam vera esse: quod philosophi vestri et pseudoapostoli non poterant agere. Hoc autem idcirco faciebam, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, humana tantummodo sapientium, sed in virtute Dei, hoc est in virtute 117.0519D| miraculorum probetur.
Sapientiam autem divinam loquimur inter perfectos in fide et sensu, qui valent eam capere. Perfectos hic appellat apostolos aliosque credentes, qui intantum etiam profecerant in fide, ut socii essent et adjutores in officio praedicationis, sicut erat Timotheus, Titus, Sosthenes, aliquando quamplurimi, et est sensus: Nos quidem habemus sapientiam divinam, sed vos non potestis eam capere neque tunc poteratis, quia adhuc parvuli probamini esse in sensu. Sapientiam vero non hujus saeculi, id est, mundanam sapientiam non loquimur, qua utuntur amatores hujus saeculi, neque sapientiam principum hujus saeculi loquimur, id est philosophorum, qui destruuntur. 117.0520A| Quomodo destruuntur philosophi et potentes hujus saeculi? Per mortem corporis rediguntur in pulverem, et destruitur, sive annihilatur eorum sapientia. Destructus est Plato, et Aristoteles per mortem, et eorum sapientia in Ecclesia pro nihilo ducitur; vel etiam tunc destruebantur illi eorumque sapientia, dum quod illi per humanam sapientiam edocti, dicebant nullo modo posse fieri, Deus omnipotens per apostolos ostendebat verum esse; verbi gratia: negabant illi quod Filius Dei esset natus ex virgine sine semine viri, eo quod humana natura hoc non admitteret; dum per invocationem ejusdem Filii Dei apostoli mortuos suscitabant, evacuabatur et destruebatur eorum sapientia, et ipsi stulti reputabantur. Si ergo apostoli sapientiam humanam 117.0520B| non loquebantur, quid praedicabant? Hoc Apostolus exponit:
Sed loquimur, inquiens, Dei sapientiam, quae abscondita est in mysterio, id est in obscuritate intelligentiae. Sapientiam hic duobus modis possumus intelligere: Evangelium Christi videlicet, ubi inerrabilis sapientia latet; vel, quod melius est, sapientiam substantialem, quae est Verbum Dei Patris, quae loquitur per sapientiam: Ego sapientia ex ore Altissimi prodii primogenita (Eccli. XXIV). Istam ergo sapientiam loquebantur apostoli, quia ipsa loquebatur per illorum ora, et ipsam praedicabant illi. Sed si abscondita erat, quomodo loquebantur illam? philosophis utique et potentibus hujus saeculi erat abscondita, et illis erat manifestata per seipsam. Unde 117.0520C| sequitur: Quam sapientiam, id est Christum, praedestinavit Deus Pater secundum humanitatem, ante saecula in gloriam nostram, id est ad glorificationem nostram, qui credidimus per illum redempti et mundati a peccatis, ut glorificari mereamur adhuc. Igitur ante omnia saecula praedestinavit Deus Pater hominem assumendum a Verbo, ut esset verus Filius Dei, et nos per illum glorificaremur. Unde Apostolus in Epistola ad Romanos ait: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). Sequitur:
Quam sapientiam nemo principum hujus saeculi cognovit. Principes hujus saeculi dupliciter intelligendi sunt in hoc loco: principes hujus saeculi, id est Octavianus, Tiberius, Herodes, Pilatus, scribae, et Pharisaei, sacerdotesque Judaeorum, non cognoverunt 117.0520D| Christum esse Filium Dei, quia videntes illum hominem esse, videntes eum fatigari, sitire, esurire, non putabant esse Deum: unde Petrus: Scio, inquit, fratres, quia per ignorantiam hoc fecistis, sicut et principes vestri (Act. III). Quid ergo: si per ignorantiam servi occiderunt Filium Dei, nunquid immunes sunt apostoli? Absit ut peccatum eis non ascribatur, quia per opera miraculorum poterant cognoscere operatorem, quoniam, nisi Filius Dei esset, nequaquam talia facere posset quae nemo ante eum alius fecit. Unde ipse dicit: Si non venissem et locutus fuissem eis, et opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum incredulitatis non haberent (Joan. XV). Et quid sequitur: Nunc, inquit, 117.0521A| excusationem non habent de peccato suo. Et quamvis Deum esse nescirent, tamen, quia rem impiam faciebant et injustam, innocentem damnantes, non erant nescii, ideoque rei tenentur. Alio modo: principes hujus saeculi possumus intelligere aereas potestates, daemones videlicet per hunc aerem discurrentes, de quibus ipse dicit in Epistola ad Ephesios: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI): de quorum principe Dominus ait (Joan. XII, XIV): Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; et, Venit princeps mundi hujus, in me nihil invenit. Quamvis enim Marcus evangelista dicat de daemonibus (Marc. I): Sciebant, inquit, illum esse Christum 117.0521B| et ipsa daemonia, subaudis dicunt: scimus quia tu es Filius Dei; tamen non veraciter poterant credere illum esse Filium Dei, videntes illum iterum post facta miracula esurire, sitire, fatigari. Sciebant quidem illum esse promissum in lege, sed nesciebant quod potestatem, quam in hoc mundo tenebant, per illum essent amissuri et quod tantae potentiae esset futurus. Quapropter subjungit Apostolus de utroque ordine principum.
Si enim cognovissent, subaudis principes hujus saeculi, illum esse Filium Dei, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Dominus gloriae Verbum Dei Patris est, per quod glorificatur Deus Pater, quia per illud omnia fecit. Sed quaerendum est studiosissime, si gloria Dei Patris Verbum ejus est: quo 117.0521C| modo ipse Dominus gloriae qui spiritus est, potuit crucifigi? Christus Filius Dei ex duabus substantiis consistit, divina scilicet et humana in unitate personae. Divinitas ergo Verbi quae genita est a Deo Patre ante omnia saecula, a tempore conceptionis illius hominis quem assumpsit in utero virginali, in eodem homine plenissime mansit, et eadem gloria et potestas, quae erat in Verbo, coepit habitare in homine, et factus est ipse homo gloria Dei Patris, sicut ei Deus Pater dicit: Exsurge, gloria mea de sepulcro (Psal. LVI). Et non solum gloria Dei Patris est ipse homo, sed etiam Deus est. Si enim Verbum caro factum est, id est, si Deus homo factus est, utique et homo Deus factus est. Et tamen hoc est diligentissime attendendum, quia licet Judaei et principes 117.0521D| hujus saeculi Deum persequerentur, tamen in forma servi crucifixus est ipse, quia erat Dominus gloriae, et Divinitas impassibilis mansit. Videamus ex hoc aliquam similitudinem. Rutilante sole, et ex clara lampade fundente lumen, radius et splendor ejus illustrat et perfundit arborem; dum ergo adeunt eamdem arborem homines cum securibus incidendam, nunquid erigendo et deponendo secures incidunt radios solis, licet arborem incidant? Sic utique sicut impassibilis manet radius solis, licet semper videatur, ferit insuper arborem quam illustrat: ita illius divinitas, quae omnia implet, impassibilis mansit, quamvis ille quem replebat in cruce passionem sufferret. Multa possent ex hoc dici, sed ista 117.0522A| pauca dicta nobis sufficiant tenentibus firmissime, quia si daemones Christum esse Filium Dei cognovissent, qui Dominus gloriae est majestatis per quem Deus Pater glorificatur, nequaquam ad crucifigendum eum Judaeos ac milites Romanorum compellerent. Ipsi enim illum crucifixerunt qui ad crucifigendum suaserunt, et ipsi principes Judaeorum et milites nequaquam illorum suasionibus obedirent ad hoc ut crucifigerent, si Filium Dei esse veraciter crederent.
Sed, sicut scriptum est in Isaia: Quod oculus corporis non vidit, quia non est corpus neque color; nec auris corporis audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis humana sapientis ascendit, quia cor, id est intellectus hominis, illuc debet ascendere; 117.0522B| quae praeparavit Deus his qui diligunt eum, id est, qui eum non offendunt corde, verbo, et opere.
Nobis autem, apostolis et credentibus in se, revelavit Deus per Spiritum suum, id est Spiritum sanctum, quod non revelavit daemonibus, neque philosophis humana sapientibus. Spiritus enim sanctus qui est in nobis omnia scrutatur, id est, omnia secreta investigat, et non solum secreta cordium, sed etiam profunda, subaudis mysteria Dei, et praescientiam illius, quia unius substantiae est cum Patre et Filio.
Quis enim scit hominum quae sunt in corde hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? subaudis nullus. Est sensus: sicut quae in homine sunt nemo scit, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, ita et quae Dei 117.0522C| sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei, et cui idem Spiritus sanctus revelare dignatur.
Nos autem, apostoli et credentes, non spiritum hujus mundi accepimus, id est spiritum divinationis et spiritum pythonicum, sed Spiritum qui ex Deo est, id est Spiritum sanctum, et in doctrina Spiritus loquimur, id est simplici sermone, et sicut Spiritus sanctus nos docet interius, cum miraculorum virtute, spiritalibus viris qui possunt penetrare quae dicimus, spiritalia mysteria comparantes. Quod tunc fit, quando capacioribus divina committuntur mysteria.
Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, id est, quid gratiae crux Christi conferat credentibus? Animalis homo dicitur, qui Spiritum 117.0522D| Dei non habet, qui licet ratione a pecore distet, tamen ipsa ratione non bene utitur, quia non putat aliquid esse post mortem sed secundum ritum animalium versatur. Ideoque animalis dictus est ab anima, carnalis a carne, eo quod totus ex anima constet et carne. Stultitia est enim illius, subaudis quod audit de mysteriis Dei; et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur, id est, discutitur et dijudicatur. Et quia homo non potest intelligere quod audit, nec vult credere, a spiritalibus viris dijudicatur et condemnatur. Philosophi mundana sapientes, et haeretici apud Corinthios degentes, ut facilius animos auditorum pervertere possent, et a rectitudinis statu deficere, sua prava dogmata honesto 117.0523A| sermone poliebant. Ideoque dixit parumper superius: Non loquimur nos in verbis doctis humanae sapientiae. Dicebant enim culto sermone quod humana natura non reciperet ut Deus incomprehensibilis et incorporeus homo fieri posset, et nec esse credibile ut virgo hominem sine virili semine conciperet, aut post partum virgo esse posset, nec posse fieri ut homo post mortem de pulvere terrae resurgat, et alia luculentissimo sermone proferebant: et ut hoc credatur stultum esse dicebant, ideo quia ipsi per humanam sapientiam penetrare non valebant.
Spiritalis autem vir dijudicat omnia, id est discernit et probat omnia quae audit, videt, et cogitat: quid sit verum et falsum, quid sit bonum et malum, 117.0523B| et cognoscit vera esse quae praedicamus, vel discernit omnia genera hominum carnalium: ipse autem a nemine judicatur, id est, neque a spiritalibus viris sui similibus, neque a Deo damnatur vel reprehenditur.
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis instruxit eum? id est, quis hominum potest intelligere et penetrare intellectum et sapientiam Domini quo omnia fecit? quis, subaudis homo, instruat, et doceat, sive corrigat ipsum Dominum, et dicat: Hoc et illud non bene fecisti, ita debes corrigere istud, et ita meliorare illud? subaudis nullus. Insuper magnificabit et laudabit sensum et intellectum Domini atque potentiam, si cognoverit ab illo omnia esse facta, dicens eum sapienter cuncta fecisse. Nos autem 117.0523C| sensum Christi habemus, id est, intellectum Christi habemus, et sentimus vera de illo per Spiritum sanctum illuminati, qui omnia novit cum Patre et Filio; et est sensus: ideo quia nemo potest penetrare intellectum et sapientiam Dei, nisi ipso donante, idcirco nemo debet dubitare quin ista vera sint quae dicimus de nativitate et humanitate Christi, quia nos Spiritum sanctum habemus.
CAPUT III. Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, tarditate sensus vestri, non mei praepeditus.
Nondum enim poteratis, subaudis mysterium Divinitatis Christi capere. Ne illi dicerent: modo possumus, 117.0523D| subdidit: Nec nunc quidem potestis: in futurum tamen Deo donante poteritis. Ideoque quia non poteratis capere, addo: Lac vobis potum dedi, non escam, id est, simplicem doctrinam de humanitate Christi, non solidum cibum de divinitate Christi et mysterio Trinitatis.
Cum enim sit inter vos zelus et contentio, zelus, id est invidia et contentio de variis baptismatibus.
Cum dicit unus: Ego quidem sum Pauli baptismate baptizatus, et ejus filius sum; alius autem: Ego Apollo; nonne homines estis? id est: nonne carnaliter sapitis? Fidelium apostolorum nomina pro falsorum ponit ob causam supra memoratam. Quid est Apollo? quid vero Paulus? subaudis nihil per 117.0524A| se comparatione Christi, et ipse exponit quid sint:
Ministri, inquit, ejus cui credidistis: ideoque non possumus dimittere peccata in baptismate, quod Christus proprie sibi retinuit. Ille ministrat qui recte praedicat, et unicuique sicut convenit ministrat, sicut Dominus ministerium dedit.
Ego plantavi, praedicando vobis fidem, Apollo rigavit, id est baptizavit et tinxit corpora: sed Deus incrementum, id est augmentum, dedit mihi praedicanti, et Apollo riganti, quia ego fidem exterius praedicavi, Deus firmavit eam in cordibus audientium, et multiplicavit numerum credentium: et Apollo tinxit corpora, sed Deus peccata dimisit. Deus omnia ex se et a se habet, nos autem et ex illo 117.0524B| et ab illo.
Itaque neque qui plantat, id est praedicat, neque qui rigat, id est baptizat, est aliquid comparatione Dei: quia non potest fidem infundere, neque peccata dimittere, si Deus auxilium non dederit.
Qui autem plantat et qui rigat, unum sunt, id est unius Dei ministri et servi sunt et unius naturae, quia homo iste et homo ille in personis quidem duo sunt, sed in natura et officio unum. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum laborem suum, id est, qui praedicat majorem, et qui baptizat minorem. Similiter intelligitur de omnibus hominibus, quia unusquisque secundum qualitatem laboris accipiet quantitatem muneris.
Dei enim sumus adjutores. In Graeco melius habetur: 117.0524C| Dei operis participes sumus. Deus operatur fidem in praedicatione, et solvit peccata in baptismate, cujus operis participes et adjutores sunt qui praedicant, et baptizandorum corpora mergunt. Dei agricultura estis. Ager est hic mundus, id est ejus habitatores, quorum corda excolit per praedicatores suos. Nam sicut ager vomere et ligone excolitur a cultore, ita vomere praedicationis excoluntur corda auditorum, ut sementum fidei et praedicationis recipiant, et fructum bonorum operum reddant. Dei aedificatio estis, quia ipse vos in sua fide per nostram praedicationem aedificat, ut ipsum in corde retineatis.
Secundum gratiam Dei, id est secundum sapientiam, quae data est mihi prae omnibus apostolis. Ut 117.0524D| sapiens architectus fundamentum posui. Architectus dicitur princeps in structura domus; sapiens architectus est, qui ejus a quo instructus est, voluntatem et auctoritatem imitatur, sicut fecit Paulus Christi doctrinam imitando, non alia praedicans quam quae ab ipso percipiebat, et in mente videbat; vel, sapiens architectus est qui super arenam fundamentum non ponit suum, ne sit infirmum, ne super vacuam terram: similiter Paulus, ut sapiens architectus, fundamentum posuit, quia Corinthiis ipse primum praedicavit. Nullus enim ante ipsum fundamentum fidei in illis locaverat: alius autem, bonus aut malus aedificator vel operator, videat, et consideret quid superaedificet, ut secundum firmitatem fidei sive 117.0525A| fundamenti procedant parietes, id est bona opera.
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Fundamentum appellat in hoc loco fidem Christi Jesu, quae bono fundamento comparatur; quia sicut in domo primum fundamentum ponitur, ac deinde parietes eriguntur, ita primum fides collocanda est in cordibus auditorum, ac deinde bona opera debent surgendo apparere: et sicut domus sine fundamento si fuerit, vel si fundamentum infirmum et non solidum habuerit, non potest subsistere, ut non corruat impulsa a ventis et imbribus: ita opera non possunt esse bona neque Deo accepta sine fide perfecta, quia sine fide impossibile est Deo placere; et sicut domus firmum fundamentum habens immota 117.0525B| permanet, ita quicunque veram sincerissimamque fidem habuerit, inter adversa et prospera hujus saeculi firmiter permanebit, quia justus ex fide vivit (Rom. I). Sed sicut fundamentum sine structura parietum nihil utilitatis habet, ita quicunque fidem sine operibus habere videtur, non ideo perfectus habebitur, quia fides sine operibus mortua est (Jac. II). Quapropter exornanda est bonis operibus, ut quod corde credimus, confiteamur ore, et bona opera sectando studeamus decorare. Fundamentum ergo aliud nemo philosophorum, nemo pseudoapostolorum, nemo haereticorum potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus: quia alium deum nemo potest praedicare, quam illum quem nos praedicamus, neque aliam fidem quam illam 117.0525C| quam annuntiamus, et quae in cordibus vestris est, id est fides Christi Jesu: bene autem dicit Christum Jesum fundamentum esse, quia quicunque fidem ejus habent, in illorum utique cordibus habitat ipse. Ideoque nemo potest aliud fundamentum ponere in cordibus fidelium quam fundamentum fidei Christi: quoniam si aliam fidem coeperit praedicare, a fidelibus non recipietur; et si quis illius doctrinam et errorem susceperit, jam non erit fundamentum, sed potius destructio domus.
Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, id est supra fidem Christi, aurum, id est doctrinam sanctam et rectum sensum, argentum, id est eloquia divina, de quibus dicit Psalmista: Eloquia Domini, eloquia casta argentum igne examinatum 117.0525D| (Psal. XI), et lapides pretiosos, id est diversa genera virtutum, quoniam sicut lapides boni insolubiles sunt ab igne, ita et illa aeternaliter permanent, nec consumentur ab igne die judicii. Si quis autem superaedificat ligna, fenum, stipulam, id est pravam doctrinam et mala opera. Uniuscujusque opus manifestum erit in die judicii. Sicut ergo per aurum sensum perfectum, per argentum eloquia incorrupta, per lapides pretiosos qui ab igne non liquefiunt, virtutes intelligimus, ita per ligna, fenum, ac stipulam, prava doctrina et mala operatio accipi potest. Aliter: per aurum, et argentum, et lapides pretiosos, possumus intelligere bona opera virtutesque praeclaras: per fenum vero, 117.0526A| lignum, stipulam, levia peccata, sicut est otiosus sermo, risus inhonestus, et caetera talia. Per plumbum vero, et ferrum, atque stannum, quae sancti doctores addunt, gravia et immanissima peccata, quae a regno coelorum separant. Igitur sicut aurum, et argentum, et lapides pretiosi igne probantur, et tamen non consumuntur, ita in die judicii qui habuerint bona opera et bonam praedicationem, licet per ignem transeant, tamen nullam poenam neque laesuram sustinebunt: qui vero habuerint levia peccata, transeundo per ignem expiabuntur, quia consumentur ibi sicut fenum vel stipula, sive ut ligna comburentur ab igne, tamen ipsi non remanebunt in igne, sed mandati et probati ascendent ad Dominum. At qui habuerint gravia peccata, quae a regno 117.0526B| coelorum separant, et quae Apostolus commemorat alibi, inquiens: Adulterium, fornicationem, et homicidium, et caetera talia; sicut ferrum et plumbum sive stannum liquefiunt quidem, sed non deficiunt per ignem, ita illi pondere peccatorum gravati, remanebunt in igne, et sustinebunt poenas non deficientes. Dies enim Domini declarabit, id est, dies judicii et vindictae Domini manifestabit omnia opera hominum, quia in igne revelabitur, id est cum igne demonstrabitur ipsa dies. Tradunt doctores, quod quantum spatium aeris occupavit aqua in diluvio, quae omnes montes transcendit, et (ut philosophi definiunt) usque ad circulum lunae pervenit, tantum spatium occupabit ignis in die judicii. In quo probabuntur electi sicut aurum, et quorumdam levia 117.0526C| peccata consumentur, impiis ibi remanentibus. Dicit enim beatus Ephraem quia tantus terror invadet omnes in die illa et bonos et malos, dum viderint infernum ardentem, et Dominum Jesum cum majestate et gloria venientem ad judicium, ut si immortales jam non essent effecti, iterum morerentur. Quo timore etiam levia peccata sanctorum purgabuntur, sicut dicitur: Videntes autem angeli purgabuntur. Angeli hic appellantur electi. Et uniuscujusque opus quale sit, utrum bonum an malum, ignis ille probabit.
Si cujus opus manserit quod super fidei fundamentum aedificavit, mercedem aeternae retributionis accipiet. De illis modo loquitur, qui aedificant super fidei fundamentum bona opera, quae designantur per 117.0526D| aurum et lapides, sive argentum, quae manebunt, quia non consumentur ab igne, sed potius probabuntur sicut probatur aurum.
Si cujus opus arserit in igne qui levia peccata habuerit, quae velut stipula consumentur, detrimentum patietur, id est poenas sustinebit dum coeperint illas probari et consumi, licet ipse perierit, sicut sequentia manifestant, Ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem, subaudis transiens, et ab igne purgatus et expiatus. Nam et in hac vita electi adversitatibus et infirmitatibus probabuntur in modum auri et argenti ab igne, sicut tres pueri et sancti martyres, necnon etiam et beatus Job. Qui vero levia peccata attrahunt, purgantur ab illis qui a tribulationibus 117.0527A| incenduntur in hoc saeculo, vel post mortem in igne purgatorio, vel alia afflictione, orationibusque hominum expiantur. Tamen quod sine illicito amore non habuerunt, utique sine urente dolore non perdent. Qui vero plumbum coacervant sibi, plerumque in hoc saeculo incipiunt cruciari et ex parte pati quae in futurum plenius passuri sunt.
Nescitis quia templum Dei estis? id est habitatio Spiritus sancti, et quod Spiritus Dei habitat in vobis? A tempore baptismatis incipit habitare in nobis Spiritus sanctus, et templum illius sunt omnes angeli et omnes justi.
Si quis autem templum Dei violaverit, id est, si quis seipsum corripuerit peccando, vel alios prava doctrina, 117.0527B| sicut pseudoapostoli, vel quemlibet pravo suo exemplo, disperdet illum Deus de numero fidelium suorum et coetu electorum, sicut latro vel homicida, sive quilibet reus a bonis sententia judicis dividitur, et malus tortorum in carcerem mittitur. Templum enim Dei, id est templum Spiritus sancti, Patris et Filii, sanctum est, quod estis vos: ideo non debetis illud violare. Fideles alloquitur, in quibus Deus per fidem et dilectionem habitat.
Nemo vos seducat, id est, nemo falsorum hominum blandiendo decipiat vos. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, id est apud saeculares homines, stultus fiat, stultam deputans temporalem sapientiam, deponat illam, ut sit sapiens apud Deum in futurum. Hoc dupliciter potest intelligi et distingui 117.0527C| hoc modo: si quis vult veram sapientiam habere, hic, distingue in hoc saeculo, stultus fiat, id est hoc credat de Christo, quod sapientibus hujus saeculi stultum videtur. Aliter: si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo, et subinferendum stultus fiat, ut sit sapiens apud Deum, qui potuit agere quod humana sapientia denegabat.
Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Sapientia hujus mundi est qua negatur Deus absque conjuge Filium genuisse. Scriptum est enim in Job (cap. V), in verbis Eliphaz: Comprehendam, id est mendaces ostendam, sapientes, philosophos videlicet, in astutia eorum, cum Filium meum ex virgine nasci fecero.
Nemo itaque vestrum, o Corinthii, glorietur in hominibus, 117.0527D| ut illius nomine se velit appellari a quo baptizatus est, sicut Donatistae a Donato, Apollinaristae et Manichaei.
Omnia enim vestra sunt, si vos Dei estis, omnia Dei vestra sunt: quae omnia? sive Paulus, subaudis minister vester est, sive Cephas, minister vester est, non Dominus. Forsitan veniens Romam Petrus, per Corinthios transitum fecit, sive mundus, subaudis vester est, quia propter vos factus est, ut utamini bene his quae in mundo habentur, et ut credatis illum per verbum Dei esse factum; sive vita, subaudis praesens, in qua oportet bonum operari, vestra est, si ita vivitis ut Deo placcatis. Vel, vestra est, in hoc quia in vestra est potestate, utrum pro Dei nomine 117.0528A| illam velitis ponere; sive mors, subaudis vestra est, ut si vultis pro Deo moriamini temporaliter, et vivatis aeternaliter; sive praesentia, subaudis bona et commoda vestra sunt, ut pauperibus ea distribuatis, a quibus recipi mereamini, et de caetero vivatis et vestiamini; sive futura gaudia vestra sunt, ut bene conversantes in hoc saeculo, ad ea possidenda quandoque perveniatis.
Omnia enim quae dixi et quae facta sunt, vestra sunt, id est, ad vestram dignitatem et utilitatem creata sunt.
Vos autem Christi semper esse servi debetis duobus modis: vel quia per illum qui est Verbum Dei Patris, cum non essetis, creati estis: vel cum perditi essetis, per illum redempti estis. Christus autem 117.0528B| Dei, subaudis Filius est, et ab illo habet esse, tam secundum Divinitatem, quam secundum humanitatem, qui ante omnia saecula ab illo est genitus, et ab illo habet originem, et in fine temporum secundum humanitatem ab illo factus est.
CAPUT IV. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Corinthii, postquam per praedicationem Apostoli venerunt ad fidem, quidam illorum, seducti a pseudoapostolis, non sentiebant de illo quantum dignum erat, quasi non tantae dignitatis et gratiae esset, eo quod a Domino per praesentiam carnis non esset vocatus, quantae Petrus aliique apostoli qui eum sunt secuti, et ejus praedicationem audierunt. 117.0528C| Dicebant etiam illum seductorem et falsae doctrinae praedicatorem, honorantes amplius pseudoapostolos seductores suos, qui eis blande loquebantur quam illum qui, veritatem praedicans, eorum vitia redarguebat. Quod ut Apostolo manifestatum est, inter caetera ista scripsit, quae hic dicuntur, ostendens hoc debere intelligi de se et sentiri, quod Deus illum ad apostolatus dignitatem elegerat, inquiens: Sic nos, me, et Barnabam, et Sosthenen existimet homo, Corinthius, vel alius quilibet, ut ministros Christi; ac si diceret aliis verbis: Nolite, o Corinthii, nos despicere ac spernere, eo quod nos a Domino non sumus vocati cum Petro aliisque apostolis, quia non alia praedicamus, ego et Barnabas, quam quae illi praedicant, et qui illos in terra positus 117.0528D| adhuc mortalis vocavit, atque ad gratiam apostolatus accersivit, et eadem mihi revelavit de coelo, quae illos docuit in terra. Nec rogo ut me et Barnabam similes Christo existimetis, sed ut ministros Christi, qui vobis Evangelium e us ministravimus. Minister Christi est qui praeceptum illius servando imitatur illum, sicut ipse dixit: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Ille etiam minister Christi est qui ejus Evangelium praedicando aliis ministrat, sicut Paulus, qui et servabat, vel praedicabat, et ministrabat. Christo etiam ministrat qui bona temporalia pro amore ejus pauperibus erogat, quod idem Apostolus adimplebat; non de alienis pauperes sustentando, sed de hoc quod labore manuum acquirebat. 117.0529A| Quod autem sequitur: Et dispensatores mysteriorum Dei: et, ut quidam codices habent, ministeriorum Dei, melius est dicere mysteriorum Dei, quia si dixerimus ministeriorum, erit sensus quasi tantummodo ad di ponendos et ordinandos gradus ecclesiasticos sint vocati, episcopos videlicet, presbyteros, diaconos, caeterosque ordines, qui et ministeria ecclesiastica appellantur. Cum vero dicimus, dispensatores mysteriorum, intelligimus illius electos ad dispensanda suis auditoribus mysteria et sacramenta Veteris Novique Testamenti, quamvis et ordines Ecclesiae, sicut alii apostoli, ita et ipsi ordinaverint. Dispensatores ergo fuerunt, quia sicut aliquis paterfamilias elegit dispensatorem in domo sua, qui conservis suis secundum suam voluntatem singulis 117.0529B| illorum bona sua distribuat, quibusdam amplius, quibusdam minus, et quibusdam hora tertia, quibusdam nona (Matth. XX): sic Christus elegit Paulum, et reliquos qui mysteria Evangelii sui secundum qualitatem auditorum distribuerent, perfectis videlicet et qui capacioris sensus intellectusque erant, alta ac profunda mysteria de Divinitate omnipotentis Dei committerent, simplicioribus vero simpliciora quae capere possent, quod utrumque idem egregius praedicator agebat, sicut ipse dixit: Sapientiam (inquit) loquimur inter perfectos (I Cor. II). Et quid dicit eisdem Corinthiis in hac epistola? Tanquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam. Istorum mysteriorum divinorum dispensator erat iste, ideoque se hoc volebat haberi a suis auditoribus 117.0529C| quod erat, id est minister Christi et dispensator sacramentorum ejus, in quo non verba tantum, sed virtus fulgebat.
Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Licet quidam hunc versiculum interrogative velint legere, tamen secundum beatum Augustinum potius est affirmative legendus: sicut sequens manifestabit sensus: Hic, id est in praesenti saeculo, quaeritur et consideratur a Deo, ut fidelis dispensator quis inveniatur inter dispensatores alios, sicut ego sum et Barnabas. Pseudo igitur apostoli qui vos decipiunt non sunt fideles dispensatores: quoniam a fide et doctrina Christi discordant. Nam in hoc erant infideles dispensatores, quia adulterabant verbum Dei et fraudabant. Paulus autem fidelis dispensator erat, 117.0529D| quia sicut ex Deo coram Deo loquebatur. Ille etenim fidelis dispensator Evangelii est qui non alia praedicat quam quae in Evangelio habentur, sine errore videlicet et mendacio, et qui non quaerit suam gloriam ut ipse laudetur ab auditoribus suis, sed ut Deus glorificetur ipse illos: et qui non pro lucris temporalibus, et ut ventrem suum impleat praedicationi insistit, sed ut a Domino praemium sui laboris percipiat. Igitur si Evangelium per malos non dispensaretur, nequaquam Dominus diceret: Quae dicunt bona, facite: et quae faciunt mala, facere nolite (Matth. XXIII). Rursus, si per bonos non dispensaretur nequaquam Apostolus alibi diceret: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI). Multi ergo 117.0530A| dispensatores sunt per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem; sed quaeritur a Deo inter dispensatores in praesenti, ut fidelis quis inveniatur, videlicet, ut quod praedicat ore, operibus exornet.
Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Pseudoapostoli atque philosophi et quidam Corinthiorum seducti ab illis, dijudicabant seu deridebant Paulum, eo quod non discreparet a praedicatione Petri aliorumque apostolorum, simpliciter et rustice praedicans, dicentes: Si Petrus, Andreas, Jacobus et Joannes, qui piscatores fuerunt, rustice praedicabant, et non scholastice, non est adeo mirum; quare autem Paulus, imitator illorum, rustice, et non philosophice, sive dialectice disputet, qui doctor 117.0530B| legis exstitit, hoc mirum est. Non est ergo aliud, nisi quia magus et seductor est, ut qui ante non potuit persequendo Christianos perdere, saltem seducendo sua praedicatione falsa decipiat, fingens se socium esse Petri aliorumque apostolorum. Aliter enim praedicat exterius, atque aliter agit interius in occulto. Sed Apostolus, non curans de eorum detractionibus et irrisionibus, sciens pro certo quia nihil nocent homini aliena verba quem propria non maculat conscientia, subintulit, inquiens: Mihi, inquit, pro minimo est, id est, pro nihilo duco, et non est mihi cura si judicer, id est si detrahar et irridear a vobis, vel damner quia legibus divinis debueratis uti, aut ab humano die, id est ab illis qui humanis legibus utuntur, et humanis laudibus et favoribus delectantur, 117.0530C| loquentes et praedicantes philosophice, ut ab omnibus laudentur: quia neque contra leges divinas, neque contra humanas aliquid perpetro. Humanas leges vel laudes diei comparat, quia illi habentur et videntur clari et jucundi qui in illis edocti sunt, et qui ab hominibus extolluntur. Sed neque me ipsum judico, id est, neque meipsum reprehendo in aliquo contra leges divinas aut humanas egisse, quia nulli vitio subjaceo. Quare:
Nihil enim, subaudis mali, mihi conscius sum, id est, nullius criminis malum in me recognosco, postquam per gratiam Christi expiatus sum ab omnibus peccatis originalibus et actualibus. Et est sensus: si ego meipsum irreprehensibilem invenio qui melius meipsum novi quam vos, quomodo potestis dijudicare 117.0530D| conscientiam meam, quomodo potestis examinare quo animo et intentione facio quidquid facio, maxime cum nemo sciat hominum quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Felix conscientia quae ita secure de se audet loqui. Et ne videretur Apostolus praesumptive ac superbe talia fateri, subjunxit: sed non in hoc justificatus sum, subaudis apud me vel apud Deum, ac si diceret aliis verbis: Licet ego in me nihil mali nihilque reprehensione dignum inveniam, ut quidam mihi detrahant injuste, quidam extollant suis favoribus: tamen non ideo justificatus sum apud me, neque justificatum esse credo per hoc apud Deum, quia nescio utrum placeant ei quae ago, aut qualiter ea accipiat, 117.0531A| qui melius cognoscit quid sit in me quam ego, quoniam et si in maximis operibus peccatorum non deliqui, saltem in cogitationibus deliqui et peccavi. Melius quidem ego memetipsum cognosco quam vos qui me dijudicatis et detrahitis, et melius Deus quam ego. Unde et sequitur: Qui autem judicat me, Dominus est. Non ideo bona est conscientia mea, quia laudat me aliquis; neque ideo mala, si vos illam dijudicatis. Quid enim judicatis vel damnatis quod non videtis? Ille debet alium reprehendere, qui aliquid reprehensibile in eo videt, quod ejus oculos offendit. Vos autem, nolite me judicare et detrahere quasi seductorem et rusticum, aliudque ostentantem exterius, et aliud operantem interius, quia Dominus judicat me, id est, discernit et probat causam meam 117.0531B| et considerat actus meos, qui novit non solum de operibus, sed etiam de cogitationibus judicare. Quantum enim possunt homines de alio judicare, plus homo utique de seipso: sed Deus plus de homine, quam de se homo. Tanta profunditas est in homine, ut lateat plerumque ipsum hominem in quo est, quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid intus in se ageretur nesciebat, et se cum Domino, vel pro Domino, moriturum temere promittebat. Nam hoc illi Christus praenuntiabat quod ipse in se ignorabat.
Itaque, subaudis qui nescitis quid sit in homine, et Dominus est qui discernit et judicat me, nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus ad judicium. De apertis rebus quae cognosci possunt 117.0531C| quo animo fiant, permittitur nobis judicare, verbi gratia: sicut est homicidium, adulterium publicum, fornicatio et caetera talia. Cujus auctorem criminis non aliter permittitur nobis damnare, secundum auctoritatem sanctorum Patrum, nisi aut confessus, aut convictus fuerit testibus. De his vero de quibus dubium et incertum est quo animo fiant: sicut est de abstinentia et jejunio, quando plerique hominum dicunt se non posse abstinere a vino et carnibus, et quod non possint jejunare, non est nostrum judicare: quia possunt et bono animo et malo fieri: sicut et de cogitationibus et de his quae in occulto fiunt, quae, licet dicantur, non tamen per approbationem patent, sed debemus Domini judicio reservare, quia si quis de his judicat quae incerta habentur, 117.0531D| omnipotenti Deo, quantum in se est, conatur auferre judicium. Plerumque tamen nostra credulitas in his fallitur. Pertinet autem ad nos, ne perniciosa opinione fallamur: ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de rebus incognitis judicium temere non proferamus: hoc est, ut ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nesciamus, odio habeamus impudicitiam, et pudicitiam diligamus: tamen praesumptuose sententiam non proferamus, neque aliorum criminum narratores simus. Et si illum vel illum injustum esse justumve nescimus, amemus justitiam injustitiam detestando, non tamen judicium proferendo quoadusque veniat Dominus ad judicium: qui et illuminabit, id est 117.0532A| manifestabit, denudabit, revelabit abscondita, subaudis opera, tenebrarum quae ad tenebras perpetuas ducunt hominem, vel abscondita opera tenebrarum dicit quae in occulto fiunt a bonis et malis: et non solum opera revelabit, sed etiam manifestabit et consilia cordium bonorum et malorum. Cui ergo revelabit opera et cogitationes, sive consilia cordium? Secundum quod beatus Augustinus dicit, singulis electis manifestabit opera et cogitationes omnium electorum: nec erit quod suis non aperiat amicis, et abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. Similiter credendum est omnia opera et consilia reproborum patere ad contumeliam et verecundiam illorum: nam modo quandiu non vides cor meum et non video cor tuum, nox est. Non enim scimus 117.0532B| mortales corda mortalium; lux autem per quam manifestabuntur ista omnia ipse Deus est, qui est vera lux: videamus quid subjungat Apostolus, et tunc, inquiens, cum Dominus manifestaverit omnia opera abscondita et cordium consilia, juxta quod dicitur per Prophetam: Ecce ego ad hoc veni, ut opera et cogitationes congregem singulorum, laus erit unicuique a Deo. Non omnium hominum laus erit, sed unicuique bona opera, et consilia, seu cogitationes habenti, quoniam tunc laudabitur justus audiens a Domino: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXIII), et: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum vobis paratum (Matth. XXV). Vituperabitur quoque injustus accipiens sententiam: Mittite eum in tenebras exteriores, et, Ite, 117.0532C| maledicti, in ignem aeternum (Ibid.). A qua maledictione qui fuerint alieni et exclusi, felices regnabunt cum Deo.
Haec autem, fratres, id est nomina falsorum apostolorum, transfiguravi, id est transtuli in me et Apollo propter vos, videlicet ne vos ad invidiam et detractionem provocarem, ut in nobis discatis, subaudis humilitatem, ne, supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Concatenatio est hujusmodi, ut a nobis discatis humilitatem, ne infletur, id est ne superbia unus adversus alterum pro alio supra quam scriptum est, id est sicut jam supra scriptum est, quod non debeatis agere, videlicet ne unus Donatista infletur pro alio, id est pro Donato, a quo baptizatus est, adversus alterum, id 117.0532D| est Novatianum, dicens se a sanctiore homine et meliori baptismate esse baptizatum; et iterum Novatianus contra Donatistam pro alio: pro Novato videlicet, a quo est baptizatus, dicens sanctius esse baptismum Novati cujus baptismate ipse est baptizatus: Meliori (inquit) baptismate sum baptizatus quam tu, quia melior est Novatus Donato.
Quis enim te discernit? subaudis fidelem esse ab infideli, doctum ab indocto, id est, quis te fecit meliorem illo cui non donavit quod tibi donavit? Vel quis fecit te meliorem, o Donatista, quam sit Novatianus, donando tibi virtutes quas ille non habet? Dedit tibi hoc donum Donatus, an Deus? Utique Deus donis suis et gratia hoc facit, dans uni quod 117.0533A| habet alter. Quid autem habes donorum divinorum quod non accepisti? subaudis a Deo.
Jam saturali estis, subaudis divinis mysteriis, jam divites facti estis in omni verbo, et doctrina, et abundantia bonorum operum; sine nobis regnatis, securi de praemio. Ironice est legendum hoc, et per contrarium, quia non erant illi qui seducti fuerant a pseudoapostolis, saturati divinis mysteriis, neque divites, neque regnabant sine illis. Hoc autem quod sequitur optative atque affirmative est proferendum; et utinam regnetis modo ut et nos vobiscum regnemus; illi in praesenti saeculo regnant cum Deo, qui talia opera agunt, pro quibus jam securi sunt de praemio aeternae vitae, et qui cum Deo regnaturi sunt, sicut apostoli et sancti martyres.
117.0533B| Puto enim quod Deus nos apostolos, me et Barnabam, Sosthenen et reliquos, qui vobis praedicavimus, novissimos ostendit tanquam morti destinatos, id est, quando misit nos ad praedicandum vobis Evangelium, morti destinavit, quoniam vestra incredulitas et ferocitas non interficiet. Ideo dixit novissimos, quia post duodecim apostolorum vocationem, et post Domini ascensionem, ipsi vocati sunt et electi quia spectaculum, id est ridiculum, sive irrisio, vel, pro miraculo facti sumus mundo et angelis, videlicet in mundis spiritibus et malis, et hominibus, qui gaudent de malis atque tormentis quae patimur pro vobis. Spectaculum dicitur a spectando, id est videndo, contemplando; quod et theatrum dici potest; erat enim locus in civitatibus, ubi exercebantur joca 117.0533C| regalia, et ubi decollabantur rei et plerumque innocentes, ut erant sancti martyres, ad quem confluebat omnis populus ad videndum ea quae ibi agebantur.
Nos stulti propter Christum, sicut vos putatis, quia non contradicimus mala inferentibus, et malum pro malo non reddimus; vos autem prudentes in Chrito, sicut vobis videtur: quia sic vultis esse Christiani, ut prudentiam mundi non amittatis, et magna vultis sentire de Christo infirma denegantes. Nos infirmi, quia nostras injurias non vindicamus; vos autem fortes, qui viribus propriis resistendum putatis; vos nobiles, de nobilitate generis gloriantes; nos ignobiles, ut vos putatis. Haec omnia per contrarium intelligi debent et ironice proferenda sunt: quoniam 117.0533D| quod videtur denegare, hoc affirmat: et hoc denegat, quod affirmare videtur, quasi diceret: Nos prudentes, vos stulti; nos fortes, qui adversa hujus mundi sustinemus pro Christo, vos infirmi qui talia et similia non audetis sustinere; nos nobiles de genere patriarcharum descendentes, vos ignobiles, id est sine nomine dignitatis, de genere gentilium idola colentium.
Usque in hanc horam, id est usque ad praesens tempus, et esurimus longam famem, et nuditatem, et penuriam. Paulus pertulit, qui juvenis vocatus usque ad senectutem in his perduravit; Et colaphis caedimur, id est pugnis, quibus omnia genera tormentorum designat; et instabiles sumus, qui pellebantur de loco in locum, effugabantur de civitate in civitatem.
117.0534A| Et laboramus operantes manibus nostris. Laborabat Paulus scenofactoria arte a prima hora usque ad quintam, et a quinta praedicationis usque ad decimam insistebat: quoniam nolebat a Corinthiis aliquid accipere, neque ab aliis auditoribus, ut libere posset eorum vitia redarguere et corripere. Maledicimur, id est blasphemamur ab infidelibus, quasi magi, malefici, atque sacrilegi, et benedicimus praedicando illis Christum.
Blasphemamur quasi seductores, obsecramus, subaudis ut libere audiant doctrinam Domini, quam illi detestantur velut blasphemiam; petimusque ut dent nobis locum reddendae rationis, quo manifeste probemur non esse tales quales blasphemamur. Facti sumus omnium peripsema, id est despectissimi 117.0534B| et vilissimi omnium. Peripsema est proprie limatura et rasura aeris, aut alicujus metalli, vel purgamentum pomi, sive quisquiliae domus.
Non ut confundam vos, haec scribo, id est, non ut verecundari vos faciam, sed ut filios meos charissimos moneo quid agere in exemplum Patris debeatis, vel indico vobis qualia perferam, ut et vos similia non dubitetis sustinere pro Christo.
Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, id est in doctrina fidei Christi, sed non multos patres potestis habere. Paedagogi dicuntur eo quod pedibus agant, id est ductent, sive ducant pueros, iidem sunt et pedisequi. Pater prius generat filium, postmodum vero paedagogo committit ad instruendum: et cum multos possit habere paedagogos, non 117.0534C| tamen nisi unum patrem. Sic Paulus per praedicationis fidem genuerat Christo Corinthios. Sed post discessum ejus, acceperunt multos paedagogos, non solum bonos, sed etiam malos, pseudo videlicet apostolos. Quapropter ipse dicit: Licet multos magistros et doctores habeant, tamen non possunt habere plures patres, videlicet nisi illum qui primum eis fidem praedicavit.
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino. Latenter eos percutit, et in laude ipsius vituperat illos, quasi dicat: Vos non estis fideles. Qui vos commonefaciat vias meas, id est, qui vos commoneat et denuntiet et quid agatur circa me, et quae praedico opere compleo, et qualiter vivo, idipsum in Ecclesia praedico, quoniam 117.0534D| in omnibus aequaliter doceo. Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati estis superbiendo. Dicebant enim Corinthii: Cognoscit se Paulus rusticanum esse nostri comparatione, et ideo non venit ad nos, nec nobis curae est, quoniam habemus nostros philosophos. Peccatores nos putat esse, ideoque dedignatur venire ad nos, nec nobis curae est, quoniam habemus nostros apostolos: faciat quod vult. Quapropter subjunxit Apostolus:
Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit, sed modo non dimittam Ephesum ut ad vos veniam, quia majus lucrum hic acquiro Deo quam apud vos. Cum autem venero, et cognoscam, non sermonem eorum, subaudis tantum, qui inflati sunt, sed virtutem, 117.0535A| id est, cum venero, non considerabo sermonem eorum pompaticum, qui modo superbiunt, sed virtutem, id est vitae meritum et rationem veritatis, quomodo credant, vel quas virtutes miraculorum possunt operari, qui ita inflantur.
Non enim in sermone pompatico atque polito est regnum Dei, id est non consistit in sermone sermo praedicationis et Evangelii, quod regnum coelorum appellatur, eo quod suos observatores ad regnum Dei perducat, sed in virtute boni operis consistit: quia in regno coelorum non regnant verba, sed facta: vel, in virtute miraculorum consistit, quando quod praedicatur verbis, miraculis confirmatur.
Quid vultis? o Corinthii, vultis ut in virga veniam ad vos? id est vindicta vitiorum vestrorum, et in severitate correptionis, sicut Moyses in Aegyptum, 117.0535B| quod significabatur per virgam quam ferebat: an vultis ut in charitate, sive dilectione, et spiritu mansuetudinis veniam? id est in lenitate mentis, et humilitate, atque tranquillitate, et est sensus: Si vultis ut in virga non veniam, manebitis incorrepti; sin autem in animo pacifico et lenitate mentis, corrigite vos et emendate agentes poenitentiam.
CAPUT V Auditur inter vos fornicatio talis qualis nec inter gentes, id est inter paganos, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat, novercam videlicet suam.
Et vos inflati estis, id est in superbiam elevati superbitis, et non magis luctum habuistis pro hoc scelere, sicut Samuel lugebat super Saul, et est sensus: Cum 117.0535C| debuissetis lugere peccatum illius, et a vestro consortio hujusmodi separare, magis in superbiam estis elevati, quia intuitu illius scelesti, putatis vos magni meriti esse, et sanctiores illo apparere.
Ego quidem absens corpore, praesens autem Spiritu, subaudis sancto, qui replet omnia, ut beatus Ambrosius dicit: Tanta gratia erat concessa Paulo, ut ubicunque esset, per Spiritum sanctum cognosceret quid alibi gereretur ab his quibus evangelizaverat. Jam judicavi eum qui sic operatus est, ut praesens, id est, illum qui uxorem patris accepit, jam judicavi quasi praesens sim corpore.
In nomine Domini nostri Jesu Christi, id est vice illius cujus legatione fungor, congregatis vobis et meo Spiritu, id est Spiritu sancto, cum virtute Domini 117.0535D| Jesu, id est cum sententia Domini Jesu quae in me est. Ecce tres personae: Spiritus sancti videlicet, et Domini Jesu, atque illorum in quorum numero omne judicium agitur et roboratur, juxta quod Dominus dicit: In ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). Ab his tribus personis jam judicatum habebat Apostolus tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, sive in afflictionem, et ut vexaretur a diabolo in corpore gravi aegritudine, non tamen amentem neque phreneticum illum redderet, ut spiritus, id est anima illius, salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi, id est judicii. Dicit beatus Augustinus quia haec potestas et gratia data erat Apostolo, ut peccantes et poenitentiam nolentes 117.0536A| agere posset diabolo tradere ad vexandum in corpore, sicut istum, necnon Hermogenem et Philetum, de quibus ipse dicit: Quos tradidi, inquiens, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). Ejiciebat enim illum talem ab Ecclesia et ab omni societate, et sic diabolus per imperium et permissionem illius nimium gravi infirmitate vexabat illum, putans se animam illius per talia posse auferre, sed piissimus praedicator in anima non dabat ei potestatem, ut illum amentem redderet, vel exstingueret.
Non est bona gloriatio vestra, o Corinthii, qui gloriamini in peccato illius, putantes vos comparatione illius meliores esse. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Fermentum hic duobus modis possumus intelligere: pravam videlicet doctrinam, et peccatorem hominem. Sicut modicum 117.0536B| fermentum omnem massam farinae conspersam corrumpit, et ad suum acorem trahit, ita mala doctrina vel unus peccator homo totam congregationem Ecclesiae solet corrumpere suo malo exemplo. Et omnes qui possent eum corripere et non corripiunt, utique similes ei efficiuntur in poena. Sive prava doctrina seu malus et indisciplinans peccator qui non vult se emendare, ab Ecclesia debet expelli.
Expurgate vetus fermentum. Praecipit egregius praedicator Corinthiis fornicatorem, qui uxorem patris acceperat, a suo conventu expellere, quem ille jam traditum habebat diabolo ad purgandum, quatenus quo suadente peccavit, eo vexante purgaretur: et dum videret se ejectum in praesenti saeculo a 117.0536C| coetu fidelium, erubesceret de reatu suo, metuens similiter ejici in futuro a societate sanctorum. Ideoque hoc jussit Apostolus, ut per praesentem tribulationem et miseriam evaderet poenas ignis aeterni, et spiritus ejus salvus fieret in die Domini: Expurgate, inquit, vetus fermentum, id est fornicatorem qui incestum perpetravit, uxorem patris accipiendo. Quem idcirco vetus fermentum appellat, quia in conversatione et peccato veteris hominis Adae adhuc erat positus qui primus peccavit. Omne enim peccatum ad veterem hominem pertinet. Ponitur etiam fermentum aliquando pro bona doctrina, aliquando pro mala. Pro bona ponitur, ut in Evangelio secundum Matthaeum, ait Dominus: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in 117.0536D| farinae satis tribus, donec fermentatum est totum (Matth. XIII). Fermentum hic appellat fervorem dilectionis Dei et proximi, et cognitionem sanctae Trinitatis, quae fervet in cordibus fidelium, et continetur in doctrina evangelica. Mulier ista quae accepit fermentum, sancta Ecclesia est, quae dilectionem Dei et proximi cognitionemque sanctae Trinitatis praedicavit Asiae, Europae et Africae, donec fermentaretur totum, id est, donec per quadrifidum orbem istam praedicationem spargeret, et ex omnibus gentibus ad fidem Christi traheret. Ponitur et pro mala doctrina et mala conversatione, ut idem Redemptor noster ait: Cavete autem a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI), id est a mala illorum doctrina: et cavete a fermento 117.0537A| Herodis, id est ab homicidio et adulterio illius. Sic in hoc loco ponitur cum additamento pro conservatione veteris hominis, et pro mala doctrina: quia erant apud Corinthios pseudoapostoli, qui pravam doctrinam seminabant inter illos, quam praecepit Apostolus spernere. Ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Fermentum, Graeco vocabulo dicitur zyma, inde Latine vocatur azymus panis, id est non mistus, sine azyma, id est fermento, et est sensus: Ideo, inquit, praecipio expurgare vetus fermentum a vobis, ut in novitate vitae permaneatis, sicut estis azymi. Id est, sicut novi effecti estis ab omnibus peccatis originalibus et actualibus in baptismate, manentes sine zyma, id est sine peccato, in quantum humana fragilitas cum Dei adjutorio valet. Etenim 117.0537B| pascha nostrum immolatus est Christus. Pascha appellatur festivitas, quam celebrabant Judaei per singulos annos ob memoriam egressionis suae de terra Aegypti, et agnus qui immolabatur in eadem festivitate appellabatur pascha, sicut discipulorum verbis ostenditur, qui dicunt Domino: Ubi vis paremus tibi comedere pascha (Matth. XXVI)? id est agnum. Secundum hunc morem loquitur Apostolus, et hic, inquiens, Etenim pascha nostrum Christus est immolatus, ac si diceret: Vultis scire quid sit pascha? Christus immolatus. Non est nobis immolatus agnus legalis vel typicus, sed verus agnus, qui tollit peccata mundi, est pro nobis immolatus in ara crucis, de quo Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Istius agni carnes quotidie 117.0537C| immolantur in Ecclesia, et comeduntur a fidelibus. Illi qui comederunt carnes typici agni, transitum fecerunt de Aegypto in terram repromissionis, et nos similiter transire debemus de tenebris infidelitatis ad virtutes, et de servitute diaboli ad libertatem Christi, et de morte ad vitam. Illi septem diebus celebrabant festivitatem paschalem, et nos nunc septem diebus celebramus pascha, si per omne tempus vitae nostrae quod septem diebus volvitur, transitum facimus a vitiis ad virtutes.
Itaque epulemur. Alia editio habet: Itaque festivitatem celebremus. Et nos quibus immolatus est agnus verus Christus, celebremus festivitatem, id est gaudeamus, et exsultemus, et laetemur laetitia spiritali. Non in fermento veteri, subaudis epulemur, 117.0537D| vel simus. Legimus in Exodo, quod quando filii Israel egressi sunt de Aegypto, non detulerunt inde fermentatam farinam, sed tantummodo conspersam. Cogentibus enim Aegyptiis ne moram facerent egrediendi, reliquerunt ibi fermentum. Aegyptus quae interpretatur tenebrae, significat tenebras infidelitatis: fermentum significat peccatum. Et nos Aegyptum relinquimus et fermentum peccati, quando per fidem deserimus infidelitatem, et relinquimus peccatum, transeuntes per aquam baptismatis ad terram repromissionis. Fermentum ergo vetus appellat vetustatem peccati et conversationem veteris hominis. Neque in fermento malitiae et nequitiae. Malitia et nequitia proprie ad interiorem hominem pertinent, 117.0538A| hoc est, ad mentem. Sed Apostolus non curans de proprietate verborum, unum retulit ad exteriorem, ad interiorem alterum, nam malitia est malevolentia sive mala voluntas. Hic autem pro mala operatione ponitur. Nequitia est superbia vel audacia ad malum, sive mala cogitatio, et est sensus: Non epulemur neque laetemur in vetustate peccati, neque in conversatione veteris hominis, neque in perpetratione mali operis, aut malae voluntatis, aut in superbia vel audacia mentis ad malum, sicut solent amatores hujus saeculi agere, qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Sed in azymis sinceritatis et veritatis, subaudis epulemur et laetemur. Sinceris materia est quae naturam suam perfecte servat, et nulla corruptione interius fucata aut 117.0538B| corrupta, semper in melius proficit non in pejus. Et nos tunc sumus sinceri, quando omnia in simplicitate et puritate mentis agimus, semper in melius proficientes, vel malum pro malo non reddentes, sive aliis offendiculum per malum exemplum non generantes. Et nos in azymis sinceritatis et veritatis epulamur, quando omnia in integritate et puritate mentis agimus et sine corruptione, non duplicitate vel simulatione aliquid agentes, aut pro humana laude lucrisque temporalibus, sed pro remuneratione patriae coelestis et ut Deo soli placeamus.
Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis, id est ne similes illis efficiamini, vel ne velitis interesse illorum societati. Miserat eis Apostolus parvam epistolam, ne commiscerentur fornicariis talibus, 117.0538C| qualis erat ille qui uxorem patris habebat. Sed Corinthii male intellexerant hoc, putantes quod de infidelibus gentibus diceret, non de fidelibus. Ideoque repetit ista, et corrigit eos, inquiens: Non utique fornicariis hujus mundi, id est non dixi vel scripsi de fornicariis hujus mundi, paganis videlicet, sed de illis qui sunt inter vos. Alioquin debueratis de hoc mundo exisse, id est, si paganis iterum commisceremini ad paganismum transeundo, melius vobis erat ab hac vita transisse, quam illis misceri. Aliter: Alioquin debueratis de hoc mundo exisse, id est, si in talibus peccatis permanere vultis, melius esset vobis mori et exire a corpore. Commiscetur fornicario quis, aut fornicando, aut etiam illi in aliquo famulatu cibi et potus vel colloquio favendo, vel non increpando. 117.0538D| Idcirco autem melius est ab hac vita exire, quam in peccatis manere, quia quanto amplius vivit in illis, tanto majorem poenam sibi acquirit.
Si is qui frater nominatur, inter vos, id est fidelis dicitur esse, est fornicator, cum hujusmodi, id est, cum tali, nec cibum sumere. Quid enim mihi est de his qui foris sunt, judicare? Id est, quid pertinet ad me, judicare de his qui foris sunt, de paganis videlicet, qui extra Ecclesiam sunt? Nonne, de his qui intus sunt, in Ecclesia, vos judicatis? sive discernitis, id est nonne vos potestis satis discernere, cum quibus debeatis commisceri ex his qui in Ecclesia sunt.
Nam eos qui foris sunt, id est paganos et infideles, Dominus judicabit, quoniam qui non credit, jam 117.0539A| judicatus est. Auferte malum ex vobis ipsis, id est, qui malum opus fecit, a vestra societate expellite, ne ejus miseria alii vitientur. Vel, quidquid mali in vobis est, auferte a vobis, etc.
CAPUT VI. Audet aliquis vestrum habens, o Corinthii, negotium, quod dicuntur quasi nec otiosi, id est causam et accusationem adversus alterum fratrem fidelem, apud iniquos, id est paganos, judicari, id est, judicium accipere, et non apud sanctos, id est fideles? Quidam Corinthiorum credentium, sed non recte viventium, habentes accusationem et judicium adversus aliquem fratrem fidelem, ibant ad judices paganos et infideles, ut illorum judicio damnaretur et judicaretur ille contra quem falso aut veraciter 117.0539B| causam habebant, lucrantes eos muneribus, quatenus falso aut veraciter illum dijudicarent. Qui judices iniqui appellantur: vel quia alieni erant a Deo, vel etiam quia leges divinas hominibus concessas, frequenter accipientes munera cum adulatione, aut spernebant aut falsa interpretatione auctoritatem illarum legum idolis suis deputabant dicentes: sic et sic dicit ille Deus meus in lege, quam nobis suis cultoribus tradidit. Quapropter, quia Corinthii hoc faciebant, redarguit eos Apostolus, inquiens: Audet aliquis vestrum hoc facere? Omnino non debuit tanta praesumptio esse in nobis, ut aliquis dimittens fideles, causa judicii iret ad infideles judicari fratrem suum ab illis.
An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt, 117.0539C| id est, nescitis quod sancti amatores hujus mundi judicabunt ex exemplo fidei suae, et comparatione melioris facti, non potestate sicut judices saeculi. Et si in vobis, id est, per vos et vestram comparationem, judicabitur mundus, amatores videlicet mundi, indigni estis qui de minimis judicetis? Hoc quidem non affirmative, sed potius increpative et interrogative legendum est. Est autem sensus hujusmodi: Si comparatione vestri damnabuntur saeculares homines et mundi amatores, indigni estis, id est indignos vos judicatis, ut de minimis judiciis vel causis judicetis, de equo videlicet ablato et aliquo furto, subaudis non estis indigni, ea videlicet judicare quae mundi sunt.
Nescitis quoniam angelos judicabimus? Malignos 117.0539D| videlicet spiritus, eodem modo quo et mundum: Quanto magis saecularia! id est, amatores saeculi. Hi qui, Dei auxilio freti, obedientiam et humilitatem servarunt comparatione sui judicabunt malignos spiritus, qui per superbiam ceciderunt.
Saecularia igitur judicia si habueritis, id est, ad corpus pertinentia sive corporea, ut est de veste furata, vel equo, aut aliquid tale, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Hoc dupliciter potest intelligi. Secundum Augustinum contemptibiles appellat simplices, qui nec notitiam divinae legis neque humanae habebant, neque prudentiam discernendi in negotiis et quorum personae despicabiles habebantur, quos illi constituerant judices, 117.0540A| ideoque illi qui aliquod negotium habebant Christiani, necessitate cogente, quia non habebant judices utiles sibi, pergebant ad judices paganorum, qui in circuitu suo erant. Secundum hunc sensum, non dicit affirmative hoc, sed ironice praecipit quod illi agebant, quod et sequentia manifestant. Saecularia, inquit, judicia si habueritis, illos qui nec possunt neque sciunt discernere illa, illos constituite ad judicandum.
Ad verecundiam vestram dico, quia non debueratis ita agere. Quasi diceret: Non imperative hoc praecipio, sed ironice et denegando, quia licet vos ita agatis, non debuistis taliter agere, sed debueratis tales constituere, qui aliorum causas discernere et dijudicare scirent: et quorum personae honorabiles 117.0540B| essent: ut non esset necesse aliquem propter hoc ad gentilium judicem transire. Igitur nolite constituere amplius contemptibiles. Secundum Gregorium contemptibiles possumus intelligere saeculares homines, humanarum legum scientiam habentes, in personis quoque honorabiles, qui, comparatione illorum qui divinas leges intelligunt, et mysteria sanctae Trinitatis penetrant, contemptibiles sunt et simplices, licet ipsi fideles sint. Et est secundum hunc sensum affirmative legendum: Quia tales constituendi sunt, et a canonibus filii Ecclesiae appellantur; et tales debuerant illi constituere; unde et subditur: Ad verecundiam vestram dico, quia etiam me non praecipiente hoc facere debuissetis. Ideoque tales praecipit constitui, quia illi qui altari debent 117.0540C| deservire, et divina eloquia meditari, et populis verbum praedicationis exhibere, a saecularibus negotiis et judiciis alienos se debent reddere. Sic non est inter vos, id est, nunquid non est inter vos, sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum? sed frater fidelis cum fratre fideli contendit, subaudis certe est. Et hoc interrogative atque increpative est legendum. Quem superius appellavit, secundum Gregorium, contemptibilem, sive simplicem in divinis legibus cooperatione doctorum et praedicatorum, modo appellat sapientem in humanis legibus, quem praecipit constitui. Secundum Augustinum autem, quia illi despicabiles constituebant, dixit iste: Nunquid non est aliquis sapiens inter vos qui possit constitui, ut fratres inter se non contendant? et 117.0540D| quod pejus est, hoc etiam apud infideles faciunt, duplicantque peccatum, et quod litigant, et quod in praesentia infidelium litigant, a quibus blasphematur nomen Christianitatis.
Jam quidem omnino delictum, id est offensio et peccatum, est in vobis, quod judicia habetis inter vos, quia accusatio litem, lis discordiam, discordia odium generat. Ne forte illi dicerent, omnino hoc peccatum non est, si mea requiro, ideo Apostolus dixit. In veritate dico, delictum est in vobis, quia contra praeceptum Domini agitis, qui dixit: Si quis aufert quae tua sunt, ne repetas (Luc. VI), et nobis pacem suam commendavit. Quare non magis injuriam accipitis? id est, quare non magis damnum sustinetis, ut praeceptum 117.0541A| Domini custodiatis. Quare non magis fraudem patimini? quam vos aliis fraudem faciatis, vel injurias inferatis: Sed vos non solum repetitis vestra, sed etiam injuriam aliis facitis, percutiendo illos, et fraudatis; et hoc, subaudis facitis, fratribus vestris in fide, cum quibus pacem habere debueratis.
An nescitis quia iniqui, id est peccatores, regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, id est, a rectitudinis via declinare. Errabant Corinthii, qui uno vitio non credebant hominem separari a regno Dei, nisi omnibus fuisset implicatus. Ideo subdit, commemorando quae vitia singula regno Dei separant, dicens: Neque fornicarii, subaudis regnum Dei possidebunt, nisi poenitentiam dignam in hoc saeculo positi egerint secundum quantitatem peccati, et eleemosynis 117.0541B| illud redimerint: vel nisi poenitentiam agentes mors illos invenerit, ut post mortem hoc quod deest de poenitentia, in locis purgatoriis deleatur, et per orationes bonorum hominum, et per oblationem sacrificiorum. Dicit etiam beatus Gregorius, quia aliter orationes et oblationes obtinere non poterunt bonorum operum, nisi ille pro quo offeruntur, illud in hoc saeculo positus bona intentione promeruerit, et eleemosynis, ut si tempus ei esset concessum, illa plangeret, et alia plangendo non committeret.
Omnia mihi licent, id est, omnia genera ciborum licitum est mihi sumere, quia omne quod intrat in os, non coinquinat hominem (Matth. XV), etc: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Omnia quoque munda mundis (Tit. I); sed non omnia 117.0541C| expediunt, id est non omnia sunt utilia, quia quaedam sunt venenata, et usu horrida: vel non expediunt propter scandalum fratrum, quia melius est non manducare, quam fratrem scandalizare. Omnia mihi licent, subaudis quae permissa sunt apostolis a Domino Jesu, ut qui Evangelium praedicant, de Evangelio sumptus accipiant, ab his quibus praedicant: sed ego sub nullius redigar potestate, id est nullius potestati me subdam. Beatus Apostolus noluit se subdi Corinthiis, aliquod munus ex eis accipiens, ut omnia vitia libere redarguere posset, ne causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret, et ne occasionem pseudoapostolis daret exspoliandi domos, essetque Evangelium venale.
Esca ventri, subaudis modo servit, et venter servit 117.0541D| escis; Deus autem et hunc, subaudis ventrem, destruet per mortem, cum cessaverit officium edendi, et redactus fuerit in pulverem, et hanc, subaudis escam, destruet, cum homines nasci desierint. Corpus autem hominis, non fornicationi, subaudis debet servire, sed Domino, et Dominus corpori, subaudis immortalitatem dabit.
Deus vero Pater et Dominum suscitavit, et vere Filius suscitavit semetipsum, et nos suscitabit, Deus Pater cum Filio, per virtutem suam.
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Generaliter tota Ecclesia est corpus Christi, quia ipse est caput et princeps ejus secundum humanitatem, eo quod homo factus est propter nos, singuli autem electi membra sunt ejus. Si ergo Dominus 117.0542A| Jesus Christus tantummodo animam susciperet, membra ejus non essent nisi animae nostrae. Qui vero et corpus suscepit, per quod etiam nobis est caput, qui ex anima et corpore constamus, profecto et membra illius sunt corpora nostra. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit, quia membra quae meretrici adhaerent et copulantur, desinunt esse membra Christi
An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, in coitu, unum corpus efficitur? et per naturam, et per maculam peccati unum efficiuntur. Per naturam masculus et mulier unum corpus sunt, quia mulier de viro sumpta est: per maculam vero peccati, concumbendo simul, in ipso amplexu coitus unum corpus fiunt, sicut et ille qui legitimae uxori copulatur. Vel 117.0542B| etiam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur, quia similis ei efficitur per peccatum. Erunt enim, inquit, duo in carne una, in personis: vel quia ex viri corpore facta est mulier, vel etiam simul concumbendo unum corpus efficiuntur.
Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Spiritus sanctus per se Deus est, et mens hominis: sive spiritus cum spiritualiter vivit, et voluntatem Dei adimplet per fidem et dilectionem adhaerendo summo Spiritui, efficitur cum eo unus spiritus
Fugite fornicationem. Non dixit, pugnate contra fornicationem, sed fugite. Cum enim multa sunt vitia contra quae pugnare debeamus, verbi gratia, sicut contra ebrietatem et gulositatem, abstinendo a nimia potatione vini, et perceptione ciborum, similique 117.0542C| modo contra alia, contra fornicationem non praecipitur nobis pugnare, sed fugere, quia nullo modo melius vitari potest. Debemus enim fugere locum et declinare personas, quibus facile fornicatio suggeritur, et quaerere multitudinem bonorum hominum, quorum reverentia timeamus fornicationem perpetrare, licet concupiscentia nobis suggerat. Omne enim peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat. Quaestio oritur in hoc loco: Cum Dominus dicat: De corde exeunt cogitationes malae, adulterium, fornicatio, homicidium, furtum, caeteraque talia et cum nullum peccatum fiat nisi corpore delectante et anima consentiente, quare Apostolus dicat omnia peccata extra corpus esse, solumque peccatum fornicationis in 117.0542D| corpore consistere? Quae hoc modo solvitur, quia ad exaggerandum tantum malum, hoc dixit Apostolus, quoniam comparatione istius peccati, omnia peccata quasi extra corpus sunt. Dum enim facit furtum, homicidium, aut aliquid tale, dum illud agit, aliud potest cogitare, verbi gratia: Vult facere furtum, cogitat se poenitentiam acturum: profert falsum testimonium, forsitan de poenitentia quam agere debet, cogitat. Dum autem fornicatur, ita prae omnibus peccatis tota mens absorbetur in coitu, totumque animum voluptas corporis ita facit captivum atque servum sibi, ut totus sit homo carneus nihil valens cogitare, propter quod delectatione corporis agit.
An nescitis quoniam membra vestra templum sunt 117.0543A| Spiritus sancti qui in vobis est? a tempore baptismatis, quem habetis a Deo et non estis vestri? Superius dixit, templum Dei, hic Spiritus sancti, quia in substantia idem est Spiritus sanctus quod et Deus. Et in quo habitat Spiritus sanctus, habitat Pater, habitat et Filius: quia sicut sunt unius substantiae, uniusque Deitatis, ita inseparabiles sunt. Quandocunque animus et delectatio trahit nos ad libidinem, vel ad aliquod vitium, debemus considerare quod non sumus nostri, neque nostrae potestatis, sed Christi servi sumus, cujus voluntati obedire debemus, cujus sanguine redempti sumus, sicut sequentia manifestant. Pulsatur corpus delectatione, vult anima consentire, debet rationabilitas animae ad se redire ac dicere: Quid cogitas? quid aestuaris? quo vis ire? Non es tuae 117.0543B| potestatis, sed Christi servus es, qui te redemit pretiosissimo sanguine suo a diaboli captivitate: utquid iterum vis captivari a diabolo, et ejus potestati subdi, qui tibi in primo parente omnem gloriam abstulit? Dum talia coeperit cogitare, omnipotentis Dei gratia protectus evadet laqueos incentivae delectationis.
Empti enim estis pretio magno, non auro, neque argento, sed sanguine Christi. Ille qui emitur sive redimitur, captivus tenetur, et servus est illius a quo redimitur. Sic genus humanum captivum tenebatur a diabolo, servusque erat diaboli, quoniam accipiendo dulcedinem pomi vetiti, vendidit semetipsum illi. Redemptus vero sanguine Christi, illius servus est, ejusque voluntati obtemperare debet.
Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Ille 117.0543C| Deum glorificat, qui mandata illius servando, alios ad laudem Dei excitat, juxta quod Dominus ait: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum (Matth. V). Deum etiam portat, qui ejus notitiam praeceptaque in mente gerendo, operibusque implendo, sancte vivit et juste, secundum quod Dominus praecipit: Sancti estote quia et ego sanctus sum (Lev. XI). Quicunque ergo sancte vivendo sanctus est, Deum portat in mente sua, ad cujus imaginem est factus in anima.
CAPUT VII. De quibus autem scripsistis mihi, subaudis per vestras litteras, bonum est homini mulierem non tangere, sive non accipere. Pseudoapostoli dicentibus ad Corinthios: 117.0543D| Non debetis mulieribus adhaerere, qui mundi Deo servitis, sed qui creditis in Christum, vestras uxores debetis dimittere, scripserunt apostolo Corinthii super hac re utrum deberent uxoribus adhaerere in coitu necne. Quibus Apostolus respondit: Bonum quidem esse ab uxore abstinere, sed melius esse accipere, quam cum alterius perpetrare adulterium aut aliquo modo fornicationem.
Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro, id est non se subtrahant ab invicem a coitu: volente viro concumbere, locum det et licentiam mulier. Similiter et vir serviet mulieri, reddens ei debitum concumbendi, illa volente
Mulier sui corporis, id est sui genitalis membri, potestatem non habet, ut prohibeat viro coitum, sed 117.0544A| in viri potestate est. Similiter vir sui corporis, id est sui verendi sive genitalis membri, non habet potestatem, ut mulieri prohibeat coitum, sed in mulieris potestate est. Sic sibi sunt invicem debitores, et quod majus est, servi, ut una debeat esse voluntas in lege naturae. Dies festi, diesque purgationis, et ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessari his debere monstrantur.
Nolite fraudare invicem, id est nolite vos subtrahere ab invicem, ne forte discessio generet fornicationem, nisi forte ex consensu, id est communi voluntate et consilio, ut vacetis orationi ad tempus. Omni quidem tempore orandum est nobis, orationique insistere debemus, sed tunc acceptior est Deo nostra oratio, quando mundo corde et corpore profertur. 117.0544B| Cum enim quis etiam concessa non tangit, ostendit se velle accipere quod precatur. Et iterum revertimini in idipsum, id est ad licitum coitum. Consilium dat conjugatis, ut post dies orationis ad usum naturalem revertantur, exponens causam quare hoc praecipiat: Ne tentet, inquit, vos Satanas, sive diabolus, propter incontinentiam vestram; videlicet ne uno subtrahente, aliter fornicetur, et Satanas locum tentandi inveniat.
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium, quia non praecipio, sed permitto. Volo enim omnes homines esse sicut meipsum, id est, si fieri posset, vellem omnes homines esse sicut ego sum, et amare virginitatem sicut ego amo. Sed quia non potest fieri, concedo secundum indulgentiam 117.0544C| infirmis, qui se non possunt continere, non tamen praecipio perfectis secundum imperium, quia omnes homines vellem me in omnibus imitari, et in integritate corporis permanere, quia scio quantum valeat castitas apud Deum, alius quidem sic ut virgo maneat, alius vero sic, ut sit cum conjuge.
Melius est enim nubere quam uri. Non dixit ideo comparativo modo melius est nubere quam uri, quasi bonum sit uri, ideoque est melius nubere, sed consuetudinem secutus est. Solemus enim dicere: Melius est lucrum facere quam damnum. Melius est unum oculum habere quam nullum. Melius est uno pede inniti, et ex altera parte baculo sustentari, quam fractis cruribus repere. Sic melius est nubere et uxorem ducere, quam uri, quod est proprie, calore 117.0544D| corporis cogente, libidinem explere, et quocunque modo nefas perpetrare
His autem qui matrimonio juncti sunt, id est uxori legitimae, quae conjunctio matrimonium dicitur a matrona, eo quod sit mater filiorum, praecipio non ego, ex mea sententia, sed Dominus in Evangelio, uxorem a viro non discedere, excepta causa fornicationis.
Quod si discesserit, causa fornicationis, innupta maneat aut viro suo reconcilietur. Nam caeteris ego dico, non Dominus. Locutus est superius cum innuptis et viduis atque conjugatis fidelibus, modo dicit caeteris, id est permistis infidelibus cum fidelibus. Quare dicit, ego dico, non Dominus? Nunquid Dominus 117.0545A| non loquebatur per eum? Utique. Sed ideo dixit se dicere, et non Dominum, quia hoc praeceptum non continetur in Evangelio dictum a Domino, sicut illud superius, quod non debeat vir dimittere uxorem suam nisi causa fornicationis. Si quis frater fidelis habet uxorem infidelem, sive non credentem, et haec uxor consentit habitare cum illo, id est, si nomini Christiano non detrahit, non dimittat illam: quia accidere solebat, ut viro credente mulier infidelis persisteret, et plerumque uxore credente, vir infidelis maneret. Ideo talia praecepit Apostolus, ut si nomini Christiano non detraheret, non dimitteret aliquis sociam suam.
Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Jam hoc evenerat in multis post Domini 117.0545B| ascensionem, ut per mulierem fidelem, sanctificatus esset vir infidelis credendo in Christum, illius praedicatione et bono exemplo, quae de superba facta erat humilis et subjecta viro, et per virum fidelem, mulier infidelis salvata est similiter quondam. Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt, id est, si ambo infideles essetis, vel ille qui fidelis factus est, iterum reverteretur ad paganismum propter illum qui noluit credere, utique filii vos imitarentur: vel etiam si fidelis dimitteret socium suum infidelem, essentque separati ab invicem, filii forsitan immundi essent, quia idolis deservirent, patre infideli, vel matre infideli adhortante, et immundi essent etiam ex cibis quos comederent idolis consecratis. Nunc autem dum simul morantur fidelis 117.0545C| cum infideli, forsitan filii illorum fidelem imitantur, et sancti sunt.
Quod si infidelis, vir aut mulier, a socio fideli discedit, nolens credere, discedat, id est, liberam habeat potestatem discedendi: tamen fidelis non projiciat illum a se, neque propter illum discedat a fide. Non enim servituti subjectus est frater aut soror in ejusmodi, id est in tali facto, id est: infidelis, si non vult manere cum fideli, ille qui fidelis non est ita subjectus illi ut debeat illum sequi, neque subjectus est culpae propter hoc si ille discedit: In pace enim, id est, ad concordiam vocavit vos Deus. Idcirco si vult discedere infidelis qui blasphemat nomen Domini, recedat ut pacem possit habere fidelis, id est, non oportet litigare cum eo qui discedit. 117.0545D| Unde enim scis, mulier aut vir, si unus alterum salvum faciet, nisi sicut unicuique, viro et mulieri, divisit, sive disposuit, Dominus, subaudis tempora credendi, ut primum credat vir deinde mulier, aut primum mulier, deinde vir. Unumquemque sicut vocavit Dominus ad fidem, ita ambulet, ita maneat, id est, si habes uxorem, tene eam: si non habes, ducere non compelleris.
Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. Quid est quod loquens Apostolus de uxoribus atque conjugatis, sic subito transivit ad circumcisionem atque praeputium? Et quomodo potest adduci praeputium quod praecisum est? Notandum in hoc loco quia non de circumcisione, id est exspoliatione 117.0546A| pellis genitalis membri loquitur, sed circumcisum appellat liberum ab uxore, et praeputiatum, uxorem habentem. Circumcisus, inquit, vocatus est quis, id est, non habens uxorem, non adducat praeputium, id est non ducat uxorem, ut non sit praeputiatus, sed alienus a conjugio. In praeputio aliquis vocatus est? id est non habens uxorem, non circumcidatur, id est, non relinquat uxorem suam, nisi illa forte casta permanere decreverit.
Circumcisio nihil est, id est, castitas sine bonis operibus nihil est, et insuper fides sine operibus otiosa est, et praeputium nihil est, id est conjugium absque opere bono. Si fuerit quis circumcisus, id est castus, sive caelibatus, quod est sine uxore, carueritque bonis operibus, nihil ei prodest sua castitas. 117.0546B| Si etiam fuerit conjugatus, et non habuerit bona opera, conjugium illius nec prodest, nec obest ei. Sed observatio mandatorum Dei, prodest.
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, ad fidem, in ea permaneat, sive cum uxore, sive sine uxore.
Servus, subaudis uxoris, vocatus es, cujus voluntati servire et parere debes, non sit tibi curae, noli deficere neque dimittere eam: quia non ideo amittes regnum Dei, licet conjugatus sis, si ita servieris uxori, ut non displiceas Creatori, sed et si potes liber fieri, subaudis uxore, id est si tua conjux obierit, aut etiam in castitate manere elegerit, magis utere, subaudis ista libertate, ut consentias ei, et aliam noli accipere.
117.0546C| Qui enim in Domino, id est ut in Domino crederet, vocatus est servus, subaudis uxoris, libertus est Domini, id est liberatus est a peccati jugo, et quamdam libertatulam habet a Domino, ut serviat uxori, ita ut non displiceat Creatori. Similiter qui liber vocatus est, id est sine uxore, servus est Christi, id est, non debet se occupare servitio terreno et uxorio, sed ex toto debet servire Domino, quoniam majus servitium requiritur ei a Domino quam conjugato.
Pretio empti estis, id est sanguine Christi, nolite fieri servi hominum, id est servi uxorum. Illi servi efficiuntur hominum qui propter uxorem deserunt Creatorem, et ei displicent immoderate servientes uxori. Tam charo ergo pretio empti sumus, ut nullo alio redimi possemus, nisi sanguine Filii Dei. Quapropter 117.0546D| sicut ille qui emitur, magis servire debet illi a quo emitur, ut aliquando vicem reddat emptori, ita et nos omni studio atque instantia servire debemus Christo a quo empti sumus.
Unusquisque frater, id est fidelis, in quo vocatus est ut crederet, in hoc permaneat: videlicet si cum uxore vocatus est, non dimittat illam; si liber ab uxore, si se potest continere, utatur illa libertate.
De virginibus praeceptum Domini non habeo, quia Dominus virginitatem laudavit; non tamen praecepit, ne videretur nuptias damnare, sed dixit: Sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX), atque subintulit: Qui potest capere capiat (Ibid.). Consilium autem do quod 117.0547A| non displiceat aliis, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis, subaudis consiliator, et idoneus in dandis salutaribus consiliis. Paulus apostolus consiliator Dei erat, quia Spiritum Dei habebat, sicut ipse alias dicit: Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Idcirco dicit: Gratiam et misericordiam consecutus sum, ut sim fidelis consiliator Dei, ideoque consilium meum non debeo vobis abscondere
Existimo ergo hoc bonum esse, id est virginitatem servare, propter instantem necessitatem: Instantem sive praesentem necessitatem appellat tribulationem et angustiam quam sustinent conjugati, et maxime conjugatae, fastidium videlicet in concipiendo, dolorem in parturiendo, quo dolore plerumque solent 117.0547B| mulieres mori, curam multam et laborem in alendis et contuendis filiis, tristitiam de aegrotatione et morte eorum, maximeque si omnibus filiis fuerit orbata, de amissione quoque conjugis. Similiter etiam labores et dolores sustinet vir de amissione filiorum et morte uxoris, a quibus omnibus sunt illi liberi, qui virginitatem servant, imitantes illam vitam quae post mortem erit. Quapropter subdit Apostolus, quoniam bonum est homini sic esse, id est in integritate corporis vivere, virginitatem servare, ut possit esse liber ab his necessitatibus. Quod vero sequitur,
Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi: illi tales, videlicet qui matrimonio copulantur, quod supra appellavit necessitatem instantem, hoc in hoc 117.0547C| loco appellavit tribulationem. Ego autem vobis parco, et est sensus: Suadeo vobis, et consilium do ut casti sitis, volens vos servare ne in tribulationem carnis incidatis. Aliter: Ego vobis parco, id est dimitto, vel consentio accedere vos ad hanc tribulationem carnis, si non vultis integritatem corporis servare.
Tempus subaudis vitae nostrae, breve est, quia in brevi finietur, ideoque non est populus Dei ita propagandus generatione carnali, sicut hactenus a principio mundi, sed est jam regeneratione colligendus. Reliquum est, id est hoc remanet, vel hoc superest, ut et qui habent uxores modo, tanquam non habentes sint. Uxorem namque habet, sed quasi non habet, qui hodie videtur illam habere, sed crastina die moritur, et desinit postmodum uxorem habere: ideoque debet 117.0547D| in praesenti saeculo futuram vitam imitari, in qua erunt electi similes angelis Dei. Aliter, uxorem habet, sed quasi non habet, qui sic scit debita carnis exsolvere, ut tamen per eam mundo tota mente non cogatur inhaerere, videlicet sic reddens debitum uxori, ut non displiceat Creatori.
Et qui flent tanquam non flentes, sint. Flet quilibet amissione proximorum, et miserias hujus saeculi, sua quoque et aliorum peccata: sed quasi non flet, qui consolationem habet in spe coelestis remunerationis, ut impleatur quod Dominus dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), et qui gaudent tanquam non gaudentes. Multi sunt qui gaudent de temporalibus commodis; sed quasi 117.0548A| non gaudent, quia sic gaudent in temporalibus bonis, ut semper tormenta perpetua considerent, et aeternum Dei judicium timeant; et qui emunt, tanquam non possidentes. Emit aliquis praedia terrena, boves, servos, et ancillas, sed quasi non possidet, dum repente ab hoc saeculo transit per mortem corporis. Aliter: Emunt multi bona temporalia, atque ad usum suum aliorumque praeparant quae in hoc saeculo necessaria sunt, sed quasi non possident, dum sic adhaerent terrenis, ut non amittant aeterna, cauta consideratione praevidentes quia haec omnia in proximo relicturi sint, semperque suam in terrenis et transitoriis rebus et possessionibus non ponunt.
Et qui utuntur hoc modo, tanquam non utantur. 117.0548B| Multi utuntur bonis hujus saeculi, sicut reges et principes, sed quasi non utuntur, dum insperate munus et concupiscentiam ejus relinquunt per mortem corporis. Multi etiam utuntur his quae in hoc modo sunt, sicut boni reges et principes divitesque, ut fuit Abraham, Job et David, qui propter dignitatem honoris et principatus quam obtinent, non possunt his non uti, sed quasi non utuntur, dum non fiunt servi divitiarum, neque permittunt haec eadem suae menti dominari, cogitantes cuncta transitoria esse. Praeterit enim figura hujus mundi, id est transibit figura et species mundi per ignem, remanebit substantia renovata per ignem et meliora, ad hoc ut in aeternum maneat juxta quod Salomon dicit: Terra in aeternum stabit (Eccle. I).
117.0548C| Volo autem vos sine sollicitudine esse, id est sine multa et superflua cura, quam habent conjugati.
Qui cum uxore est, divisus est, quoniam ex parte servit conjugi, ex parte Domino.
Et mulier innupta et virgo, quod unum est, cogitat ut sit sancta corpore et spiritu, id est mente. Ideo addidit, mente sive spiritu, quia multae sunt quae habent integritatem corporis, sed non sunt virgines mente, quoniam si possent, jam nupsissent.
Haec ad utilitatem vestram dico, quoniam sanctum est apud Deum, et leve in hoc saeculo in virginitate permanere, non ut laqueum vobis injiciam, id est, ideo ista non dico, ut aeternam perditionem vobis immittam, sed ad id quod honestum est, subaudis provocans. Virginitatem servare honestum est, ergo 117.0548D| omne honestum sanctum, ideoque virginitas sancta, honesta et Deo accepta est.
Si quis autem existimat et putat turpem se videri ab aliis, super virgine sua, eo quod sit superadulta, id est eo quod ad nubiles annos pervenerit, timet illam fornicari cum aliquo servorum suorum, nec potest illam servare virginem, quod vult faciat, id est tradat illam cuicunque vult: non peccat virgo si nubat, si dormierit, id est si mortuus fuerit vir ejus, nubat mulier cui vult, tantum in Domino, id est, fideli se misceat viro.
Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium, id est si in castitate et viduitate permanserit.
CAPUT VIII. 117.0549A| De his autem cibis et potibus quae idolis immolantur, subaudis scripsistis mihi. Inter caetera quae Corinthii Apostolo scripserunt per Epistolam, etiam super hoc scripserunt utrum deberent omnia comedere necne, et utrum essent omnia munda, quia quidam illorum, habentes scientiam cuncta esse a Deo creata bona, manducabant in templis idolorum, et scandalizabant simpliciores fratres, qui dicebant: Nisi iste, qui majoris scientiae est quam ego, sciret aliquid numinis et deitatis esse in hoc idolo et in carnibus ei consecratis, nequaquam in idolo, id est in templo idolis consecrato residens, carnes aliosque cibos, et in vinum idolis consecratum sumeret. De hoc multa dicturus est hic Apostolus. Scimus quomam 117.0549B| omnes scientiam habemus, subaudis omnia esse munda per naturam; sed invocatio illorum et consecratio qua illis consecratur, facit ea immunda. Scientia subaudis, qua credimus omnia munda mundis, et omnia sanctificari per invocationem nominis Christi, inflat, id est per superbiae tumorem mentem elevat: Charitas vero aedificat, id est dilectio fraterna, qua consulimus fratribus simplicioribus, quatenus eos in aliquibus non scandalizemus, aedificationem habet. In qua virtute, id est charitate, etiam aliae virtutes comprehenduntur, patientia videlicet, humilitas, cordisque simplicitas. Sicut enim vinum, non temperatum admistione alicujus dulcedinis, aut etiam aquae, mentem elevat, et sicut omnia mera et pura non ita delectantur sicut commista: 117.0549C| sic scientia divina vel humana non est utilis, quia mentem in superbiam elevat, nisi temperata fuerit dilectione proximi, humilitate quoque, patientia atque simplicitate. Tunc autem scientia magna est et sibi utilis si charitate humilietur cum qua etiam amplius crescit.
Si quis autem existimat se scire aliquid, id est omnia munda esse, et quod licita fidelibus sint ad utendum, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire, id est nondum considerat quod expedit etiam multis licitis abstinere propter scandalum fratrum.
Si quis autem diligit Deum et causa charitatis scientiam mitigat, hic cognitus est ab eo, id est hic est electus ab eo.
117.0549D| De escis autem quae idolis immotantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Idos Graece Latine dicitur species vel forma, inde diminutive idolum, id est formula ex aliquo metallo, aut ex lignis, sive lapidibus. Ideo ergo idolum nihil est, quia videtur imaginem hominis habere, et non est homo: videtur imaginem alicujus bestiae habere, et non est bestia: videtur aures, oculos, nares et os habere, sed ideo nihil est, quia non videt, non audit, non olfacit, non loquitur. Dicitur homo esse, non est homo: dicitur Deus esse, non est Deus; ideoque nihil est, quia quod dicitur esse non est; adoratores quoque cultoresque ejus, atque cibi qui illis consecrantur, nihil sunt, quia illius cultura et consecratio facit eos nihil esse. Ex 117.0550A| hoc etiam homines idola colentes nihil sunt, quia omnis creatura quae non adhaeret ei qui semper habet esse, nihil est sicut propheta dicit: Omnes gentes idola colentes, sic sunt quasi non sint, et quasi nihil, et inane reputatae sunt ei (Isa. XL). Idola quoque propterea nihil sunt, quia facit homo formam habentem caput hominis ex una parte, caput bovis ex alia parte, caput leonis ex tertia, caput aquilae quarta, reliquum corpus serpentinum, pedes equinos, quod nihil est, quia Deus aliquam creaturam talem non fecit.
Nam etsi sunt qui vocantur a paganis dii in coelo, ut Saturnus, Jupiter, Mercurius, aut certe a Christianis ut angeli et sancti nuncupative, et non substantialiter; sive in terra, a paganis, ut Neptunus, 117.0550B| Pluto, aut certe justi homines, siquidem sunt dii multi, paganis vel Christianis nuncupative, ut Moyses, cui dictum est: Constitui te deum Pharaonis (Exod. VII), et de quibus dicitur: Ego dixi, dii estis (Psal. LXXXI).
Nobis tamen apostolis aliisque fidelibus, unus est Deus Pater, substantialiter, ex quo omnia constant, et a quo originem cuncta sumpserunt, et nos in illo, subsistimus, sive in illum, quasi intra illum subsistimus, quia omnis creatura intra illum consistit, et ipse est extra omnia et intra omnia, et unus Dominus Jesus Christus, cum Patre et Spiritu sancto, per quem Dominum Jesum omnia facta sunt, subaudis, et nos per ipsum, creati sumus et redempti.
Sed non in omnibus est scientia, subaudis ista, ut 117.0550C| credant unum verum Deum solum modo esse, qui trinitatem habet in personis, et unitatem in substantia. Quidam autem conscientia usque nunc in idolis quasi idolothytum, id est idolis datum et consecratum, manducant, et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur, quoniam dum firmiores in fide viderint recumbere idolo, et comedere idolothyta, aliquid numinis et religiosum putant esse in idolis. Et in hoc est illorum conscientia infirma, vel quia putantes omnia esse munda, comedunt idolothyta, vel quia aliquid numinis credunt esse in idolis.
Esca autem nos non commendat Deo, subaudis quam credimus mundam, id est, non facit nos acceptabiles Deo, et laudabiles apud illum, neque enim si non manducaverimus, subaudis de sacrificiis idolorum, 117.0550D| deficiemus, ut alios cibos non habeamus, quos possumus manducare, neque si manducaverimus carnes idolis consecratas, abundabimus, subaudis ut aliorum ciborum refectionem non quaeramus.
Videte autem ne forte haec licentia vestra qua creditis omnia munda mundis, et per invocationem nominis Christi omnia sanctificari, offendiculum fiat infirmis in fide, ut credant aliquid deitatis esse in idolo et comedant propter hoc carnes illi consecratas.
Si quis enim viderit eum quod habet scientiam, id est qui perfectus est in fide, et credit omnia munda, in idolio recumbentem, id est, recumbendo manducare. Sic peccatis in fratres, dum comeditis coram 117.0551A| illis carnes idolis consecratas, recumbentes in idolio.
Si esca scandalizat fratrem meum, quemlibet credentem simplicem et adhuc infirmum in fide, non manducabo carnem idolis consecratam in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Erant quidam apud Corinthios, qui, scientiam habentes omnia munda esse, comedebant cibos idolis consecratos, et provocabant simplices et infirmos in fide ad similia, qui dicebant: Nisi isti qui prudentiam et scientiam habent, scirent deitatem esse in his idolis, nequaquam hoc agerent. Manducabo ergo et ego ut consecrer per has carnes. Econtra erant alii perfectiores, qui, licet scirent omnia esse munda a Deo facta, nolebant carnes idolothytas comedere, quia sciebant 117.0551B| illas per invocationem daemoniorum esse immundas, et ne scandalizarent fratrem suum provocando eum ad comedendum, dicebant ista quae Apostolus ex persona illorum loquitur: Ante, inquit, moriar fame, quam ut fratrem meum scandalizem manducando carnes idolothytas. Et non solum abstinebo ab illis, sed etiam ab omnibus pro quibus ille potest scandalizari. Potest tamen ex persona Apostoli esse dictum, ut Apostolus ex se talia diceret, provocans eos ad charitatem.
CAPUT IX. Non sum liber? Verba irascentis sunt, et quod videtur negare, confirmat. Sunt autem increpative legenda: Non sum liber? Sum utique. Liber erat Apostolus secundum carnis prosapiam, ut pote de 117.0551C| genere patriarcharum descendens: liber quoque erat ab omni debito ipsorum, quia nihil ab eis acceperat. Non sum Apostolus? Dicebatur a quibusdam Judaeis non credentibus, et insuper a Corinthiis seductis a falsis apostolis, quod Paulus non esset apostolus, eo quod Christum non viderit quos increpat Apostolus, inquiens: Nunquid non sum Apostolus a Christo missus? Sum utique, quia ipse mihi dixit: Longe mittam te ad gentes (Act. XXII). Nonne Dominum Jesum vidi? Utique vidi illum dum pergerem Damascum, et postea in templo. Nonne opus meum, id est, operatio et plantatio mea, vos estis in Domino? Estis omnino
Et si aliis, subaudis gentibus et Judaeis, non sum Apostolus, sed tamen vobis, Corinthiis, sum, apostolus, 117.0551D| quos in spatio unius anni et sex mensibus, ad fidem Christi mea praedicatione adduxi. Non solum ergo Corinthiis erat apostolus, sed pene omnibus gentibus, sicut ipse dixit: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Gal. II): Nam signaculum, id est signum et indicium, apostolatus mei vos estis et vestra credulitas, qui per meam praedicationem credidistis in Domino.
Mea defensio apud eos qui me interrogant, subaudis utrum sim apostolus necne, haec est, quia vos estis signum apostolatus mei in Domino, et per hoc defendor esse apostolus. Vos enim estis defensio mea quibus Evangelium praedicavi.
117.0552A| Nunquid non habemus, ego et Barnabas, potestatem manducandi et bibendi? subaudis ex officio praedicationis, et a vobis accipiendi quae necessaria sunt, secundum quod nobis Dominus potestatem dedit, sicut et aliis apostolis.
Nunquid non habemus, ego et Barnabas, potestatem sororem mulierculam, id est quamlibet fidelem. circumducendi, id est de loco ad locum ducendi, ut ministret nobis sicut et caeteri apostoli et fratres Domini, faciunt, Jacobus videlicet et Joannes Zebedaei filii et materterae Domini nec non etiam Jacobus Alphaeus, et Judas, et Joseph filii similiter materterae Domini nec non etiam et Cephas? qui et Petrus. Cephas Hebraeum est et Syrum, Petrus Graecum et Latinum: Simon Graecum est. Quidam non intelligentes 117.0552B| proprietatem Graecae linguae, fefellit eos ambiguitas verbi Graeci, in hoc quod dicit sororem mulierem, quasi uxores habuerint apostoli quas secum ducerent, nam gyne utrumque significat et uxorem et mulierem. Unde gyneceum appellatur locus ubi plurimae resident mulieres. Fideles enim mulieres habentes terrenam substantiam, ibant cum Petro aliisque apostolis Judaeorum, ministrantes eis de substantia sua quae necessaria erant sicut Maria Magdalene, et Martha, aliaeque mulieres quae secutae erant Dominum de Galilaea, sequebantur illum ministrantes ei, quod beatus Paulus apostolus non faciebat, qui gentibus praedicavit, licet potestatem haberet: tamen non ducebat mulieres secum, ne scandalum oriretur apud gentes, quarum magistri et praepositi 117.0552C| hanc consuetudinem non habebant.
Quis miles militat pro vita regis, pro defensione patriae, suis stipendiis unquam? id est propriis substantiis, subaudis nullus. Tamen ego milito meis stipendiis, labore manuum mearum victum et vestitum acquirens. Quis plantat vineam, et fructus ejus, id est racemos, non edit? Vinea Apostoli, erant Corinthii, quos plantaverat ipse in fide Christi, sed fructum ejus non suscepit: sumptus videlicet unde viveret.
Nunquid secundum hominem haec dico? id est, nunquid secundum humanum intellectum, et ex proprio sensu ista loquor?
Non alligabis os bovi trituranti, id est os praedicatoris alienum a mercede non facies. Recte ergo 117.0552D| praedicatores bobus comparantur, quia sicut illi vomere exarant terram, ita praedicatores vomere sive ligone verbi Dei excolunt corda auditorum, ut ferant fructus salutis aeternae. Nunquid de bobus cura est Deo? Est utique Deo cura de bobus, qui omnium quae fecit curam habet, sicut ei dicitur: Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI). Et non solum de bobus, verum etiam de passeribus cura est illi, sicut in Evangelio ostenditur, ubi dicitur pascere illos (Luc. XII). Sed non curabat ita de bobus, ut inter praecepta quae homini dedit ad salutem sui, praeciperet curam bovis habere. Nec enim necesse est per scriptam legem monere hominem, quomodo bovi suo consulat.
117.0553A| Quoniam debet in spe, subaudis fructus percipiendi, qui arat arare.
Si nos vobis spiritalia, subaudis bona, seminavimus, praedicando gratiam videlicet fidei et doctrinae, magnum est, si nos vestra carnalia metamus? id est, ut a vobis accipiamus temporalia, quibus contulimus aeterna? Non hoc magnum est increpative legendum est, sed interrogative.
Si alii, id est pseudoapostoli, potestatis vestrae, hoc est facultatis vestrae bonorumque temporalium, participes sunt, quare non potius nos? subaudis, debemus participare bonis vestris, qui sacra monita Evangelii vobis praedicamus. Verum omnia incommoda sustinemus ego et Barnabas, sitim videlicet, famem, nuditatem omnemque indigentiam, ne quod 117.0553B| offendiculum demus Evangelio Christi, id est, ne dicatur de nobis, quod causa quaestus et curae temporalis potius praedicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis aeternae, habeatque Evangelium venale.
Nescitis quoniam qui in sacrario, id est in templo idolorum, operantur, excoriando victimas et conquerendo, quae de sacrario sunt edunt? id est de his vivunt quae ibi offeruntur, et quae pertinent ad sacrarium, et qui altari, subaudis Dei, deserviunt in lege, id est Veteri Testamento, cum altari participant. Si quando holocaustum offerebatur in altari domus Domini, totum animal sibi vindicabat altare; si quando vero victimae aliaque sacrificia offerebantur, partim cremabantur in altari, partim sumebant servitores 117.0553C| in suos usus.
Ita et Dominus ordinavit, id est disposuit et potestatem dedit.
Ego autem licet potestatem haberem de Evangelio vivere, nullo horum quae superius dixi usus sum, quia nullos sumptus a vobis accepi, ut Evangelium non facerem venale, et vos libere possem redarguere. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me. Poterant illi dicere: Vere ideo Apostolus talia scripsit nobis, ut quod antea non accepit a nobis, modo accipiat, ut demus ei quae necessaria sunt. Ad haec ille: Non ideo, inquit, ista dico, ut quod hactenus non feci, nunc facere incipiam, sed ut vos ad charitatem provocem. Bonum est enim mihi magis non mori fame, siti, nuditate, quam ut gloriam meam, quam spero 117.0553D| me recepturum pro mercede praedicationis, quis evacuet sive destruat, dando mihi munera. Tunc enim gloria illius evacuaretur, si mercedem accipiens in praesenti, non speraret mercedem aliam accipere in futurum, nec redargueret delinquentes.
Nam etsi evangelizavero, subaudis solummodo propter hoc, ut propter assiduitatem praedicationis mercedem in praesenti accipiam, et laudem ab hominibus, non est mihi gloria, subaudis aeterna in futuro: necessitas enim, subaudis manducandi, bibendi, vestiendi, mihi incumbit. Ideoque praedico, quoniam unde vivam, aliunde non habeo. Haec in quibusdam fiebant, sicut in pseudoapostolis, sed in Paulo non erat, qui neque mercedem, neque laudem ab hominibus 117.0554A| quaerebat in praesenti, timens audire in die judicii: Recepisti mercedem tuam, si laborasti. Vae enim mihi est, id est indigentia me opprimet, et penuriam famis sustinebo, si non evangelizavero. Non ex sua persona talia dicit, sed potius ex illorum qui idcirco praedicabant quia non habebant unde viverent nisi ex praedicatione, ideoque favebant suis auditoribus.
Si enim volens sive sponte hoc ago, id est, si non praedicavero propter sumptus carnales, et administravero Evangelium sine mercede temporali, mercedem habeo paratam a Christo, remunerationem videlicet aeternam, auditurus ab ipso: Intra in gaudium Domini tui.
Quae est ergo merces mea? Interrogat Apostolus 117.0554B| seipsum quae sit merces praedicationis ejus in praesenti, et dicit, jam inquiens: Volo sponte praedicare Evangelium, quae est merces mea in praesenti? Et respondet ipse sibi, aut alicui interroganti quae est merces tua? Haec est merces mea in praesenti et intentio, ut Evangelium praedicans fidelibus, omnibus que audire volentibus, sine sumptu ponam Evangelium, subaudis in cordibus eorum, ut non abutar, sive non utar potestate mea in Evangelio quam cum aliis apostolis habeo, id est ne accipiam aliquid ab auditoribus, quoniam magna merces mihi reservatur a Christo.
Nam cum liber essem, non solum secundum naturam, utpote de genere patriarcharum descendens, verum etiam ex omnibus negotiis hominum, nihil ab eis 117.0554C| accipiendo, omnium, subaudis hominum, me servum feci supportando omnes, veluti bonus procurator, subaudi supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii! per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.
Et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, subaudis legis observator, adhuc tondendo caput in Cenchris, quae est portus Corinthi, offerendo munera in templo Hierosolymis, secundum quod in Actibus apostolorum habetur, quando purificatus ascendit in templum (Act. XXI), et circumcidendo Timotheum propter Judaeos, ut Judaeos lucrarer Christo, a cultura videlicet legis, ad gratiam perducendo Evangelii.
His qui sub lege sunt, id est a Samaritanis, quinque 117.0554D| libros legis habentibus, veniens ad illos factus sum eis quasi sub lege essem, id est quasi carnaliter legi servirem, cum ipse non essem sub lege Moysi animo, sed sub gratia Evangelii, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. Feci autem hoc non simulandi versutia, sed compatiendi misericordia. His qui sine lege erant, id est gentilibus, factus sum, tanquam sine lege essem; consentiendo gentilium philosophis apud Athenas, unum Deum esse qui cuncta fecerat, et animas immortales esse, et homines ab uno Deo principium sumpsisse, visus est eis quasi unus ex ipsis, licet idola non adoraret, paulatimque trahebat eos ad illa quae minus credebant, suadens ut in eum crederent, per quem omnia facta sunt, id est in Filium
117.0555A| Factus sum infirmis, Judaeis et gentibus in sensu et intellectu, qui magna non poterant capere, infirmus, comparando et coaequando me illorum infirmitati et pusillanimitati, ut infirmos sensu et intellectu lucrifacerem talia praedicando, quae eorum capacitati congruebant, et quae ipsi capere poterant, omnibus subaudis gentibus Judaeisque omnia superius dicta.
Factus sum infirmus videlicet infirmis, Judaeus Judaeis, Samaritanus Samaritanis, qui repromissionem de Christo exspectabant, gentilibus gentilis, ut omnes salvos facerem praedicando illis verbum Dei.
Omnia autem facio propter Evangelium, id est propter Christum cui Evangelium testimonium perhibet, ut particeps ejus, id est particeps Evangelii, efficiar. Sic videntur haec verba sonare, et sic loquitur Apostolus, 117.0555B| quasi Evangelium rationis capax sit, ac si diceret: Ut particeps Evangelii efficiar, id est ut praemia quae in Evangelio promittuntur, in regno coelorum consequi merear.
Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Volens et desiderans egregius praedicator, Corinthios omnesque fideles provocare ad cursum bonae operationis quatenus fortiter insudando pertingere ad bravium aeternae vocationis mereantur. Dat inde comparationem, cujus exemplo accedamus ad victoriam aeternam captandam, inquiens: Nescitis quod hi qui in stadio currunt, etc. Fuit quodam tempore gigas quidam nomine Hercules, apud Graecos fortissimus, omnique virtute corporis roboreus, agilitate quoque 117.0555C| seu velocitate pedum in cursu velocissimus atque pernicissimus, qui uno anhelitu currit, atque (ut ita dicamus) pervolavit centum viginti quinque passus: sicque subdit uno in loco, quod spatium sui cursus stadium appellavit, a stando: et est octava pars milliarii. Inde postmodum inolevit mos apud Graecos et consuetudo diuturna, ut ex singulis urbibus, castellis, oppidis, necnon et villulis, juvenes se praeparent, quatenus adveniente festivitate deorum, possent currere ad illud stadium, quod mensurabatur centum viginti quinque passibus. Post cujus metam ponebatur aurum vel argentum, aut equus sive pallium, aut aliquod praemium, quod bravium Graeco vocabulo dicebatur, Latine vero palma victoriae appellari potest vel corona, cunctisque astantibus viris et mulieribus, 117.0555D| ad spectaculum illud currebant omnes: sed unus qui prior currebat, accipiebat bravium, caeteris in vanum currentibus; quia nihil utilitatis praestabat eis suus cursus, nisi risum et cachinnum populis excitabant, sibi autem verecundiam magnam. Altiori vero intelligentia, per stadium, per quod illi currebant, debemus intelligere fidem nostram intra cujus metam currere jubemur ab exordio fidei nostrae usque ad terminum hujus vitae, quousque perveniamus ad bravium repromissum, de quo Dominus dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXVI). Hoc tamen distat inter illorum cursum et nostrum, quod ibi omnes qui ad hoc erant parati currebant, sed unus qui prae caeteris currebat, prior 117.0556A| perveniendo ad bravium, accipiebat solus remunerationem suae victoriae. In nostro autem cursu, omnes qui bene currerint, praemium sui laboris percipient, nec dolebunt se incassum cucurrisse, cum omnes qui pervenerint, remunerationem acceperint. Ille vero unus significat numerum electorum, qui comparatione reproborum parvissimus erit, licet in se fit perfectus. Unde Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX); quasi diceret: Multi incipiunt currere, sed ante deficiunt et lassescunt quam perveniant ad bravium, paucique sunt qui perveniunt ad palmam victoriae. Significat enim unus ille, unitatem sanctae Ecclesiae quae est corpus Christi. Quicunque etenim unitati Ecclesiae fide bonisque operibus atque perseverantia junguntur, illi pervenient 117.0556B| ad palmam. De qua unitate dicit Dominus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III), cum corpore videlicet suo, quod est Ecclesia.
Sic currite, o fideles in fide, recte credendo et bene vivendo, ut comprehendatis palmam perennis remunerationis. Sollicite ac viriliter vult Apostolus ut curramus, quia magna est promissio ad quam tendimus.
Omnis enim qui in agone, id est in certamine et pugna, contendit sive desudat, ab omnibus se abstinet quae contraria sunt cursui illius. Illi juvenes qui se ad cursum praeparabant ab omnibus escis et potibus, omnibusque rebus abstinebant, quae impedire poterant cursum illorum. Nec solum animi a comestione, 117.0556C| et superflua potatione corpus refrenabant, sed etiam laminas plumbeas noctibus ponebant circa lumbos, ne fluxum libidinis per somnum paterentur, quoniam libido nimium debilitat corpus; et si illi omnes ita se praeparabant, cum scirent unum coronandum, et illi solummodo repromissum bravium qui prior veniret, licet omnes post illum ad eumdem locum pervenissent, quanto magis nobis est abstinendum ab omnibus quae cursum nostrum impedire possunt, cum omnibus nobis promissa sit salus aeterna? Si quaerimus ergo a quibus rebus debeamus abstinere, et quae cursum nostrum incipiendo superent et retrahant a promisso bravio, interrogemus Apostolum, et ipse nobis demonstrabit illo in loco, ubi dicit: Manifesta autem sunt opera carnis: adulterium videlicet, fornicatio, 117.0556D| immunditia, luxuria (Gal. V). Ista et his similia contraria sunt nostro cursui. Et illi quidem, qui currunt intra stadium, ideo currunt ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem ideo currimus intra metas fidei nostrae, ut coronam incorruptam accipiamus. Quod superius appellavit bravium Graeco vocabulo, nunc vocat Latine coronam; illorum corona et remuneratio corruptibilis erat, id est temporalis, quia cum tempore transibat. Verbi gratia: accipiebant aurum, argentum, quod corruptibile erat, quia de terra sumebatur, et in terram revertebatur. Accipiebant vestes, quae vetustate et tineis consumebantur. Accipiebant equum, qui corrumpebatur per mortem, et consumptus a vermibus, in pulverem transibat, 117.0557A| Dabatur eis corona terrenis et marcescibilibus floribus conserta, sed quasi ventus transibat. Nostra autem corona et remuneratio incorruptibilis est quae nulla immutatione corrumpetur. Nec erit adornata marcescibilibus floribus nostra corona, sed in modum regalis diadematis aeternis gemmis conserta, in aeternum spiritualiter nobis servabitur. Nostra ergo corona et remuneratio ipse Deus omnipotens erit, et contemplatio totius Trinitatis, videntes Deum sicuti est, in quo habebimus vitam sine fine mansuram, omnemque beatitudinem atque satietatem; quoniam videntes fulgidum erimus fulgidi, videntes beatum erimus beati, videntes immortalem erimus immortales, felicesque per omnia saecula. Quapropter debemus currere credendo, sperando, desiderando; corpus 117.0557B| castigando, eleemosynis insudando, ambulando de virtute in virtutem, donec videatur a nobis Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Nec debemus desperare de praemio promisso sicut Apostolus non desperabat, cum diceret:
Ego igitur sic curro, infra terminos fidei bene vivendo, non quasi in incertum, quia non dubito de remuneratione certum habens quid sit mihi promissum. Illi qui currebant in stadio, in incertum currebant, quia non erant securi de praemio. Sed ut nos certi simus de remuneratione, exempli causa ponit se Apostolus in medium, quatenus illum imitemur: Sic pugno, non quasi aerem verberans, elevando et deponendo gladium, velut stultus miles qui non positus contra hostem verberat aerem, agitando et brachium 117.0557C| et gladium, volens apparere praeliator. Paulus ergo pugnabat contra aereas potestates, de quibus loquitur in Epistola ad Ephesios; pugnabat contra philosophos, et magos, et bestiales homines, de quibus in Epistola prima dicit ad Corinthios: Si ad bestias pugnavi Ephesi (I Cor. XV). Pugnabat autem non materiali gladio, sed praedicando, miracula faciendo, orando, jejunando, bonis operibus insistendo. Ille praedicator verberat aerem, qui sine effectu praedicationis praedicat, videlicet verba tantummodo proferens, non operibus exornans, qui aliud praedicat atque aliud agit, et hoc quod praedicat, miraculis et exemplis non roborat; Apostolus autem aerem non verberabat, quia in vanum verba non proferebat, complens et roborans opere quod praedicabat 117.0557D| ore.
Sed castigo corpus meum, subaudis in labore et aerumna, in fame et siti, in jejuniis et vigiliis, multis caeteris talibus, et in servitutem redigo, id est servum illud facio mihi ut, quod praedico verbis non destruam operibus, sed potius serviam verbis et exemplis his quibus praedico. Castigare corpus est multis tribulationibus quae superius enumeravimus, affligere; est illa ei dare quae ad vitam aeternam proficiunt, non ad luxum. Servituti vero subducitur, dum non suam delectationem perficit, sed voluntatem spiritus, id est rationabilitatis animae. Sic debet unusquisque fidelium agere, castigando videlicet corpus suum, et servituti subjiciendo, implens quod 117.0558A| Apostolus alias ait: Spiritu ambulate, et desideria carnis sive corporis ne perficiatis (Gal. V). Ex cujus rei causa Apostolus corpus suum domabat, refrenans illud a pravis delectationibus, protinus manifestat subdens, ne forte, inquit, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Probus dicitur laude dignus et approbatus, unde contra improbus laude indignus dicitur, et non probatus. Sic dicet Dominus reprobis: Nescio vos (Matth. XXXV), id est, non approbo ad meam partem pertinere, vel non approbo vos dignos laude esse. Timens igitur Apostolus reprobari et indignus laude apparere, dicebat: Ideo castigo corpus meum, et subjicio servituti, ne forte alii percipiant palmam victoriae praedicatione mea edocti, et ego ipse alienus existam a laude et praemio remunerationis, 117.0558B| audiens a Domino: Recepisti mercedem tuam, ne forte etiam aliis curatis, ipse remaneam in vulnere.
CAPUT X. Nolo enim vos ignorare fratres, subaudis mysterium hoc quod vobis ex parte narrabo, quoniam patres nostri, Judaei videlicet de quorum progenie originem duco, omnes sub nube fuerunt, quae praecedebat eos desuper per diem, et omnes mare transierunt, quia mortem evaserunt.
Et omnes in Moyse, id est per Moysen ductorem, baptizati sunt in nube et in mari, id est a morte sunt liberati. Quantum ad veritatem historiae pertinet, Judaei egredientes de Aegypto, sub nube fuerunt, 117.0558C| quia nubes per diem gradiebatur sive ferebatur super eos (Num. IX). Altiori autem sensu, secundum Ambrosium, sub nube fuerunt, quia omnia quae gesta sunt illis in obscuritate et in figura facta sunt. In hoc vero, quia nube tecti sunt, adversariis suis Aegyptiis, quando nubes se interposuit inter illos et Aegyptios, et aquae fuerunt a dexteris et a sinistris; et postmodum protecti sunt per diem ab ipsa nube a calore solis, dum a morte praesenti liberati sunt, baptizati dicuntur fuisse per Moysen in nube quae erat post ipsos et in mari per cujus medium transierunt. Sive etiam in hoc dicuntur baptizati per Moysen in nube et in mari, quia omnia quae facta sunt illis in figura, nobis eveniunt in veritate. Nam sicut illi per Moysen ducem ex Aegypto liberati sunt, 117.0558D| et mortem evaserunt per nubem et mare, ita et nos per Christum et per gratiam sancti Spiritus in baptismate a morte originalis peccati et actualis liberabimur: Moyses enim Christum significat, nubes Spiritum sanctum, mare Rubrum (per quod illi transeundo a morte sunt liberati) baptisma significat, quod rubore sanguinis Christi consecratur, per quod nos a morte aeterna liberamur.
Et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Manna quod de coelo, id est de isto aere eis datum est, et aquam quae de petra fluxit, dicit spiritalia esse; vel quia spiritaliter intelligenda sunt: significabant enim corpus et sanguinem Domini quod modo consecratur 117.0559A| et percipitur in Ecclesia, vel quia non mundana lege et consuetudine parata sunt, sed virtute Dei sine commistione elementorum, aquae videlicet et farinae. Ad tempus videlicet creata est illa esca atque eis data, et aqua similiter non consuetudine mundana, sed virtute spiritali omnipotentis Dei, eis profluxit ex petra. Idcirco et ille panis angelorum dictus est, quia virtute omnipotentis Dei qua angeli vivunt et subsistunt sine labore aliquo, ea virtute creatus est ille cibus, et appositus est eis sine aliquo labore illorum. Hoc etiam significans, quia de coelis venturus erat Christus, spiritualis panis, qui spiritualiter pasceret. Unde et manna prima feria, sive prima sabbati, quae nunc ob reverentiam Dominicae resurrectionis dies Dominica vocatur, primum 117.0559B| venit de coelo ad saturitatem populi. Bibebant autem de spiritali, subaudis petra, consequente eos eadem petra. Judaei et quidam simplicium doctorum ex hoc loco fabulose disputant, volentes affirmare quod postquam Moyses percussit virga bis silicem, populusque bibit ac jumenta, semper secuta sit eos illa petra, et ubicunque figebant tentoria, volvebatur in medium castrorum, nullo hominum impellente, emittens largissimos rivulos ad satietatem populi et jumentorum. Dicunt autem tandiu hoc factum esse per quadraginta annos, usque dum venirent in terra Madian, ubi foderunt puteos, invenerunt aquam dulcem satis abundeque. Quidam etiam somniando fingunt quod tantae parvitatis fuerit ille lapis, ut Maria soror Moysi ferret illum in pectore suo per illam vastam 117.0559C| solitudinem. Sed illi qui talia confingunt, dicant ubi, et quando vel quomodo secundum litteram impletum sit, quod secundum Septuaginta interpretes in cantico Moysi habetur: Quia suxerunt mel de petra, oleumque de firma petra, et tunc praebendus assensus quod secuta sit eos petra? At cum nusquam in Veteri Testamento hoc factum reperiri poterit, submittant vocem et inclinent aurem ut spiritaliter ista penetrare valeant, quoniam litteram in his sequi non possunt. Nam, sicut doctores tradunt, Oreb petra quam Moyses percussit, mons est lapideus, cujus latus percussit Moyses. Quapropter melius est ut spiritaliter ista intelligamus, sicut et superiora. Unde et Apostolus spiritalem appellat eamdem petram quia spiritaliter est intelligenda. Significat 117.0559D| enim Christum, sicut sequentia manifestant: Petra autem, inquit, erat Christus. Non dixit, petra significabat Christum, sed tanquam in veritate esset petra Christus, cum utique per substantiam non esset, sed per significationem. Similiter loquens de duobus filiis Abrahae, non dixit, haec significant duo Testamenta, sed: Haec sunt duo Testamenta. Christus ergo per significationem propter firmitatem est petra, non per substantiam; et aqua illa quae fluebat ex petra significabat doctrinam Christi et gratiam Spiritus sancti, de qua ipse in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII), etc. Spiritalis quoque et consequens petra dicitur, quia Christum subsequentem spiritaliter significabat. De qua petra 117.0560A| spiritali consequente bibebant illi, quia ubicunque deficiebat eis humanum auxilium, aderat Christus, praestans suffragium, cujus potentia (qui est Verbum Dei Patris) liberati sunt de terra Aegypti, et in terram repromissionis introducti. Ideoque dicitur, consequentes eos, quia subveniebat eis. Nec enim petra aquam dedit illam una vice, sed Christus per potentiam suam. Notandum ab Apostolo omnia ista idcirco esse dicta, ne quis sibi in baptismate confidat, aut in esca et potu spiritali, ut Deum putet sibi parcere si peccaverit criminaliter, nisi poenitentia digna hoc promeruerit. Quapropter omnibus est vigilandum et laborandum, quoniam tempus vitae nostrae brevissimum est.
Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo. 117.0560B| Quoniam multi propter infidelitatem mortui sunt in eremo, non intelligentes beneficium Dei, quadraginta videlicet millia.
Haec autem omnia quae dicimus de nube, mari, Moysi, esca, potu et petra, in figura facta sunt nostri, id est nostrae veritatis; quibus in veritate contigerunt et manent modo, quia in exemplum illorum educti sumus de Aegypto, de errore videlicet hujus mundi. Ut non simus concupiscentes malorum, subaudis ciborum et vitiorum, sicut et illi, id est Israelitae, concupierunt, carnes et pepones, et ea quae in Aegypto habuerunt in usum comedendi. Ista in superioribus Apostoli verbis pendent, ubi dicit omnia quae Judaeis contigerunt in nostra figura praecessisse, sicut et sequentia manifestant, et in nostram salutem 117.0560C| scripta esse, ut non simus concupiscentes malorum ciborum vitiorumque. Quaestio est, cum Judaei multitudinem animalium et pecorum secum haberent, quare desiderarent carnes, et quare non comederent carnes animalium? Quae hoc modo solvitur, quia non desiderabant illi carnes pecorum, sed carnes avium concupiebant, quibus soliti fuerant vesci in Aegypto. Nilus enim fluvius, in littoribus suis et palustribus locis multa genera avium habet, et talia qualia non habentur in circuitu aliorum fluminum. Fugiamus ergo concupiscentiam malam, et pugnemus contra eam in quantum valemus, quia (ut beatus Augustinus dicit) et in nobis quoque experimento probare possumus, quia per concupiscentiam malam omnia mala fiunt atque patrantur. Concupiscentiam autem malam ideo 117.0560D| dixi, quia est et concupiscentia bona, de qua dicit Salomon: Fili, concupisce sapientiam (Eccl. I). Et Psalmista: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas (Psal. CXVIII). Concupiscentia autem mala est, quae suggerit nobis ut concupiscamus cibos illicitos et ultra modum, ut faciamus homicidium, furtum, ut perpetremus adulterium, et caetera hujusmodi. Ideoque Apostolus volens nos sollicitos reddere, donat nobis exemplum illorum Judaeorum, qui per concupiscentiam offenderunt Deum in eremo, et perierunt.
Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam illorum. Subaudis qui vitulum adorabant ad montem Sinai. Quemadmodum scriptum est, in Exodo: Idos Graece, 117.0561A| dicitur species sive forma, inde diminutive dicitur idolum formula ex aliquo metallo, sive ex lapidibus vel ignis. Latria quoque Graeco vocabulo dicitur servitus, quae omnipotenti Deo soli competit. Ex quibus nominibus componitur et dicitur idololatra, ille qui honorem et servitutem quam omnipotenti Deo soli debet exhibere, idolis impendit. Unde et idololatria ipsa res est. Sedit populus manducare et bibere, et resurrexerunt ludere. Veterem historiam hic tangit Apostolus: Egressi filii Israel de Aegypto dum pervenissent ad Sinai montem, Moyse ascendente montem ad Deum, et morante aliquantis diebus, convenerunt ad Aaron, petentes ut faceret eis deos, qui illos praecederent, dicentes: Fac deos qui praecedant nos. Moysi enim, qui eduxit nos de 117.0561B| Aegypto, nescimus quid acciderit (Exod. XXXII). Tunc sicut historia narrat, accipiens Aaron ab eis armillas et inaures, fecit inde vitulum conflatilem, quem colebant Aegyptii, statimque aedificantes aras ante illum, immolaverunt ei hostias, dicentes: Ii sunt dii tui, Israel, etc. Completoque sacrificio, sederunt ad manducandum et bibendum, ac postmodum surrexerunt ludere ad diversa joca et ad choros, et insuper coeperunt fornicari. Quapropter multitudo illorum interfecta est a fratribus suis, jubente Moyse et Domino volente. Quod factum ideo replicat Apostolus, ut non crederent Corinthii se immunes esse ab hoc crimine, qui in idolio epulabantur. Idololatra quoque est omnis avarus qui nummum quasi Deum colit, timens illum amittere.
117.0561C| Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, subaudis cum Madianitis, et ceciderunt una die viginti tria millia. Hoc in terra Madian factum est, et hoc retributum est illis quando se cum Madianitis commaculaverunt, adorantes primum idola ante ostia domorum illarum. Nam Balaam ariolus filius Beor, cernens animos Judaeorum pronos ad libidinem, et proclivos ad idola colenda, seductus et captus amore pecuniarum dedit Balac regi Moabitarum atque Madianitarum consilium, ut constitueret puellas juvenculas et meretrices in domorum ostiis, comptas ornamento meretricio, et ante ostia domorum idola et aras, ut venientes Israelitae, caperentur amore illarum, et coirent cum illis, ita tamen, ut primum adorarent idola: quo facto, cognovit 117.0561D| ipse iram Dei contra illos excitandam. Unde factum est ut viginti tria millia ab igne coelesti consumerentur, et pene omnes perissent, nisi Phinees zelatus zelo Dei, confodisset cuspide virum Hebraeum cum Madianitide scorto in locis genitalibus, cujus rei causa quievit ira Dei a populo. Notandum quoque quia non solum illi dicuntur esse fornicatores, qui quocunque modo libidinem suam explent, sed etiam illi qui per alia vitia a Deo recedunt, de quibus dicit Psalmista: Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXVII), id est, qui recedunt a te.
Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt, subaudis Moysen, qui Christi figuram gerebat. Vel etiam ipsum Christum tentaverunt, 117.0562A| qui erant in Moyse, sicut ipse Moyses dicit: Nos quid sumus? Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI). Christus enim qui est Verbum Patris ipse erat in Moyse, et ipse loquebatur per os ejus. Et quando tentabant Moysen, et quando murmurabant contra illum, contra Deum murmurabant. Sed quid contigit illis? Et a serpentibus perierunt ignitis, qui utrumque faciebant, et mordebant, mordendo quoque venenum infundebant. Reducit ergo ad memoriam talia Apostolus et commonet, ne nos in eadem causa inventi tradamur diabolo, cujus figuram serpentes habebant.
Neque murmuraveritis, subaudis contra Deum, neque contra praelatos et rectores. Sicut quidam illorum murmuraverunt. Dathan videlicet et Abiron, 117.0562B| sociique eorum, contra Moysen et Aaron. Et perierunt ab exterminatore, Deo vel igne. Dathan enim et Abiron cum omni domo sua exterminati sunt de superficie terrae a Deo, quia praecipiente Deo, vivos deglutivit eos terra; fueruntque ante sepulti quam mortui, quoniam sicut Scriptura narrat, vivi descenderunt in infernum; socii vero illorum, qui in ipsa conspiratione similes exstiterunt, ab igne coelesti exterminati sunt. Murmurare autem est plerumque falso ad invicem de praepositis atque rectoribus queri et causari. Plerumque etiam solet murmur fieri justa ex causa, quando praelati non simpliciter recteque erga subditos incedunt. Tamen quocunque modo nascatur et fiat, malum est; et vae illi quo excitante provenit, utrum sit praelatus an 117.0562C| subjectus. Dicit enim beatus Augustinus quia in nulla alia causa ita offenderunt Judaei Deum in eremo, sicut in murmuratione, quoniam semper murmuratores exstiterunt. Quapropter cavendum est omni modo ab hujuscemodi vitio, ne similia nobis eveniant.
Haec autem omnia, superius dicta de serpentibus et de igne, qui eos devoravit in figura contingebant illis. Videamus quomodo serpentes igniti quibus illi traditi sunt, in figura fuerunt; et serpens aeneus, qui suspensus est a Moyse: quae qui aspiciebant, sanabantur (Num. XXI). Serpentes illi qui mordendo venenum infundebant, daemones significabant, qui suggerendo nobis venenum mortiferae delectationis infundunt. Quibus etiam tradimur, si serpentem 117.0562D| aeneum in ligno pendentem non aspiciamus, id est Christum. Serpens aeneus qui similitudinem serpentis habebat, sed tamen venenum non habebat, quem qui aspiciebant, mortem temporalem a morsibus serpentium evadebant. Christum significat serpens, sicut ipse dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat (Joan. III). Similitudinem ergo serpentis habuit ille serpens, sed veneno caruit, quia Christus similitudinem quidem carnis peccati habuit, sed peccati veneno caruit. Per hoc enim quod aeneus fuit, significat aeternitatem Christi, quia aes durabile metallum est. Suspensus est in ligno, et Christus in crucis patibulo. Qui illum aspiciebat 117.0563A| sanabatur a morsibus et veneno serpentum; quoniam quicunque Christi passionem cum reverentia ad memoriam reducunt et aspiciunt illum, ad hoc ut mortificent corpora sua cum vitiis et concupiscentiis, salvantur a suggestionibus daemonum, et veneno pravae delectationis, et insuper a morte aeterna. Ignis vero ille qui devoravit murmuratores, significat ignem aeternum, qui devorabit omnes similia agentes. Scripta sunt autem ad correptionem nostram, id est, ad emendationem et meliorationem nostram, ut nos per talia corrigamur. In quos fines saeculorum devenerunt. In nos fines saeculorum devenerunt, quia jam nos in fine saeculi positi sumus, in ultima scilicet aetate. Non sunt propter illos scripta ut ipsi legerent, qui talia agentes talia meruerunt 117.0563B| recipere, qui jam olim mortui erant, sed pro nostra salute et utilitate, ut si in timore et in servitio Dei manserimus gloriam illis promissam accipiamus, terram videlicet repromissionis, quae significat coelestem patriam. Sique minus aut aliter egerimus, geminabuntur nobis poenae illorum, quoniam major notitia legis plus facit hominem reum.
Itaque qui se existimat stare, in rectitudine fidei, bonisque operibus, et in scientia, qua credit omnia esse munda, videat ne cadat, in superbiam, aut in scandalum fratris. Isto in loco tacite ac specialiter percutit eos, qui praesumentes de sua scientia, qua licitum esse putant omnia edere, quia omnia munda sunt mundis, recumbebant in idoliis, et edebant carnes idolothytas, unde scandalizabantur infirmiores 117.0563C| fratres, qui videntes illos talia agere, putabant aliquid numinis esse et deitatis in idolis, atque in cibis illis consecratis. Generaliter autem ad omnes pertinet quod dicit: Qui stat in fide et bonis operibus, videat ne cadat.
Tentatio vos non apprehendat, nisi humana, id est, quae opere non perficitur. Tentatio humana est malum cogitare, et in corde tentationes multas perpeti. Diabolica vero tentatio est certamine tentationis in opere superari et malum perficere. Concupiscere mulierem humana tentatio est: adulterium vero sive fornicationem perpetrare diabolicum est. Sic de caeteris vitiis intelligendum. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, subaudis sustinere. Fidelis dicitur Deus 117.0563D| esse, quoniam quidquid promisit fidelibus suis, opere complevit; complet quoque quotidie, et complebit. Promisit diligentibus se regna coelestia: complebit illud, quia dabit eis. Ideoque non permittit eos tentari supra id quod humana fragilitas potest ferre. Sed faciet cum tentatione etiam proventum, id est auxilium, ut possitis sustinere; id est, illud faciet pervenire, quod potest humana ferre fragilitas, videlicet a tentatione et tribulatione citius liberando, sicut legimus factum de beato Abraham, quando liberatus de urbe Chaldaeorum, necnon de tribus pueris in camino, et de Daniele, quando missus est in lacum leonum, et de innumerabili multitudine martyrum, aut etiam in tentatione tolerantiam praebendo et victoriam, 117.0564A| sicut praebuit beato Job, Petro quoque, in cruce et Andraeae, Laurentio quoque super craticulam, multisque aliis martyribus. Quis enim hominum posset credere quod homo mortalis talia posset sustinere, quae sustinuit Laurentius per adjutorium Dei? Quapropter, dum tales et hujusmodi nobis tentationes afflictionesque proveniunt, debemus ista ad memoriam reducere, omnemque spem nostram in Deum jactare, ut ipse nobis faciat proventum evenire, citius liberando, aut etiam victoriae tolerantiam praebendo.
Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate, id est discernite, quod dico: utrum verum et bonum dicam, necne.
Calix benedictionis, cui benedicimus nonne communicatio 117.0564B| sanguinis Christi est? Idcirco primum calicem nominavit, quia postea de pane plus erat disputaturus. Calix autem benedictionis dicitur, qui benedicitur a sacerdotibus in altari; appellatur et ipse calix communicatio, quasi participatio, quia omnes communicant ex illo, partemque sumunt ex sanguine Domini quem continet in se. Et panis quem frangimus, in altari, nonne participatio corporis Domini est? Utique. Primum consecratur et benedicitur a sacerdotibus et Spiritu sancto, et deinde frangitur cum jam licet panis videatur, in veritate corpus Christi est. Ex quo pane quicunque communicant, corpus Christi edunt.
Quoniam unus panis, subaudis Christi, et unum corpus Christi multi sumus, qui comedimus illum panem, 117.0564C| caro quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero virginali in unitate suae personae, et panis qui consecratur in Ecclesia, unum corpus Christi sunt. Sicut enim illa caro corpus Christi est, ita iste panis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora, sed unum corpus. Divinitatis enim plenitudo quae fuit in illo, replet et istum panem, et ipsa divinitas Verbi quae implet coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, ipsa replet corpus Christi, quod a multis sacerdotibus per universum orbem sanctificatur, et facit unum corpus Christi esse: et sicut ille panis et sanguis in corpus Christi transeunt, ita omnes qui in Ecclesia digne comedunt illud, unum corpus Christi sunt, sicut ipse dicit: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem in me manet, et ego 117.0564D| in eo (Joan. VI). Tamen illa caro quam assumpsit, et iste panis, omnisque Ecclesia, non faciunt tria corpora Christi, sed unum corpus; et sicut qui corpori et sanguini Domini communicant, unum corpus cum eo efficiuntur: sic et qui communicant scienter de idolothytis unum cum diabolo corpus existunt; omnesque qui de uno pane, id est de uno corpore Christi, et de eodem uno calice, sive sanguine, participamus, id est partes accipimus, unum corpus Christi efficimur.
Videte, inquit, id est, considerate, Israel secundum carnem, id est, quia carnaliter vivit, et carnales hostias adhuc offert. Tunc temporis quando Apostolus ista loquebatur, adhuc erat templum Hierosolymis, 117.0565A| in quo offerebat Israel carnaliter vivens hostias Deo. Carnalem autem illum appellat, quia legem carnaliter volebat observare; vel ad differentiam Israel spiritalis, qui jam veteres umbras non sequebatur, ex cujus numero erat idem Apostolus. Vult autem ostendere Corinthiis, quia sicut illi erant socii et participes altaris, qui comedebant ea quae in altari offerebantur, ita et isti Corinthii comedentes carnes idolothytas, socii erant daemoniorum. Unde et sequitur: Nonne qui edunt hostias, subaudis victimarum in lege, participes sunt altaris? Sunt utique. Ita et vos qui editis in idolio carnes idolis consecratas, participes estis idolorum.
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? Non hoc dico quod aliquid 117.0565B| sit, quia idolum nihil est, et quod ei offertur nihil est. Quidquid in illo non est, vel illi non adhaeret qui habet esse, nihil est. In hoc idolum nihil est, quia habet imaginem hominis, sed non est homo, quia neque sensum neque motum habet: vel quia dicitur deus, et non est deus; dicitur Hercules esse, sed non est. Et sicut idolum nihil est, ita quod illi immolatur nihil est.
Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Tunc fiebant socii daemoniorum, quando comedebant idolothyta, et quando voluntatem illorum implebant. Non potestis calicem, id est sanguinem, Domini bibere, subaudis recte sicut bibendus est, et calicem daemoniorum, id est, corporis Domini participes esse, recte, et mensae daemoniorum, qui idolis libatis. Non 117.0565C| potestis mensae daemoniorum cibos comedere. Sicut non potestis recte duobus dominis servire, sic non potestis utrumque recte agere, et diabolo servire, et Christo placere, et corpus ejus digne sumere.
An aemulamur Dominum? jungit se Corinthiis, et loquitur ex persona illorum qui dicebant: Nunquid non imitamur Dominum? In hoc ergo quod pergimus ad exempla idolorum, et comedimus ibi cum infidelibus, quos volumus lucrari ad Christum, imitamur Dominum, qui ad domos publicanorum et peccatorum veniebat, ut occasionem haberet docendi. Nunquid fortiores illo sumus? Quasi diceret: Nunquid fortiores illo estis in hac parte? Non estis. In hoc volebant fortiores esse Christo, quia volebant agere quod ipse non fecit. Illi enim ibant ad domos paganorum, 117.0565D| Christum non legimus perrexisse ad domum alicujus gentilis. Omnia, subaudis alimenta, mihi licet edere secundum naturam, sed non omnia expediunt, id est, non omnia sunt utilia.
Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant, alios in fide, sed potius destruunt simplices per scandalum.
Nemo quod suum est tantummodo quaerat, in hac parte comedendo omnia, sed quod alterius, id est quod simplicioribus prodest: sicut Christus non quaesivit sua, sed nostra.
Omne quod in macello, id est in mercato, venit, sive venditur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam illius quem interrogaveritis. Macellum 117.0566A| dicitur a mactando, eo quod ibi mactantur carnes. Ideo autem Apostolus prohibuit, ut non interrogarent aliquid de carnibus, utrum consecratae essent idolis necne, quia si interrogarent, diceret ille insultando et deridendo qui interrogatus fuerat: Omnes istae carnes quas cernitis in macello, idolis dedicatae sunt. Si aliquis fidelium haec audiens postea emeret, derideret eum ille paganus in sua mente et conscientia, dicens: Ecce, quid fecit ille Christianus, qui me prohibebat offerre idolis victimas quasi malum, modo emit carnes consecratas idolis, et comedit ut sanctas. Nisi aliquid numinis in idolis cognosceret, nequaquam hoc ageret. Quandiu talia videro eum facientem, non transibo ad Christianismum.
117.0566B| Si quis infidelium vocat vos, ad coenam, et vultis ire, subaudis ad domum ejus. Non praecepit ire, nec prohibuit, sed praestitit licentiam. Coena vocatur a communione vescentium, quasi, commune convivium, et communis esca sive refectio. Κοινόν dicunt Graeci commune. Unde et communicantes dicuntur, eo quod communiter, id est pariter, comedebant. Apud veteres enim consuetudo erat hora nona coenare, non in abscondito, sed in propatulo, ne singularitas luxuriam gigneret.
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis, id est idolis est consecratum, nolite manducare propter conscientiam alterius qui judicavit et circumstantium, ne vos derideant, sicut supra dictum est. Ut quid enim libertas mea, qua credo omnia esse 117.0566C| munda, judicatur, id est reprehenditur, ab aliena conscientia, id est: si ego manduco omnia, quid pertinet ad aliquem ut me reprehendat, vel quid nocet ejus reprehensio?
Si ergo cum gratia, subaudis Dei, participo, sive manduco, quid blasphemor pro eo quod gratias ago Deo? Ex persona illorum loquitur, qui talia dicebant, quasi subjungeret Apostolus: Non debetis hoc dicere, licet sanctificetis illud quod sumitis signaculo crucis, et invocatione nominis Domini: tamen non ideo debetis comedere, quia blasphematur exinde nomen Domini, et vos blasphemamini.
Omnia in gloriam Dei facite, id est in invocatione nominis Dei, et cum honestate, ut Deus glorificetur per vos. Legimus quodam loco, quod cum quodam 117.0566D| tempore quidam humuncio pro nimia tristitia voluisset se laqueo suspendere, et dixisset: Deus, adjuva me, quod verbum semper in usu habebat, astitit beatus Paulus apostolus, inquiens: Infelix, temetipsum illaqueare vis et nomen Domini invocare praesumis? Sed illud quia invocasti, esto liber ab hac tristitia et morte praesenti, quia omnia prospere tibi succedent.
Sine offensione, id est sine scandalo et reprehensione, estote Judaeis, qui idola exsecrantur, et gentibus, fidelibus et etiam infidelibus: Sicut et ego per omnia, subaudis quae facio, omnibus placeo. Cum Apostolus alias dicat: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I), quaerendum est quare 117.0567A| modo hic dicat se omnibus per omnia placere? Ad quod dicendum, quia ubi dicit, si hominibus placerem, homines ibi voluit intelligi haereticos, Judaeos incredulos, paganos et persecutores. Hic autem ubi dicit, omnibus se placere, subaudiendum est bonis et religiosis viris. Si hominibus, inquit, infidelibus placerem, Neroni scilicet, haereticis, Judaeis incredulis, et persecutoribus, Christi servus non essem, quia Christum negassem. Tamen licet illis non placeam, hominibus tamen bonis et religiosis placeo: Non quaerens quod mihi soli utile est, quia non accipio a vobis victum et vestimentum, sed quod multis, ut salvi fiant. Sicut Christus non quaesivit sua, quia pro se flagellatus non est, consputus, passus et mortuus, nec quaesivit sua, sed nostra: ita Paulus non erat 117.0567B| propria salute contentus, quia non quaerebat quod soli sibi utile erat, sed quod aliis, sustinens pro aliorum salute libenter multa adversa et probra.
CAPUT XI. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi; id est, sicut ego imitator Christi sum, non quaerens solummodo quod mihi utile est, sed quod alteri: ita et vos me imitamini. Sicut enim Deus Pater misit Christum, ut apostoli ejus essent imitatores, ita Christus misit nobis apostolos ut eorum imitatores simus.
Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis. Ironice ista dicit; et quod videtur affirmare, increpat et denegat, quasi diceret: Non laudo vos, quia non estis mei memores, neque tenetis 117.0567C| praecepta quae tradidi vobis.
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est. Omnis viri caput est Christus, id est princeps et origo, quia ab illo qui est Verbum Dei Patris, creatus est; et non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum quod homo est, et carnem nostram assumpsit, caput et princeps est omnibus hominibus. Caput autem mulieris, id est initium et princeps mulieris, vir est, quia de costa ejus facta est, et ejus potestati subjecta. Caput vero Christi, id est origo et principium illius, Deus Pater est, quia ab illo habet originem et principium, tam secundum divinitatem quam secundum humanitatem.
Omnis vir, in Ecclesia, orans aut prophetans, id est docens prophetas vel explanans, velato capite, deturpat, 117.0567D| id est dehonestat, caput suum: vel orans, id est Dominicam orationem dicens, prophetans, id est symbolum apostolorum recitans, ubi prophetatur adventus Christi ad judicium. Si non velatur mulier, id est, si non vult operire caput suum linteo, tondeatur. Quare praecepit hoc Apostolus? quia mala consuetudo erat tunc temporis, quia nolebant capillos ligare et caput cooperire. Et ne ipsa profluxio capillorum provocet homines ad amorem libidinis, ideo praecepit velare capillos et ligare.
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria Dei est. Homo imago est Dei, quia sicut ab uno Deo omnia originem sumpserunt, et ab illo facta sunt, ita ab uno homine Adam omne genus humanum 117.0568A| profluxit: gloria quoque Dei est, quia glorificatur Deus per hoc quod hominem rationabilem fecit. Ideoque non debet velare caput, ut ostendat non esse subditum mulieri, sed potestatem habere super eam. Mulier autem subjecta est viro, sicut sequentia manifestant: Mulier autem gloria viri est, quia ex ipso facta est: vel quia subjecta est ei, et in hoc gloriam habet vir.
Non enim vir, primus Adam, ex muliere est, factus, sed mulier ex viro. Etenim non est creatus vir, Adam, propter mulierem, quia necdum erat mulier creata, sed mulier propter virum, id est ad auxilium viri. Ideo, subaudis ut recognoscat se mulier sub viri esse potestate, debet mulier velamen habere super caput suum propter angelos. Angelus Graece, Latine 117.0568B| dicitur nuntius; quo vocabulo vult ostendere Apostolus, episcopos, sacerdotes, omnesque ordines altaris, qui angeli debent esse annuntiando populis quid debeant petere et quid vitare. Propter istos angelos debent mulieres stantes in ecclesia velata habere capita, ne respiciens aliquis illorum ad populum, capiatur ad amorem pulchritudine illarum. Dicamus et aliter juxta Augustinum, et hoc quod dicit, vir non debet velare caput, quoniam imago est Dei, mulier autem debet velare caput propter angelos: virum in hoc loco, uno modo possumus intelligere quemlibet praedicatorem, spiritalem, et viriliter agentem, cujus caput est ipsa ejus sapientia; quia sicut caput regit caetera membra, ita illa regit mentem. Istud caput, scilicet sapientiam non debet velare vir 117.0568C| praedicator talis, quia non debet celare illam et abscondere, sed aliis manifestare, docendo, praedicando, bonisque operibus insistendo debet se imitabilem praebere. Per mulierem autem debemus intelligere quemlibet in Ecclesia muliebriter et stulte agentem. Cujus caput est ipsa ejus ignorantia et stultitia, quam non debet aliis in propatulo manifestare, ne se imitabilem reddat, sed debet illam tegere, et ad angelos (qui et viri appellantur), id est ad praedicatores referre, ut illorum exhortatione et doctrina salvari possit; vel debet suam insipientiam et ignorantiam velare propter praedicatores, quia illis se debet humiliare. Aliter: Homo ex corpore, anima et mente consistit, quae et rationabilitas animae dicitur. Cum unum sit anima et mens, dividamus 117.0568D| hic animam quae vivificat corpus, et mentem quae regit animam, quia facit differentiam inter bonum et malum, inter vitia et virtutes. Per virum in hoc loco debemus intelligere secundum Augustinum, rationabilitatem animae nostrae, id est mentem quae imago Dei est; quia sicut Deus scit differentiam inter bonum et malum, ita et mens pro modulo suo. Cujus viri caput, id est mentis sive rationabilitatis, quod unum est, ipsa bona ejus intentio est, quam non debet velare; quia non debet illam refrenare a contemplatione Dei, sed quanto amplius de Deo intelligit, tanto amplius debet illam permittere, ut se elevet ad contemplationem Dei, donec perveniat ad hoc ut quod modo videt in spe et in speculo, quandoque 117.0569A| videat in re, contemplans Deum sicuti est. Per mulierem possumus intelligere animam, cujus caput est intentio, qua plerumque intendit terrenis rebus ultra modum. Quod caput, id est quam intentionem debemus velare, quia debemus illam refrenare, ne ultra modum in terrenis rebus se occupet. Anima enim quae vivificat corpus, plerumque ea desiderat ultra quam necesse sit, in quibus delectatur corpus quod terrena quaerit.
Verumtamen neque vir sine muliere, subaudis creatus est in praesentia Dei, neque mulier sine viro, subaudis creata est, in Domino, id est per Dominum.
Nam sicut mulier, Eva, de viro, id est de costa Adae, ita et vir, Cain, per mulierem exstitit. Omnia autem, subaudis genera hominum, ex Deo creata 117.0569B| sunt, videlicet Adam, Eva et Cain; vel omnia, id est corpora virorum et corpora mulierum, animae videlicet virorum ac mulierum.
Vos ipsi judicate, id est, discernite quae dicturus sum.
Mulieri pro velamine, id est pro ornamento, dati sunt capilli.
Si quis autem videtur contentiosus esse, ut dicat, ego sum Pauli, ego Apollo, nec vult nostris admonitionibus parere, nos, Judaei credentes et apostoli, talem consuetudinem non habemus, ut contendamus, quia lex iram et contentionem prohibet, neque Ecclesia Dei, quae Evangelium habet.
Hoc autem praecipio non laudans, subaudis quod contenditis.
117.0569C| Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, et conventum fidelium in Dominicis diebus, audio, ab his qui sunt Chloens, scissuras, id est dissensiones et discordias, esse inter vos, et ex parte credo, ita esse ut audio.
Nam oportet, id est, necesse est, haereses esse, ut et qui sunt, inter vos, probati, in fide bonisque operibus, manifesti fiant, et appareant etiam qui sint imperfecti et duplices. Sic Dominus dicit in Evangelio: Necesse est ut veniant scandala (Matth. XVIII), id est, non potest aliter esse. Et revera magnam utilitatem praestiterunt haereses sanctae Ecclesiae, non per se, sed dum doctores excitaverunt, qui quasi dormierunt. Nequaquam enim tantam copiam librorum haberet sancta Ecclesia, et tantam cognitionem 117.0569D| de Deo, nisi haereses exortae essent, a quibus excitatus est Hieronymus, Augustinus, Hilarius, Gregorius, aliique sancti doctores, qui multa conscripserunt contra haereticos.
Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. Coena Dominica dicta est, eo quod ipso die Salvator cum discipulis coenaverit, complens Veteris Testamenti pascha, et mysterium corporis et sanguinis suis tradens apostolis. Corinthii (qui et Achaici vel Achaei) venientes ad fidem Christi per praedicationem apostoli Pauli, a quo inter caetera quae Dominus fecit, etiam sacramentum coenae Dominicae perceperant, post discessum illius in memoriam coenae Dominicae singulis 117.0570A| annis quinta feria ante diem Paschae, conveniebant omnes ad Ecclesiam, ac nobiles quique et potentes divitesque veniebant, et deferebant singuli panem et vinum, et dabant sacerdoti, unde consecraret corpus et sanguinem Domini. Consecratis autem mysteriis a sacerdote Domini, unusquisque quod detulerat accipiebat desuper altari: sumebatque tacite cum suis, ut supervenientes non invenirent quod ederent, et unde communicarent; aut etiam deferebat omne quod attulerat ad domum suam, ut cum suis illud sumeret. Ob cujus rei causam magnae dissensiones inter illos erant, quas seminaverant pseudoapostoli, ita ut cum una benedictione omnium oblationes consecratae essent, singuli suas accipientes, quae communes debuerant esse, maximam verecundiam 117.0570B| inferrent his qui, ut assolet, non attulerant, licet haberent: aut his etiam qui non habebant quod afferrent. Hoc autem faciebant multi, postquam ab aliis cibi crapulati erant. Istamque acceptionem Eucharistiae, Dominicam coenam vocavit Apostolus uno modo. Aliter: Soliti quoque erant convenire eodem die ad Ecclesiam omnes divites, potentes et nobiles, et praeparare sibi in Ecclesia et in foribus Ecclesiae atque atriis illius epulas et convivia, et crapulari et inebriari usque ad vesperam manducantes et bibentes in conspectu pauperum et egenorum, qui non habebant unde sibi praepararent similia, nihil accipiebant ab illis divitibus et potentibus, sed praestolabantur jejuni tempus cum verecundia, quo placeret illis divitibus et potentibus 117.0570C| benedici corpus Christi a sacerdotibus unde communicarent. Impleti autem illi divites omnibus cibis et potibus usque ad vomitum, accipiebant ad ultimum sacramenta corporis et sanguinis Christi, dicentes: Sic tradidit Christus discipulis suis nostris doctoribus et magistris corpus et sanguinem suum post aliorum ciborum perceptionem, et sic nos volumus illud sumere. Quod audiens Apostolus, scripsit eis inter caetera ista quae in praesenti habentur, volens eos convenire, inquiens: Convenientibus vobis in unum in Ecclesia, jam non est Dominicam coenam manducare, id est non est vobis licitum Dominicam coenam taliter manducare, qualiter vos manducatis. Coenam autem Dominicam dupliciter possumus intelligere appellatam esse ab Apostolo, 117.0570D| vel perceptionem videlicet Eucharistiae, de qua singuli sibi vindicabant partes proprias, quas attulerant, aliis non communicantibus, aut etiam eamdem Eucharistiam post alios cibos sumentes. Vel alio modo, coenam Domini appellat illas praeparationes conviviorum et epularum, quas sine charitate sumebant, non dantes inde pauperibus. Sacramentum igitur corporis Christi a communione coena appellatur, quia commune debet esse omnibus fidelibus et justis. Uno enim pane universitas Ecclesiae designatur. Per id enim quod unum sumus, de uno pane omnes nos sumere oportet. Licet enim a multis partibus deferatur ille panis, et a multis sacerdotibus per universum orbem consecretur, divinitas tamen 117.0571A| quae replet omnia, replet et illud, facitque ut sit unum Christi corpus, omnesque qui digne percipiunt illud, unum corpus Christi faciunt non duo, quia ipse dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI). Quicunque ergo coenam Domini vult imitari percipiendo corpus illius, vel etiam percipiendo alios cibos, communiter debet ea uti: quia coena Domini omnibus recumbentibus communis fuit, non solum bonis, sed etiam proditori Judae. Sed non immerito quaerit aliquis, quare Salvator noster, post coenam corporis et sanguinis sui, sacramenta apostolis tradiderit, vel unde processerit ista consuetudo universalis Ecclesiae, ut jejuni doceamur eadem sacramenta percipere, cum apostoli jam coenati ea perceperint, 117.0571B| et Dominus hoc ita non ordinaverit, sicut modo tenetur? Cui respondendum est, ideo tunc coenatos communicasse apostolos quia necesse erat pascha illud typicum antea consummare, et sic ad veri paschae sacramenta transire. Ideo quoque Dominus per se non constituit jejunos accipere nos sacramenta Eucharistiae, ut haberent ejus apostoli honorem aliquid ordinandi in sancta Ecclesia, qui post ejus ascensionem a sancto Spiritu edocti, ordinaverunt in honorem tanti tamque terribilis sacramenti, primo nos jejunos Dominicae passionis participatione muniri, primoque spiritalibus epulis interius exteriusque sacrari, ac deinde terrenis dapibus et vilibus escis corpus refici, cum gratiarum actione et cum temperantia atque sobrietate.
117.0571C| Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Et hoc similiter duplici modo intelligi potest, ut intelligatur coena sacramentum Eucharistiae, quod illi singuli sibi vindicabant, vel illa praeparatio conviviorum, quam utramque illi ut propriam manducabant, non communicantes exinde pauperibus. Diximus superius breviter, coenam vocari a communione vescentium quasi commune convivium, communemque escam atque refectionem. Κοινόν quippe Graeci dicunt commune. Unde et communicantes dicuntur, quod communiter sive pariter comedant. Apud veteres enim consuetudo erat, hora nona coenare, non in abscondito, sed in propatulo, ne singularitas luxuriam gigneret. Et alius quidem, vestrum, esurit, ille videlicet qui paupertate premente 117.0571D| caret pane triticeo et vino quod deferat ad consecrandum, unde communicetur, vel unde praeparet sibi convivium. Alius autem, dives quilibet et potens, ebrius est, et crapulatus tam ex aliis cibis quam etiam ex sacramentis corporis et sanguinis Domini.
Nunquid domos non habetis, o Corinthii, ad manducandum et bibendum, communes cibos? Aut Ecclesiam Dei contemnitis, id est despicabilem facitis, et pro nihilo ducitis, parantes vobis turpia convivia in ea, et confunditis eos, id est verecundari facitis, qui non habent? alimenta, ex quibus consecretur corpus Christi et sanguis, vel unde sibi praeparent coenam in ipsa Ecclesia, sicut vos qui divitiis abundatis. 117.0572A| Quid dicam vobis? o Corinthii, id est, quid possum vobis dicere prae nimio dolore? Laudo vos, subaudis in hoc quod bonum agitis in quibusdam rebus; in hoc tamen non laudo, vosque Ecclesiam Dei despicabilem facitis, et taliter jam ebrii, corpus Domini percipitis, et facies pauperum confunditis.
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, id est mysterium corporis et sanguinis Domini, quomodo debeatis sumere sicut mihi revelavit, ita tradidi vobis. Insuper etiam quid significet illud sacramentum, sicut in sequentibus dicturus est, quando pergebat Damascum, et caecatus est. Vel tunc manifestavit ei Dominus hoc inter caetera. Vel quando positus est in exstasi mentis, dum esset in templo. Ac sic demum tradidit Corinthiis, quando 117.0572B| moratus est apud eos anno uno et mensibus sex, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, id est, ipsa nocte qua erat tradendus a Juda, accepit panem et gratias agens fregit et dixit discipulis suis. Finitis solemniis veteris paschae, quae in commemorationem antiquae liberationis populi Dei de Aegypto agebantur omnibus annis, transiit statim ad novum pascha, sicut supra diximus, quod in memoriam suae passionis et nostrae redemptionis, Ecclesiae suae relinquit frequentandum. Fregit ipse panem quem discipulis porrexerat, ut ostenderet corporis sui fractionem et passionem, sine sua sponte non venturam, sicut ipse antea dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam.
Accipite et manducate: hoc est corpus meum quod 117.0572C| pro vobis tradetur. Sicut caro Christi quam assumpsit in utero virginali, verum corpus ejus est, et pro nostra salute occisum, ita panis quem Christus tradidit discipulis suis omnibusque praedestinatis ad vitam aeternam, et quem quotidie consecrant sacerdotes in Ecclesia cum virtute divinitatis, quae illum replet panem verum, corpus Christi est, nec sunt duo corpora illa caro quam assumpsit, et iste panis, sed unum verum corpus faciunt Christi: intantum ut dum ille frangitur et comeditur, Christus immoletur et comedatur, et tamen integer maneat et vivus. Et sicut illud corpus quod in cruce deposuit pro nostra salute et redemptione est immolatum, ita quotidie ad nostram salutem et redemptionem iste panis Deo offertur, qui licet panis videatur, corpus 117.0572D| est Christi, Dominus enim et Redemptor noster, consulens nostrae fragilitati, quia cognovit nos fragiles esse ad peccandum, tradidit nobis hoc sacramentum, ut quia ipse jam non potest mori, et nos quotidie peccamus, habeamus verum sacrificium quo possimus expiari. Ideoque quia unum corpus faciunt et pro nostra redemptione offeruntur, dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, et addidit: Hoc facite, id est corpus hoc sanctificate in meam commemorationem, videlicet passionis meae, vestraeque redemptionis, quia ego vos redemi sanguine meo. Relinquens Dominus hoc sacramentum salutiferum omnibus infidelibus, ut illud infigeret cordibus et memoriae eorum, more cujuscunque hominis egit, 117.0573A| qui appropinquans morti aliquod munus pretiosum dimittit alicui amico, dicens: Habe hoc cum omni diligentia penes te in memoriam mei, ut quotiescunque illud videris, recorderis mei. Qui amicus admittens munus illud amici sui charissimi, si eum toto corde dilexit, non potest non condolere ei et tristari de morte amici, quotiescunque munus sibi dimissum conspicit. Similiter nos quotiescunque accedimus ad consecrandum, vel percipiendum sacramentum muneris aeterni, quod nobis Dominus passurus in memoriam sui dimisit tenendum, cum timore et cumpunctione cordis, omnique reverentia debemus accedere, recolentes quanto amore dilexit nos, qui pro nobis seipsum obtulit ut nos redimeret.
Similiter et calicem, subaudis tradidit eis, postquam 117.0573B| coenavit, dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine, id est calix quem vobis trado, Novum Testamentum significat, ut Fulgentius dicit, vel Novum Testamentum confirmat in meo sanguine, sive per meum sanguinem. Calicem Novi Testamenti dicit ad distinctionem Veteris Testamenti, quod confirmatum est sanguine hircorum et taurorum, sicut habetur in Exodo, dicente Moyse ad populum quando collegit sanguinem hircorum in calice vel patena, et aspersit eumdem populum. Hic est sanguis Testamenti quod mandavit ad vos Dominus, id est: Hic sanguis est testis verborum et promissionum Dei ad vos, et testis verborum vestrorum quod promisistis esse vos obedientes illi. Similiter Novum Testamentum, id est Evangelium, ubi continentur promissiones 117.0573C| nostrae redemptionis et patriae coelestis, confirmatum est sanguine passionis Christi qui quotidie celebratur in Ecclesia. Omne enim testamentum in morte confirmatur testatoris: quod autem addidit, hoc facite, sive sanctificate quotiescunque biberitis in meam commemorationem, idem sensus est, ut de corpore supra dictum est.
Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat ipse ad judicium. Duobus modis annuntiamus mortem Domini jam esse celebratam pro nostra redemptione vel ipsum mysterium celebrando, ubi iteramus passionem illius vel etiam praedicando aliis, quod utrumque agere debemus, et sumendo et praedicando. Hoc quoque sciendum est, quia caro nostri 117.0573D| Salvatoris pro salute nostri corporis, sanguis vero pro anima nostra fusus est, quia sedes animae in sanguine consistit. In cujus memoriam corpus et sanguinem illius sumimus, quoniam ipse ut totum hominem salvum faceret et redimeret, sanguinem suum fundi permisit.
Itaque quicunque manducaverit panem hunc, et biberit calicem, id est sanguinem Domini indigne, id est quicunque sanguinem et corpus Domini sumpserit indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini, id est poenas aeternas inde exsolvet, nisi poenitentia digna hoc expiaverit, aliisque bonis operibus. Indigne dicit, id est ordine non observato, videlicet qui aliter mysterium illud celebrat vel sumit, quam 117.0574A| traditum est a sanctis Patribus, vel qui nullam differentiam credit inter illud corpus Christi, et reliquos cibos, vel qui gravioribus criminibus commaculatus praesumit illud sumere. Qui taliter, ut diximus, illud comedit et bibit indigne, illud sumit, ideoque poenas inde exsolvet. Apostolus igitur exponit quomodo debemus illud percipere.
Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, id est de corpore Domini, et de calice bibat, id est de sanguine Domini. Probet se, id est discutiat se, et utrum dignus sit necne, et probabilem se reddat, ne forte unde alii sumunt remedium accipiat ille judicium et damnationem, indigne illud percipiens, sicut fecit Judas proditor. Nam cum alii apostoli sumpsissent illud terribile sacramentum ad remedium et salutem 117.0574B| suam, ille qui indignus erat tanto mysterio accepit illud ad damnationem suam: quia quem diabolus ante tenebat per suggestionem et tentationem, postea renuit ad possidendum plenius, ut nihil aliud posset cogitare aut facere, nisi quod ejus voluntas erat. Dicit enim evangelista, quia post buccellam statim introivit in eum satanas, ut malum quod illo instigante tractaverat, eo concitante perficeret.
Qui enim manducat et bibit indigne, sicut supra diximus, judicium sibi manducat et bibit, id est ad damnationem suam illud sumit, non dijudicans corpus Domini, id est non discernens a reliquis cibis. Cum timore et tremore debemus accedere ad illud sacramentum terribile, ut sciat mens reverentiam se debere praestare ei ad cujus corpus sumendum 117.0574C| accedit.
Ideo, subaudis quia indigne praesumitis percipere salutiferum sacramentum, idcirco sunt inter vos, o Corinthii, multi infirmi, id est languentes et imbecilles, id est febricitantes, et dormiunt multi, non somno pacis et quietis, sed morte damnationis, id est mortui sunt morte aeterna propter hoc peccatum. Volens demonstrare quia qui corpus Dominicum indigne percipiunt, judicium inde sumunt et damnationem; ostendit quosdam apud Corinthios vindictam in praesenti jam percepisse, qui inconsiderate et irreverenter illud acceperant quia febribus et infirmitatibus multis correpti sunt, et quidam etiam mortui, ut illorum exemplo caeteri discerent non debere indigne et negligenter corpus Domini sumere.
117.0574D| Quod si nosmetipsos dijudicaremus, id est discuteremus et examinaremus vitam nostram utrum digni essemus necne, et nosmetipsi errores nostros corrigeremus, non utique judicaremur, id est non damnaremur a Christo, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
Dum judicamur autem, non in paucis, in illis videlicet qui infirmantur et febricitant in hoc praesenti et in illis etiam qui moriuntur, a Domino corripimur, et flagellamur corpore per illos ut ipso timore perterriti, non damnemur aeternaliter cum hoc mundo, id est cum infidelibus et amatoribus hujus mundi. Nihil enim distat ab infideli, qui irreverenter cum omnibus peccatis criminalibus commaculatus, 117.0575A| ad mensam Domini praesumit accedere, sed potius deterior est illo, et majori poena dignus, quia melius est viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum abire.
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum corpus et sanguinem Christi in Ecclesia, invicem exspectate, ut multorum oblatio simul celebretur, et omnes communiter ex uno pane communicetis: quia illa oblatio unus panis est, et communis debet esse omnibus.
Si quis esurit, domi manducet, id est qui impatiens est nec vult jejunare cum caeteris, domi terreno pane vescatur, ut non in judicium conveniatis, id est ne corpus Christi reprehensibiliter percipiatis ad damnationem vestram. Caetera autem, subaudis 117.0575B| quae restant inordinata, cum venero disponam.
CAPUT XII. De spiritualibus autem, subaudis mysteriis, nolo vos ignorare, fratres, id est nolo vos ignorantes reddere.
Scitis autem quoniam cum gentes essetis. Reducitur ab Apostolo Corinthiis vitae pristinae conversatio in notitiam, ut ex ejus consideratione crescant in novam conversationem, quoniam sicut gentiles viventes fervebant in mendacio et errore, quia illa cultura nihil erat, sic jam Christiani effecti, divinis praeceptis cum fervore animi debebant obsequi. Gentes autem sive gentiles appellantur, qui ab errore patrum suorum in quo nascuntur, in religione melioris vitae non commutantur. Unde et gens quae sic 117.0575C| manet ut genita est vocatur: hi sunt pagani, qui ad divinum cultum non accedunt, quos gentes nunc appellat, non quod tunc temporis pagani essent quando ista dicebat, sed quod ante notitiam fidei fuerant. Hoc est quod ait, quoniam cum gentes essetis, et (subauditur) jam non estis. Legitur et gens in bono, sicut est, non tantum pro gente, sed ut filios Dei congregaret in unum (Joan. XI). Ad simulacra muta prout ducebamini, euntes, subaudis eratis. Simulacra (quae simulando dicuntur, eo quod simulent hominem et non sit homo, equum et non sit equus, caeteraque hujusmodi) idcirco muta appellantur, quia (ut Psalmista ait) os habent, et non loquentur: oculos, et non videbunt (Psal. CXXXIII). Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Si quod autem 117.0575D| verbum ab idolis auditur, daemonum deceptioni et non simulacrorum sensibilitati ascribitur. Ad haec adoranda tam a daemonibus quam ab aruspicibus et philosophis insipientibus impellebantur, et est sensus: Sicut cum gentes essetis, daemonum templa sine reluctatione, prout ducebamini, frequentabatis, sic modo dum agimini Spiritu sancto secundum sanam doctrinam, ad Ecclesiam Dei accedite, et praeceptis salutiferis cum omni humilitate obtemperare contendite. Et quod dicit, prout ducebamini, ostendit eos tantam venerationem exhibuisse simulacris, ut eorum cultum nequaquam abhorrerent a quibuscunque hortarentur, vel monerentur, et ducerentur personis, ita et conversos Deum diligere admonet, 117.0576A| et coapostolos ejus spernere non debere suae salutis amatores.
Ideo, subaudis quia Deum cognovistis, et quia de spiritualibus mysteriis nolo vos ignorantes reddere, notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, id est nemo Spiritum sanctum habens, et per Spiritum sanctum loquens, qui linguas infantium facit disertas, dicit anathema Jesu. In decretis Justiniani imperatoris, anathema separatus a Deo vocatur. Legitur et in canonibus pro maledictione. Legitur et pro occisione, sicut ipse Apostolus ait in Epistola ad Romanos (c. IX): Optabam ego anathema esse pro fratribus, id est, optabam interfici pro eis secundum carnem. Ponitur et pro abominatione, hic vero pro separatione ponitur. Itaque nullus Spiritu Dei afflatus 117.0576B| dicit ipsi Jesu: Tu es anathema, id est separatus a Deo Patre et Spiritu sancto, et aliqua parte inferior. Hoc quidam haereticorum vesani insaniendo dicere non timuerunt; idcirco anathemate, id est separatione a Deo, Ecclesia perculsi sunt. Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. In sacra Scriptura dicere aliquando pro simplici sermone accipitur, ut est non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). Aliquando pro ipsa re et facto, sicut ait Ezechias rex ad Isaiam: Non fuit verbum, id est res, in domo mea quod non ostenderim eis (Isa. XXXIX). Sic et in hoc loco pro re et facto ponitur. Nemo, inquit, potest dicere, id est corde et ore confiteri, et digna opera fidei exercere, Jesum diligere, et Dominum 117.0576C| asserere, nisi Spiritus sancti gratia fuerit intrinsecus edoctus. Nam ille dicit Jesum Dominum esse, qui credit eum Patri et Spiritui sancto coaequalem et coomnipotentem, et hunc confitetur, servando praecepta illius quibus vera dilectio comprobatur. Dicemus et hoc ipsum breviter cum conclusione: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, subaudis, sicut est dicendus corde, ore et opere, nisi per Spiritum sanctum fuerit illuminatus.
Divisiones vero gratiarum sunt, subaudis, non meritorum, idem autem Spiritus sanctus manet semper unus in omnibus et individuus. Notandum quod non ait, divisiones meritorum sunt, sed gratiarum, quia dona Dei gratis dantur, non humanis meritis tribuuntur. Unde ad Romanos ait: Quis prior dedit illi, id 117.0576D| est Deo, fidem suam aut aliquid, et retribuetur ei (Rom. XI)? Spiritus namque sanctus in seipso unus idemque manet, id est immensus, indivisus, inseparabilis cum Patre et Filio, sed dona illius divisa sunt, quia non omnibus aequaliter conferuntur. Unde fatendum est quia cum Deus per divinitatis potentiam ubique sit, non tamen ubique est per inhabitationis gratiam, et in quibus habitat per gratiam, non aequaliter habitat. Sicut ergo mare immensum est, et advenientes secundum capacitatem vasorum suorum et differentiam hauriunt, et non exinanitur mare, neque evacuatur; et sicut etiam ex una lucerna plures accenduntur, ipsa tamen non decrescit: sic Spiritus sanctus, cum sit immensus, distribuit ipse justis gratiam suam se 117.0577A| cundum quod ipsi videtur: ipse tamen omnipotens in immensitate sua perseverat, et quantum vult, et cui vult, et quando vult, et quomodo vult: dat et nihil minus habet, quia extra se nulli erogat. Et divisiones ministrationum sunt. Verbi gratia: ut in episcopis, presbyteris, diaconibus, caeterisque ordinibus, qui Spiritu sancto distribuente Ecclesiae ministri constituuntur, non per propriam hominis deliberationem, sed per Spiritus sancti efficientiam; idem autem Dominus, subaudis manet indivisus in omnibus.
Et divisiones operationum sunt, quia alius operatur per Spiritum sanctum maxima, alius mediocria, alius vero minima. Idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Quem superius appellavit Spiritum, 117.0577B| modo vocat Dominum et Deum, et ter idem dicendo manifestat se loqui de Spiritu sancto, sed non separat inde Patrem et Filium, quia quorum una est virtus naturae, et substantia una, horum una est operatio indivisa, qui videlicet Deus, operatur omnia bona in omnibus. Quibus verbis tollitur humana arrogantia, cum sine Spiritu sancto nec magna, nec minima bona operari possit nostra fragilitas. Altius monet Apostolus in Trinitate nullos faciendos gradus, dum primum ponit Spiritum sanctum, secundo Dominum Christum, tertio Deum Patrem, qui unus Deus distribuit dona sua, manens in se indivisus.
Unicuique autem, subaudis fidelium, datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, et illius videlicet, qui 117.0577C| percipit donum Spiritus sancti, et aliorum, qui aut ab illo erudiuntur, aut exemplo illius in meliorem vitam instruuntur, et in Dei laudem excitantur, sicut Dominus monet: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V), etc. Manifestatio vero Spiritus sancti ipsum ejus donum intelligitur, quod ipsi homini manifestat datum esse ad utilitatem suam, ut recte credat, sancte vivat, et ut alii ex eo utilitatem percipiant. Sive manifestatio Spiritus idcirco dicitur, quia ubicunque per dona sua fuerit, illico per operationem justitiae manifestatur. Hinc scriptum est: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII) ?
Alii quidem per Spiritum sanctum datur sermo sapientiae. Modo incipit exponere divisiones gratiarum 117.0577D| et ministrationum quae per Spiritum sanctum dantur. Intelligitur, sapientia in vitandis malis et appetendis bonis, scientia vero in disponendis ordinandisque humanis. Etenim fundos sive agros excolere, domum prudenter aedificare, familiam competenter ordinare, ad scientiam videtur pertinere. Aliter, sapientia pertinet ad cognitionem aeternam qua credimus Deum trinitatem habere in personis, unitatem in substantia; scientia vero humanarum rerum, sicut supra diximus. Sive sapientia est, secundum Gregorium, quando quis Veteris Testamenti et Novi legit volumina, et intelligit, et ad utilitatem aliorum exponit, sicut Hieronymus, Augustinus, Hilarius et ipse Gregorius; scientia vero quando illorum expositiones 117.0578A| leguntur et intelliguntur, et secundum eas Vetus Testamentum aut Novum traditur. Est etiam sapientia, qua abstinet quis a pravo opere, scientia vero, quando a prava cogitatione. Itaque sive sapientiam divinarum, sive scientiam humanarum rerum habeamus, non ex nobis ipsis, sed ex dantis sancti Spiritus gratia percipimus. Quod vero dicit, secundum eumdem Spiritum, nihil est aliud nisi quasi diceret: Alii datur sermo scientiae secundum voluntatem ejusdem Spiritus sancti, vel per eumdem Spiritum.
Alteri, subauditur datur, fides in eodem Spiritu, id est per eumdem Spiritum. Dominus loquitur in Evangelio de persona Patris. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Et Apostolus fidem dicit dari per Spiritum sanctum. Unde datur 117.0578B| intelligi, quia quod dat Pater per Spiritum sanctum, dat et ipse Spiritus sanctus cum Patre et Filio, quia unius est potestatis et operationis cum illis: fides ergo qua credimus in Deum, et a Patre et a Filio et a Spiritu sancto datur, nec est in homine naturaliter, sed a Deo datur: quoniam si esset, omnes haberent fidem. Alii gratia sanitatum in uno Spiritu. De gratia sanitatum dicit, qua sanantur infirmi vel aegri.
Alii operatio virtutum, in ejiciendis daemonibus et patrandis; alii miraculis: alii prophetia, qua Spiritu sancto repletus, futura praedicit, vel prophetarum libros exponit; alii discretio spirituum, ut noverit quis loquatur ex Spiritu sancto, vel quis ex spiritu humano, sive maligno: sicut loquebatur puella quae 117.0578C| magnum quaestum praestabat dominis suis, de qua Paulus spiritum pythonicum expulit: et sicut loquebantur magi et incantatores. Alii genera linguarum, id est varietates sermonum, ut apostolis et credentibus in exordio fidei. Alii interpretatio sermonum, ut Hieronymo qui divinas Scripturas ex Hebraeo in Latinum transtulit.
Haec autem omnia quae enumeravimus et etiam plura quam enumeravimus, operatur unus atque idem Spiritus, ad utilitatem scilicet totius Ecclesiae, in quo intelligitur Pater et Filius, quia inseparabilis est eorum operatio, dividens singulis electorum dona sua, non tamen ipse divisus, prout vult, quia omnipotens est.
Sicut enim corpus unum est, et habet multa membra, 117.0578D| etc. Usque ita et Christus: subaudis, cum Ecclesia unum corpus est. His verbis docet non deberi inflari quaelibet adversus alterum, quia etsi non magnum, tamen parvum est Ecclesiae membrum. Et sicut omnia membra, sive sint magna, sive parva, sive honesta, sive inhonesta, corpus humanum formant, ita homines diversi meriti unam Ecclesiam aedificant, et unum corpus Christi faciunt. Cum Christo enim qui est caput Ecclesiae, ipsa Ecclesia intelligitur, quae est corpus ejus. Etenim in uno Spiritu, subaudis, sancto, de quo scriptum est: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III); et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III). Omnes nos in unum corpus baptizati sumus, 117.0579A| id est, ad hoc baptizati sumus ut essemus unum corpus cum capite nostro Christo, et omnes in uno Spiritu potati sumus. Quasi diceret: Potionati sumus, vel unum Spiritum potavimus: quia tempore baptismatis omnes unum Spiritum sanctum accepimus.
Nam et corpus non unum est membrum, sed multa, quia unum membrum non facit corpus, sed multa simul nervis conglutinata: sic omnes credentes, sive sint sublimes vitae merito, sive parvi, unum corpus efficiunt, conglutinante eos virtute Spiritus sancti.
Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Interrogative est legendum, et subaudiendum utique de corpore est. Caput corporis sui, id est Ecclesiae, Christus est. 117.0579B| Oculi hujus corporis, apostoli sunt intelligendi, de quibus dicitur: Pulchriores sunt oculi ejus vino (Gen. XLIX), sed et praedicatores qui sibi aliisque spiritualia provident; aures sunt fideles auditores; nares, qui vim discretionis habent inter odores virtutum fetoresque vitiorum; os, qui divina eloquia aliis eructant, id est doctores; manus, qui operantur unde alii vivant; pedes, qui in negotiis saecularibus ad utilitatem caeterorum discurrunt. Si dixerit talis pes, non sum manus, quia non habeo quod tribuam, vel non possum operari unde aliis victum tribuam, propterea non sum de corpore Christi, non ideo est de corpore? Subaudis utique est de corpore Christi. Sic intelligendum de aure et oculo, quoniam licet dicat bonus auditor: Non sum oculus, id est praedicator, 117.0579C| et propterea non sum de corpore Christi, non ideo non erit: sed erit de corpore Christi. Membrum erit Ecclesiae.
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit, quibus verbis tollit praesumptionem, ne quis donum Dei putet suum meritum. Quisquis enim in Ecclesia est oculus, a Deo, et non a se, factus est oculus. Sic et de caeteris intelligendum membris. Hinc enim ait: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV)?
Quod si essent omnia, subaudis membra, unum membrum, ubi corpus, subaudis esset, quod non uno membro, sed varietate membrorum constat. Et si omnes essent auris aut oculus, id est auditores tantum aut praedicatores, quomodo esset Ecclesiae 117.0579D| corpus, cum non constaret membrorum varietatibus?
Non potest autem dicere oculus manui: Opera tua non indigeo, quoniam praedicator quilibet victu eget ex labore illorum qui designantur per manus, aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii, et ille qui praeest subditis, non potest dicere in temporali discursu suis subditis, cum eorum opera indigeat: Non estis mihi necessarii.
Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, sicut pedes sunt et manus, quae vilibus quibusque ministeriis deserviunt, necessaria sunt: quia pro toto corpore operantur; et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem 117.0580A| abundantiorem circumdamus. Ignobiliora membra quibus abundantiorem honorem circumdamus, sunt manus et pedes, quibus ornamenta calceamentorum armillarumque adhibemus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Inhonesta nostra sunt verenda, quae verecundamur videri nuda, quibus abundantiorem honestatem praebemus diversorum colorum vestibus.
Honesta autem nostra, id est oculi, nares et caetera talia, nullius egent ornamenti: sed Deus temperavit, id est fabricavit, corpus, tribuendo honorem ei membro cui deerat, subaudis honor, abundantiorem tribuendo, id est extrinsecus adhibuit membro honorem, per additamentum vestium et ornamentorum, quoniam non habet insitum per naturae decus.
117.0580B| Ut non sit schisma, id est divisio, in corpore, quibusdam membris pulchris, quibusdam manentibus inhonestis, sed sit corpus jam totum honestum, tam natura, quam ornamentorum gratia, sed in idipsum, id est alterutrum, per invicem sollicita sint membra, sicut oculus toti corpori videt, et pes toti corpori ambulat, etc.
Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Sicut de humero procedit cubitus, manus et digiti, et de coxa tibiae, pedes et articuli, sicut sunt sumpta membra de membro, id est pendentes ex sibi praelatis.
Primum posuit Deus apostolos in Ecclesia, qui vice Christi positi sunt in Ecclesia, sicut ait Apostolus: 117.0580C| Obsecramus per Christum, id est vice Christi reconciliamini Deo. Horum vice subrogati sunt episcopi. Sed apostoli ex praecepto Domini compellebantur transire de regno in regnum: episcopi vero suis in Ecclesiis auctoritate canonica residere jubentur ob utilitatem sibi commissorum; prophetas vocat qui futura praedicunt, sicut Agabus et ipsi apostoli, sive qui prophetarum dicta edisserunt; doctores, qui parvulos erudiunt; virtutes, qui daemones ejiciunt, aliaque miracula faciunt; gratias curationum, qui infirmos sanitati restituunt; opitulationes, qui verbis aut factis auxiliantur aliis; gubernationes, sicut in praelatis et regibus, episcopis aut ducibus; genera linguarum, sicut in exordio fidei.
117.0580D| Nunquid omnes interpretantur? Scripturas, ut Hieronymus.
Aemulamini autem charismata meliora, quibus verbis ostendit Apostolus bona esse supradicta, id est prophetiam, doctrinam, ejectionem daemonum, etc. Sed ista quae subsequuntur, meliora sunt, quantum ad utilitatem electorum attinet: quia per illa superius posita tantum Dei demonstratur potentia, per cujus nominis virtutem et invocationem fiunt. Per haec autem, id est charitatem, fidem, et spem hominis justitia constat. Gloriabantur Corinthii quasi summam justitiae haberent, eo quod quidam illorum daemonia ejicerent, gratiam curationum infirmis impartirent; sed ostendit Apostolus meliora deesse, et idcirco perfectos nondum esse, atque ideo 117.0581A| hortatur eos, dicens: Aemulamini charismata meliora, id est dona gratiarum meliora: nam superius praemissa possunt habere mali cum bonis, sicut Judas apostolus fuit: Caiphas, sicut et Balaam, cum esset malus, prophetavit. Multi in die judicii dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus, et daemonia ejecimus (Matth. VII)? sed audituri sunt: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV). Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Per quam intelligitur charitas, in quo praecepto universa lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Quae nobis via efficitur, quia per eam ad patriam coelestem pervenitur. Cujus magnitudinem amodo incipit exponere, inquiens:
CAPUT XIII. 117.0581B| Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam: inutilis sum. Haec verba ex superioribus apostoli verbis pendent ubi dicit: Aemulamini charismata meliora (I Cor. XII), etc. Si linguis omnium hominum loquar, septuaginta scilicet duabus, quae divisae sunt in aedificatione turris, et si linguis etiam angelorum loquar et charitatem non habeam, dilectionem videlicet Dei et proximi, nihil sum. Quod dicit loqui angelorum linguis, intelligitur ad exaggerandum hoc quod volebat ostendere, posuisse charitatis scilicet vim: siquidem angeli nec linguam nec palatum vel dentes habent, utpote spiritus, quibus verba forment. Quando vero apparent hominibus, sumptis corporibus aeriis, secundum 117.0581C| eorum linguam loquuntur quibus apparent: nam loqui illorum ad Deum nihil est aliud quam in praesentia ejus esse; et Deum loqui ad illos nihil aliud est quam praesentia vultus sui qua fruuntur, attendentes quid velit illis manifestare; ipsorum vox in laude conditoris, ipsa est admiratio intimae contemplationis. Inter se quoque angeli loquuntur ineffabiliter, sed eorum ad invicem collocutio, bonae voluntatis est concordatio, nec est necesse ut ibi sonent verba, ubi in Dei contemplatione omnium angelorum concors est voluntas bona. Inde ergo Apostolus dicit: Si linguis etiam angelorum loqui possem, nihil mihi prodesset sine charitate. Possunt intelligi et per angelos, scholastissime loquentes, qui liberalibus artibus instructi, politis disserunt verbis quae norunt: 117.0581D| per homines vero, simpliciter loquentes. Sive ergo simpliciter quis disputet, quod multi quaerunt, quia ibi omnium aedificatio esse potest, sive liberaliter, quod multi ambiunt, charitatem autem non habeat, fit velut aes sonans aut cymbalum tinniens, quoniam sicut aes sonat aut cymbalum, nihil eis prodest, quia nullam utilitatem sibi praestant, sic est homo qui loquitur linguis absque charitate. Revera sicut aes sonat, et sibi nihil confert, juvat autem, id est delectat audientes, ita lingua charitate privata. Aes quoque et cymbalum non a se sonant, nisi ab aliquo tangantur, aut alicujus rei impulsione commoveantur. Sic et qui linguis loquitur non a se loquitur, sed potentia Spiritus sancti per eum loquitur. 117.0582A| Qui vero charitatis praeceptum exercet, juvante se Deo operatur.
Et si habuero prophetiam, videlicet ut futura praedicam, sicut Balaam qui prophetavit de Christo: Orietur stella ex Jacob, et exsurget hoc de Israel (Num. XXIV); et noverim mysteria omnia, id est, secreta Veteris et Novi Testamenti, et omnem scientiam, id est notitiam tam divinarum quam humanarum rerum, et si habuero omnem fidem, id est, perfectam et integram, quae a Domino grano sinapis comparatur, non propter modicitatem, sed propter fervorem: quia tritum manifestat cujus sit vigoris. Sic et fides trita adversitatibus ostendit cujus sit fortitudinis. Ita ut montes transferam, de loco ad locum, vel daemones a patientibus ejiciam; si charitatem, id 117.0582B| est, si dilectionem Dei et proximi non habuero, nihil sum, id est, nihil utilitatis mihi praestabit. Intelligitur quod quidam Corinthiorum per invocationem Dei hoc agebant, et propterea quasi perfectos se putabant. Sed exhortatur ad id quod est praecipuum, id est, ad charitatem.
Etsi distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, juxta praeceptum Domini, dicentis: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX); et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, sicut Laurentius est ustulatus, et hoc non fecero causa dilectionis, Dei videlicet et proximi, nihil mihi prodest. Se ponit Apostolus pro omnibus.
Charitas patiens est. Quomodo potest charitas patiens 117.0582C| esse quae virtus est? Sic videtur loqui, quasi de re animam habenti. Nam charitas virtus est quae per se non patitur, ideoque patiens per se non est. Quapropter per charitatem debemus intelligere hominem charitatem habentem. Itaque qui habet charitatem patiens est, tolerando adversa, quia per tribulationes novit pervenire ad gaudia regni. Benigna est, id est valde bona, quia non solum non reddit malum pro bono, sed insuper bonum pro malo, cibando inimicum et potando. Charitas non aemulatur. Superius ait: Aemulamini charismata meliora, id est, aemulari studete: hic autem dicit, Aemulamini, id est persequimini; ibi accipitur in bono, hic autem in malo. Non aemulatur dicit, id est, nulli invidet, aliena felicitate non torquetur. Non agit 117.0582D| perperam, id est, non agit aliquid perverse. Quidquid extra rectitudinem fit, quia pravum est, perperam dici potest adverbialiter. Non inflatur, id est non extollitur, et in superbiam non erigitur.
Non est ambitiosa. Ambire est desiderare, et omnis qui charitate est plenus non desiderat neque cupit potestatem super alios exercere, quia major caeteris non vult apparere. Non quaerit quae sua sunt, id est, quod sibi solummodo utile est, sed aliis. Vel certe patiens est, non quaerit quae sua sunt, id est vindictam, quia inimicis talionem non reddit. Quaestio in hoc loco oritur: Cum Joannes dicat: Deus charitas est (I Joan. IV), quare Apostolus dicit: Charitas non quaerit quae sua sunt? quae tripliciter intelligi 117.0583A| potest. Aliter enim Intelligenda est charitas secundum Joannis verba, aliter secundum Pauli. Charitas secundum Joannem, ipse Deus intelligitur, qui charitatem infundit in cordibus fidelium, juxta quod Apostolus ait: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Secundum Paulum vero, per charitatem intelligitur homo charitatem habens, qui non quaerit solummodo quae sua sunt, et quod sibi utile est, sed quod aliis. Unde etiam ipse Deus, qui charitas est, non quaerit quae sua sunt, quia veniens in mundum per incarnationis mysterium non quaesivit quae sua erant, id est non quaesivit justos, sed peccatores, qui sub diaboli imperio tenebantur, unde ipse dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores (Luc. V). Dicamus 117.0583B| et tertio modo: Charitas, id est, ipse Deus veniens in mundum, non quaesivit quae sua erant. Quid erat suum? Ut ab omni creatura adoraretur, glorificaretur, veneraretur, sicut Deus creator omnium. Sed ipse non quaesivit ista quae sua erant et sibi competebant, quia non quaesivit honorem, non regnum, non timorem ab hominibus, sed quae erant latronum, homicidarum, atque maleficorum hominum, sputa videlicet, colaphos, alapas, irrisiones, verbera, crucem et mortem. Et sicut ipse non quaesivit quae sua erant, ita et nos non debemus quaerere nostra, sed quae sunt aliorum. Non irritatur, id est, etiamsi laesa fuerit, non provocatur ad iracundiam sive furorem; non cogitur ad vindictam, ut malum pro malo reddat. Non cogitat malum, id est non solum 117.0583C| non facit, sed nec cogitat ut alii noceatur.
Non gaudet super iniquitate, sed potius tristatur, cum viderit quemlibet per aliquod scelus ruere; congaudet autem veritati, id est operibus justitiae, vel etiam illi qui in veritate et non ficte fidelis est.
Omnia suffert, subaudis adversa patienter, omnia credit quae continentur in Veteri Testamento et Novo, vel quae promittuntur electis in futuro regno a Deo, vera credit esse. Idcirco omnia sperat quia nisi crederet, non speraret. Siquidem spes est futurorum bonorum exspectatio, quorum consideratione omnia adversa sustinet.
Charitas nunquam excidit, id est ab homine se habenti nunquam labitur, nunquam cadit; sive prophetiae evacuabuntur: prophetia est quae de futuro 117.0583D| loquitur. Quod cum venerit, non erit jam necesse ut prophetetur. Ponatur unum exemplum pro omnibus. Prophetatur Christus ad judicium venturus: eo veniente non erit necesse ut haec prophetia recitetur amplius: sic de caeteris intelligendum. Sive linguae cessabunt, quoniam sicut ante turrim Babel una erat lingua Hebraea, sicut quidam putant doctores, expleto judicio, ipsa remanebit una. Revera in multis linguis varietas est, et ubi est varietas, ibi dissensio. In sanctorum regno non erit dissensio, ergo nec linguarum varietas. Sive scientia destruetur; praesens scientia quae ex parte nunc habetur, cum plenitudo scientiae venerit, eo quod sit imperfecta, destruetur id est in melius commutabitur.
117.0584A| Ex parte enim cognoscimus, non ex toto, de Deo et de beatitudine sanctorum, et ex parte prophetamus. Quia quod ex parte scimus, etiam ex parte prophetamus.
Cum autem venerit quod perfectum est, id est quod totum est et integrum, quando revelata facie, ipsum Deum contemplabuntur electi sicuti est, quasi exinanietur et annihilabitur, quod ex parte est, sicut ait Joannes: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III).
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus. Comparationem dat naturalis incrementi, et adhibetur exemplum humanum, quo ostendit scientiam quam 117.0584B| habemus in praesenti, esse quasi infantiam et futuram, esse quasi virile robur quod habiturum sit perfectam abundantiam. Cum essem, inquit, parvulus, loquebar ut parvulus, balbutiendo et imperfecta verba promendo; sapiebam ut parvulus, levia scilicet et inconvenientia; cogitabam ut parvulus, de locis scilicet et risui habilibus. Quando autem factus sum vir, et coepi sapere perfectius, evacuavi, id est contempsi quae erant parvuli, quia quae antea expetebam, abhorrere coepi. In hac ergo vita parvuli sumus ad comparationem futurae vitae: quia sicut vita haec imperfecta est, ita et scientia.
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ad hoc tendit praemissa comparatio, sicuti quis videt per speculum vultum suum, 117.0584C| et inde discedens obliviscitur qualis fuerit, sic et nos de Deo et vita futura parum quid perspicimus. Et hoc in aenigmate, id est in obscuritate, quia cum simus carnei, ea quae sola spiritalia sunt, ad liquidum capere nequimus. Tunc autem, id est in futuro, facie ad faciem, id est praesentes praesentem Deum videbimus. Nunc cognosco ex parte Deum: tunc autem cognoscam ex toto, sicut et cognitus sum, modo a Deo qui interius exteriusque totum me novit. Et sciendum quia sicut non semper pro aequalitate ponitur. Aliter enim cognoscimur a Deo, et aliter cognoscimus eum: quia ille cognoscit cuncta ut Deus, nos cognoscimus illum ut creatura per ejus donum; verumtamen sicut ille novit nos ex toto, sic et nos ex toto cognoscemus illum. Ille cognovit nos 117.0584D| ut Deum decet, nos cognoscemus illum ut glorificatae creaturae conveniet. Nunc autem manent fides, spes, charitas: tria haec. Hae tres virtutes modo junctae sunt adinvicem, et ita in hujus vitae tempore copulantur, ut una sine altera stare non possit. Qui enim credit in Deum, sperat quae ab ipso promittuntur se percepturum, et quo magis sperat, eo magis credit in illum et ideo habet charitatem; quia diligit eum et proximum. Ea enim quae credimus esse nobis promissa, etiam nos accepturos speramus. His vero delectati, amplius in charitate fervemus. Veraciter enim credere non possumus, nisi ea quae promissa sunt speremus, nec poterimus sustinere promissa, si desit fidei fidelitas firma. Nec aderit fructus spei, 117.0585A| vel stabilitas fidei, nisi fuerit perfecta charitas Christi in nobis, quae et fidem ut praecedat adjuvet, et spem exspectatione corroboret. Major autem his, subaudis virtutibus, fide videlicet ac spe, charitas est. Nimirum Filius Dei charitate, id est dilectione, et non nostris meritis, homo factus est et Redemptor mundi: qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Per hanc Deus Pater misit eumdem Filium suum in mundum, hanc Spiritus sanctus infundit cordibus electorum. Fides namque est, qua Deum trinitatem habere in personis, et unitatem in substantia credimus, mysteria quoque incarnationis et passionis Filii Dei. Spes vero est exspectatio futurorum bonorum, quae nec dum aspeximus, nec consecuti 117.0585B| in re sumus. Charitas, qua Deum proximumque diligimus. Cum Deum, in quo sunt praemia quae praestolantur electi, facie ad faciem viderint, nihil remanebit quod de futuris credant, aut ultra sperent. Diligent vero per charitatem datorem omnium bonorum operum: diligent et proximum gaudentes de illis, sicut et de seipsis. Ideo ergo charitas major est fide ac spe, quia, illis cessantibus ac deficientibus, ipsa remanebit. In praesenti saeculo cum ipsis est, et ipsa sola in aeternum perseverabit. Ipsa sola perducet nos ad Christum, ipsa sola fruetur gaudio sempiterno, et praesentissimo vultu omnipotentis Dei, etc.
SERMO ET TRACTATIO SUPERIORUM. Jam qualis et quanta sit charitas, non pedum via, 117.0585C| sed morum, Apostolo docente, discamus. Si linguis, inquit, hominum loquar et angelorum (I Cor. XIII), etc. Hominum et angelorum linguis, inanem facundiam quorumdam hominum significatam debemus accipere, quae omnia quaecunque voluerint, accurate quidem atque eloquenter enuntiant. Sed quamvis ornate copioseque disserant, tamen docendi officium vanitate placendi magis quam consulendi charitate suscipiunt, non ut alios doceant, sed ut se doctos ostendant: nec ut profectum, sed ut plausum a suis auditoribus quaerant: si totam scientiae diligentiam transferant mendaces ad linguam, et studiosius velint eloquentiam curare quam vitam, supercilio vanae loquacitatis elati, dicta sua magis cupiant laudari quam fieri: nec sint de sanctitate operis, sed de sermonis 117.0585D| elucubrati venustate solliciti. Nunquid merito tales aeramento sonanti aut tinnienti cymbalo comparantur qui in modum tinnientis aeramenti vel cymbali praeclara quaeque magis appetunt sonare quam facere: vel erubescunt a seipsis, aliter vivendo quam praedicant discrepare? Qui ut quoquo modo turpitudinem suae conversationis obnubilent, honesta praedicare non cessant: non ut auditores sui eorum praedicatione proficiant, sed ut et ipsi videantur curare quae praedicant. Sed videamus quae his annectat Apostolus: Si habuero, inquit, prophetiam, et noverim mysteria omnia (Ibid.), etc. Non hoc ita dicitur quasi aliqua bona sine charitate aliqui habere non possint, sed quia nihil prosint habentibus ea, si a charitate 117.0586A| defecerint. Ipsa autem et hinc necessaria est, ut omnia bona, summum bonum, id est charitatem, habentibus prosint. Ipsa etiam perfecta permanebit, cum omnes perseverantes in se, ad visionem Dei perduxerit. Caeterum prophetia et mysterium omnium notitia vel scientia, nec non et ipsa fides, et caetera talia, quae non solum perfectioni fidelium, sed etiam fragilitati necessaria judicantur, in illa perfectione sanctorum quo in charitate radicati tendunt, praevenientibus necessaria esse non poterunt, cum illis incomparabiliter meliora ac perfectiora successerint, quia nec prophetia ibi opus erit, cum ad illud quod futurum promittebat impleta perduxerit; nec scientia, quae velut lucerna quaedam in hujus saeculi nocte fideles illuminat, cum in illius vitae die 117.0586B| perpetuo sol vivus effulserit. Nec mysteriorum notitia, aut ipsa fides necessaria erit, quando ad ea quae per mysterium significabantur et credebantur ex fide perfectio Christiana pervenerit. Charitas vero hic quidem necessaria est, quae nos separat a diabolo, purificat a peccato, reconciliat Deo; sed ibi perfecta erit, cum perfectos Deo, a quo est eis donata, conjunxerit. Adhuc Apostolus, laudem divinae charitatis amplificans, adjungit, inquiens: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (Ibid.). Nec quidem immerito. Si enim non quid, sed propter quid faciamus, in illa ultima examinatione quaerendum est, eleemosynae, vel traditio corporis proprii in mortem, quid 117.0586C| proderunt non habentibus charitatem? Ipsa ergo habenda est, ipsa est sectanda, sine qua nec eleemosynae nec mortificatio sive occisio corporis, nec illa omnia superius dicta, vel alia quamvis bona perducunt aliquos ad salutem, quia quaelibet actio bona vel passio, si ex fide, quae per dilectionem operatur, non exstiterint, nobis prodesse non potuerunt. Quapropter nil eis peccati damnabilis remanere poterit, nec deerit aliquid boni, quibus charitas omnis inquinamenti mundatio, et bonorum omnium mater adfuerit. Quoniam quidem Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (Ibid.), eis in quibus fuerit, omnia ista quae habet impartit. Et quid 117.0586D| illis esse potest in hac vita perfectius, qui tantis abundant, charitate in se regnante, virtutibus? Merito proinde quando videmus aliquos patientiae mole fundatos, inconcussum pectus saevientibus malis opponere, abundantia sanctae benignitatis locupletatos, bonum suum velle cum omnibus habere commune, non aliquibus ardentis invidiae facibus coqui, non agere perperam, sed simpliciter cum omnibus quibus debet unitas charitatis exhiberi; nullo fastu perniciosae vanitatis inflari; nihil eorum quae sunt aliena crimine cupiditatis ambire: quae sunt sua, piae communionis bono non quaerere; nulli malum, quibuslibet irritatus injuriis, cogitare; non super alicujus iniquitate, sed de veritate [ Al. virtute] gaudere: omnes 117.0587A| inquietos vel inquietudines fundata animi tranquillitate sufferre: post hanc vitam divinitus poenas comminatas credere non metuendo, promissa praemia sperare gaudendo, revelationem filiorum Dei desiderare, fortiter sustinendo: quando ergo videmus ista et his similia bona aliquos posse, noverimus non eos magnitudine virtutis suae posse quod volunt ardenter et faciunt, sed beneficio illius charitatis, quae non est ex nobis, sed diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V).
CAPUT XIV. Sectamini autem charitatem, id est persequimini. Hoc verbum continuationem rei significat, sicut et 117.0587B| ibi: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII). Aemulamini spiritalia, subaudis dona, id est imitamini, studetote inquirere dona spiritalia, quae per Spiritum sanctum dantur, ut virtutes operemini linguis loquendo, daemones ejiciendo, sed magis aemulamini et diligite ut prophetetis, id est, ut aperte prophetas caeterosque libros Veteris et Novi Testamenti exponatis. Hoc quisquis agit propheta est, quoniam per charitatem qua consulit caeteris, habet Spiritum sanctum, qui locutus est in prophetis.
Qui enim loquitur lingua, subaudis incognita et peregrina, vel in obscuritate sermonis, non hominibus loquitur, quia non intelligitur quod ab eo dicitur, sed Deo, qui novit omnes linguas, et super novit non prolatas. Nemo enim audit, id est, nemo 117.0587C| astantium intelligit quae ille loquitur. Spiritus enim, sanctus subaudis, loquitur mysteria, id est occulta, per illum hominem in quo habitat, cui peritiam et notitiam illius linguae contulit: audientes autem quod non norunt illam linguam latent eadem mysteria.
Nam qui prophetat, id est qui prophetas aliasque scripturas aperto sermone docet, hominibus loquitur ad aedificationem intellectus, quia intelligunt quae proferuntur a doctore, et solutionem quaestionum addiscunt, et exhortationem, quia exhortatur alios ut desiderium habeant explanandi, et possint aliis exponere, et consolationem, quam accipiunt in lingua sibi cognita, unde alii extolluntur in ignota.
Qui loquitur lingua, subaudis incognita aliis, aut 117.0587D| in obscuritate sermonis, semetipsum aedificat, et non alios, quia ipse tantummodo intelligit quid loquatur: qui autem prophetat, manifeste loquens prophetas explanando, Ecclesiam Dei aedificat, id est conventum fidelium. Ne dicerent Corinthii: Invides nobis, apostole Paule, loqui linguis; subdit idem Apostolus:
Volo autem vos omnes loqui linguis, subaudis variis, magis autem volo ut prophetetis, id est ut dicta sacrarum Scripturarum obscura in lucem producatis aperte explanando. Nam major est qui prophetat, id est qui aperte docet exponendo prophetas, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur plano sermone hoc quod loquitur in alia lingua, ut Ecclesia aedificationem 117.0588A| accipiat ex ejus interpretatione. Si interpretari potest ille qui loquitur linguis, non erit minor illo qui explanat prophetas, quia et ipse similiter Ecclesiam aedificat. Hoc enim majus est quod omnibus prodest.
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid prodero vobis? subaudis si locutus fuero lingua incognita, nisi vobis loquar aut in revelatione, id est interpretatione manifestoque sermone, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina. Haec quatuor unum significant.
Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, id est rota, nisi distinctionem sonituum dederint, ut secundum acumen aut gravitatem vocis sonitus distribuatur, quomodo scietur id quod 117.0588B| canitur, aut quod citharizatur? De instrumentis musicis hoc dicit, quia sicut sonitus citharae et tibiae insuavis est, nisi distincte personaverit, ita vox praedicatoris sive doctoris nullam utilitatem praestat, neque delectat audientes, si non intellexerint quae loquitur.
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Fuit mos apud Judaeos, ut in initiis mensium clangerent tubis, et in solemnitate tabernaculorum. Unde et festivitas tubarum appellatur, sicut ait Psalmista: Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae (Psal. LXXX). Erat etiam mos ut imminente bello tubis buccinarent, et erat in sonitu differentia, quando ad bellum, et quando invitabant ad diem festum. Si ergo confuse quis tubas audisset 117.0588C| insonare, ad quid debuisset se praeparare quomodo poterat scire? sic doctore lingua incognita loquente, aut in obscuritate, quomodo auditor poterit intelligere? ac si diceret: Sicut cum vox tubae incerta fuerit, utrum solemnitatis vox sit an belli nemo discernit, ita et vos, si coeperitis loqui variis linguis, ignorabunt auditores vestram praedicationem. Vester autem sermo intelligi debet, ut possit ad spiritale bellum Christi milites praeparare.
Eritis enim in aera, id est inaniter, loquentes.
Tam multa, utputa genera linguarum sunt, id est, quot genera sunt linguarum, in hoc mundo; et nihil sine voce est, id est, sic erit auditori, si lingua ei incognita locuti fueritis, quasi omnes linguas proferatis, quia sicut quod omnibus ei loqueretur, non prodesset, 117.0588D| sic et vos nihil prodestis una aut duabus linguis incognitis loquentes. In quibus linguis nihil sine voce est, et tamen illarum vox non capitur ab illis qui notitiam linguae non habent. Ideoque inaniter profertur sermo qui non intelligitur.
Si ergo nesciero virtutem, sive intellectum, vocis, auditae, ero ei, cui loquar, barbarus, et qui loquitur mihi, barbarus. Verbi gratia: Ego sum Graecus, tu Hebraeus, si tibi loqui coepero Graece, videbor barbarus: similiter et te loquente mihi Hebraice, videberis barbarus. Aliter: Profero symbolum Graece, quia sic reperi illud scriptum, et sum Latinus, non Graecus, barbarus tibi sum. Iterum si tu Graeci sermonis aliquid didicisti, et coeperis similiter loqui, 117.0589A| qui primum videbar tibi barbarus, cerno te quasi barbarum mihi.
Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, id est, quia studium habetis spiritualium donorum ad aedificationem Ecclesiae, quaerite, ipsa dona Spiritus sancti habere, ut abundetis, fructificantes aliis, quoniam qui loquitur lingua, subaudis obscura et incognita, oret ut interpretetur, id est, oret Deum, ut det illi virtutem interpretandi, ut quod loquitur in una lingua, possit exponere aliis in alia.
Nam si orem lingua, subaudis incognita, et in obscuritate sermonis, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est, id est vis animae meae, id est, ipsa anima quae vivificat corpus profert verbum. Intellectus autem animae meae sine aliqua utilitate 117.0589B| est, quoniam non intelligo quae dico. Quod per spiritum intelligatur anima, ostendit evangelista inquiens de Domino: Inclinato capite, emisit spiritum (Joan. XIX), id est animam. Manifestum est, ignorare animum nostrum sive intellectum, si lingua loquatur quod nescit, sicut assolent Latini homines Graece cantare, oblectati sono verborum, nescientes tamen quid dicant. Quae cantilena sine fructu intelligentiae est, quem non habere potest qui ignorat quae loquatur.
Quid ergo mihi est? subaudis faciendum, vel quid est utile et necessarium. Orabo spiritu, id est, loquar anima, orabo et mente, id est loquar intellectu: quia illa sunt dicenda, quae et proferantur utiliter et intelligantur manifeste.
117.0589C| Caeterum si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae, id est, si Spiritu sancto illuminatus bene docueris, et bene locutus fueris audientibus in lingua incognita, quis supplebit: vel quis adimplebit locum illius qui te audit et non intelligit verba tua? Idios dicitur proprius: unde dicitur idiota, propriam linguam tantummodo sciens, in qua natus et nutritus est. Si igitur talis astiterit tibi, dum aut mysterium missae solemniter celebras, aut sermonem facis, aut etiam benedictionem tribuis: quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? cum nescit quid dicas; id est, quomodo respondebit verbum confirmatorium quod dicitur Amen, cum ille tantum linguae propriae peritus, ignoret quod tu barbara illa loquaris? Non aderit alius pro illo, sciens quid tu dicas, respondeat: 117.0589D| Amen, id est, verum est quod tu dixisti, vel fiat ita. Nescit quippe ubi sermonis clausula finiatur, quoniam quid dicas nescit.
Tu quidem bene gratias agis, subaudis Deo, in lingua tibi nota, sed alter non aedificatur, qui nescit quid dicas. Et ne dicerent Corinthii de Apostolo, quod ipse non habet varietatem linguarum, non vult ut nos habeamus, subjunxit:
Gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor. Quinque sunt differentiae Graecae linguae, sicut in Prisciani dictis prudens lector invenire potest. Omnes has noverat Apostolus et plures alias. In ecclesia volo quinque verba meo sensu loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua, subaudis 117.0590A| incognita aliis, vel in obscuritate sermonis. Simpliciter accipe: Malo, inquit, sic quinque verba proferre in conventu fidelium, ut intelligatur ab aliis, quam decem millia sine profectu aliorum. Utilius dicit paucis verbis in apertione sermonis loqui, quod omnes intelligunt, quam prolixam orationem habere in obscuro.
Nolite pueri effici sensibus. Puerilis est sensu, id est pueriliter agit, qui obscuro et polito sermone propter jactantiam loqui quaerit: sed malitia parvuli estote, id est, alieni sitis a malitia, sicuti sunt parvuli. Sensibus autem perfecti estote. Sensu perfectus est, qui sic alterius utilitatem, sicut suam, quaerit.
In aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: 117.0590B| unum significat quod dicit linguis et labiis. Hoc in Isaiae libro (Isa. XXVIII), qui nunc lex appellatur, scriptum est, et haec prophetia super Novo Testamento praedicta est. In lege Moysi peccantes variis modis puniebantur ex praecepto Domini. Alia lingua loquitur Deus in Evangelio, quia peccatores non praecipit occidi, sed ad poenitentiam hortatur, dicens: Poenitentiam agite (Matth. III), et reliqua. Ibi commendabat circumcisionem, in Evangelio baptismum, dicens (Matth. XXVIII): Ite, baptizate omnes gente; ibi Sabbatum, his diem Dominicum, et otium a peccatis: ibi sacrificia pecorum, hic corporis et sanguinis sui mysterium. Et nec sic exaudient, increduli Judaei Dominum, id est, non obedierunt illi. Vel aliter, secundum praecedentem disputationem 117.0590C| Apostoli: Die pentecostes venit Spiritus sanctus super credentes in Hierusalem, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Aderant Judaei ex omni natione quae sub coelo est, et qui praedestinati erant, versi in admirationem, crediderunt in Christum et salvi facti sunt. Caeteri vero, licet tam mira audirent, noluerunt Christo credere per apostolos ejus linguis loquentes.
Linguae in signum sunt, id est, in miraculum sunt, non fidelibus qui sciunt nihil Deo impossibile esse, sed infidelibus, qui de Dei potentia dubitant. Verbi gratia: Paulus loquebatur omnibus linguis, non propter se, sed propter incredulos diversarum gentium, quos Christo lucrari volebat. Prophetiae autem, id est Scripturarum expositiones, non infidelibus sunt, 117.0590D| qui non audiunt Scripturas, sed fidelibus, qui diligunt eas.
Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, et singuli sua lingua, intrent autem idiotae, id est propria lingua contenti, et intrent infideles, sive pagani, nonne dicent: Quid insanitis? id est, quid in amentiam vel in phrenesim versi estis? Et hoc ideo, quia omnes loquimini confuse, et quod dicitis non intelligunt.
Si autem omnes prophetent, id est Scripturas prophetarum explanant, intret autem quis infidelis vel idiota, rustica tantum lingua contentus, convincitur ab omnibus, subaudis infidelis esse aut idiota, dijudicatur ab omnibus, et quod nisi poenitentiam agat, 117.0591A| damnandus sit; occulta cordis ejus manifesta fiunt, id est cogitationes pravae et vitia, quae illos praedicatores putat latere: quia dum ipsi disputant contra vitia, manifesta sunt ab ipso, quia dicit: In veritate ista omnia cognosco in me esse. Sic refert beatus Augustinus quodam loco, quod aliquando dum faceret sermonem ad populum, introvit quidam scelestus homo, statimque se non attendente, sermo suus versus est contra illius hominis vitia. Ille autem considerans se pontifici a Deo revelatum, conversus est, et poenitens salutem obtinuit. Sic et in vita sancti Caesarii Arelatensis episcopi legitur, quod Spiritus sanctus ita sermonem ejus disponebat, ut omnium conscientas verbis suis concuteret, quasi sibi eas omnes auditores indicassent aut prae manibus haberet 117.0591B| scriptas. Et cadens in faciem, infidelis vel idiota, humilians se, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit, qui etiam suam conscientiam revelavit vobis.
Unusquisque vestrum psalmum habet, de quo debet disputare; doctrinam habet, id est expositionem librorum; apocalypsim habet, id est revelationem a Deo sibi in corde manifestatam, per quam valet intelligere divinas Scripturas; linguam habet, quam proferat, et interpretationem, dicens: Sic dicitur iste sermo in illa lingua, et sic resolvitur in nostra.
Sive lingua, videlicet ignota, quis loquitur, secundum duos, subaudis fiat illa allocutio, aut ut multum tres, id est aut quod multum est, secundum tres fiat, et per partes, subaudis loquantur non simul, 117.0591C| ne videantur esse amentes, si omnes coeperint, et unus interpretetur, id est unum sit interpres, qui exponat et interpretetur illorum linguam obscuram, vel etiam ideo praecipit loqui per partes, ut interpres possit interpretari per singulos: et est sensus: In conventu unus, aut duo vel tres loquantur, nec ipsi simul sed per partes: ita ut quod unusquisque loquitur, ab interprete manifestari possit astantibus.
Si autem non fuerit interpres, taceat, subaudis doctor qui habet linguam incognitam, sib autem loquatur et Deo, orando et legendo: quia ipsi cuncta nota sunt linguarum verba. Prophetae, id est explanatores, aut duo aut tres dicant, sive loquantur, quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum; 117.0591D| caeteri vero, subaudis prophetae et doctores, sive explanatores prophetarum, dijudicent, si quid amplius autminus loqui necesse sit, et discernant etiam utrum secundum veritatem fidei illi doceant.
Quod si alii sedenti revelatum fuerit a sancto Spiritu aliter quam ille dicat, aut aliud, prior qui loquebatur, taceat ad horam. Secundum morem Judaeorum loquitur, qui hoc ordine residebant in synagogis suis, videlicet ut scribae et Pharisaei doctoresque legis sederent in cathedris: qui minoris dignitatis erant, in subsellis et in scamnis. Vulgaris vero populus et simplices quique in pavimento et super mattas residebant. Inde dicit Apostolus: Si 117.0592A| illi fuerit revelatum qui sedit in cathedra, aliter quam expositor loquatur, aut alicui horum qui sedent in subseliis vel in pavimento, taceat qui antea loquebatur.
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Sicut doctores non aequali peritia imbuti sunt, ita et auditores quadam inaequalitate capacitatis differri probantur. Ideoque perfecte docti, perfectos auditores in sensu doceant: minus docti, minus capaces instruant. Sic singuli possunt prophetare, id est docere per singulos, ut unus post unum loquatur, et sic per ordinem praedicatio ab omnibus expleatur.
Spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Spiritus sanctus qui locutus est per Isaiam, Jeremiam, 117.0592B| et reliquos prophetas Veteris Testamenti, per prophetas quoque Novi Testamenti, sicut fuerunt apostoli et explanatores prophetarum, qui prophetae non immerito appellantur, illis omnibus Spiritus sanctus subjectus est quodammodo, quoniam non cogit subito in vocem prorumpere, sicut malignus spiritus energumenos et arreptitios, sed eorum potestati tribuit quando loquantur, et quando sileant. Verbi gratia: Propheta, id est praedicator quilibet, vult sermonem ad populum facere, veluti Hieronymus alicujus prophetae librum exponere; adest ei Spiritus ut instruat et loquatur per illum ut coeperit loqui, non tamen illico ut tetigerit librum, facit eum erumpere in vocem velut phreneticum. Et bene idem Spiritus sanctus, qui fuit olim prophetis, dicitur esse in 117.0592C| explanatoribus illorum, quoniam aliter non valuissent explanare verba Spiritus sancti, neque in lucem producere obscuritatem illorum. Aliter: Si legerimus in plurali numero, spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt, necesse est ut intelligamus per spiritum dona Spiritus sancti, id est linguas, virtutes, ejectiones daemonum, sapientiam, consilium, et reliqua. Haec autem dona sic sunt electis subdita, ut quando volunt exerceant illa: et quando volunt, retineant quasi occulta. His verbis datur intelligi, quod, licet multi simul doctores sint, qui noverunt per Spiritum sanctum quid loqui debeant, non tamen ita ab ipso Spiritu sancto impelluntur, ut uno loquente, tacere alii non valeant.
Non enim dissensionis est Deus, sed pacis, quia 117.0592D| Deus pacem, et non dissensionem docuit. Quando unus adversus alterum tumens, illo adhuc loquente, loqui tentabat, dissensionem faciebat: et Deo exsecrabile erat. Sicut et in omnibus ecclesiis, sic, subaudis et vos, doceo, ut unus vel duo, aut certe tres in convetu doceant: et partes, ut unus interpretetur: et si interpres defuerit, taceant.
Mulieres in ecclesiae taceant, ne seminent errorem, sicut Eva prima mulier fecit (Gen. II); sed subditae debent esse viris: quia mulier de viro sumpta est, non vir de muliere: et quia per eam vir seductus est. Sicut et lex dicit, id est Deus per Genesim inquiens: Sub viri potestate eris (Gen. III).
An a vobis, o Corinthi, verbum Dei processit? 117.0593A| subaudis ad alios. Inflabantur Corinthii, quasi exemplo illorum caeterae gentes invitae credidissent in Christum, et ab illis esset diffamatum. Ideo ait Apostolus: An a vobis verbum Dei, id est fides Christi vel ejus Evangelium, processit ad alias gentes? Inflammabantur etiam in hoc, quasi solis illis salus quae in Christo est per patriarchas et prophetas fuisset promissa: et hoc est quod dicit: aut in vos solos pervenit? verbum Dei.
Si quis videtur propheta esse, id est sapiens doctor et explanator Scripturarum. aut spiritalis, id est, quid spiritalia capere possit, cognoscat quae scribo, quia Domini mandata sunt, id est, intelligat et approbet quia Domini est mandatum. Pseudoapostoli a seipsis et a diabolo loquebantur, apostolus autem 117.0593B| Paulus et reliqui Dei mandata proferebant. Ideoque his verbis tangit eos qui pro lucris temporalibus et desideriis hominum non divina, sed terrena docebant.
Si quis autem ignoratn, subaudis haec mandata Domini, ignorabitur; id est, si quis repudiat, vel non approbat haec mandata Domini, repudiabitur, nec approbabitur a Domino in die judicii.
Itaque, fratres, mei infide, aeumulamini, id est, studetote et diligite prophetare, id est Scripturam interpretari, et aperte exponere, etiam si quis vult vel potest linguis loqui, nolite prohibere, tantum ut habeat interpretem. Omnia autem honesto fiant in vobis, id est cum decore.
CAPUT XV. 117.0593C| Notum autem vobis facio, fratres, id est, ad memoriam vobis reduco, Evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini. Fuerat Apostolus apud Corinthios per unum annum et sex menses, praedicens illis Evangelium; sed, post ejus discessum, introierunt ineos pseudoapostoli, qui negabant Christum ex virgine natum, passum, a mortuis suscitatum: negabant quoque resurrectionem generalem futuram. Idcirco compulsus Apostolus recapitulat quae illos praesens docuerat. Unde dicit: Notum vobis facio Evangelium quod accepistis, sive suscepistis a me: vel acceptum habuistis, in quo et statis. In unaquaque plebe fideli duo sunt populi: perfecti, et imperfecti; 117.0593D| sed hic perfectos in fide alloquitur. Iterum contra imperfectos subjungit: Qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. Litteratura hujus versiculi minus quiddam sensus videtur habere, quia pulchrius sonat in Graeco. Notandumque illud interrogative atque increpative esse legendum. Igitur dicatur ita: Quid utilitatis accepistis in hoc, quod praedicavi vobis, si modo decepti a pseudoapostolis aliter tenetis, nisi quia frustra sive inaniter credidistis, in hoc quod a fide recessistis? Dicit ergo: Qua ratione sive qua utilitate praedicaverim vobis verbum fidei, si tenetis, subuaudis modo aliter quam tunc audisti, nisi quia frustra credidistis? An me praedicante adepti estis fidem superfluam, et non 117.0594A| veram? Non est ita, quia vera docui et non falsa, veramque fidem, et credulitatem. Ergo qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi quod frustra credidistis ignoro. Frustra credit, qui ab ipsa fide postmodum recedit. Jam in sequentibus exponit quid praedicaverit.
Tradidi enim vobis in primis, id est in exordio meae praedicationis, quod et accepi, subaudis a Christo, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas. Scripturas Veteris Testamenti memorat, quae futuram passionem Christi cecinerunt. Dicit enim Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus non aperiet os suum (Isa. LIII). Et quia sepultus est, subaudis secundum Scripturas, dabit, inquit propheta, impios Judaeos pro sepultura, 117.0594B| et divitem pro morte sua (Ibid.); et iterum: Erit, inquit, sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). Mortuum enim eum nulli dubium est et sepultum. Et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, vivificabit nos post duos dies, in tertia suscitabit nos; et quia visus est Cephae. Cephas Syrum est et Hebraeum, Petrus Graecum et Latinum. Licet certum locum non definiant Evangelistae ubi apparuerit ei, tamen credendum est, quia apparuerit ei. Et post haec undecim: octava videlicet die resurrectionis suae, quando cum aliis erat Thomas.
Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, id est credentibus. Hoc quoque verum est, licet evangelistae non commemorent. Ex quibus multi manent, in corpore, usque adhuc, subaudis 117.0594C| quos si vultis interrogare potestis; quidam autem dormierunt, id est mortui sunt, quod ideo dicit, quia facilius poterunt suscitari a Christo de somno mortis, quam quis a socio suo de somno lectuli. Deinde visus est Jacobo, qui spoponderat in coena Domini non se manducaturum aut bibiturum donec videret Christum a mortuis suscitatum. Deinde apostolis omnibus, in monte ubi constituerat eos ire, et quando coelos petiit. Novissime autem omnium, tanquam abortivo visus est et mihi. Abortivus est, qui sine legitimo tempore nascendi nascitur: extra tempus videlicet congruum, aut antequam debeat nasci, aut post. Ut Julius Caesar fuit abortivus qui post legitimum tempus cum caesarie natus est, secto matris utero: sic et Apostolus abortivus quodammodo exstitit, 117.0594D| quia post tempus natus est in Christo, quia non ab illo vocatus est cum adhuc esset in carne, sed cum jam in dextera Patris esset collocatus; vel abortivus est, quia sicut de vita abortivi desperatur, sic et de vita Pauli desperabatur a fidelibus, quando eos persequebatur. Qui utique perpetuam incurrisset mortem, nisi ei a Christo fuisset subventum. Visus est autem ei de coelo post non parvum tempus ascensionis suae, quando caecatus est in via dum pergeret Damascum (Act. IX), et postea oranti in templo.
Ego enim sum minimus apostolorum. Causa humilitatis hoc dicit, sicut et Matthaeus, qui vocat se publicanum. Vel etiam minimus est tempore et vocatione, 117.0595A| quia ultimus est vocatus. Maximus autem labore, dignitate et praedicatione, sicut ipse in sequentibus manifestat, ubi dicit: Abundantius siquidem omnibus illis laboravi.
Gratia autem Dei sum id quod sum, id est, credo quod sum apostolus et praedicator Evangelii, totum est Dei gratia. Et ejus gratia in me vacua non fuit. Per liberum arbitrium cooperatus est gratiae Dei. Ipsa tamen gratia praevenit eum ut vellet, et subsecuta est, ut posset implere quod volebant, et in suam junxit voluntati Dei, ideo dignus est remuneratione. Abundantius autem omnibus illis laboravi, quia illi solis Judaeis et singulis provinciis praedicaverunt. Paulus autem et Judaeis et Gentibus praedicavit, pene universum mundum 117.0595B| perambulans, aut per se, aut per epistolas suas. Vel etiam in hoc plus illis laboravit, quia illi ex praedicatione victum secundum Evangelium accipiebant; Paulus vero non est unus hac potestate, sed labore manuum suarum vivebat. Vel plus laboravit, quia illi Judaeis (qui habebant Scripturas quibus vitia damnabantur, et virtutes augebantu) praedicaverunt, et factis miraculis, facilis doctrina suspiciebatur illorum, quia illi cognitionem unius Dei habebant: Paulus vero gentibus, vitia virtutesque nescientibus. Illi Judaeis prophetiam de Christo habentibus praedicabant, cui concordabant quae de Christo praedicabantur. Paulus gentibus nullam de Christo prophetiam habentibus. Non ego autem, subaudis solus laboravi, sed gratia Dei mecum. Si autem Christus 117.0595C| praedicatur in miraculis, et in auditoribus corda eorum tangendo et illustrando ad credndum, et mihi verbum praedicationis ministrando.
Sive enim ego, sive illi, subaudis alii apostoli, sic praedicavimus, subaudis sicut supra commemoravi, quod Christus mortuus surrexit, coelos ascendit, etc.
Invenimur autem et falsi testes Dei, id est pro Deo testimonium ferentes, invenimur falsi: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, subaudis, ut quidam dicunt, si mortui non resurgunt. In his locis, syllogismis dialecticis utitur Apostolus, et videtur negare quod confirmat. Non sunt enim falsi testes apostoli, quia et Christus surrexit, et mortui resurgent. Et si 117.0595D| ita est, ut quidam vestrum dicunt, adhuc estis in peccatis vestris, quia baptizati in fide mortis Christi et resurrectionis fuistis, ut remissionem acciperetis peccatorum. Ergo non credentes Christum resurrexisse, in peccatis suis manebant, quia baptismus non prodest, nisi in fide Christi.
Ergo et qui dormierunt in Christo, id est credentes ex vobis in Christum, quia jam mortui sunt, perierunt, subaudis si ita est ut vos putatis. Denegando talia dicit, loquens dialectice
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, subaudis et non in alia quae erit post resurrectionem, miserabiliores, sive miseriores, sumus omnibus hominibus, infidelibus: quia illi hac vita fruuntur, 117.0596A| luxuriantur, crapulantur, inebriantur, laetantur etiam cum malefecerint et exsultant in rebus pessimis. Nos econtra, qui in Christum credimus, jejunamus, vigilamus, ab uxoribus abstinemus, ab illicitis cavemus, multa adversa et incommoda pro Christo sustinemus. Sed sancti in hac vita sperant in Christo, credentes se mundatos ab ipso a peccatis suis, et in alia sperant resurrectionem beatitudinemque perennem: et sic firmantur in hac spe, quasi jam totum illud possideant in re.
Nunc autem, id est in hac aetate in qua sumus, Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
Primitias dormientium dicit Christum quia ipse caput est omnium electorum, ipse primus propria virtute, et ad hoc ut jam non moriatur, resurrexit 117.0596B| a mortuis. Quoniam quidem per unum hominem, Adam, mors animae et corporis venit, et per unum hominem, Christum, resurrectio mortuorum, bonorum malorumque.
Unusquisque autem in suo ordine. Ne dicerent illi, et forsitan dicebant: Quare justi qui ante Christum mortui sunt, ante eum non resurrexerunt? Quia per cujus virtutem quidam illorum surrexerunt et omnes homines surrecturi sunt. Primitiae debuit esse dormientium, id est primus debuit resurgere, sicut et fecit: deinde omnes in suo ordine, subaudis, aut jam resurrexerunt aut resurrecturi sunt, post Christum videlicet, qui resurrexit primus. Deinde hi qui sunt Christi, in adventu ejus. Quidam codices habent: Deinde qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 117.0596C| derunt. Sed falso scriptum est. Deinde, inquit, hi qui sunt Christi, resurgent in adventu ejus cum venerit ad judicium. Christi sunt, qui in eum credunt, et crediderunt ante adventum ejus.
Deinde finis, subaudis erit mundi; finis namque mundi, resurrectio erit, cum tradiderit regnum Deo et Patri. Deus Pater omnia tradidit Filio, sicut ipse ait: Omnia tradita sunt mihi a Patre meo (Matth. XI). Et Paulus dicit, quod tunc sit finis mundi venturus, cum tradiderit regnum Filius Patri suo, qui est Deus. Sed quia istud regnum sic Filio a Patre, et Patri a Filio traditur, ut communiter ab utroque possideatur, dicendum breviter, quod Pater homini Filio a Verbo sumpto, omnia tradiderit, ut sicut in Filio divinitas et humanitas una est persona, sic una 117.0596D| sit et possessio. Illi enim homini tunc cuncta tradidit, quando ab unigenito suo suscipi voluit. Idem Filius in fine regnum Deo et Patri tradet, cum electos suos quos suo sanguine acquisivit, ad contemplationem cognitionemque Dei Patris perduxerit, ostendens ejus regnantem Deum Patrem cum seipso et Spiritu sancto. Et tunc aperte scient, quomodo Deus Pater cum unigenito suo et Spiritu sancto regnet sine fine immensus et omnipotens: et quomodo trinitas est in personis, et unitas in substantia divinitatis. Vel certe tradet Filius regnum Deo et Patri, omnes videlicet electos, quia ipse videbitur in forma hominis in judicio, damnatisque justa sententia reprobis, omnes secum electos paterno vultui exhibebit, 117.0597A| ut qui hominem judicem viderunt munda conscientia, divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti contemplentur. Cum evacuaverit omnem principatum, subaudis, tunc erit finis. Principantur in divinis spiritibus, archangeli angelis, sicut ipso nomine declarantur, et reliqua pandunt ordinum nomina. Principantur et homines hominibus, sed unus tunc erit princeps, Deus trinitas: quia cessabit omnis creaturae potestas in angelis et hominibus. Cessabit timor, regnabit integra charitas: nec jam erit inter praesidentes et subditos ulla dissensio, ac propterea bonorum spirituum et justorum omnium princeps unus Deus erit, impleto quod scriptum est: Et regnabit Dominus solus in die illa. Unde et sequitur:
117.0597B| Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Donec, aliquando ponitur pro ut, sicut in Psalmo ubi dicitur: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII), id est ut misereatur nostri. Ponitur etiam donec, pro et, ut in Evangelio de Maria et Joseph dicitur: Et non cognoscebat eam donec peperit, id est, et peperit filium suum primogenitum (Matth. I). Ponitur pro semper et continuatione temporis, ut in isto loco: et est sensus: Oportet Filium regnare donec ponat Deus Pater omnes inimicos sub pedibus ejus; quod est dicere: Filius semper regnabit, quia Deus Pater semper subjiciet inimicos sub pedibus ejus. Si per caput Christi divinitas ejus intelligitur, sicut Apostolus ait: Caput 117.0597C| Christi Deus (I Cor. XI), per pedes non incongrue intelligitur humanitas ejus, quae velut pedes visa est abjecta. Sed ei duobus modis inimici sive infideles subjiciuntur, videlicet dum aut conversi inspirante Deo credunt in Christum humanitus passum, mortuum, ab inferis per resurrectionis gloriam elapsum, aut etiam in sua duritia perdurantes, judicem eum discent, saltem in die judicii, bonorum malorumque, a quo justo judicio damnari se conspicient in poenis suppliciorum.
Novissime autem inimica destruetur mors, quia postquam resurrexerint omnes, in ipsa resurrectione destruetur mors inimica, post cujus destructionem, nullam inimicitiam praesentis vitae patietur humanum genus. Ubi enim vita erit aeterna, nullum locum obtinebit 117.0597D| mors. Omnia autem subjecit Deus Pater sub pedibus ejus, id est sub pedibus Filii. Omnia subjecit quae fuerunt et erunt, inimica et amica, terrena et spiritalia, sive coelestia subjecit potestati illius, Cum autem dicat, subaudis Psalmista David.
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio, praeter eum qui subjecit ei omnia: quia non Pater Filio, sed Filius debet esse subditus Patri, secundum quod homo est, nam secundum divinitatem, unius potentiae, unius deitatis est cum Patre, sicuti unius essentiae est cum illo.
Cum autem subjecta illi fuerint omnia, id est Filio, tunc et ipse Filius subjectus erit ei, id est Deo Patri, qui sibi subjecit omnia. Sunt quidem modo cuncta 117.0598A| subjecta Filio, sed multi non attendunt ad hoc, neque considerant quod sub ejus potestate pressi sint quadam ignorantia, in die vero judicii nullus hoc ignorabit. Tunc et ipse Filius subjectus erit Deo Patri, caput videlicet cum corpore suo, quod est Ecelesia, unde dicitur alibi: Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis, id est unius Christi estis, vel unus Christus estis. Ut sit Deus omnia in omnibus, id est in omnibus electis erit Deus omnia, quia erit satietas illorum et laetitia, gaudium et exsultatio et vita, sicut ipse per prophetam ait: Ero illis Deus (Levit. XXV), id est ero illis unde satientur, unde laetentur: quia ita dubitabuntur praesentia Dei, et ita implebuntur omnes electi omnibus bonis omnibusque virtutibus, ut in ipso omnia bona possideant singuli. Erit enim 117.0598B| Deus tunc in unoquoque patientia, sicut fuit in Job; obedientia, ut in Abraham; mansuetudo, in Moyse; virginitas, in Daniele; sapientia, ut in Salomone; et reliqua dona quae modo divisa sunt electis, tunc possidebunt omnia singuli.
Alioqui, id est si mortui non resurgent, quid facient qui baptizantur pro mortuis? Erant quidam apud Corinthios qui non credebant resurrectionem, et erant alii qui credebant illos resurrecturos qui baptizati moriebantur; illos autem qui sine baptismo moriebantur, credebant aut non resurgere, aut male resurgere. Si quis istorum propinquus sine baptismi gratia migrasset de mundo, vivus aliquis in nomine illius baptizabatur: et putabant quod mortuo baptimus vivi prodesset. Quod factum commemorat Apostolus, 117.0598C| non ut probet quod hujusmodi aliquid prodesset mortuo, sed ut ejus exemplo non credentibus resurrectionem suadeat et ostendat: quia si illi resurrectionem non crederent, nequaquam vivos pro mortuis baptizarent; et est sensus: O Corinthii, si resurrectio non praecessit in Christo et in quibusdam qui resurrexerunt cum illo, nec futura est generaliter in omnibus, quid est hoc quod apud vos vivi baptizantur pro mortuis? Quod faciebant, ut diximus, ob duas causas: vel quia non putabant resurrecturos, nisi baptizatos; vel quia credebant non esse feliciter post resurrectionem victuros, nisi baptizatos sicut veritas se habet. Ut quid et nos apostoli periclitamur, id est pericula patimur omni hora? in fame, et siti, et reliquis angustiis
117.0598D| Quotidie morior per vestram gloriam, fratres. Jurat Apostolus ut magis ei credatur ab auditoribus suis, et dicit: Juro ego per vestram gloriam, quam non vos habituri estis, sed per eam quam ego labore quo ego laboravi, in vobis habiturus sum, et si quotidie moriebatur, quomodo vivebat? Quotidie, inquit, morior, id est pericula mortis sustineo. Si autem dixerimus: Quotidie, inquit, morior pro vestra gloria, sicut quidam codices habent, dicendum est, quia ipse propterea pericula mortis sustinebat, ut illi in regno aeternae beatitudinis glorificarentur, et est sensus ad superiora respiciens: Etiamsi vos proficere non vultis, ego tamen mercedem laboris habeo, unde et dicit: Per illam gloriam juro, quam habeo in 117.0599A| Christo Jesu. Securus et fixus in spe, talia loquebatur, quasi jam habens quod in futuro adepturus erat.
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, id est, si secundum quod homo pugnare potest, vel quantum homo ferre potest, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Bestias in hoc loco appellat homines bestiali more viventes, qui seditionem popularem adversum eum provocaverunt apud Ephesum propter Dianae idolum, cujus culturam praedicabat Apostolus destruendam (Act. XIX). Omnis labor sanctorum ad hoc tendit, ut resurrectionis gloriam mereantur percipere. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Haec vox desperantium Judaeorum fuit, imminente captivitate sub Sennacherib et Nabuchodonosor, 117.0599B| et hoc est testimonium ab Isaia prolatum. Positi enim in articulo mortis aiebant: Manducemus et bibamus: quia cras moriemur (Isa. XXII). Quod Apostolus refert ad illos, qui de resurrectione dubitabant. Et si ita est, inquit, ut vos putatis: videlicet in resurrectio futura non est, manducemus modo et bibamus, quia cras moriemur: et postmodum nihil mali patiemur. Et revera si resurrectio mortuorum non esset, manducandum et bibendum esset.
Nolite seduci, id est nolite decipi a pseudoapostolis, qui denegant resurrectionem: neque a diabolo, qui vos vult decipere. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. His verbis ostendit Apostolus, confabulationes malorum hominum et lascivientium evertere posse bonum propositum. Assiduitas enim pravi colloquii 117.0599C| vitiat mentem. Ac per hoc cavendum est a talibus, quia vitam bonam et honestos atque verecundos mores corrumpunt et depravant colloquia mala, quoniam depravatio bonorum, allocutio est malorum.
Evigilate juste, et nolite peccare. Quidam codices habent: Evigilate, justi, quasi illos praeciperet evigilare qui justi sunt, sed falso scriptum est: quia qui justi sunt non indigent admoneri ut evigilent a somno infidelitatis, et a torpore erroris. Adverbialiter enim dixit, Evigilate juste, qui estis in somno erroris et infidelitatis, non credentes resurrectionem, et nolite peccare, ut, juste in bonis operibus conversantes, possitis ad gloriam resurgere. Ignorantiam enim Dei quidam habent, id est, quidam vestrum ignorantiam 117.0599D| habent verborum Dei, quibus dicitur in Evangelio: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et procedent (Joan. V), et caetera. Ad reverentiam, id est ad utilitatem vestram, vobis loquor, ut Deum timeatis, et timendo ametis. Cassiodorus dicit quod reverentia est timor mistus amori.
Sed dicet aliquis, vestrum, subaudis dubitans de resurrectione. Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore venient? subaudis ad judicium.
Insipiens tu, quod seminas in terra, non vivificatur, nisi prius moriatur. Physica ratione utitur exemplo de grano alicujus seminis, quod moritur in terra quando seminatur, quia lacteum efficitur quod postea 117.0600A| potentia omnipotentis Dei vivificatur, et producit multa grana ex se. Quibus verbis ostendere vult mortua corpora rursus reparari ad vitam. Et granum quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum. Ibi manifestatur quod Deus qui sua potentia purum granum et nudum ab aristis et culmo resuscitat in radices, in culmum, stipulas, spicas, grana et aristas: ipse quoque non nuda, sed immortalitate et incorruptione vestita, sua virtute, sanctorum resuscitabit corpora propriis spiritibus animata. Et sicut non aliud, sed granum quod seminatur, de terra pullulabit, sic non in alieno, sed in proprio resurget unusquisque hominum corpore, sicut Job ait: In carne mea videbo Deum (Job. XIX), quem visurus sum ego ipse, et non alius.
117.0600B| Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum, id est omnis caro non est una et similis caro. Omnis quidem caro, quatuor elementorum admistione formatur, sed una ex origine diversa capiunt loca, ut volucres aerem, homines terram, pisces aquae fluenta. Ergo sicut unumquodque animal proprium habet corpus, nec habere potest alterius, ita unusquisque homo suum, non alterius resumet corpus in die judicii. Et quemadmodum ex una impensa diversa est caro animantium, ita unius carnis homines diversi erunt dignitate in resurrectione, ut talis unusquisque appareat, qualis fuerit meritus.
Et corpora coelestia sunt, et corpora terrestria. Corpora coelestia sunt volatilium, terrestria hominum et animalium terram colentium. Vel, corpora 117.0600C| coelestia, sol, luna, stellae, quae corporea sunt, utpote ignea. Nam et videtur alia coelestium gloria, id est dignitas vel charitas; alia terrestrium, in suo statu.
Stella enim a stella differt claritate, magnitudine, velocitate. Alia claritas solis, alia lunae, etc. Sicut sol et luna ac stellae cum sint unius generis, merito tamen dissimiles erunt in gloria, sicut ipse manifestat, subdens: Sic erit et resurrectio mortuorum, quoniam cum multae sint mansiones in domo Patris, et pro diversitate meritorum erit retributio coelestium praemiorum: non quod alibi iste, alibi ille sit remunerandus, sed sicut sol et luna ac stellae omnes differentes a se claritate, in uno sunt coelo, ita differentes electi meritis, omnes uno coronabuntur in regno. Seminatur, id est sepelitur corpus in corruptione, 117.0600D| quia corrumpitur a vermibus, et scatet atque putrescit; surget in corruptione, quia postmodum nullo labore vel corruptione corrumpetur.
Seminatur in ignobilitate, id est sepelitur in ignominia; surget in gloria, id est in corruptione et in impassibilitate. Ignobilis dicitur, quasi sine nomine. Mortuum enim est sine nomine, quia jam non est homo, sed cadaver, quod a cadendo dicitur. Vel ignobilis, id est sine dignitatis nomine. Quid enim ignobilius carne mortua? vel quid iterum gloriosius in creaturis surgente ea et incorruptelam percipiente? Seminatur in infirmitate, qui a se non potest movere: quoniam immobile redditum est; surget in virtute, subaudis Dei, vel in virtute qua ultra non 117.0601A| possit mori, quia vivet virtute aeternitatis angelicae.
Seminatur corpus animale, quod anima habuit; surget corpus spiritale. Sicut animale corpus non est anima, sed corpus, ita et spiritale corpus, non spiritum debemus putare sed corpus. nam electorum corpora, ut ait Gregorius papa, in illa resurrectione erunt palpabilia per veritatem naturae, sicut Dominicum corpus fuit post resurrectionem: quia veram carnem habebunt, sed subtiliora erunt per effectum divinae potentiae. Non erunt spiritus ut palpari et videri non possint, sed in hoc erunt spiritalia; quia sicut spiritus, id est anima nostra non potest mori, non indiget cibo et potu, ita et illa immortalia erunt, nec indigebunt cibo aut potu, 117.0601B| ideoque dicit: Seminatur corpus, id est sepelitur; quia velut granum viriditate resurrectionis donabitur. Si est corpus animale modo in hac vita, est et spiritale, id est erit spiritale in alia vita, quod non poterit mori: sicut est jam in Christo; et erit ita spiritale corpus, ut supra diximus.
Factus est primus homo Adam in animam viventem. Hoc scriptum est in Genesi. Quod vero sequitur, novissimus Adam in spiritum vivificantem, hoc Apostolus addidit de suo. Adam factus est in animam viventem, id est animalis factus est, et corpus ejus animatum est, ita ut si peccaret, sicut et fecit, mori potuisset, ideoque mortalis exstitit. Novissimus Adam, id est Christus, in spiritum vivificantem fuit, quoniam spiritus, quem inclinato capite 117.0601C| emisit, in resurrectione corpus ejus vivificavit. Ergo animale corpus fuit in Adam, id est mortale: in Christo vero spiritale, quod per resurrectionem est glorificatum. Sed intuendum est quare Christus aut novissimus Adam aut secundus dicatur, cum multi inter Adam (de quo non est ambiguum quin primus sit) et inter Christum fuerint. Ad quod dicendum, quia videlicet in Adam peccatore, qui omnes peccatores genuit comprehenduntur omnes peccatores usque ad Christum. Christus autem sine peccato suos fideles in baptismate absque peccato facit esse, quoniam chirographum mortis penitus tollit. Itaque secundus vel novissimus Adam recte dicitur, non ordine sed facti imitatione; quoniam donec ad Christum per fidem ac baptismum transeas, ad primum 117.0601D| Adam pertines, deinceps vero ad secundum Adam, qui praevaricationes primi remittat. Nam et tu primus es Adam usquequo baptizeris: secundus, cum baptizaris.
Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale est, deinde quod spiritale est, quoniam primus homo est mortalis, postmodum vero efficitur immortalis.
Primus homo, Adam, de terra terrenus; secundus homo, Christus, de coelo coelestis. Unde ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). Non ipse homo per se de coelo descendit, sed in divinitate tamen, cum qua una est persona. Coelestis autem ideo vocatur, quia coelestis fuit ejus incarnatio, nativitas, 117.0602A| resurrectio, et caetera talia quae ipse patravit, positus in mundo per praesentiam carnis: doctrina quoque ejus et miracula ejus coelestia fuerunt.
Qualis terrenus, Adam; tales et terreni, homines, id est mortales peccatores; et qualis coelestis Adam id est Christus, tales et coelestes, qui ad Christum pertinent, immortales videlicet, et sine peccato. Et hoc sunt modo in spe, in resurrectione autem erunt in re.
Sicut portavimus imaginem terreni hominis, id est peccatum et mortalitatem, portemus et imaginem coelestis, in fide et spe, in novitate vitae ambulantes, et spem resurrectionis habentes
Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. In Scripturis aliquando caro recipitur secundum naturam, 117.0602B| ut: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). Aliquando secundum corruptionem et mortalitatem sive fragilitatem, ut ibi: Recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII), id est fragiles et miseri. Aliquando secundum culpam et praevaricationem. In hoc vero loco accipitur tam secundum corruptionem, quam secundum culpam, sicut Deus dicitur tentare electos, secundum illud: Tentat vos Dominus Deus vester. Et sicut dicitur, Deus neminem tentat, ita potest dici: Caro possidebit regnum Dei, et caro non possidebit regnum Dei. Igitur in electis regnum Dei possidebit caro et sanguis per veritatem naturae, et non possidebit caro regnum Dei per corruptionem et mortalitatem, quia immortales erunt et incorruptibiles; vel etiam, caro 117.0602C| et sanguis per culpam non possidebit, quia nulla erit ibi culpa vel praevaricatio. Itaque caro, id est mortalitas, et sanguis, id est corruptio, vel homo carnalibus desideriis deditus, regnum Dei non possidebit, et tamen caro et sanguis regnum Dei possidebunt in glorificata veritate naturae. Neque corruptio incorruptelam, sive incorruptibilem, possidebit, id est resurrectionem non possidebit corruptio aliqua, quia non erit jam in resuscitatis ad vitam mortalitas et corruptio.
Ecce mysterium vobis dico, id est secretum et occultum quod latet infideles, vel quod hactenus latuit vos. Nam mysterium Graecum est, quod Latine dicitur secretum et occultum. Omnes quidem resurgemus, id est boni et mali; sed non omnes immutabimur, 117.0602D| subaudis ad gloriam, id est non glorificabimur omnes. Illi enim non glorificabuntur, qui velut sol fulgebunt in regno Patris sui.
In momento. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, vocatum a motu siderum et stellarum, per quod significatur brevissimum temporis spatium; est enim extremitas horae in brevibus intervallis cum aliquid sibi cedit atque succedit; in ictu oculi. Ictus oculi est quod palpebra icit, id est percutit oculum, vel (quod melius vult Augustinus) ne tanta mora fiat in judicio, ictus oculi intelligitur, quo solis splendore subito, ut vix cogitari possit, feritur oculus; in novissima tuba, id est in voce angelica, quoniam Dominus in jussu Dei Patris, et in 117.0603A| tuba, id est in praeconiis angelorum descendet de coelo. Non est enim intelligendum quod tubam corporalem accipiat angelus, vel ipse judex vocem emittat humanam, sed vox angelorum tuba appellatur propter magnitudinem, unde dicitur in Psalmo. Ascendit Deus in jubilationem, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). Tuba igitur ibi intelligitur vox angelorum quae insonuit, dicens: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, si veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Vel in tuba dicit, id est in manifestatione, juxta illud: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te (Matth. VI), id est noli facere in manifestatione. Canet enim, subaudis angelus, tuba, sive cum tuba, id est insonabit vox angelica, et mortui resurgent incorrupti, 117.0603B| id est integri corpore, sine diminutione membrorum et immortales, et nos fideles immutabimur, subaudis in melius ad gloriam, quia aeternae vitae immortalitate glorificabimur.
Oportet enim corruptibile hoc, subaudis corpus, induere incorruptionem; id est, quia resurrectio in veritate futura est, oportet ut corruptio tollatur, et incorruptio detur.
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, quasi tangendo et digito demonstrando corpus suum, hoc dicebat Apostolus. Hoc mortale dicit, quoniam non aliud quam quod deposuero, recipiam corpus. Tunc fiet sermo qui scriptus est, subaudis in Osee, secundum Septuaginta. Absorpta est mors in victoria, id est in gloria et virtute resurrectionis. Sicut parvissima 117.0603C| gutta aquae in ignem validum projecta absorbetur, ita ut non ultra videatur, sic mors absorbebitur et deglutietur in victoria et virtute resurrectionis, ut ultra jam non sentietur. Nam consumptio mortis gloria erit resurrectionis.
Ubi est, mors, victoria tua? Vox sanctorum resuscitatorum insultantium morti. Ubi est (inquiunt) victoria tua, o mors, qua genus humanum tibi subjecisti, qua etiam Filio Dei homini facto dominari voluisti; et est sensus: Ne glorieris ultra, quoniam nos jam resurreximus, qui tuam amaritudinem quandoque sensimus. Et quid tibi profuit, o mors maligna, quod gloriabaris? Ecce qui per te transierunt regnabunt in aeterna vita felices cum Christo qui te superavit. Ubi est, mors, stimulus tuus? Sic videntur 117.0603D| haec verba sonare, quasi de morte stimulus procedat. Sed quia iste stimulus peccatum est, datur intelligi quod mors de stimulo, id est de peccato processit. Nam primus homo, nisi peccasset, mori utique non posset. Peccavit, et ideo mortem animae et corporis incurrit. Nec vero dicitur morti: O mors, ubi est peccatum pro quo mundo damnabaris? sed ubi est stimulus tuus? Unde aperiens quid stimulum appellaverit, subdit: Stimulus autem mortis peccatum est. Id est stimulus qui mortem facit, peccatum est. Et recte peccatum stimulus appellatur: quoniam velut stimulus carnem, sic peccatum pungit et vulnerat animam et corpus. Virtus vero, id est fortitudo peccati lex, subaudis est: quia quodammodo 117.0604A| vires ministrat peccato lex accendendo hominem ad peccatum dum prohibet. Naturale namque est humanae fragilitati, ut omne quod plus prohibetur ardentius concupiscatur. Vel virtus peccati est lex: quia per legem quantumcunque sit unumquodque peccatum cognoscitur. Qui enim sine lege peccat, videtur ei, quasi impune peccet: cum autem ad legem transierit, si ultra peccaverit, quanta virtus peccati, id est quanta magnitudo peccati sit agnoscit.
Deo autem gratias, quae aedit nobis victoriam, subaudis mortis in spe, per Dominum nostrum Jesum Christum. Laudat Apostolus Deum Patrem e persona sanctorum, quod victoriam mortis et resurrectionis donum jam habent in spe.
117.0604B| Itaque, fratres mei, fide dilecti; id est valde amabiles, stabiles, sive firmi, estote et immobiles ne moveamini a rectitudine fidei deceptione corruptorum: abundantes, sive crescentes in omni opere Domini semper, id est in praeceptis justitiae omni tempore proficite, etc.
CAPUT XVI. De collectis autem quae fiunt in sanctos. Paulus et reliqui apostoli apud eos quos docebant, curam semper sanctorum gerebant, qui erant Hierosolymis, et suis substantiis exspoliati ab incredulis propter hoc quod reliquerant traditiones patrum, et crediderant in Crucifixum. Ideo praecipiebant apostoli, ut diebus Dominicis in unum confluentes unusquisque 117.0604C| quod sibi videretur daret ad opus illorum, et colligebantur sumptus per singulas ecclesias, ut postea collecti mitterentur eis. Sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, id est apud Galatas, ita et vos facite: per unam sabbati unusquisque vestrum apud se reopant recondens quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Unam sabbati appellat diem Dominicam, quia apud Judaeos una sabbati, vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocabatur, qui nunc ob reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicus appellatur. In quo praecepit omnem plebem convenire ad ecclesiam, et congregare illos singulos prout voluerunt ad opus illorum qui erant Hierosolymis, et hoc apud se unumquemque reponere quasi in thesauro: ut, veniente Apostolo, haberent omnia 117.0604D| praeparata quae volebant mittere: quoniam quod paulatim colligitur, nec grave est, et invenitur multum. Ideo autem praecepit ad ecclesiam hoc deferre: quod volebat unusquisque dare, ut dum ille diceret: Hoc volo mittere sanctis qui sunt Hierosolymis de portione mea, alii istius bono exhortarentur ad eadem facienda. Et tamen ne a malis ministris deperirent illa dona, si apud ecclesiam ea dimitterent, praecepit ut secum referrent et tuto in loco deponerent, quoadusque ipse veniret.
Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, id est quos idoneos judicaveritis, vel laudabiles ostenderitis; et est isto in loco media distinctio, ac postea mox subinferendum. Hos mittam per epistolas, subaudis 117.0605A| meas atque vestras laudatorias de vestra bona voluntate, vel commendatorias, quibus eos apud fideles in Hierusalem commendabo, ut suscipiantur cum pace.
Quod si dignum fuerit ut ego eam; id est si magna fuerit pecunia, ut ego possim cum honore illam ferre qui sum apostolus et episcopus, mecum ibunt. Nolo enim vos modo in transitu vidire, quoniam multa erant corrigenda in illis, quae in transitu non poterant corrigi, ideo hoc dicit: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Non de Pentecoste Judaeorum dicit ut putatur, sed Christianorum, quando Spiritus sanctus venit super multitudinem credentium.
Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens; id est, multa corda hominum parata sunt ad credendum, 117.0605B| et jam manifesta sunt quia de illorum fide non dubitatur; et adversarii multi, subaudis qui mihi adversantur pro suis propinquis et amicis quos Christo conjunxi.
Si venerit ad vos Timotheus, qui hanc Epistolam vobis portabit, videte ut sine timore sit apud vos. Forsitan fuerat apud illos jam cum timore, quia pseudoapostoli excitabant persecutionem paganorum contra fideles. Opus enim Domini operatur sicut et ego, id est doctrinam et miraculorum virtutem ad salutem animarum vestrarum.
Ne quis ergo illum spernat, quia forsitan jam illum spreverant.
De Apollo autem fratre notum vobis facio, fratres. Hic episcopus Corinthiorum a Paulo fuerat ordinatus, 117.0605C| sed ut illi coeperunt dicere: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae, cum non potuisset eos sedare, relictis illis abiit Ephesum ad apostolum Paulum; quem cum postea rogaret Apostolus, sicut hic dicitur, ut rediret Corinthum, noluit, quia incorreptos eos adhuc sciebat. Veniet autem, cum ei vacuum fuerit, id est cum vos emendatos esse audierit.
Vigilate. Vigilat, qui ad aspectum veri luminis, mentis oculos apertos tenet; vigilat, qui servat operando quod credit; state in fide, ne succumbatis decepti ab infidelibus, ut possitis audire cum Moyse: Tu autem hic sta mecum (Deut. V). Viriliter agite, nec molliter, neque muliebriter, sed firmiter pugnate contra diaboli tentamenta. Confortamini, subaudis 117.0605D| in Domino, non in vestris meritis, neque in vestra virtute.
Omnia vestra in charitate fiant, id est dilectione Dei et proximi, non duplici animo, neque causa inanis gloriae.
Nostis domum Stephanae et Fortunati. Stephana nobilis quaedam erat matrona, cujus familia facta erat Ecclesia, similiter et domus Fortunati. Quoniam 117.0606A| sunt primitiae Achaiae, quoniam primi crediderunt ex Achaeis, et ordinaverunt se ut ministrarent sanctis qui sunt Hierosolymis. Obsecro autem ut et vos subditi sitis ejusmodi, id est, imitatores sitis ministrantes sanctis; et omni cooperanti et laboranti, subaudis sitis sudditi sive imitatores.
Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici. Datur intelligi, quod hi tres, Stephana videlicet, Fortunatus, necnon et Achaicus, expleto omni ministerio suo apud sanctos Hierosolymis, venerunt ad Paulum antequam redissent Corinthum. Nam Corinthii erant genere, in quorum praesentia laetatus est Apostolus. Quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt, ubi datur intelligi quod ministraverunt Apostolo ex sua substantia, quod alii 117.0606B| Corinthii quibus haec scribebat non egerant, unde ait, Quod vobis deerat, ipsi suppleverunt, videlicet ministrando mihi.
Refecerunt enim et meum spiritum utique fame, siti, et laboribus fatigatum; et vestrum, qui laetati estis audientes, quod mihi ministrarent vice omnium vestrum. Cognoscite ergo qui ejusmodi sunt; id est, diligite et notate atque imitamini tales viros: vel cognoscite, id est subditi estote illis cum humilitate, qui talia agunt.
Salutant vos Ecclesiae omnes Asiae, id est, salutem vobis optant; quasi dicat: Has Ecclesias imitari debetis, quae mihi et sanctis qui sunt in Hierusalem, ministrant de suis substantiis.
Salutant vos fratres omnes. Hic tangit omnes adjutores 117.0606C| suos; salutate invicem in osculo sancto, id est casto et vero.
Salutatio mea manu Pauli. Alius hanc Epistolam scripserat, sicut et alias: sed ipse Apostolus propria manu in fine hoc addidit
Si quis non amat Dominum Jesum sit anathema. Anathema Graeco sermone dicitur perditus vel condemnatus, id est alienus et separatus a Deo. Et subinfert maranatha, quod magis est Syrum quam Hebraeum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum, aliquid et Hebraeum sonet. Interpretatur autem: Dominus noster venit; ut sit sensus: Anathema, id est perditio, eis in adventu Domini qui eum non amant, aut venisse aut venturum esse non credunt.
117.0606D| Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum; id est fides, remissio peccatorum, et cuncta Dei dona quae gratis dantur fidelibus.
Charitas mea cum omnibus vobis; id est, ea dilectione qua vos diligo, diligite vos invicem, et ea charitate qua Deum diligo, diligatis eum. Amen, id est, fiat quod opto; vel, vera sint omnia superius a me dicta.
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. ARGUMENTUM. 117.0605D| Apostolo recedente a Corinthiis, cum audisset 117.0606D| eos seductos esse a pseudoapostolis, discordias quoque habere, scripsit eis priorem Epistolam in qua 117.0607A| fortiter redarguit illos qui dissensiones inter fratres seminabant, et eos qui cum illo societatem habebant, necnon et illum qui uxorem patris acceperat, quem praecipit ejici a consortio omnium, tradens illum Satanae ad cruciandum; in qua tradidit eis mysterium corporis et sanguinis Domini, et quod deberent illud sumere, et quod deberent viri et mulieres in ecclesia stare. De resurrectione quoque instituit illos, et de multis aliis rebus. Postquam vero cognovit eos poenitentiam egisse de suis erroribus, illum quoque a suo consortio exclusisse qui incestum patraverat, uxorem patris accipiens, scripsit eis a Troade hanc Epistolam laudatoriam et consolatoriam, in qua dicit illos misericordiam invenisse et revocat illum miserrimum, quem antea tradiderat 117.0607B| Satanae, reconcilians illum Ecclesiae, hortaturque illos semper proficere ad meliora.
CAPUT PRIMUM. Paulus apostolus Jesu Christi. Et hoc jam satis in superioribus dictum est. Per voluntatem Dei. Patris et totius Trinitatis, quoniam sicut una substantia Trinitatis est et indivisa majestas, ita et inseparabilis voluntas. Et Timotheus, frater in fide, sive socius in praedicatione, non tamen aequalis in dignitate. Ecclesiae Dei quae est Corinthi. Forsitan non habebant adhuc praelatum episcopum, ideo omni Ecclesiae dirigit.
Benedictus Deus, subaudis Pater Creator omnium rerum, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi, tam 117.0607C| secundum divinitatem, quam secundum humanitatem. Aliter: Benedictus Deus Filius, qui erat in principio Verbum apud Patrem, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi, id est hominis a se assumpti. Totius enim Trinitatis opere creatus est ille homo. Tamen considerandum quia dividimus personas, sed non distinguimus substantias. A benedictionibus et laudibus inchoavit Apostolus more patriarcharum, sanctorumque Patrum: quod ubi invenitur, ea quae sequuntur prospere succedunt. Pater misericordiarum, subaudis sit benedictus qui secundum multitudinem errorum et criminum vestrorum, largitus est vobis poenitentiam agentibus multiplices misericordias, indulgendo vobis commissa scelera, et Deus totius consolationis, subaudis 117.0607D| sit benedictus. Recte Deus totius consolationis appellatur, quia quicunque consolari merentur ab illo, et per illum consolantur. Ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt. Ideo consolatur nos Apostolus, liberando de afflictionibus persecutorum, ut nos iterum nostro verbo et exemplo consolemur illos qui in omni pressura et angustia sunt. Et quomodo? Per exhortationem qua exhortamur, id est docemur, liberandi, et ipsi a Deo. Exhortatio species est doctrinae. Verbi gratia: Cum aut verbo simplici, aut exemplo suo vel aliorum consolamur aliquem ne desperet de salute, sed sit securus de venia.
Nolo vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra 117.0608A| quae facta est in Asia. Si dividimus mundum per tres partes, invenimus medietatem totius mundi esse Asiam, aliam vero medietatem tenere inter Europam et Africam. Si vero quadripartite illum diviserimus, erunt partes ejus Europa et Africa: Asia major, et Asia minor, in qua multas tribulationes protulit Apostolus; dicta est autem generaliter omnis Asia, Asia major, et Asia minor, a muliere quadam quae totius regni orientis imperium tenuit, quod a suo nomine vocavit Asiam. Ab Indico mari usque ad Britannicum omnes illae insulae, Asianae vocantur. Ut ergo Corinthii qui persecutionem sustinebant ab infidelibus, non deficerent, dat eis Apostolus semetipsum in exemplum, dicens: Nolo ut ignoretis tribulationes quas nos sustinemus, ut nostro exemplo 117.0608B| roboremini. Quid enim mirum si discipuli verberantur cum magistri decollentur, crucifigantur, et lapidentur? Quam supra modum gravati sumus et supra virtutem. Cum idem Apostolus in Epistola prima dicat: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, quaerendum est quare hic dicat supra modum se esse gravatum? Ad quod dicendum, quia licet supra modum sint gravati, id est ultra humanum modum, et ultra quam humana fragilitas sua virtute potest sufferre, non tamen ultra divinam virtutem, quae eis tolerantiam sustinendi et virtutem, superandi tribuit, ita, inquit, sumus gravati, ut taederet nos etiam vivere. Taedium est anxietas animi: aliquando pro aggravatione ponitur, aliquando pro odio, ut hic. Intantum (inquiens) sumus 117.0608C| gravati pressuris, ut odio haberemus vitam praesentem, et vellemus potius mori quam vivere; sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos. Quod potest mors loqui et responsum dare? Nos inquit, ipsi habuimus in nobisipsis responsum mortis, id est ipsa mors et tribulatio atque angustia dicebat nobis in corde, dum cruciaremur: Nolite confidere in vobis, sed in Deo quoniam non potestis vestra virtute aut aliorum hominum vincere hos cruciatus. Ponite in Deo fiduciam et spem vestram, et ipse qui suscitat mortuos, poterit utique vos eruere: sic enim videbatur illis quasi de mortuis ad vitam revocarentur. Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, subaudis facta, ut eripiamur et nos de angustiis 117.0608D| hujus mundi, ut ex multarum personis facierum ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. Ecce confusa sententia. Imperitus enim fuit Apostolus sermone, sed non scientia, sicut ipse de seipso dicit. Istius versiculi ista est constructio: Ideo per vestras orationes liberabit et eruet a pressuris persecutorum ut ex multis personis facierum, id est hominum, agantur Deo gratiae pro nobis per multos homines ejus donationis quae donatio in nobis est; sensus autem iste est: Idcirco Deus nos liberabit per vestras orationes, ut cum nos fuerimus liberati, referantur ei gratiae a multis hominibus, quibus profuimus et prosumus, atque prodesse possumus, quod vos exaudierit pro nobis liberando nos 117.0609A| Quod enim dicit multarum facierum, hoc est, quod dicit ex personis. Donationis autem ejus dicit gratiam qua illi liberati sunt.
Nam gloria nostra, id est honor et magnificentia nostra, haec est; Quae? testimonium conscientiae nostrae, quia conscientia nostra, id est mens nostra perhibet nobis testimonium quod recte credimus, bene docemus, sancte vivimus, et quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, id est in veritate, et non duplici animo, neque in sapientia carnali, conversati sumus in hoc mundo, sed in gratia Dei, id est in sapientia quae gratia a Deo nobis data est. Pseudoapostoli conversabantur duplici corde, quia aliter docebant atque aliter vivebant. Vel quia potius pro lucris temporalibus praedicationi insistebant, 117.0609B| quam pro amore Dei et salute aliorum. Philosophi quoque praedicabant in carnali sapientia, id est philosophice, et fucato sermone, volentes apparere sapientes: vel in hoc, quia Christum negabant passum, mortuum, atque a mortuis resurrexisse; abundantius autem ad vos, in simplicitate conversatus sum: quia cum ab aliis ecclesiis aliquid accepissem, a vobis nihil accepi, ne occasionem falsis apostolis darem accipiendi munera, et ut vos liberius reprehendere possem.
Non enim alia scribimus vobis modo quam quae legistis in priori Epistola, et cognovistis, in vita mea atque praedicatione, quod usque in finem vitae nostrae, vel die judicii, cognoscetis quae scripsimus, et quae praedicavimus vobis; sicut et cognovistis nos ex parte, 117.0609C| non per omnia, quoniam non omnia potuimus vobis ministrare et manifestare quae intelligebamus de Deo, quia adhuc parvuli eratis sensu; gloria vestra sumus, quia vos gloriari potestis, quod sanctos et veridicos praedicatores habetis, sicut et vos gloria nostra eritis in die Domini, id est in die judicii, quando coronam aeternae remunerationis pro vobis recipiemus.
Et hac confidentia, sive spe, securus de vobis, volui prius venire ad vos, quando priorem Epistolam direxi vobis, ut secundam gratiam haberetis. Habuistis unam gratiam, quando primum ad vos veni, dum cito venistis ad fidem; et debui iterum venire ut vos castigarem et corriperem, ut et vosmetipsos emendantes, haberetis secundum gratiam. Sed ideo 117.0609D| non veni, quia timui, si venirem, quod non possem vos ita corripere per meam praesentiam, ne forte impatientes essetis, sicut verbis per epistolas levius admonendo.
Cum ergo hoc voluissem, id est cum ad vos venire voluissem, dum non veni, nunquid levitate usus sum? Levitate dicitur uti, qui quod permittit verbis, non explet operibus. Et Apostolus tunc levitate usus esset, si promitteret se venire, et promissum suum non expleret. Sed dum non promisit, quamvis vellet, non tamen usus est levitate. Aut quae cogito, secundum carnem cogito? id est carnaliter et humane. Secundum carnem cogitat, qui pro amicitiis et honoribus principum et pro lucris temporalibus quae sperat 117.0610A| accipere a divitibus et principibus, quod promitit alicui, implere differt, non servans suum promissum, ut sit apud me est et non? id est, ut promittam me venire, et non veniam: et videar veritatem loqui, et mentiar? Minime.
Fidelis autem Deus, id est verax est, quia quidquid promittit, opere implet; et ipse qui est verax, ipse cognovit, quia sermo noster qui fuit apud nos, quando vobis praedicavimus, vel qui fit modo de meo adventu ad vos, non est in illo, subaudis sermone est et non, id est veritas et mendacium, aut mutabilitas aliqua, ut verum viderer loqui, et non esset verum; sed est in illo sermone; est, hoc est: veritas ibi est; quia in veritate locutus sum; quasi diceret: Idcirco aura mendacii non moveor, quia lenitatis 117.0610B| vitio non succumbo.
Dei enim Filius est, subaudis Jesus Christus, qui in vobis praedicatus est per me, et Sylvanum, et Timotheum. Sylvanus ipse est Sylas et Syleas, sicut Lucius ipse est Lucas. Quare ergo ponitur Sylvanus ante Timotheum? Quia ante electus est ad fidem, et conjunctus ad praedicationis officium a Paulo apostolo quam Timotheus. ideo, inquit, quia Jesus Christus Filius Dei est, non fuit in illo, id est in Christo, est et non, id est mutabilitas aliqua, aut veritas cum mendacio; sed est, id est veritas, in illo fuit; sicut ipse dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV).
Quotquot enim promissiones Dei, Patris sunt factae per prophetas de nativitate Christi, passione, morte, 117.0610C| resurrectione atque ascensione ejus, de salute quoque gentium, in illo est, id est, in Christo adimpletae sunt veraciter, qui semper esse habet, et in illo est veritas promissionum. Unde ipse dicit pendens in cruce: Consummatum est (Joan. XIX), id est, completa sunt omnia quae de me praedicta erant. Ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. Ideo quia in Christo adimpletae sunt veraciter illae promissiones per ipsum, id est per Christum, amen, id est Deo Patri veritas tribuenda est ad gloriam nostram, quia sumus ejus apostoli et ministri. Alii addiderunt ante amen, dicimus amen, quod non videtur de textu, sed de glossa. Quomodo autem ad gloriam ipsarum tribuenda est veritas per Christum Deo Patri? Quia quod Christus in se complevit, et ipse 117.0610D| praedicavit, et apostolis tradidit, et illis praedicantibus Deus Pater miracula faciendo, ostendebat verum esse quod ipse promiserat, et quod illi praedicabant, et in hoc gloria erat illorum.
Qui autem confirmat nos Judaeos in Christo vobiscum; id est in fide Christi et conjungit in uno lapide angulari duos populos, et qui unxit nos, gratia Spiritus sancti, id est qui dedit nobis remissionem peccatorum per gratiam Spiritus sancti, Deus, subaudis est verus. In Veteri Testamento sacerdotes et reges ungebantur oleo visibili. In Novo autem omnes fideles unguntur non tantum oleo visibili quantum invisibili gratia videlicet sancti Spiritus in baptismate; et per manus impositionem, fiuntque reges 117.0611A| animarum, et sacerdotes populorum, ut sanctificent eos, juxta quod Petrus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta (I Petr. II), qui et signavit nos, id est qui assignavit nos, dando signum suum nobis. Dum enim dixit Christus: Sicut me misit Pater, et ego mitto vos (Joan. VI), signum suum in eis posuit, et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Pignus est proprie quod propter rem creditam datur, ut dum illa reddita fuerit, istud recipiatur. Sed hic Apostolus potius pro arrha posuit, quae Deo datur, ut certus sit de promisso, et quod minus deest, compleatur. Nos ergo arrham sive pignus accepimus, gratiam videlicet sancti Spiritus in baptismate, ut securitatem et certitudinem de promissione aeternae patriae habeamus. Testem Deum invoco 117.0611B| in animam meam, id est, si mentiar, illum invoco contra animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum, id est, ne vobis oneri essem, et vos contristarem meo adventu, peperci vobis ne venirem Corinthum, ultra, id est postquam a vobis recessi. Non quasi dominamur fidei vestrae, sicut imperatores, quia unius fidei jam sumus vos et nos, sed adjutores sumus gaudii vestri, id est gaudemus in fide bonisque operibus. Nam fide statis, et idcirco non dominamur vobis. Sic debent praelati agere; quos vident concordare sibi in bona conversatione non debent se illis praeferre, sed coaequare. Quos autem a via rectitudinis vident deviare, in illos debent auctoritatem et potentiam suae praepositurae ostendere, quod utrumque Petrus ostendit 117.0611C| in Cornelio et Anania, humilians se erga Cornelium: et solo verbo Ananiam cum uxore perdens.
CAPUT II. Si enim ego vos contristo, et quis est qui me laetificet, nisi ille qui contristatur ex me? id est, si ego contristo aliquem vestrum fortiter redarguendo, et acriter corripiendo, quis est qui me laetificet, nisi ille qui contristatur per meam admonitionem de reatu suo promovendo ad poenitentiam? Dum enim ille contristatur de peccato suo, et agit poenitentiam, tunc me laetificat. Sic unusquisque praedicator et praelatus, quo amplius videt contristari subjectos de reatu suo, et lugere poenitentiam agendo, eo amplius laetificatur certus de salute illorum.
117.0611D| Ne tristitiam super tristitiam habeam. Modo quidem audiens vos variis erroribus implicatos, habeo tristitiam, sed si venero ad vos et incorreptos vos invenero, tunc habeo tristitiam super tristitiam, ideoque vos moneo ut corrigatis.
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis, quod unum est, scripsi vobis priorem epistolam per multas lacrymas, id est, pene quot syllabas dictabam vel scribebam, quasi tot lacrymas fundebam. Audiens Apostolus quosdam Corinthiorum ad pristina vitia redisse, et ad fornicationem, et poenitentiam non egisse, insuper quemdam illorum accepisse uxorem patris, nimiam tristitiam habuit, et multum deflebat eos. Unde et priorem epistolam eis misit in qua redarguit 117.0612A| eos fortiter, et praecepit illum qui incestum patraverat, a consortio omnium excludere. Cujus verbis illi obedientes fuerunt, egeruntque poenitentiam, et illum a se sequestraverunt. Quod ut Apostolus agnovit, valde laetatus est, reducit tamen eis ad memoriam qualiter eos deflebat, et alloquitur illos adhuc, inquiens: non ut contristemini, subaudis haec scribo modo, qui poenitentiam habuistis, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis, subaudis postquam audivi vos poenitentiam egisse.
Si quis autem contristavit me, subaudis sive ille qui uxorem patris accepit, seu illi qui ad vitia pristina redierunt, non me contristavit, subaudis solum, sed ex parte, subaudis contristavit vos, qui condoluistis 117.0612B| super illorum reatibus, et qui mihi estis in charitate uniti. Sequitur: ut non onerem omnes vos. Onerare est onus et pondus aliquod imponere. Sensus iste est: Non reprehendi ideo delinquentes, neque excommunicavi in priori epistola, ut vos onerarem ea correptione, qui perfecte conversamini, neque etiam ideo recito talia, ut vos onerem modo excommunicando et redarguendo, sed ut illi corrigerentur qui a via rectitudinis deviaverunt.
Sufficit illi, fornicatori, qui ejusmodi est, videlicet qui uxorem patris accepit, objurgatio haec, id est correptio et redargutio, quae fit a pluribus, id est, sufficit illi ad poenitentiam correptio et objurgatio generalis, et quod a consortio omnium vestrum exclusus est. Nam in priori epistola praecepit illum 117.0612C| ejici a societate fidelium, inquiens: Expurgate vetus fermentum (I Cor. I), illum peccatorem qui uxorem patris accepit, expellite et ejicite a vestro consortio; et ne in desperationem delaberetur si semper exclusus esset a societate fidelium, reconciliat illum hoc modo cognoscens illum esse purgatum: diabolo etenim suggerente peccavit, et eo flagellante purgatus est, quando traditus est potestati illius. Ita ut econtrario magis donetis, id est, tunc sufficiet ei objurgatio quae facta est illi ab omnibus vobis, si econtrario indulgeatis ei quod deliquit, et consolemini eum, ne forte, subaudis exclusus a vobis, abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est, id est, ne forte in desperationem cadens suffocet se laqueo vel tradat se voluptatibus hujus saeculi, dicens intra se: 117.0612D| Jam quia a societate fidelium in praesenti et in futuro ero exclusus, inseram me omnibus delectationibus et voluptatibus. Indulgete ei, et consolamini eum, ne desperet de venia et salute
Propter quod, subaudis ne forte absorbeatur a nimia tristitia, et labatur in desperationem, obsecro vos, o Corinthii, ut confirmetis in illum charitatem, recipiendo illum in vestram societatem et communionem.
Ideo enim et scripsi vobis, subaudis ista de receptione illius fratris, ut cognoscam experimentum vestrum, id est, ut probem an in omnibus obedientes sitis, quae vobis praecepero. Jam superius obedientes illi fuerant, quando illum a suo collegio expulerunt, 117.0613A| et quando praecepit ut viri non velato capite starent in ecclesia, mulieres velato, et volebat adhuc probare obedientiam illorum in hoc, ut revocarent ejectum.
Cui autem aliquid donastis et ego. Paulo apostolo morante apud eos, cuidam peccanti dimiserunt quod deliquerat, et ipse Apostolus ne videretur ab illorum unione sejungi, indulsit etiam ipse illi. Unde dicit modo: Cui autem donastis, sive indulsistis, quando apud vos eram, et ego similiter donavi et indulsi. Consuetudo est dicendi, donavit mihi peccatum, id est indulsit. Volens ergo Apostolus provocare illos ad reconciliationem ejecti, et ut ei dimitterent, vult ostendere ut sicut ipse indulsit peccanti quando illi dimiserunt, sic et illi indulgeant dum 117.0613B| ipse indulget. Quapropter subdit: Nam et ego quod donavi, sive indulsi illi, si quid donavi propter vos, qui volebatis ei dimittere, indulsi et ego in persona Christi, hoc est vice Christi, qui nobis apostolis dedit potestatem ligandi et solvendi. Non leviter dabat indulgentiam Apostolus delinquentibus, nisi illi quem videbat a Christo esse solutum, cujus poenitentia accepta erat Deo. Ut non circumveniamur, id est decipiamur, a Satana. Ideo, inquit, praecipio vobis ut indulgeatis fratri peccanti, sicut et ego indulgeo, ne decipiamur a Satana qui desiderat discordias generare. Plerumque dum unus vult misericordiam exhiberi fratri peccanti, dimittendo ei quod deliquit et reconciliare conventui fidelium, alius diabolo suadente non vult indulgere permanens in duritia sui 117.0613C| cordis. Unde saepe solent oriri discordiae et rixae inter illos qui dissident et discordant in judicio. Non enim ignoramus cogitationes ejus, id est, astutias, dolos et fraudes diaboli non ignoramus, sed scimus.
Cum venissem autem Troadem. Troas civitas est Graecorum, quae Troja olim vocata est; et ponitur improprie: Phrygia enim provincia est Graecorum. Troja regio est in ipsa Phrygia; civitas vero appellata est Ilium, sicut in Virgilio habetur: Ceciditque superbum Ilium. Plerumque ponitur nomen regionis pro civitate, et appelatur Troja. Propter Evangelium Christi, id est ad praedicandum Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, id est, multa corda hominum parata per Dominum ad credendum, non habui requiem in spiritu meo, id est in animo 117.0613D| meo, eo quod non invenerim Titium, fratrem meum, sed valefaciens eis, id est, salutans eos, profectus sum in Macedoniam provinciam aliam Graecorum. Dicit beatus Hieronymus: Quia non invenit fistulam suam Apostolus, id est Titum interpretem suum, ideo recessit. Sed quaestio est in hoc loco: Si Apostolus omnium gentium linguis poterat loqui, sicut ipse dicit in priori epistola: Gratias ago Deo quod omnium vestrum linguis loquor (I Cor. XIV), quare recesserit a Troade quod scilicet Titus abesset, maxime cum multa corda essent parata illi ad credendum? Quae hoc modo solvitur, quia dum venisset Troadem, licet multa corda invenisset parata ad credendum, invenit tamen multos adversarios et 117.0614A| contradictores, philosophos videlicet, magos, et alios plurimos, nec poterat ipse solus utrumque agere, et philosophis resistere, et volentibus credere verbum salutis praedicare. Si autem Titum invenisset ibi sicuti sperabat, ipse utique resisteret adversariis, et Titus praedicaret simplicioribus qui desiderabant credere. Apparuit quoque ei in eodem loco vir Macedo, dicens: Transiens in Macedoniam adjuva nos (Act. XVI), qui a doctoribus angelus bonus ejusdem gentis praepositus fuisse creditur.
Deo autem, subaudis Patri, gratias referimus, qui semper triumphat nos, id est, qui facit nos semper triumphare, et victoriam habere, in Christo Jesu, id est, per Christum Jesum infidelitatem destruendo, et fidem in cordibus credentium plantando, et infidelibus 117.0614B| efficiens fideles, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, tam in Judaeis quam in gentibus. Odorem in hoc loco appellat cognitionem sanctae Trinitatis. Aromata igitur et unguenta cum alibi sint, alibi odorem reddunt, sic apostolis praedicantibus fidem sanctae Trinitatis, et notitia divinitatis omnipotentis Dei, cum ipsa divinitas non videretur, utpote quae invisibilis est, dum per praedicationem apostolorum recipiebant fidem ejus, odorem quodammodo et cognitionem divinitatis illius percipiebant: quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt. Legimus in Genesi, quod Noe offerente sacrificium post diluvii cessationem, odoratus est Dominus odorem suavitatis intantum ut benediceret illi et filiis ejus. Non debemus 117.0614C| ergo pueriliter intelligere quod Deus, qui spiritus est, in odore et fumo carnium delectetur: sed intentionem illius boni viri sancta appellat Scriptura odorem suavitatis, qua delectatus est Deus. Similiter in hoc loco intelligendum studium et bonam voluntatem intentionemque odorem appellatum. Christi, inquit, bonus odor sumus Deo, id est, in Christum credentes, et a Christo educti, praedicando mysterium incarnationis ejus, passionis, resurrectionis, ascensionis, mysterium quoque sanctae Trinitatis; bonus odor sumus illius, quia bonam famam ejus ac totius Trinitatis gloriam praedicamus, Deo subaudis Patri placentes, talia faciendo. Et notandum quod subjungat: In his, inquit, qui salvi fiunt nostra praedicatione, et in his qui pereunt bonus odor sumus 117.0614D| Christi, Deo Patri placentes; quia sicut placet Deo nostrum bonum studium, quod impendimus his qui salvantur, sic placet etiam illud quod impendimus his qui pereunt, quoniam nostra voluntas talis est, ut vellemus omnes (si possemus) salvare: ideoque delectatur odore nostrae intentionis. Sive ergo in his qui salvantur, sive in his qui pereunt, bonus odor erant apostoli Deo Patri placentes, quia sinceriter et sine adulatione praedicabant.
Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, illis videlicet quibus praedicamus, si contemnunt credere: aliis autem odor vitae in vitam, illis qui audiunt et credunt. Cum una esset praedicatio apostolorum, quam impendebant omnibus et volentibus credere, 117.0615A| et non volentibus, quibusdam erat ipsa praedicatio gustus et odor mortis ad mortem aeternam, potius quam ad praesentem, quam habemus communiter cum animalibus et pecoribus, quia aeternaliter inde damnabantur, quod nolebant obedire verbis Evangelii; quibusdam autem erat odor et gustus vitae ad vitam aeternam percipiendam, qui per illam salvabantur. Sicut enim credentes per illam salvi fiebant, ita increduli damnabantur, quia inexcusabiles erant. Et ad haec, subaudis discernenda, quis tam idoneus et aptus praedicator est, ut possit discernere qui sint ejus praedicatione salvandi atque damnandi? Nullus. Ideoque omnibus impendendus est sermo praedicationis.
Non enim sumus nos apostoli sicut plurimi adulterantes 117.0615B| verbum Dei. Hic percutit pseudoapostolos. Sicut enim adulter non causa amoris filiorum adulterat alterius uxorem, sed causa suae libidinis explendae, ita falsi apostoli adulterabant verbum Dei, quia non ideo praedicabant ut filios spiritales Deo acquirerent, quia falso praedicabant, neque pro remuneratione coelestis patriae, sed pro lucris temporalibus, et favoribus humanis. In hoc etiam adulterabant verbum Dei, quia non recte neque veraciter illud docebant, dicentes Christum non esse mortuum, neque a mortuis surrexisse. Apostoli autem non adulterabant, quia spiritales filios Deo acquirere desiderabant, et non pro lucris temporalibus, sed pro praemio aeternae beatitudinis praedicationi insistentes, neque pro favore et laude humana rectissime praedicantes, 117.0615C| sicut idem Apostolus subdit, sed ex sinceritate, inquit, praedicamus, id est ex puritate et veritate; sed sicut ex Deo, id est ex Spiritu sancto accepimus, ita praedicamus quia unius substantiae existens cum Patre et Filio unus est Deus, coram Deo subaudis loquimur, id est, sic praedicamus quasi in praesentia Dei semper simus positi, et ipse sit noster adjutor. Revera enim ipse ubique praesens adest. In Christo Jesu loquimur, id est ad honorem et gloriam Christi Jesu.
CAPUT III. Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Id est laudare. Nunquid non se et alios jam laudavit paulo superius? Fecit utique et superius, et iterum isto in loco atque in sequentibus. Sed cum sapientia 117.0615D| dicat per Salomonem: Laudet te alienus, et non os tuum (Prov. XXVII), quare se laudabit Apostolus? Nimirum idcirco ut Corinthios ab amore pseudoapostolorum retraheret ad suum amorem, aliorumque veridicorum apostolorum. Aut nunquid egemus sicut quidam commendatitiis epistolis? Id est laudatitiis, quae ab aliis gentibus et Ecclesiis, ad vos mittantur, aut a vobis ad alias, quae vobis testimonium laudis et sanctitatis perhibeant, sicut quidam, subaudis faciunt, pseudo videlicet apostoli et Judaei, qui accipiunt a scribis et Pharisaeis pontificibusque Judaeorum epistolas laudatitias, ut pro sanctis et religiosis a Praedicatoribus habeantur? Non indigemus vestra laude, neque epistolis laudatitiis quae 117.0616A| nobis testimonium laudis perhibeant. Exponit ergo causam quare non indigeat, inquiens:
Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Epistola signum est salutis, quia salutem mittentis continet, et de illius salute loquitur, cui mittitur. Epistola, inquit, nostra vos estis, Corinthii, scripta in cordibus nostris, quia de vestra salute die noctuque meditamur et cogitamus, et ipsa intentio nostri cordis perhibet vobis testimonium laudis, quae epistola, scitur et legitur ab omnibus hominibus, id est ab omnibus hominibus scitur et legitur, non oculis corporeis, sed mente intelligitur illa epistola, id est, hoc quod de vestra salute semper cogitamus.
Manifestati quoniam epistola estis Christi. Ex superioribus 117.0616B| pendent: Vos qui estis Epistola nostra scripta in cordibus, vos estis manifestati aliis quod nostra praedicatione ad fidem venistis, quoniam epistola estis Christi. Ministrata a nobis, et scripta, non atramento, sed spiritu Dei vivi. Illud quod atramento scribitur oblitterari sive deleri potest, fides autem quae a Spiritu sancto scribitur, qui semper vivit, aeterna est, quia sicut ille Spiritus aeternus est, ita illa fides aeterna est. Manifestati estis, inquit, quod nostra praedicatione credidistis, quoniam epistola estis Christi, id est fidem illius habetis, a quo dicimini Christiani: quae fides a nobis est ministrata, quia fides ex auditu est (Rom. X), et a Spiritu sancto est scripta in cordibus vestris, quia aliis datur fides in eodem spiritu. Non 117.0616C| est scripta illa fides in tabulis lapideis sicut lex Moysi, sed in tabulis cordis carnalibus. Praevidens omnipotens Deus duritiam cordis Judaeorum, eamdem legem quam eis dabat, in lapide scripsit, ut per lapidem duritia cordis illorum designaretur. Per tabulas ergo lapideas debemus intelligere dura corda hominum et insensibilia, in quibus non scribitur fides Christi, quia nulla praedicatione, nullis terroribus emolliri possunt. Per hoc vero quod dicit: Sed in tabulis cordis carnalibus, debemus intelligere cor molle et sensibile, quod sentit et flectitur ad mollitiem, et intelligit quod dicitur, recipit et continet, in quibus scribitur epistola Christi, id est fides in Spiritu sancto.
Fiduciam autem talem habemus per Christum 117.0616D| ad Deum. In hac lectione vult Apostolus differentiam et distantiam facere inter Moysen legislatorem et Christum datorem Evangelii, inter legem et Evangelium, inter doctores legis et Evangelii: et ostendit quia quanta distantia est inter Moysen et Christum, tanta distantia est inter legem et Evangelium, et inter doctores legis et Evangelii; demonstrat quoque quia nihil sumus, nisi Domini misericordia et gratia regamur. Fiduciam, inquit, id est audaciam et fidem talem habemus per Christum Dominum nostrum, cujus passione redempti et reconciliati sumus ad Deum, id est apud Deum Patrem, qualem ego dicturus et scripturus sum in sequentibus.
117.0617A| Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Hic destruit omnem confidentiam liberi arbitrii, per quod multi putant se posse bonum aliquod agere sine gratia Dei; et idcirco ista omnia ait, ut ostendat nihil boni sua virtute et prudentia cogitare aut facere. Dicit ergo: Non habemus talem fiduciam vel audaciam, quod simus sufficientes, id est, quod possimus cogitare a nobis aliquid boni de vestra salute vel nostra, quasi ex nobis aliquid boni vobis futurum sit sine gratia Dei, sed sufficientia ex abundantia nostra ex Deo est, qui dat velle posse, id est, non solum non valemus bonum aliquod perficere sine Dei misericordia et gratia praecedente et subsequente sed nec cogitare. Dei enim gratia nos praevenit, ut 117.0617B| velimus, et ipsa nos subsequitur, ut possimus. Unde exorabat Psalmista dicens: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII), et Misericordia tua subsequetur me (Psal. XXII). Si enim non valemus cogitare, quomodo poterimus perficere?
Qui, subaudis Deus, fecit nos idoneos, id est aptos et congruos, ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu, id est, non fecit nos ministros in littera legis, ut praedicaremus circumcisionem carnaliter observandam, aut sabbati otium, aut neomeniarum vel sacrificiorum ritum celebrandum, sed in spiritali intelligentia Evangelii, quod spiritaliter intelligendum est: et cujus observatio Spiritum sanctum tribuit tempore baptismatis. Quod autem dicit idoneos ministros se aliosque apostolos fuisse, ita 117.0617C| accipe: idoneus minister est proprie congruus et utilis, atque illi rei aptus de qua sermo agitur. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Duobus modis est intelligendum. Littera legis Mosaicae occidit hominem corporaliter, jubendo, et non juvando. Dum enim dicit lex: Non occides, non adulterium facies; qui occiderit, vel qui adulterium aut tale aliquid perpetrarit, reus erit judicio, id est occidetur, igni cremabitur, lapidibus obruetur, in patibulo suspendetur, et non juvat quo impleatur procul dubio ipsa occidit homine, quae judicium dat ut occidatur, licet ipsa non sit causa mortis ejus. Spiritus autem vivificat. Evangelium quod spiritaliter intelligitur, et quod Spiritum sanctum praestat, non solum non occidit hominem in praesenti, sed insuper vivificat, id est 117.0617D| vitam aeternam praestat. Nusquam enim Evangelium jubet occidi hominem, sed provocat post culpam ad poenitentiam, promittens vitam aeternam: Poenitentiam (inquit) agite, appropinquabit regnum coelorum (Matth. III). Aliter. Ante Domini adventum erant quaedam opera legis, quae a levioribus peccatis mundabant suos observatores, verbi gratia: sicut circumcisio, quae originale peccatum tollebat, quamvis aditum patriae coelestis non reseraret, et sicut erant multa alia, pro quibus offerebantur holocausta (Levit. XII), et de quibus dicebatur: Si quis hoc vel illud fecerit, offeret arietem aut aliquid tale, et mundabitur. Post Domini autem adventum, in quo completa sunt in veritate omnia illa figurativa et umbratica: 117.0618A| quicunque voluerit eamdem legem carnaliter observare, morietur in anima quia anima quae peccaverit morietur. Unde et idem Apostolus in epistola ad Galatas, ait: Vere dico vobis, quia si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit (Galat. V), et scimus quia Christus non prodest, mortui sunt in anima. Qui vero spiritaliter voluerit eamdem legem servare, circumcidendo se spiritaliter in baptismate, ubi est vera exspoliatio vitiorum, observando sabbatum, id est quiescendo a pravo opere, et omnipotenti Deo spiritales hostias offerendo, seipsum quoque mortificando cum vitiis et concupiscentiis, ille vivit et vivet in aeterna vita. Inde dicit Apostolus: Littera occidit in anima modo, id est litteralis intelligentia legis: spiritus autem vivificat, 117.0618B| id est spiritalis intelligentia vitam aeternam praestat.
Quod si ministratio mortis, id est, si lex quae ministra erat mortis, sicut modo diximus, deformata vel scripta litteris in lapidibus fuit, subaudis Moysi in gloria, ex claritate vultus, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus propter gloriam vultus ejus, quae gloria vel claritas evacuatur, quomodo non magis ministratio spiritus, id est doctrina et praedicatio spiritalis Evangelii erit in gloria? suis ministratoribus et observatoribus. Isto in loco vult ostendere, quae distantia sit inter legem et Evangelium, et Moysen et doctores Evangelii, sicut jam supra diximus. Legimus in Exodo (Exod. III, IV), quod Moyse descendente de monte, facies ejus erat cornuta ex consortio sermonis Dei, id est radios 117.0618C| quosdam emittebat splendoris sicut sol, intantum ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus, sed quando egrediebatur ad populum, ponebat velamen super faciem suam. Sed quaerit forte aliquis: Quare illi gloriam et claritatem mortalis hominis non poterant intendere? Cui respondendum est, quia Moyses sanctus et justus erat, ideo coruscabat, suumque splendorem ipse poterat ferre: illi autem qui peccatores erant et increduli, non fuerunt digni contemplari splendorem ejus. Sensus igitur iste est: Si Moyses tantam claritatem habuit in vultu, quando legem dedit populo, quae ministra erat mortis, quia mortem minabatur, quanto majorem gloriam habebunt ministri Evangelii, qui virtutem et justitiam ministrant, quae vitam aeternam praestant? multo 117.0618D| majorem gloriam et claritatem habebunt: quia eamdem claritatem habebunt, quam ostendit Dominus in monte tribus discipulis, quando visi sunt cum eo Moyses et Elias in majestate et claritate. Videbunt enim oculis corporeis gloriam claritatemque clarificatae humanitatis Filii Dei, ut beatus Leo dicit, ipsique eamdem gloriam habebunt, gloriam vero Divinitatis et totius Trinitatis mente contemplabuntur solummodo: quia Deus spiritus est, id est, spiritu debet videri. Dicit enim beatus Leo in expositione illius Evangelii, illam claritatem et gloriam non fuisse divinitatis Filii Dei gloriam, sed humanitatis. Alioquin quomodo esset verum quod dixit ad Moysen (Exod. XII): Non videbit me homo et vivet: quando 117.0619A| ille dixit: Ostende mihi teipsum, id est, invisibilitatem tuam? Altiori igitur intellectu Moyses, qui ponebat velamen super faciem suam, ne intenderent in eum filii Israel, significat ipsam legem, sicut in Evangelio Dominus testatur dixisse Abraham ad divitem: Habent Moysen (Luc. XVI), id est legem. Velamen illud significat intelligentiam litteralem et historicum sensum, quo obumbratur ipsa lex, infidelitas quoque et ignorantia cordis Judaeorum. Velamen ergo quod ponebat super faciem suam Moyses, non sinebat illos cernere gloriam vultus ejus, quia infidelitas, ignorantia, et peccatum eorum, litteralis quoque intelligentia, et historicus sensus non permittebat illos penetrare et intelligere gloriam spiritalis intelligentiae, quae latebat in lege. Quod vero 117.0619B| dicit gloriam et claritatem Moysi evacuatam, dicit, quantum ad litteram pertinet: quia Moyse mortuo, facies ejus quae ante splendoris radios emittebat, in pallorem versa est. Altiori autem sensu et sublimiori secundum Augustinum: Gloria legis quae videbatur esse in festivitatibus et operibus, evacuata est, adveniente Christo, quem illa significabat: vel etiam pars spiritalis intelligentiae, quae a quibusdam intelligebatur, sicut a Moyse, Josue, Samuel, David caeterisque talibus, adveniente Christo, in quo completa est et a quo manifestata est apostolis ex toto. Statim ut venit plenitudo, evacuatum est illud quod ex parte erat, non ut cessaret penitus, et periret ipsa intelligentia spiritalis, sed ut in melius proficeret, atque augmentum caperet. Verbi gratia: Sicut 117.0619C| evacuatur infantia et pueritia, adveniente adolescentia, et adveniente juventute evacuatur adolescentia, dum in melius proficit. In Evangelio autem non fit ita, quia Evangelium spiritaliter intelligitur ex toto, nec evacuatur, quia aeternum est. Si ergo illi qui legem operibus implerunt, ex parte spiritaliter intellexerunt: quae evacuata est tantam gloriam habuerunt in praesenti saeculo, ut terram repromissionis acciperent victoresque postmodum suorum hostium exsisterent, quanto ampliorem obtinebunt isti qui spiritaliter legem et Evangelium intelligunt, observant, praedicant, et docent, quod nunquam evacuatur?
Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. Repetitio 117.0619D| est superiorum mutato sermone. Nam si ministratio damnationis gloria est, id est, si lex quae ministra erat damnationis et mortis, tantam gloriam praestitit Moysi suo ministratori et caeteris suis observatoribus, multo magis abundat ministerium justitiae, id est Evangelium quod justificat homines, abundat in gloria aeterna. Evangelium ergo ministerium justitiae est, quia per illud ministratur nobis justitia, salus, et vita aeterna tempore baptismatis, sicut Dominus dicit apostolis (Matth. XXVIII): Ite, docete omnes gentes, id est, ministrate illis Evangelium. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit salute aeterna: quia mundabitur ab omnibus peccatis: et efficietur justus. Gloria denique Evangelii 117.0620A| quae datur ministratoribus ejus et observatoribus, major est gloria legis quae splenduit in facie Moysi, quia illa fuit temporalis, et a quocunque ferri potuit et videri, ista autem aeterna erit, nec potuit ferri ab apostolis quando a Domino ostensa est in monte, quia statim lapsi sunt in terram velut mortui. Quapropter laborandum est omnibus ut observatores simus Evangelii: quatenus ad illam gloriam digni simus pertingere quam promittit.
Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. In hac parte dicit in Moyse (Exod. III), vel quod narrat in hac parte libri Exodi de splendore vultus illius, excellentem gloriam appellat, qua Dominus glorificatus est in monte, ex qua glorificandi sunt omnes electi, et est 117.0620B| sensus: Illud quod splenduit in facie Moysi, non est glorificatum, id est, non fuit gloria vera, quia evacuari potuit per mortem illius: nec fuit gloriosum comparatione istius gloriae, quae aeternaliter manebit, et multo amplior erit. In hoc enim quod nulli profuit gloria vultus ejus, quasi non fuit gloria, quia non habuit fructum gloriae. Aliter: Quod dicit in hac parte, quasi in istam partem, id est quod claruit et splenduit in Moyse, non est glorificatum in hac parte, id est quantum ad istam partem gloriae Evangelii pertinet, non est gloriosum propter istam gloriam majorem.
Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo magis quod manet in aeternum, in gloria est, id est, si lex quae evacuari potuit, in gloria fuit Moysi 117.0620C| suisque observatoribus, multo magis Evangelium, quod manet in aeternum, in gloria est suis ministratoribus et occultoribus. Quantum enim inter imaginem distat et veritatem, tantum distat inter gloriam vultus Moysi et gloriam Christi, cui similes erunt omnes electi in gloria.
Habentes igitur talem spem, videndi et percipiendi gloriam, non talem qualis fuit in vultu Moysi, sed eam quam viderunt tres apostoli in monte revelante se Domino, multa fiducia utimur in praedicatione, securi de praemio.
Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent in eum, sic ponet Christus in Evangelio legis velamen, quod velamen legis evacuatur, id est, non ponit Christus velamen intelligentiae 117.0620D| litteralis in Evangelio et obscuritatem, ut non possint fideles gloriam spiritalis intelligentiae penetrare sicut Moyses ponebat, ne in gloriam vultus ejus intenderent, quod velamen significat obscuritatem et obumbrationem legis, quod evacuatur quando a Christo revelatur et spiritaliter eadem lex intelligitur: vel non ita occultabit Christus gloriam suam electis, sicut Moyses occultabat faciem suam, ponendo velamen super faciem suam, quod velamen evacuatur: pro eo quod evacuatum est, quando Moyses mortuus est.
Sed obtusi sunt sensus eorum, id est, licet velamen, quod significat obscuritatem legis, evacuatum sit a Christo, et in Evangelio non sit velamen, tamen 117.0621A| non ideo penetrant Judaei gloriam spiritalis intelligentiae quae in lege latet, qua obtusi et reverberati sunt sensus illorum infidelitatis perfidia et ignorantia, quia nolunt in Christum credere: sed semper litteram sequi volunt. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen, id est ipsa obscuritas et ignorantia, in lectione Veteris Testamenti manet, subaudis apud Judaeos incredulos, non revelatum, subaudis ab illis, quia infidelitas et peccata reverberant sensum eorum, nec valent per se penetrare illam: quoniam in Christo evacuatur, id est, per fidem Christi auferetur velamen ignorantiae, non per eorum scientiam, nec revelabitur illis nisi credant. Sed usque in hodiernum diem cum legitur a Judaeis incredulis Moyses, id est, lex quae per Moysen data 117.0621B| est, velamen est positum super cor eorum, id est, ignorantia et caecitas intelligentiae est in cordibus Judaeorum, ne valeant penetrare spiritalem intelligentiam legis, quae obscura illis et occulta erat, quousque in Christum credendo denudetur eis a Christo.
Cum autem conversus fuerit ad Deum, subaudis ille populus ut credat in Christum, auferetur velamen, id est obscuritas de lege per Christum, et per gratiam sancti Spiritus, qui tempore baptismatis incipit nostri habitator esse.
Dominus autem spiritus est. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nemo qui fidem sanctae Trinitatis habet, dubitat Spiritum sanctum Deum esse, quia tertia persona est Trinitatis, et tamen non sunt tres Domini, sed unus Dominus: et scitur ab omnibus 117.0621C| fidelibus, Spiritu sancto dictante, legem et Evangelium esse conscriptum, ideoque Spiritus sanctus Dominus est legis et Evangelii, nec est illi aliquid occultum in lege et Evangelio. Ipso quoque Spiritu sancto cooperante, per fidem Dominicae passionis liberamur in anima ab omnibus peccatis, de qua libertate dicit Dominus in Evangelio: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII). Per ipsum etiam datur fidelibus facultas intelligendi divinas Scripturas. Spiritus ergo sanctus Dominus est Scripturae legis et Evangelii: ideoque nihil latet eum ex his quae ibi continentur, neque velamen alicujus obscuritatis et dubietatis opponitur ei, sed magis ipse revelat quae ibi latent, sicut sequentia manifestant. Ubi autem spiritus Domini est, ibi 117.0621D| libertas est animae, et facultas intelligendi Vetus Testamentum et Novum, id est, quemcunque repleverit Spiritus sanctus per fidem Domini nostri Jesu Christi, ille habet libertatem animae et facultatem discutere obscuritates legis, et gratiam Evangelii penetrare.
Nos vero omnes, subaudis apostoli et Judaei credentes, omnesque qui libertatem animae et facultatem divinae legis consecuti sumus, revelata facie cordis, id est, manifesto intellectu mentis per fidem Christi et intelligentiam Scripturarum, gloriam Domini quam ostendit tribus discipulis, et quam percepturi sunt omnes electi sumus nos speculantes, id est, contemplantes in speculo mentis per fidem et 117.0622A| spem cernentes. Inter speculam et speculum hoc interest, quia specula est turris in civitatibus, et locus unde speculatur a longe ex qua parte superveniant hostes: speculum vero est, ubi contemplari solent homines imagines vultusque suos et aliorum, de quo hic dicitur: Speculum ergo nostrum, mens nostra est: quia sicut in speculo contemplatur imago et umbra, ita nos in praesenti mente videmus et contemplamur illam gloriam, quam percepturi sumus in re.
In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem. In Graeco habetur, ut beatus Augustinus dicit, a forma in formam transducimur: Homo, sicut in Genesi habetur (Gen. I), ad imaginem Dei factus est, sanctus, justus, immortalis, et incorruptibilis: 117.0622B| quam imaginem et formam peccando amisit, et cecidit in formam mortalitatis, corruptionis, et injustitiae. Ab ista ergo imagine justitiae et forma transformamur et transducimur jam in spe et fide in eamdem ipsam imaginem et formam quam perdidimus, a forma videlicet creationis ad formam justificationis: a forma mortalitatis et corruptionis, ad formam immortalitatis: a forma filiationis, qua filii Dei modo sumus in spe, ad formam contemplationis et visionis: a forma obscura ad forman lucidam, de qua Joannes ait (I Joan. III): Filii Dei sumus in spe, et nondum apparuit quid erimus in re. Ab ista obscura forma transducemur ad lucidam, quando similes Deo erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. A claritate quoque spei transformamur ad 117.0622C| claritatem speciei, et a claritate fidei ad claritatem rei, ut quod modo tenemus in spe, et credimus nos adepturos, quandoque possideamus in re. Et bene cum dixisset, transformamur a claritate spei in claritatem speciei et rei, tanquam a Domini Spiritu, ut ostenderet talem gloriam dari, quae sublimitati congruat dantis. Moysi enim gloria et claritas, nec tanta fuit quanta Christi in monte, nec perennis. Tantum enim Deus concessit fidelibus suis, ut Spiritum sanctum det eis pignus illius gloriae quam promisit. Sicut enim qui pignus vel arrham accipit, securus est de pretio quod remanet ex promisso, ita fideles qui tempore baptismatis Spiritum sanctum pro pignore et arrha accipiunt, securi sunt de promissionibus patriae coelestis, quia ab illo transformantur 117.0622D| in spe ad illam gloriam.
CAPUT IV. Ideo habentes hanc administrationem, subaudis spei, id est, habentes fiduciam et spem transformandi, quae spes et fiducia a Spiritu sancto nobis ministratur juxta quod misericordiam consecuti sumus, non secundum meritum nostrum non deficimus, inter adversa hujus saeculi, sed multa fiducia utimur, in praedicatione, fortiter tolerantes omnia incommoda, securi de praemio et gloria: sed abdicamus occulta dedecoris, id est, respuimus et abjicimus omnia turpia a corde, ore, et opere nostro, quae maxime in occulto solent fieri, non ambulantes in astutia, id est in calliditate hujus saeculi. Astutia dicitur ab hasta, 117.0623A| id est acumine, eo quod nimium sit acuta ad decipiendos homines. Neque adulterantes verbum Dei, sicut pseudoapostoli multis modis, sed in manifestatione veritatis, subaudis praedicamus verbum Dei, non fucato sermone, neque philosophico, sed simplici, ut simplices quique possint illud intelligere; commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum, id est laudabiles nos facientes ad omnes homines sancte vivendo, bene praedicando; coram Deo, id est, in praesentia Dei, cui placet quod agimus: vel coram Deo, quia sicut ab illo nobis datur, ita praedicamus in praesentia illius quem cognoscimus nobis adesse praesentem: poterat aliquis dicere, quomodo praedicatis in manifestatione, cum omnes non intelligant quae dicitis neque credant? Ali haec 117.0623B| subjunxit Apostolus:
Quod si opertum est Evangelium nostrum, id est, si clausum est et obscurum ut non intelligatur, in his qui pereunt, est opertum; quasi dicat: His qui pereunt in infidelitate, illis est opertum, quia non inspiratur eis a Spiritu sancto, neque volunt credere: volentibus autem credere, manifestum est. Audiebant siquidem omnes praedicationem apostolorum, sed illis qui volebant credere, manifestabatur: illis vero qui in infidelitate permanebant occultabatur.
In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium. Quidam haereticorum, et Marcion, aliique pseudoapostoli hunc versum male distinguentes, Deum hujus saeculi dicebant esse appeliatum in hoc 117.0623C| loco diabolum, de quo dicitur: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV); licet enim dii appellantur, non sunt dii. Ita ergo est distinguendus, ut primum dicatur. In quibus, id est in illis qui pereunt, Deus verus: et deinde infra, excaecavit mentes infidelium hujus saeculi, cum non illuminavit, sicut induravit cor Pharaonis cum non emollivit, ut non fulgeat illuminatio Evangelii in illis, id est fides et doctrina Evangelii et gloria Christi. Quod Evangelium gloria Christi est, quia ibi narrantur nativitas ejus divina et humana, virtus miraculorum, passio, resurrectio, ascensio ad coelos, adventus ad judicium, qui, Christus, imago est Dei Patris, id est similis ei in omnibus secundum divinitatem.
Non enim nosmetipsos dicamus, sed Jesum Christum 117.0623D| Dominum nostrum, id est, non quaerimus nostram laudem, non lucra temporalia, sed gloriam et honorem Christi praedicamus et quaerimus, et ut ab illo remuneremur. Ille enim seipsum praedicat, qui a culto sermone loquitur, et veritatem Evangelii quaerit fucare, ut praedicetur ipse sapiens esse et laudetur, et qui potius pro lucris temporalibus praedicationi insistit, quam pro vita aeterna.
Quoniam Deus qui dixit, subaudis in principio creaturarum, de tenebris lucem splendescere, dicens cum adhuc tenebrae essent super faciem abyssi, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I), ipse illuxit in cordibus nostris, lumen fidei et doctrinae, qui tenebrae antea eramus, ad illuminationem scientiae claritatis Dei in 117.0624A| nobis in facie Christi Jesu. Ordo est: Deus qui dixit: Fiat lux, cum adhuc tenebrae essent, et facta est lux, illuxit cordibus nostris lumen fidei et doctrinae in facie Christi, id est in praesentia Dei, et per praesentiam Christi ad illuminationem et demonstrationem scientiae divinitatis suae. Per praesentiam ergo Christi manifestata est cognitio Dei Patris atque totius Trinitatis, sicut ipse Christus dixit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. XVI), non illud quo Deus diceris, sed quo Pater vocaris.
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, thesaurum hic dicitur theca et repositio auri. Thesaurum autem appellat Apostolus isto in loco sacramentum cognitionis sanctae Trinitatis, et mysterium 117.0624B| incarnationis Filii Dei: quia, sicut thesaurus in occulto et secreto ponitur loco, ita istud mysterium in cordibus illorum erat reconditum. Vasa fictilia vocat corpora fragilia, quae ex limo terrae facta sunt, et variis passionibus et infirmitatibus subjacent, fami, siti, nuditati, caeterisque talibus; ut sublimitas sit virtutis Dei in nobis, et non ex nobis, id est, ut altitudo virtutis Dei annuntietur per nos et appareat, quia non est ex nobis, neque illa sapientia, neque virtus miraculorum, sed ex Deo, quae per nos tamen ministratur, ac si diceret aliis verbis: Thesaurum gratiae spiritalis quod praedicamus, et quod signa miraculorum facimus in corpore fragili bajulamus, et quod etiam frequenter dum alios sanamus ipsi infirmamur, subjacentes fami, siti, ut 117.0624C| quod facimus, non nostra virtute, vel nostris meritis, sed sublimitas potentiae Dei esse intelligantur.
In omnibus modis et locis tribulationem diversam patimur, sed non angustiamur: id est, licet tribulationes et angustias sustineamus, tamen non ita constringimur sive angustiamur, ut cedamus loco a praedicatione, et cessemus a nostro propositio. Aporiamur, id est conjiciamur, et improperia sustinemus, vel quod melius est, quasi pauperes abjicimur; sed non destituimur, id est, non derelinquimur a Deo, sed positis in paupertate et inopia, adest nobis pastor Deus. Apros Graeco vocabulo Latine dicitur pauper, inde aporiare, proprie quasi pauperem abjicere.
Semper mortificationem Jesu in corpore nostro 117.0624D| circumferentes, sive portantes, id est, semper sumus mortificantes membra nostra cum vitiis et concupiscentiis, ut et vita Jesu, qua ipse modo vivit immortalis in corporibus nostris manifestetur post generalem resurrectionem, aliter Christus sicut pascitur et vescitur in suis, sicut dicet electis: Quandiu his minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV), ita occiditur et mortificatur atque flagellatur et persequitur in suis. Nonne in Stephano persequebatur et lapidabatur, quando dicit: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX.) Sic dixit etiam Petro: Venio Romam iterum crucifigi in te. Semper, inquit, mortificationem Jesu in corpore nostro sumus circumferentes sive portantes, id est semper mortificatur 117.0625A| Jesus in nobis et occiditur, ut sicut ipse in nobis modo occiditur, et nos pro ipso, ita etiam ipse vivat in nobis, et nos vivamus in illo. Et sicut ipse jam non moritur, sed semper vivit, ita et nos post resurrectionem vivamus immortales et incorruptibiles.
Semper enim nos, qui vivimus in praesenti saeculo fide bonisque operibus, in mortem tradimur propter Jesum, id est, pericula mortis sustinemus propter nomen et fidem Christi quam praedicamus ut et vita Jesu, qua ipse jam vivit, manifestetur in carne nostra mortali, ut vita qua Christus resurrexit a mortuis, et qua modo vivit, huic nostrae mortalitati praestetur immortalitas et incorruptio, ut post resurrectionem promissam non timeamus mori.
117.0625B| Ergo mors in nobis operatur, subaudis quod suum est, quia semper mortificat nos per multas tribulationes et angustias, vita autem, id est, fides qua justus vivit, in vobis operatur quod suum est, et trahit ad vitam aeternam, et est sensus: Propter vitam aeternam quam nos vobis praedicamus, et fidem quam vobis ministramus, morimur et interficimur, quotidie pericula mortis sustinendo.
Habemus autem nos apostoli caeterique credentes, eumdem spiritum Dei, subaudis quem habuerunt patres Veteris Testamenti: quia quod illi praedixerunt de Christo implendum, nos credimus jam adimpletum. Similiter de salute gentium, scientes quoniam Deus Pater qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, in die judicii, id est per virtutem Jesu, et 117.0625C| constituet vobiscum, in gloria aeterna.
Omnia enim, subaudis adversa hujus saeculi, propter vos sustinemus, o gentiles, quia vobis fidem et vitam aeternam praedicamus: ut gratia abundans per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. Gratiam abundantem appellat magnam sapientiam divinam, quae gratis illis data est. Ordo est iste: Ideo adversa hujus saeculi propter vos sustinemus, ut magna sapientia divina quae nobis gratis data est, abundet per multos credentes in gloriam: et laudem Dei cum gratiarum actione, videlicet ut plurimi credentes per nostram doctrinam, gratias et laudes referant Deo. Quidam codices habent, ut sapientia divina abundet per multas gratiarum actiones in laudem Dei, quod non discrepat a sensu.
117.0625D| Propter quod, subaudis ut sapientia divina abundet per multos credentes in laudem Dei, non deficimus inter pericula mortis a fide. Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Homo exterior appellatur corpus, interior vero anima. Licet autem ex duabus substantiis et naturis constet homo, tamen non sunt duo homines, anima et corpus, sed unus homo. Homo qui foris est, corpus videlicet, quanto amplius corrumpitur tormentis et tribulationibus, eo amplius renovatur interior, id est purgatior exsistit anima.
Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate 117.0626A| aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Momentum, brevissimum est spatium temporis dictum a celerrimo siderum motu. Sensus et ordo verborum iste est: Omne tormentum tribulationis nostrae quae in praesenti est, momentaneum, sive brevissimum et leve ad tolerandum, operatur in nobis aeternum pondus gloriae, id est magnitudinem gloriae in sublimitate patriae coelestis, supra modum et supra omnem mensuram: quia non potest comprehendi quantitas illius gloriae, neque mensurari tempore: quia sine fine et sine termino erit aeternaliter permanens, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, id est, non considerantibus nobis et attendentibus honores, divitias, et lucra temporalia quae videntur et nobis promittuntur ab amatoribus 117.0626B| hujus saeculi, sed gaudia patriae coelestis, quae non videntur oculis corporeis, illa consideramus. Poterat aliquis dicere: Quare non consideratis ista temporalia? Ad haec Apostolus subdit: Quae enim videntur temporalia sunt, et transitoria: quae autem non videntur, nisi per fidem, aeterna sunt, ideoque illa postponimus, et ita amplectimur quae mansura sunt.
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, id est, si corpus nostrum terrenum, mortale et corruptibile in quo anima nostra habitat, dissolvatur per aegritudinem, per tribulationes maximas, et per mortem redigatur in pulverem; quod aedificationem habeamus ex Deo: sive a Deo, domum non manufactam, sed aeternam in 117.0626C| coelis. Quod dicit aedificationem, hoc appellat domum non manufactam, corpus videlicet mortale, quod non fiet manu, id est complexione maris et feminae, sicuti istud, sed in virtute omnipotentis Dei reparabitur, ut sit immortale et aeternum, et sit in coelo semper; et est ordo atque sensus: Si mortale hoc corpus, ubi modo habitat anima, dissolutum fuerit per mortem, scimus et certi sumus quod a Deo habeamus in coelis aeternam aedificationem, et domum non manufactam: corpus videlicet immortale, virtute Dei reparatum.
Nam et in hoc, subaudis corpore mortali, positi, ingemiscimus, id est, cum gemitu postulamus absolvi ab hoc corpore mortali, cupientes superindui habitationem 117.0626D| nostram quae de coelo est, id est, immortale corpus cupientes recipere. Quod ideo de coelo dicitur esse, quia coeleste erit et in coelis habitabit, superindui autem, id est super animam, sicut modo isto mortali est anima vestita.
Si tamen vestiti, subaudis a Christo, et non nudi inveniamur, ab illo, et est sensus: Tunc recipiemus corpus immortale ad gloriam, et tunc erit coeleste si in die mortis nostrae vel in die judicii fuerimus vestiti Christo, ut ipse sit nobiscum, et non fuerimus inventi nudi ab illo, et ab ejus protectione alieni. Omnes enim electi Christo sunt vestiti, quia ipse est eorum protectio, sicut Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III), id est, Christum habetis protectorem.
117.0627A| Nam et qui sumus in tabernaculo isto, id est in corpore mortali, quasi viatores in papilionibus, ingemiscimus, id est, dolemus gravati, fame, siti, nuditate, aliisque periculis eo quod nolumus exspoliari ab hoc corpore mortali, sed volumus supervestiri immortalitate, non interveniente morte, ut absorbeatur quod mortale est, a vita, id est ut illud quod mortale in nobis et corruptibile, deglutiatur ab immortalitate et vita mansura, sicut consumitur parvissima gutta aquae, avidi ignis projecta in maximum incendium, ac si diceret: Ideo ingemiscimus in hoc corpore mortali, quod gravatur variis angustiis, quia si posset fieri, nollemus mori, sed vellemus ut ipsa mors in nobis deficeret, et reciperemus in praesenti saeculo immortalitatem ut nunquam moreremur; sed 117.0627B| nullo modo fiet illud in praesenti saeculo.
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, qui perficiet immortales in alia vita, Deus, est omnipotens, qui dedit nobis, in se credentibus, pignus Spiritus sancti, id est vadium dedit nobis tempore baptismatis, gratiam Spiritus sancti, ut securi simus de promissa gloria haereditatis. Si enim tantum est pignus, quanta erit haereditas et completio promissionis?
Audentes igitur semper, id est audaciam habemus, et ausi sumus dicere habere nos pignus Spiritus sancti et sumus scientes quoniam dum sumus in hoc corpore mortali, peregrinamur a Domino, id est, longe sumus a Domino. Cum idem Apostolus dicat alibi, confirmans sententiam cujusdam gentilis, quoniam in ipso, id est in Deo vivimus, movemur et sumus (Act. 117.0627C| XVII); et cum Deus ubique sit, et etiam omnis locus in ipso sit, unde et ubique praesens est, quare dicit modo nos longe esse a Domino? Nimirum ideo talia dicit, quia proprius locus omnipotentis Dei coelum dicitur, ibique semper videtur ab angelis sanctis et hominibus justis: et quia hic positi ubi non videtur ipse neque gloria aeternae beatitudinis, longe ab illo dicimur esse, et peregrinari ab illa gloria.
Per fidem enim ambulamus, et non per speciem, id est, per fidem et spem tendimus ad patriam coelestem, et non per speciem neque per rem, quia nondum videmus quod erimus.
Audemus autem, subaudis dicere, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. In anima subaudis, quam praesentes 117.0627D| esse in corpore: et absentes esse in anima a Deo, id est magis desideramus jam esse in praesentia Dei, alieni a corpore isto mortali, quam esse in hoc corpore mortali, ubi manentes longe sumus a Dei contemplatione.
Et ideo quia hanc voluntatem habemus, contendimus et laboramus placere illi, sive absentes simus, manentes in corpore mortali, sive praesentes in anima: quia qui hic positus placet Deo, illic non displicet ei.
Omnes enim nos manifestari et praesentari oportet ante tribunal Christi. Tribunal sedes excelsa est judicum et praesidum, qui dantes judicia populis, in excelso loco resident, ut possint videre reos et innocentes, 117.0628A| et ut ipsi etiam videri possint ab omnibus. Pro magnitudine ergo potestatis et judicis, magnitudo tribunalis et judicii aestimanda est: quia illa potestas aeterna ita apparebit excelsa super coelum et terram, ut ab omnibus possit videri, bonis scilicet ac reprobis, ut videant in quem pupugerunt; ut referat, id est reportet sive recipiat unusquisque propria corporis, subaudis merita, prout gessit, sive bonum sive malum. Cum multa et maxima peccata gerantur solo animo, sicut odium, invidia, superbia, et illud quod dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII), quare dicit de his solummodo hominem judicandum quae corpore operatus est, videlicet de homicidio, adulterio, et caeteris talibus? Quod ergo dicit ut recipiat propria merita corporis 117.0628B| sic est intelligendum, ut recipiat propria merita quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligatur corporis tempus. Ex hoc quoque loco proposuit beato Augustino quaestionem Paulinus Nolanus episcopus, quid prodessent homini mortuo orationes et eleemosynae, quae post mortem illius a parentibus et amicis pro remedio animi implentur, si homo tantummodo propria merita est recepturus, quae eo tempore gessit quo in corpore fuit? Cui respondit beatus Augustinus nullo modo prodesse ea quae post mortem fiunt a parentibus illi qui jam mortuus est, nisi in hac vita positus, bona intentione et voluntate atque inchoatione hoc promeruerit, ut illa accepta sint Deo, quae post ejus exitum celebrantur a parentibus. Huic etiam sententiae concordans 117.0628C| beatus Gregorius, dicit: Sciendum quia saltem de minimis nihil quisque purgationis post mortem obtinebit, nisi in hac vita positus hoc promereatur, ut illic veniam possit assequi. Tria autem sunt quae prosunt post mortem, ut beatus Augustinus dicit in libro Enchiridion, jejunia videlicet, eleemosynae, et orationes, quae autem pro valde bonis aguntur, gratiarum actiones sunt pro non valde bonis: et pro non valde malis, qui in purgatione aliqua sunt positi, propitiationes sunt et purgationes pro valde malis et aeternaliter damnatis, et si nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem ista prosunt, aut ad hoc prosunt ut fiat illis plena remissio: aut ut tolerabilior fiat damnatio ipsa. Mitissima sane omnium poena erit, 117.0628D| qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt: et in caeteris qui addiderunt, unusquisque tanto ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem gessit iniquitatem.
Scientes ergo timorem Domini, non quo ipse timet, sed quo timendus est, et quo terrebuntur omnes in die judicii, hominibus suademus declinare a malo, et facere bonum, ut possint evadere Dei vindictam. Deo autem manifesti sumus: spero autem in conscientiis vestris, o Corinthii, manifestos nos esse, id est ipsae conscientiae vestrae testimonium nobis perhibent, quia recte credimus, sancte vivimus, et bene praedicamus, Deo autem manifesti sumus. Nunc revertitur ad ea unde et superius locutus est, scilicet quod falsi Apostoli 117.0629A| dijudicaban veros, et dicebant Paulum et Barnabam seductores, volentes eis praeferre non solum Petrum aliosque apostolos, sed etiam seipsos, ac si diceret beatus Paulus: Illis qui nobis detrahunt, incogniti sumus quia nesciunt quales sumus.
Non iterum nos commendamus vobis, id est, non laudamus nos iterum vobis, quasi aliquid utilitatis in ea laude habeamus, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde, id est, ut habeatis unde gloriari possitis ad falsos apostolos, habere nos bonos et veraces apostolos, id est praedicatores. In facie gloriabantur pseudoapostoli sive in praesentia multorum, et non in corde: quia, non habentes unde possent gloriari in corde, laudabant se esse apud 117.0629B| alios quod non erant. Electi enim in corde gloriantur, et non in facie: quia, cognoscentes se placere Deo, gaudent in animo, et tamen non requirunt laudari in praesentia: ne forte bonum quod habent, per vanam gloriam amittant.
Sive enim mente excedimus, id est, si contra mentem nostram agimus, aliter praedicando, atque aliter vivendo, vel si superbe nos laudamus; Deo, subaudis relinquendi sumus et reservandi, et non aliquo vestrum judicandi: sive sobrii sumus, id est, si habemus sanam doctrinam, vel si sobrii vivimus et temperate, praedicamus vobis, subaudis prosumus.
Charitas enim Christi urget nos, id est charitas Christi qua nos diligimus, compellit nos talia dicere, scilicet ut nos laudemus vobis, volentes vos revocare 117.0629C| ab amore pseudoapostolorum ad amorem Christi et nostrum: existimantes hoc, et certum tenentes, quoniam si unus, id est Christus, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, qui ejus adventum praecesserunt et secuti sunt, et pro omnibus mortuus est Christus. Omne genus humanum propter peccatum originale quod traxit ex Adam, et in corpore et in anima mortuum est, quia dictum est Adae: In quacunque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II). Mortuus est illo die quando comedit: in anima et in corpore factus est mortalis, quia postmodum mortuus est. Sicut ergo nullus homo extra Adae progeniem est, ita nullus extra peccatum est illius et mortem, praeter unum Christum. Venit ergo Christus sine peccato nascens, sine peccato 117.0629D| conversans in mundo, innocenter mortuus est pro omnibus praedestinatis ad vitam et ut Prosper dicit, et Joannes Chrysostomus, aliique doctores, licet omnes non credant, et etiam omnes credentes non salventur, ille fecit quod suum erat, pro omnibus moriens. Verbi gratia: Sicut medicus quilibet componens potionem contra omnes infirmitates, veniat in civitatem quamdam, et dicat omnibus: Quicunque ex hac potione biberit, salvus erit a quacunque infirmitate tenetur: et qui bibit, sanatur: etsi omnes nolentes bibere non sanantur, ille tamen omnibus illis attulit potionem, et fecit quod ad se pertinebat. Ideo autem mortuus est Christus pro omnibus, ut et qui vivunt in fide, jam non sibi vivant: 117.0630A| sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit. Ille vivit Christo, qui non quaerit suam utilitatem solummodo, sed aliorum: et qui pro fratribus non dubitat mori: sicut Christus non quaesivit sua, sed nostra: quia pro omnibus mortuus est, et est sensus: Qui Christus innocenter pro omnibus mortuus est: ego aliique apostoli non debemus cessare fratribus impendere hoc quod ab illo accepimus: et etiam si necessitas fuerit, animas pro salute illorum ponere.
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Perfectos Corinthiorum alloquitur. Sed nunquid illi quando ista loquebatur, non erant in carne? Erant utique, sed ita est intelligendum: Ex hoc id est ex quo vocati estis ad fidem, neminem vestrum 117.0630B| perfectorum novimus secundum spem carnalium et temporalium rerum vivere, sed in spe coelestium praemiorum. Et si cognovimus Christum secundum carnem, subaudis mortalem fuisse et corruptibilem: sed nunc jam non novimus, subaudis illum mortalem et corruptibilem, sed immortalem et incorruptibilem, et est sensus: Ideo non estis positi in spe rerum carnalium et temporalium, quia in spe et fide jam estis immortales et incorruptibiles securi de praemio. Si qua ergo nova creatura est, id est novus populus per fidem et per aquam regenerationis, vetera transierunt, illis, id est, lex Veteris Testamenti in sacrificiis, circumcisione, sabbati otio, caeterisque talibus. Ecce facta sunt omnia nova, in Evangelio, circumcisio, videlicet spiritalis, 117.0630C| quae fit in baptismate, ubi est vera exspoliatio peccatorum. Similiter de caeteris intelligendum: vel, vetera transierunt, infidelitas, peccatum, et caetera quae ad veterem hominem Adam pertinent: et facta sunt nova, fides videlicet, justitia, obedientia, charitas, caeteraeque virtutes ad novum hominem, id est Christum, pertinentes. Aliter: si qua nova creatura est, id est novus populus, vetera transierunt illis jam in spe, mortalitas videlicet et corruptio, et facta sunt nova similiter in spe immortalitas et incorruptio; vel, usus est praeterito pro futuro, pro eo quod est, vetera transibunt, et fient omnia nova, juxta quod Joannes dicit: Erunt omnia nova.
Omnia autem, subaudis genera innovationis, ex Deo Patre nobis procedunt qui reconciliavit nos sibi 117.0630D| per Christum, id est per passionem Christi, et dedit nobis apostolis ministerium reconciliationis. Illi reconciliantur, qui antea inimici erant. Et nos inimici eramus Deo Patri, non per naturam quam ipse fecit sanctam et bonam, sed per vitium quod nos addidimus. Ablato ergo peccato quod nos addidimus, per sanguinem Christi reformata est natura ut fuerat creata, et reconciliati sumus Deo Patri. Christus ergo procurans nobis reconciliationem per suam passionem, rediit ad Deum Patrem unde venerat. Sed ne imperfectum sive infectum remaneret quod nobis procuraverat, ministerium reconciliationis dedit suis apostolis, ut ipsi nobis annuntiarent redemptos esse sanguine Christi et sua praedicatione 117.0631A| reconciliarent nos. Sicut enim ipse dixit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. VI): ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII).
Quoniam Deus Pater erat in Christo mundum reconcilians sibi per illum. Deus Pater in Filio erat, et Filius in Patre, sicut idem Filius ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Et, Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV). Aliter ergo erat in Christo, atque aliter fuit in prophetis et apostolis per quos loquebatur. In illis erat per gratiam, in Christo erat per unitatem substantiae, quia unum sunt: mundum reconciliavit sibi per Christum, id est, omnes praedestinatos ad vitam aeternam, non reputans illis, id est credentibus, peccata ipsorum, postquam ad fidem venerunt: quia quales antea fuerant non attendit, 117.0631B| sed quales futuri erant; et posuit in nobis verbum reconciliationis, id est doctrinam Evangelii.
Pro Christo ergo legatione fungimur, id est, vice Christi missatico fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, subaudis homines ad credendum. Obsecramus pro Christo, id est, vice Christi reconciliamini Deo Patri per fidem et justitiam, auferentes a vobis omne peccatum quod a Deo vos separat.
Eum, id est Christum, qui non noverat peccatum, Deus Pater, pro nobis peccatum fecit, id est hostiam pro peccato. Sic enim appellatur hostia pro peccato, maxime in Septuaginta interpretibus, qui soliti sunt dicere: Ponet enim manum suam super caput peccati (Levit. I), id est, super caput hostiae pro peccato. 117.0631C| Sed quaestio oritur in hoc loco. Quomodo judicet Deus et vindicet in homine peccatum, si ipse peccatum non novit? Quae ita solvitur, quia novit per sapientiam peccatum esse malum, sed non novit experientiam, ut aliquando peccaret; verbi gratia, sic dicimus: Joannes evangelista quando scripsit suum Evangelium, novit mentiri, id est, novit mendacium per sapientiam, sed non novit per voluntatem ut vellet mentiri, neque per experientiam quando illud scripsit. Ideo fecit Deus Pater hostiam pro peccato Christum: ut nos efficeremur justitia Dei in ipso, id est, ut efficeremur justi per misericordiam Dei Patris in ipso, id est per Christum, vel in ipso, id est, in corpore Christi conjuncti, adjuvantes autem vos nostra praedicatione et exemplo.
CAPUT VI. 117.0631D| Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Exhortatio species est doctrinae, dum quilibet verbo aut exemplo consolationem praestat alicui; verbi gratia: videt aliquis nostrum fratrem suum in moerore et tristitia positum propter amissionem filiorum et uxoris, aut propter damnum temporalium rerum, dum ei reducit ad memoriam et in exemplum, quanta et qualia sustinuit beatus Job patienter, et quomodo postmodum meruit propter patientiam suam omnia recipere in duplum: ista talis consolatio et admonitio, exhortatio est dicenda. Videt etiam aliquem contristari et dolere propter amissum lumen 117.0632A| oculorum, dum ei reducit ad memoriam beatum Tobiam, et consolationem ei ex hoc aliquam praestat, exhortatio est. Dum videt etiam alium dolore nimio constringi propter peccata sua, et pene in desperationem lapsum, si verbo aut exemplo consolationem praebet, ne desperet de venia aut salute dans ei exemplum Mariam meretricem, cui Dominus omnia peccata dimisit (Luc. VII), et latronem in cruce, qui ad unam vocem meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII), exhortatio bona et consolatio est. Dicamus et aliter: Sicut posito aliquo in certamine singulari cum suo inimico, dum ei dicit aliquis ex circumstantibus, Pugna fortiter, noli dubitare, noli deficere, victoriam obtinebis, exhortationem ei praebet et audaciam: sic qui positum in certamine 117.0632B| bonae operationis contra diabolum et vitia carnis, admonet ne deficiat neque cesset a coepto opere, exhortationem bonam praebet. Unde dicit Apostolus modo alloquens Corinthios, et in illis omnes fideles: Hortamur vos nostra praedicatione nostroque exemplo, omnibusque modis, ne in vacuum sive inane et inutiliter gratiam Dei recipiatis, omnia bona quae generi humano dantur, gratia Dei dicitur, quia gratis ei conceduntur. Gratia quippe Dei est, habere fidem, spem, charitatem, sapientiam divinam vel humanam, et bona temporalia. Istam ergo Dei gratiam in vacuum recipit, qui veniens ad fidem, et remissionem peccatorum in baptismate percipiens, Dei praeceptis inobediens exsistit, non adhibendo studium, ut possit Dei praecepta ipso adjuvante implere, 117.0632C| quoniam fides sine operibus mortua est et inanis (Jac. II). In vacuum quoque bona temporalia gratis a Deo data percipit, qui illa hilari mente pauperibus pro Dei amore erogare non studet. Ut ergo non longius protelemus sermonem, dicamus unum ex multis, quomodo gratia Dei in vacuum recipiatur, Dominus dicit in Evangelio discipulis: Ite, docete omnes gentes fidem sanctae Trinitatis, baptizantes eos, et docentes servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Quicunque ad fidem venit, et non servat ea quae in lege et Evangelio continentur, in vacuum gratiam Dei recipit.
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te: et in die salutis adjuvi te. Hoc Isaias propheta protulit ex persona Dei Patris loquentis ad Filium: Tempus acceptum 117.0632D| Deo Patri, et dies salutis humani generis, tempus fuit passionis Christi in quo Deus Pater decrevit, disposuit, praedestinavit per passionem Filii sui salvare ac redimere genus humanum: isto tempore accepto Deus Pater exaudivit Filium suum, quia quidquid oravit Filius pro salute generis humani totum impetravit. Legimus enim in Evangelio Joannis quod appropinquans passioni, oravit dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan. XVII). Si quis vero de apostolis hoc tantummodo dictum asserit, attendat quod ipse alias dicit: Non pro his rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Ibid.). Exaudivit quoque illum de 117.0633A| sua oratione, quando oravit dicens: Pater, clarifica Filium tuum. Et venit vox de coelo, clamans: Et clarificavi, subaudis tempore baptismatis et in monte coram discipulis: et clarificabo tertia die a mortuis suscitando. Et non solum pro aliis exauditus est, sed etiam pro suis persecutoribus pro quibus oravit pendens in cruce: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quod faciunt (Luc. XXIII). Multa enim millia post ejus ascensionem ex his praedicationem apostolorum crediderunt. Audivit quoque illum in die salutis generis humani, quia tertia die devicto mortis imperio, eum a mortuis revocavit. Sicut retulimus ista ad caput omnium electorum, id est ad Christum, referamus ea et ad membra ipsius. Tempus acceptum quo exaudiri possumus, et dies in qua salutem nobis 117.0633B| aeternam procurare valemus, ab exordio Dominicae praedicationis est, sed maxime ab ejus resurrectione usque ad diem judicii quo tempore per bona opera possumus acceptabiles esse Deo Patri, et placere illi, atque exaudiri ab illo. De quo tempore etiam Apostolus subdit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Tempus acceptabile ad poenitentiam agendam vita praesens est usque ad diem judicii, quae appellatur et dies salutis, in qua nobis salutem aeternam possumus promereri, quoniam apta est ad operandum. De qua die dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII). Huic diei succedit nox, tenebrae scilicet aeternae damnationis, in qua nemo potest operari sicut Dominus dicit: Venit nox in qua nemo poterit operari (Joan. IX). Et idem Apostolus: 117.0633C| Dum tempus habemus, operemur quod bonum est (Gal. VI). Modo enim non possumus ad indulgentiam proficere peccatores, modo valemus obtinere veniam: quia secundum quod propheta dicit: In inferno nemo confidebitur Deo ad veniam (Psal. VI). Erit enim poenitentia, sed sera et tarda.
Nemini dantes ullam offensionem. Offensio proprie est scandalum, ruina, vel impeditio pedis: sed in hoc loco pro occasione maxime ponitur: Simus, inquit, nemini dantes ullam offensionem, id est occasionem peccandi aut in verbo, aut in pravae operationis exemplo, vel neminem scandalizemus in aliquo sermone vel facto; ut non vituperetur ministerium nostrum. Ex persona sua loquitur Apostolus omniumque praedicatorum, jungens se cum Corinthiis. 117.0633D| Ministerium praedicatorum vituperatur atque contemnitur: si quod praedicant verbis agendum, destruunt operibus, aliud videlicet praedicantes in publico, et aliud agentes in occulto: bona docentes in propatulo, turpia in conclavi operantes.
Sed in omnibus, subaudis nostris actibus et verbis, exhibeamus et praeparemus nos sicut Dei ministros. Dei minister est, qui Deo militat et Deo servit verbo doctrinae et fructu bonae operationis. Quicunque enim Dei minister vult esse, Deo debet in omnibus ministrare, ut in omnibus quae agit cognoscatur veri Dei esse cultor, verbi gratia, ut doceat inscium, pascat esurientem, potet sitientem, vestiat nudum, calefaciat algentem, colligat vagantem, visitet infirmum, 117.0634A| sepeliat mortuum, et in his omnibus non quaerat laudem humanam, sed Dei gratiam: non hominibus placere, sed Dei praeceptis obedire. Haec quicunque fecerit, Deo ministrabit, et merebitur ab illo audire cum electis: Quandiu fecistis uni ex his minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). In multa patientia. Patientia est, non deficere inter adversa hujus saeculi: quam habuerunt sancti martyres. Non in parva, inquit, neque in modica patientia, sed in multa exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. Patientia quoque est patienter ferre delinquentes, sicut beatus Apostolus sustinebat Corinthios: qui, postquam ad fidem venerant, ad vitia pristina sunt reversi, quos aliquando blande, aliquando improbe corripuit, quousque revocavit eos 117.0634B| ad fidem. In tribulationibus, subaudis simus in multa patientia, et exhibeamus nos sicut Dei ministros. In tribulationibus dicit, id est in fame, siti, nuditate, aliisque afflictionibus. In necessitatibus. Necessitas dicitur eo quod in nece sit posita, id est in periculo mortis, ubi praecipit Apostolus patientiam servare in angustiis. Omnis indigentia et inopia, angustia vocatur.
In plagis, in carceribus. Saepe plagis virgarum et gladiorum caesus est Apostolus, saepe etiam in carceribus retrusus est pro Christi nomine, ubi non cessavit donum Dei praedicare, contempta sua salute. Admonet autem cum multa patientia, si necessitas fuerit talia pati pro amore Christi et salute fratrum nostrorum, qualia ipse sustinuit usque ad 117.0634C| decollationem. In seditionibus simus in multa patientia. Seditiones proprie ad cives pertinent, et sunt tumultus et conturbationes sive contentiones. In laboribus. Paulus apostolus non solum laborabat in praedicatione, sed etiam in labore manuum desudabat: unde sibi victum et vestitum acquirebat in labore scilicet scenofactoriae artis, ne gravis esset suis auditoribus, si ab eis aliquid acciperet, certus hoc sibi proficere apud Deum. In vigiliis simus dediti. Ipse non solum die non cessabat a labore nec requiescebat, sed etiam tantum erat sollicitus circa officium sibi deligatum, ut nec nocte cessaret aut a praedicatione, aut ab alio opere; unde legimus in Actibus apostolorum, quia usque ad mediam noctem suum sermonem protraxit (Act. XX), quando Eutychus, 117.0634D| qui interpretatur amens, de tertio coenaculo cecidit, eo quod negligens esset in studio audiendi verbum Dei. In jejuniis simus patientes. Aliquando voluntarie, aliquando invitus jejunabat, et ne ventris causa inclinaretur, Deo gratias agebat. Sicut enim medicina archiatri, id est summi medici, necessaria est vulneribus: ita animae nostrae necessaria sunt jejunia.
In castitate mentis et corporis. Castitas corporis est, immaculate et impollute custodiri ab omni libidinis delectatione. Castitas mentis, integritas est fidei quia illa vera est castitas quae nec mente polluitur. Vel etiam in castitate dicit, id est in sinceritate et integritate verbi Dei simus dediti, ut non 117.0635A| adulteremus verbum Dei, non quaerentes gloriam propriam, sed Dei: non pro lucris temporalibus praedicationi insistentes, sed pro remuneratione aeterna: non praedicantes alia in publico, et alia agentes clanculum, et sacram Scripturam non interpretantes perverse. In scientia Veteris Testamenti et Novi simus occupati, non in simulatione, neque in humana sapientia, quae inflat hominem sine charitate. In longanimitate. Longanimitas est longa animi perseverantia, et patientia in adversis hujus saeculi. In suavitate, ut nulli non solum factis, sed etiam nec verbis nostris amaritudinem generemus. In Spiritu sancto, id est, tales nos exhibeamus, ut templum simus sancti Spiritus. In charitate non ficta. Charitas ficta est, quando quis videns fratrem suum in necessitate 117.0635B| positum derelinquit eum, quem antea profitebatur se toto nisu mentis diligere. Ficta quoque charitas est, quando quis videns fratrem suum peccare, non corripit eum causa adulationis. Firma vero charitas est, si diligimus proximum ut nosmetipsos et cui tempore prosperitatis adhaerere videbamur, tempore persecutionis illum non derelinquimus. De charitate dicit apostolus Joannes: Charissimi, non diligamus solummodo verbo et lingua, sed opere et veritate.
In verbo veritatis. Simus occupati, id est in doctrina Evangelii, vel certe in verbo veritatis, ut veritatem loquamur cum proximis nostris. In virtute Dei ponamus spem nostram, non in nostra audacia aut alicujus hominis potentia, quia maledictus homo 117.0635C| qui confidit in homine (Jer. XVII). Vel, in virtute Dei dicit, id est, ut non nostris meritis deputemus, si quid boni agimus, sed virtute Dei: quo adjuvante omnia bona implere valeamus. Per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est, per arma virtutum incedamus in prosperis et in adversis. Arma ergo, id est custodiam virtutum a dextris habet, cujus animum prospera hujus saeculi non elevant in superbiam, neque emolliunt. A sinistris quoque arma habet, quem adversa non dejiciunt, neque frangunt. Paulus igitur a dextris et a sinistris arma portabat, atque securus in medio incedebat cum talia diceret, quia et in prosperis erat humilis, et in adversis fortissimus. Semper ergo adesse debet mentibus nostris in adversitate fiducia, et spes certa, et in prosperitate timor, 117.0635D| ne aut adversa in desperationem nos pertrahant. (sicut Cain et Judam proditorem), aut prospera animum in tumorem superbiae extollant, et in sui fiducia decipiant, sicut et Nabuchodonosor, quando dixit: Nonne haec est illa Babylon quam aedificavi? (Dan. IV.)
Per gloriam et ignobilitatem. Sicut nobilis dicitur nominabilis, ita ignobilis sine dignitatis nomine. Sancti apostoli apud fideles gloriosi habebantur, et laudabantur ab illis veraces esse, sancti et justi: apud infideles vero ignobiles et sine aliqua laude. Unde dicit Apostolus: Per gloriam fidelium, et ignobilitatem infidelium: vel, inter illos a quibus gloriosi dicimur, et inter illos a quibus ignobiles, incedamus 117.0636A| patienter sicut ministri Dei, ut neque favore et laude fidelium elevemur, neque detractione infidelium dejiciamur. Aliter: Per gloriam sapientiae divinae, et gloriam virtutum sive miraculorum, et per ignobilitatem flagellorum, despectionum, et carcerum patienter incedamus per infamiam et bonam famam. Infamia est mala fama; bona vero fama, bona est opinio et laus. Et quod superius dixit, per gloriam et ignobilitatem, hoc repetivit explanando, inquiens: Per infamiam et bonam famam patienter incedamus, habentes custodiam virtutum a dextris et a sinistris, credentes plus nobisipsis de nobis quid simus, quam aliorum verbis. Ut seductores et veraces. Modo exponit superiora. Ab infidelibus dicebantur esse seductores, magi et malefici: a fidelibus vero, propter 117.0636B| sanam doctrinam et virtutem miraculorum, non solum veraces et justi, sed etiam dii habebantur, sicut legimus in Actibus apostolorum (Act. XIV), quando ei et Barnabe coronas detulerunt, dicentes: Dii sunt in effigie hominum latentes. Et quid mirum si apostoli et servi seductores appellati sunt, cum ipse Dominus et magister omnium seductor sit appellatus, dicentibus Judaeis post mortem ejus ad Pilatum: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam (Matth. XXVII). Ut seductores apud infideles, et veraces apud credentes incedamus patienter, protecti undique armis virtutum, sicut qui ignoti incredulis et cogniti credentibus, id est inter illos qui non cognoscunt conversationem nostram, nec valent penetrare doctrinam nostram, 117.0636C| et inter illos a quibus cognoscimur esse veri cultores Dei incedamus patientissime muniti armis justitiae:
Quasi morientes, et ecce vivimus. Quasi moriebantur sancti apostoli et martyres, cum per multa tormenta et cruciamenta pene usque ad mortem affligebantur. Sed dum ita essent in periculo mortis constituti et in desperatione vitae, per flagella, verbera, et lapidationes subito virtute Dei roborati confortabantur, et quasi ex mortuis vitam recipiebant. Sic legimus de beato Paulo, quia cum Listris tandiu esset, flagellatus et lapidibus obrutus, per plateas quoque civitatis tractus quousque quasi mortuus relinqueretur: nocte eadem transcurrente diluculo coepit in Derben verbum Dei publice praedicare. Illi 117.0636D| enim qui decollabantur, quasi moriebantur dum ab hoc saeculo transibant, sed illa mors temporalis erat, cui succedebat vita perpetua. Ut castigati, verberibus et verbis, sed non mortificati. Quando flagellabantur sancti apostoli et martyres, castigabat quidem illos Deus, ne se extollerent propter maximam gratiam sibi concessam, sed non permittebat eos mori usque ad tempus quo ei placebat. Castigationem quippe in hoc loco pro flagellatione possumus intelligere, sicut legimus Pilatum dixisse de Domino. Castigatum, inquiens, illum dimittam (Luc. XXIII).
Quasi tristes, semper autem gaudentes apostoli et sancti martyres, dum lacrymabantur inter flagella et cruciatus terribiles, tristes videbantur esse in 117.0637A| vultu, sed gaudebant in corde, securi de spe coelestium praemiorum, scientes quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in illis: et quoniam tristitia illorum vertenda erat in gaudium aeternum. Electi quidquid tribulationis et persecutionis sustinent, quasi est illis, id est tanquam non sit, quia si caeduntur virgis, si excoriantur, et etiam si occiduntur, omnia quasi sunt: quia transitoria sunt et temporalia. Veniet autem verum illorum, id est gaudium aeternum et vita sine fine mansura. Sicut enim ille qui seminat, expergefactus solet dicere: Quasi videbam homines aequitare, quasi videbam ante me multas epulas appositas, atque totum dicit, quasi, non est ibi veritas, sed sicut umbra transierunt, ita in omnibus 117.0637B| quae sancti in hoc saeculo patiuntur, quasi est, quia transitivum est. Videbantur enim inter supplicia mori, videbantur tristari secundum fragilitatem, sed quasi erat ibi, quia mente gaudebant. Et si moriebantur ad tempus, subito transibat illorum mors in vitam aeternam. Reprobis autem, qui totam spem suam in terrenis rebus ac transitoriis ponunt, nec tendunt ad aeterna gaudia, sed in prosperitate felicitateque hujus saeculi laetantur, videtur quod verum teneant, sed non est verum, quia transitivum et temporale est; et cum ab hac vita transierint, nihil invenient ex his quae hic quasi vera visa sunt illis, juxta quod Psalmista dicit: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). 117.0637C| Transibit ergo istorum quasi verum, sed non erat verum, et veniet illorum vae, hoc est aeternum supplicium. Sicut egentes simus, multos autem locupletantes. Quasi egentes videbantur divitiis hujus saeculi, sed abundabant divitiis spiritalibus in praedicatione et miraculis, ex quibus locupletabant alios. Vel revera egentes videbantur substantia temporali, sed multos locupletes reddebant, sicut sanctos qui erant Hierosolymis, qui pro Christo omnia sua reliquerant, vel a Judaeis exspoliati fuerant, eo quod in mortuum hominem credidissent, quos alloquitur in Epistola ad Hebraeos: Rapinam, inquiens, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis (Hebr. XII), et de quibus Isaias: Qui recessit, inquit, ab iniquitate et malo, praedae patuit (Isai. LIX). 117.0637D| Istos ergo ditabant et locupletabant apostoli, quia ex omnibus locis ubicunque praedicabant, ministrabant eis quae necessaria erant. Unde idem Apostolus in Epistola ad Romanos: Nunc, inquit, proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis (Rom. XV). Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Tanquam nihil habentes erant, quia nihil proprium habebant. Omnia autem possidebant, quia erant illis omnia communia (Act. II, IV). Sic debent et monachi esse tanquam nihil habentes proprium, et omnia possidentes communiter. Vel tanquam nihil habebant, quia non habebant praedia, non aurum, nec argentum, non servos, aut ancillas, et tamen omnia possidebant ista in possessoribus eorum, quos sibi per 117.0638A| praedicationis arma et virtutem miraculorum subjugaverant.
In possessoribus etenim omnia possidebant possessorum. Sicut enim quidam dux Romanorum Tarquinius nomine respondit legatis cujusdam gentis, aurum volentibus dare pro pace ac libertate, Romanos potius velle aurum possidentibus imperare, quam aurum habere aut possidere, ita sancti apostoli magis desiderabant possessores divitiarum per fidem et doctrinam Christi possidere, quam aliquid proprium habere. Possumus etiam dicere quia in hoc saeculo apostoli quasi nihil habentes erant, sed in capite suo Christo omnia possidebant, juxta quod idem Apostolus in Epistola ad Romanos dicit de Deo Patre: Qui etiam Filium suum pro omnibus nobis 117.0638B| tradidit, quomodo etiam cum illo non omnia nobis donavit? (Rom. VIII.) Simus ergo et nos tanquam nihil habentes in hoc saeculo, non ponendo spem in transitoriis rebus et caducis.
Possidemus enim omnia cum Christo, insuper et ipsum cum Deo Patre et Spiritu sancto possidebimus. Nam sicut dicit Salomon, qui fidelis est, totus mundus divitiarum illius est, quia non appetit ea quae in mundo sunt, cognoscens procul dubio quia mundus transibit et concupiscentia ejus, et in hoc quod non appetit nec quaerit habere nisi quod habet, quasi omnia possidet. Nemo enim plus habet quam qui nullo indiget; et tamen cum divites multa habeant, multis indigent quia plus desiderant habere quam habent. Ille autem nullo indiget, qui praeter 117.0638C| necessaria victus, vestimenti et calceamenti, non requirit, contentus his quae habet. In his ergo omnibus imitemur sanctos apostolos, doctores et patronos nostros, sicut filii boni imitantur bonos patres, ut inter adversa et prospera patienter incedamus, exhibentes nos sicut Dei ministros, quoniam si participes fuerimus illorum actuum in hoc saeculo, erimus utique consortes illorum aeternorum praemiorum.
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Id est voluntas mentis nostrae et intentio cordis. Praedicatio quoque oris nostri patet, et aperta est jam ad praedicandum, et prompta ad vos docendum. Illius os patet et apertum est ad praedicandum, cujus voluntas est perfecta, praedicatio sancta, conversatio bona. Cujus vero voluntas est 117.0638D| tortuosa, conversatio ac vita prava, licet aliquid intelligentiae videatur habere, deficiunt ei verba cum sensu, ideo quod non patet illius os ad praedicandum, quia timet in aliis redarguere quod cognoscit in se ab aliis intelligi.
Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris; et est sensus: O Corinthii, si sensum angustum habetis et strictum, ut non possitis recipere latitudinem mysteriorum divinorum, nolite nobis hoc reputare, quoniam non consistit hoc in nobis, qui vobis ministrare debemus, sed in vobis qui debetis accipere. Non quidem multa vobis possumus dicere, et voluntatem propriam ad hoc habemus, sed intellectus vester et voluntas constringitur 117.0639A| in visceribus, id est in interioribus cordis.
Eamdem autem habentes remunerationem, paratam subaudis, quam et nos, quia eamdem fidem habetis, dilatamini et vos, id est extendite sensum et intellectum vestrum, ne prae angustia sensus non possitis penetrare et recipere mysteria divina.
Nolite jugum ducere cum infidelibus. In jugo duo animalia conjunguntur et coaequantur. Jugum vero hic debemus intelligere jugum diaboli, et potestatem quam habet super fideles, ac si diceret: Nolite suscipere jugum diaboli neque aequari infidelibus aut conjungi, ne similes illis efficiamini. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? id est, quae societas justo homini justitiam habenti cum injusto homine et pagano? Nulla. Quae societas luci, id est fideli, 117.0639B| cum tenebris, id est infideli? Nulla. Ista est lux, et istae sunt tenebrae de quibus idem Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, id est infideles, nunc autem lux in Domino (Ephes. V), id est fideles.
Quae autem conventio Christi ad Belial. Belial inpretatur absque jugo, significans diabolum qui jugum omnipotentis Dei de collo suo excussit. Dicitur et in libro Samuelis: Qui dixerunt viri Belial, id est absque jugo Dei. Quae conventio, sive quae societas Christi ad diabolum? Nulla.
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? id est, quem consensum debent habere fideles qui templum Dei sunt, cum idololatris qui sunt templa daemonum. Nullum. In hoc loco percutit eos qui recumbentes in 117.0639C| idolis, comedebant carnes idolothytas, qui debuerant esse fideles et templum Dei. Vos enim estis templum Dei vivi, non deorum qui non vivunt. Deus vivus dicitur, ad distinctionem illorum deorum, qui non vivunt, licet dicantur dii. Sicut dicit Deus, per Jeremiam: Inhabitabo in illis, per fidem et dilectionem per gratiam meam, et inambulabo inter eos. Dei Filius qui ista locutus est de credentibus electis, inter homines ambulavit, sicut dicitur, quoniam super terram visus est, et cum hominus conversatus est, et ipse habitavit in nobis, sicut Joannes dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus peculiaris, sicut olim fuit Israel.
Propter quod exite de medio eorum. Hoc Isaias 117.0639D| propheta praedixit longe ante captivitatem Babylonicam quod Apostolus ad Corinthios retulit. Dicit enim propheta ex persona Dei, alloquens Judaeos de captivitate revertentes post septuaginta annos: Propter quod, quia populus meus estis, exite de medio Chaldaeorum, ut separemini ab eis, et immundum ne tetigeritis, id est idolum, quo nihil est immundius, ne adoraveritis. Et ego recipiam vos, in terram repromissionis. Referamus et hoc ad Corinthios, et videamus quomodo poterant illi qui crediderant relinquere uxores et liberos suos omnemque substantiam, qui adhuc imperfecti erant, nec poterant implere quod Dominus dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes (Matth. 117.0640A| XIX), etc. Non ergo hoc praecepit Apostolus, ut corpore recederent ex toto ab eis qui increduli adhuc erant in medio eorum, sed potius ut mente separarent se ab illis. Exite, inquit, de medio paganorum, sed si non potestis corpore, vel saltem mente: et separamini ab eis voluntate, et immundum hominem nolite tangere. Immundum hominem tangit, qui peccatorem imitatur. Et si hoc feceritis, inquit Apostolus, recipiam vos in omnem familiaritatem, et Dominus recipiet vos in aeternam beatitudinem.
CAPUT VII. Has igitur habentes promissiones, charissimi, quas supra diximus quod sumus filii Dei, et ipse est 117.0640B| Pater noster, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Non dixit simpliciter, mundemus nos ab inquinamento, sed ab omni inquinamento carnis et spiritus. Carnis inquinamentum est fornicatio, adulterium, homicidium, et caetera vitia quae corpore perficiuntur: spiritus vero, id est, mentis inquinamentum, est ira, invidia, superbia, mala voluntas, et caetera mala quae in animo cogitantur; perficientes sanctificationem in timore Dei. Sanctificationem in timore, id est per timorem Dei perficit, qui ab omni inquinamento carnis et spiritus mundat semetipsum.
Capite nos, id est intelligite quae dicimus, vel capaces estote sermonis nostri, vel imitamini nos. Neminem vestrum laesimus verbo aut exemplo, sive 117.0640C| neminem vestrum exspoliavimus nostra adulatione: neminem corrupimus, pravo sensu aut exemplo: neminem circumvenimus, in negotio, ut evacuaremus sacculos vestros. Quasi diceret: Quod nos non fecimus, fecerunt pseudoapostoli, ideoque non recte agitis praeponentes illos nobis.
Non ad condemnationem vestram dico, id est, non ad vituperationem vestram me laudo aliosque apostolos, sed ad correctionem. Vel, non vos abjicio talia dicendo, sed ut vos corrigatis admoneo. Praediximus enim in priori Epistola quod in cordibus nostris estis, sive in voluntate nostra, ad commoriendum in praesenti vita, ad convivendum in futura gloria, id est, tanto amore et desiderio erga vos ducimur, ut, si fieri posset, martyrium in hoc saeculo per 117.0640D| multa supplicia pro Christi nomine nobiscum sustineretis, ut coronam et praemium martyrii nobiscum reciperetis.
Multa mihi fiducia est apud vos, subaudis ideo talia loquor, sperans vos mihi obedientes esse: superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est, audiens correctionem vestram et bonam conversationem, ita sum gaudio repletus, ut licet in carcere et vinculis tenerer constrictus, nihil doloris sentirem.
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra; sed quod caro non habuit, spiritus habuit qui delectatur inter adversa. Macedonia est regio Achaiae, in quam cum venissent Paulus et Silas, et coepissent praedicare et miracula 117.0641A| facere, puella quaedam habens spiritum pythonicum, quae non modicum quaestum praestabat dominis suis divinando, incedendo per plateas, clamabat dicens: O cives, viri isti servi Dei excelsi sunt (Act. XVI). Cujus misertus Paulus, fugavit malignum spiritum ab ea. Videntes autem domini ejus, quia exivit spes quaestus illorum, concitaverunt seditionem non modicam in Paulum et Silam, intantum ut cum diu flagellati essent, mitterentur in ima carceris. Et inde subjungit: Non habuit, inquiens, requiem caro nostra; sed omnem tribulationem passi sumus. Foris, subaudis erant, pugnae, intus timores. Pugnae erant foris in corpore, dum sustinebant verbera et flagella, intus timores in animo, timentes ne passione eorum scandalizati hi qui crediderant, a fide recederent. 117.0641B| Aliter: Foris, id est, extra carcerem in publico erant pugnae contra credentes, qui impugnabantur ab infidelibus, intus in carcere erant timores, ubi erant apostoli vincti quia timebant interfici a persecutoribus.
Referens nobis vestrum desiderium, quo desiderabatis vos emendare, vel quo desiderabatis nos videre; vestrum fletum, quo defletis illos qui a fide recesserunt; vestram aemulationem pro me, id est vestrum amorem erga me, quo succensi fortiter defendere voluistis praedicationem meam veram esse, et falsos apostolos a vobis repulistis: ita ut magis gauderem, subaudis de vestra correctione, quam tristarer de vinculis meis.
Non quia contristati estis, subaudis accipientes 117.0641C| epistolam, ideo gaudeo, contristati enim estis secundum Deum. Ille contristatur secundum Deum, qui Deum per poenitentiam sibi placari desiderat. Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis, id est in nullo eorum quae vobis imperamus damnum habeatis: quia si contristavimus vos per epistolam, multum prodest vobis.
Quae enim secundum Deum tristitia est, id est, qui Deo placere desiderat, poenitentiam operatur in salutem stabilem, id est in vitam aeternam. Saeculi autem tristitia, id est quae pro amissione rerum temporalium est, vel pro aliquo dolore temporalis rei, mortem operatur, subaudis aeternam, id est damnationem animae: plerumque etiam mortem corporis quod in multis expertum habetur.
117.0641D| Ecce enim hoc ipsum, id est ipsa tristitia, secundum Deum contristari vos, quantam sollicitudinem, id est quantam curam operatur, ne denuo in peccata similia cadatis. Ubi enim sollicitudo est, non est somnolentia, securitas, vel inertia; sed defensionem, subaudis operatur, ut vos possitis defendere ab infestatione daemonum; sed indignationem, quia indignatur homo sibimetipsi dum peccat: qui bonam curam habet, indignatur etiam contra peccantes, vel aliorum indignationes patienter sustinet; sed timorem Dei operatur sed desiderium patriae coelestis; sed aemulationem, id est amorem Dei, studium bonum, et imitationem bonorum operum, sed vindictam in seipso, quia seipsum causa delicti affligit. Dicit beatus 117.0642A| Augustinus quod licet ista conjunctio causalis, sed, in hoc loco plenum sensum non reddat, tamen apud Graecos optime resonat. In omnibus, quae vobis praecepi, exhibuistis et praeparastis vos incontaminatos esse negotio, id est impollutos esse a meo praecepto, quia obedistis mihi. Tunc enim discipulus impollutum se reddit a praecepto magistri, quando obedit jussioni illius. Si vero inobediens exstiterit in aliquo, et si ab omnibus alienus culpis exsistit, tamen ex inobedientia maculatur. Aliter: In hoc probatis vos immunes esse a culpa aliorum, quia illorum errorem fortiter corripuistis. Contaminatus enim, auctoritatem non habet in alios vindicare
Igitur etsi scripsi vobis priorem Epistolam, non propter eum solummodo scripsi, qui fecit injuriam, 117.0642B| omnibus vobis, accipiendo uxorem patris, vel propter illos qui fraudem fecerunt fratribus; sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus. Ideoque subdit: Ideo consolati sumus de vestra emendatione et obedientia atque receptione Titi.
Viscera ejus, id est Titi, abundantius in vobis sunt. Quidquid intra corium continetur, viscus appellari potest. Filii quoque viscera dicuntur. Ponuntur etiam pro nimiae dilectionis affectu, sicut in hoc loco. Viscera ejus, id est nimia dilectio et affectus charitatis erga vos amplius abundavit
Gaudeo quod in omnibus confido in vobis, subaudis quia obedientes eritis mihi.
CAPUT VIII. 117.0642C| Notum autem facimus vobis gratiam Dei, id est fidem caeteraque talia, quae gratis dantur fidelibus. quae gratia data est Ecclesiae Macedoniae, et quod in multo experimento tribulationis, subaudis nostrae et suae, abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima, sive profundissima, paupertas illorum abundavit, et excrevit, in divitiis simplicitatis eorum. Beatus Apostolus cognoscens Corinthios avaros esse et tenacissimos, proponit eis in exemplum charitatem et bonam voluntatem Macedonum, quam habuerunt erga sanctos qui erant Hierosolymis. Cum enim nimium essent pauperes illi Macedones antequam venirent ad fidem, credendo in Christum, excrevit illorum magna paupertas in multas divitias, quia ex eadem paupertate 117.0642D| quam habebant statim ut crediderunt, decreverunt sanctis mittere necessaria, qui erant Hierosolymis, et hoc simpliciter, id est bona voluntate et intentione fecerunt. De eleemosyna ergo et donatione quam volebat Apostolus ut Corinthii mitterent illis qui erant Hierosolymis, multa locuturus est in sequentibus.
Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt. Ordo perturbatus et praeposterus: Testimonium illis reddo, Macedonibus videlicet, quia supra virtutem suam voluntarii fuerunt, id est plus voluerunt quam possent, et secundum virtutem possibilitatis suae dederunt.
Cum multa exhortatione obsecrantes nos, subaudis 117.0643A| ut acciperemus ab eis gratiam, id est donationem quam illi gratis dabant, et communicationem ministerii quod fit in sanctos, qui sunt Hierosolymis.
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, id est, non fecerunt sicut timuimus, quando primum nos posuerunt in carcerem: sperare enim hic posuit pro timore sicut et in Virgilio habetur: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, pro eo quod est timere: primum dederunt se Domino, veniendo ad fidem, et corrigendo errores suos, deinde nobis, subdendo se nostro magisterio, ita, subaudi dederunt se ex toto Domino, et nobis subditi fuerunt: ut rogaremus Titum, quando illum ad vos misimus, ut perficeret in vobis gratiam istam, largitatis et eleemosynae, ut sponte mittatis fratribus qui 117.0643B| sunt Hierosolymis bona temporalia, sicut isti gratis et sponte mittunt.
Non quasi imperans dico, subaudis talia, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans, id est, ut per istorum indulgentiam approbare possim bonum ingenium vestrae charitatis, ut si isti tanta miserunt qui pauperes sunt, vos plura mittatis.
Scitis enim aratiam Domini nostri Jesu Christi, quam vobis contulit. Omnia bona quae humano generi data sunt, gratia Dei est, quoniam cum dives esset, secundum divinitatem, possidens omnia cum Patre, propter vos, et omnes credentes, egenus factus est, et pauper, intantum ut non haberet, quod habent vulpes, ut illius inopia vos divites essetis, in coelo: 117.0643C| et factus est homo, ut nos faceret deos, juxta quod per Psalmistam dicit: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI).
Et consilium in hoc do, subaudis ut ejus paupertatem imitemini. Hoc enim vobis utile est, subaudis facere quod dico, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore, sive ab anno praeterito. Erant aliqui apud illos qui voluntatem quidem habuerunt aliquid mittere fratribus Hierosolymam, sed nihil inde fecerunt. Erant et alii qui aliquid inde fecerunt, sed ad effectum non perduxerunt. Quos omnes hortatur modo dicens: Hoc vobis utile est facere qui velle coepistis, et qui ex parte fecistis.
Nunc vero et facto perficite, id est, opere adimplete.
117.0643D| Si enim voluntas prompta et parata ad dandum est, secundum id accepta est quod habet, subaudis et dat, non secundum id quod non habet, quia non valet illud dare quod non habet, licet velit. Hoc quidem apud homines est, caeterum apud Deum ipsa voluntas bona remuneratur.
Non enim, subaudis ideo talia praecipio, ut aliis sit remissio, id est, abundantia et refrigerium, sed ex aequalitate, subaudis hoc debetis facere, verbi gratia: Qui habet centum solidos, quinquaginta secum retineat, quinquaginta mittat his qui sunt Hierosolymis. Vel ex aequalitate, ut aliquid mittat illis, et aliquid retineat ad suos suorumque usus. Hilarem siquidem datorem benevolentia decet, quae sic suam temperet largitatem ut de illa et pauperum 117.0644A| refectio gaudeat, et domestica sufficientia non laboret. Notandum ut hic distinctio sit, ubi dicit, sed ex aequalitate: In praesenti tempore, id est in hac vita, vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia, quae spiritalis est, in jejuniis et orationibus, vestrae inopiae sit supplementum, id est, ut quod minus habetis in rebus spiritalibus, in ipsis habeatis et quod illi non habent in temporalibus, vos eis ministretis, ut fiat aequalitas inter vos et illos, dantes vos illis quod non habent, et ipsi vobis quod non habetis, vos illi temporalia, et ipsi vobis aeterna.
Qui multum, subaudis collegit, non abundavit: et qui modicum, collegit, non minoravit. Hoc secundum litteram dictum est de manna. Nam cum praecepisset 117.0644B| Dominus per singula capita plenum gomor coligi, quae est mensura tres sextarios continens, quidam collegerunt plus, quidam minus. Sed cum praeparassent sibi cibos in mortario cum pistillo, et ille qui plus collegerat, et qui minus, unam mensuram postmodum reperierunt, plenum scilicet gomor. Spiritaliter autem hic vult ostendere, quia si sunt duo homines, unus dives, et alter pauper, licet dives multa possideat, et distribuat plura pauperibus quam pauper, non tamen superat illius eleemosyna pauperis largitatem, sed plerumque donum parvum pauperis magis est acceptum Deo, quam divitis magnum, quia pauper de victu suo tribuit, dives ex his quibus superabundat. Quod comprobavit Dominus in Evangelio quando videns multa in gazophylacium 117.0644C| a divitibus, et vidua Deo diminuta, quod est quadrans, id est quarta pars denarii, dixit (Luc. XXI): Vidua haec plus quam omnes misit, quia illi multa sibi retinuerunt, illa vero totum suum victum misit, nihil sibi retinens: Cor namque, et non substantiam pensat Deus, nec perpendit quantum in ejus munere, sed ex quanto amore proferatur.
Quoniam exhortationem quidem suscepit, a me quam vobis ministravit.
Misimus cum illo, id est cum Tito, fratrem cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias. Lucas qui et Lucius tacito hic nomine intelligitur, qui jam Evangelium conscriptum habebat mirifice, quod legebatur per omnes ecclesias, et insuper Actus apostolorum, quo labore ab omnibus fidelibus laudem 117.0644D| habebat.
Non solum autem laudabatur per omnes ecclesias, sed et ordinatus est comes ac socius nostrae peregrinationis.
Devitantes et caventes hoc ne quis vos vituperet et reprehendat in hac plenitudine, subaudis doctrinae et miraculorum, quae ministratur a nobis, videlicet ne quis posset dicere: Bene quidem praedicat Paulus, Barnabas, Timotheus, sociique eorum et millia miracula per virtutem Domini perficiunt, sed in hoc non bene agunt, quia non habent curam sanctorum pauperum qui sunt Hierosolymis, sicut alii apostoli habent, et sicut Paulo praeceptum est et Barnabae ab apostolis, quando ad 117.0645A| gentes missi sunt. Unde idem apostolus alias dicit: Constituerunt, inquiens, apostoli, ut nos, ego et Barnabas in gentes operam daremus praedicandi tantum ut pauperum memores essemus.
Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Apostolus Paulus aliique bona eorum coram Deo providebant, quia in omnibus quae agebant, Deo placere quaerebant. Providebant et coram Corinthiis, quia tales fratres ad eos dirigebant ad recipiendas donationes, quae mittendae erant sanctis Hierosolymam qui sua pro Christo similiter reliquerant, nec erant cupidi divitiarum, aut amatores terrenarum rerum, ne forte occasionem invenirent Corinthii dicendi: Nos multa misimus, sed illi quos ad nos dixerit, furati sunt ea, cum debuissent 117.0645B| illa augere. Aliter. Coram Deo, ut diximus, bona providet, qui Deo placere desiderat: et coram hominibus, qui sine querela incidit ne sit nimis justus, sed apud omnes in omni vita sua et conversatione irreprehensibilis habeatur.
Misimus cum illis, cum Tito scilicet et Lucio, fratrem nostrum, subaudis Apollo qui vobiscum jam diu moratus est, quem probavimus sollicitum esse, subaudis pro vobis postquam a vobis recessit propter quorumdam malam conversationem et duritiam morum: nunc autem multo sollicitiorem, subaudis probavimus illum esse pro vobis, quia audivit vos esse correctos et emendatos. Isto in loco est distinguendum et postea ad alia transeundum. Confidentia, subaudis mihi est, multa in vos.
117.0645C| Sive pro Tito, qui est socius meus in praedicatione, et in vos adjutor docendo sicut et ego, sive fratres nostri apostoli, subaudis adjutores vestri, mihi retulerunt correctionem vestram et conversationem sanctam.
In illos, id est in Titum, Lucam et Apollo, ostendite charitatem vestram in faciem ecclesiarum, id est in praesentia fidelium.
CAPUT IX. Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti, id est ex superfluo, mihi est scribere vobis.
Quoniam Achaia, id est pars Achaiae, parata est ab anno praeterito, illi videlicet, qui extra Corinthum metropolim civitatem habitant.
Ut non dicamus vos in hac substantia. Defectus dictionis et sententiae in hoc loco est non modicus et 117.0645D| hujusmodi: Ut non dicamus vos in hac substantia, subaudis carnali et temporali, minus fecisse, qui in omnibus perfecti estis, bona voluntate florentes.
Necessarium existimavi rogare fratres, Titum videlicet et Silam, et Apollo, ut praeveniant, subaudis nos, ad vos. Sic subaudis: Date illam donationem, quasi benedictionem, id est benevolentiam ex charitate, non quasi avaritiam, id est non avare, sed sponte date.
Qui parce seminat, parce et metet. Parce aliquando pro dimitte ponitur, ut illud Virgilii: Parce metu, Cytherea, id est dimitte metum: aliquando pro servare, ut ibi: Hic canere incipiam quanta experientia sit parcis apibus. Parcae enim dicuntur apes, quasi 117.0646A| servatrices, eo quod servant sua mella. In hoc autem loco per hoc quod dixit adverbialiter parce, voluit significare avarum hominem, cui extorquetur cum violentia ut aliquid largiatur. Ergo qui parce seminat, parce et metet, id est qui parum tribuit pauperi, parum accipiet mercedis, sicut ad litteram ille qui parum seminat, parum colligit. Et qui seminat in benedictionibus, id est qui largitur eleemosynam pauperi cum benevolentia, bonaque temporalia distribuit ex sinceritate mentis, ut neque laudem humanam exinde requirat, neque illum cui aliquid tribuit, velit per hoc subditum sibi facere; de benedictionibus et metet, hoc est, de bona voluntate mentis accipiet mercedem aeternae beatitudinis. Ille in benedictione seminat, qui bona voluntate sub 117.0646B| spe aeternae remunerationis hoc agit.
Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, id est quantum disposuit in animo suo dare Deo, et pauperibus, tantum tribuat, quia melius est non promittere corde aut verbo quam promissum non adimplere. Docet autem Apostolus laeto animo eamdem eleemosynam vel votum perficere quia ex omnibus his qui inferunt aliquid, hunc elegit Deus cui retribuatur qui devoto corde hoc operatur. Unde praecipit non ex tristitia, inquiens, animi hoc faciat aliquis vestrum, aut ex necessitate, id est coactus aut invitus, et non spontaneo desiderio. Ex tristitia hoc adimplet et ex necessitate, qui non sperat se mercedem recipere: sed propter praesentem pudorem et verecundiam invitus 117.0646C| hoc agit, ne aliis hoc agentibus ipse avarus et turpis videatur: ideoque ex hoc non fruetur mercede aeterna. Dicit enim beatus Augustinus, quia si panem dederis tristis, et panem et meritum perdis: quoniam quod in praesenti tribuis amittis, et in futuro mercede carebis. Laeto vero animo eleemosynam erogat pauperi, qui certus est de remuneratione aeternorum praemiorum, quem dedit ei Dominus apud quem thesaurizat. Hilarem enim datorem diligit Deus. Hilaris debet esse qui Domino foeneratur: et ille placet Deo, qui quod tribuit postmodum non dolet quasi amissum, sed quasi de duplicato gaudet.
Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam et abundantiam habentes, abundetis in omni 117.0646D| opere bono. Nolite, inquit, diffidere neque desperare de remuneratione, si hilari animo eleemosynam impenditis, quia potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, scilicet ut in praesentia abundetis fide, spe, charitate, scientia divina, omnique substantia temporali: et insuper in futuro aeternam felicitatem tribuere. Hoc enim erit abundare in omni opere bono, si sibi retinet quod sufficit ad suam suorumque explendam necessitatem, et caetera in usus sanctorum vel pauperum impendat.
Sicut scriptum est in Psalmo de quolibet justo eleemosynas danti, et curam pauperum agenti: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CIII), justitiam hic appellat largitatem substantiae 117.0647A| temporalis vel mercedem ejusdem substantiae distributae quae largitas bene justitia appellatur: quia justum est, ut sicut terra omnibus hominibus communiter a Deo data est ad possidendum, et sicut calor solis et humor pluviarum omnibus communiter tribuitur a Deo, ita etiam quae in terra Dei dono nascuntur, communiter dispensentur et communiter utantur; et haec est justitia, ut quia Deus illud gratis dat, retribuat ex eo et homo, cui deest. Notandum quod dicitur de viro sancto, quia dispersit et divisit pauperibus substantiam sibi a Deo datam, ac dedit pauperibus qui non habent quod ei redderent in praesenti, et non divitibus hujus saeculi, a quibus speraret eadem iterum aut plura recipere: et quoniam usus est praecepto Domini dicentis: Facite vobis 117.0647B| amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI), idcirco justitia ejus, id est merces largitatis ejus et retributio ipsius justitiae manet in aeternum, quia ibi posuit divitias suas, et ibi thesaurizavit, ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae. Hoc dupliciter intelligi potest, et juxta litteram et juxta spiritalem intelligentiam. Omnipotens Deus qui administrat homini semen ad seminandum, si eleemosynae fuerit deditus, ipse praestabit ei panem ad manducandum ex semine, et multiplicabit semina ejus in terra, ut qui seminavit quinque modios, colligat quinquaginta; qui decem, colligat centum. Et 117.0647C| multiplicabit augmenta frugum justitiae vestrae, id est substantiae vestrae, quae bene justitia appellatur. Aliter: Deus qui administrat homini semen ad seminandum, id est substantiam temporalem unde eleemosynam possit erogare; ipse utique ei praestabit in futuro panem ad manducandum, aeternam scilicet satietatem, quae erit visio praesentissimi vultus omnipotentis Dei. De quo pane dicit Dominus in Evangelio: Beatus qui manducabit panem in regno Dei (Luc. XIV). Et Psalmista de eadem satietate: Satiabor, inquit, dum manifestabitur animae gloria tua (Psal. XVI). Et non solum ibi praestabit aeternam satietatem, sed hic multiplicabit substantiam ejus, sicut supra diximus, ut habeat unde valeat eleemosynam largiorem impendere pro qua augebitur illi 117.0647D| augmentum, id est merces et retributio justitiae ejus. Ergo quia omnia bona quae habemus Dei sunt, et semina et nascentia: et Dei nutrescunt, pullulant et multiplicantur ad usus hominum, et ipse praecepit de his communicare eis qui indigent, debemus dare ista temporalia ut mereamur accipere aeterna: sicut plurimi sanctorum fecerunt, inter quos partem beatae remunerationis beatissimus martyr Christi Laurentius obtinet, qui verus dispensator temporalium divitiarum existens, meruit possidere coelestes et aeternas atque immarcessibiles coronas.
Ut in omnibus locupletati et divites effecti abundetis in omnem simplicitatem, quae simplicitas operatur Deo gratiarum actionem per nos, qui ejus praedicatores 117.0648A| sumus. Ea intentione et simplicitate debet homo eleemosynam impendere, ut non quaerat illum sibi subjectum facere cui tribuit, neque laudem ab hominibus quaerere.
Glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae. Obedientia confessionem praestat homini quando impletur: quia licet homo taceat cui imperatur, in hoc quod obedit, opus ejus ostendit, et confitetur illum esse valde obedientem; verbi gratia: Praecipitur alicui ire tantum in ambone, licet ipse nihil responderit ei, et tamen ierit cantatum, ipsa cantilena perhibet ei testimonium obedientiae, et confitetur illum valde esse obedientem. In Evangelio quoque Christi glorificate Deum quia Evangelium hoc praecipit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, 117.0648B| et in simplicitate cordis vestri, subaudis glorificate Deum. De qua simplicitate paulo supra diximus,
Et in ipsorum obsecratione pro vobis quibus eleesynam praestiteritis, glorificate Deum, quia illi obsecrabunt et laudabunt Deum pro vobis.
CAPUT X. Rogo autem, subaudis ut corrigatis, vos, ne praesens audeam, subaudis vos redarguere per eam confidentiam, id est auctoritatem, qua existimor audere in quosdam, subaudis qui peccaverunt, qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus, id est, tanquam carnaliter vivamus, et carnalia praecepta debemus.
In carne enim ambulantes, id est, in corpore vitam 117.0648C| ducentes non secundum carnem militamus, id est non carnaliter vivimus, sed spiritaliter. Spiritualiter enim vivit et militat qui facit quod placet Deo; carnaliter autem vivit et secundum carnem militat, qui desideriis carnis obtemperat.
Nam arma militiae nostrae, quibus militamus contra philosophos et contra daemones, non sunt carnalia, sicut est lorica, galea, mucro, hasta, gladius, clypeus, et caetera talia, sed potentia Dei. Quidam codices habent, potentia Dei, quidam potentia Deo quod utrumque accipi potest hoc modo: Arma nostra, quae sunt arma carnalia, velut singulariter dicamus. Non est gladius noster carnalis, sed potentia Dei, ipsa est gladius noster, quia per virtutem et potentiam illius superamus daemones et malignos homines. 117.0648D| Aliter: Arma nostra sunt carnalia, id est infirma et corruptibilia atque flexibilia, scilicet potentia Dei sunt nostra arma, id est, possibilia sunt et fortia ad pugnandum per Deum. Arma ergo apostolorum quibus militabant contra philosophos, verbum praedicationis erat de quo alibi dicitur: Et gladius spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI). Virtus quoque miraculorum gladius erat illorum. Contra daemones vero oratione, jejuniis et vigiliis pugnabant ad destructionem munitionum, subaudis daemonum et philosophorum, et sumus nos his parati, destruentes consilia philosophorum, et consilia daemonum, qui inspirabant in cordibus persecutorum persecutionem contra nos excitari, et destruentes omnem altitudinem, 117.0649A| id est omnem superbiam, extollentem se adversus scientiam Dei et sumus nos redigentes in captivitatem omnem intellectum hominum in obsequium Christi, id est in culturam et religionem ejus. Ista captivitas in bonam partem est accipienda. Diabolus ergo persuasione captivavit primum hominem, quando illum sibi subdidit, et postea omne genus ejus in tantum, ut idola ei suaderet adorare pro Deo vero. Sed ipsam captivitatem humani generis quam diabolus captivaverat ad mortem, apostoli per arma praedicationis et virtutem miraculorum captivabant ad Christum et ad vitam aeternam. Nam sicut quilibet imperator terrenus armat milites suos, ut per illos subjuget sibi regna, regiones, et provincias; ita Christus armavit milites suos apostolos spiritalibus 117.0649B| armis, et per illos subdidit sibi pene omnes gentes. Et sumus nos habentes in promptu, id est in manifesta voluntate ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Hoc ita est distinguendum et postea quod sequitur inferendum. Et potest dupliciter intelligi, id est ut dicatur, hanc voluntatem habemus, ut ulciscatur vestra inobedientia quam hactenus habuistis per obedientiam bonam. Tunc enim vindicatur et ulciscitur inobedientia quando ei superponitur obedientia. Aliter: Hanc voluntatem, inquit, habemus, ut cum vos impleveritis vestram obedientiam qui perfectiores et bonae voluntatis estis, nobisque in omnibus obeditis: tunc ulciscatur illorum inobedientia per nos, qui dedignati sunt vobiscum aliquid mittere sanctis, qui sunt in 117.0649C| Hierosolymis, ut essent participes vestrorum munerum.
Quae secundum faciem sunt, videte, id est quae in praesentia dicuntur a nobis in superioribus et inferioribus vos intelligite et perpendite.
Ut autem non existimer, subaudis a vobis tanquam terrere vos volens, per Epistolas istas, quoniam quidem Epistolae, inquiunt, graves sunt in correctionem et fortes in observatione; praesentia autem corporis, id est forma illius in praesentia posita, infirma sive destituta est, et sermo illius contemptibilis sive despicabilis. Ex persona quorumdam loquitur, qui talia dicebant de illo, et ideo dicit, quoniam quidem, inquiunt, illi.
Non enim quasi non habentes potestatem pertingendi 117.0649D| ad vos, in praedicatione superexstendimus nos praedicando usque ad vos: usque ad vos enim pervenimus praedicando Evangelium Christi ab Hierusalem. Habemus etiam spem in abundantia fidei vestrae, etiam in illa, subaudis loca, evangelizare quae ultra vos sunt, non tamen habemus spem neque voluntatem gloriari in aliena regula, id est in his qui per alterius praedicationem crediderunt, et regulam sive rectitudinem fidei perceperunt, neque in his locis quae praeparata sunt ab aliis, volumus gloriari, ne super alienum fundamentum aedificare videamur. Ista sententia, licet tota sit in Latino sermone confusa et concatenata, ac multa desint in subauditionibus, tamen apud Graecos plenior et manifestior habetur 117.0650A| in sensu. Verum est quoque quod ipse dixit: Et si imperitus sum sermone, sed non scientia.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. Beatus Apostolus sciens omnia bona nos a Deo habere quaecunque habere possumus, sive in natura, quia ab illo facti sumus, sive in instituto, sive in omni conversatione sancta in fide, in spe, in charitate, in bonis operibus, in justitia, in timore Dei, totumque esse ex illius donis sine aliquo nostro merito, abstulit gloriam humanam et superbiam, qua se dicunt multi a se suisque meritis habere quod habent, et dicit: Qui gloriatur in fide, in praedicatione, in virtute miraculorum aut in aliquo bono quod habet, non in se glorietur, sed in Domino, id est ad gloriam Dei totum referat, et de illius gratiae reputet a quo accepit illud. 117.0650B| Ut ergo essemus, Dei misericordia est. Ergo si omnino nihil eramus antequam essemus, nihil promeruimus apud Deum ut essemus. Fecit nos ut essemus, et non fecit nos ipse ut boni essemus. Dedit ipse nobis ut simus, et potuit alius dare ut boni simus. Si ipse dedit ut simus, et alius dedit ut boni simus, melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia nemo in misericordia largior, quam ille a quo accepimus ut essemus, ab illo accepimus ut boni essemus; quapropter omnes debemus cum Psalmista dicere: Deus meus, misericordia mea (Psal. LVIII).
Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat. Commendatio plerumque pro laude ponitur, sicut in isto loco, et alibi ubi dicit 117.0650C| idem Apostolus: Ego debui a vobis commendari (II Cor. XII), id est laudari, et non commendamus nos vobis, id est non laudamus nos apud vos. Probatus autem idem est et probus et laudabilis, sive laude dignus. Non, inquit Apostolus, qui seipsum commendat et laudat apud homines, ille probatus est, sive laude dignus est, quia vanam gloriam patitur: sed quem Deus commendat, id est laudabilem reddit, ille laude est dignus.
CAPUT XI. Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae. Venientibus pseudo-apostolis ad Corinthios post discessum Apostoli, et dicentibus Apostolum non esse a Deo missum, quia non fuerat a Christo vocatus 117.0650D| ante ejus ascensionem, nec ab illo edoctus, insuper et contraria praedicaret praedicationi aliorum apostolorum, quos magnos apostolos vocabant, averterunt plurimos ab amore Apostoli, quos ad amorem suum traxerunt, dicentes se esse missos a magnis apostolis, a Petro, Andrea, Jacobo, caeterisque apostolis. Apostolus ergo volens eos iterum ab amore eorum separare, et ad suum revocare, qui fidem Christi primus in illorum cordibus infixerat, laudabat se coactus verbis, sed non corde neque sensu, quia sciebat se nihil proficere propter laudem humanam, nisi tantum ut illi ab ejus praedicatione non recederent, et quia apud homines stultum et insipientia est ut aliquis se laudet maxime cum Salomon dicat: Laudet 117.0651A| te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua (Prov. XXVII). Volens se laudare ipse ob causam supradictam, ne daret aliis occasionem laudandi dixit: Utinam sustineretis patienter, o Corinthii, modicum quid insipientiae meae, id est modicam insipientiam meam quod me laudo, sed et supportate me, id est sustinete insipientiam meam in hac parte laudis; quasi diceret: Si vultis patienter sustinere verba mea, dicam: et si non vultis, utique non ideo omittam dicere quod in animo deliberatum habeo. Et hoc quare?
Aemulor enim vos Dei aemulatione. Aemulari est invidere, imitari, amare, et studium habere, sed in hoc loco pro amare ponitur. Aemulor enim vos Dei aemulatione, id est amo vos Dei amore.
Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere 117.0651B| Christo. Paulus apostolus desponsavit Corinthios, non sibi, sed Christo per praedicationem suam, et fidem, sicut Moyses desponsavit in Aegypto plebem Israeliticam non sibi, sed Deo (Exod. III). Unde et praeceptum est ei ut tolleret calceamenta de pedibus suis. Signum ergo desponsationis et annulus quo despondit sive desponsavit Apostolus Corinthios Christo, fides fuit Domini Salvatoris, quam ministravit eis. Unde dicit: Despondi enim vos uni viro Christo exhibere volens vos virginem castam, id est ut praeparetis vos virginem castam illi, servantes integritatem fidei. Virginitas enim ista potius est mentis integritas quam corporis. Si ergo attendimus virginitatem corporis, multo plures sunt in Ecclesia virgines 117.0651C| mente quam corpore; et multae sunt ex his quae integritatem corporis adhuc habent, quae mente et desiderio jam nupserunt. Quapropter melius est universalem Ecclesiam (quae constat ex utroque sexu et ex utroque ordine) virginem castam esse appellatam, quae et sponsa est Christi, de qua Joannes ait: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III) Quicunque ergo in Ecclesia integritatem fidei habet quam bonis operibus exornat, virgo casta est, et si non corpore, tamen mente: ideoque sponsa est Christi. Qui vero virginitatem utramque, Deo propitiante, caste inviolateque servaverit, sicut plurimi sanctorum fecerunt ex utroque sexu, illi utique palmam obtinebunt quam nemo conjugatorum possidebit. Et si sexus femineus, qui tantum est fragilis et proclivis, hoc 117.0651D| observat, quanto magis illi quia virtute viri nuncupantur.
Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, id est ne sicut diabolus indutus serpentem, seduxit mulierem sua calliditate, et per mulierem decepit virum, ita modo corrumpantur sensus vestri a pseudo-apostolis, qui sunt ministri diaboli, et excidant.
Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Apostolo transeunte a Corinthiis ad alias nationes, corruperunt eos pseudo-apostoli a Judaeis venientes, qui in hoc appellantur insipientes, quia et circumcisionem volebant observare, et sabbati otium, caeteraque praecepta carnalia legis, et Evangelii gratiam tenere. In hoc quoque insipientes vocantur, 117.0652A| quia non pro mercede aeterna, neque pro salute auditorum praedicationi insistebant, sed pro lucris temporalibus, ut illos exspoliare possent, et pro laude humana dicentes Apostolum non esse verum praedicatorem, eo quod a Domino per praesentiam carnis non fuerat vocatus, et talia dicebant, volentes eos ab amore Apostoli ad amorem suum retrahere, quod et fecerunt, plurimos simplicium decipientes, quos Apostolus ironicos alloquitur, dicens: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Quanquam etenim quidam hunc versiculum ita exponant, ut sit sensus, quasi eos veraciter appellet, dicens sapientes: miror, cum sitis ipsi sapientes, quare sustineatis libenter insipientes, sed beatus Augustinus aliter exponit, destruens hunc sensum et ironicos 117.0652B| intelligens eos appellatos esse sapientes. Cum sitis, inquit, o Corinthii, insipientes, putantes vos esse sapientes, non est mirum si patienter sustinetis insipientes pseudo-apostolos.
Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit. Judaei qui venerant a Judaea, qui utrumque volebant agere, et judaizare, et Evangelium observare, volebant credentes in servitutem redigere legis, ut observarent sabbati otium, et irent Hierosolymam offerre legales hostias, et maxime ut circumcisionem observarent, dicentes nullo modo posse eos salvari sine circumcisione, praecipue cum hoc non solum sit legis praeceptum, sed longe ante legem familiari allocutione dixerit Deus ad Abraham: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima ejus 117.0652C| de populo suo (Gen. XVII). In hanc ergo servitutem legis et impedimentum carnis volebant Judaei Corinthios redigere, quibus ipse dicit: Sustinetis enim, id est patienter suffertis, si quis vos in servitutem legis vult redigere.
Si quis devorat, subaudis substantiam vestram, sustinetis. Pseudo-apostoli suis adulationibus et laudibus exspoliabant illos quos decipiebant et in conviviis plurimis diripiebant illorum bona, erantque illi contenti devorari res suas a suis deceptoribus.
Si quis accipit, ac si dicat: Si quis rapit vestra bona a vobis, et accipit sibi, patienter sustinetis. Unde et aves rapacissimae, quae Latino vocabulo accipitres vocantur, Graecae harpiae, id est raptores appellantur, eo quod sibi accipiant, et aliis rapiant, atque 117.0652D| hoc modo accipere est aliquid dolo capere. Si quis extollitur in superbiam. Extollentia est superbia. Hos, inquit Apostolus, patienter sustinetis, qui se extollunt de scientia legis, quod in superbiam eriguntur de nobilitate generis. Quod autem sequitur: Si quis in faciem vos caedit. Hic est distinguendum, et postea subinferendum secundum ignobilitatem dico, et ibi similiter distinguendum. Nam licet per se singulae sententiae sub distinctione proferantur, tamen cum dixit: Si quis in faciem vos caedit, exposuit quid esset in faciem caedere, cum subjunxit: Secundum ignobilitatem dico. In faciem enim caedere, est improperare alicui ignobilitatem generis, sicut Judaei improperabant Corinthiis ignobiles esse genere, quorum patres 117.0653A| semper idololatrae fuerunt, daemones et lapides pro Deo venerantes, se autem praeferebant, jactantes se quod de genere patriarcharum et prophetarum originem ducerent, de quorum stirpe Christus secundum carnem natus esset. Magna siquidem stultitia est et ignobilitas, aliquem per regenerationem aquae et Spiritus sancti Filium Dei effectum, jactare aliquid de nobilitate generis, maxime cum Dominus dicat omnes nos fratres esse, quamvis aliqui hunc versiculum ita exponant, quasi ad Apostolum pertineat, ut sit sensus. Ignobilem rem ago quod aliquid de nobilitate generis me extollo, non convenit iste sensus, quia nondum pervenit ad illum locum ubi dicturus est se de genere patriarcharum esse, sed eo modo est intelligendus, ut diximus. Et ne forte aliquis 117.0653B| putaret, quod pugnis, aut aliquo modo in faciem corporis diceret eos caedi, ideo taliter locutus est. Si quis, inquiens, in faciem, id est in praesentiam caedit, improperando aliquid de ignobilitate generis, patienter sustinetis, et praefertis illos nobis. Secundum nobilitatem autem generis dico, vos in faciem sive in praesentiam caedi, non pugnis, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, subaudis generis, sic praeferunt se nobis illi, et sic pro nihilo ducimur a vobis. De se loquens Apostolus et sui causa, subintroducit personam Barnabae socii sui, qui ex eodem genere Judaico erat. Ita ergo praeferebant se falsi apostoli ex Judaeis apostolo Paulo et Barnabae, quasi de nobiliori genere orti essent quam illi, et quasi de dispari genere nati essent illi duo, ita despiciebant 117.0653C| eos. Inde dicit Apostolus: Quasi nos infirmi et ignobiles simus ignobilitate generis, sic se praeferunt nobis: et ita etiam a vobis praeferuntur nobis, sed revera illi sunt potius infirmi in hac parte generis qua se gloriantur: quia dicentes filios se esse Abrahae secundum carnem, non sunt veraciter filii Abrahae, per fidem et operationem, quoniam non sunt imitatores ejus. Nos autem sumus firmi et nobiles, quia existentes filii Abrahae secundum carnem, sumus et per imitationem fidei et operationis. Et iste versiculus per se est proferendus et distinguendus. In quo, subaudis negotio, quis audet, subaudis gloriari; in insipientia dico, audeo et ego gloriari; ac si diceret aliis verbis: Audent illi gloriari in nobilitate generis, licet insipienter dicam, audeo et ego gloriari de 117.0653D| nobilitate generis. Ideo autem ait, In insipientia dico, quia stultum videtur, quantum ad homines pertinet, ut in insipientia aliquis semetipsi testimonium laudis ex aliquo perhibeat. Apostolus tamen non erat insipiens, quia non sponte hoc agebat, sed coactus: neque pro laude humana, sed ut Corinthios sua laude ad amorem suum retraheret ab amore pseudoapostolorum, vel in insipientia dicit se audere gloriari de nobilitate generis, ut illorum gloriam evacuet qui se jactabant quod filii essent Abrahae, quia insipienter agebant. Imprudentem etiam se pronuntiat, et insipienter agere in hoc quod se laudat, ne illi prudentes viderentur in hac parte ac nobiles, qui se extollebant de nobilitate generis.
117.0654A| Hebraei sunt illi et ego sum Hebraeus. Hebraei dicuntur ab Heber patriarcha suo. Inde dicit Apostolus: Gloriantur illi de nobilitate carnis quod Hebraei sunt, et ego similiter Hebraeus sum. Israelitae sunt illi de genere Jacob patriarchae, qui et Israel est appellatus. Et ego vere Israelita sum, quia Deum mente contemplor. Semen Abrahae sunt, amici Dei, et ego. Similiter ministri Christi sunt, illi, et ego. Minister Christi dicitur, quisquis Evangelium praedicat. Ut minus sapiens dico, plus ego: subaudis sum minister Christi quam illi: quia ego plus omnibus laboro: et quidquid praedico, operibus exorno. Illi vero, licet in quibusdam rebus bene videantur praedicare, tamen non sunt veri ministri Christi, quoniam quod praedicant ore, destruunt operibus. In hoc autem 117.0654B| appellat se minus sapientem esse, quam debebat, quia se laudabat dicens se plus esse ministrum Christi, quam illos: et eo modo quo se dixit supra in insipientia agere, eo nunc minus sapere. In laboribus plurimis, subaudis servio Christo, et est sensus: In hoc apparet plus me esse ministrum Christi quam illos, quia licet illi qui se mihi praeferunt semper in aliquo laboraverint, tamen plus ego laboravi, quia plurimis laboribus die noctuque deservio. Tradunt sancti doctores, quod Apostolus a mane vel a pullorum cantu usque ad quintam horam labori manuum insistebat, unde victum acquireret, et exinde usque ad decimam horam publice disputabat: plerumque tamen et in noctem protendebat sermonem (Act. XX), sicut tunc fecit quando Eutychus somno gravatus, 117.0654C| cecidit de solario per fenestram, in carceribus abundantius, subaudis suis inclusus quam illi, et est sensus: Et si illi fuerunt in carcere quos vos extollitis, o Corinthii, ego plus quam illi. In plagis supra modum, subaudis afflictus sum. Saepe plagatus est Apostolus a Judaeis et gentibus, et saepe virgis caesus, et si illi, inquit, plagati sunt, ego amplius. Quaestio est in hoc loco: Cum Apostolus alibi dicat: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X), quare hic dicat supra modum in plagis esse afflictum? quae ita solvitur: quia multa sustinuit ipse supra modum humanum, et supra virtutem humanae fragilitatis, sed non supra virtutem divinam, ideoque potuit ea sustinere et 117.0654D| superare, quia virtus omnipotentis Dei administrabat ei fortitudinem sufferendi. In mortibus frequenter, subaudis fui positus. Et si saepe fuit in mortibus, quomodo vivebat? In mortibus dixit, pro eo quod est in periculis mortis et in desperatione vitae.
A Judaeis quinquies, quadragenas, subaudis plagas, una minus accepi. Praeceptum erant in Deuteronomio, ut quem delinquentem judices verberabant, ita modum vindictae temperarent, ut plagarum numerus quadragenarium numerum minime transcenderet, ne foede coram eis frater eorum laceratus jaceret. Quod ego per quinque vices factum est, hic summatim tangit Apostolus: Nam quinquies flagellatus a Judaeis, accepit plagas triginta novem secundum legem 117.0655A| Moysi, quasi transgressor ejusdem legis (Act. XVI). Refert autem beatus Beda librum delatum esse a Roma per Chidonium orientalium angelorum antistitem in quo erant omnes labores, passiones, et poenae Apostoli, depictae per loca opportuna, inter quae omnia erat depictus Apostolus quasi denudatus jaceret in terra, et super astabat ei tortor quadrifidum habens flagellum in manu, sed unam e fidibus in manu sua retentam, tres reliquas ad feriendum habebat extentas. Si enim quaternis fidibus percuteret decies, quadraginta plagas faceret. Si vero undecies feriret, quadraginta quatuor ictus impleret. Vel si nonies feriret quaternis fidibus, et decima vice ternis, una minus quadraginta plagas daret.
Ter virgis caesus sum: hoc a gentibus passus est. 117.0655B| Haec autem in Actibus apostolorum non omnia reperiuntur: quoniam nec in eis Epistolis omnia continentur, quae in eadem historia habentur. Invenimus tamen ibi, quia cum venisset in partes Macedoniae, et esset in civitate Colonia, jussus est virgis caedi: et alia vice jussit tribunus cum gentilium indroduci in castra, et flagellari, ac torqueri flagris. Semel lapidatus sum. Lapidatus est Lystris, civitate Macedoniae, pro puella de qua ejecit spiritum divinationis, quae magnum quaestum praestabat dominis suis. Ter naufragium feci. Naufragium dicitur navis fracta: et quod dicit, ter naufragium feci, sic videntur verba sonare, quasi ipse fecisset illud naufragium, sed sensus est, ter naufragium feci, id est ter naufragium pertuli. Qui ergo saepissime navigio vehebatur per 117.0655C| mare, non est mirum si toties naufragium passus est. Nocte ac die in profundo maris fui. Licet quidam dicant Apostolum non esse in mare demersum, ibique in profundo aquarum negent nocte ac die mansisse, tenenda est tamen certa sanctorum Patrum traditio, quia in veritate casu prolapsus est in profundum maris, ubi circumseptus fluctibus die simul et nocte, post, Deo gubernante, liber ad terram rediit. Nunquid ergo ipse qui in exitu filiorum Israel de terra Aegypti mare divisit in divisiones, et postea Jordanem et torrentem Arnon (Exod. XIV), qui etiam servavit Jonam in ventre ceti (Jon. II), et Petro mare calcabile praebuit (Matth. XIV), non potuit etiam militem suum egregium praedicatorem Paulum in profundo maris servare, ut neque a circumpositis praefocari 117.0655D| aquis, neque a belluis marinis devorari potuerit? Potens utique potuit, ideoque fecit. Denique non est amplius mirandum Petrum super undas maris non infusis vestigiis ambulasse, quam Paulum nocte ac die in profundo maris illaesum custoditum esse. Mystice vero per Paulum qui nocte ac die in profundo maris fuit, et tamen Domino se protegente ad terras liber pervenit, intelliguntur illi justi qui de profunditate periculorum et perturbationum saeculi a Domino quotidie educuntur, sed plenius in die judicii liberabuntur, atque ad littus aeternae soliditatis perducentur: quia positi inter fluctus hujus saeculi, non dubitaverunt in fide de misericordia Dei. Petrus vero qui primum non infusis 117.0656A| vestigiis incessit, sed post modum dubitans cecidit inter fluctus: sicque postea a Domino elevatus, et ad terram est perductus, significat semetipsum qui dubitavit quando negavit, sed a Domino relevatus est ad fidem, et significat omnes martyres omnesque justos, qui in primordio fidei fortiter incedunt, pro nihilo deputantes saevitiam persecutorum; sed postea ingruente tempestate gravissima persecutionis, dubitant in aliquo; sed Domini gratia protecti sublevantur, ne penitus cadant in desperationem et vincantur a procellis atque ad terram electorum perducuntur.
In itineribus saepe, periculis fluminum, subaudis fui. Iterum convertit se ad alia pericula memoranda, volens se ostendere vexantem secundum carnem 117.0656B| pro Christo in terra et mari, et multo plura se sustinuisse, quam pseudoapostolos. Solent tempore hiemis et pluviarum transgredi flumina alveos suos, et nimium intolerabile praebere iter viantibus: quia ergo Apostolus hiemali tempore solitus erat transire de loco in locum per pedes, saepe incurrebat fluminum pericula. Periculis latronum saepe interfui. Pseudoapostoli et Judaei increduli immittebant ei latrones ut quia ipsi nec poterant, nec audebant eum publice interficere, ab illorum ministris interficeretur. Periculis ex genere. Sustinuit ipse pericula a Judaeis fratribus suis secundum carnem, qui dolebant quod derelicta lege ad Evangelium se converteret. Unde legimus quia quadam vice Ananias princeps sacerdotum 117.0656C| praecepit astantibus sibi percutere os ejus (Act. XXIII), et longum est enarrare quoties hoc factum est. Periculis ex gentibus. A philosophis gentium et principibus multa incommoda passus est propter mysterium incarnationis Filii Dei, passionis, resurrectionis, ascensionisque ad coelos, et propter unius Dei culturam quam praedicabat. Periculis in civitate. Saepe interfuit, quod longum est enarrare. Periculis in solitudine. Pericula in solitudine sustinuit a Judaeis, quando factis insidiis voluerunt eum occidere in via: vel etiam periculis in solitudine interfuit, quia diabolus invidens ei non solum per homines ministros suos eum persequebatur, sed etiam bestias ferocissimas contra eum excitabat, ne auderet de loco ad locum transire. Periculis in mari. Non 117.0656D| solum quando ter naufragium pertulit, et quando lapsus in mare, ubi fuit inter medios fluctus die ac nocte, et illaesus permansit, verum etiam saepissime pericula in mari sustinuit. Unde quadam vice impegerunt navem ad littus, quando prora fixa manebat immobilis: puppis vero solvebatur a vi maris; et quando milites volebant omnes custodias occidere, ne quis posset natatu pervenire ad littus. Sed centurio hoc prohibuit propter Apostolum, volens eum servare (Act. XXVII). Periculis in falsis fratribus. Saepe interfuit. Falsi fratres hi sunt, de quibus dicit in Epistola ad Galatas (cap. II), quia subintroierunt falsi fratres explorare libertatem nostram. Hi enim partim Christiani erant, partim Judaei, in neutro tamen 117.0657A| perfecti: qui zelo legis et circumcisionis Apostolo invidentes, insidias ei praetendebant.
In labore et aerumna. Aerumna est miseria et moestia. Potest esse labor sine aerumna, id est sine molestia et miseria, atque sine aliquo taedio: et ideo addidit aerumna, ut laborem Apostoli ostenderet esse non sine molestia et afflictione. Solent autem homines laborare in hortis, in viridariis cum delectatione causa exercitandi, sicut legimus de protoplasto: quia posuit eum Deus in paradiso ut operaretur et custodiret illum (Gen. II). Iste enim labor sine aliqua molestia erat. In vigiliis multis. Aliquando sponte et voluntarie vigilabat, aliquando non sponte, sed ex necessitate, quia positus in pressura et angustia, necesse erat ut vigilaret Dei implorans auxilium: 117.0657B| sicut quando positus in carcere, cum Sila hymnos Deo cantabat, quando custos carceris splendorem videns in carcere et ostium apertum volebat se interficere, putans omnes victos fugisse, sed hoc Apostolus prohibuit (Act. XVI). In fame et siti. Persequebatur a Judaeis de loco in locum, et ideo famem saepissime patiebatur per inopiam et sitim. In jejuniis multis. Multa fuerunt ejus jejunia quae sustinuit, aliquando volens, aliquando nolens. In frigore et nuditate. Maximum frigus et maximam penuriam propter nuditatem tunc sustinuit, dum duceretur navigio Romam, eo quod appellasset Caesarem quando exeuntes e navi, venerunt in insulam Mitilenam ubi cum congregasset sarmentorum multitudinem ut se calefaceret, vipera a calore ignis procedens 117.0657C| invasit manum ejus (Act. XXVII).
Praeter illa quae extrinsecus sunt, id est praeter illa pericula quae in corpore sustineo, instantia mea quotidiana, id est perseverantia mea; et sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quia longum erat enarrare omnia pericula, et omnes angustias et tribulationes quas passus fuerat, conclusit, dicens: Praeter illa quae extrinsecus in corpore sustineo, perseverantia mea est semper sollicitudinem habere de omnibus Ecclesiis quibus praedicavi. Timebat enim ne forte quibus praedicaverat a falsis apostolis deciperentur, vel etiam ne propter nimias tribulationes quas videbant et audiebant Apostolum pati, deficerent a fide.
Quis infirmatur, et ego non infirmor. Propter nimiam dilectionem in tantum compatiebatur infirmis, 117.0657D| ut etiam ipse videretur infirmari, illorum infirmitatem suam reputans, more medici et procuratoris infirmi agens, qui videns aegrum tristari et dolere, particeps est ejus doloris moerorisque. Quis scandalizatur: et ego non uror? Quantum ad hunc locum pertinet, scandalizari est carnis pati desiderium, et contristari atque affligi calore corporis et ardore vitiorum accendi. Uri similiter est calore libidinis totiusque corporis ardore aestuari Scandalizatur ergo aliquis, quando non sponte illectus pulchritudine mulieris, aut propriae carnis calore, provocatur ad libidinem perpetrandam: sed dum invitus et impraemeditatus hoc agit, scandalizatur sibi et irascitur atque contristatur. Hanc infirmitatem humanae naturae 117.0658A| considerans Apostolus, quae nimiae fragilitatis est, dicit se uri ut consultat talibus compatiens infirmitati eorum, nec condemnat hujusmodi talia sustinentes; sed commonet in humilitate sermonis, dicens se similia pati, ut si ille qui tantam gratiam consecutus erat adhuc desideria carnis patiebatur, et magister gentium erat, non desperarent illi qui infirmioris gratiae adhuc erant, si talia paterentur; sed spe promissi praemii repugnarent stimulis carnis, sicut ille repugnabat, ne qui eorum haec ab illo audiebant, desideriis carnis victi in desperationem laberentur. Plus enim est uri quam scandalizari; ac s diceret: Patitur aliquis et affligitur a desiderio et; nimio ardore concupiscentiae, et ego non solum affligor, sed etiam, quod est majus, uror, et quodammodo 117.0658B| incendor. Nimiam enim concupiscentiam carnis patiebatur, quando dicebat: Infelix ego homo, id est miser ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Et illud: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem (Ibid.), id est captivare volentem in lege peccati, quae est in membris meis. Nos igitur si volumus coronari cum Paulo apostolo, certemus viriliter, sicut ipse certavit, quatenus omnia oblectamenta vincamus: quia non potest coronari nisi qui legitime certaverit.
Si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt, subaudis in his, gloriabor. Oportebat illum utique gloriari et enumerare suas passiones non pro se ut ille aliquid exinde cresceret apud Deum, sed pro illorum 117.0658C| salute quos volebat ab amore falsorum apostolorum ad suum revocare, et ut se etiam aliis in exemplum praeberet et imitabilem. Infirmitatis autem nomine comprehenduntur omnia incommoda et persecutiones atque passiones quas pro Christo libenti animo pertulit, et est sensus: Si gloriari volunt hi qui vos seducunt et retrahunt ab amore meo, mihi detrahendo, in his glorientur in quibus et ego glorior, licet invitus et provocatus. Manifestum est autem non posse illos gloriari in infirmitatibus et passionibus quas pro Christi amore et pro mercede aeterna, et pro salute fratrum, sustinuerint, ac tantum gloriatur de nobilitate generis quod filii sunt Abrahae, de qua ego nolo gloriari, quanquam ex eodem genere originem ducam. Quaerunt nonnulli cum Deus per 117.0658D| Salomonem dixerit: Laudet te alienus et non os tuum (Prov. XXVII), quare justi atque perfecti viri aliquando bona et virtutes narrent, quas divinitus perceperunt, verbi gratia: Sicut beatus Job quoque qui dixit: Pes fui claudo et pater orphanorum, causamque quam nesciebam diligentissime investigabam (Job. XXIX), caeteraque hujusmodi; et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psalm. VII), id est non reddidi. Apostolus quoque isto in loco multipliciter. Quibus respondendum est, quod perfecti dum virtutes proprias praedicant, et se apud homines laudant, non idcirco hoc faciunt ut ipsi apud homines sua ostensione aliquid proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. In hoc quoque 117.0659A| omnipotentis Dei sunt imitatores, qui laudes suas hominibus loquitur, quatenus ab hominibus agnoscatur. Nam Deus qui nos prohibet per Scripturam dicens: Laudet te alienus et non os tuum: ipse per Scripturas sacras laudes suas loquitur, dicens ad Moysen: Ego sum Deus omnipotens, et nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. VI); et per Isaiam: Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isa. XLIII), quare ergo facit ipse quod prohibet? Nimirum si virtutes suas et miracula ipse taceret, nequaquam eum ullus cognosceret. Si nullus eum agnosceret, nullus amaret. Si nullus amaret, nullus ad vitam rediret; unde per Psalmistam de eo dicitur: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo: Ut det illis haereditatem gentium, opera manuum ejus veritas et judicium (Psal. 117.0659B| CX). Virtutes ergo suas annuntiat non ut laudibus suis ipse proficiat, aut indigeat, sed dum suam nobis magnitudinem narrat, nostram ad se imperitiam sublevat. Justi itaque cum virtutes suas praedicant, reprehensibiles non sunt, quia dum vitam suam referunt, aliorum animas ad vitam quaerunt. De quibus tamen sciendum est, quia nunquam bona sua detegunt, nisi eos aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat, sicut tunc Apostolum coegit, unde ipse dixit: Si gloriari oportet, et revera oportebat. Ergo si gloriandum est Christiano, in humilitate est gloriandum.
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit quia non mentior. Dicturus rem pene incredibilem quod Judaei increduli contra eum principes gentium concitassent, 117.0659C| regnaque terrae contra eum insurrexerint nihilque ei nocuerint, Deum testem invocat, ut facilius credatur. Ideoque talia commemorat, ut ostendat quanta distantia est inter veros apostolos qui tanta pro Dei amore sustinebant, quaerentes salutem auditorum, et pseudoapostolos qui auditores suos exspoliabant, non quaerentes salutem illorum.
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet. Damascus civitas est metropolis Syriae, quam aedificavit Damascus Eliezer, servus Abrahae, et interpretatur Damascus sanguinem bibens, quod bene convenit illi loco, quia ibi effusus est sanguis Abel. Illa autem quae hic dicuntur de Apostolo, in exordio fidei ejus facta sunt, quando caecatus a Domino in itinere 117.0659D| productus est Damascum, ubi mansit diebus tribus non bibens neque manducans. Postea vero baptizatus, et accepto pane confortatus, introivit statim in Synagogam Judaeorum et coepit publice praedicare nomen Domini Jesu. Quod videntes Judaei succensi sunt zelo, et quaerebant occasionem quomodo cum perderent; sed dum per se minime hoc auderent agere, adierunt praepositum civitatis super hac re: quatenus illius auxilio et permisso valerent illum occidere. Qui volens placere Judaeis, et strenuus in officio sibi credito apparere, praecepit custodiri undique civitatem ne ullo modo vivus effugere potuisset: sed Dei auxilio procurante effugit eo modo quo sequentia manifestant.
117.0660A| Et per fenestram, inquit, in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Sporta vas est ex junco et palmarum foliis contextum in quo deorsum cum funibus dimissus est per murum a fratribus fidelibus. Quaestio est in hoc loco quare Apostolus de Damasco fugerit, qui dicebat: Ego non solum alligari in Hierusalem, sed et mori pro nomine Domini Jesu paratus sum (Act. XXI); quae hoc modo solvenda est: quia non ideo fugit ut martyrium horreret accipere, sed maluit campum certaminis quaerere, et latitudinem gentium petere, quam intra claustra civitatis teneri, et occidi, ubi perpauci erant credentes, qui ejus martyrio corroborarentur et informarentur, ut similia pati non dubitarent. Quod postea implevit ipse dum martyrium sustinendo plurimos ad hoc informavit. 117.0660B| Implevit ergo praeceptum Domini dicentis: Cum vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Et revera servavit pariter exemplum martyrii et utilitatem praedicationis suae quam postea implevit. Hujus ergo exemplo erudimur adversariorum pugnam et constanter appetere, et prudenter aliquando declinare.
CAPUT XII. Si gloriari oportet, non expedit quidem. Si gloriari me oportet propter salutem aliorum et necessitatem supradictam, qua compellor, in hoc possum gloriari, quia evasi manus persequentium, tamen non expedit, id est non est mihi necesse ut glorier: quia non elegi superbiam et jactantiam, sed humilitatem
117.0660C| Veniam autem ad visiones et revelationes Domini, subaudis de quibus potero gloriari. Visiones et revelationes Domini dicit, quod unum est, quas ei ostendit Dominus. Nunc in sequentibus dicturus est quo sit elevatus, ut per hoc possimus intelligere quanta et qualia ei ostensa et dicta sunt: ne sicut pseudoapostolis aliisque incredulis videbatur, minor caeteris apostolis in gratia crederetur, quamvis novissimus sit vocatus, et Dominum praesentem in carne non viderit.
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hominem usque ad tertium coelum. Mos et usitata consuetudo est scriptorum, qui nobis sacras litteras ministrant ut quando ab aliquo eorum narratur 117.0660D| historia cum ad seipsum venerit, sic de se tanquam de alio loquatur; sicut fecit Moyses qui dixit: Erat autem Moyses vir mitissimus super omnem terram (Num. XII); et Job: Vir erat in terra Hus nomine Job (Job. I); sic beatus Matthaeus, cum in textu narrationis suae venisset ad seipsum, vidit, inquit, publicanum nomine Matthaeum (Matth. IX), non dixit, vidit me, sed sic se inseruit ordini narrationis suae, cum venisset ad seipsum tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam suipsius praedicator. Inusitatius tamen beatus Apostolus non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio; sed in Epistola hoc fecit, sicut isto in loco apparet ubi loquitur de se causa humilitatis quasi de alio, inquiens. 117.0661A| Scio hominem in Christo manentem ante annos quatuordecim raptum usque ad tertium coelum. Ex quo Apostolus raptus est usque ad tertium coelum usque ad istud tempus quo ista conscripsit quatuordecim anni completi sunt, unde liquido apparet, quia magna necessitas compulit illum patefacere quod per tot annos in intimo cordis arcano celaverat. Igitur de his verbis Apostoli, diversi diversa sentiunt, quorum opiniones huic loco perlongum est inserere, et ad praesens narrare, nisi tantummodo pauca ex pluribus. Julianus Pomerius, vir sanae prudentiae, primum coelum dicit isto in loco appellatum esse aerium, a quo aves coeli vocantur: secundum sidereum, ubi continentur duodecim signa caeteraque astra, praeter septem planetas, quod et firmamentum appellatur: 117.0661B| tertium intelligit spirituale sive mentale, ubi angeli et animae sanctorum in contemplatione Dei sunt positae, contemplantes super se Deum omnipotentem, qui omni creaturae praesidet: ita tamen praesidet ut in praesidendo omnia sustineat, sustinendo circumdet, circumdando impleat. Secundum illius intellectum ad istud tertium coelum mentale raptus est Apostolus. Et in hoc quidem bene sensit. Sed secundum beatum Augustinum adhuc necesse est ad altiora conscendere, et profundiora scrutari, qui in elucidandis quaestionibus omnes doctores post Apostolos praecellit. Quia ergo Apostolus non humanas, neque angelicas visiones dicit se enarrare, altius ista inquirenda sunt. Tria igitur genera esse visionum manifestum est. Est visio corporalis quae corporeis oculis 117.0661C| fit, qua videmus coelum et terram atque omnia visibilia et corporea. Et est visio spiritalis, qua ea quae videmus et audimus in praesenti, memoria recondimus: et ea quae audivimus vel vidimus in praeterito, modo quasi praesentia cernimus. Et cum alicubi sint a nobis posita ea quae vidimus corporaliter, nunc absentes quasi praesentia cernimus; verbi gratia: Sum modo per praesentiam corporis Romae, et cerno ita Carthaginem quam dudum vidi quasi in praesentia mea sit posita, cum longe sim ab illa remotus. Quae duo genera visionum communia sunt nobis cum pecoribus et avibus, quae vident per corpus, et eorum quae videntur imaginaliter spiritus informantur. Unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nidos suos revolant. Nisi enim partem 117.0661D| spiritalis visionis, id est memoriae haberent, quae constat solummodo in anima, nequaquam recedentes aves a nidis suis recordarentur illorum: neque animalia recognoscerent praesepia. Est et tertia visio intellectualis, quae nihil est aliud nisi rationabilitas et excellentia animae, per quam ea quae corporaliter videmus et imaginaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus. Intellectu igitur discernimus quod illud sit corpus, illud similitudo corporis, et plerumque quid significet. Hanc intellectualem visionem nullatenus pecora aut volatilia habent: quia nec seipsa intelligunt, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis visio sine spiritali esse non potest, quae eti n anima solummodo. Spiritalis vero sine corporali 117.0662A| esse potest, unde absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae videmus imaginaliter cernimus, insuper et somnia: intellectualis nempe nec corporali indiget, nec spiritali. Intellectu namque nec corpus videmus, nec imaginem corporis. Per hunc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis, quae nullum habet corpus, nullam soliditatem corporis. Quapropter ista visio intellectualis transcendit et praecedit illas duas praemissas, corporalem scilicet ac spiritalem. Quod probare possumus ex volumine Danielis prophetae, ubi legimus, quia cum Balthasar epularetur et potaret opipare sive splendide in vasis templi Domini quae asportaverat Nabuchodonosor avus ejus de Jerusalem, vidit articulos manus scribentis in pariete aulae regiae. 117.0662B| Vidit corporali visione, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae, spiritui ejus impressa est: atque ad alia dum se verteret, licet corporaliter illa non cerneret, sed spiritali visione et memoria videret, videbat in spiritu, id est in anima, et non intelligebat quid significaret: quia non pleniter habebat intellectualem visionem, licet aliquid inde haberet. Unde apparet quia non in omnibus hominibus viget. Intelligebat signum esse quod videbat, id habens ex mentis officio, id est ex intellectuali visione: et quia requirebat quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mentis intellectus agebat. Quo non comperto, Daniel accessit: et quia intellectualem visionem habebat, spiritu prophetico mente illustrata, perturbato regi quid illo signo portenderetur 117.0662C| aperuit. Ipse potius propheta per hoc genus quod mentis est proprium, potuit intelligere ac dicere quid significaret, quam ille qui in signum factum corporaliter viderat, et ejus imaginem in spiritu cogitando cernebat, nec aliquid intellectu nosse poterat nisi signum esse, et quid significaret ut intelligeret inquirere. Tres igitur coeli non absurde possunt intelligi tria genera visionum, de quibus hactenus locuti sumus ita tamen ut per primam visionem intelligamus quidquid infra ambitum siderei coeli continetur pariter cum ipso, quod et firmamentum appellatur: Per secundum coelum spiritale, ubi angelica natura et animae sanctorum in contemplatione Dei sunt positae. Per tertium vero coelum intelligitur jam intellectualis visio et rationalis, qua intelligendo 117.0662D| conspicitur charitas, pax, gaudium, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, caeteraque hujus modi quibus propinquatur Deo, et qua ipse Deus videtur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ad quam, id est intellectualem visionem, quae designatur per tertium coelum, raptus et elevatus est apostolus Paulus, ubi, id est in intellectuali visione, non solum ea quae in spiritali coelo sunt intelligendo vidit, sed etiam ipsam Dei substantiam, Verbum Domini, per quod facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti, non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa Veritas, contemplatus est in hac vita, videlicet quod Deus omnipotens trinitas sit in personis 117.0663A| et unitas in substantia: sicut videndus est ab omnibus sanctis post generalem resurrectionem. Quaestio vero non modica isto in loco oritur, quomodo ipsa Dei substantia a quibusdam in hac vita positis videri potuerit, propter illud quod dictum est ad Moysen (Exod. XX), nemo potest faciem meam, id est invisibilitatem meam, videre et vivere: et propter illud, Deum nemo hominum vidit unquam in mortali vita ex toto positus: Quae ita solvitur, quia potest humana mens, id est intellectus et rationabilitas animae divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam antequam per istam communem mortem carne solvatur, sicut credendum de beato Apostolo, ubi a Deo facta est ab hujus vitae sensibus, quaedam intentionis aversio. Tam evidens tamque manifesta fuit eadem visio intellectualis, ut sive in corpore, 117.0663B| sive extra corpus fuerit, id est utrum sicut solet in vehementiori exstasi vel excessu ab hac vita mens in illam vitam fuerit alienata, manente corporis vinculo, anima videlicet in corpore, an omnino talis resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, anima recedente ipse se nescire profiteatur: Quapropter nec nobis est quaerendum nec contra illud agamus quod dicitur (Eccli. III): Altiora te ne scrutatus fueris. Ita fit ut et illud verum sit quod dicitur: Nemo potest faciem meam videre et vivere, quia necesse est ab hac vita abstrahi mente sive intellectu, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur. Et non fit incredibile quibusdam sanctis nondum ita ex toto defunctis, ut sepelienda cadavera remanerent, etiam 117.0663C| istam excellentiam visionis fuisse concessam.
SUPERIORUM EPILOGUS. Tres coeli significant tria genera visionum quarum prima est corporalis, qua videmus coelum et terram, caeteraque corporea et visibilia: Secunda spiritalis quae fit in anima sine intellectu, cum imagines eorum quae videmus, memoria recondimus, et in tenebris ea quae vidimus imaginaliter cernimus: insuper et somnia et aedificia et homines quos dudum vidimus, sic spiritali visione videmus in anima quasi praesentes sint nobis. Istae duae visiones communes sunt nobis cum pecoribus et volatilibus, quae et corpora vident et loca propria recognoscunt. Sic pecora agnoscunt praesepia sua et aves ad nidos suos redeunt 117.0663D| quia recordantur illorum. Est et tertia visio intellectualis, quam nullatenus habent pecora et volatilia, sed angeli et homines ratione utentes. Unde intellectus, id est ratio; tamen non in omnibus hominibus aequaliter viget. Intellectu autem sine ratione discernimus, quod illud sit corpus, illud similitudo corporis, et per hanc visionem videtur justitia, charitas, ipse Deus. Ad istam ergo visionem intellectualem, quae est tertia, et quae designatur per tertium coelum, quae etiam transcendit sua excellentia duas praemissas, ita raptus et elevatus est divinitus Apostolus, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa Veritas cerneret: et sicut videndus est post hanc vitam ab omnibus 117.0664A| electis. Quae visio tam evidens tamque manifesta fuit, ut ipse Apostolus se profiteatur nescire, utrum quando raptus est in tertium coelum, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis, sive dormientis, sive in exstasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus jaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur: et non quasi dormiens evigilaret aut exstasi alienatus, denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret.
Et scio hujusmodi hominem, sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quae non licet homini loqui. Bis raptum se dicit Apostolus: primum ad tertium coelum, postea in paradisum, non in illum 117.0664B| paradisum terrenum, ubi quondam fuit protoplastus, sed in coelestem paradisum. Nam paradisus interpretatur hortus deliciarum, et significat beatitudinem electorum, coelestem scilicet requiem, ad quam raptum se dicit Apostolus eo modo quo ad tertium coelum, audivit arcana verba, id est occulta, secreta atque ineffabilia, quae non licet homini loqui. Inter ipsos spiritales viros coelestem vitam ducentes, sunt utique alii aliis capaciores, atque meliores in tantum ut ad ea pervenerint quae non licet eis aliis loqui. De talibus erat Apostolus, qui audivit in paradiso ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, id est, aut ille qui audivit non potest ea aliis narrare propter ineffabilitatem illorum, aut non permittitur ei, aut si 117.0664C| tantae dignitatis est ut permittatur ei loqui, et possit aliis narrare, illis qui audiunt non licet ea loqui, quia non valent ea capere ob magnitudinem mysteriorum.
Pro hujusmodi, subaudis visionibus Dei manifestissimis, gloriabor, laetabor, gaudebo et exsultabo, pro me autem, id est pro mea extollentia et laude vel pro meis meritis, nihil gloriabor, quia gratia Dei sum id quod sum, nisi in infirmitatibus meis. Infirmitatis nomine comprehendit omnia incommoda et passiones quas sustinebat pro Christi nomine, in quibus ipse gloriabatur.
Nam et si voluero gloriari, subaudis propter meritum quod habeo apud Deum, non ero insipiens, illud narrando. Quare? Veritatem enim dicam. Hoc dicit, 117.0664D| quia si meritum suum profiteatur quod habet apud Deum, non erit imprudens, quia veritatem loquitur. Ergo si quis pro utilitate et aedificatione aliorum bonum sibi divinitus concessum cum humilitate narrat, non agit insipienter, quia veritatem loquitur. Qui vero bonum quod habet, propter jactantiam aliis praedicat, deputans illud suis meritis, vel quod non habet dicit se habere, insipiens et nimium est imprudens; quia mendacium loquitur: Parco autem, id est dimitto narrare gloriam meam et meritum atque gratiam, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Nolebat Apostolus narrare gratiam sibi largitam, quia nolebat major apparere et sanctior quam erat. Inde dicit: 117.0665A| Idcirco nolo gloriari, et dimitto omnem gratiam mihi concessam, ne quis putet me meliorem sanctioremque esse supra id quod videt in mea conversatione: aut supra id quod audit ex me ab aliis.
Et ne magnitudo revelationum extollat me, subaudis in superbiam, datus est mihi, a Domino, stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet. Quidam dicunt Apostolum dolore capitis laborasse, quidam a diabolo de ardore libidinis tentari et affligi, quod verius est. Ne ergo in superbiae tumorem extolleretur, permissus est tentari a diabolo de ardore libidinis, quam appellat stimulum carnis. Ut enim dicunt doctores, stimulus proprie tumoris et libidinis est, ipsumque stimulum carnis a quo pungebatur et accendebatur, vocat angelum Satanae, id est 117.0665B| nuntium diaboli, quia a diabolo immittebatur ei illa talis stimulatio concupiscentiae. At quandocunque Apostolus patiebatur illam stimulationem, sciebat illam a diabolo sibi immitti. Sed Dominus qui permittebat eum colaphizari, id est affligi et tribulari a tentatione diaboli, ne in superbiam erigeretur, cognoscendo suam fragilitatem, ipse utique custodiebat eum ne in vitium libidinis caderet. Unde apparet, quia per venenum fugabat venenum. Veneno libidinis et tentatione carnis fugabat ab illo venenum superbiae. Dedit namque ei Dominus antidotum tyriacum, quod de serpente conficitur, qui vocatur Tyrus, sive Tyriacus, a quo et tyriacum appellatur, et fugat venenum aliud. A quo tentabatur de libidine, ab illo sanabatur a vitio superbiae, quia a Domino 117.0665C| acceperat contra venenum superbiae antidotum tyriacum, quod gustatum venenum pellit. Erudire quippe volens Dominus electos suos, et custodire in humilitate virtutum permittit eos tentari saepe, sicut egregium praedicatorem a diabolo permisit tentari, ne magnitudine revelationum extolli potuisset: ipsamque tentationem sic disponit, ut qui elati perire poterant in humilitatis gradu consistentes, a perditione et praecipitatione serventur. Quapropter si quis tentationem aliquam sustinet, non debet desperare neque deficere, sed cum Dei adjutorio decertare ut vincat.
Propter quod, subaudis impedimentum libidinis, ter Dominum rogavi ut discederet a me stimulus carnis, sive angelus Satanae. Quaeri potest isto in loco, 117.0665D| cum Dominus dicat per prophetam (Isa. LVIII) de quolibet electo: Adhuc te clamante dicam: Ecce adsum; et in Evangelio (Joan. XIV): Omnia quaecunque petieritis in nomine meo fiet vobis, quare eximius apostolorum, orans liberari a tentatione diaboli et stimulatione carnis, non sit exauditus? Sed sciendum est, quia ideo non est exauditus, quia non petebat in nomine Jesu, id est quod ad salutem suam pertinebat. Nesciebat enim petere pro se quod sibi utile erat, sicut alias ipse dicit: Nam quid oremus sicut oportet nescimus (Rom. VIII). Si ergo esset exauditus, ut ab illo recederet tentatio diaboli, concupiscentiaque carnis poterat evenire ut cito in superbiam extolleretur. Et ne nimium contristaretur, audiamus 117.0666A| quid ei dixerit Dominus, sive per angelum, sive in corde, aut alia revelatione. Sufficit tibi gratia mea. Gratia isto in loco intelligitur quidquid donorum gratis datum est apostolo Paulo, videlicet quod de coelo vocatus est, quod fidem accepit ut crederet, quod remissionem omnium peccatorum in baptismate percepit, quod ad gratiam apostolatus et praedicationem gentium electus est, quod sapientiam prae omnibus apostolis a Deo percepit, et quod ad visiones et revelationes Domini ad tertium coelum raptus est, necnon quod verba ineffabilia audivit in paradiso, de ista gratia dixit ei Dominus: Sufficit tibi gratia mea. Ideo noli orare pro stimulo carnis, ne forte in superbiam labaris. Nam virtus in infirmitate perficitur. Virtus, id est perfectio virtutum, 117.0666B| in infirmitate carnis et labore atque tentatione perficitur, si ipsa infirmitas patienter sustinetur, et contra tentationem concupiscentiae viriliter pugnatur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Postquam cognovit prodesse sibi quod nocere putabat, responsumque accepit a Domino quod perfectio vitae omniumque virtutum in infirmitate perficitur, libenter se dicit gloriari, id est gaudere et laetari in suis infirmitatibus, id est in suis passionibus quas pro Christo sustinebat, ut in eo dignaretur habitare virtus et gratia, sive perfectio omnium donorum Christi. Ergo quia aliter perfectionem virtutum habere non possumus, nisi tentamenta et oblectamenta carnis patienter sustinuerimus, pugnando tamen contra vitia certemus 117.0666C| cum Apostolo, ut in nobis habitet virtus et gratia donorum Christi, pariterque cum illo coronemur in coelesti regno.
Propter quod, subaudis ut inhabitet in me virtus Christi, placeo mihi in infirmitatibus meis, non in prosperitate et divitiis hujus saeculi, sed in contumeliis, id est flagellationibus vel opprobriis, non in honoribus saeculi, sed in necessitatibus, non in epulis vel otio, sed in persecutionibus, non in salutationibus, sed in angustiis, non in jactantia elationis, et hoc pro Christo patior, non pro aliquo crimine. Cum enim infirmor, subaudis in corpore, tunc potens sum, subaudis in anima. Unde caro atteritur, affligitur, et infirmatur, inde anima roboratur et crescit.
Factus sum insipiens, subaudis mea merita et virtutes 117.0666D| proprias narrando, sed tamen vos me coegistis ad hoc, quos ab amore falsorum apostolorum ad nostrum volui reducere. Insipientem se dicit, sed utique non est insipiens, quia vera locutus est: et licet pro salute aliorum coactus suas virtutes narraret, tamen de humilitatis gradu non cecidit. Ego enim debui a vobis commendari, id est laudari: Nihil enim minus fui in praedicatione, in virtute miraculorum, ab his qui sunt supra modum apostoli, id est a Petro, Jacobo et aliis praedecessoribus meis, qui a meis detractoribus dicuntur supra modum meum esse magni apostoli. Tametsi nihil sum, id est quamvis nihil sim comparatione illorum, signa tamen apostolatus mei, id est miracula, facta sunt a me super vos, sive 117.0667A| in vobis, quia mortuos vestros suscitavi, et infirmos curavi
Quid minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, nisi quod non gravavi vos? nihil accipiens a vobis. Donate, id est indulgete mihi hanc injuriam, si injuria dicenda est. Ironice loquitur. Re enim vera injuria non erat, sed consideratio.
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Quaeri potest: Cum non legamus illum venisse ad eos nisi tantummodo una vice, quando moratus est apud eos anno uno et dimidio, neque posteaquam ab eis discessit, sicut ipse in priori epistola dicit, quia, testor Deum, non veni Corinthum postquam a vobis recessi, parcens vobis, id est ne vobis oneri essem, quare modo dicat se tertio venire? Sciendum est 117.0667B| quia per praesentiam carnis una vice tantummodo venit, quando eis praedicavit: secundo per priorem Epistolam venit, non per semetipsum. Tertio per istam secundam Epistolam dicit se venire: quasi enim in Epistolis suis veniebat ipse. Et non ero gravis vobis, id est nihil accipiam a vobis. Non quaero vestra, sed vos, id est vestram salutem.
Ego libentissime impendam, subaudis vobis omnia quae mea sunt in praedicatione, in miraculis, et superimpendar, id est morti me tradam pro animabus vestris, licet plus vos diligens minus diligar, subaudis a vobis.
Sed esto. Ego vos non gravavi. Esto proprie adverbium est concedentis, et ponitur pro si: isto autem in loco hunc obtinet sensum: Sed esto, id est si 117.0667C| minus diligar a vobis, ego tamen vos non gravavi in aliquo. Sed cum essem, inquit, astutus, dolo vos cepi? Increpative atque interrogative est legendum: Cum essem, inquit, callidus et ingeniosus, dolo et fraude vos cepi ad fidem Christi? Non, sed per praedicationem veram et virtutem miraculorum adduxi vos ad fidem cooperante Christo.
Olim putatis quod excusemus nos apud vos, subaudis non facimus, quia non est necesse: Hoc dupliciter intelligi potest. Nunquid a praeterito tempore dubitatis de nobis, arbitrantes nos ideo talia loqui, quasi non simpliciter agamus erga vos et idcirco nos excusemus? Non loquimur ideo talia ut nos excusemus quia simpliciter incedimus. Aliter: Olim putatis quod excusemus nos apud vos, et est sensus: A 117.0667D| praeterito tempore cognoscitis conversationem nostram et praedicationem, et ideo non indigemus ut nos excusemus. Coram Deo, Patre, in Christo loquimur, id est, honorem Christi quaerentes. Testificatur illis ad satisfaciendum, quia vera dicit: Testis est mihi Deus Pater et Christus, cujus honorem quaero, quia simpliciter incedo erga vos. Omnia autem, subaudis incommoda, sustinemus propter vos. Ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, id est affligat 117.0668A| in jejuniis et fletibus propter vestram incorrectionem. Apostolus non habebat peccata propria quae defleret, et ideo aliorum deflebat.
CAPUT XIII. Ecce tertio venio ad vos, primum per memetipsum, deinde duabus vicibus per Epistolas meas, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Tres testes comparat tribus suis adventibus. Sicut in lege aut tribus testibus defendebat se aliquis aut tribus testibus convincebatur. Ita isti aut tertio adventu illius correcti et emendati laudati sunt: aut si incorrecti manserunt, acrius reprehensi ab Apostolo, vindictam perceperunt.
An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur 117.0668B| Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? ac si diceret: Nunquid quaeritis probationem Christi qui in me loquitur utrum valeat peccata vestra punire per me, qui in vobis non est impotens miraculis et virtutibus faciendis? Utique potest.
Nam etsi crucifixus est Christus ex infirmitate, carnis, sed vivit ex virtute Dei, id est in divinitate sua manet impassibilis.
Nam et nos, apostoli, infirmi sumus in illo, id est tribulationes et angustias sustinemus propter illum, sed vivimus cum eo ex virtute Dei in vobis, id est propter vos quibus praedicamus. Vivimus jam cum illo in spe per virtutem Dei quae est in nobis, vel propter vos speramus vitam habere cum Christo
117.0668C| Oramus autem non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus. Probus sive probatus apparet judex, quando invenit quod puniat in subjectis, per quod ostendat suam potestatem. Tunc vero videtur reprobus, quando non invenit quod vindicet, ubi suam ostendat auctoritatem, et probet judicium, ac si diceret: Non oramus ut in vobis aliquid inveniamus ad puniendum, sed vos quod bonum est facientes, nos reprobi inveniamur in hac parte, non invenientes ubi ostendamus nostram potestatem.
Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate, id est non possumus nostram potestatem ostendere contra hominem veritatem habentem, sed pro veritate decertamus.
117.0668D| Gaudemus quoniam nos infirmi sumus, non corpore, sed potestate, quia tunc est judex quasi infirmus, dum suam potestatem non potest ostendere: et tunc subjecti sunt potentes, quando non timent judicem.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio, id est societas et conjunctio, Spiritus sancti cum omnibus vobis, subaudis sit. Amen. Fiat, ut diximus, etc.
IN EPISTOLAM AD GALATAS. ARGUMENTUM. 117.0669A| Primo quaerendum est in exordio hujus Epistolae unde Galatae sint appellati: Rex Bithyniae, quae est provincia Graeciae, habens bellum contra hostes suos, misit ad Gallos circa mare habitantes, promittens ut si venirent in auxilium ejus, pacto bello et potita victoria, regnum divideret cum eis. Qui cum venissent et victoria potiti essent, regnum cum eis divisit ut promiserat, appellatique sunt primum Gallograeci, hoc est Galli misti Graecis, parsque regni quam ipsi tenuerant appellata est Gallograecia, id est Galli commorantes in Graecia. Postea autem (ut sapientioribus videtur) appellati sunt Galatae a candore corporis: nam Graece lac γάλα dicitur. Unde et candida zona coeli quae Latine lacteus circulus vocatur, 117.0669B| Graece γαλαξίας nuncupatur, ut Martianus asseverat. Sunt ergo strenuissimi bellatores, sed stulti et facile a proposito mentis recedentes. Unde cum accepissent verbum praedicationis ab Apostolo, et Apostolus ab eis ad alios transiret, seducti sunt a falsis apostolis et a Judaeis, qui volebant eos sectari circumcisionem et sacrificia legalia, dicentes: Licet baptizati sitis et in Christum credatis, tamen aliter non potestis salvari per passionem Christi, nisi circumcidamini et legalia sacrificia offeratis: quod audiens Apostolus, scripsit eis ab Epheso hanc Epistolam.
CAPUT PRIMUM. Paulus. Quod nomen suum in omnibus Epistolis 117.0669C| praeponit in titulo: auctoritatis causa id egit sicut reges et principes hujus saeculi solent agere. Apostolus: dignitatis nomen et Graecum est, licet quidam dicant Hebraeum illud esse. Apostolorum genera quatuor sunt: Primum est quod neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo tantummodo: de quorum numero fuerunt Moyses, Isaias, Jeremias, aliique prophetae quamplurimi, licet non omnes: et apostoli etiam, qui quamvis ab homine Christo essent missi, tamen ipse homo erat, et verus Deus. Secundum, quod a Deo quidem est, sed per hominem, de quorum numero fuerat Josue, qui Deo volente per Moysen missus est, et alii multi qui electione populi pro vitae meritis Deo volente eliguntur, quia voluntas Dei aliquando voluntas populi est. 117.0669D| Tertium, quando ab homine tantummodo et non a Deo cum favore hominum aliquis eligitur non pro bona conversatione, vel quando pretio subrogatur in sacerdotium, de quibus dicebat beatus Ambrosius: O episcope, certe nisi centum solidos dedisses, hodie episcopus non fuisses. De quibus etiam in libro Regum dicitur (III Reg. XIII): Temporibus Jeroboam quicunque implebat manum suam muneribus, fiebat sacerdos idolorum. Ideoque isti tales inter eos sunt reputandi, de quibus Dominus per prophetam 117.0670A| dicit: Ipsi veniebant et ego non mittebam eos (Jer. XXIII). Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones. Quartum genus est quod neque a Deo, neque per hominem fit, sed a seipso, ut sunt pseudoprophetae et pseudoapostoli, qui dicunt: Haec dicit Dominus, cum Dominus non miserit eos. Sciendum etiam, quia inter ipsos prophetas quidam tantae dignitatis sunt, ut prophetae et apostoli sint, ut Moyses, Isaias, Joannes Baptista, et apostoli: quidam vero solummodo prophetae sint. Et quia erant apud Galatas quidam Judaei qui dicebant beatum Paulum non esse verum apostolum Christi, neque doctorem veritatis, eo quod a Christo non fuerat vocatus et doctus sicut alii apostoli, idcirco volens Apostolus Galatas confirmare in doctrina sua, et se verum apostolum 117.0670B| ostendere et praedicatorem Christi, dixit se non ab homine mortali in terris esse doctum et constitutum, sed ab omnipotenti Deo de coelis, non quod neget Christum verum hominem, sed jam immortalem effectum. Qui ergo docuit Petrum per praesentiam suam in terris adhuc mortalis, ipse docuit Paulum jam immortalis de coelo, et ideo dicit: Non ab hominibus, subaudis constitutus sum, ut Matthias, qui sorte ab apostolis est electus, neque per hominem, subaudis jam mortalem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, quia una est operatio Patris et Filii. Et ut ostenderet unius esse dignitatis illas duas personas, praeposuit personam Filii Dei Patris personae, pariterque Arianorum destruit errorem, qui dicunt Filium creaturam esse, ideoque 117.0670C| minorem Patre. Qui suscitavit eum a mortuis. Deus Pater tertia die Filium suum a mortuis suscitavit, et ipse Filius potestate Verbi a quo assumptus est, seipsum suscitavit: et qui mecum sunt fratres omnes, id est omnes condiscipuli et credentes, eadem sentientes de circumcisione. Quid est quod in aliis Epistolis quorumdam discipulorum suorum nomina ponit, et hic specialiter non quemlibet, sed generaliter omnes comprehendit? Ideo hoc egit ut majoris auctoritatis esset ejus Epistola, vel ut demonstraret omnes condolentes de illorum seductione, et quod omnes aequaliter sentirent de circumcisione quod non deberent circumcidi, neque sacrificia legalia offerre. Quid est etiam quod in hac Epistola, episcoporum, presbyterorum, diaconorum mentionem non facit sicut in 117.0670D| aliis? quia necdum habebant episcopos ordinatos, neque alios rectores: ideoque seduci facilius potuerunt.
Gratia vobis et pax, quare conciliamur Domino, qui pro peccatis nostris tradidit se morti, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam. Saeculum dicitur a sequendo, quia semper sequitur et in se revolvitur. Saeculum ergo non potest esse nequam neque malum, quia semper servat ordinem suum et cursum secundum dispositionem Dei, alternantibus diebus 117.0671A| ac noctibus: sed sicut dicitur mala domus, non quod mala sit per se, sed quod malos habeat habitatores, ita saeculum vel tempus dicitur malum esse, non quod malum sit, sed quod pessimos et malos homines in se habeat. Et bene addidit secundum voluntatem Dei Patris, quia voluntas Dei Patris fuit, ut Filius per passionem suam genus humanum repararet. Amen. Amen Hebraeum est, et est confirmatio Epistolae. Sonat ergo Amen, vere sive fideliter et fiat.
Miror quod sic tam cito transferimini. Mirari se dicit Apostolus quare tam cito potuerint solis verbis a veritate Evangelii seduci, et a libertate in servitutem redigi, et quod ab Evangelio Christi quod eis tradidit, potuerunt mutari et transferri in aliud 117.0671B| Evangelium, id est in aliam doctrinam. Quod non est aliud, subaudi Evangelium, propter illud quod praedicavi. Evangelium autem dicitur bona annuntiatio; et si aliqua doctrina est quam per se Dominus, aut per aliquem non dederit, jam nec Evangelium dici potest, sed error. Transferimini, id est transducimini vel seducimini ab eo, id est a Deo Patre, qui vos vocavit in gratiam, id est in remissionem peccatorum, quam nobis Deus Pater gratis dedit, sive per passionem Filii sui, sive per baptismum, in aliud Evangelium.
Aliud evangelium non est, nisi Christi. Traditio ergo Judaeorum et doctrina qua dicebant debere circumcisionem servare, et caetera quae lex praecipit in mysteriis error est, postquam Christus venit. Nisi 117.0671C| sunt, id est sed sunt aliqui qui vos conturbant, id est commovent a rectitudine fidei, et volunt convertere, volunt quidem mutare Evangelium Christi a spiritalibus ad carnalia, sed non valent, quia firmissimum et verum est. Evangelium enim si mutatum fuerit, non erit jam Evangelium. Et licet aliqui possint mutari a rectitudine Evangelii, semper Evangelium immutabile manet.
Sed licet nos, id est ego et apostoli Christi, Petrus et alii, aut angelus de coelo, Michael, aut Gabriel, evangelizet vobis praeterquam, id est praeter hoc Evangelium, anathema sit. Anathema varias habet significationes. Aliquando ponitur pro occisione, ut idem Apostolus alibi dicit: Optabam ego anathema fieri pro fratribus meis (Rom. IX), id est: cupiebam 117.0671D| occidi corporaliter pro eis; aliquando pro maledictione, ut in canonibus habetur: Si quis hoc vel illud fecerit, anathema, id est maledictus sit; alio loco pro separatione, ut hic.
Sicut praedixi, subaudis praesens, ita modo absens, vel sicut praedixi paulo superius in praecedenti versiculo, ita nunc iterum dico, praeter quod accepistis subaudis a me.
Modo enim hominibus suadeo an Deo? Sensus talis est: Suadeo, id est hortor modo homines credere in Christum, et perseverare in fide ejus, an suadeo Deo aliquid novi facere, cui omnia patent praeterita atque futura? Hominibus suadebat in Christum credere, Deo vero non suadebat ut aliquid novi 117.0672A| faceret. Tunc suaderet Apostolus Deo aliquid novi facere, si circumcisionem ipse primus destrueret. Sed quia Christus legem implendo evacuavit illam, ideo non suadebat Apostolus Deo, sed quae ostendit ipse debere servare, illa dicebat. Si adhuc hominibus placerem, id est si placerem Judaeis a quibus ortus sum permanendo in judaismo, vel hominibus malis, ut haereticis, Christi servus non essem. Hoc debet unusquisque praedicator attendere, ut Christum et praedicationem ejus quaerat placere auditoribus suis, non seipsum. Si vero utrumque potest fieri, ut et Deus diligatur et ipse bonum est. Quod si Christus non placet eis, nec ipse placabilem se praebere debet illis.
Notum vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum 117.0672B| est a me, id est praedicatum et probatum, quia non est secundum hominem, id est secundum traditionem scribarum et pharisaeorum. Evangelium quod secundum hominem dicitur esse non est Evangelium. Omnis enim homo mendax, et quidquid invenitur in homine veritatis non est ab homine, sed a Deo per hominem.
Neque enim ego ab homine accepi illud, id est ab aliquo apostolorum; et si accepi a Domino Jesu Christo de coelo, jam immortalis erat. Inter accipere et discere Evangelium, hoc interest: quod accepit Evangelium cui primum insinuatur, et fidem ejus accipit: discit vero, qui ea quae in eo per aenigmata et parabolas a Domino prolata sunt, Deo revelante, vel homine docente penetrare valet, sed per revelationem 117.0672C| Jesu Christi, id est manifestatione didici Evangelium. De qua revelatione dicit? Tradunt doctores plenitudinem evangelicae doctrinae per illud triduum, Spiritu sancto revelante, Paulum didicisse, quando mansit in Damasco tribus diebus non videns lucem solis neque diei, sed neque manducans neque bibens. Vel etiam tunc accepit, quando (sicut ipse dicit) quadam die cum esset in templo, in exstasi positus est.
Audistis enim conversationem meam, quomodo vivebam sine querela in lege, ut mihi videbatur, quando adhaerebam legi et circumcisionem servabam et sabbatum, et caetera quae lex praecipit, propter quod Christum non cognoscebam: quoniam supra modum, id est plus omnibus Judaeis, persequebar Ecclesiam 117.0672D| Dei, id est credentes in Christum, et expugnabam illam, id est valde pugnabam contra illam, et proficiebam in judaismo supra multos coetaneos meos, id est super omnes coaevos, et qui meae aetatis erant. Proficiebam ego in doctrina legis secundum traditionem Pharisaeorum, de quorum genere ortus eram, et nullus poterat coaequari mihi in studio lectionis atque quaestionum, sed neque in persecutione Christianorum, ita poterat crescere pro statu Synagogae. In genere meo, id est genere Pharisaeorum, abundantius, id est amplius, aemulator, id est imitator et studiosus, existens ad statuendam Synagogam, paternarum mearum traditionum, id est Pharisaeorum.
117.0673A| Cum autem placuit ei qui me, id est qui me fecit nasci ex utero materno, vel qui me in praesentia sua segregavit, et separavit ex utero matris meae, ad praedicationem Evangelii sui, vel ex utero matris, id est ex consortio Synagogae me abstraxit, et vocavit per gratiam suam, id est, per misericordiam suam ad Evangelium suum praedicandum, ut revelaret Filium suum in me, id est per me gentibus. Ut evangelizarem illum in gentibus continuo, id est cum placuisset Deo Patri ut revelaret Filium suum per me in gentibus, non acquievi carni et sanguini, id est non consensi in judaismo manere: vel non acquievi carni et sanguini, id est Scribis et Pharisaeis de quibus ortus sum, licet aliquis apostolos velit intelligi, quod falsum est. Beatus Hieronymus ita hunc versiculum dividit secundum istum sensum. Petrus aliique apostoli, 117.0673B| postquam vocati sunt a Domino, non statim profecti sunt praedicare, sed neque post resurrectionem ejus, usque quo Spiritum sanctum acceperunt, ideoque quasi multam moram fecerunt. Paulus vero, statim ut baptizatus est, sine aliqua mora ingressus Synagogam Judaeorum, coepit publice praedicare. Potest tamen et ad sequentia jungi, quod dicit continuo; sed melius est ita ut diximus, ut revelaret Filium suum in me, id est per me. Aliter: Verbum Dei Patris, id est Filius, cum Deo Patre et Spiritu sancto coelum et terram continet, et omnia implet. Non est enim locus quem non impleat per plenitudinem potentiae suae, ac per hoc quod ubique est per potentiam Divinitatis et omnia loca implet, erat 117.0673C| etiam in Paulo licet a Paulo non sciretur. Quando ergo Filii sui fidem dedit ei, tunc utique Filium suum manifestavit ei, et ipse Filius ibi erat, ubi ipse revelavit. Sicut, verbi gratia, in utero virginis Mariae ubi erat, ibi carnem assumpsit.
Neque veni Hierosolymam. Quaestio est: quare dicat se non venisse Hierosolymam, nisi post tres annos, cum in Actibus apostolorum legatur quia, postquam baptizatus est, coepit praedicare in Synagogis Judaeorum, insurrexerunt contra eum Judaei, ob quorum persecutionem venit Hierosolymam? Quae quaestio ita solvenda est: Non veni, inquit, Hierosolymam ad apostolos gratia visitandi eos, neque causa discendi, sicut nec hic habetur, sed causa persecutionis veni Hierosolymam, sicut ad aliam quamlibet 117.0673D| civitatem irem, si in meo itinere esset, verbi gratia, ut in Samariam aut in Bethleem. De qua vice dicit Lucas in Actibus apostolorum, ad antecessores meos apostolos, veni, subaudis neque causa discendi, neque visitandi eos ista vice; sed abii in Arabiam, de Hierusalem subaudis fugerat. Dicit beatus Hieronymus: Quid mihi prodest si audio Paulum abiisse in Arabiam, et reversum inde Damascum, si nescio quid ibi fecerit? Forsitan prohibitus est a Spiritu sancto ibi verbum loqui, sicut in Asia: ideoque non dixit Scriptura quid ibi fecerit; sed si perpendimus interpretationem nominum itus et reditus illius, aliquantulum utilitatis invenire poterimus. Quod autem per Arabiam intelligamus Vetus Testamentum, 117.0674A| ipse Apostolus ostendit alibi, ubi loquitur de Agar et Sara (Gal. IV): Haec enim, inquit, sunt duo Testamenta, et Sina mons est in Arabia. Damascus vero, quae interpretatur sanguinem bibens vel effundens, quia ibi interfectus est Abel a Cain, ubi postea aedificavit servus Abrahae illam civitatem, vocans eam de nomine suo Damascum, significat Novum Testamentum ubi continetur passio Christi. Abiit ergo Apostolus in Arabiam, quia scrutatus legem et prophetas, ibi invenit Christum promissum, non tamen datum. Reversus est Damascum, quia transiit ad Evangelium, ubi Christum jam passum invenit, et credidit in eum.
Diebus quindecim. Quindenarius numerus pertinet ad Vetus Testamentum et Novum, propter septenarium 117.0674B| numerum et octonarium; septenarius ad Vetus Testamentum refertur propter sabbatum, octonarius ad Novum, propter Dominicam resurrectionem, quae octava die celebratur. Et quia Apostolus doctrina Veteris et Novi Testamenti repletus erat, ideo non indiguit amplius manere cum Petro, nisi quindecim diebus.
Et iterum reversus sum Damascum, etc., usque mansi apud eum diebus quindecim. Abiit in Arabiam; de Arabia reversus est Damascum, et expleto triennio in Arabia et Damasco, venit Hierosolymam altera vice videre Petrum, non causa discendi, sed causa commendandae charitatis, et ut humilitatis formam praeberet aliis dum honorem praestitisset priori apostolo. Ex hoc apparet eum non causa discendi 117.0674C| venisse, quia in tam paucis diebus non poterat doceri, et quia poterat aliquis etiam dicere: Ecquid si non didicit a Petro, didicit ab aliis? Huic objectioni Apostolus subjunxit:
Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini, filium scilicet Mariae Cleophae, materterae Domini, quae genuit de Alphaeo.
Ecce coram Deo, quia non mentior, id est digna sunt conspectui Dei, quia vera sunt.
Deinde veni in partes Syriae provinciae, et Ciliciae, subaudis patriae, ubi est et Tarsus, civitas Pauli. Venit Apostolus in Syriam quae interpretatur elevata, ut humiliaret illam ad Christum; venit ad Ciliciam quae interpretatur assumptio lamentabilis, ut illam assumeret ad fidem Christi, et eam doceret habitum 117.0674D| poenitentiae et lamenti.
Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, etc. Ignotus quidem erat facie, sed nomine et fama erat notus. Jam enim per quatuordecim annos Evangelium praedicabat. Non ideo dicit pluraliter ecclesiis, quod Judaei et gentes misti essent, sed tanta erat multitudo Judaeorum credentium, ut plures ecclesias facerent, quoniam qui persequebatur nos, id est credentes in Christum, aliquando, subaudis quando erat in judaismo, nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat, id est contra quam valde pugnabat. Et in me clarificabant Deum, juxta illud: Ut videant opera vestra bona (Matth. V), et qui de persecutore fecerat praedicatorem (I Tim. I).
CAPUT II. 117.0675A| Deinde post annos quatuordecim ascendi Hierosolymam iterum. Juncti tres anni superiores cum his quatuordecim fiunt septemdecim. Ex quo colligitur quoniam decimus septimus annus praedicationis suae, quando tertia vice venit Hierosolymam. Sed quae causa exstitit illum venire Hierosolymam? Seditio erat inter Judaeos credentes et gentiles; dicebant enim Judaei: Estis baptizati, et creditis in Christum, non potestis salvari aliter, nisi circumcidamini et legem observetis. Ideo ut hanc seditionem compesceret, revelante sibi Spiritu sancto, venit Hierosolymam, cum Barnaba. Barnabas erat Judaeus et circumcisus, Titus gentilis et in circumcisus. Ideo ergo cum istis duobus ascendit, ut si apostoli aliique Judaei 117.0675B| dicerent illum non recte praedicare in gentibus, istorum testimonio tueretur, dum dicerent illi: Vere sicut vos praedicatis, ita et magister noster: et sic sentit in omni fide sicut et vos. Ideo dicit: et contuli cum illis Evangelium, ne videretur ab aliis aliquid accepisse. Nam inter se conferre, et docere, ac discere hoc interest, quia conferunt coaequales, docent et discunt superiores et inferiores. Contuli cum illis, hoc est cum Petro, Joanne et Jacobo. Seorsum autem cum illis qui videbantur aliquid esse, in Petro aliisque apostolis locutus sum, non in conventu Judaici populi, sed separatim. Quare seorsum? quia multa sciebat ille quae generalis multitudo non poterat capere: vel seorsum, ne dum prohiberet penitus 117.0675C| circumcisionem, persecutionem Judaeorum contra se excitaret. Videbantur, inquit, aliquid esse a semetipsis. Videbantur enim doctrinam habere a se et virtutem, sed neque doctrinam neque virtutes, neque boni aliquid habebant a se, neque a suis meritis: ideo licet populo viderentur aliquid esse, nihil erant. Ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem? Licet videatur durum, tamen beatus Hieronymus hunc versum interrogative dicit esse legendum, quia hujuscemodi sensus est: Nunquid ideo contuli cum illis seorsum quod timerem ab illis reprehendi, quasi mea doctrina non esset vera, et illorum roboratione indigeret, aut quasi inaniter currerem praedicando de loco ad locum? Non; sed potius ut illi a me alta et profunda mysteria audirent, quod minus 117.0675D| capaces non poterant capere, et non possent dicere Galatis: Nolite credere Paulo, quia mendacium praedicat; aliud enim apud nos praedicat vel docet, aliud apud vos: apud vos praedicat circumcisionem non observandam, apud nos circumcidit Titum. Unde Apostolus volens eos confirmare in fide, et a circumcisione ducere, dixit: Si Titus, cum esset mecum, non est compulsus ab apostolis circumcidi, neque minis, et terroribus, ac multitudine Judaeorum, quare vos seducimini solummodo verbis?
Sed neque Titus, qui mecum erat cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. Cum venisset Apostolus Hierosolymam, Judaei curiositatis causa submiserunt viros in secreto loco, de quibus non poterat suspicio 117.0676A| esse, qui considerarent utrum Apostolus illorum timore perterritus circumcideret Titum.
Introierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu. Libertas maxima est in Christo Jesu, id est in fide Evangelii, quia per fidem Domini Salvatoris liberi efficimur in baptismate, non solum a peccatis, sed a servitio etiam legis.
Neque ad horam cessimus, id est non consensimus eis vel ad tempus, ne servituti legis subjiceremur, ut fides Evangelii, quam vobis praedicavimus maneat semper in vobis, et non circumcidamini.
Ab his autem qui videbantur. Ab his, id est Petro, et Jacobo, et Joanne, qui videbantur aliquid esse a semetipsis, sicut supra diximus, quales aliquando fuerint, antequam per adventum Spiritus sancti corroborarentur, 117.0676B| non pertinet ad me ut dicam, sed hoc solummodo dicam, quia nihil mea interest, hoc est: nulla distantia inter me et illos est; et hoc ideo, quia non est Deus acceptor personarum. Fuit Paulus persecutor Christianorum, Petrus negavit postquam ab illo doctus est. Joannes et Jacobus tempore passionis, relicto eo, fugerunt cum aliis apostolis. Qui videbantur aliquid esse, id est Petrus, Jacobus et Joannes, nihil mihi contulerunt, sed e contra, subaudis ego contuli illis; vel aliter: cum putassent aliqui reprehensores mei esse, non solum reprehensores non fuerunt, sed etiam laudatores et fautores exstiterunt meae praedicationis. Ita dividunt et distinguunt Augustinus et Hieronymus hunc versiculum cum tali subauditione: cum vidissent, subaudis a 117.0676C| subsequentibus, Jacobus et Joannes, qui videbantur aliquid esse, quod ita datum, id est concessum est mihi Evangelium praeputii, id est gentium, sicut Petro creditum est Evangelium, circumcisionis, hoc est Judaeorum.
Et cum cognovissent gratiam quae data est mihi, dexteras societatis mihi dederunt et Barnabae. Caetera per parenthesim dicta sunt sicut Petro circumcisionis; hanc autem habet consuetudinem Apostolus, ut circumcisionem Judaeos et gentiles praeputium appellet. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est mihi inter gentes, et est sensus: Qui Petrum magistrum et principem fecit esse omnium Judaeorum credentium, me etiam in praedicationis officio praeposuit omnibus gentibus. Dicit 117.0676D| beatus Augustinus quodam loco beato Apostolo majorem sapientiam prae omnibus apostolis concessam esse, et hoc ideo, ut quia ipse omnibus gentibus et philosophis praedicaturus erat, omnibus gentibus et philosophis ejus praedicatio sufficere posset. Sed dicet aliquis in isto loco: Nunquid ergo Petrus magister Judaeorum, si videret aliquem gentilem velle converti ad fidem, non suscipiebat eum, nisi circumcideretur, aut Paulus magister gentium suscipiebat aliquem Judaeorum circumcisum? Utique Petrus suscipiebat gentilem, non cogens eum circumcidi, ut Cornelium, et Paulus non respuebat Judaeum propter circumcisionem. sed tantummodo legales observationes docebat non esse observandas carnaliter. Qui 117.0677A| videbantur columnae esse. Dicit beatus Augustinus: Columnae videbantur esse illi, sed non erant. Sed videamus quae sint solidissimae columnae. Salomon dicit: Sapientia, quae est Verbum Dei Patris, aedificavit sibi domum, in utero videlicet virginali excidit columnas septem (Prov. IX), id est septem Ecclesias, ad quas scripsit Joannes in Apocalypsi sua (cap. I); quae septem Ecclesiae vel columnae faciunt unam Ecclesiam et unam columnam, de qua dicit Apostolus Timotheo: Ut scias, inquit, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est columna et firmamentum (I Tim. III). Si ergo isti columnae non fuerant, quid est quod Dominus dicit: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo meo (Apoc. III)? Ut ergo dicit Apostolus et beatus Augustinus assentit, columnae a semetipsis non erant, licet viderentur a simplicibus 117.0677B| a se esse quod non erant, et columnae erant a Domino solidatae sine suis meritis, et fundatores Ecclesiae erant et sustentatores. Dexteras dederunt mihi. Quod dicit dexteras societatis dederunt mihi et Barnabae, nihil est aliud nisi in suam societatem receperunt nos et familiaritatem. Tractum est hoc a negotiatoribus, qui causa negotiationis venientes ad exteras regiones, in primis ut ibi advenerint, ad eos praefectus loci et homines accedunt ibi habitantes, et interrogant illum qui praeest eis: Pacificusne est ingressus tuus? Et ille: Pacificus. Tunc mutuo dant sibi dexteras manus, et alternatim se osculantur, ac deinceps cum pace negotium suum explent, libere incedentes, et cum securitate in judicium illorum. Sic etiam et 117.0677C| illi cum Apostolo fecerunt pacem, ut ille et Barnabas inter gentes praedicarent, ipsi autem inter Judaeos.
Tantum subaudis praeceperunt nobis, ut pauperum illorum memores essemus, qui propter Christum sua reliquerant, vel qui spoliati fuerant a Judaeis, ut Nicodemus et alii. Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere, mittens eis quae necessaria erant, a gentibus fidelibus munuscula accipiens.
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem, id est praesentiam, restiti ei, quia reprehensibilis erat, id est reprehensione dignus.
Prius enim quam venirent quidam, subaudis Judaeorum, ab Jacobo, id est ab Hierosolymis, ubi erat Jacobus constitutus episcopus credentibus ab Apostolis, 117.0677D| cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant, hoc est timens reprehendi ab illis.
Sed cum vidissem quod non recte ambularent. Non recte ambulabant, quia segregabant se a gentibus quasi immundis, eo quod non essent circumcisi.
Dixi Cephae coram omnibus. Ideo publice eum relarguit, quia ipse publice peccavit, ut et ejus correptione caeteri corroborarentur in fide. Publica enim culpa publica eget castigatione coram omnibus, ut in canonibus habetur. Quomodo gentes cogis judaizare? Non cogebat eos circumcidi verbis, sed operibus, per hoc quod se ab illis segregabat. Poterant enim gentiles dicere: Si essemus salvati et 117.0678A| mundati per baptismum, nequaquam nos quasi immundos reputaret: melius est ergo ut circumcidamur. Si tu cum sis Judaeus. Judaeus erat Petrus natura, et gentiliter vivebat non adorando idola, sed non credens salvari posse per circumcisionem, sed per baptismum, sicut et gentiles salvabantur non per circumcisionem, sed per baptismum.
Nos natura Judaei sumus, et non ex gentibus peccatores, quia gentiles peccatores appellabantur, et est sensus: O Petre, si nos qui Judaei naturaliter sumus, justificati non sumus per legem, quare cogis gentes judaizare, non verbo, sed opere, ut credant se salvari non posse per baptismum sine circumcisione. Nos scimus quia non justificatur homo per observantiam legalium mandatorum; ex operibus legis 117.0678B| dicit, id est per oblationem sacrificiorum carnalium, per observationem mandatorum, per circumcisionem non justificabitur omnis homo, id est nullus justificabitur.
Quod si quaerentes, nos qui natura sumus Judaei, justificati in Christo, id est in fide Christi, in baptismate, inventi sumus peccatores dum venimus ad baptismum. Nunquid Christus fecit nos peccatores ut peccata haberemus, et inveniret in nobis quod mundaret? Absit. Sed quia lex non poterat nos justificare, ideo venimus ad Christum, ut credentes in eum justificemur.
Si enim quod destruxi hoc iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Id est, si circumcisionem quam praedicavi dimittendam iterum praedico observandam 117.0678C| esse, transgressorem me facio, tam legis Mosaicae, quam Evangelii, quia si circumcisio poterat justificare, imo quod illam destruxi transgressor exstiti: et si postquam veni ad Evangelium, iterum redii ad carnalem legem, similiter praevaricator exstiti. Et notandum quia contra Petrum ista loquebatur, qui cogebat gentes circumcidere non verbo, sed opere, subtrahendo se ab illis, cum et ipse circumcisionem praedicaverat non observandam.
Ego enim per legem, subaudis Evangelii, mortuus sum legi Moysi, id est nihil illi debeo, quia non sum subjectus ei; vel per legem spiritaliter intellectam mortuus sum legi carnali, quia carnaliter illam non observo. Ut Deo vivam per fidem et justitiam.
Christo confixus sum cruci, id est confixus sum in 117.0678D| cruce Christi, quia peccata mea in cruce illius affixa sunt, id est deleta et mortificata.
Vivo autem jam non ego. Vivebat quidem substantialiter, sed non vivebat in illo malitia, sed justitia. Esxtinctus et mortuus erat in illo saevissimus persecutor, et vivebat in illo piissimus praedicator. Vivit vero, sive regnat in me Christus per fidem et per omnes virtutes.
Non abjicio gratiam Dei, id est non repello fidem Christi, Evangelium et remissionem peccatorum: quae omnia nobis gratis data sunt. Si enim per legem justitia, id est si lex poterat justificare, Christus sine causa mortuus est, et ejus passio nec profuit, nec obfuit.
CAPUT III. 117.0679A| O insensati Galatae. Unaquaeque gens suam proprietatem in conversatione et moribus habet. Unde Galatis proprium est ut, licet feroces sint, siut etiam stolidi sive stulti, facileque transferri possint de una re ad aliam: quis vos fascinavit? id est quis vobis nocuit, vel qui vos decepit? Fascinari dicuntur pueri, et parva animalia, pullique avium, hominum visu et incantatione. Ante quorum oculos Christus Jesus praescriptus est, in vobis crucifixus. Ante illorum oculos erat Christus Jesus cruxifixus praescriptus, quia illi non solum quatuor libros Evangelii habebant, ubi passio Christi continetur completa, sed etiam libros Veteris Testamenti Graeco sermone secundum septuaginta Interpretes habebant, in quibus 117.0679B| pronuntiabatur et praedicabatur passio Christi, in quibus quasi ante oculos ipsorum erat Christus crucifixus.
Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. Id est cum spiritualiter coepissetis conversari, vel cum per Spiritum sanctum coepissetis loqui variis linguis, nunc carnali observatione deficiatis, postponentes omnia spiritalia, et transeuntes ad carnales observationes, id est ad circumsionem carnis et ad legalia sacrificia. Aliter: in primordio fidei, omnes credentes in Christum accipiebant Spiritum sanctum, sicut modo, et insuper accipiebant diversitatem linguarum per quod ostendebatur eos habere Spiritum sanctum. Quod nullo exemplo melius probari potest quam illo quod in 117.0679C| Actibus apostolorum dicitur: quod cum dixisset Paulus quibusdam baptizatis, qui baptizati erant in Joannis baptismate, si Spiritum sanctum accepistis credentes? responderunt: Sed neque si Spiritus sanctus est in nobis audivimus, quia non possumus omnibus linguis loqui. Et cum baptizasset eos in nomine Jesu, coeperunt loqui variis linguis, et isti Galatae non acceperunt Spiritum sanctum et diversitatem linguarum ex operibus legis: sed quia crediderunt in Christum, audientes ab Apostolo fidem Domini praedicari. Ex auditu fidei dicit, quia audit homo quid credere debeat, et interrogatur ad fontem quomodo credat, et sic baptizatur.
Tanta passi estis sine causa? Multa mala passi fuerant a Judaeis et a persecutoribus pro fide Christi, 117.0679D| eo quod nolebant circumcisionem servare. Si tamen sine causa. Si affirmativa conjunctio est, id est certe sine causa patimini, si iterum ad carnalium desideria et circumcisionem servandam revertimini.
Qui ergo tribuit vobis spiritum, subaudis sanctum, et operatur virtutes in vobis, subaudis miraculorum et linguarum. Ex operibus legis, subaudis hoc facit, an ex auditu fidei? subaudis: non propter observantiam legis hoc praestitit nobis, sed propter fidem; quia per fidem justificati placemus Deo.
Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham, id est qui fidem Abrahae habent benedictionem Abrahae consequentur.
Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto 117.0680A| sunt, id est qui per legem putant se justificari, sub maledictione legis sunt, quia non possunt omnia implere quae ibi continentur. Unde Petrus Judaeis: Cur, inquit, tentatis imponere nobis jugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Sub quo maledicto sunt? sub illo: Maledictus omnis, et caetera. Lex autem non est ex fide, fides est ea credere et sperare quae non videntur; lex ergo non complebatur fide, sed opere: Evangelium autem completur fide magis quam operibus, quia sola fides salvat. Quicunque ergo faciebat ea praecepta quae lex praecipiebat, vivebat in illis, quia protelabatur ei praesens vita usque ad statutum finem a Deo: qui vero transgressor erat legis jubebatur interfici, dicente lege: Qui hoc vel illud fecerit occidatur.
117.0680B| Christus nos redemit de maledicto legis. De quo maledicto? de illo quod dictum est ad Adam: In quacunque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II). De hoc maledicto, id est de hac morte redemit nos, revocando ad vitam: quia morte sua simpla duplam nostram destruxit; et quomodo? factus pro nobis maledictum. Non est ipse factus maledictus, sicut beatus Ambrosius dicit, ut peccatum haberet, sed factus est maledictum, id est hostia pro maledictis et peccatoribus, pro nobis videlicet, qui sub maledicto primi hominis et sub morte tenebamur. Vel, ut beatus Augustinus dicit: Factus est maledictio, id est factus est mortalis, sicut et nos, licet sine peccato esset.
Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Euticus hoc modo exponit hunc versiculum: 117.0680C| Maledictus omnis nocens qui culpa sua et peccato suo pendet in ligno; qui vero innocens est, si injuste suspensus fuerit, non ideo maledictus erit. Quid ergo si Mardochaeus innocenter suspensus esset in ligno, quod ei Aman paraverat, nunquid maledictus esset ideo? minime. Ita Christus, licet maledictum illud sustineret, id est passionem et cruciatum, et peccata nostra assumeret, tamen non ideo fuit maledictus neque peccator, quia sic accepit ipse peccata nostra, non ut haberet, sed ut deleret. Vel etiam quantum Judaeis videbatur, maledictus erat, id est peccator.
Fratres, secundum hominem dico, id est secundum humanam consuetudinem, et secundum humanam legem, tamen hominis confirmatum testamentum nemo 117.0680D| spernit. Testamentum dicitur a testibus, quorum nomina ibi scribuntur, et a quibus illud confirmatur testamentum, vel charta, sive scriptum quod pater facit de suis rebus filiis suis, quid unusquisque post mortem ejus possideat de haereditate paterna. Quod testamentum nemo despicit, ut aliter illud comprehendat et dividat, neque aliter ordinat, nisi ut pater vivens ordinavit.
Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Dicit singulari numero, Abrahae dicta est promissio et semini ejus; sed quia multae promissiones ad eum factae sunt, tam de terra promissionis quam etiam de Domino Jesu Christo, ideo dixit pluraliter: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Videamus et 117.0681A| consideremus quae sint illae promissiones, si forte inveniamus aliquid de nobis gentibus ei promissum. Prima promissio facta est quando eum vocavit Dominus, promittens ut si egrederetur de terra sua, futurus esset in gentem magnam dicens: Exi de terra tua et de cognatione tua; et vade in terram quam monstravero tibi, et faciam te in gentem magnam; deinde dixit ei: Benedicens benedicam tibi, et multiplicabo te, etc.; et rursum: In semine tuo benedicentur omnes gentes; et: Patrem multarum gentium posui te (Gen. XII). Quod autem subjungitur, et semini ejus, subaudis dictae sunt promissiones; quamvis Apostolus specialiter semen Abrahae Christum intelligat, possumus tamen simplici modo semen illius accipere Isaac, filium ejus, et Jacob, nepotem ejus, 117.0681B| ad quos etiam repromissiones legimus factas. Nam legitur in Genesi quod, dormiente Jacob, quodam loco apparuerit ei Deus, dicens: Terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo. Dicamus modo et secundum Apostolum: Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini ejus, id est Christo. Quae sunt illae promissiones, quae dictae sunt Christo vel in Christo? quod in illo benedicendae essent omnes gentes, juxta quod jam diximus, inquit: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Semen ergo Abrahae Christus est, quia Abraham genuit Isaac, Jacob, Jacob autem Juda, de cujus tribu et progenie assumpsit carnem Dominus in utero virginali beatae Mariae, et processit velut sponsus de thalamo suo. Sed quaeri potest quare omnes gentes dicantur benedictae in Christo, cum 117.0681C| adhuc omnes gentes non credant in eum, et nulli dubium sit alium non mereri benedici, nisi qui fidem ejus habet? Quod duobus modis potest solvi: Potest enim synechdochicos accipi, hoc est a toto pars, quia licet omnes non credant, tamen ex omnibus gentibus fidem ejus habent: vel omnes qui merentur benedictionem, in Christo benedicuntur. Subnectit ergo Apostolus, et dicit: Non dicit, subaudis Abrahae dictae sunt promissiones, et seminibus ejus, sed singulari numero dicitur semini. Non dicit Scriptura: In seminibus tuis benedicentur omnes gentes, sed in semine tuo, ut de Christo intelligamus dictum. Si enim dixisset pluraliter seminibus, fortasse diceret aliquis contendendo de David et de aliis Judaeis esse dictum. Quodam loco, beatus Hieronymus, qui omnes 117.0681D| scripturas sacras Veteris et Novi Testamenti sensu et memoria peragitabat, dicit: Nusquam potuit invenire semina plurali numero posita, quando de propagatione filiorum res agitur. Si vero ad sementem fructuum pertinet, invenitur pluraliter positum, ut in Genesi habetur: Praecepit, inquiens, Joseph Aegyptiis, ut acciperent semina, et seminarent, ne forte terra redigeretur in nihilum (Gen. XLVII).
Hoc autem testamentum, id est illud promissum quod fuerat factum ad Abraham, dico ego confirmatum a Deo. Hunc versiculum vario modo in suis scripturis distinguunt doctores. Quidam enim faciunt perfectam distinctionem, ubi dicitur a Deo; quidam vero mediam! quod utrumque convenire potest. Testamentum 117.0682A| hic appellat promissionem, quae facta est ad Abraham, quod in semine ejus, hoc est in Christo, benedicendae essent omnes gentes. Quomodo istud testamentum vel ista promissio est confirmata? natus est Christus ex virgine Maria de semine Abrahae; praedicavit in saeculo, miracula fecit; redemit genus humanum sua passione; misit discipulos suos praedicare et baptizare, et completum est quod promisit Abrahae quando apostoli profecti praedicaverunt ubique, ipso cooperante, intantum ut in omnem terram sonus eorum procederet, et in fines orbis terrae nominis ejus fama divulgaretur, tunc in semine Abrahae, id est in Christo, benedictae sunt omnes gentes, eo modo quo superius diximus, et promissio ejus impleta est.
117.0682B| Lex quae post quadringentos et triginta annos facta est, vel data in monte Sina, non fecit irritum, subaudis testamentum, ad evacuandam vel ad destruendam promissionem Abrahae. Irrita res est inanis et vacua; verbi gratia: sicut solent folliculi esse grani frumenti, aut ciceris, sive alicujus leguminis vel seminis; lex ergo quae data filiis Israel post factam promissionem ad Abraham, non fecit vacuum et inane illud testamentum, ut illa promissio evacuaretur. De hoc numero quadringentorum et triginta annorum, vario modo doctores disputant, et per longas ambages circuitum illum colligentes; sed nos omnia illa succincte perstringentes, compendioso utamur exitu, computantes ipsos annos. A vocatione Abrahae de terra Chaldaeorum usque ad ingressum 117.0682C| Jacob in Aegyptum computantur ducenti quindecim: iterum ab ingressu Jacob in terram Aegypti usque ad exitum filiorum Israel ex ea, computantur similiter anni ducenti quindecim; qui simul juncti complent numerum quadringentorum triginta annorum, post quos data est lex, ex quo repromissio facta est ad Abraham. Dicendum etiam est quomodo illud intelligendum sit quod loquitur ad Abraham Deus in Genesi: Scito praenoscens quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et affligent eos, maleque tractabunt annis quadringentis (Gen. XV). Non enim possumus invenire quomodo per quadringentos annos sint afflicti, maleque tractati. Narrat namque Scriptura quia post mortem Joseph surrexit rex in Aegypto qui ignorabat Joseph, et coepit affligere filios Israel. Sed 117.0682D| sciendum est quia quod dixit, Peregrinum erit semen tuum in terra non sua, ad omne tempus quadringentorum annorum est referendum, quo Abraham, Isaac et Jacob in terra non sua peregrini et advenae fuerunt, filiique eorum post eos longo tempore. Quod autem subjungit, Servituti eos subjicient, maleque tractabunt annis quadringentis, ad extremam partem et ad ultimum quadringentorum annorum est referendum, in quo illi afflicti sunt a morte Joseph, usque ad egressionem illorum de Aegyptiaca servitute.
Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione, hoc est: si per legem data esset Abrahae haereditas terrae repromissionis, quam possedit in filiis suis, 117.0683A| vel haereditas totius mundi, quam possedit in Christo, qui de semine ejus natus est, jam non esset repromissio illa datio, sed lex. Haereditatem totius mundi Abraham in Christo possidet; Abrahae autem non per legem donavit Deus haereditatem totius mundi, sed per repromissionem datum est semen, quod est Christus, in quo benedicuntur omnes gentes.
Quid igitur lex? Beatus Augustinus, exponens hanc epistolam ad Galatas primum ita distinxit: Quid igitur? sed postea relegens ea quae dictaverat, correxit suum errorem in libro Retractationum, atque ita distingui praecepit: Quid igitur lex, id est ut quid venit lex? aut quid profuit? vel quare data est, si Abrahae haereditas per repromissionem data est? Ad haec sibi respondit ipse Apostolus, inquiens: Propter 117.0683B| transgressiones posita est quoadusque veniret semen, id est Christus, cui Christo, vel semini, promiserat, subaudis quod in ipso benedicendae essent omnes gentes. Transgredi, est ultra ire et praevaricari; ideo ergo data est lex post repromissionem, ut homines compesceret et prohiberet a peccatis, qui proni erant ad transgredienda praecepta omnipotentis Dei et naturalem legem. Statim enim ut egressus est populus de ergastulo Aegyptiorum, antequam transiret mare, murmuravit, rursumque transito mari murmuravit; atque dum pervenissent ad montem Sina, postquam acceperunt decem praecepta, caput bovis quem adorabant Aegyptii coluerunt, et inclinati sunt ante illud. Pro talibus ergo et hujusmodi transgressionibus data est lex, ut prohiberet talia, Deo minante 117.0683C| mortem illis. Ordinata per angelos, hoc est disposita, et descripta, atque dictata est ipsa lex per angelum. Per subjectam siquidem creaturam loquebatur Deus ad Moysen, hoc est per angelum, sicut Stephanus in Actibus apostolorum dicit Judaeis: Hic est Moyses qui fuit in Ecclesiae solitudine cum angelo, qui locutus est ei in monle Sinai (Act. VII). In manu Mediatoris, id est in potestate Verbi Dei, hoc est Filii Dei, qui postea assumendo carnem, nobis mediator factus est. Nisi enim hominem assumeret, mediator nobis alio modo esse non posset. Sed assumendo carnem nostrae fragilitatis, nobis factus est mediator, assistens nunc vultui Dei pro nobis, et per illum nostras preces dirigimus ad Deum Patrem. Quidam voluerunt interpretari in hoc loco mediatorem Moysen, propter 117.0683D| hoc quod ipse dixit: Ego sequester et mediator fui inter Deum et vos in tempore illo. Sed melius est, secundum beatum Augustinum, ut modo superiori intelligamus, referentes ad illum Christum, cujus dispositione ipsa lex data est per angelorum ministerium. Sicut potestate ejus praedicta sunt oracula prophetarum, qui dicebant verbum Domini quod factum est ad Joel, aut Isaiam: ita ejus dispositione conscripta est lex.
Mediator autem unius, subaudis Patris, non potest esse, sed inter duas, aut inter plures, ut ipse sit medius: Deus autem unus est. Hoc ideo addidit Apostolus, ne quis putaret Christum ab unitate divinae naturae penitus esse divisum, quia mediatoris suscepit 117.0684A| officium. Licet enim ipse nobis mediator sit per humanitatem, tamen non est abruptus a natura paternitatis divinae. Sed ipse qui est verus Deus et verus homo in una natura semper, ipse manet aequalis Patri in natura et potestate divinitatis.
Lex ergo adversus promissa Dei, id est nunquid ergo lex contraria est promissioni omnipotentis Dei, quae facta est ad Abraham de Christo, quod in semine ejus benedicendae essent omnes gentes? Absit. Non fiat istud ut aliquis credat legem contrariam esse huic promissioni ut illam evacuaret. Si enim data esset lex quae posset vivificare, id est justificare. Anima quandiu non peccat, vivit Deo: cum vero criminibus se implicat, moritur. Lex illa Mosaica non poterat hominem ab hac morte suscitare, quia 117.0684B| ostendebat peccata, non tamen tollebat. Impossibile quidem erat sanguine hircorum auferri peccata. Quod si posset vivificare hominem et januas aperire regni, vere ex lege esset justitia, hoc est putaretur esse exclusa promissio. Si enim lex posset nos mundare et justificare, quid esset necesse Christum venire? Sed quia illa hoc non valuit, ideo adventus Christi nobis necessarius fuit.
Sed conclusit Scriptura legis omnia genera hominum et omnes Judaeos sub peccato, id est ostendit quod nullus esset qui illam posset implere. Dicebat enim lex: Non occides, non adulterabis, non facies hoc vel illud: quia si feceris, morte animae morieris. Praedicebat ista cavenda: sed si committerentur, non tollebat; et dum aliquis illa perpetrabat, ostendebat 117.0684C| illum lex esse peccatorem. Si ergo ostendebat peccata et non tollebat, nunquid erat auctor sceleris et culpae peccantium? minime. Verbi gratia: sic erat ipsa lex sicut quidam rex, vel quaelibet majestas terrena, quae statuit et proponit legem et edictum, ut si quis hoc vel illud fecerit, aut in carcerem detur, aut capite truncetur. Transgreditur aliquis edictum illud et ponitur in carcerem, nunquid rex auctor est suae culpae? quod si inde liberatur, gratia et pietas est regis. Et lex ostendebat peccata et prohibebat, non tamen tollebat; ut promissio ex fide Jesu Christi, quae facta est ad Abraham, daretur credentibus, ut in nomine ejus benedicerentur omnes gentes, et in fide ipsius justificarentur, essetque gratia et indulgentia illius, ut quos lex non poterat 117.0684D| salvare, ipse redimeret, et qui per legis opera non eramus digni salvari, justificationem per ejus fidem obtineremus, etc.
CAPUT IV. Quanto tempore haeres parvulus est. Secundum consuetudinem humanae legis loquitur hic Apostolus. Solent enim patres morituri filios suos parvulos quos haeredes relinquunt committere sub tutoribus et actoribus, usque ad illud tempus quo ipsi possint res proprias regere, hoc est, secundum legem Romanam, usque ad vicesimum quintum annum. Ipsi etiam tutores cum consilio scabinorum in generali malo debent eligi. Quandiu autem sub illorum tutela est 117.0685A| parvulus, nihil distat a servo, licet dominus servorum et filius regis, aut comitis, sive alicujus principis sit, quia sicut servus flagellatur, flagellatur et ille plerumque etiam a servo. Tutores sunt defensores rerum causidici et advocati. Quod autem dicitur hic actoribus, quidam doctores dicunt melius esse auctoribus isto in loco, quia auctor ipse est tutor sive advocatus: actor vero est patronus, nutritor, qui more paterno nutrit illum, et ad tutorem pertinet defendere et disponere res pueri, victumque et vestimentum ministrare: ad auctorem vero disciplina et honestas morum et conversationis. Similiter Judaei, quandiu fuerant parvuli sensu, sub tutoribus actoribusque fuerunt, usquequo venit dispositum tempus a Deo Patre, quando misit eis Filium suum: tutores 117.0685B| vero illorum fuerunt reges et principes, ut David et Zorobabel, quia defendebant haereditatem: actores vero sacerdotes et prophetae, qui eos erudiebant secundum legem, et cogebant etiam a Dei cultura non recedere, si aliquis adorare vellet idola.
Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Elementa dicuntur quasi elevamenta: eo quod ex illis omnia corporalia et visibilia elevata sunt. Quod vero dicitur hic, sub elementis mundi eramus servientes, quantum ad Judaeos pertinet, dupliciter potest intelligi: ad primum intellectum elementa vocantur lex et prophetae, quia sicut elementa initium et fundamentum sunt omnium corporalium, ita lex et prophetia initium et fundamentum sunt omnium divinorum eloquiorum. Sic 117.0685C| etiam in epistola ad Hebraeos elementa appellat legem: sub lege vero et prophetia erant servientes. Aliter: sub elementis etiam serviebant, quia sub observationis solis et lunae degebant, celebrantes neomenias aliasque festivitates. Notandum autem quia non dixit: elementis serviebamus, sed sub elementis eramus, id est sub observatione legis et prophetiae, vel sub temporum observatione, cursum et aetatem lunae attendentes; nam sol et luna elementa sunt: gentiles autem erant elementis servientes.
At ubi venit plenitudo temporis, id est praefinitum tempus a Deo Patre, finiente quinta aetate, et inchoante sexta, misit Deus Filium suum factum ex muliere, id est ex semine mulieris opere Spiritus sancti creatum. Quidam volunt dicere natum, sed 117.0685D| melius factum ex muliere propter haereticos, qui ducunt ut ingressus est virginem, statim exiit. Factum sub lege. Factus est sub lege, quia octavo die est circumcisus: quadragesimo die sunt pro eo legalia munera oblata, et hoc ideo ut demonstraret legem esse sanctam, justam et bonam: vel ut eos redimeret qui sub lege erant, id est qui subjecti erant legi, peccatores non valentes per eam mundari; ut adoptionem, id est electionem filiorum, subaudis Dei, quam perdidimus in Adam reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei adoptivi, non naturales, misit Deus Spiritum Filii sui. Spiritus sanctus communis est Patris et Filii, et quando mittitur a Patre, mittitur et a Filio. Clamantem, id est clamare nos 117.0686A| facientem: Abba Pater, subaudis, miserere mei. Abba Hebraeum est et Syrum, Pater, Graecum et Latinum.
Itaque qui habet spiritum Christi non est servus, subaudis peccati; sed filius, subaudis Dei, quod si filius, subaudis Dei, haeres, subaudis vitae aeternae, id est non suo merito, sed gratia Dei per quem est redemptus.
Estote sicut ego, quia et ego, subaudis fui, sicut vos. Erant Galatae infideles et peccatores alienati a Deo ut fuit quondam et Apostolus quando persequebatur Ecclesiam Dei, sed jam Dei gratia fidelis erat et justificatus. Estote vos perfecti in fide, sicut et ego sum modo, et nolite desperare de venia, quia et ego quondam fui infidelis et peccator, sicut vos estis modo et eo amplius. Obsecro vos, fratres, subaudis patienter 117.0686B| me audiatis; nihil me laesistis, subaudis quando primum vobis Evangelium praedicavi, et sicut tunc me nihil laesistis et patienter audistis, ita et nunc nolite me laedere, sed cum patientia audite quod dicturus sum.
Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri potuisset, sine vestro dispendio, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi, id est: si fieri potuisset ut oculis corporis possem majora de Deo cognoscere, et arcana mysteriorum ejus lumine corporis amplius penetrare, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi, tanta charitate erga me fruentes eratis, et in tantum desiderabatis audire verbum Dei per me.
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Parturire est parere velle. Beatus 117.0686C| Apostolus jam peperat Galatas in fide per Evangelium, sicut ipse dixit: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. II), sed illi recesserunt a fide et secuti sunt pseudoapostolos; dolensque Apostolus de eorum miseria, et volens eos revocare ad fidem Christi, parturiebat illos, id est parere volebat iterum verbo et exemplo, unde et dicit: Filioli mei, quos iterum parere volo mea praedicatione in fide Christi, sicut jam dudum vos parturivi, quando ad fidem vos adduxi donec formetur fides Christi in vobis. Tunc enim Christus in nobis formatus est, quando a nobis ita creditur sicut debet credi.
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit. Non sine causa Apostolus ad memoriam reduxit factum Abrahae. Judaei namque in hoc maxime 117.0686D| gloriabantur, quia filii Abrahae erant secundum carnem: unde cum Dominus dixisset eis in Evangelium: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII), responderunt illi: Nos filii Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. (Ibid.) Ergo Apostolus volens Galatas sollicitos reddere, ne potuissent seduci a Judaeis, qui circumcisionem docebant observare, et sacrificia legalia offerre, dicentes: Non potestis salvari per passionem Christi, nec per baptismum, nisi circumcidamini et legalia sacrificia offeratis, ostendit eis quomodo Abraham non per observationem legis meruit justificari, et amicus Dei appellari, sed propter fidem sincerissimam, operationemque probatissimam.
117.0687A| Sed qui de ancilla, id est Ismael qui de Agar secundum carnem natus est, id est secundum humanae consuetudinis usum. Dicit beatus Augustinus quia consuetudo humanae naturae est ut senex junctus juvenculae in coitu filios procreet: econtra senex et vetula copulati, naturale est ut desistant parere. Si vero juvenis, cum veterana mistus fuerit, dicit etiam illos posse propagare filios, licet illud rarissimae in usu habeatur. Secundum hunc modum et naturalem consuetudinem quam primo diximus, ut si senex junctus sit juvenculae, possit juvencula generare, dicit Apostolus Ismaelem natum esse. Qui autem de libera, id est Isaac de Sara, per repromissionem, subaudis Dei natus est, quae facta est ad Abraham, non secundum consuetudinem humanam. Sed quaestio oritur in isto loco, quare 117.0687B| Apostolus Isaac solummodo per repromissionem dicat natum esse, cum legamus etiam de Ismaele promissionem factam esse. Nam legimus in libro Geneseos (Gen. XVI), quia cum esset Agar in deserto Sur, apparuit ei angelus Domini inquiens: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. Cui angelus: Revertere, inquit, et humiliare sub manu illius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum. Ecce paries filium, et vocabis nomen ejus Ismael. Hic erit ferus homo. Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. Ad hoc dicendum est, quia quando ista promissio facta est, Ismael jam erat conceptus. Promissio vero quae de Isaac facta est, antequam conciperetur data est Abrahae, sicut ex verbis 117.0687C| angeli possumus probare, dicentis ad Abraham: Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Gen. XVIII). Unde apparet Isaac, non secundum naturam humanae consuetudinis esse natum, sed per repromissionem ex longaevo patre et vetula matre: et quod majus est, sterili, Deo operante, natus est.
Quae per allegoriam sunt dicta, id est quae superius dicta sunt de Agar et Sara. De Ismael quoque et Isaac spiritali er sunt dicta, et spiritali indigent expositione. Hanc habet consuetudinem beatus Paulus, ut spiritalem intelligentiam allegoriam appellet. Allegoria autem proprie ad grammaticos pertinet. Est enim tropus quo aliud significatur quod dicitur; et quae hic dicta sunt, allegorice intelligenda sunt, ut sequentia manifestant. Haec, inquit, sunt duo testamenta, 117.0687D| id est illa quae supra memorata sunt, significant duo testamenta. Nam quantum ad sensum pertinet litterae, Agar et Sara duae mulieres fuerunt, et Ismael et Isaac duo homines. Quantum autem ad spiritalem intellectum attinet, Agar ancilla, quae filium genuit in servitute, significat legem quae genuit et habuit Judaicum populum sub servitutis jugo. In quo ergo fuit Judaicus populus servus? In hoc utique, quia cogebatur servire legi, circumcisionem servare, legalia sacrificia offerre, et caetera innumerabilia custodire, quae impune non poterant transgredi. Non solum autem corporali vindictae transgressor subjacebat, sed etiam maledictioni subjiciebatur, quae et ipsa lege continebatur: Maledictus 117.0688A| omnis, inquit, qui non permanserit in his omnibus (Deut. XXVIII). Et dum hujuscemodi mandatis stringebatur quodammodo servus erat. Sara autem libera, quae filium liberum genuit, significat gratiam Novi Testamenti quae genuit populum Christianum liberatum in baptismate, non solum ab originalibus et actualibus peccatis, sed etiam ab omni servitio legis, qui haereditatem Christi, hoc est patriam Christi haereditabit. Habuit autem et Abraham duos alios filios de Cethura, quam Hebraei Agar dicunt esse, sed tamen illi non fuerunt digni ad haereditatem paternam admitti. Similiter in sancta Ecclesia sunt multi qui renascuntur in baptismate, et qui filii videntur esse Abrahae; sed, quia opera non habent Abrahae, sequendo varios errores, diversaque schismata, et variis criminibus se implicant, 117.0688B| non merebuntur cum electis haereditate patriae celestis frui. De istis talibus dicit Joannes evangelista: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II). Haec, inquit, sunt duo testamenta. Testamentum dicitur a testatoribus. Testamentum vero vetus habuit testatores, angelos, et Moysen, aliosque prophetas: Testamentum autem novum, habuit unum verissimum Dominum Jesum Christum, apostolos, quorum ministerio per quadrifidum orbem est divulgatum. Unum, subaudis testamentum datum est, in monte Sina generans, subaudis Judaicam plebem in servitutem; quae est Agar, hoc est, quae significatur per Agar. Lex per doctores Synagogae generabat populum in servitutem sibi.
Sina enim mons est in Arabia, provincia, qui conjunctus 117.0688C| est ei quae nunc est Jerusalem, hoc est conterminus terrae repromissionis, in qua est Jerusalem, et, ipsa Jerusalem, servit cum filiis suis, id est sacerdotibus et doctoribus qui in Jerusalem maxime habitabant, cum subjectis suis omnipotenti Deo sub servitute legali. Arabia, provincia est multas gentes et regiones in se continens, Ammonitas videlicet, Moabitas, Philisthaeos, Idumaeos et alias quamplures. In qua provincia est Sina mons, tantae magnitudinis et longitudinis, ut conterminus sit terrae repromissionis, sicut sunt, verbi gratia, montes qui cingunt Italiam, et dividunt ab aliis regnis. Et omnia quae superius praemisit Apostolus, ideo texuit ut ad hoc perveniret quod modo dicit de Sina monte, qui est vicinus terrae Judaeorum, ut ostenderet Judaeos non solum 117.0688D| per legem quam acceperunt, servos esse, sed etiam ex vicinitate locorum, et quia mons illis adhaerebat, in quo legem servitutis acceperunt.
Illa autem quae sursum est Jerusalem. Jerusalem quae interpretatur visio pacis, significat sanctam Ecclesiam Deum mente videntem, quae constat ex angelis et hominibus, quae partim jam regnat cum Christo, partim autem adhuc peregrinatur a Deo in terris. Sed de illa quae jam cum Christo regnat in angelis et hominibus justis, partim in corpore, partim in anima, non est dubium quin sursum sit in coelesti beatitudine. De ista autem quae adhuc peregrinatur in terris, quaerendum est quomodo sursum sit. Sursum dicitur esse, quia licet corpore inhabitet 117.0689A| terram, mente tamen inhabitat coelum, dicens cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III), et semper coelestia opera agit, id est illa per quae ad coeleste regnum possit pertingere. Quae etiam bene mater nostra dicitur, quia apostoli et martyres, sanctique praedicatores, qui nos praecesserunt, ipsi nos genuerunt in fide Christi sua doctrina, et suis scriptis atque exemplis. De qua generatione dicit Apostolus Corinthiis: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV).
Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris, etc. Hoc testimonium in Isaia nobilissimo prophetarum habetur. Quod dupliciter potest intelligi. Dicit ergo Ecclesiae de gentibus quae diu et longo tempore sterilis mansit a bono opere, et Deo filios non generavit, 117.0689B| hoc est a destructione turris Babel, quae nunc est Babylon usque ad adventum Domini. Ibi enim divisum est labium universae terrae, et tantummodo Dei cognitio in sola domo Hebraeorum mansit. Dicatur ergo: Laetare, id est gaude et exsulta, o Ecclesia de gentibus, quae antea sterilis eras, et quae Deo filios non pariebas, erumpe in gaudium, et clama prae nimia jucunditate, quae non pariebas, quia plures filii Deo accepti tibi erunt quam Synagogae, quae quondam habuit Deum omnipotentem verum protectorem sui, vel quae modo gloriatur, et putat se habere verum Deum, cum illum amissum habeat postquam dixit, non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). Dicamus et altius juxta beatum Augustinum, referentes ista ad Ecclesiam, quae jam regnat 117.0689C| cum Christo in coelis, quae sterilis appellatur, non a bono opere et laude Creatoris sui, sed carnali propagatione: propter peccatum enim venit mors, quae nihil aliud est nisi dissolutio elementorum, et propter mortem venit successio filiorum. In praesenti siquidem vita necesse est ut procreentur filii carnales, qui patribus mortuis vel morituris succedant in haereditatem: in illa autem beatitudine ubi nemo moritur, non est necesse ut fiat successio filiorum per propagationem carnis. Quapropter appellatur sterilis, et dicitur ei congaudendo voce prophetica: Laetare, o Ecclesia, sterilis a carnali procreatione, quae non paris filios carnales cum dolore et nimia anxietate, quia plures filii desertae quondam gentilitatis venient tibi, quam ex Synagoga quae olim habuit 117.0689D| Deum omnipotentem virum, vel quae modo gloriatur se habere. Omnibus enim patet plures ex gentibus transire ad gloriam sempiternam quam ex Judaeis. Similiter in praesenti Ecclesia plures habet filios fideles ex gentilitate quam de Synagoga. Per omnes enim pene civitates et regiones, vicos quoque et villulas gentiles clamant se credere in Christum, Judaeorum autem rarus aut nullus invenitur qui credere in Christum confiteatur.
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Jungit se Apostolus Galatis credentibus, et dicit: Nos autem, fratres, id est ego et vos, secundum Isaac promissionis filii sumus, hoc est: Sicut nos qui in Christum credimus, filii Abrahae sumus, 117.0690A| dicente Domino ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII), et sicut Isaac secundum promissionem natus est, ita nos filii sumus promissionis.
Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, etc. Alloquitur Apostolus Galatas ut se custodiant a Judaeis, ne possint ab eis seduci: O Galatae, cavete et declinate a Judaeis: quoniam sicut Ismael qui secundum humanae consuetudinis usum natus erat, eodem modo quo superius diximus, persequebatur tunc Isaac, qui secundum spiritalem repromissionem datus fuerat Abrahae, ita et nunc persequitur judaicus populus, qui designatur per Ismaelem natum de ancilla, populum Christianum et alios qui designantur per Isaac natum de libera, ut ad servitutem 117.0690B| illos legis inclinent. De ludo puerorum Ismael et Isaac, Judaei varia disserunt. Quidam enim dicunt, quia volebat quodam genere ludi provocare ad saltum, tenens perticam in manu, ubi optabat eum ita debilitari, ut indignus fieret honore primogeniti et haereditate paterna. Quidam etiam dicunt, quia volebat ei suadere quibusdam turpitudinibus misceri, pro quo notabilis et despectui haberetur patri et matri, et ut diximus, indignus fieret honore primogeniti. Sciebat enim se nullo modo posse pertingere ad haereditatem paternam et dignitatem primogeniti, utpote qui ex ancilla erat, licet primogenitus foret, nisi illum ita vituperabilem redderent aut in corpore, aut in levitate mentis, ut patri et matri pro nihilo duceretur. Sed quidquid illud fuerit, plane apparet, 117.0690C| illum ludum non simplicem fuisse, pro quo mater indignata; praecepit pariter matrem cum filio, a domo et consortio filii liberi ejici. Beatus etiam Apostotus, doctus ad pedes Gamalielis, legis doctoris, qui omnem scientiam legis et prophetarum quae tunc temporis penetrari poterat, intellexit, similiter illum ludum non simplicem esse sciebat, quem appellavit persecutionem. Volebat enim eum levem et scurrilem facere, ac dignitate privari, et se sublimari.
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Quantum ad litteram pertinet, ob hujusmodi causam quam diximus, praecepit eam mater ejici: quantum vero ad spiritalem intelligentiam attinet, quandiu Judaei ancillae filii volunt esse, et filium liberae persequi, hoc est, quandiu legi volunt esse 117.0690D| subjecti in circumcisione et sacrificiis legalibus, non credentes se per passionem Christi posse salvari, et quandiu nos volunt persequi qui jam sumus liberi effecti ab haereditate Ecclesiae repellendi sunt. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Hoc est, filius peccati et malae concupiscentiae, quae potest intelligi per ancillam, filius carnalis legis, qui legem carnaliter observare nititur, non erit haeres in haereditate patriae coelestis cum filiis liberis, qui liberi efficiuntur in baptismate, non solum ab originalibus peccatis, sed etiam ab omni servitio legis.
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Id est, non sumus jam legis filii, quae suos observatores servos facit, sed filii novae gratiae et filii Evangelii 117.0691A| per baptismum et per dona Spiritus sancti, quae accepimus tam in baptismate quam per impositionem manuum episcoporum, et per communionem corporis et sanguinis Domini cui participamus, et illa libertate sumus liberi, qua Christus nos liberavit, per passionem suam et per baptismi gratiam. Omnis enim qui fidem Abrahae habet, et imitator operum Abrahae existit, utique filius est Abrahae, non per naturam, sed per imitationem, sicut alias Apostolus dicit: Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis (Galat. III). Qui vero fidem quam habet, bonis operibus non exornat, nimirum non reputabitur inter filios Abrahae, neque accipiet haereditatem coelestem cum illis. Quapropter laborandum est omnibus nobis, ut fidem quam habemus exsecutione 117.0691B| bonorum operum studeamus decorare, veri imitatores illius effecti.
Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. De hac lectione diversi doctores non aequaliter sentiunt, dicentes quidam de spiritu hominis locutum esse hic Apostolum, sicut Cassianus, vir prudentissimus, in Collationibus Patrum, quidam de Spiritu sancto, ut beatus Augustinus. Quod utrumque non incongrue, neque contra rectitudinem fidei accipi potest. Dicamus igitur, juxta Cassianum: Spiritu ambulate, id est Spiritu ducente vivite. Quid est ergo spiritus hominis? Principalitas animae, quae et rationabilitas mentis appellatur, per quam possumus 117.0691C| cognoscere quid debeamus appetere, et quid vitare. Si (inquit) spiritu vixeritis, hoc est, si juxta rationabilitatem et intellectum mentis vixeritis, desideria carnis, id est desideria carnalis hominis et concupiscentiae malae ac desideria delectationis pravae non perficietis. Quae sint desideria carnis, in subsequentibus manifestabitur. Dicamus et aliter, sequentes sensum beati Augustini. Notum habetur apud eruditos, Spiritu sancto dictante atque revelante (qui unius substantiae est cum Patre et Filio), Scripturas sacras conscriptas esse, et omnia divina eloquia et praecepta quae in lege et prophetis et Evangelii gratia continentur, ab illo data esse. Idcirco dicit Apostolus: Spiritu ambulate, id est sicut Spiritus sanctus docet ac praecipit in divinis Scripturis, 117.0691D| ita vivite et conversamini, ambulantes et crescentes de virtute in virtutem, de fide ad spem, de spe ad charitatem, de charitate ad operationem perfectam. Quod si hoc feceritis, desideria carnalis concupiscentiae non perficietis. Quid est quod dicit Apostolus?
Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Nunquid potest caro aliquid concupiscere, si defuerit spiritus? Non. Quod probari potest ex corporibus mortuis. Postquam enim spiritum exhalaverint, non solum concupiscere non valent, sed etiam aliquod membrorum per se movere non possunt. Carnem ergo appellat hominem, qui carnalia tantum et corporalia quaerit, carnalem quoque consuetudinem et delectationem. Licet enim caro 117.0692A| non valeat per se aliquid implere, si defuerit spiritus, tamen quandiu a spiritu vivificatur, semper contraria videtur spiritui, id est rationabilitati mentis. Quapropter dicit Apostolus: Caro concupiscit, etc. Quomodo concupiscit caro adversus spiritum audiamus. Caro desiderat semper repleri cibis, inebriari, luxuriare, in omni delectatione manere, quaerens semper quod suum est. Ecce quomodo caro concupiscit adversus spiritum. E contra spiritus concupiscit adversus carnem, quia ille delectatur jejuniis, abstinentia, castitate et his quae carni contraria sunt. Sed sequendus est semper spiritus, quia ille quaerit per quod anima vivit Deo. Similiter possumus et de Spiritu sancto dicere. Dum enim carnalis delectatio desiderat transgredi praecepta Dei, adversus Spiritum 117.0692B| sanctum concupiscit, et dum Spiritus sanctus prohibet in lege et prophetis atque in Evangelio quae caro desiderat, adversus illam concupiscit. Unde subdit Apostolus: Haec, inquiens, id est caro et spiritus sibi invicem adversantur, etc. Sic sibi invicem contraria sunt caro et spiritus, ut quod vult caro, non consentiat spiritus: et quod spiritus, non consentiat caro, quia caro delectat servire vitiis, spiritus autem virtutibus.
Quod si ducimini spiritu. Id est, si rationabiliter vivitis et conversamini, non estis subjecti legi, et non est vobis necessaria lex, quia lex non est ejus justis posita, sed impiis et peccatoribus. Aliter: Si spiritu ducimini, id est si Spiritu sancto gubernamini, et si secundum quod Spiritus sanctus docet in Scripturis sanctis vivitis, non estis subditi legi, sed alieni 117.0692C| estis ab ea, nihil ei debentes.
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt. Omnibus in Christum credentibus, maximeque illis qui spiritalem vitam sectantur, in tantum nota sunt, ut etiam ab illis se alienos reddant, scientes quia mortem generant. Fornicatio dicitur a fornicibus, hoc est a locis theatralibus et lupanaribus, quae fornicibus, id est arcubus, sunt constructa, quae et si arenaria tunc appellabantur, in quibus erant meretrices, cum quibus commiscebantur spurcissimi quique. Fornicari autem est cum puellis liberis, cum viduis nondum Deo sacratis coire. Immunditia, impudicitia, luxuria, potest appellari quocunque modo fiat. Luxuria vero est noxius humor superabundans.
Idolorum servitus est idololatria, quae tunc temporis 117.0692D| erat pene in omnibus gentibus. Possumus et per hoc quod dicit, idolorum servitus, altiori sensu avaritiam intelligere. Unde in Epistola ad Colossenses veneficia sunt maleficia, hoc est maleficae artes, per quae coguntur saepe miseri amare et amari. Unde dicuntur veneficia, quasi veneno infecta. Inimicitiae sunt malae voluntates. Contentiones saepe ex superbia procedunt quia volunt contendere de quaestionibus divinarum Scripturarum atque etiam humanarum, ut dum illi victores existunt, glorificentur. Aemulatio est invidia, de qua legitur, quod aemulantes, hoc est, invidentes Joseph fratres sui, vendiderunt illum. Ira est grandis commotio animi. Et hoc distat inter iratum ac iracundum, quia iratus pro tempore est, 117.0693A| iracundus vero facile irascitur, et semper pronus est ad irascendum. Rixae sunt lites et contentiones quae plerumque sine causa exsurgunt. Dissensio est discordia quae solet oriri inter maritum et uxorem, inter fratres quoque atque contubernales vel commilitones. Sectae sunt divisiones. Idem sunt et haereses. Dicuntur autem vel a secando, id est dividendo, eo quod dividant se a communione aliorum sicut haeretici faciebant, qui ab Ecclesiae unitate se segregabant, de quibus Joannes dicit: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II). Vel etiam a sequendo dicuntur sectae, sicut haereses ab eligendo, vel haerendo ex eo quod ex multis erroribus unum eligant, et illum sequantur.
Invidiae. Invidia in geminam scinditur passionem, 117.0693B| cum aut is qui in honore est, videns alium attente attendere, invidet ei ne ad eumdem pervenire possit honorem: aut cum aliquis alterius felicitate torquetur, videns illum superiorem se. Ebrietas. Briam genere masculino dicimus calicem aptum potioni vini. Comessatio dicitur mensae collatio sive mensae alternatio. Sunt enim convivia quae celebrantur alternatim et praeparantur a sociis per dies et vices; sunt alia quae ex communicatione praeparantur, quando unus affert panem, alius vinum, alius aliud. Quae idcirco appellantur comessationes, hoc est mensae collationes, quia sicut omnes propriis utuntur cibis et communibus, ita etiam pro libitu suo unusquisque quidquid scurrilitatis et otiositatis ei placet loquitur, ideo vocantur turpia convivia. 117.0693C| Et his similia, subaudis peccata, opera sunt carnis, quae opera praedico vobis modo sicut praedixi. Ubi praedixit? Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI), quoniam qui talia, subaudis opera agunt, regnum Dei non consequentur. Non dixit: Qui talia egerunt, sed qui talia agunt, id est qui in talibus permanent usque ad diem mortis suae, vitam aeternam non possidebunt. Sic et Dominus dicet in die judicii reprobis: Discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII), non qui operati estis, sed qui in peccatis vitam finistis.
Fructus autem spiritus est charitas. Charitas Graecum est, et interpretatur in Latina lingua dilectio. Dicitur autem dilectio, eo quod duos liget, Deum et hominem, vel duos proximos. Quae merito in numero 117.0693D| virtutum primatum tenet, quia ipsa ligat caeteras virtutes. Est autem charitas, amor et dilectio qua diliguntur Deus et proximus et inimicus etiam propter Deum. Gaudium est exhilaratio cordis, et hoc distat inter gaudium et laetitiam, quia gaudium nimia est exsultatio cordis et corporis: laetitia vero est mediocriter, et fit solummodo in corde. Pax est quies et tranquillitas sive lenitas mentis, a qua Salomon nomen accepit, id est pacificus, eo quod in diebus ejus quies esset data. Longanimitas est perseverantia in bono opere, et tolerantia inter adversa: unusquisque enim fidelis longanimis debet esse, ut perveniat ad praemium promissum, juxta quod Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, etc. 117.0694A| Bonitas est bona voluntas. Benignitas est voluntas promptissima moribus et dulci eloquio temperata, invitans non solum benevolos ad se diligendos, sed insuper illos qui contrarii videbantur esse. Unde dicitur benignus, quasi valde nimisque bonus. Fides est qua credimus Deum omnipotentem trinitatem habere in personis, unitatem in substantia: et qua speramus et credimus ea quae necdum videmus. Illarum enim rerum quas videmus, neque est fides, neque spes, sed illarum quae necdum visae sunt a nobis; verbi gratia: credimus Dominum Jesum passum esse, resurrexisse a mortuis, et ascendisse ad coelos, venturum ad judicium reddere unicuique secundum quod meretur. Fides est et credulitas, qua speramus ea quae non cernimus oculis corporis. Modestia, est mansuetudo et lenitas mentis, quae 117.0694B| laesa non facile irascitur. Continentia est abstinentia qua se cohibet homo a coitu, et mulier vidua similiter ab omnibus illecebris. Castitas vero proprie virginum est, unde dicitur castitas quasi castratus. Et hoc est inter continentiam et castitatem, quia continentia potest esse conjugatorum, viduarum et viduorum atque virginum: castitas vero virginum proprie est.
Adversus hujusmodi non est lex, id est hujusmodi hominibus talia operantibus non est lex contraria neque illis necessaria: etenim alieni sunt ab ea. Quare non est lex illis necessaria, aut contraria? dicit illa: Non adulterabis, non occides. Illi non solum hoc non faciunt, sed etiam castitatem servant, 117.0694C| et custodiunt se non solum ab homicidio, sed insuper inimicos suos diligunt. Qui autem sunt Christi, id est qui pertinent ad sortem Christi, vitia et concupiscentias malas in carne sua mortificaverunt. Quot enim peccata a nobis expellimus, tot vitia in nobis semper occidimus: et carnem crucifigimus et mortificamus, quando delectationi pravae et voluntati perversae non consentimus.
CAPUT VI. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Hic de Spiritu sancto loquitur: Si, inquit, spiritu vivimus, hoc est, si per Spiritum sanctum vitam habemus, per quam vivimus Deo, spiritaliter debemus conversari et vivere, ambulantes de virtute in virtutem, 117.0694D| virtutes sectando, vitia respuendo. Vita animae fides est, qua credimus Deum omnipotentem: et sicut corpus vivit anima, ita anima vivit fide, juxta quod per prophetam Dominus dicit: Justus autem meus ex fide vivit (Habac. II). Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Quae fides per Spiritum sanctum nobis tribuitur, qui est unius substantiae cum Deo Patre et Filio: et non sola fides ab illo nobis datur, etiam quidquid boni habemus ab illo nobis administratur.
Non efficiamur inanis gloriae cupidi. Quae est inanis gloria? Laus humana, favor terrenus, de qua dicit Christus: Si gloriam ab hominibus quaero, gloria mea nihil est (Joan. VIII). Quae recte inanis gloria dicitur, quia 117.0695A| vacua est ab omni utilitate. Est tamen gloria utilis, de qua Dominus dicit: Qui me glorificaverit, glorificabo cum (I Reg. II). Qui sunt ergo cupidi inanis et terrenae gloriae? Qui per hoc quod agunt non quaerunt Deo placere, neque mercedem aeternae remunerationis ab eo recipere, sed gloriam et laudem temporalem, de quibus dicit Dominus: Omnia opera sua faciunt ut glorificentur ab hominibus (Matth. XXIII). Isti tales audient in die judicii: Recepistis mercedem vestram (Matth. VI), quia multi sunt, qui non solum pro bono quaerunt laudari, sed etiam pro malo: et non solum ab aliis, sed insuper ipsi se extollunt et gloriantur de virtutibus. Perfecta autem et plena est gloria, ut homo pro bono quod agit, omnipotenti Deo desideret in corde placere, et ab illo mercedem exspectet, et 117.0695B| gaudeat in corde quod placeat Creatori suo, et ita agat bonum quod operatur ut opus sit in publico, et intentio in occulto. Qui hoc facit, ille non est cupidus inanis gloriae. Invicem provocantes vos ad iracundiam, ad lites, ad contentiones, invicem invidentes vobis. Erant ex Galatis quidam seducti a pseudoapostolis et a Judaeis, contendentes de genealogiis et quaestionibus legis. Ex quibus quidam dicebant: Melior est circumcisio quam baptismus. Et e contra alii: Melior est baptismus quam circumcisio: Item alii dicebant: Melior est allegoria quam historia: quia allegoria, id est spiritalis intelligentia vivificat, littera occidit. Et e contra alii dicebant: Melior est historia, ubi veritas continetur, quam allegoria vana et umbratica.
117.0695C| Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto. Praeoccupare est praevenire; unde in psalmo canitur, praeoccupemus, id est praeveniamus, faciem ejus in confessione (Psal. XCIV), peccatorum nostrorum. Praeoccupatur ergo homo in peccato, quando subito et insperato peccat, quod ante non fuerat praemeditatus. Quando vero praemeditatur quomodo perpetret homicidium, adulterium, aut aliquid tale, non est praeoccupatio, sed praemeditatio et perpetratio sceleris: et aliter reprehendendus est ille qui insperato peccat, quod ante praemeditatus non fuerat, id est praeventus a peccato, et aliter ille, qui diu illud est praemeditatus. Ille enim corripiendus est cum lenitate mentis, ne labatur in desperationem: iste vero acriori indiget castigatione. Et bene addidit homo, 117.0695D| quia fragilis est et caducus, citoque labens ad culpam, et maxime ille qui simplicitatem habet sine astutia. Vos qui spiritales estis, qui ducitis vitam spiritalem, et solliciti estis in fide et in doctrina, illos qui praeoccupantur et simpliciores sunt, instruite et corripite leni affectu et cum suavitate mentis, promittentes eis veniam, ne forte in lapsum desperationis ruant, considerans teipsum, quia homo fragilis naturae es, sicut et ille, ideoque potes tentari et praeveniri a peccato sicut et ille: et dum consideraveris te posse tentari, et in peccatum ruere, sicuti velles corripi, si talia ageres, et castigari cum lenitate mentis, ita corripe et admone illum.
Alter alterius onera portate. Sunt onera alicujus 117.0696A| ponderis, et sunt onera peccatorum, de quibus dicit Psalmista: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave (Psal. XXXVII), etc. De quo onere et hic dicitur; et est sensus: Si vis patienter portari et sustineri si peccas, et cum moderatione corripi, porta similiter patienter fratrem tuum, si peccaverit. Potest et aliter intelligi secundum sensum beati Hieronymi: Alter alterius onera portate, hoc est, qui abundas divitiis bonisque temporalibus, sustenta fratrem pauperem. Verbi gratia: habeo sororem pauperrimam cujus paupertas onus meum est, praebendo ei victum et calceamentum, sustento onus ejus. Habeo uxorem quia non possum esse continens; sed egestate nimia premor: tu qui, Deo donante, continens es et bonis temporalibus 117.0696B| abundas, porta onus meum. Vide comparationem cervorum in Epistola ad Colossenses quam beatus Augustinus ex hoc donat. Quia et si in animalibus ratione non utentibus illud sit, quanto magis in hominibus debet fieri? Si, inquit, hoc feceritis, adimplebitis legem Christi, hoc est, pactum Christi quod ipse dedit discipulis suis, dicens: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV); et mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII).
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, hoc est, qui confidens in suis virtutibus et meritis, dedignatur onus fratris portare, castigando cum suavitate et admonitione dulci, cum sit ipse nihil apud Deum et quia ejus opera Deo non placent, ipse se seducit et decipit. Ideo autem dicitur nihil 117.0696C| esse, quia non adhaeret illi qui substantialiter habet esse, et qui nostrae fragilitati condolens, pro nobis humiliari dignatus est, cum Deus esset. Omnis enim creatura quae non adhaeret illi qui semper habet esse, nihil est.
Opus autem suum probet unusquisque, hoc est, consideret quid boni habeat factum, et sic in corde suo gaudeat, eo quod placeat Creatori suo, et non quaerat alterius laudem.
Unusquisque enim onus suum portabit. Contraria videntur haec verba superioribus, ubi dixit: Alter alterius onera portate. Sed sciendum quia pertinent illa ad tempus praesentis vitae, ista vero ad diem mortis, vel generaliter ad diem judicii, et est sensus: Qualia fecerit unusquisque, talia recipiet: si bona 117.0696D| fecerit, bona recipiet, si mala, damnationem aeternam recipiet. Et notandum, quia onus in bonam et malam partem in hoc loco potest accipi, quia ad electos et reprobos pertinet. Onus sanctorum erit magnitudo gloriae: onus rebroborum ineffabilis miseria et cruciatus.
Communicet autem is qui catechizatur verbo Dei, ei qui se catechizat, in omnibus bonis, id est discipulus vel quilibet auditor qui instruitur et docetur verbo doctrinae, communicet vel administret magistro vel praedicatori in omnibus bonis qui se instruit et docet. Auditores et discipulos admonet, ut doctoribus suis a quibus accipiunt verbum vitae et fidei, impendere studeant bona temporalia, hoc est victum 117.0697A| et vestimentum quia dignus est operarius mercede sua: quia Dominus ordinavit de Evangelio vivere qui Evangelium annuntiant. Possumus et per verbum intelligere et devotionis fructum, et rem boni operis et studii, ut illud Moysi: Quomodo palam factum est verbum istud (Exod. II)? Ut referamus hoc ad discipulum, communicet autem, id est placabilem se faciat studio, et fructu devotionis discipulus, vel qui catechizatur magistro qui se instituit bonis, et docibilem et obedientem in omnibus bonis quae Deo non displicent. Poterat aliquis discipulorum dicere: Non habeo quod impendam magistro: quia ager meus, id est annona mea siccitate aruit, vinea mea grandine consumpta est, oves pestilentia correptae sunt, sues sagina tumescente mortuae sunt. Sed ut Apostolus 117.0697B| omnem occasionem excluderet, dixit:
Nolite errare, Deus non irridetur. Hoc est: nolite mentiri, quia homo potest mendacium suscipere, Deus vero non potest: et Deus qui omnia secreta cordium penetrat, non potest falli. Dicis, o auditor quicunque es, non posset te sumptus ministrare magistro tuo, premente te nimia egestate: noli te decipere quasi fallere possis Deum, sed unde tu vivis, inde sustenta et magistrum, quia si non habes ex praesenti anno fruges, habes ex praeterito, potes etiam impetrare mutuo a vicinis de futuro.
Quae enim seminaverit homo, haec et metet, hoc est, qualia fecerit, talia recipiet. Duos agros habemus, corpus et spiritum. Si seminavimus in carne, id est si carnalia opera egerimus, et carnalia desideria secuti 117.0697C| fuerimus, de ipsa carne metemus corruptionem, hoc est, damnationem accipiemus, et trademur in die judicii poenis inferni, ubi corripiemur a vermibus et igni perpetuo. Si vero seminaverimus in spiritu, hoc est, si spiritalia opera impleverimus et praeceptis sancti Spiritus obedientes fuerimus, de spiritu, spiritalibus operibus, Spiritu sancto donante, vitam aeternam accipiemus.
Bonum autem facientes non deficiamus, id est a bono opere quod inchoavimus, non cessemus, sed in hoc perseveremus, ut salutem consequamur quam Dominus promisit, inquiens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). Tempore enim suo, id est tempore congruo et opportuno, metemus, hoc est, mercedem nostri laboris accipiemus, non 117.0697D| deficientes, a percipienda mercede operis. Modo est tempus seminandi, hoc est, bonum operandi: in die autem judicii vel in die mortis erit tempus messionis et collectionis. Illa nunquam deficiet collectio, quia illa vita sine termino manet, annisque volventibus illa semper juvenescit et pollet.
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Tempus seminandi et operandi virtutes, praesens vita est, quia post istam non erit tempus vel spatium poenitentiae atque salutis. De hoc tempore dicit Apostolus alibi: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). In isto tempore debemus operari bonum ad omnes homines, ad fratres, ad haereticos, ad paganos, tam in eleemosynae officio 117.0698A| quam in doctrina verbi. Omnibus enim hominibus misericordia impendenda est, et doctrina fidei imitando patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V). Maxime autem ad domesticos fidei oportet bonum operari. Domestici dicuntur a domo, qui in una domo nutriuntur et conversantur. Ad omnes quidem bonum debemus operari, hoc est, ad haereticos, ad paganos, sed maxime ad illos qui in una domo, id est in unitate Ecclesiae nobiscum sunt, et qui eamdem fidem habent, et praecipue ad illos qui iter rectitudinis nobis ostendunt verbo et exemplo.
Videte, qualibus litteris scripsi vobis mea manu. In fine omnium epistolarum suarum Apostolus nomen suum Hebraicis litteris scribebat, ne a pseudoapostolis 117.0698B| ejus dicta corrumperentur: in hac vero epistola, sicut tradunt doctores, ab hoc loco usque ad finem propria manu scripsit, ut eos ad fidem Christi plenius traheret, dum viderent ejus amorem erga se.
Quicunque enim placere volunt in carne, hi cogunt vos circumcidi, id est qui volunt placere in carnali circumcisione scribis et pharisaeis suis ministris, illi cogebant, circumcidere gentiles, et hoc ideo ut persecutionem crucis Christi non paterentur. Nam Octavianus, Caius, aliique imperatores decreverant, ut ubicunque essent Judaei, suis legibus uterentur, et Judaei qui legem et Evangelium volebant tenere, idcirco se circumcidebant, ne propter nomen Christi persequerentur, dicentes se Judaeos esse, et circumcisos, et legem custodire. Sed ideo non custodiebant, 117.0698C| quia erant homicidae, adulteri, invidi, cupidi, aliisque vitiis pleni. Ut in carne vestra glorientur. Gloriabantur Judaei, dicentes: Tot gentiles heri coegi ad circumcisionem, tot hodie.
Mihi autem absit gloriari. Nolo gloriari in divitiis hujus mundi et dignitatibus, sed in cruce Christi, id est passione illius quae in cruce est celebrata, gloriabor, unde est mea redemptio et salvatio. Vel in cruce Christi gloriabor, id est, ex hoc gloriabor si potuero imitari passionem Christi, ut qualia ipse sustinuit pro me, talia sustineam pro nomine ejus. Per quem, subaudis crucem vel Christum. Dicit beatus Hieronymus quia crux masculini generis est apud Graecos, et interpres hujus Epistolae eumdem articulum et ejusdem generis transtulit in Latinum quem 117.0698D| invenit in Graeco. Potest et referri ad Christum, vel pro amore passionis ejus. Mortuus est mihi mundus et ego mundo, quia nec quaero nec diligo ea quae sunt in mundo, nec mundus, id est amator hujus mundi quaerit vel diligit me. Verbi gratia: sicut sunt duo mortui, ex quibus nullus tangit vel diligit alterum.
In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, id est utrum sit circumcisus an incircumcisus, nec prodest, nec obest in fide Christi, tantum ut per illam circumcisionem non credat se posse salvari. Si vero hoc credit, tunc obest.
Super Israel Dei, non super Israel carnalem, sed 117.0699A| super omnes gentes veros Israelitas, qui Deum mente vident.
Nemo mihi molestus sit, id est nemo mihi quaestiones moveat de circumcisione et sacrificiis legalibus, quia multum tractavi de his omnibus saepe vobiscum. Ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto. Stigmata sunt notae servilium poenarum, quibus solent 117.0700A| servi fugitivi vinciri comprehensi a dominis suis. Et beatus Apostolus stigmata sive notas ferebat, quae pro Christo sustinuerat, quia adhuc plagae virgarum et lacerationum in corpore ejus apparebant, et quomodo catenis fuerat astrictus et per plateas tractus, etc.
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS. ARGUMENTUM. 117.0699B| Ephesus civitas est Asiae et Graeciae, cujus habitatores Ephesii nominantur a nomine suae civitatis quam incolunt. Hi accepto verbo veritatis ab Apostolo perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos sicut et Galatae et alii. Ad hos ergo cum venisset Apostolus mansit cum eis anno uno et mensibus sex, instanter praedicans verbum Evangelii, et confortans in fide credentes. Erant autem misti in eadem civitate magi et philosophi, judaei et gentiles, contra quos Apostolus viriliter pugnavit pro veritate Evangelii quasi ad bestias, sicut alibi dicit: Si ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest si mortui non resurgunt? (I Cor. XV.) Ipsos ergo appellavit bestias propter saevitiam et propter bestiales mores. Ephesus interpretatur voluntas in ea, et ubi quondam ira omnipotentis Dei fuerat propter idololatriam atque maleficia, ibi per praedicationem Apostoli, voluntas Dei omnipotentis requievit. Sed et 117.0699C| hoc sciendum, quia hanc Epistolam de Roma, positus in carcere, per Tychicum Diaconem misit eis: et pene omnibus Epistolis difficilior est, quia sicut cor in medio ventris, ita ista in medio corpore Epistolarum consistit. CAPUT PRIMUM. Paulus. Multi quaerunt quare Apostolus, qui ante Saulus vocabatur quam ad fidem veniret, postea Paulus sit appellatus. Ex qua quaestione diversa est auctoritas Patrum. Beatus Hieronymus dicit, quia a primo spolio quod abstulit diabolo, et attulit Ecclesiae, Paulus sit appellatus a Paulo Sergio, scilicet viro prudenti, quem Christo acquisivit. Dicit etiam beatus Hieronymus quia humilitatis causa appellavit se Paulum, quasi modicum. Nam paulum sive paululum, 117.0699D| modicum dicimus, ut in Virgilio habetur de Achaemenide fugiente Polyphemum: Atque procul paulum conspectu territus haesit. Paulum enim pro paululum posuit. Sic et ipse Apostolus alibi ait: Mihi omnium minimo data est gratia (Ephes. III), et: Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. XV). Quidam etiam dicunt illum fuisse binomium, ut Claudius, quod auctoritate Patrum non roboratur. Auctoritatis autem causa nomen suum posuit in omnibus Epistolis suis, praeterquam ad Hebraeos, veluti solent facere hoc modo reges: Nero imperator Senecae suo salutem. Apostolus. Hoc nomen Graecum est, licet quidam dicant Hebraeum et interpretatur missus. Et 117.0700A| recte semetipsum nominat apostolum, quia a Domino 117.0700B| missus est, dicente ipso ad eum: Ecce ego mittam te longe in regiones et gentes (Act. XXII). Hoc etiam nomen apostolatus, dignitatis causa posuit, ut majoris honoris essent ejus Epistolae apud auditores. Apostolorum autem genera sunt quatuor: Primum est quod neque ab hominibus est, neque per hominem, sed a Deo tantummodo: de quorum numero fuerunt Moyses et Isaias, aliique quamplurimi prophetae et apostoli: qui quamvis ab homine Christo essent missi, tamen ipse homo erat et verus Deus. Moysi dictum est: Mittam te ad Pharaonem (Exod. III); et Isaiae (Isa. VI): Quem mittam? et quis ibit nobis? Et ille: Ecce ego, mitte me. Et Dominus: Vade (inquit) ad populum (Exod. XIX) istum. Secundum genus a Deo est, sed per hominem, de quorum numero fuit Josue, qui Deo praecipiente per Moysen missus est, aliique quamplurimi, qui electi vocibus populi pro meritis vitae Deo volente electi 117.0700C| sunt, quia voluntas populi aliquando voluntas Dei est. Tertium genus est quod ab homine tantummodo et non a Deo, cum favore hominum aliquis eligitur, non pro bona conversatione, neque causa religionis, sed pretio subrogatur in sacerdotii dignitatem: de quorum numero dicit uni beatus Ambrosius: O episcope, vere nisi centum solidos dedisses, hodie episcopus non esses. De istorum etiam numero erant illi de quibus dicitur in libro Regum, quia temporibus Jeroboam implebant manus suas, et fiebant sacerdotes idolorum (III Reg. XIII). Quartum genus est, quod neque a Deo, neque per hominem, sed a semetipso fit, ut sunt pseudoprophetae et pseudoapostoli, qui dicunt: Haec dicit Dominus, cum Dominus non miserit eos. Sciendum etiam, quia inter 117.0700D| istos omnes sunt quidam tantae dignitatis, ut et prophetae et apostoli sint, ut Moyses, Jeremias, Isaias, Joannes Baptista, quo dicitur: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam (Marc. I), ex quibus fuerunt apostoli, qui praemia electorum, et mala reproborum suis praedixerunt auditoribus: quidam vero solummodo prophetae officio funguntur Jesu Christi. Jesus nomen est hominis assumpti a verbo, sicut ad Mariam angelus ait: Vocabitur nomen ejus Jesus (Luc. II); Christus vero nomen est dignitatis. A chrismate enim, id est ab unctione dicitur Christus. Nam sicut apud Romanos diadema et purpura reges facit, ita antiquo tempore apud Judaeos unctio chrismatis reges et sacerdotes faciebat: et per illam unctionem visibilem, invisibilem merebantur accipere 117.0701A| gratiam Spiritus sancti; verbi gratia: sicut in baptismate modo accipiunt credentes Spiritus sancti dona. Christus vero non est unctus oleo visibili, sed plenitudine Spiritus sancti repletus, de quo dicit Psalmista: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae (Psalm. XLIV). Paulus ergo apostolus est Jesu Christi, quia ab illo est electus, et ab illo est missus. Per voluntatem Dei, subaudis Patris. Ideo autem dicit per voluntatem Dei Patris, quia voluntas una est Patris et Filii. Omnis salutatio Epistolarum istarum potest etiam media distinctio in hoc loco esse, ubi dixit in Christo Jesu, ut quidam simplicium dicunt, et postea subinferri, gratia vobis: sed melius et congruentius est perfectam distinctionem ibi ponere. Et cum subauditione salutem dicit, ac deinde alium 117.0701B| versum incipere, Gratia vobis et pax: quia quod dicit omnibus sanctis qui sunt Ephesi, salutem optat, tertia persona est, quam requirit omnis salutatio: et quod subnectit, Gratia vobis, jam secunda persona est, ad quam debitus convertitur postea salutationis sermo: quare autem dicit, cum omnibus sanctis et fidelibus? Quia non omnes fideles sancti sunt. Sunt enim catechumeni fideles, quia credunt in verum Deum, sed quia nondum sunt baptizati, non sunt sancti. Ideo addidit in Christo Jesu, quia sunt multi qui sunt fideles, sed non in Christo Jesu: sicut sunt servi, qui non ideo sunt fideles dominis suis, ut gratiam Jesu Christi inveniant, sed gratiam dominorum suorum, et quia timent flagellari ab illis. Illis ergo Apostolus optat salutem qua sanctificati sunt in 117.0701C| baptismate, et fideles sunt in Christo Jesu, hoc est fidem habent Jesu Christi: et fidem quam habent, bonis operibus exornant.
Gratia vobis, subaudis sit, id est fides, salus et remissio peccatorum, quae vobis gratis data est in baptismate; et pax, qua reconciliati sumus Deo per passionem Filii ejus a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Quidam volunt dicere: Gratia vobis a Deo Patre, qui gratis misit nobis Filium suum, et pax a Domino Jesu Christo per cujus passionem pacificati sumus Deo et angelis; sed utrumque possumus referre ad utramque personam, ut dicamus hoc modo: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et gratia et pax a Domino Jesu Christo. Videtur tamen quibusdam personam Spiritus sancti praetermisisse Apostolum, sed 117.0701D| subtiliter inspicientibus patebit nihilominus totius Trinitatis mentionem fecisse. In eo enim quod dixit, Gratia vobis, comprehendit personam Spiritus sancti, quia gratiam, hoc est remissionem omnium peccatorum, per donum sancti Spiritus accepimus: sive ubi una persona Trinitatis ponitur, ibi tota Trinitas intelligitur, quia sicut inseparabilis est substantia divinitatis, ita inseparabilis est virtus operationis.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Hoc dupliciter potest accipi: Benedictus, inquit, Deus, creator omnium rerum, qui est Pater Domini nostri Jesu Christi et qui illum genuit ante omnia saecula in natura divinitatis. Aliter: Benedictus Deus Filius, qui erat in principio Verbum, et 117.0702A| qui est pater Domini nostri Jesu Christi, hoc est, hominis a se assumpti. Homo siquidem assumptus a Verbo totius Trinitatis operatione formatus est in utero virginali. Et hoc attendendum, quia a laudibus et benedictionibus inchoat Apostolus, sicut soliti sunt agere sancti Patres, et benedixit Deum, a quo omnia quae benedici merentur, benedicuntur. Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo. Cum dixit, in omni benedictione, quid necesse fuit addere, spirituali vel in coelestibus, vel in Christo? Quia est benedictio temporalis, non in coelestibus sive in Christo, et terrena. Benedictio temporalis est turba filiorum, famulorum atque ancillarum: Benedictio terrena, divitiarum exuberantia et frugum. Quae etiam benedictio usque ad animantia 117.0702B| pervenit, sicut legitur in Genesi, quod benedixi