Jump to content

Expositio in Psalterium/16

Checked
E Wikisource
Psalmus XVI
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 Psalmus XV Psalmus XVII 

in Psalmum XVI

  • 1 Oratio David.
  • 2 Cum multi psalmorum in textu suo habeant orationes, movere videtur cur hic talem posuerit inscriptionem? Sed quamvis alii cum rebus diversis breviter mixtas contineant deprecationes, iste tamen pene tota sui contextione supplicatio est. Merito ergo sic praenotatus est, quando intentio eius ad precum studium tota porrigitur. Quae tamen sic oratio dicenda est, ut psalmi nomen debeat continere: quia nihil in hoc libro positum reperimus quod tali non debeat nomine nuncupari, maxime cum legatur liber Psalmorum. Oratio autem duobus dicitur modis: haec cum agitur apud homines, oris ratio nuncupatur; cum maiestati funditur, supplicatio est salubris et vitalis humilitas. Et nota quod iste et octogesimus quintus, et octogesimus nonus, et centesimus primus, et centesimus quadragesimus primus orationis inscriptione praenotentur: quorum distinctiones atque proprietates in centesimo quadragesimo primo psalmo, qui horum ultimus est, convenienter edicemus. David vero, sicut dictum est, significat Dominum Christum ad institutionem humani generis, ex cuius persona totus psalmus iste prolatus est.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Trifaria oratio ab humanitate Christi in hoc psalmo depromitur. Prima est, ubi secundum iustitiam suam sibi petit debere restitui. Secunda, ut a Iudaeorum insidiis eius puritas liberetur. In tertia, resurrectionem velocissimam deprecatur, ne diutius insultare liceat perverso populo Iudaeorum. Et ne aliquid de eius maiestate turba fidelium haberet ambiguum, profitetur se in aeterna beatitudine esse mansurum.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Exaudi, Deus, iustitiam meam; intende deprecationi meae. Apud Deum certum est habere iustitiam vocem suam, qui res tacitas intelligentiae suae virtute cognoscit. Ipsius est enim oratio perfecta, cuius et causa clamat et lingua, actus et sermo, vita et cogitatio. Intende deprecationi meae. Non incassum dissonantibus rebus verba ista copulata sunt; nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo verba ista sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt.
  • 7 Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. Excolit quod superius dixit. Percipere est enim non transitorie aliquid sumere, sed preces hominum copiosa dignatione recipere. Non in labiis dolosis; sicut a Iudaeis manavit falsa sententia, apud quos innocens damnatus est, et latro cognoscitur absolutus.
  • 8 De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitatem. De vultu tuo prodeat iudicium: propria Scripturae divinae, et nobis inusitata locutio est, quia de mente solet manare sententia: sed hoc Domino per tropicas elocutiones decenter aptatur, quia ille quod iudicat videt, dum testis est examinis sui; nec de facto alicuius testimonium quaerit, qui solus omnium veracissime secreta cognoscit. De vultu ergo dicit, id est de aspectu tuo, secundum illa quae in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se noverat pollutionem non habere peccati. Sequitur: Oculi tui videant aequitatem. Hic aequitatem, ipsam divinitatem debemus accipere, quam orat ut sine aliquo intervallo semper intendat; quatenus illam respiciens, sicut et revera provenit, peccati maculam non haberet. Sic etiam in superiori psalmo iam dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear. O aspectum illum salutarem, o purissimos oculos, qui illam aequitatem vident! Nesciunt profecto huius mundi tenebris obscurari, qui merentur tanta claritate compleri.
  • 9 Probasti cor meum et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: ut non loquatur os meum. Ordinem servat egregium. Prius se dicit probatum, deinde fuisse visitatum, sed probatio significat passionem, visitatio resurrectionem. Ibi enim probatus est, ubi inter multas Iudaeorum iniquitates et pericula mortis, mirandae patientiae documenta monstravit. Visitatus est autem nocte, quando anima eius non est in inferno derelicta, sed ad illam mirabilem resurrectionem, aeternae gloriae clarificatione pervenit. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Metaphora introducitur fornacium igne flagrantium, quae metallorum vitia solent purgare, ac decoctione consumere, et in naturae puritatem mundata revocare. Sic ergo et tribulationibus ignitis examinatus est Dominus Christus; sed non est in illo inventa iniquitas, quam adustio ulla decoqueret. Pulchre autem subiunxit: Ut non loquatur os meum, id est, etsi ego taceam, tu me purum esse perpendis. Quid enim opus erat eum de probitate morum suorum aliquid loqui, dum certum sit a paterna maiestate cuncta cognosci? Humana ignorantia verbis instruenda est; Divinitas autem certissime novit omnia, etiam cum tacentur admissa.
  • 10 Opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Ordinem verborum poscit iste versiculus: Opera hominum, id est vias duras ego custodivi propter verba labiorum tuorum. Breviter definita sunt, quae sint opera hominum, scilicet viae durae; sicut beatus Iob dicit: Avis nascitur ad volatum, et homo ad laborem (Iob V, 7). Nam cum peccata vitantur, arduus callis est, difficilisque semper ascensus; cum vero ad vitia prolabimur, leve iter est ac declivum. Sed quia Dominus Christus in hoc mundo visualiter positus, totius mansuetudinis et continentiae iura monstravit; merito se dicit propter mandata Domini duras vias hominum immaculatis pedibus ambulasse. Non quod illi durae esse poterant: de quo in nonagesimo psalmo scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum; sed quia humano generi ad imitandum probantur esse difficiles, ideo viae durae sunt nuncupatae. Qui versus figuram continet parenthesin, id est interpositionem; quoniam in sensu medio, sicut dictum est, recipit verba quaedam quae ordinem sententiae videantur posse dividere.
  • 11 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Perfice, dixit, usque in finem conserva: ubi est meritorum ac praemii tota perfectio. Inchoamus enim, dum in hoc mundo probabili conversatione degimus; sed ubi ad finem pervenerit religiosa constantia, ibi perficimur, ibi tota integritate complemur; sicut ait Evangelium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Gressus autem humanas significat actiones, quibus in hoc mundo gradimur, et quasi quibusdam passibus ambulamus. In semitis, scilicet in mandatis tuis: ubi revera rectae sunt viae, quas si devoti sequimur, ad coelestis patriae munera pervenimus. Sed quid est hoc quod prius gressus dixit, statimque vestigia subiungit? Gressus dicimus, quibus movemur de loco ad locum: his merito comparantur actus humani, qui nos de uno negotio in aliud ducunt, et per tempora vitae nostrae diversa qualitate transponunt. Vestigia vero dicuntur signa plantarum, quae relinquimus transeuntes. Petit ergo Dominus Christus et gressus suos, id est actus humanos, et sua vestigia custodiri, quae fideles apostolos congruenter accipimus, in quibus post ascensionem gloriosam, religionis catholicae signa dereliquit. Talis ergo sensus est: Custodi me in mandatis tuis, ut imitantes me, minime moveantur abs te. Bene siquidem sequax pergit, ubi ille qui exemplum praebet rectus incesserit.
  • 12 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Secundam sectionem sanctae orationis ingreditur. Sed perscrutandum est, cum dici soleat: Exaudisti me, quia clamavi: cur haec sententia ordinem videatur habere conversum? Qui clamat, quoniam exauditur, utique purus, innocens et immaculatus agnoscitur. Nam confidenter oravit, quoniam se audiri posse de conscientiae puritate praesumpsit. Intelligamus autem quod dicit: Inclina aurem tuam: quoniam ad eum per se non valet humana infirmitas pervenire. Sic enim exaudit, cum se benignus indulserit, et clementiam suam ante largitur, ut possit supplicantium vota suscipere.
  • 13 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te a resistentibus dexterae tuae. Magnitudinem et excellentiam misericordiarum in se iuste fieri deprecatur, quia mirum esse non poterat, nisi quod sub aliqua fuisset novitate conspectum. Significat enim mirabilia, quae in carne facturus erat, quae Iudaeus populus, etsi universus non credidit, tamen sub admiratione conspexit. Salvos facis sperantes in te, id est in aeterna vita constitues. Nam frequenter illi magis in hoc mundo trucidati sunt, qui eius nomini crediderunt. Pulchre autem dicit: A resistentibus dexterae tuae. Dextera enim Patris est Filius, cui Iudaei repugnare nisi sunt quando eum crucifigere decreverunt.
  • 14 Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. Per schema icon, quae Latine dicitur imaginatio, pupillae se oculi Dominus comparavit. Pupilla est enim in medio posita perspicua pars oculi, qua corporum colores varia qualitate discernimus: dicta a parvitate sui pupilla, quasi pusilla. Huic convenienter comparatus est Christus, cui datum est in suo iudicio iustos a peccatoribus segregare. Aptissime itaque petit custodiri se ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Sequitur, sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur schema, quod Graece parabole, Latine comparatio dicitur, quando sibi genus dissimile in aliqua communione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas, quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. Haec autem comparatio venit ab avibus, quae charos filios alarum suarum extensione custodiunt.
  • 15 Vers. 10. A facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei animam meam circumdederunt. Versus hic est omnino diligentius intuendus. A facie impiorum, daemones significat, qui excitatum populum Iudaeorum in necem Domini ardore praecipiti compulerunt. Facies enim ipsorum, truculenta praesentia fuit; sicut in Evangelio de Iuda dicit: Intravit in illum Satanas. Sic ergo actum est, ut instigatione daemonum inimici eius Iudaei animam ipsius, id est vitam temporalem eripere voluissent. Nam et ipsum verbum circumdederunt evangelicae narrationis exprimit veritatem, quando cum gladiis et fustibus eum insanorum turba circumdedit.
  • 16 Adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam. Concludunt adipem, qui multa voracitate pinguescunt; sic Iudaei scelerum nimietate saginati, verae intelligentiae acumina perdiderunt. Restabat autem ut qui pinguissima immanitate tumuerunt, superba loquerentur. Et bene hic dixit tantum ore, non etiam corde locuti sunt: quia sceleratorum mos est illa frequenter sermone defendere, quae noscuntur conscientia teste damnare.
  • 17 Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. Proiicientes, extra civitatem eiicientes; nunc circumdederunt non obsequio, sed furore, quando cruci eum constat affixum. Nunc autem quod dictum est, praesens tempus posuit pro futuro, quod apud prophetas esse noscitur usitatum. Sequitur: Oculos suos statuerunt declinare in terram. Dicit consuetudinem perditorum, qui terram respiciunt, quando in mala cogitatione volvuntur.
  • 18 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Susceperunt me, hoc est Iudaei a Pilato, quando eis dixit: Tollite eum, et secundum legem vestram crucifigite eum, quod avide suscipientes, et votum suae crudelitatis implentes, merito ferarum saevitiae comparantur. Leonem diximus, et diabolum dici, et Christo saepius comparari. Qui modus locutionis inter propria Scripturae divinae recipiendus est; hic tamen evidenter diabolum designat. Ipsi enim iuste comparati sunt principes Iudaeorum, quo auctore fremuerunt; et tamen multo peiores effecti sunt, siquidem diabolus Dominum tentavit, cruci autem istorum insania crudelis affixit. Catulum autem leonis dicit reliquum populum Iudaeorum, qui se diaboli filios effecerunt. Sic enim de ipsis in Evangelio dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Habitans in abditis: permanens in insidiis. Detestabilium siquidem hominum consuetudo est mala vota tegere, ut latenter ad effectum possint eorum consilia pervenire.
  • 19 Exsurge, Domine; praeveni eos, et supplanta eos: eripe animam meam ab impio, frameam tuam. Tertia sectio beatae orationis intratur. Exsurge in peccatores dicit, quem illi putant more humano posse quiescere; ut cognoscant vigilare, dum eorum non permittuntur iniquitates excrescere. Praeveni autem dixit, ut ante subvertantur quam peccata perficiant. Exposuimus enim in superioribus hunc sensum bene aptari sceleratis, dum se miscere non permittuntur illicitis. Subvertuntur enim et illi feliciter, qui de pravis vitiis ad rectam semitam reducuntur. Eripe animam meam ab impio; utique a diabolo, qui merito impius dicitur, quia piis semper contrarius approbatur. Eripe: fac resurgere, quod impletum esse manifestum est. Frameam tuam. Breviter conclusum est quid sit anima Domini Salvatoris; framea est enim Patris, quando per ipsam diabolum vicit; per ipsam mundum a sordida superstitione purgavit; per ipsam debellata est captivitas, quae humani generis sobolem possidebat. Frameam vero diximus multarum esse significationum: modo contum, modo loricam, modo gladium significat bis acutum; quae tamen omnia ad instrumenta armorum certum est pertinere. Memento autem quod in hoc versu, quinta species definitionis est, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur; uno enim verbo definivit quid sit anima Christi, id est framea Patris.
  • 20 Ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis a terra dispertire eos, et supplanta eos in vita eorum. Item fit oratio pro Iudaeis, qui diaboli potestate constricti, nefariis erant ausibus incitandi. Daemones sunt enim inimici manus Domini, qui humanum genus contraria Domino semper voluntate dilacerant. Precatur etiam, ut a paucis, id est ab apostolis dividantur increduli: dum a terra huius mundi vitiosa separati, convertuntur ad Dominum. Eorum quippe, iuvante Domino, praedicatione factum est, ut tam Israelitae quam gentes a terrena iniquitate divisi, Christum sequerentur auctorem. Supplanta eos, hic in bono positum est; supplantati enim et illi accipiendi sunt qui damnatis erroribus ad rectas semitas transferuntur. In vita ipsorum quod addidit, hoc est in mundo isto, dum vivunt: ubi poenitentiae locus est; ubi clamatur ad Dominum, non tam ore quam mente; ubi recipiuntur purissime supplicantes.
  • 21 De absconditis tuis adimpletus est venter eorum; saturati sunt porcina, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis. Abscondita Dei et in malo, et in bono possumus congruenter accipere: quia omne peccatum illi abominabile, atque a conspectu eius extraneum est, quamvis eius notitiam minime refugere videatur; sicut in quinto psalmo iam dictum est: Non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos; sicut et de Cain Scriptura dicit: Egressus Cain a facie Domini, habitavit in terra profugus. Saturatos ergo Iudaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est noscuntur esse prohibita. Si vero in bonam partem hoc positum lector accipias, ut est illud: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam absconditi timentibus te, et perfecisti eam sperantibus in te! Enumerantur beneficia, ut maior ingratorum ostendatur offensa. De absconditis tuis, id est de lege Veteris Testamenti, et de miraculis quae Dominus Christus in eis erat gloriosa dispensatione facturus. Ventrem ipsorum, sensum significat omnino carnalem, in quo mandata Domini tanquam in ventre recondita sunt. Et bene sensus eorum comparatus est ventri, unde cibi spirituales velut vilissima purgamenta proiecti sunt, dum ab eis corrupta mente dilabuntur. Sed hi cum essent rebus coelestibus impleti, ut nihil terrenum capere debuissent, animadverte quid sequitur, saturati sunt porcina. O iniquitas exsecranda! Audiebat sensus eorum mandata Dei, et illi saturabantur sordibus peccatorum, novoque modo bonis coelestibus pasti, malorum faecibus explebantur. Porcina enim ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis: quando clamabant: Sanguis eius super nos et super filios nostros.
  • 22 Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria tua, In conspectu Patris apparere se dicit cum iustitia. quoniam eius voluntatem impleverat, quando mundum ab interitu mortis sanguinis sui effusione salvavit. Satiabor: sermo iste aptissime videtur iteratus. Superius enim Iudaeos dixit saturari porcina, id est immunditia sua; se autem saturari de humani generis credulitate suscepta, quando numerus sanctorum beata adunatione supplendus est. Patris autem gloria manifestabitur in iudicio Domini Salvatoris, cum unusquisque recipiet pro actibus suis, sicut ipse Dominus apostolis dicit: In illa die cognoscetis quia ego in Patre, et Pater in me est. Sic ergo Patris, et Filii, et Spiritus sancti una natura. una potestas, una gloria declaratur.
  • 23 Conclusio psalmi.
  • 24 Consideremus, dilectissimi, quam magna sacramenta fidei nostrae psalmus iste complexus est; ut qui audit supplicantem hominem, eumdem et confitendum debeat advertere Creatorem. Duas enim naturas inconfusas atque incommutabiles qui in Christo Domino hodieque mavult credere, non potest aliqua decipi falsitate. Unde mirabiliter beatus Cyrillus in quodam loco breviterque disseruit dicens : Advertentes igitur modum incarnationis, videmus quia duae naturae per individuam unitatem inconfuse atque indemutabiliter invicem sibi convenerint. Caro namque caro est, et non Deitas, licet Dei facta sit caro. Similiter etiam Verbum Deus est, et non caro, licet dispensatorie propriam fecerit carnem. Haec autem sine offensione decurrit, qui nulla sibi proprii erroris ligamenta repererit. Huius etiam psalmi numerum et quantitas prophetalis ornavit, ut merito in hoc numero incarnatio Domini relata esse videatur, ubi etiam prophetalis chorus convenisse cognoscitur.