Expositio in Psalterium/18

E Wikisource
Psalmus XVIII
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 Psalmus XVII Psalmus XIX 

in Psalmum XVIII

  • 1 In finem psalmus David.
  • 2 Inscriptio ista frequenter exposita est, psalmi dicta referens ad Dominum Christum: de cuius primo adventu propheta dicturus est, unde suscepit inimicus occasum, et humanum genus singulare praesidium. Per hunc enim tyrannus ille religatus ingemuit, et absolutus est homo potius, qui mortiferis vinculis tenebatur obnoxius. Memento vero quia de eadem re hic primus est psalmus; sequuntur autem alii quatuor, id est, septuagesimus nonus, octogesimus quartus, nonagesimus sextus, et nonagesimus septimus.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Per totum psalmum prophetae verba sunt. Prima narratio eius laudat Domini praedicatores, ipse quoque de eius incarnatione speciosissimis comparationibus verba subiungens. Secunda laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. Tertia ab occultis vitiis purgari se a Domino deprecatur; ut eum sibi dignum faciat esse psalmistam. Per quae intelligimus illos solos revera Domini laudes canere, qui ab eius nesciunt praedicationibus discrepare.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Quamvis et ad litteram possit intelligi, coelos enarrasse gloriam Dei, cum Magos ad Bethleem venientes dux stella praecesserit, quae stans supra cunabula eius, ostendit Domini Salvatoris adventum, tamen hoc melius ad apostolos convertimus et prophetas, qui de adventu ipsius disserendo, orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. In quibus Deus tanquam in coelis habitavit, qui cuncta late complectitur, non ex parte, sed tota eos plenitudine suae maiestatis ingrediens. Pars enim in Deo non est, sed ubique totus et plenus est. Impio quippe dicitur: Tu quis es, qui enarras gloriam meam? Sequitur, et opera manuum eius, id est, ipse homo qui manibus eius factus est. Sed hoc ad laudem dicitur prophetarum, ut cum sint opera eius, annuntiare mereantur Creatoris sui reverenda mysteria. Addidit, annuntiat firmamentum, praedicationes scilicet incarnationis eius, per quam fidei nostrae soliditas inconcussa provenit. Et nota quia hic dicitur, homo Dei manibus factus. Item legitur: Et aridam manus eius finxerunt. Sed hoc humanae operationis allusio est, quae sine manibus aliquid fabricare non praevalet. Caeterum omnia Deus voluntatis suae creavit imperio, sicut legitur: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt.
  • 7 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei eructabat verbum, quando Dominus loquebatur apostolis. Ipse enim divina claritate irradians, corde purissimis verba coelestis luminis intimabat. Eructabat enim verbum, cum de imis penetralibus sermones in sanctorum notitiam perducebat. Nox autem nocti indicabat scientiam, quando Iudas Christum Iudaeis prodidit ac tradidit occidendum. Indicare enim pertinet ad proditionem. Tale enim inter se fecerant constitutum, ut illum tenerent, quem fuisset sceleratissimus osculatus. O nefandissimum proditorem, et iuste a beatorum societate discretum! Per osculum causam fecit venire interitus, per quod humani generis declaratur affectus. Nam quod diem diei et noctem nocti comparavit, argumentum est quod dicitur a pari; sicut et in quadragesimo primo psalmo dicturus est: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.
  • 8 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Negando nullos esse sermones neque loquelas quas apostoli reticuissent, illud videtur praedicare quod linguis erant omnium gentium divina inspiratione locuturi. Sermones quippe ipsorum et loquelae per orbem terrarum praedicationis libertate sonuerunt. Sermones pertinent ad communes narrationes, loquelae ad publicas suasiones; quod utrumque apostolos fecisse certissimum est.
  • 9 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; in sole posuit tabernaculum suum. Terram hic hominem debemus accipere, qui et audire possit et credere. Sonus vero miraculorum fama est, quae pro ipsa novitate per gentes singulas excellenti opinione currebat. Fines autem terrae sunt reges, qui quasi termini agrorum sua regna custodiunt; ut non solum ad humiles, verum etiam ad principes gentium Evangelii verba pervenisse declarentur. Sequitur de incarnatione Verbi prophetae sancta praedicatio; ut hoc quod alios gessisse laudavit, ipse quoque fecisse videretur. Ab apostolis quippe transiit ad personam Domini. Quae figura dicitur exallage, id est permutatio. In sole, in manifestatione mundi dicit. Tabernaculum, id est inhabitaculum corporis sui. Quod ideo arbitror dictum, in sole positum, ut qui oculum cordis habet purissimum, sacramenti illius claritatem et ferre possit et cernere; qui vero haeretica pravitate confusus est, incarnationis eius fulgore percussus, erroris sui lippitudine sanctum lumen Domini non praevaleat intueri.
  • 10 Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui tanquam sponsus Ecclesiae suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Magna similitudine sacramentum eius incarnationis exposuit. Ob hoc enim de intacto utero processit dispositione mirabili, ut mundum Deitati reconcilians, Ecclesiam sibi sponsi charitate sociaret. Quapropter merito de Virgine natus est, qui Virgini erat sancta copulatione iungendus. Congrue namque sponsus a spondendo dicitur Christus, qui toties promissus est per prophetas. Et bene Christus noster nunc giganti comparatur, quia humanam naturam potentiae suae magnitudine superans, omnia mundi vitia cum suo truculentissimo auctore prostravit. Dicendo enim, ad currendum viam, servavit quod in primo psalmo dixit, et in via peccatorum non stelit. Haec via cursum eius vitae significat, quam Dominus egit homo natus, hoc est, quia natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Merito ergo dixit, viam cucurrit, cuius in nulla mundi ambitione potuit actus haesitare. Haec per allegoricas similitudines decenter expressa sunt, quae aliud dicentes, aliud intelligi persuadent.
  • 11 A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius; nec est qui se abscondat a calore eius. Si diligentius intueamur, totius hic maiestas Trinitatis ostenditur. A summo coelo, Pater significatur; egressio eius, nativitatis Filii, non temporalis, sed coaeterna Patri, quae est ante omne principium, quippe cum ipsum Filium constet esse principium. Occursus eius secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens, ad sedem paternae maiestatis occurrit. Usque ad summum eius, iterum secundum deitatem, qua Patri Filius semper aequalis est. Nam cum venit a summo, in nullo minor fuit; cum rediit ad summum, Deus homo aequalis Patri in deitatis substantia, sicut venerat, perseverat, cui nihil humana detraxit humilitas. Nam quod ait: Nec est qui se abscondat a calore eius, Spiritum sanctum videtur significare, quem post ascensionem discipulis misit. In Actibus enim apostolorum legitur ignem apparuisse, qui supra unumquemque eorum insidens, gentium variis linguis eos faciebat effari. Ipse ergo calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis suae potentia uniuscuiusque corda cognoscit. Ita hoc uno versiculo, sanctae Trinitatis ingentia sacramenta declarantur. Et intuere quemadmodum licet de tribus personis dicatur, consubstantialem tamen servavit unitatem. Sic enim loquitur dicendo, eius, tanquam de uno: quia sancta Trinitas unus est Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est.
  • 12 Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Ventum est ad secundam narrationem: ubi per sex versus singulae res diversa laude definiuntur. Haec septima est species definitionis quam Graeci κατὰ μεταφοράν, Latini per translationem dicunt, cum rem aliquam sub brevi praeconio quae sit ostendimus. Nunc ad singula veniamus. Lex enim illa, quam per Moysen dedit, irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Dominum Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta; ait enim in Evangelio: Non veni legem solvere, sed implere. Et ne esset nobis rigoris eius perniciosa desperatio, adiunxit, convertens animas. Illius enim districtionis metus errantem corrigit, et ad Christi gratiam facit recurrere, cum spem in suis coeperint meritis non habere
  • 13 Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Hic de Patre dicit: quoniam omnia testimonia quae dedit populo Israelitico, fidelia utique fuerunt, quia plenissima veritate recognita sunt: et sapientiam parvulis praestiterunt, non utique superbis, nec tumida se elatione iactantibus, sed parvulis. Parvuli autem sunt humiles et innocentes, sicut Apostolus monet: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Testimonium quoque dat Filius, sicut ad Timotheum ait Apostolus: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Idem de Spiritu sancto dicit Apostolus: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro. Vides in illa sancta Trinitate, quam nihil Scriptura divina velit minus maiusve sentiri, ut nec ipsa nomina patiatur esse divisa.
  • 14 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda. Revera rectae, quia non aliter cognoscitur fecisse quam docuit: quia illorum iustitia recta non est, quibus aliud est in ore, aliud in opere. Laetificantes corda, subaudi iustorum, qui de iudicio Dei laetificantur: quia norunt se misericordiae Domini praemia consecuturos, sicut dicit Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex.
  • 15 Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Revera lucidum, quia sincere purum et immaculatum, quale a Patre luminum prodire docet. Hoc illuminat oculos, non istos carnales quos et pecora nobiscum possunt habere communes, sed illos utique interiores qui divino munere spiritualiter clarificantur.
  • 16 Timor Domini, sanctus permanens in saeculum saeculi. Videamus quid sibi velit ista definitio. Deum timere non trepida confusio, sed imperturbata constantia est, cuius status nulla temporali conversione mutatur, sed in idipsum sinceritate bonae conscientiae perseverat. Nam humana formido cum tempore commutatur, et non est sancta, quia non potest esse proficua; timor autem Dei nihil perturbationis habet. Nam licet recte auctorem suum timeat, scit vere supplicantibus misericordem esse, qui iudicat. In omni ergo sanctitate versatur qui suum iudicem et timere cognoscitur et amare. Mixta enim cum pavore dilectio, timor est Domini, qui usu saeculari reverentia nuncupatur.
  • 17 Iudicia Dei vera, iustificata in semetipsa. Iudicia Dei dicit, ut arbitror, mandata quae in Veteri et Novo Testamento conscripta sunt: quia revera ex iudicio sunt prolata. Illud enim iudicium singulari numero dicitur, ubi boni malique dividuntur. Nam quod sequitur: Desiderabilia, prohibet ad illud tempus futurae iudicationis aptari, quia legitur: Vae illis qui concupiscunt diem Domini (Amos V, 18)! Haec autem iudicia utriusque Testamenti, quae dicta sunt, veritate immutabili perseverant; et tantum in illis est bonum, ut cum a piis mentibus recipiuntur, veraces faciant et beatos. Hoc enim dant, quod habent: quia necesse est ut iustificatione plenum sit, quod iustos facit. Peracta est propositae laudis senaria diversitate conclusio, praedicando legem Domini, testimonium Domini, iudicia Dei; qui numerus in arithmetica disciplina noscitur esse perfectus. Singulis enim versibus, quasi quibusdam calamis compactis, opera Domini laudis studio probantur esse cantata; ut doceret perfectionem atque convenientiam eorum quae sub tali calculo noscuntur esse praedicata. O ingentium rerum stupenda profunditas! Quis aut sufficienter distinguere aut praedicare potuisset opera Domini, nisi de Spiritu sancto probarentur edici? Solus enim praevalet digne de se dicere, qui etiam se potest nosse plenissime.
  • 18 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Desiderabilia sunt iudicia Domini, sicut dictum est, mandata Novi et Veteris Testamenti, super aurum, quod humana cupiditas affectat ardentissime possidere, propter quod frequenter despicit etiam salutes animarum. Sed quia hoc tantae rei parum est, addidit: Lapidem pretiosum multum, qui in parvissimo margarito plurimum valet, et exiguo metalli pondere, ingentem superat pecuniae quantitatem. Sed quoniam inveniri poterant continentes, qui cupiditatem noxiam laudabili parcitate calcarent, addidit etiam sapores praecipua suavitate iucundos, mel et favum. Unde homo nullus excipitur, quamvis continens esse videatur: quia propter Vetus Testamentum superat mel, propter Novum vincit favum. Ista enim faucibus tantum sapiunt, illa mentibus absolute dulcescunt. Quod schema Graece dicitur auxesis, Latine augmentum; paulatim enim ad superiora concrescit.
  • 19 Nam et servus tuus custodiet ea; in custodiendo illa retribulatio multa. Cum dicit: Servus tuus, iustum significat et devotum. Custodiet ea, dulcedine scilicet illa pellectus, quia nequissimis mentibus iudicia Domini semper amara sunt. Et inspice quod dictum est, custodiet ea; ut non solum ad tempus earum rerum suscipi videatur affectus, sed usque in ultimum vitae spatium in tali devotione versetur. Post obedientiam praemia subsequuntur, id est retributio multa. Tanta enim divinae clementiae dona sunt, quae nequeunt comprehendi. Sic enim de his Apostolus dicit: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Merito ergo dicta sunt multa, quia comprehendi non poterant universa
  • 20 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine. Ecce ianua tertiae narrationis aperitur, in qua propheta deprecatur, ut omnia eius peccata mundentur, quatenus eloquia oris sui in conspectu Domini reddantur accepta. Sed cum tribus modis humanis erroribus excedatur, cogitatione, dicto, et facto, immensum illud delictorum mare sub brevitate constrictum, duobus fontibus emanare testatur. Occultum est quod originale dicitur, in quo concipimur, nascimur, et secreta voluntate peccamus, id est, cum rem proximi concupiscimus; cum nos de adversariis desideramus ulcisci; cum caeteris praestantiores effici volumus; cum cibos appetimus dulciores; et his similia, quae ita pullulant atque surripiunt, ut ante effectum rei multis celata videantur. Quod si haec alicui manifesta reddantur, monente Salomone: Non eas post concupiscentias tuas, illud tamen debemus advertere, quoniam multa peccata sunt quae omnimodis ignoramus, quorum nec origines possumus, nec subreptiones agnoscere. Unde subaudiendum est, delicta omnia quis intelligit? Nam cum dicturus sit in quinquagesimo psalmo: Delictum meum contra me est semper; et alibi: Delictum meum cognitum tibi feci, quomodo non potest intelligi, quod peccans cogitur confiteri? Sed si adieceris omnia, tunc haec quaestio probatur exclusa.
  • 21 Et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Positum est superiore versu, occultum, quod originale dicimus; nunc dicendum est quid sit alienum. Alienum est, quod malis hominibus, sive diabolo suadente committitur, sed fit proprium, quia consensus plectibilis adhibetur. Ex illa enim traduce mortalium massa corrupta, ab hoste spirituali sine divina gratia velociter subvertitur, quia in primo homine per inobedientiam vitiata monstratur. Nam quam facile est antiquo insidiatori infectis vetita suadere, qui potuit liberos atque incorruptos sua calliditate decipere! Quapropter ab originali peccato, unde usque ad saeculi finem vivens nullus excipitur, propheta mundari se petit, quasi adhuc carnalibus vitiis non omnino purgatus. Sed cum dicit, servo tuo, iam se ostendit legi dominicae iure famulari. Dominantur autem errores, cum in eis fallaci voluntate praesumitur: tunc vero imperium perdunt, quando ab ipsis homines per Dei gratiam subtrahuntur. Iure ergo propheta immaculatum se confidit fieri, cum eum iam contigerit ab eorum dominatione liberari. Maximum vero delictum est superbia, qua et diabolus cecidit, et hominem traxit. Quantum enim in malo magna sit, hinc datur intelligi, quae ex angelo diabolum fecit, quae homini mortem intulit, et concessa beatitudine vacuavit. Omnium malorum mater, scelerum fons, vena nequitiae; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia, quam tamen Dominus veniens sua humilitate deiecit.
  • 22 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adiutor meus et redemptor meus. Dicit quando eloquia oris eius Domino placere praevaleant; videlicet, si a vitiis quae superius dixit, reddatur alienus; propter illud quod dicitur peccatori: Quare tu enarras iustitias meas? Quae est autem meditatio cordis, quae potest ad Dominum pervenire? Spes, charitas, et fides, quae utique digna sunt Deo. Illa enim merentur in conspectu eius ascendere, quae ipse cognoscitur approbare. Adiutorem vero suum dicit in bonis, redemptorem a malis, ut nemo suis meritis applicet quod coelesti largitate susceperit.
  • 23 Conclusio psalmi.
  • 24 Quam mirabili ordine totum psalmum gloriosissimus propheta cantavit! Laudavit Domini praedicatores; ipse quoque adventum sacratissimae incarnationis edocuit, magnalia eius varia definitionum qualitate commendans. Reversusque in memoriam fragilitatis suae, a delictis petiit debere se mundari; ut tantorum sacramentorum relator dignus existeret, qui docuit Scripturas Domini a purissima conscientia debere narrari. Numerus quoque praesens, virtutem psalmi declarare sentitur. Nam sicut in Evangelio, decimo octavo anno curvata mulier, iubente Christo, a sua infirmitate salvata est : ita se in hoc psalmo petiit peccatis propriis propheta liberari, per hunc calculum significans tempus aptissimum in quo et iste Domini salutifera beneficia mereretur.