Expositio in Psalterium/25

E Wikisource
In Psalmum XXV
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 In Psalmum XXIV In Psalmum XXVI 

in Psalmum XXV

  • 1 Psalmus David.
  • 2 Cum psalmus significet in actibus nostris convenientiam spiritualium rerum, David autem manu fortis atque desiderabilis, totus hic textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui Domino largiente diversorum laude meritorum in Ecclesia eius constanti animo perseverans, divinis se beneficiis consolatur. Sed tamen cum talis hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur.
  • 3 Divisio psalmi
  • 4 Sanctus iste quem diximus, primo modo psalmi innocentiam suam respici deprecatur, quia cum iniquis hominibus non habuit portionem. Secundo supplicat ne haereticis aut schismaticis in iudicio Domini misceatur, quoniam domum eius se dilexisse testatus est.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Vers. 1. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum; et in Domino sperans non infirmabor. Periculosa quidem iudicii videtur esse petitio, sed sequestratio malorum, quae fit in examine Domini, cognoscitur a bene merito competenter optari. Quapropter non est hic detestabilis arrogantia meritorum, sed iusta petitio fideliter servientis, ut sequestretur a pessimis, ne cum malis habeat portionem. Postulat enim vir sanctus iudicia, quia certus erat de eius misericordia, sicut ait Apostolus: De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. In innocentia vero sua ingreditur, qui, sicut inferius dicit, sperat in Domino, nec de suis quidquam viribus, sed de divina largitate praesumit. Sequitur huius rei decora probatio, quia in Domino confidendo infirmatum se esse non asserit. Haec est enim innocentia, quam superius dixit, id est in Domini virtute confidere, ne possit eum aliqua peccatorum infirmitas ingravare.
  • 7 Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Proba et tenta, non praesumptive dicitur, sed hoc emendationis gratia fieri postulatur. Nam quando ille perscrutatur et tentat, facit nos peccatum intelligere nostrum, et ad fructum poenitentiae pervenire. Alioquin si nulla nos in hoc saeculo adversitate commoneat, sub neglecto relinquimus ea pro quibus satisfacere deberemus. Ipse enim subsequenter exponit, cur se probari et tentari desideraret, utique ut urerentur renes et cor eius; quatenus delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur, qui more fornacium, vitiorum sordes absumens, animas hominum ad emundationem perfectissimi decoris adducit. Perscrutandum est autem cur hic petat se debere tentari, cum in evangelica oratione sit positum: Ne inducas nos in tentationem. Duae sunt igitur tentationes: una Domini, qua bonos tentat, ut eos competenter erudiat, sicut legitur in Genesi: Tentavit Dominus Abraham; vel illud quod dicit Moyses: Tentat vos Dominus Deus vester. Altera vero diaboli est, quae semper ducit ad mortem: de qua precamur ne in eius partes caecis mentibus inducamur. Bene ergo propheta petit dicens: Proba me, Domine, et tenta me, in ista parte quae Domini est, ut non in illam tentationem diabolicam induceretur; ubi sequitur: Sed libera nos a malo, id est ab ipso diabolo.
  • 8 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Hoc erat unde tentationum pericula non timebat, quia misericordiam eius non poterat oblivisci. Iugiter enim sibi subveniri facit, cui collatum beneficium ante oculos semper assistit. Qua de re etiam Domino complacuisse se dicit. Complacere est autem cum sanctis Domini aeternam gratiam promereri. In veritate, id est in Christo tuo, qui ait: Ego sum via, veritas et vita. Aliter enim Patri non potest complacere, nisi qui tali fuerit credulitate firmatus.
  • 9 Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Complacuisse se Domino egregia nimis narratione declarat. Innocentiam quippe suam nititur ostendere, duobus versibus refugiendo quae prava sunt; aliis vero duobus agendo quae recta sunt. Quod argumentum in topicis dicitur ex contrariis. Concilium enim vanitatis, et congregatio innocentium omnino contraria sunt. Enumerat enim nunc quae, Domino largiente, peregerit, unde se complacuisse testatus est. Non sedit in concilio vanitatis, qui tractatibus iniquorum nulla consilii sui participatione consentit. Fieri enim potest ut homo sanctus casu aliquo ad concilium veniat iniquorum, ubi vel incongrua vel vana referuntur. Sed dum talia cognoverit, neque cum eis sedet, neque delectatione aliqua commoratur, sed pravum studium aut dissuadet, aut deserit. Quapropter cum se prius negasset sedisse cum malis, modo se profitetur non introisse cum pessimis. Ante enim tractatum ipsorum vitavit, post et facta deseruit. Introitus est enim ad scelus, cum fieri aliquid audacter incipitur. Introitus enim initium significat operationis, quod vir sanctus a sua conscientia profitetur alienum.
  • 10 Odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo. Minus fuerat sancto viro malum vitasse concilium, nisi et congregationem odisset omnimodis subdolorum. Odium enim significat divisionem, sicut est in amore collegium. Et cum superius se dixerit in vanitatis concilio non sedisse, modo se profitetur cum impiis non sedere. Utrumque quidem erat omnino deserendum. Sed alii sunt vani, alii impii. Vani sunt qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua tempus narratione consumunt. Impii autem, haeretici, qui quaestionibus perfidis Scripturas divinas depravare contendunt, sicut Petrus apostolus ait: Depravantes eas ad suum interitum et perditionem. Hos ergo utrosque iure monet esse fugiendos, quia illi superfluitates diligunt, isti tela perversitatis infigunt.
  • 11 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumibo altare tuum, Domine. Potest talia loqui, qui caput suum sequitur Christum, qui terrena despicit, et coelestia concupiscit, sicut Apostolus ait: Nostra autem conversatio in coelis est. Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Et bene addidit, inter innocentes, quia possunt lavare manus etiam qui nocentes sunt, sicut fecit Pontius Pilatus, qui dum animam suam nefanda Domini traditione pollueret, manus suas saeculi istius liquore mundabat. Sed spiritualiter manus lavat quisquis actus suos lacrymabili satisfactione diluerit. Circumibo vero dixit, id est frequenter iterabo, ut assiduitatem sanctissimae devotionis ostenderet. Altare enim ab altitudine dictum est, quasi altae arae, ubi Domino sacrificatur, ut conspectibus populorum misericordiae ipsius dona pandantur.
  • 12 Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua. Provectus ad coelestia ideo illud spirituali animo circumibat altare, ut concentum dominicae laudis audiret. Forte illud dicit, quod coram ipso indefessa voce praecinitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Quae cum audiret, et devotione maxima cognovisset, narraret populis universa mirabilia quae hodieque in sanctarum celebratione missarum beata canit Ecclesia.
  • 13 Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Beatissimus ille quem diximus, secundum modum orationis ingreditur, supplicans ut, cum decorem domus Domini dilexerit, illis qui ab eodem alieni sunt nullatenus misceatur, sed in eius Ecclesia perseveret. Decorem domus dicit, non pulchritudinem parietum aut ministeriorum pretiosissimos apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem, in quibus cuncta gaudet Ecclesia, id est, in psalmorum iubilatione, in precum sanctitate, in Christiani populi humillima devotione. Prius enim de universali dixit Ecclesia, nunc venit ad sanctos, in quibus gloria Dei habitare cognoscitur: de quibus Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Dicendo enim habitationis locum, humani pectoris significavit arcanum; mirabiliter subiungens, gloriae tuae, quia ubicunque habitat, gloria est. Gloriosum enim efficit quidquid inhabitare dignatur, et ab hospitis merito crescit hospitii magnitudo.
  • 14 Ne simul perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Iuste rogat ne cum impiis anima eius pereat in futuro iudicio, cum quibus hic communem non habuit actionem. Merito enim ab eis ibi se sequestrari petiit, a quibus hic se ipse divisit. Sanguinum enim viri sunt, qui carnaliter vivunt, et nulla iussa coelestia concupiscunt. Pereunt ergo tales de futura Ierusalem, qui pro sua impietate damnandi sunt.
  • 15 In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Exponit qui sunt viri sanguinum, in quorum consuetudine videmus esse nequissimas actiones. Manus enim nostrae significant generales operationes, quas gerimus in hac luce degentes. Hic dextera specialiter iudicis venalitatem pronuntiat, quam ideo dicit repletam esse muneribus: quod multarum pecuniarum oblatione gravata sit. Et considera quod haec accipientes iudices universaliter exsecratur. Nam et qui iustitiam vendit, muneribus dexteram replet; et qui nocentes absolvit, idem suam dexteram munerum acceptione complevit. Sic utrumque, ut arbitror, ad virum sanguinum congruenter aptandum est.
  • 16 Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei. Schema syncrisis est, cum causam suam quis ab adversariis suis nititur efficere meliorem. Nam cum illi accipiendo fallaciter gaudeant dexteram suam muneribus fuisse completam, se dicit ad innocentiae introisse divitias. Ingressus enim in thesauros spirituales multo verius se consolatus est, quam illi super mundanis divitiis gaudere potuissent. Redime me, id est adventus tui sanguine pretioso liberum redde, quo absolutus est mundus, qui peccatis tenebatur obnoxius. Et miserere mei, scilicet in hoc mundo, ubi fideliter supplicantibus parcis.
  • 17 Pes enim meus stetit in via recta; in ecclesiis benedicam Dominum. Inter concutientes haereses et mundi graviter saevientes angustias, hoc bene vir catholicus profitetur, quia pes eius immobilis perduravit; qui licet importunis tribulationibus fluctuet, in parte fidei nescit quibuslibet necessitatibus commoveri. Possunt enim tales, et his similes hoc dicere, de quibus ipse Dominus testimonium perhibet, ut est illud: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. In via recta, id est in mandatis tuis, quae recta sunt, et rectos faciunt obedientes. Nam quoties plurali numero dicuntur ecclesiae, mundi istius Christiani populi significantur, qui de diversis gentibus probantur esse collecti. Futura est enim una et perfecta Ierusalem, quae malorum sequestratione purgabitur. Dicit ergo beatus iste quem diximus, non in Ecclesia, sed in ecclesiis se Domino cantaturum, quia per universum mundum nomen constat esse catholicum.
  • 18 Conclusio psalmi.
  • 19 Consideremus qualem nobis formam vitae religiosus iste tradiderit. Dicit enim ideo se hic vitasse pessimos, ne in iudicio Domini cum malis possit esse sociatus, admonens ut iniquorum consortia fugientes, fidelibus Christi spirituali semper charitate iungamur, quia ex diutina hominum conversatione, morum semper contranimus qualitatem. Hoc enim et sextus psalmus admonet, cum dicit: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem; hoc et decimus septimus qui ait: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris. Revera ut cognosceretur ingens malum, quod tam crebro monebatur esse fugiendum. Quapropter studiose quaeramus gloriosum nimis aptumque collegium, quod nos virtutibus erudiat, et desiderio divinae charitatis accendat, ne in retributione malorum merito iungamur pessimis, qui collegium hic habere voluimus cum malignis. Quod si diligentius perscrutemur, nec quantitas ipsius numeri vacat. Nam quinque porticus fuisse Salomonis, in quibus periclitantium turba languebat, evangelica nobis designat auctoritas. Qui calculus quinquies in se reductus, in vicesima quinta summa progreditur, ut sic corda fidelium psalmi istius abysso recreentur, sicut in illis porticibus iacentium probaticae piscinae lavacro aegra corpora sanabantur.