Jump to content

Expositio in Psalterium/27

Checked
E Wikisource
In Psalmum XXVII
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 In Psalmum XXVI In Psalmum XXVIII 

in Psalmum XXVII

  • 1 Psalmus ipsi David.
  • 2 Diximus David significare manu fortem. Et quando tale nomen debuit poni, nisi cum passionis dominicae gloriosa certamina referuntur? Fortis utique manu, qui per tolerantiam suam prostravit principem tenebrarum, qui mortem moriendo superavit, qui humanum genus captivum crucifixionis suae dispensatione liberavit. Ipsi autem cum dicitur, nullum alterum intelligi posse declaratur, nisi ipsum mediatorem Christum Dominum, qui per hunc totum psalmum loquitur: orans ab humilitate susceptae carnis, persecutorum debitas indicans poenas non studio malevolentiae, sed contestatione vindictae. Notandum est igitur hunc psalmum tertium esse horum qui passionem et resurrectionem Dominicam sub brevitate commemorant.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Prima sectione orat Dominus Christus per id quod homo est ut eius audiatur oratio futuro tempore passionis. Secundo gratias agit, quoniam exauditus est in his quae fieri postulabat. In fine psalmi subiungens, ut sicut ipse suscitatus est potestate divinitatis suae, ita salvus fiat populus eius nomini crediturus.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Ad te, Domine, clamavi; Deus meus, ne sileas a me. Christus Dominus clamat ad Patrem tempore passionis, ne ab ipso sileat, hoc est, ne petenti non annuat, sed magis respondeat. Pulcherrima quoque verborum est facta diversitas. Clamat homo ne sileat Deus, quia nostro silentio ille tacet, et nobis negligentibus in memoria non habemur. Contra si, Domino praestante, respicimus, respicit; si clamamus, exaudit; si diligimus, amamur
  • 7 Et similis ero descendentibus in lacum. Id est, si silueris, ero similis in mundi huius profunditate versantibus. Lacus enim quidam hoc saeculum est, qui quasi delectabilis ac tranquillus creditur, sed quas profunditates et mersuras habeat ignoratur. Lacus quippe dicitur, quod sub ipso terra lateat. Precatur ergo humanitas Verbi, ne similis esset hominibus caeteris: quia etsi communem conditionem carnis assumpsit, excellentiam tamen omnium creaturarum Deo unita promeruit; de qua dicit Apostolus: Cui autem aliquando angelorum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Sive lacum sepulcrum dicit, ubi peracta passione repositus est.
  • 8 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Tempus significat sacratissimae passionis, et orat ut eius audiatur oratio, quod fecit antequam traderetur; relictis enim discipulis secessit et oravit dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Quod autem dicit, ad templum sanctum, ut mihi videtur, illam consuetudinem Hebraei populi fortasse mavult intelligi, cui praeceptum fuerat ut in qualibet esset positus regione, ad illam partem semper oraret ubi Ierusalem noverat constitutam; sicut et Danielem apud Babylonem tertio in die legimus effecisse; quod necesse erat Christum Dominum facere, qui non venerat legem solvere, sed implere. Sive ad templum sanctum, ad coelum vult intelligi, quod orantes homines facere consueverunt. Nam desiderium postulantium est, ut licet ubique Deum esse non ambigant, de coelo sibi auxilium venire confidant. Unde et in Dominica oratione dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Non est ergo absurdum templum accipi coelum, quoniam Domini sedes divina lectione monstratur.
  • 9 Ne simul tradas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Quia moriturum se noverat, merito petebat ne inferis tradita eius anima cum peccatoribus misceretur, aut cum operantibus iniquitatem haberet aliquam portionem. Sed omnino salutariter ista discretio ab illo petitur, ut nostra spes ad vota talia concitetur; quod revera implens, hominem a se fieri deprecatur alienum. Ubi sunt illi qui Christum putant animam non habuisse? Sed haec mihi videntur aut non legere, aut quae legerint omnimodis oblivisci.
  • 10 Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Iudaeos commemorat, qui ei dicebant tentantes: Scimus quia a Deo venisti magister. In istorum ergo labiis erat pax, sed in corde malitia. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio, quoties aliquid quod sub laude dicitur, intellectum vituperationis habere monstratur. Proximo suo, de se dicit, quia eis carnis origine iungebatur. Qui iuste maledicebantur, quia proximum malitiose perdere festinabant.
  • 11 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam studiorum ipsoram. Iudaei volentes operati sunt quidem malum, sed fecerunt nolentes bonum; ut mortem inferrent Christo, qua mors ipsa finiretur; sanguinem funderent, quo mundi crimina lavarentur. Ideo petit illis dari secundum opera ipsorum, id est voluntatem; quia unusquisque hoc operatur quod vult. Nam frequenter et praestant qui nocere contendunt, ut diabolus facit, qui dum innocentibus ingerit mortis poenas, transmittit martyres ad coronas. Expressit quoque quae superius dixit, dicendo, Secundum nequitiam studiorum ipsorum, id est ambitum malum, ut innoxio nocerent; et qui ad eos salvandos venerat, morti tradere maluissent.
  • 12 Secundum operationem manuum eorum retribue illis; redde retributionem eorum ipsis. Quatuor sunt species retributionum: quarum una est, cum tribuuntur ab hominibus mala pro bonis, sicut Iudaei Christo retribuerunt, qui cum ad eos salvandos venisset, illi eum crucifigere decreverunt. Altera cum retribuitur bonum pro bono, quando dicet Deus electis suis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Tertia cum retribuet malum pro malo, quando dicturus est impiis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Ibidem, 41); secundum illud, Mensura qua mensi fueritis, in eadem remetietur vobis. Quarta cum retribuit quod hic dicit, bonum pro malo, ut qui persecutores exstiterunt, fiant conversi, postea laudatores. Verum ista omnia quae de inimicis suis praedicit, non sunt vota malitiae, sed praescientia futurorum. Nam in Evangelio dicit: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Sed utrumque pium est; hic enim comminatur ut terreat, ne scelera sua praesumptione desperata perficiant; ibi autem cum patitur, orat ut ad poenitudinem eorum corda perducat. Nec vacat quod toties sententiam ipsius terroris iteravit, ut corda lapidea magnae comminationis incendio salvarentur.
  • 13 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius non consideraverunt; destrues illos, nec aedificabis eos. Superiorem excolit sensum. Dicit enim, ideo debere illis reddi, quia non intellexerunt opera Domini. Opera siquidem eius fuit, ut doceret populum viam veritatis et fidei, et ex sacrae incarnationis arcano reconciliaret hominem Deo; quatenus ubi non poterat vitiata natura conscendere, Dominicae visitationis munere perveniret. Et ne Filio Dei vera docenti meus obstinata non crederet, hoc quoque miraculorum ingentium virtute firmavit; ut quod intelligerent Iudaei communem hominem non posse facere, hoc evidenter agnoscerent potentiam Divinitatis implere. Sed illi dementes, dum tantummodo hominem credunt, Filium Dei dici indignissime pertulerunt. Sequitur, et in opera manuum eius non consideraverunt. Utique si considerassent, expavissent potius quam sprevissent, plorassent quam conspuissent, adorassent quam crucifixissent. Tale enim sacrilegium aliis provenire non potuit, nisi illis qui veritatis intelligentiam perdiderunt. Deus enim alios destruit ad correctionem, alios deiicit ad ruinam. Paulum destruxit, ut in melius construeret, et de persecutore apostolum faceret; sed impium Pharaonem cum tantis mirabilibus non crederet, demersit Altissimus ut periret. Sic ergo illos dicit destrui, ut non iterum debeant aedificari. Quod dictum, sicut saepe monuimus, ad prophetiam potius videtur pertinere quam ad iracundiae qualitatem.
  • 14 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Sciens complenda esse omnia quae petebat, partem secundae sectionis ingreditur: gratias agens quod vindicatus sit de inimicis suis, dum adhuc nullatenus exstitissent. Haec figura dicitur prolepsis, Latine praeoccupatio, quando res secuturae pro praeteritis ponuntur. Sed discutiamus quid sibi velit dispositio ista verborum, Benedictus Dominus, quoniam exaudivit; qui est utique, etsi non exaudiat, benedictus. Sed benedictum proprie dicimus, cui gratias agimus, id est quando illi benedicimus. Apte ergo positum est, benedictus, qui exaudire dignatus est.
  • 15 Dominus adiutor meus et protector meus; et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum.
  • 16 Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. Adiutor ad pericula vitae pertinet, quae ipso adiuvante superavit. Protector, quia eum ab insidiis diabolicis sua defensione vallavit. Sed postquam ista facta sunt, fideliter se dicit sperasse de Domino. Nam cum dicit, cor meum, animae designat arcanum, quod sacrificium constat esse iustitiae. Addidit quoque iterum, adiutus sum; ut quantum impendebatur pura devotio, tantum et adiutorii cresceret magnitudo. Bene autem dixit: Refloruit caro mea, quia et primo floruit: quippe quae ex Virgine sine peccato tanquam pulcherrimi floris singulare decus emicuit, sicut Isaias dicit: Et flos de radice eius ascendet. Refloruit ergo significat resurrexit: quasi in aethereas auras admirabili decore prorupit. Sequitur, et ex voluntate mea confitebor illi, post resurrectionem scilicet, quando humana natura fuerat a corruptione liberata, et ad inaestimabilem gloriam permanens, in Verbi unitate perducta.
  • 17 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est. Brevis magnaque definitio. Quid est Dominus? fortitudo plebis suae. Merito, quando adversa cuncta ipso auxiliante superantur. Protector est etiam, quoniam eos tegit et liberat ab imminentibus malis. Salutarium, ac si diceret, iustorum, quorum salus est Dominus. Bene autem addidit, Christi sui, ut Filium Dei debuisses advertere. Christi enim dicebantur et caeteri, quos aut unctio regalis, aut sacerdotalis gloria decorabat.
  • 18 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditatem tuam; et rege eos, et extolle eos usque in aeternum. Orat humanitas Verbi pro populo Christiano, propter quem et probatur assumpta; ut satisfactione fideli salvus fiat in hoc mundo, ubi exposita Iudaeorum probabatur esse periculis. Benedic autem haereditatem tuam, ad futurum iudicium pertinet, quando dicendum est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Et ut charitatem suam, quam praecipit, evidentius approbaret, iterum petit ut in hoc mundo devotos populos regat, ne carnalia concupiscant, ne vias pravas eligant; sed ipsius regimine illuminati, nesciant collegium habere cum pessimis. Addidit, extolle eos, ut in intellectu Scripturarum, et in opere sancto, laudabili intentione proficiant; quatenus a terrenis vitiis purgati, ad aeterna praemia perducantur evecti. Et hoc petiit debere fieri usque in saeculum, scilicet per totum hunc mundum, ubi saecula sunt usque ad illud saeculum aeternum cui nullum aliud pro sua perennitate succedit.
  • 19 Conclusio psalmi.
  • 20 Audistis psalmus iste qua pietate conclusus est. Rogavit pro nobis, qui oratur ab angelis. Iudex omnium creaturarum advocatus est noster; et ut a morte potuissemus eripi, ipse magis elegit occidi. Impleta est in hoc psalmo praedicta regula Dominicae passionis. Oravit ante traditionem suam: de crucifixione propria, et de resurrectione locutus est; postremo pro fidelibus exoravit, ut qui ei meruerunt credere, perpetua debeant benedictione gaudere.