Psalmus III | Psalmus V |
in Psalmum IV
- 1 In finem psalmus David canticum.
- 2 Subtiliter perscrutemur quid nobis sigillatim sermones isti denuntient, quos praefati sumus veracissimos indices esse psalmorum. Finis modo non significat alicuius rei consumptionem, sed perfectionem spiritualium rerum. Nam, sicut dicit Apostolus: Finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti, qui est omnium bonorum gloriosa perfectio. Et ideo quod positum est, In finem, ad Christum Dominum commonet esse referendum: sive, ut quibusdam placet, pro nobis dictum esse credendum est, In quibus, secundum eumdem apostolum, saeculorum finis advenit. Illud tamen sciendum est, ad terminum referri non posse, cum adhuc operis ipsius initia esse videantur. Psalmus est autem, sicut diximus, organum musicum capite sonorum, quo divina praeconia canebantur; canticum autem, quod supernas laudes humanis vocibus personabat. Sed haec ideo videntur esse sociata, quia et instrumentis musicis, et choris psallentium, sacrificiis coelestibus consona vociferatione canebantur. Sic istis verbis omnibus commonemur, de Domino Christo canticum istud esse dicturum.
- 3 Divisio psalmi.
- 4 Per totum psalmum verba sunt sanctae matris Ecclesiae, quae non in cordibus nostris phantastica imaginatione formatur, sicut patria, vel civitas, vel aliquid eorum simile, quod personam non habet existentem: sed Ecclesia est collectio fidelium sanctorum omnium, anima et cor unum, sponsa Christi, Ierusalem futuri saeculi; de qua dicit in Cantico canticorum Dominus Iesus: Osculetur me osculo oris sui; et alibi: Quae est ista quae ascendit dealbata; et illud: Una est columba mea, una est sponsa mea. Quapropter nefas est hic aliquod dubium introducere, ubi tanta veritas cognoscitur tot testimonia perhibere. Et ideo sub figura mythopoeia, Ecclesiam dicamus loqui, quae personis semper cognoscitur certissimis applicari. In prima siquidem parte rogat ut eius audiatur oratio: increpans infideles, quia colentes falsos deos, culturam veri Dei negligebant. In secunda vero commonet generalitatem, ut relicta superstitione fallaci, sacrificium iustitiae debeat immolare. Et ut gentilium mentes facta promissione converteret, ingentia commemorat praestitisse Dominum beneficia Christianis.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 Cum invocarem te, exaudisti me, Deus iustitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Consideremus quid sit hoc, quod mater Ecclesia in uno eodemque versu, et exauditam se dicat, et iterum deprecetur audiri: significans perfectae orationis hunc esse modum, ut licet nobis postulata desideria concedantur, probabili semper ambitione audiri. Nos tamen iugiter postulemus, sicut dicit Apostolus: Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite. Deus autem iustitiae meae, recte dicit Ecclesia, quae sensu orthodoxo Trinitatis unitatem et omnipotentiam confitetur. Nam et membra eius sigillatim dicere similia, sacra lectione comperimus, sicut in Iob legitur: Attende innocentiam meam (Iob XXVII, 5); et Paulus apostolus ait: Reddet mihi coronam iustitiae; propheta in septimo psalmo dicturus est: Si est iniquitas in manibus meis. Non quia sine peccato modis omnibus fuerunt, sed sunt operationes aliquae in quibus fideles homines evidenter appareant innocentes. Sequitur, in tribulatione dilatasti mihi. Tribulatio est enim quae dilatat semper Ecclesiam, quando eodem tempore confessores fiunt, martyres coronantur, totaque turba iustorum contritionibus semper augetur. Adiecit: Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Pia mater sibi miserendum esse dicebat, si pro filiis eius audiretur oratio: quoniam quidquid membris tribuitur, toti corpori sine dubitatione praestatur.
- 7 Filii hominum, usquequo gravi corde, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Cum superiori versu pro nobis oraverit, hic per energiam alloquitur genus humanum, ne in culturis daemoniorum gravissimo errore permaneat; quatenus pro ipso exaudiri possit fusa precatio: alioquin irrita pro se reddit vota supplicantium, quisquis non reliquerit consortia peccatorum. Sequitur, usquequo gravi corde; merito eos diutius graves corde fuisse dixit, qui post veritatis praedicationem, adorare magis elegerunt idola falsitatis; sicut est illud evangelicum: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis. Primo enim mundus iuste flagellatus est paucis, quia suum Dominum ignorare probatus est. Post adventum vero Creatoris sui iustissime vapulabit multis, qui adhuc idolorum naenias inquirebat. Sequitur: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Vanitas quidem nomen est generale vitiorum; sed illud proprie vanum dicitur, quod a Deo probatur alienum. Nam sicut in Divinitate confidere fructuosa firmitas est, ita ab eadem deviare vanitas est caduca, sicut Isaias dicit: Adorantes vana et falsa, misericordiam tuam dereliquerunt. Arguuntur itaque illi qui idolorum turpissimo amore flagrabant, et sub increpatione pronuntiandum est; ac si diceret: Quare vanitatem diligitis qua peritis? Diligere enim debemus proficua, non noxia; quia potius exsecrare convenit, per quae nos poena perpetuae damnationis affligit. Quaeritis mendacium, quod utique non appetere, sed refugere deberetis. Istud autem mendacium idola significat, quae tale nomen merito susceperunt, quia contra dignitatem veritatis erecta sunt.
- 8 Scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Permanet in increpatione salutari, ut ad verae religionis affectum, corda dementium explosa pravitate convertat: pronuntians illis veritatis arcanum, ut incarnationem sanctam venerabiliter suscipere non recusent. Sanctum suum, dicit Dominum Christum; sicut et alibi de seipsa Veritas profitetur: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Adiecit: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Merito se exaudiri confidebat, quoniam Dominum sanctum magnificandum populis praedicabat. Cum clamavero, dicit, id est cum bonis operibus divinitati supplicavero. Ipse enim clamor est qui tacitus ad Deum pervenit, et exaudiri facit eos qui bonis operibus constanter insistunt.
- 9 Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Hoc bene trahitur ad Iudaeos, ut si eos irasci contigerit, saltem se ab illicitis ausibus abstinerent; quod tamen et generaliter competenter accipimus. Venialis est enim ira quae ad effectum indignationis suae non pervenit; sicut scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Et ideo praeceptum curationis adhibetur, ut, si iam irascimur, non inconsulta temeritate peccemus. Motum siquidem animi fervidum propter humanam fragilitatem in potestate habere non possumus: suffragante tamen Dei gratia, ratione disciplinabili continemus. Et ideo beatus Propheta, quod est quidem consuetudinis permisit, quod vero culpae prohibuit. Nam si irascamur, nec Domini consideratione refrenemur, sed a voto nostro impediamur aliquo necessitatis obiectu, tunc utique constat nos facti crimen portare, etiamsi non possimus quae volebamus efficere. Sive, ut quibusdam placet, praeteritis peccatis irasci debemus, ut praesentem nequitiam possimus effugere; delicta enim recentia declinare non possumus, nisi vetusta laudabili exsecratione damnemus. Quid est enim aliud poenitere, nisi irasci sibi, ut horreat quod fecit, et cruciatus a se exigat, ne iudex potius iratus affligat? Addidit: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, ostendens Dominum secretas hominum cogitationes agnoscere; ait enim: Quae dicitis in corde, utique quod non putatis audiri; et ideo creditis occultum, quia non est verbi affatione vulgatum. Sequitur: In cubilibus vestris compungimini. Ferarum domicilium proprie cubile dicitur a cubando. Ferocium ergo cogitationes apte dicit cubilia, quamvis hoc interdum et in bono abusive legatur assumptum; ut est illud de sanctis. Laetabuntur in cubilibus suis. Compungimini, significat, poenitentiam agite; nam compunctione quadam animarum fit optata conversio: ac si diceret, deserite pravas cogitationes vestras, antequam scelera perpetretis. Sequitur quoque diapsalmatis silentium: ubi merito divisionem posuimus, quoniam res altera cognoscitur inchoari. Deposito enim veteri homine, nos ipsi nos in novum sacrificium salutariter iubemur offerre.
- 10 Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. Quoniam superius clementissima mater admonuit ab antiquis superstitionibus discedendum, in secunda positione docet, ut renati homines non victimis pecorum studeant, sed seipsos Deo sacrificium conentur offerre: quia non est tale Domino iumentorum victimam dare, quale hominum devotum pectus offerre. Nam si ipse pro nobis immolatus est Christus, quanto magis convenit sacrificium ei nosmetipsos offerre, ut possimus Regis nostri imitatione gaudere! Dixit enim: Sacrificate; et ne intelligeres pecudes, subiunxit: Sacrificium iustitiae, id est, recte vivite, et corda vestra divinitati munda semper offerte. Addidit quoque: Et sperate in Domino, ut vitam bonam spes felicior subsequatur. Non enim hic plene recipere possumus, etiamsi bonos actus divinis conspectibus offeramus; sed sperare docemur in Domino, ut in futuro promissa salutaria consequamur. Sed spes ista non decipit, voluntas talis non pervenit ad reatum, sicut dicit Apostolus: Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
- 11 Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Certamine quodam facto partium, corda fidelium salutariter construuntur. Dicunt enim multi adhuc carnaliter sapientes, quod nec pauci dicere debuissent: Quis ostendit nobis bona? Illa scilicet quae praedicat semper Ecclesia, resurrectionem esse venturam, in qua iusti omnes aeterna praemia consequentur. Hoc imputative legendum est, quasi dicant: promittitur nobis quod penitus non videmus; desideramus quae hic consequi non valemus. Istis respondendo indicatur beneficium, quod etiam in praesenti saeculo possidemus. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Quia sicut nummus imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa coelestis Principis imprimuntur: hoc munimine diabolus multiformis expellitur, et fraudulenta machinatione non praevalet superare tentatum, quem habuit primi hominis suasione captivum. Crux est enim humilium invicta tuitio, superborum deiectio, victoria Christi, perditio diaboli, infernorum destructio, coelestium confirmatio, mors infidelium, vita iustorum. De quo loco Ioannes Constantinopolitanae civitatis antistes, quasi multifarias definitionum stellas in crucis declamatione lampavit, dicens: Crux est Christianorum spes. Crux Romanorum victoria, crux mortuorum resurrectio, crux caecorum dux, crux conversorum via, crux claudorum baculus, crux pauperum consolatio, etc., quae ab eo in hunc modum divina aspiratione profusa sunt. Ecce vera munera, ecce dona praesentia, quibus maledicorum linguae damnatis faucibus obstruuntur. Haec figura dicitur Graece peusis, Latine autem percunctatio, ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur. Adiecit: Lumen vultus tui, Domine. In crucis enim impressione, lumen est vultus Dei: quia semper in eis noscitur radiare, qui se non aliqua eligunt pravitate polluere, sicut dicit Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Quid enim efficiat ista crux, in alio loco Apostolus pulchra brevitate complexus est, dicens: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Quapropter voces sacrilegas respuamus. Magna et competentia sunt dona Domini contra principem tenebrarum, lumen nobis adesse dominicum.
- 12 Dedisti laetitiam in corde meo: a tempore frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. Adhuc beneficia numerat quae possident Christiani. Non enim istam laetitiam dicit quam cachinno vocis exprimimus; sed laetitiam rectae fidei, quam bonae conscientiae praestare Dominus consuevit. Tunc enim veraciter laetamur, quando et recte credimus, et adiutorio Domini, probabili nos conversatione tractamus. Brevis sermo, sed perfecta complexio. Quid enim amplius a dubitantibus quaeritur, quam quod et signo crucis Regi nostro militare cognoscimur, et de perfecta fide Domino praestante gaudemus? Sequitur: A tempore frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt. Redit ad eos qui rebus carnalibus probantur intenti. Nec vacat, quod his tribus, id est, frumenti, vini et olei, additum est sui. Est enim et Domini panis vivus qui de coelo descendit. Est et vinum: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Est et oleum: Impinguasti in oleo caput meum. Ergo ista Dei non habent peccatores: sed sua, id est terrena, unde corpus vivat, non anima perfruatur. Frumentum enim dictum a frumine, id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae frumen vocabant. Multiplicati sunt enim pessimis actibus, id est, mundana voluntate completi. Hoc est enim quod in praefatione diximus, in uno sermone plerumque causas profundissimas indicari, ut est hic positum, sui.
- 13 In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Contra humanos tumultus et felicitates caducas, quas mundus aestimabat esse praecipuas, pulcherrime pacem cordis obiecit, quam habere non possunt, qui saecularibus actibus implicantur. Pax enim ista habet tranquillissimam vitam, quae cum sua mente non litigat: sed in Domini beneficiis perseverans amoena tranquillitate perfruitur. De ipsa dicit Dominus in Evangelio: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Sed ne pacem istam temporalem putares, addidit: In idipsum dormiam et requiescam. In idipsum quippe dicitur, quod nulla rerum vicissitudine commutatur; sed ipsum in se permanens incommutabili perennitate consistit. Dormiam, finem vitae vult intelligi; requiescam, futuram beatitudinem indicare monstratur, quando iam requies dabitur sanctis, et gloriosa pausatio. Sequitur causa quare requiescat: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Singularis itaque spes est Ecclesiae in membris suis, quia sola recipiat regnum Dei, quod Babyloniae populus non potest adipisci. Et cum dicit: Constituisti me, significat dignam deliberatamque sententiam, quam hic habemus in spe, ibi autem possidetur in re. Sed tunc revera illud munus quietis merebimur, si hoc fieri Domini iuvamine confidamus.
- 14 Conclusio psalmi.
- 15 Decurso igitur maternae praedicationis eloquio, consideremus cantici huius principia, media, et finem, et intentionem tanti mysterii reverendissimis indagationibus invenimus. Sic enim psalmi virtus agnoscitur, si circumstantia dictionis tali ordine perquisita tractetur. Primo versu exaudiri se pro membris suis sancta exoravit Ecclesia; et ut eius audiretur oratio, humanum genus admonuit, ut ab idolorum veneratione discederet: sciens se habere Dominum Salvatorem, cui haec veraciter cultura debeatur. Deinde populum, quemadmodum sacrificare debuisset, instruxit: quid etiam blasphemis responderetur admonuit. Post singularem beatitudinem dixit, quam sanctis suis Dominus compromisit. Sic totius Christianae disciplinae institutio sancta completa est; ut et quid agerent homines, et quid sperare debuissent, evidenter agnoscerent. Admonet etiam numerus iste quaternarius ut eum mundo praedicatum virtute evangelica sentiamus. Congruum siquidem fuit, ut cunctus terrarum ambitus, in quatuor cardinibus constitutus, salutari Domino credere moneretur; quatenus de diversis gentibus advocata, una fieret totius orbis Ecclesia. Nam et quatuor temporibus annus ipse distinguitur; quatuor ventis cardinalibus totius orbis inane perflatur; quatuor etiam virtutibus animi dignitas comparatur, id est, prudentia, iustitia, fortitudine, et temperantia. Quem calculum Pythagorici tanta laude prosecuti sunt, ut eum sacrum esse faterentur.