Psalmus VII | Psalmus IX |
in Psalmum VIII
- 1 In finem pro torcularibus psalmus David.
- 2 In finem, significare Dominum Salvatorem, quarti tituli expositione iam notum est. Torcular vero est, ubi multis ponderibus pressae uvae durissimis gigartis comminutis, follibusque vacuatis, dulcissima vina profundunt. Quod Ecclesiae videtur aptissime convenire, quando de obstinatis moribus, tumidaque superbia, pressura poenitentiae, suaves lacrymae salutariter exprimuntur. Talis illi etiam similitudo et in areis datur, ubi sub assidua tritura paleae sequestrantur a tritico. Quapropter convenit ut hunc psalmum ex persona priscae Ecclesiae intelligamus esse prolatum: in qua revera et torcular est quidem corporum, sed fructus salutaris animarum. Nam si Vetus et Novum recte dicitur Testamentum, cum tamen unius lex esse doceatur, cur asserere dubitemus antiquam et novam Ecclesiam unam esse Domini Christi sponsam pretioso sanguine conquisitam?
- 3 Divisio psalmi.
- 4 Ecclesia vetus, quae nobis per torcularia pulcherrime declarata est, primo ingressu laudes Christi Domini laeta decantat: maiestatem eius praedicans, et operationes excelsas. Secundo apertius venit ad hominis naturam, quam de conditione pravissima, quae Adam fuerat peccante vitiata, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. Sic Dominus Christus ex duabus et in duabus naturis inconfusis atque distinctis, una persona salutariter et indubitanter agnoscitur. Mente quoque condendum est, quod hic psalmus a Christo Domino naturam humanitatis assumptam tanta laude concelebrat, ut eam supra omnem creaturam clarissime testetur evectam; sicut et Apostolus ait: Cui enim dixit angelorum: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Et alibi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : et paulo post: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Cum sit, Domine, casus vocativus, contra usum illi Dominus qui est nominativus, videtur adiunctus. Quae figura dicitur syllepsis, quoties casus discrepantes in unam significantiam congregamus. Veraciter itaque gaudet, quae dicit, noster. Necesse est enim ut huius bonis exsultare debeamus, cuius nos esse profitemur. Sed cum dixit, quam, non potest explicare quod sentit. Quis enim aut creaturas terrenarum rerum, aut maris ambitum, aut inanis huius aeris diffusionem, aut ornatum rerum coelestium sufficienter possit agnoscere, quae Dominus incomprehensibili sapientiae suae virtute disposuit? Haec omnia Ecclesia considerans, haerens ac detenta in earum rerum explicatione proclamat: Quam admirabile est nomen tuum, etc. In universa vero terra, quia totum per mundum eius religio sancta dilatatur; nec erit aliqua patria, ubi catholica non laetetur Ecclesia. Quapropter desinant Iudaei vel Donatistae sibi specialiter vindicare quod ad universitatem magis pervenisse cognoscunt.
- 7 Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Superiore versu perquiri fecit, quod hic competenter exposuit. Magnificentia est enim Domini incarnationis arcanum; inter cuius diversa miracula hoc nobis super omnia cognoscitur esse collatum, quod Deus dignatus est homo fieri, et crucem pro omnium salute sustinuit. Ista ergo magnificentia super coelos omnesque creaturas elevata est: quando Dominus Christus resurgens a mortuis, sedet ad dexteram Patris, sicut et alius psalmus dicit: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
- 8 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Haec prophetia in Evangelio, ore Domini docetur exposita; cum a Iudaeis prohiberentur infantes ne laudes Domini personarent, putantibus aliquid pueriliter fieri, quod a tali aetate videbatur assumi. Tunc ille respondit: Num legistis, ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Sed ne illos lactentes intelligas, qui adhuc materno ubere nutriuntur, ut laudes Domini minime cantare potuissent, etiam provectos aetate monet apostolus Petrus dicens: Tanquam modo geniti infantes, rationabile, et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Unde infantes et lactentes illi intelligendi sunt, qui propter rudimenta et infantiam fidei escam non capiunt fortiorem, sed doctrina teneriori nutriuntur. Ut iste sit sensus: non solum a perfectis, qui te omnino intelligunt, es laudabilis, sed etiam ab incipientium et parvulorum ore praedicaris.
- 9 Propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et defensorem. Propter inimicos, paganos designat et blasphemos, ne dicerent sacrilegi, ideo docti laudant Deum, quia librorum meditationibus imbuuntur. Professus est et infantes praedicare, qui venire ad Dominum fidei novitate coeperunt; ut haec sapientia divinitus magis tradita, quam humano labore videatur esse collecta. Inimicum vero et defensorem, Iudaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Deum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus. Ita factum est ut Dei quasi defensor apertissimus, Deo probaretur adversus; quia Patrem non veneratur, nisi qui honorat et Filium; sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit eum. Hoc et ad omnes haereticos competenter aptatur, qui dum se putant Scripturas mala interpretatione defendere, inimico animo sanctis probantur dogmatibus obviare.
- 10 Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum; lunam et stellas, quas tu fundasti. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et in sanctis hominibus constituta. Ait enim, Videbo coelos, id est libros evangelicos, qui coeli merito dicuntur, quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum. Sed qui sint isti coeli, breviter definivit opera digitorum tuorum; nam cum legatur in Exodo, digito Domini legem fuisse conscriptam, quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt, hic ideo positum aestimo, digitorum, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet; sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae. Quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim Dei dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio, et Spiritui sancto, id est uni Deo aptissime convenire. Sequitur: Lunam et stellas quas tu fundasti. Augmenta et imminutiones suas, quas patitur luna, se visuram dicit Ecclesia: ut modo crescat fide multorum, modo martyrum fine aliquibus imminuta videatur. Quae similitudines propter opiniones hominum frequenter dantur Ecclesiae. Caeterum illa afflictionibus crescit, et contritionibus semper augetur. Luna enim multis rebus a se discrepantibus comparatur: modo omni Ecclesiae, ut est illud: Donec extollatur luna; modo membro eius lucidissimo, ut est hic; modo stulto, ut ait Salomon: Stultus ut luna mutatur. Subiunxit quoque stellas, iustos homines et religiosos, de quibus scriptum est: Sicut stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. Addidit: quas tu fundasti, ut cognosceremus omnia in praedestinationis eius fundata iudicio. Sive hoc ad deitatem Verbi pertinet exprimendam, ut in illa conditione rerum omnia fecisse crederetur. In his enim tribus videtur universa complexus, sicut est illud: In principio fecit Deus coelum et terram. Ubi cum duas res posuerit, cuncta complexus est, mirabili ordine praedicanda disponens; ut, quia erat post de sancta incarnatione locuturus, prius eius deitatem et omnipotentiam ostendere debuisset.
- 11 Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? Venit ad ingressum secundum, ubi uno versu per duas interrogationes et responsiones homo et exiguus et potentissimus approbatur. Quae figura dicitur peusis, latine autem percunctatio: ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur; quam iam et in quarto psalmo posuimus. Quid est homo? Cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus, Adae sequax, qui in veteri peccato permixtus, socia pravitate conclusus est. Huius memor est Dominus, quando ei peccata dimittit et misericordiae suae dona largitur; sicut in alio psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hac iam voce surgendum est, quia Dominum significat Salvatorem, qui non ut caeteri mortales ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quia superius dixit: Memor es; subiecit autem: Visitas. Memor fuit cum patriarchis de coelo misertus est; visitavit, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nam visitare dicimus, quando medicus ad infirmos ingreditur; quod in adventu Domini revera constat impletum.
- 12 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum. Hinc iam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Sequitur: Paulo minus ab angelis; quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit: Paulo minus, quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem Deus, in eo quod homo est factus, exaltatus accepit. Corona enim orbis circulo competenter aptatur, quoniam ad eius similitudinem universa mundi extremitas formata est.
- 13 Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Superius de gloria eius et honore narratum est: nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini maiestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, Super opera manuum tuarum, omnis illi creatura subiecta monstratur; quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum, quippe qui iudicaturus est mundum. Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse nec supera; sicut de hoc loco testatur Apostolus coelestis expositor: In eo enim in quo ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nam et alio loco dicit: Adorate eum, omnes angeli eius. Addidit: sub pedibus eius, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur auctorem. Et respice omnia suis locis fuisse servata. Quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum; post ascensionem dicit pedibus eius omnia fuisse subiecta, ut ista distinctio, et dubietatem titubantibus auferat, et gloriam sanctae incarnationis ostendat.
- 14 Oves et boves, insuper et pecora campi. In hoc et alio versu qui sequitur, argumentum est quod dicitur per enumerationem. Verum haec et alia nomina, quae sequuntur, allegorice dicta debemus accipere, ne post rationales creaturas incompetenter pecora vel iumenta posuisse videatur. Oves electum populum significant Christianum, sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas. Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde quia mundi exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus exarantes, virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper, quia non solum illi sancti subiecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus maiore gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est in mundi istius voluptate pascuntur; oves sunt, cum iam intra septa Domini clauduntur.
- 15 Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Volucres coeli superbi sunt homines, qui inflati vento iactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. Pisces vero maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi inundatione confusa, ita et isti capite demisso venas rerum ratione humana, assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Verum isti tales, eorumque similes Domini pedibus feliciter subiiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. Nam licet illi omnia iure dominationis inclinata sint, illos tamen dicimus proprie subiectos, qui ad eius onus leve et iugum suave pervenire meruerunt.
- 16 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Postquam incarnationem Domini Christi, et resurrectionis gloriam sancta Ecclesia laeta cantavit, illum versum de laude Domini repetit quem dixit in capite. Congrue siquidem principium ipsi deputatur et finis, qui de se dixit: Ego sum alpha et omega, id est initium et finis. Sed quoniam divina verba fecunda sunt, alia nobis sacramenta progenerant. Significant enim et illos quorum vita divinis muneribus et religiosis auspiciis inchoata, in Domini credulitate permansit. Unde mente condendum est hunc esse ex his primum psalmum qui se repetitione versuum sacramentali iteratione congeminant; quod et de aliis loco suo competenter edicemus.
- 17 Conclusio psalmi.
- 18 De duabus naturis Domini Christi, et secundus psalmus, et iste locuti sunt: quamvis et alii subsequantur: id est, vigesimus, septuagesimus primus, octogesimus primus, centesimus primus, centesimus nonus, et centesimus tricesimus octavus; ut obscurum iter huius saeculi gradientes, quasi plurimis lampadibus incensis, in haereticas cautes minime valeamus incidere. Quapropter tanti beneficii cognoscamus auctorem. Unus est enim Dominus Christus, genitus ex Patre sine tempore, natus ex matre sub tempore. Prius mundum creavit ex nihilo, post ingenti liberavit exitio. Talis est enim Dei et hominis facta connexio, ut utrumque integrum, utrumque permaneat sine aliqua confusione distinctum. Neque enim aut divinitas impassibilis mutari potuit, aut humanitas aliud, nisi ut meliorata semper maneret, accepit. Sic enim verus atque omnipotens mediator effectus est, ut qui in forma Dei Patri erat aequalis, fieret et nobis carnis assumptione consimilis. In se enim permanere fecit iuncta, quae voluit esse paci fica. Hoc est spei nostrae singulare praesidium, redemptionis indebitum munus, mortis exitium, vita sanctorum. Quale enim, rogo, genus est pietatis, ut ille angelorum Dominus usque ad formam servi fuerit venire dignatus, ut mors cum auctore suo diabolo vinceretur, qui mundum suis vinculis tenebat obnoxium? Unde beatus Ambrosius hymnum Natalis Domini eloquentiae suae pulcherrimo flore compinxit, ut pius sacerdos festivitati tantae dignum munus offerret. Ait enim: Procedens de thalamo suo pudoris aula regia, geminae gigas substantiae, alacris ut currat viam, et caetera quae supra humanum ingenium vir sanctus excoluit. Nam et ipse numerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo etenim animae ingressae sunt in arcam Noe, quae mundo pereunte salvatae sunt: octavus filius Iesse, David fuit, quem a Domino constat electum; octavo etiam die circumcisio purificabat Hebraeos; octavo, id est dominico die Dominus surrexit a mortuis, in quo humani generis spes ab impiorum inferno in coelorum est elavata fastigium. Iste autem numerus est quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Philolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat; eo quod omnes in ipso videantur harmonicae convenire rationes.