Expositio in canticum canticorum (Foliot)/Prolegomenon

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Cap. 1 Fairytale right blue.png
GILBERTI FOLIOT

Episcopi Londinensis,
EXPOSITIO
IN
Canticum Canticorum,
UNA CUM COMPENDIO
Alcuini.

Nunc primum e Bibliotheca
Regia in lucem prodiit
Opera & Studio
Patricii Junii
Bibliothecarii Regii.


Βασιλεῖ τ’ ἀγαθῳ, ἀγαθων τε δοτῆϱ.


Foliot Canticum Ornamentum 2.png

Londini
Ex Typographio Regio.

MDCXXXVIII.

Foliot Canticum Ornamentum 4a.png
REVERENDISSIMO

AMPLISSIMOQUE PRÆSULI
DOMINO
GULIELMO JUXONO
Episcopo Londinensi, & summo
Angliæ Thesaurario

PATRICIUS JUNIUS S.
Oblivionem sæpenumero, Amplissime & Reverendißime Præsul, celebriori famæ occasionem dedisse, multaque cecidisse, ut ornatiora postea resurgerent, non tantum parietinæ desertæ, ac neglecta diu rudera, quæ vetustate deposita, novam faciem & augustiorem formam induunt: sed ingenii etiam monumenta, quæ indies castigantur, emendatiora eduntur, & studiosorum sedula diligentia primum e situ & pulvere, in lucem ac diem protrahuntur, fidem faciumt, & abunde testantur. Inter ea est pium hoc & elegans decessoris tui scriptu, quod hactenus forte in oblivione sepultum jacuit, ut erudito hoc seculo majore cum splendore e tenebris emergeret, lucemque, quam intra tuos parietes primum hauserat, celeberrimi nominis tui auspiciis denuo aspiceret. Infirmitates ejus seniles, vel seculi potius in quo vixit, quæ in dictione aut materia rariores occurrunt, si pro eximia pietate sua, Amplißima Dominatio Va, lacinia tantum vestis suæ operire, ipsumq, una cum Acolutho suo (solum enim sine comite in publicum prodire, neque honestum erat, neque conditio tanti viri patiebatur) patrocinio suo dignari, nostramque hanc opellam in utroque evulgando, benigne interpretari velit; gradum faciet ad majora, quæ nomini tuo postea dicari possunt, meque Amplitudini Tæ addictissimum, arctiore in posterum observantiæ nexu devinciet. Dab. prid. Non. Novembris. Anno MDCXXXVIII.
Foliot Canticum Ornamentum 6.png
Balæus de Scriptoribus Angliæ.
Cent. 3. §.7.

Gilbertus Foliot Leycestrensis cœnobii Canonicorum Regularium Abbas fuit, & non Glocestrensis, ut aliqui commentantur: atq; Episcopus, primum Herefordensis, postea Londinensis. Vir iste grandævus, & impense doctus, cujus religionis & literaturæ varia monument; inter quæ sunt ejus

Pro causa Henrici secundi Regis, cui fuit impense charus } Lib. 1. Vestram Paternitatem meminisse.
Super executione mandati. } Lib. 1. Mandatum vestrum, Pater in Christo.
In Canticum Canticorum. } Lib. 6. Qua est ista tam inclyta?
Opus Epistolarum. } Lib. 1. A te longe positi, tuas non.
Invectivæ in Th. Becketum Archiepisc. } Lib. 1.
De superba elatione ejusdem. } Lib. 1.

Vixit in Episcopatu 23 annis, mensibus 10. diebus 17. obiitq; demum anno Virginei partus 1187.

Plura qui velit de Gilberti hujus vita, moribus & eruditione cognoscere, commentarium Godwini de Præsulibus Anglia consulere potest.
Foliot Canticum Ornamentum 7a.png

DOMINO ET AMICO
suo charissimo, Roberto Dei gratia,

Herefordensi Episcopo, frater Gillebertus
Lundoniensis Ecclesiæ minister humilis, in his
exerceri quæ Dei sunt, & in eisdem sine

beatissimo consummari.

Ne tuæ, Domine, jussionis vana mihi aut vilis videretur auctoritas, tibi illico direxi librum quem postulasti: librum siquidem, quem, in Canticum Canticorum, juvante Domino, nuper edidi, quem nulli hominum, ante te, scribendum,[1] inspiciendumve commisi. Non enim hic ad laudem, præconiive gratia, a me conscriptus est, sed ut, quæ, Domino docente, didici ea, tenerem memoriter: & hæc non, secundum Iudæos, aspernanda viliter, sed intimo sensu legenda humiliter; & eodem quo dicta sunt spiritu intelligenda, demonstrarem. Qui cum a te fuerit, attentione plurima ab initio ad finem usque perlectus, multa eum animi alacritate suscepisti, & me meum in hoc studium applicasse, laude, ut audio, plurima commendasti: cui, ut mihil ad perfectionem deesset, Prologum a me aptari postulasti, ut sic operis completio digna foret, cui gratiarum redderetur exhibitio; scriptum quippe est, Fortis est ut mors dilectio.[2] Nam ut mortale nihil est, quod nexum que at mortis elidere; sic possibile nihil est, quod non possit instantia dilectionis obtinere. Hæc exinanivit Dominum, humanis illum nexibus alligavit; hæc, post crucem & sepulchrum, ad sedes illum perduxit infimas, ut eos hinc eriperet, qui venturum hunc crediderant, & diligenter expectabant: hæc, quos iræ filios, dictante justitia, perfecerat, in libertatem gratiæ, misericordia judicium temperante, reformat. Meum mutat ista consilium, ut operi apponam prologum, quod sine prologo explanandum suscepi. Author enim operis extiti Salomon, qui scriptores est imitatus antiquos, qui non prologum præmittendo lectores suos attentos faciunt; sed ipsis rem, de qua acturi sunt, demonstrando, eorum excitant attentionem, & eorum studia, ad agnitionem eorum quæ sunt dicta, convertunt. Unde illud Moysis, In principio creavit Deus Cœlum & terram: terra autem erat informis, &c.[3] Et illud Exodi, Hæc sunt nomina filiorum Israel, qui intgressi sunt in Ægyptum cum Iacob.[4] Sic totum percurrens Pentateuchum, Iudicum & Regum, librosque alios sine prologo scriptos invenies; quibus si prologi adjecti sunt, illos longo post tempore, post adventum Salvatoris, adjectos esse cognoveris. Hos imitans Salomon, ab ipsa statim re de qua est acturus incipit, sciens rem ipsam de qua agitur, utilitatem manifestam habere in se, qua alliciat, vel rationem evidentem, qua concupita despiciat, vel inspectiones Theologicas, quibus hæc a mente rejiciat, & soli illi qui horum conditor & creator est, adhæreat. Tres itaque libros effectit, quos non prologis exornat aut dilatat, Parabolarum unum, Ecclesiasten alterum, Sirasirim hunc tertium. Allicit in Parabolis ad hæc poßidenda, per quæ præsens vita munitur, ut necessitati propriæ succurratur, in quibus opus est, proximo subveniatur, & indigenti, prout necessitas expetit, tribuatur. In Ecclesiaste vero monet, ne his animus implicetur, ne amor his, quæ transitoriæ sunt, inclinetur: sed hæc tanquam vana dijudicet, & quæ sunt altiora his decernat[5] & appetat. Unde Sirasirim (quod Canticum Canticorum appellatur) consequenter apponens, in quo cuncta prætervolans, divinæ majestati assistit, hunc, ut sponsum, amplectens, huic totum quod amoris esse potest, ex affectu repræsentans. Animam igitur, vel Ecclesiam, amoris igne succensam, non hæc visibilia quærentem, sed ad invisibilia toto cordis affectu, tota mentis intentione suspirantem, sic inducit, quasi quærentem Deum, nondum tamen apprehendentem, & ut apprehensum teneat, hæc dicentem.

  1. f. describendum.
  2. Cap. 8.6.
  3. Gen. 1.1.
  4. Exod. 1.1.
  5. f. discernat.
Cap. 1 Fairytale right blue.png