Migne Patrologia Latina Tomus 109
Expositio in librum Esther (Rabanus Maurus), J. P. Migne 109.0670C
PRAEFATIO AD JUDITH AUGUSTAM. 109.0635C|
Liber Esther, quem Hebraei inter hagiographa annumerant, multipliciter Christi et Ecclesiae sacramenta in mysterio continet: quia ipsa Esther in Ecclesiae typo populum de periculo liberat, et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partem convivii et diem celebrem mittit in posteros. Hunc quidem librum asserit sacrae historiae interpres de archivis Hebraeorum relevatum verbum a verbo expressius se transtulisse. Attamen ea quae in editione vulgata reperit non penitus praetermisit, sed Hebraica veritate plena fide expressa, caetera quae extrinsecus invenit juxta finem libri addendo subjunxit. Nos autem ea quae ex Hebraeorum fonte prolata sunt, allegorico 109.0635D| sensu exposuimus. Caetera vero, quae ex Graecorum lingua et litteris insuper addita sunt, et obelo praenotata, exponere praetermisimus, sed horum sensus studiosus lector, cum anteriora bene rimaverit, satis agnoscere poterit. Tu autem, o nobilissima regina, cum sacramenta divina in expositis bene agnoveris, in caeteris quid sentiendum sit, rite censebis. Deus 109.0636C| omnipotens, qui illius reginae mentem ad liberandas populi sui calamitates erexerat, te simili studio laborantem ad aeterna gaudia perducere dignetur.
CAPUT PRIMUM. De Assuero rege et famosissimo ejus convivio.
« In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias: quando sedit in solio regni sui. » Historiam Esther non solum divini libri, sed et Josephi Antiquitatum continent, licet in aliquibus historica narratione differant. Sed et illud in quaestionem convertitur quis ille Assuerus fuit qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias; nam hunc memoratus Josephus refert Cyrum esse filium Xerxis regis, qui post Darium patruum 109.0636D| suum regnavit in Perside. Hunc ergo Cyrum dicit Artaxerxem apud Graecos vocari, qui Longimanus cognominabatur, regnum tenens annis quadraginta; sed ego non puto Esther eo tempore fuisse, nunquam enim Esdras de ipsa siluisset, qui scribit hoc tempore Esdram et Mennam reversos esse de Babylone, et ea deinceps consecuta quae ab his gesta 109.0637A| referuntur. Eusebius ergo in Chronicis suis arbitrabatur hunc Assuerum esse Artaxerxem vocatum; regnavit quoque post Darium patruum suum cognomento Nothum, annis 40.
« Susan civitas regni ejus exordium fuit. » Susis metropolis est Persidis, quam aiunt historici Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis, quod immineat Susis fluvio, ubi regia est Cyri, lapide candido et vario, cum columnis aureis et lacunariis gemmisque distincta, continens etiam simulacrum coeli stellis micantibus praesignatum, et caetera humanis mentibus incredibilia. Ubi et praesens rex convivium maximum cum grandi apparatu, et divitiarum copia subjectis populis exhibuisse narratur. Unde sequitur:
109.0637B| « Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium principibus suis, et pueris fortissimis Persarum et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriae regni sui, magnitudinem atque jactantiam potentiae suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum qui inventus est Susis, a maximo usque ad minimum. Et septem diebus jussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. 109.0637C| Lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet. » Haec praeparatio opulentissimi convivii, licet historialiter divitiarum pompam et deliciarum luxus regis potentis demonstrare videatur, tamen sacratiore mysterio potentissimi regis nostri, videlicet Domini Christi, divitiarum spiritualium magnitudinem ac 109.0637D| vitalium opum excellentiam, quas ille secundum modum dispensationis suae unicuique fidelium suorum largiter distribuit, significat. Nec enim alicui rex ille ditissimus, qui uxoris suae fidelissimae precibus exoratus, Judaeorum, quem iniqui meditabantur, imminentem removit interitum, quam Redemptori nostro per figuram aptatur, qui quotidie sanctae Ecclesiae, quae sponsa ipsius est dilectissima, orationibus interpellatus, liberat electos suos de hostium manibus, atque inimicos eorum dignae subjicit vindictae. Quod autem Esther typum Ecclesiae teneat, nulli dubium est; nec ipsa alicujus sponsa quam Christi ullo modo dicenda est. Unde refugere quilibet hanc interpretationem non debet, pro eo quod 109.0638A| ille rex historicus perfidus erat, quasi propter hoc regis justi typum tenere nullo modo possit: non enim dicimus quod perfidia seu peccata alicujus, sive fidelis, sive etiam perfidi, istius actus exprimant « Qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus (I Petr. II). » « Quae enim societas luci ad tenebras; aut quae conventio Christi ad Belial (II Cor. VII). » Sed bona facta ac justa judicia cujusquam ad nullum melius referuntur, quam ad illum de quo est omne bonum, de quo scriptum est: « Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua (Psal. IX). » Nam sicut gentilium errores atque impia facta, ita nec fidelium transgressiones atque peccata facile per similitudinem veritati competunt. Haec enim ideo diximus, quia quidam 109.0638B| doctorum David factum in Uriam et uxorem ejus figuraliter transferunt ad Christum et Ecclesiam. Quid causae est ut aliquis dicat Moysis dubitationem ad aquam contradictionis, Aaronis fictionem in factura vituli, Salomonis libidinem, Ezechiae arrogantiam, Petri abnegationem ac Saulis blasphemiam Redemptori nostro figuraliter convenire? Attamen rite nullus denegare potest eorum bona facta ac rectam doctrinam plurimum illi testimonium praebuisse. Unde nemo nos reprehendere debet quod regis magni pia opera ac justa judicia regi et judici omnium saeculorum quodam modo similando comparemus, quia suum est quidquid bonum est, et ab eo refugit omnis iniquitas. Si cui autem videtur incongruum esse quod dicimus, legat Isaiam prophetam, qui Cyrum 109.0638C| regem Persarum hominem gentilem comparavit Redemptori nostro, dicens ex persona Domini: « Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, quoniam voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te in nomine tuo; assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me (Isa. XLV). » Legat et opuscula Patrum, qui actus sive casus regum reproborum Saulis et Jechoniae sanctissima Redemptoris nostri opera figuraliter designare dixerunt: Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorum occisi, super innoxii regis Christi morte interpretantes; 109.0638D| Jechoniae vero translationem de Juda in Babyloniam, quam propter peccata sustinuit, ad gratiam ejusdem Redemptoris nostri typici referentes, qua, relictis ob perfidiam Judaeis, ad salvandas per orbem nationes transmigrare dignatus est. Qui dicta vel acta Pharaonis sive Nabuchodonosor typice super hostibus Ecclesiae intelligenda tradiderunt. Verbi gratia: Pharao praecepit infantes populi Dei masculos in flumine necari, feminas reservari: quia diabolus fortia in nobis opera exstinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. Item Nabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos audita voce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suam. Et diabolus satagit genus humanum per dulcedinem pompae terrestris a rectitudine mentis inflectere, et ad sequendam 109.0639A| cupiditatem, quae est « simulacrorum servitus, » deceptorum corda pervertere. Si ergo quaedam opera, vel justae poenae reproborum in figura non solum malorum, sed et bonorum praecesserunt, cur non etiam boni bonorum actus sive sermones, qui in prophetico volumine continentur, bona sequentium gesta praefigurare potuerunt? Virtus namque sacri eloquii, ut quidam ait, aliquando sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic factorem approbat, ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat. Item videamus opuscula sancti Augustini, qui etiam septem viros unius mulieris sine filiis defunctos, de quibus Sadducaei, resurrectionem negantes, Dominum tentabant, certam ecclesiastici sacramenti figuram 109.0639B| dixerat habere. Nec non et mulierem et sterilitatem ejus et mortem, ipsorum quoque virorum mortem figuras esse memorabilium rerum docuit, cum hanc historiam neque ipse Dominus, neque evangelistarum quisquam ex sua persona narraverit; sed quae impii nefando ore contra Dominum protulerant, evangelistae propter sacratissimum Domini responsum suis litteris indiderunt. Haec ergo et his similia lector fidelis in sanctorum Patrum dictis inveniens, non nobis imputet, si ad eorum similitudinem in nostris opusculis aliqua inseramus.
« Tertio igitur anno imperii sui rex Assuerus fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum, ut ostenderet divitias gloriae regni sui. » Cum Redemptor noster, 109.0639C| quem Assuerus et nomine exprimit et dignitate, interpretatur enim ostium sive atrium meum, cum Patre et Spiritu sancto sempiternum hominis imperium, tertio tempore istius saeculi incarnationis suae humano generi patefecit sacramentum, et nobis vitae aperuit aditum, spiritualesque epulas fidelibus suis abundantissime ministravit. Primum ergo tempus ante legem fuit, secundum sub lege, tertium sub gratia, in quo videlicet evangelicam praedicationem ac corporis et sanguinis sui universis gentibus opulentissimam paravit refectionem. Hujus scilicet convivii excellentiam in parabola Evangelii ipse Dominus, ubi de rege qui nuptias filio suo fecit, et de coena magna per hominem facta referebat, spiritualiter mysterio nobis commendabat. « Septem ergo 109.0639D| diebus rex magnus convivium instrui fecit, in vestibulo horti et nemoris, quod regio cultu et manu compositum erat, » cum Redemptor noster toto tempore istius vitae, quod per numerum discurrit septenarium, in praesenti Ecclesia, in qua unusquisque fidelium semetipsum recta fide et bonis operibus ad introitum paradisi et regni praeparat coelestis, pabulo divini verbi et dapibus virtutum electos suos satiat; quatenus deliciis et jucunditati superni regni per omnia habiles fiant, ubi arbores fructiferae consitae sunt, hoc est, sancti viri et bonis meritis praeclari, dono largiente divino, sanctae conversationis et rectae doctrinae ostendunt decorem. Ibi pendent « ex omni parte tentoria aerei coloris et carbasini 109.0640A| et hyacinthini, » quia ibi ornatus spiritualis studii, et splendor coelestis sapientiae cum fulgore virtutum ad instructionem in ea digne consistentium micat. Carbasinus etiam color speciem auri (ut quidam volunt) praetendit et merito nitori comparatur divinae sapientiae, quae in cultu et religione pietatis maxime excellit. « Et haec tentoria byssinis funibus atque purpureis extenta erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Byssus enim mortificationem carnis significat, purpura sanguinem martyrii, ebur castitatem corporis, et columnae marmoreae firmitatem sanctorum doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis funibus atque purpureis per circulos eburneos in columnis marmoreis suspensa essent, quia decor sanctae Ecclesiae, sive 109.0640B| sit in meditatione sapientiae seu in profectu virtutum per continentiam atque castitatem corporum, scilicet cum martyrii dignitate in doctoribus sancti Evangelii fulgere debet, et tam in illorum verbo quam etiam exemplo ad multorum notitiam pervenire, ut ab his instructi, his incitati atque confortati, ad aulam coelestis imperii rite pertingere possint. Ibi quoque « lectuli aurei atque argentei super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide dispositi erant, quod mira varietate pictura decorabat, » quia humilitas sanctorum diversis speciebus variarum virtutum decorata, in meditatione divini verbi, et in indagatione verae sapientiae electis Dei quietem internae praeparat contemplationis. Ubi suavitas agnitionis et dilectionis Dei pie quaerentibus 109.0640C| dono Spiritus sancti largissime infunditur. De quo lectulo sponsa in Cantico canticorum dicit: « Lectulus noster floridus (Cant. I), » quia nimirum sancti quique cum tranquillitate temporum utuntur, et a tribulationum temporibus cessant, tunc maxime lectionibus sacris, jejuniis, orationibus caeterisque fructibus spiritus vacant, et in supernorum contemplatione tunc sese altius attollunt, ad speculandum utique gloriam majestatis divinae, cum serenum ab exterioribus occupationibus tempus accipiunt. Smaragdus enim gemma est a nimia viriditate vocata; Pariusque genus est marmoris candidissimi. Et apte dicitur his duobus lapidibus pavimentum esse depictum, ubi lecti fuerunt positi, quia per candorem, hoc est, castitatem corporis, et per virorem bonae 109.0640D| mentis in gratia Dei semper virentis bene construitur fundamentum humilitatis, ubi condignis quibusque praemium praeparatur aeternae quietis. Unde scriptum est: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). » Et, « Qui se bene humiliaverit, rite exaltabitur (Matth. XXIII). » Hinc eadem Veritas alibi in Evangelio ad discipulos ait: « Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). » « Bibebant autem, qui invitati erant ad regale convivium, aurcis poculis. » Aureis poculis bibunt, qui in pretiosissimis sancti Evangelii dictis sapientiam divinam hauriunt; hisque cibi diversis vasis inferuntur, 109.0641A| qui in lectionibus legis et prophetarum apostolorumque et Evangelistarum multiplices dapes spiritualis doctrinae accipere norunt, quibus saginantur animae quae ad vitam nutriuntur aeternam. Vinum quoque ut magnificentia regia dignum est, abundans et praecipuum convivantibus ponitur, cum donum coelestis gratiae singulis quibusque fidelibus secundum dispensationem divinae clementiae et sancti Spiritus distributionem largissime impenditur, quando juxta Pauli sententiam: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per sanctum Spiritum, qui datus est nobis (Rom. V), » et, « Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum: alteri fides in eodem Spiritu; 109.0641B| alii gratia sanitatum in uno Spiritu: alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII). » Quod autem novissime narratur non esse quemquam qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet; significat gratiae libertatem, ubi nemo ad percipiendum donum spirituale cogitur invitus, sed voluntas prompta singulorum quaeritur, juxta illud Dominicum testimonium, quo dicit: « Qui potest capere capiat (Matth. XIX). » Et item: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Ibid.). » Et iterum: « Si vis, ait, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in 109.0641C| coelo, et veni, sequere me (Ibid.). » Praeponit enim rex noster in sanctae Ecclesiae celebri ac sacro convivio doctores suos super mensam sacrarum Scripturarum, ut unicuique fidelium dispensent dogma congruum, et uniuscujusque qualitatem conforment verbi praedicationi, ut inde sumat unusquisque quod sibi possibile et utile esse perspexerit. Tanta quippe arte vox doctoris temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; 109.0641D| sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis; sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus; sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissio, ac lenibus non crescat negligentia; sic leves accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium; sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut non prodigis praedicetur parcitas, et tamen tenacibus peritura rerum custodia non augeatur; sic incontinentibus laudetur conjugium, ut tamen continentes non revocentur ad luxum; sic continentibus laudetur virginitas corporis, ut tamen in conjugibus despecta non fiat fecunditas 109.0642A| carnis; sic praedicanda sunt bona, ne ex latere jubeantur et mala; sic laudanda sunt bona summa, ne despiciantur ultima, sic nutrienda sunt ultima, ne dum creduntur sufficere, nequaquam tendatur ad summa. Servus ergo fidelis et prudens, qui, constitutus a domino dispensator, conservis suis in tempore tritici dat mensuram, voce Dominica laudatur, et super omnia bona sua constituendus promittitur. Unde necesse est ut qui verbi pocula ministrat, discretionis normam teneat, quatenus de ministerio suo magis laudem et praemium quam damnum et tormenta consequatur.
CAPUT II. De Vasthi regina quae, vocata ad regem, venire noluit, ob quod a dignitate regali deposita et a marito repudiata est. 109.0642B|
« Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. » Quid per Vasthi reginam nisi plebs Judaica exprimitur, quae quasi regina regnasse videbatur, cum in cultu unius Dei caeteris gentibus praeeminere inveniebatur. Haec ergo convivium feminarum, ubi rex manere consueverat, fecit, hoc est, in ipsa Jerusalem, ubi templum Dei et Sancta sanctorum fuerant, cultu observantiam legis exhibuit, vel in Scripturarum sacrarum meditatione, in qua divinitus potentiae suae notitiam tribuens suis animabus refectionem scientiae spiritualis impendit.
« Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et 109.0642C| post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant, ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. Quae renuit, et ad regis imperium venire contempsit. » Septimus dies convivii pulchritudinem temporum significat, in qua Dominus incarnatus omnia mysteria legis et prophetarum, quibus piae mentes religiosorum hominum eatenus pascebantur, abundantiori gratia manifestavit. De qua plenitudine Paulus ad Galatas scribens ait: « Cum 109.0642D| autem venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam estis Filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater (Gal. IV). » Et bene dictum est quod post nimiam potationem incaluisset mero, quia copiosam gratiam dono Spiritus sancti in discipulos suos per adventum Paracleti infudit. De quo mero in Actibus apostolorum legitur quod in coenaculo Sion, adveniente Spiritu sancto super centum viginti credentes, cum aestimarent eos Judaei musto repletos esse, Petrus respondit dicens: « Viri fratres, non ita ut vos aestimatis, hi viri ebrii sunt, cum sit hora diei tertia. Sed hoc est, quod dictum est per prophetam 109.0643A| Joel: « Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri videbunt visiones, et seniores vestri somnia somniabunt. Et quidem super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et prophetabunt, et dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum (Act. II). » Cujus meri dulcedinem in nuptiis mysticis Evangelii gustans architriclinus ad sponsum ait: « Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti vinum bonum usque huc. » Praecepit ergo rex in jucunditate sua septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant, ut introducerent reginam Vasthi coram 109.0643B| rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis pulchritudinem ejus: cum Redemptor noster Christus, videlicet Dominus, sanctorum praedicatorum ordinem septiformis Spiritus sancti gratia repletum ad convocandam Judaicam plebem ad convivium spirituale direxit, quatenus ejus decor et nobilitas quam habebat ex praerogativa Patrum et legis prophetarumque scientia ac cultu pietatis, quem ante adventum Domini habuerat, caeteris nationibus celebriorem totius orbis innotesceret gentibus. Sed illa non solum legatos despiciens, verum etiam supremi regis imperium spernens venire contempsit. Quod in evangelicis parabolis ipse scilicet Dominus innotuit, cum pii patris clementiam super filii prodigi poenitentis susceptione vitulum 109.0643C| mactasse et convivium instruxisse declaravit, ubi senior filius, licet oppido rogatus fuerit a patre, tamen introire contempsit. Et alibi ad nuptias quas rex filio suo paravit, nec non ad magnam coenam quam quidam homo parasse, et multos advocasse commemoratur, illi qui ambitione aliarum rerum detenti fuerant, venire nolle descripti sunt; ob quod etiam summi patrisfamilias justa indignatione rejecti, et alii in locum illorum substituti commemorantur. Senior ergo ille filius et antiquus Synagogae populus, qui in Vasthi reginae persona exprimitur, de domicilio suo egredi, hoc est, a legis littera avelli renuebat, sed suo arbitrio vivere contentus in terrenis desideriis desudando, longe a patria Spiritus sancti ac consilio Patris factus extorris, semper 109.0643D| rigidus ac durus, rancore atque indignatione plenissimus, hic est qui ait: « Agrum emi, et necesse habeo exire ac videre illum: rogo te, habe me excusatum (Luc. XIV). » Hic qui juga boum comparat quinque, et legis onere depressus, terrenorum sensuum voluptate perfruitur; hic qui uxore ducta ad nuptias venire non potest, et effectus caro nequaquam unum esse cum spiritu valet: in hujus persona etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est, vocationibus variis mittuntur ad vineam et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari. Quid autem de Vasthi stultissimae reginae contumacia factum Scriptura narret audiamus:
109.0644A| « Unde iratus rex et nimio furore succensus interrogavit sapientes, qui ex more regio semper illi aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges et jura majorum. Erant autem primi et proximi Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum, qui videbant faciem ejus, et primi post eum residere soliti erant, cui sententiae Vasthi regina subjaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. Responditque Mamuchan, audiente rege ac principibus; Non solum regem laesit Vasthi, sed omnes principes et populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. Egredietur enim sermo ad omnes 109.0644B| mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. Hoc exemplo omnes conjuges principum Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio. Et sit ibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam Vasthi ultra ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior est illa, accipiat. » Quid est quod superbiente Vasthi rex Assuerus septem sapientum, qui ex more regio semper sibi aderant, consilium quaerit, et sententiam super eam facere jubet, nisi quod Salvator noster per doctores suos Spiritus sancti gratia repletos, 109.0644C| qui ejus praesentiae recta fide ac bonis operibus semper assistere curant, plebis Judaicae contumacia, cujus poenae atque damnationis rea sit, depromit sententiam; scilicet ut de thoro regali, hoc est, de consortio Dei, quo ordinata ac praeelecta est, expellatur, et locum ipsius altera, quae melior est ea, Ecclesia videlicet gentium, sincera fide ac plena devotione accipiat. Quod ergo ad convocandam Judaeam Dominus per legem atque prophetam promissus summi Patris consilio destinatus sit, ipse in Evangelio ostendit dicens: « Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV); » et item: « Non est bonum, inquit, sumere panem filiorum, et mittere canibus (Ibid.). » Sed muliere gentili persistente in petitione sua, magna fides ejus 109.0644D| merito ab ipso Domino laudatur. Atque alibi fides centurionis fidei Judaeorum praefertur, cum dicit: « Amen, dico vobis, quod multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII). » Item alibi ipsa Veritas ad Jerusalem ait: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII). » De vocatione autem gentium post resurrectionem suam discipulis suis taliter praecepit 109.0645A| dicens: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Apte quoque per Mamuchan, qui novissimus in ordine septem sapientum numeratur, sententiam de Vásthi promulgabat, per quod persona Pauli apostoli, qui novissime ad apostolatum convocatus est, exprimitur, per quem Judaeis sua perfidia rite exprobratur. Ipse enim de se ait: « Ego autem sum minimus apostolorum (I Cor. XV). » Et alibi: « Mihi, inquit, omnium sanctorum minimo data est gratia haec, ut evangelizem Christum in gentibus (II Cor. III). » Hic ergo dum in Synagoga Judaeorum cum Barnaba 109.0645B| socio praedicasset verbum Dei, et Judaei repleti zelo contradicerent his quae a Paulo dicebantur blasphemantes, constanter ad eos dixit: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes; sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lumen gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificaverunt verbum Domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. XIII).
CAPUT III. Quod ad Assueri regis imperium ex diversis provinciis puellae virgines congregatae sint, inter quas erat Esther, filia fratris Mardochaei Judaei, quam ipse patruus ejus diligenti cura nutriebat.
« His ita gestis, postquam regis Assueri deferbuerat indignatio, recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset. Dixeruntque pueri regis ac ministri ejus: Quaerantur regi puellae virgines, et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum, et accipiant mundum muliebrem, et caetera ad usus necessaria; et quaecunque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. » Repulsa igitur Judaea a consortio regali, diversae gentes ac diversae personae singularum gentium ex diversis partibus mundi ad societatem regiae dignitatis per praedicatores sanctos, qui ministri fuerunt evangelici verbi, 109.0645D| adducebantur, et traditae sunt sub manu Egei, qui interpretatur festinus vel solemnis, praeposito mulierum regiarum, hoc est, sub cura pastorum ac rectorum Ecclesiae, quibus custodia commissa est animarum fidelium, ut ipsi eis praeberent, verbo et exemplo, quidquid ad cultum pietatis necessarium erat: sicque quaecunque anima recta fide ac pura conscientia internis pectoris oculis placuerit, ad regis aeterni thalamum munda ac sancta, pro repudiata Vasthi contumaci ac proterva, introduceretur.
« Erat vir Judaeus in Susis civitate, vocabulo Mardochaeus, filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini, qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore 109.0646A| quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat, qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat, pulchra nimis et decora facie. Mortuisque patre ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. Cumque percrebuisset regis imperium, et juxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter caeteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas ornaret 109.0646B| naret atque excoleret. » Quid per Esther, quae interpretatur absconsa, et altero nomine vocabatur Edissa, hoc est misericordia, nisi gentium Ecclesia designatur, quae in abscondito cordis sui propter fidei castitatem placet Deo, et misericordiam ac gratiam coram oculis Dei magis invenit quam Synagoga Judaeorum, quae merito impietatis suae absque misericordia per Oseam prophetam vocatur. Hanc ergo Mardochaeus spiritualis, quia utrumque parentem amiserat, sibi adoptavit in filiam. Et quid per Mardochaeum, nisi doctores gentium significantur? Et maxime beatus Paulus apostolus, qui etiam de stirpe Jeminea, hoc est, de tribu Benjamin se esse testatur. Cui quoque vocatione Dei a persecutore in apostolum converso, commissa est Ecclesia gentium: 109.0646C| et ipse eam mortuo patre et matre, errore scilicet atque superstitione gentili, quodammodo fecit esse suam, cum per baptismi gratiam et verbum Evangelii omnipotenti Patri filiam ad salutem regeneravit aeternam. Unde ipse dixit ad eos: « Licet plures magistros haberetis, tamen non multos patres. Ego enim in Christo per Evangelium vos genui (I Cor. IV). » Haec ergo quondam per Nabuchodonosor regem Babylonis in captivitatem traducta est, cum per diabolum a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriae translata est. Sed eam pietas divina omnino non deseruit, imo per praedicatores suos ad veritatis viam iterum revocavit, qui ejus curam diligentius habentes, educaverant eam in omni pietate, et justitia, et veritate. Huic Egeus eunuchus, 109.0646D| hoc est, pastorum ordo castissimus, parans mundum muliebrem, sanam videlicet doctrinam et boni operis exempla, tradidit partes suas, profecto scientiam Scripturarum et honestatem morum; cui etiam septem puellas speciosissimas pedisequas ordinavit, quia plures personas fidelium septiformis Spiritus sancti gratia regeneratas, et quae bona operatione sequerentur, ipsius disciplinatui saluberrimo subrogavit; scilicet ut profectu fidei et omnium virtutum adornata fulgore, ad regis aeterni thorum per omnia habilis inveniretur.
« Quae noluit indicare populum et patriam suam, Mardochaeus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret. » Noluit enim Ecclesia gentium, sanctorum 109.0647A| doctorum praeceptis instructa, patriae et populi sui prodere locum, quia ab omni labe peccatorum et sordibus idololatriae per baptismum mundata, nequaquam ultra opprobrium sustinet pristinae impietatis. Cui etiam et per Prophetam praecepit Dominus dicens: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus (Psal. XLIV). » Unde subsequitur per Mardochaei typum solertiam magistrorum demonstrando Scriptura dicens:
« Qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. » Quia sancti doctores cura pervigili quotidie 109.0647B| excubant in doctrina Evangelii, ut plebis sibi commissae explorent credulitatem et operationem, si forte regulam rectae fidei, per quam salus aeterna adipiscitur, intenta mente sequantur, si diligentiam habeant in cura Dei et in bonorum operum observantia, per quam regni coelestis merces in futura vita promeretur; nec enim ulla hora hujus sollicitudinis vacua fieri potest apud eos in quorum cordibus ardor rectae fidei et ignis divini amoris incessabiliter fervet. Unde gentium doctor de laboribus suis ac persecutionibus quas pro Christo passus est, veridicis verbis glorians subjunxit, dicens: « Praeterea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego 109.0647C| non uror? (II Cor. XI.) » Et ad Romanos: « Testis est, inquit, mihi Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis (Rom. I). »
CAPUT IV. Quod Esther juxta ordinem vicis suae ad regem introducta est, et super omnes mulieres ab eo dilecta, regina constituta est.
« Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita duntaxat ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. » Quid est quod puellae quae ad regis cubiculum introducendae erant, duodecim mensibus oleo atque aromatibus praeparabantur, ita ut sex mensibus oleo myrrino, quod boni odoris esse constat, ungerentur; et aliis sex, pigmentis et aromatibus variis uterentur, nisi quod omnes animae quae ad sacri baptismi perceptionem et ad veri Sponsi, regis videlicet Christi, thalamum invitantur, oleo myrrhino, hoc est lumine fidei et pinguedine dilectionis, cum aromatibus virtutum perfecte imbuuntur; quatenus ejus consortio dignae fieri mereantur. Quid enim aliud agunt praedicatores sancti, quando catechumenos suos instruunt veritate fidei, nisi et bonis operibus eamdem fidem eos adornare doceant, ut jejuniis, orationibus atque eleemosynis, caeterisque 109.0648A| virtutum operibus pristinas sordes veteris hominis abluere et novi decorem induere festinent. Sic enim in Actibus apostolorum legitur, quod Cornelius centurio orationibus et eleemosynis primum placasset Deum, deinde, adveniente Petro, baptismi mundationem et Spiritus sancti sanctificationem acciperet. Unde subjungitur:
« Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant, et uti eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. » Quaecunque enim anima certat ad coelestis Sponsi thalamum properare, condignum a suis doctoribus ornatum ad hoc percipit, quo se magis devotam ostendit ad agnitionem fidei et virtutum notitiam, ita ut de competentium 109.0648B| numero per sanctae Trinitatis integram fidem ac plenam confessionem ad perceptionem unici baptismatis et unctionem sacri chrismatis, ubi coelesti Sponso veraciter jungitur, accedat. Quod autem sequitur.
« Quae intrabat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes ducebatur, » et reliqua. Mystice ostendit quod post occasum vitiorum exsurgere debet fulgor virtutum, qui non alibi quam in unitate sanctae Ecclesiae rite splendebit. At qui se inde per aliquam errorum ac vitiorum foeditatem separaverit, merito in secundas aedes, ubi concubinae regis morabantur, deduci perhibetur, quia casus sanae fidei non profectum, sed refectum honoris meretur, nec ultra habebit hujuscemodi potestatem ad 109.0648C| regem nostrum redire, nisi gratia superna visitatus iterum in pristinae dignitatis statum sua vocatione restituatur.
« Evoluto autem tempore, per ordinem instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem, quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecunque voluit Egeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. » Evoluto, inquit, tempore, hoc est, transactis quinque aetatibus mundi, in quibus Patrum propago praecedebat, et legalis institutio apud Judaeos florebat, sexta aetas, adveniente Redemptore, in qua gentium multitudo 109.0648D| per Evangelium convocanda erat, instabat. Tunc enim mystice Esther, id est Ecclesia, de nationibus apostolica praedicatione ad Christum regem, per sanae fidei credulitatem et baptismatis sacramentum introducebatur, formosa, et incredibili virtutum pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Cujus temporis meminit apostolus Paulus scribens ad Galatas, ita dicens: « Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum recuperemus (Galat. IV). » Et ad Ephesios: « Deus, inquit, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui 109.0649A| peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II). » Unde etiam simul considerandum est ipsum articulum temporis, quando Esther ad regis thalamum introducebatur.
« Ducta est itaque in cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus, et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. » Tebeth enim mensis Hebraeorum ipse est qui apud Graecos Eudymos, et apud Latinos Januarius, in quo 109.0649B| incarnatus Dominus octava die est circumcisus, et a Magis stella praeeunte adductis, jam infantulus adoratus, atque muneribus auro, thure et myrrha prolatis, tanquam Deus, homo et rex honoratus; in quo etiam a Joanne praedicatus est et baptizatus. Septimo ergo anno Assueri, Esther accessit ad thalamum regis. Et Ecclesia ad regem Christum, in quo septiformis Spiritus gratia incommutabiliter manet, adducta atque conjuncta est. « Quam ipse adamavit plus quam omnes mulieres, » habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, hoc est, super omnes nationes terrarum. « In cujus capite diadema regni posuit, » cum ipsam sibi consortem regni ascivit; « fecitque eam regnare in loco Vasthi, » hoc est Judaeorum Synagogae, 109.0649C| quae regem nostrum spernendo et crucifigendo honoris perdidit dignitatem. Hujus scilicet reginae excellentiam Propheta intuens ad regem Christum loquitur dicens: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV) » Et statim ad ipsam loquens subjungit dicens: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quoniam concupivit rex decorem tuum. Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri, in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis (Ibid.). »
« Et jussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther, et dedit requiem universis provinciis, 109.0649D| ac dona largitus est juxta munificentiam principalem. » Quid est convivium permagnificum pro nuptiis Esther cunctis principibus et servis praeparari, nisi pro spirituali conjunctione Christi et Ecclesiae gaudium maximum in toto orbe terrarum a majoribus atque minoribus universis celebrari. In hoc enim convivio non carnales epulae, sed spirituales sapientiae et virtutum dapes a digne convivantibus sumuntur. Ubi sacrosancta mysteria corporis ac sanguinis Domini fideles quique ob salutis suae remedia percipiunt, in quo pastus aeternae vitae sistit. Dat rex noster requiem universis provinciis, ac dona largitur multiplicia, quando a peccatorum onere credentes sibi liberat, et donis spiritualibus eos remunerat. 109.0650A| Unde ipse in Evangelio ait: « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » De quo et propheta ait: « Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Cui consequenter addidit Apostolus dicens: « Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores ac doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ibid.). »
109.0650B| « Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad regis januam, necdumque prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum Mardochaei, quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther; et ita cuncta faciebat, ut eo tempore solita erat quo jam parvulam nutriebat. » Quaeruntur et secundo regi virgines et congregantur, quia non sufficit Domino nostro Jesu Christo de Judaeis tantum primitivam sibi associare Ecclesiam, verum etiam de gentibus per praedicatores suos fidelium sibi multitudinem acquirit copiosam, ut fiat de utroque populo una Ecclesia catholica, sponsa videlicet ipsius nobilissima quae non habet maculam aut rugam. » Unde ipse in Evangelio ait: « Et alias oves habeo quae 109.0650C| non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me ad ducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X). « Mardochaeus, inquit, manebat ad regis januam, » quia doctores sancti assiduo manentes in doctrina Evangelii, convocant gentes ad introitum fidei et baptismatis sacramentum; necdumque Esther nostra prodit patriam et populum suum juxta mandatum Mardochaei typici, quia juxta doctrinam fidei nullo modo aliquid agit sanctorum Ecclesia per arrogantiam, sed in pura conscientia humiliter omnia servat quae sibi dictis evangelicis praecipiuntur, de qua per prophetam dicitur: « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV). » Et Apostolus: « Gloria, inquit, notra, haec est, testimonium conscientiae nostrae (II 109.0650D| Cor. I). »
CAPUT V. De eo quod eunuchi regem interficere volentes, a Mardochaeo proditi, digne puniti sunt.
« Eo igitur tempore quo Mardochaeus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathas et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant et in primo palatii limine praesidebant, volueruntque insurgere in regem et occidere eum. Quod Mardochaeum non latuit, statimque nuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat. » Quid per hos duos eunuchos, qui janitores erant domus regiae et in primo palatii limine praesidebant, nisi Scribae et Pharisaei designantur 109.0651A| Judaeorum, de quibus dictum est quod habentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Hi volebant insurgere in regem et occidere eum, quia ipsi doctrinae et virtutibus Salvatoris semper invidentes insidiabantur, et cum ministris Romanae potestatis moliebantur quomodo eum interficerent. Unde scriptum est in Evangelio quod « abeuntes Pharisaei consilium inierint ut caperent eum in sermone, et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum, dic ergo nobis, quid tibi videtur; licet censum dare Caesari an non? » (Matth. XXII.) Et alibi legitur, quod « collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, 109.0651B| et dicebant, quid faciemus? quia hic homo multa signa facit, si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI). » Unde post pauca subjungitur: « Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum (Ibid.). » Has duas personas Isaias propheta in duabus domibus notat, quibus Salvator incarnatus in lapidem offensionis et in petram scandali factus est, et in laqueum et ruinam habitantibus Jerusalem, unde offendent ex eis plurimi et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Horum ergo eunuchorum nequitiam agnoscens Mardochaeus noster, regi per Esther prodit, quia illorum dolos et pravitatem cordis praedicatorum ordo fidelibus, qui membra Christi sunt, cavendos esse ostendit. Potest et 109.0651C| in ipsis duobus eunuchis persona haereticorum et schismaticorum accipi, qui fraudis atque malitiae venenum corde gestantes, adversus veritatem iniqua consilia sedulo construunt, qualiter eam a cordibus credentium auferant, et Christum, qui est vita fidelium, quodammodo in eis interficiant: sed horum iniquitatem sancti doctores manifestantes, latebras errorum illorum in lucem producunt, demonstrando quomodo innocentes per Dei indicium a morte animae eruantur, noxii justa ultione puniantur, beneque meriti condigna mercede remunerentur. Unde subjungitur.
« Quaesitum est, et inventum est, et appensus uterque in patibulo, et jussit rex ut in libro memoriali scriberetur, ut pro vita sua aliquid repensaret 109.0651D| ei, mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. » Libri ergo memoriales sunt volumina duorum Testamentorum, in quibus quae justis pro bonis actibus praemia, et quae iniquis pro peccatis poenae in futuro maneant, commemorantur. Unde scriptum est in Evangelio: « Filius hominis venturus est in gloria Patris sui, et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI). » Et item: « Ibunt, inquit, impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). » Hinc et Paulus ad Romanos scribens ait: « Revelatur enim ira Dei super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in Dei injustitia detinent, qui reddet unicuique secundum opera ejus; his quidem 109.0652A| qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem, quaerunt vitam aeternam; his autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum (Rom. I et II). » De quo et per Ezechielem dicitur: « Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Anima cum peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » De quo et Psalmista pari modo testatur dicens: « Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). »
CAPUT VI. Aman, pro eo quod illum Mardochaeus adorare noluit, Judaeorum genus odio habens, ad regem accusavit, quos ille universos uno die jussit interfici.
« Post haec rex Assuerus exaltavit Aman, filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag, et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. Cunctique que servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim eis praeceperat imperator; solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. » Quid per Aman superbum, nisi fastus potentum hujus saeculi exprimitur, qui beneficiis divina pietate sibi collatis abutentes, proximos suos, quos consortes habent naturae, socios gratiae habere despiciunt. Unde honorem ac reverentiam, quam soli Deo impendere juste debuerant, in se nequiter transferre contendunt; 109.0652C| eos autem qui hoc agere atque consentire nolunt, odiis insectantur, cruciatibus persequuntur, atque morti tradere conantur. Sed supernus judex, « qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit, qui novit decipientem et eum qui decipitur, convertit dolorem iniquorum in caput eorum, et in verticem eorum iniquitas eorum descendit. In insidiis suis capientur iniqui: justus de angustia sua liberabitur, et tradetur impius pro eo (Psal. CXII). »
Potest et per Aman istum Agagiten, quem Josephus de stirpe Amalec esse editum narrat, Judaeorum populus sanguinolentus figurari, qui prophetas occiderunt, et ipsum Dominum prophetarum atque apostolos ejus interficere non timuerunt: qui generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam mentis 109.0652D| suae perdentes, per Isaiam principes Sodomorum et populus Gomorrhae, appellati sunt, quibus per Ezechielem dicitur: « Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea (Ezech. XVI). Hi ergo confessores Christi quasi hostes legis Dei existimant. Unde non in solum Mardochaeum, hoc est, in praedicatores Evangelii, sed etiam in omnem plebem catholicam manus injicere, atque de praesenti vita exterminare festinant, sed mortem qua innoxios temporaliter mulctare machinabantur, ipsi meritis suis exigentibus, justo judice retribuente, sine fine in animabus suis sustinere coguntur.
« Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias dispersus, et a se mutuo separatus, 109.0653A| novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Si tibi placet, decerne ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Tulit ergo rex annulum quo utebatur de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum, dixitque ad eum: Argentum quod polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet. » Aman ergo decem talentorum pecuniam promittens regi, Judaeorum mortem expetivit: sic et Judaicus populus, carnali observantiae caeremoniarum legis deditus, Deum se per hoc placare credendo, verorum Christi confessorum, qui secundum Evangelicam doctrinam spirituale Deo servitium exhibebant, mortem 109.0653B| meditatus est. Unde sicut Aman epistolas dirigens regis signaculo eas munire curabat, quatenus per hoc facilius votum suum expleret, ita perfidia Judaeorum libros divinae legis, in quibus signaculum summi regis expressum est, hoc est, Spiritus sancti gratia manifestata est, ad comprobandam haeresim suam in testimonium non recte assumens, gentium conversionem ad societatem religionis reprobare nitebatur, et Christi Evangelium quasi contrarium divinis praeceptis condemnare.
Nec etiam illud sine mysterio est quod duodecimus mensis anni, qui vocatur Adar, ad interfectionem Israel sorte deputatus est; sed id significat quod Christi gratia, quae in plenitudine temporum fidelibus 109.0653C| commissa est, persecutionem validam novissimis temporibus in mundo per fideles passura est. De quo et doctor gentium ad Timotheum scribens ait: « Hoc autem scito quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. » Hinc et Dominus in Evangelio ait: « Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio (Matth. XXIX). » Et paulo post: « Erit, inquit, tunc 109.0653D| tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, usque modo, nec fiet, nisi breviati fuissent dies illi (Ibid.).
Statimque in Susis pependit edictum, rege et « Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis qui in urbe erant flentibus. » Hoc est, quod Salvator praedixit discipulis suis in Evangelio: « Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI). » Unde quid de Mardochaeo Scriptura consequenter narret, videamus.
CAPUT VII. Quod comperiens Mardochaeus sacco indutus est, misitque ad Esther, ut apud regem pro Judaeorum nece supplicaret.
« Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti, et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare, » etc. Audiens Mardochaeus necem Judaeorum imperialibus decretis destinatam, lugubribus se induit vestimentis, et in amaritudine animi atque ejulatu vocis usque ad fores palatii progreditur; cum magistri Ecclesiae, audita persecutione 109.0654B| principum terrae quam innocentibus Christi famulis ingerere cupiunt, cum jejuniis et eleemosynis, cum vigiliis et orationibus, cum lacrymis et compunctione cordis ad secreta coeli necessitates suas, in conspectu videlicet superni judicis profundere gestiunt; ut per dignitatem et preces verae reginae, hoc est sanctae Ecclesiae, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim autem jam cum Domino regnat in coelis, a rege omnium saeculorum exaudiri mereantur. Si quis autem quaesierit quomodo regi justissimo conveniat infligere tormenta innocentibus, sciat hoc non ex malitiae voto, sed ex summi consilii procedere nutu; nam sapientia divina, quae vincit omnem malitiam et attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, ipsa omnia quae vult facit 109.0654C| in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Justo enim judicio agitur ut fideles ejus famuli in manus persecutorum tradantur, sive ad peccatorum expiationem, sive ad morum correctionem, seu etiam ad meritorum augmentum et praemiorum multiplicationem, quia, ut Propheta testatur, « justus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis; prope est omnibus invocantibus eum (Psal. CXLIV). » In veritate, voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Non enim petente Satana tradidit Dominus Job in manus ejus ut periret, sed ut per ejus adjutorium hostem nequissimum vinceret et ita victoriae sibi palmam acquireret, hostique malitiae suae justam poenam relinqueret. Datus est apostolo 109.0654D| Paulo stimulus carnis suae, angelus scilicet Satanae, ut eum colaphizaret, quatenus virtus in infirmitate perficeretur. Nec illud etiam silentio praetereundum est quod dicitur Mardochaeus sacco indutus aulam regis intrare non posse, sed ad fores usque palatii pervenisse, quia nullus cum corruptione praesentis vitae potest intrare aulam coelestis patriae, sed hic interdum ante obitus ultimi diem debet quisque per castigationem corporis et compunctionem cordis regni pulsare introitum, et sic post exitum mortis laetabundus Domini intrare paradisum.
« Esther ergo haec Mardochaeo verba mandavit: Vade et congrega omnes Judaeos quos in Susis repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non 109.0655A| bibatis tribus diebus et tribus noctibus. Et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem, contra legem faciens, invocata. » Orat Mardochaeus cum Judaeis pro Esther regina, similiter et ipsa regina orat pro Mardochaeo et Judaeis, quia magister pro discipulis, et discipuli pro magistris ad Dominum preces fundere debent, ut universus simul coetus fidelium, hoc est, membra cum toto corpore pietate superna illaesa custodiantur. Unde est illud quod Paulus ad Romanos scribens, sine intermissione memoriam eorum semper se facere narrat in orationibus suis; et ipse similiter eosdem Romanos obsecrat per Dominum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus sancti, ut adjuvent cum in orationibus, et orent pro eo ad Dominum, 109.0655B| ut liberetur ab infidelibus qui sunt in Judaea, et ministerium suum, quod Jerosolymam defertur, acceptabile fiat sanctis. Hinc et in Actibus apostolorum scriptum est quod Petro in carcere posito, fieret oratio sine intermissione ab Ecclesia ad Dominum pro eo. Et ipse pari modo in Epistola sua postulat, ut gratia Dei et pax in Ecclesia multiplicetur et adimpleatur in cognitione Domini nostri Jesu Christi.
CAPUT VIII. Esther ad regem ingressa ipsum et Aman ad convivium invitavit.
« Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod 109.0655C| erat interius contra basilicam regis: at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus. Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et ostendit contra eam virgam auream quam tenebat manu. Quae accedens osculata est summitatem virgae ejus, dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina, quae est petitio tua? etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. At illa respondit: Obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium. » Quid est quod die tertia induta est Esther regalibus vestimentis, nisi quod Ecclesia gentium tertio tempore saeculi, hoc est post incarnationem, passionem et resurrectionem Christi, in sacramenta baptismatis per sanctae Trinitatis confessionem, fide, 109.0655D| spe et charitate, omniumque virtutum se induit decore, ut inde regali consortio digna fieret, cum ejus amore praecipuo incessanter ferveret. Quae stat in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis, hoc est in praesentis vitae pia operatione quae spectat ad futuram in coelis remunerationem, ubi ipse rex regum solio consedit superno, et precibus pie ad se clamantium annuit. Qui extendit contra hanc reginam virgam quam tenet manu, cum ostendit illi regiminis sui potentiam, vel crucem passionis suae, per quam sibi acquisivit potestatem in coelo, et in terra, et subtus terram; ita ut « in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. » Hanc quidem ipsa amabiliter osculatur, 109.0656A| hoc est omni devotione veneratur. Cujus petitioni et ipse rex spondet se assensurum, sicut in Evangelio ait: « Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Matth. VII). » Et item: « Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. » Gaudium enim plenum sanctae Ecclesiae non alibi tribuitur nisi in perceptione regni coelestis, ubi cum Christo rege felix regina regnabit in aeternum. At illa data sibi electione petitionis, invitat eum ad convivium suum quod ei paravit; sed hoc non aliud melius intelligitur quam plena ac perfecta fidei suae devotio, de qua pascitur interius inspector et arbiter omnium saeculorum. Ad hanc quippe refectionem, hoc est sanae fidei communionem, invitat Ecclesia non solum amicos, imo etiam 109.0656B| inimicos atque persecutores suos, paganos videlicet, Judaeos et haereticos, ut, relicto totius erroris devio, in una domo catholicae confessionis de communi bono laetentur:
« Statimque rex: Vocate, inquit, Aman, ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat. » Nota quod concordant voluntas invitantis reginae, et jussio jubentis regis; sed vae illi qui malignus ad mensam Domini accedit, qui praecordia odio polluta habens et immundam conscientiam non vereatur ad convivium Domini indignus intrare; qui licet saepius invitatus venerit, suis meritis tamen cogentibus in laetitia convivantium non permanebit; sed cum intraverit rex, ut videret cum ibi recumbentem non vestitum 109.0656C| veste nuptiali, exprobrat ei suam temeritatem, et ligatis manibus et pedibus jubet projici in tenebras exteriores, ubi doli damnum, quod innocentibus nequiter parabat, juste sustinere cogetur, juxta illud Salomonis: « In insidiis suis capientur iniqui. » Postquam igitur rex secundo dedit Esther petitionis suae optionem, illa respondit dicens:
« Si inveni gratiam in conspectu regis, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras regi aperiam voluntatem meam. » Haec dilatio petendi non est segnitiae vitio, sed virtuti patientiae deputanda; hoc nimirum significans quod justis praemium, et peccatoribus poena magis in futuro est tribuenda. Cras enim hic pro futuro tempore 109.0656D| intelligitur, ut est illud evangelicum: « Nolite solliciti esse de crastino. » Et in Genesi Jacob ad Laban ait: « Cras apparebit justitia mea. » In Exodo quoque ubi de agni paschalis esu praecipitur, additum est: « Nec remanebit ex eo quidquam usque mane. » Cum autem dies futuri judicii venerit, et omne humanum genus, justi videlicet simul et peccatores, ante supremi Judicis praesentiam constituentur, tunc revelabitur quali mente quis hic vixerit, ubi justi ad percipiendum regnum coelestis patriae per sententiam praesentis judicis invitantur, et peccatores simul cum diabolo inferni cruciatibus puniendi expelluntur.
CAPUT IX. De eo quod rex Assuerus, cum noctem duxisset insomnem, jussit sibi afferri historias et annales priorum temporum, qui dum coram eo legerentur, perventum est ad locum ubi Mardochaeus eunuchos insidiatores prodidit, ob quod cum rex, vocato Aman, stola regali et diademate decorari praecepit, et equo regio superpositum amicum regis per ipsum Aman praedicari. Unde Aman tristis domum reversus est.
« Noctem autem illam rex duxit insomnem, jussitque afferri sibi historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. Quod cum rex audisset ait: Quid pro 109.0657B| hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixeruntque ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. Statimque rex: Quis est, iste, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi et juberet Mardochaeum affigi patibulo quod ei fuerat praeparatum. Responderuntque pueri: Aman stat in atrio; dixitque rex, Ingrediatur. Cumque esset ingressus ait illi: Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat? Cogitans Aman in corde suo, et reputans quod nullum alium vellet rex nisi se honorare, respondit: Homo quem rex honorare cupit, debet indui vestibus regiis et imponi super equum qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, et primus 109.0657C| de regis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: Sic honorabitur quemcunque rex vult honorare. Dixitque ei rex: Festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his quae locutus es, praetermittas. » Quid est quod rex insomnem noctem duxit, nisi illud quod in psalmo scriptum est: « Ecce non dormitabit, neque obdormiet qui custodit Israel (Psal. CXX). » Leguntur coram eo historiae et annales priorum temporum, in quibus commemoratio fidei et bonorum actuum Mardochaei continetur, quia rex sanctorum et princeps regum terrae, in se idem manens, omnium temporum cursus et singulorum actuum notitiam uno contemplatur 109.0657D| intuitu, nec est apud illum quidquam recidivum, sed praesentialiter in conspectu ejus omnia patent, de quo per Jeremiam dicitur: « Qui enim firmavit omnia ipse est, et Israel virga haereditatis ejus, Dominus exercituum nomen illi (Jer. X). » Unde et Apostolus ait: « In Christo enim Jesu non est in illo est et fuit, sed est semper in illo est. » Et item: « Jesus, inquit, Christus heri et hodie ipse in saecula saeculorum. »
Commemorantur ergo gesta Mardochaei coram hoc rege, quia bona opera sanctorum doctorum nunquam apud eum oblivioni tradentur, sed fit quod scriptum est: « In memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit (Psal. CXI). »
109.0658A| Jubetur Mardochaeus regalibus vestimentis indui et imponi super equum qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, et primus de regis principibus ac tyrannis tenere equum ejus, et per plateam civitatis incedendo clamare: « Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare; » cum praedicatores sancti Evangelii et magistri Ecclesiae, omnium virtutum cultu et sapientiae decore illustrati, ac diademate regiae dignitatis, quia summi regis membra sunt, nobiliter honorati; ascendere super equum regium, hoc est, super fidelium populum, in quorum cordibus rex ipse coelorum jugiter praesidet, jubentur praeesse ac dominari. De quibus equis per Habacuc prophetam ad ipsum Dominum dicitur: « Ascendens ascendes super equos 109.0658B| tuos, et equitatus tuus sanitas (Habuc. III). »
Cui Aman spiritualis hostis populi Dei, licet invitus, tamen condignum obsequium praebet, cum persecutores sanctae Ecclesiae, quamvis indevoto animo, superno tamen nutu saepe coguntur veraci laudes Ecclesiae praedicare testimonio; quia veritate patefacta, convicti non possunt abscondendo celare quod manifestum est.
« Reversus est Mardochaeus ad januam palatii, et Aman festinavit ire in domum suam lugens et aperto capite: narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio suo, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei 109.0658C| resistere, sed cades in conspectu ejus. » Haec est immutatio dexterae Excelsi, ut ille qui nuper gloriabatur super alios se esse potentem et prae omnibus gloriosum, subito fieret vilior caeteris et infirmior cunctis. Cujus dispositionis magnitudinem considerans Maria mater Domini in cantico Evangelii ait: « Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes (Luc. I). » De quo per Isaiam dicitur: « Convertetur Libanus, et Carmel in saltum reputabitur (Isa. XXIX). »
Hinc videmus Judaeorum Synagogae contumaciam compressam, et humilitatem Ecclesiae gentium exaltatam. Hinc persecutores Christianae fidei, qui quondam 109.0658D| ut leones feroces laceraverunt gregem Christi, modo destructi et ad nihilum sunt redacti: confessores quoque Christi in toto orbe statu sanae fidei erecti et potentia virtutum sunt sublimati. Caput in caudam et cauda in caput versa est, quia « Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. »
CAPUT X. Secundo die convivii regina pro populo suo deprecante, Aman in ligno quod Mardochaeo praeparaverat, suspensus est
« Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere compulerunt. Intravit itaque rex et Aman, 109.0659A| ut biberent cum regina. Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis. Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur et pereamus. At utinam in servos et famulas venderemur! esset tolerabile malum, et gemens tacerem. Nunc autem hostis est noster, cujus crudelitas redundat in regem. Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere? Dixit Esther: Hostis et inimicus noster 109.0659B| pessimus est Aman. Quod ille audiens illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. » Ecce jam secunda dies convivii adest, ubi similiter ut prius Aman convocatus venit, sed manifestante Esther petitionem suam, inde damnatus ad poenam secessit. Hinc est enim, quod in Evangelio alibi prandium, alibi coena ab homine facta memoratur; quia prandium praesentis Ecclesiae designat, coena autem aeternum atque ultimum convivium. Unde sequestratis peccatoribus, soli boni in conspectu sui laetantur conditoris.
Aman quippe spiritualis et hostis populi Dei, quia charitatis indumentum, unde regali convivio dignus esset, non habuit, iratum regem sensit; atque eo in hortos properante, hoc est, electos suos ad delicias 109.0659C| paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed frustra, quia tempus opportunum ad hoc non invenit. Tunc enim jam sero est ad quaerendum salutis remedia, quando imminet ultionis vindicta.
Sic et in Evangelii parabola adveniente sponso stultae virgines a prudentibus oleum ad vasa sua reficienda petunt, sed non accipiunt. Unde postquam Sponsus ad nuptias cum virginibus prudentibus intraverit, januaque clausa fuerit, ipsae exclusae foris remanentes aditum sibi intrandi exquirunt; quem tamen nullo modo promereri possunt, quia tempus miserationis jam non inveniunt, quod prius dignis operibus quaerere neglexerunt.
Ibi jam a Domino non potest mereri quod petit, 109.0659D| qui hic noluit audire quod jussit; qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Hinc etenim per Salomonem Dominus dicit: « Vocavi et renuistis; extendi manum meam et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, advenerit; cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, tunc invocabunt me et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Prov. I). »
« Cum autem reversus rex intrasset in convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult 109.0660A| opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. » Deprecatio enim Aman ad reginam Esther apud regem Assuerum pro calumnia deputabatur: quia, imminente die judicii, petitio iniquorum non oratio, sed irritatio fit. Unde in psalmo scriptum est: « Cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII). » Tunc enim oppressio illis, qua antea humiles opprimebant, improperatur, quia remunerationis tempus adest; tunc enim damnati peccatorum suorum verecundia operientur, sicut scriptum est: « Confusio vultus eorum operiet eos, » quando ad tartari tenebras pertrahuntur, ut ibi operum suorum 109.0660B| condigna mercede remunerentur. Unde et subditur:
« Dixitque Harbona, unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo, et regis ira quievit. » Scriptum est in Proverbiis: « Qui fodit foveam, incidet in illam; et qui volvit lapidem, revertetur ad eum (Prov. XXVI). » Sic et Aman crucem, quam Mardochaeo paraverat, sustinere coactus est.
Sed quaeri potest quid significet quod crux ipsa quinquaginta cubitorum facta esse legitur. Lex enim quinquagesima die post agni immolationem in monte Sina priori populo data est. Et quia diximus supra 109.0660C| quod Aman significaret ipsos Judaeos tumultuantes contra Christum, qui in lege eis promissus erat, et Ecclesiam ejus persequentes; lex ipsa, quae eis ad custodiam vitae data est, quia per ipsam exstinguere nomen Christi, atque confessores ejus interficere moliebantur, mortis illis exstitit causa. Ita ut qui per legem injuste innoxios opprimere volebant, ipsi per eam justi judicii acciperent sententiam, de quo per Paulum dicitur: « Quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II). »
Harbona autem eunuchus, qui ipsam crucem factam prodidit, significat doctores legis, qui dolum Judaeorum et omnia quae divinis praeceptis fecerunt contraria, ipsius legis lectione manifestaverunt. Unde Moyses in spiritu praevidens eos contemptores 109.0660D| et sacrilegos futuros, omnia quae praevaricatoribus erant ventura in cantico Deuteronomii praedixit. Hinc et Salvator in Evangelio ad ipsos Judaeos ait: « Nolite putare quia ego accusaturus sum vos apud Patrem; est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis; si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit: si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? » (Joan. V.)
CAPUT XI. Quod Mardochaeus loco Aman constituitur et ad suggestionem reginae epistolae pro salute Judaeorum mittuntur.
« Die illa dedit rex Assuerus Esther reginae domum 109.0661A| Aman adversarii Judaeorum. Et Mardochaeus ingressus est ante factem regis, » etc. Quid est quod rex Assuerus dedit Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, nisi quod rex verus et Dominus noster omnem dignitatem et omnem honorem quem prior populus ex scientia legis et prophetarum atque cultu piae religionis habuit, postquam adventum mediatoris Dei et hominum in carne sprevit, atque ejus Evangelium recipere noluit, totum ad sanctae Ecclesiae transtulit usum, ut ipsa possideret spirituales divitias, et custos fieret honestissima omnium virtutum. Unde scriptum est in Proverbiis: « Custoditur justo substantia peccatoris (Prov. XIII). Et Dominus in Evangelio ad ipsos Judaeos ait: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus 109.0661B| ejus (Matth. XXI). » Hinc iterum per Salomonem dicitur: « Qui bonus est auferet a Domino gratiam (Prov. XII). »
Unde sequitur de Mardochaeo quod ingressus sit ante faciem regis, quia laudante ac praedicante Ecclesia instantiam magistrorum suorum, ipsi doctores sancti pro labore quem exercuerunt in nutrimine fidelium, gratiam copiosam ante conspectum inveniunt conditoris omnium. Potest et sententia haec de persona omnium persecutorum Ecclesiae generaliter prolata accipi, quia quidquid illi studio sapientiae vel utilium disciplinarum ediderunt, aut de honestate virtutum indagando exquisierunt, nec non ea quae in genere poenarum ad torquendos martyres excogitaverunt, totum fidelibus Christi in augmentum 109.0661C| honoris et gloriae conversum est. Nec illis injustis possessoribus quidquam remansit pro elaboratu suo bonae mercedis, sed istis totum collatum est ad plenitudinem suae perfectionis. Illud quoque quod subjungitur, tulisse regem annulum quem ab Aman receperat, et tradidisse Mardochaeo, mystice exprimit quia signaculum fidei, quod perfidi Judaei et omnes persecutores nominis Christi sibi per praedicationem Evangelii oblatum recipere nolebant, ad gentium salutem per apostolos Christi translatum est. Tenet ergo Esther domum Aman hostis Judaeorum, cum Ecclesia Christi mundum possidet, hostem quondam Christianorum. Et ingreditur Mardochaeus ante faciem regis, cum quotidie animae sanctorum de incolatu praesentis vitae capiuntur 109.0661D| ad contemplationem vultus superni Judicis: cujus laetitiae magnitudinem nullus occupat finis, sed gloria perpes quotidie eis crescit in gaudio aeternae exsultationis.
« Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. » Ecce Esther Mardochaeum constituit super domum suam, quia hoc salubri sanctae Ecclesiae placet consilio, ut multitudo fidelium sub regimine statuatur sanctorum praedicatorum, quatenus per humilitatem et obedientiam subdita fiat imperio electorum magistrorum.
« Nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes ejus pessimas, quas 109.0662A| excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri. At ille ex more sceptrum aureum praetendit manu, quod signum clementiae monstrabatur. Illaque consurgens stetit ante eum et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videatur contraria, obsecro ut novis epistolis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei? Responditque rex Assuerus Esther reginae et Mardochaeo Judaeo: Domum Aman concessi « Esther, et ipsum jussi affigi cruci, qui ausus est manum in Judaeos mittere: scribite ergo Judaeis sicut vobis placet ex regis nomine, signantes 109.0662B| litteras annulo meo. » Quid est ergo Esther procidere ad pedes regis eumque pro salute populi exorare, nisi sanctam Ecclesiam pro ereptione filiorum suorum quotidie Dominum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis Unigeniti Dei humiliter postulare, quatenus ejus gratia et hostium comprimatur audacia, et de manibus eorum fidelium liberetur innocentia. Extendit supernus rex sceptrum aureum contra petentem reginam, quia pietatis suae potenter ipsi impendit clementiam. Postulat illa ut nequissimi Aman veteres litterae novis scriptis permutentur; quia hoc studium est verae reginae, ut omnis erroris secta, omnesque contrariae machinationes, quae antiquus hostis ad exstinctionem populi Dei per ministros suos molitur, 109.0662C| saluberrimis Evangelii documentis repellantur atque deleantur. Signantur ipsae litterae ex nomine regis scriptae annulo ipsius, quia omnino evangelica doctrina, quae ex nomine Christi in toto orbe praedicatur, Spiritus sancti signaculo confirmata ubique declaratur; cujus dono ipsi praedicatores repleti sempiterna fortitudine insuperabiles omnibus apparent, et hostium suorum triumphatores gloriosissimi permanent.
« Erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban, vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos et ad principes procuratoresque, et judices, qui centum viginti septem provinciis, ab India usque ad Aethiopiam praesidebant; provinciae atque provinciae, 109.0662D| populo et populo, juxta litteras et linguas suas, et Judaeis prout legere poterant et audire. Ipsaeque epistolae, quae ex regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignate sunt, et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent. » Siban mensis, qui apud Hebraeos post Nisan tertius in ordine est, id est, qui apud Graecos vocatur Thessari, et apud Latinos nominatur Junius. Hujus vicesima tertia die scriptae sunt epistolae novae secundum Mardochaei dictationem, ad confutandas veteres Aman litteras. Cujus rei significatio in promptu est, quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti mediante Domino nostro Jesu Christo, 109.0663A| ut sanctae Trinitatis fides in ea plenissime complecteretur, et totius decalogi in duobus praeceptis charitatis summa perfectio esse demonstraretur: ipsaque Scriptura per veredarios, hoc est, praedicatores sanctos, directa est in totum orbem terrarum, quod significant centum et viginti septem provinciae quae in regno Assueri consistebant; nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centesimum et vicesimum facit; quibus si septenarius associatus fuerit, totius summae plenitudinem concludit.
Ita quoque decalogi vera custodia apostolica traditione in omnes mundi partes per doctores sanctos est insinuata, sed septemplicis Spiritus gratia in fidelium est corda diffusa. Nec illud etiam sine mysterio 109.0663B| est quod ipsae epistolae quae ex regis nomine mittebantur, et annulo ipsius obsignatae erant, memorantur scriptae juxta singularum gentium litteras et linguas, ut quaeque gens legere et intelligere posset: quia sic Evangelii doctrina ordinata est, ut ejus primi doctores, per Spiritus sancti gratiam edocti, omnium loquerentur primum voce linguarum, deinde verbum fidei per eorum ministerium in omnes seminaretur partes orbis terrarum, sicut in Actibus apostolorum legitur quod in coenaculo Sion Spiritus paracletus in die Pentecostes super centum viginti credentes in specie ignis adveniens, omnium gentium linguis daret eis loqui magnalia Dei, ita ut qui convenerant hoc audientes, stupendo mirarentur universi.
109.0663C| « Quibus imperavit rex ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari, ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus interficerent. Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est, tertia decima mensis duodecimi Adar. Summaque epistolae fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri imperio subjacebant, notum fieret paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis. » Quid est quod rex iste terrenus mandat veredariis suis ut conveniant Judaeos in singulis locis, et in unum praecipiant eos congregari, quatenus stent pro animabus suis, et omnes inimicos 109.0663D| cum conjugibus et liberis, et universis domibus interficiant, nisi quia rex noster, dominator utique coeli et terrae, hoc per praedicatores suos mandat veris Judaeis, et confessoribus suis in omnibus gentibus, ut in unitatem societatis et pacis convenientes pro salute animarum suarum certent; omnesque inimicos suos, tam visibiles quam etiam invisibiles, hoc est, falsos Judaeos, qui sunt synagoga Satanae, et paganos atque haereticos incorrigibiles nec non et immundos spiritus cum universis impietatibus et pravis inventionibus damnent, nec de his quid residuum fieri sinant, quinimo conjuges ac liberos, hoc est, voluptatem carnalem et opera peccatorum simul cum domibus, cum ambitione videlicet saeculi, penitus exstinguant; nec aliquid inde quod sibi nocivum 109.0664A| esse possit, remanere permittant. Hinc est quod Dominus in lege Israelitis gentes quae sibi contrariae erant in terra repromissionis interficere atque exstinguere jubebat. Hinc et Amalecitas postmodum usque ad internecionem delere praecipiebat, quia omnem scandali occasionem eis auferre volebat. Cujus rei memor propheta in psalmis ait: « In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem (Psal. C). »
Porro tempus quo haec interfectio hostium fieri praecepta est, bene convenit mysterio hujus spiritualis internecionis, nam duodecimus mensis Hebraeorum, hoc est Adar, non nisi novissimam aetatem saeculi, in quo hoc spirituale bellum per milites 109.0664B| Christi maxime agitur, exprimit. Similiter et dies tertius decimus sanctae Trinitatis fidem custodia mandatorum Dei, unde omnes adversarii rite expugnantur designat. Quod autem subjungitur:
« Et edictum regis pependit in Susis, » significat imperium coelestis regis eminere ac dominari in toto orbe terrarum: « in cujus ditione cuncta sunt posita, nec est qui possit resistere voluntati ejus (Esth. XIII), » fastusque mundanus sub ejus prosternitur potestate. Unde recte dicitur quod et edictum regis pependerit in Susis, nam Susis equitatio vel referens interpretatur. Denique superbia mundi superatur potentia Dei. Hinc est quod Salvator in Evangelio discipulis ait: « in mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum 109.0664C| (Joan. XVI). »
CAPUT XII De gloria Mardochaei et quomodo se Judaei ulti sunt de inimicis suis; et decem filii Aman in patibulo suspensi.
« Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aereis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo, omnisque civitas exsultavit atque laetata est. » Grandis gloria est sanctis doctoribus quod eorum doctrina atque exhortatione per virtutem superni regis fideles vincunt saevitiam nequissimi hostis, et merces illis inde permanet in coelesti regno 109.0664D| aeternae beatitudinis ac perpetuae claritatis, quod color hyacinthi, et auri splendor figurare videntur, martyribusque Christi pro effusione sanguinis sui regalis dignitas simul cum rege Christo regnaturis ab ipso justissimo retributore in arce superna rependitur. Cujus rei purpurae ac serici nomina typum praeferunt, omnisque coetus sanctorum pro hoc pariter in superna Jerusalem gaudens laetabitur. De quo sequitur.
« Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, et honor, et tripudium. Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocunque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulae, atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis jungerentur. 109.0665A| Grandis enim cunctos Judaici nominis terror invaserat. » Plurimi ergo ex gentilium atque hostium Ecclesiae numero, vi, sapientia atque constantia sanctorum martyrum virtuteque Christi per illos clarescente, relicta idololatria atque superstitione gentili, ad Christianam religionem conversi sunt; quod eos qui passiones sanctorum atque triumphos martyrum legunt, minime latet; indeque per Dei misericordiam numerositas quotidie crescit fidelium et septa replentur Ecclesiae. Christiani enim nominis vigor in toto orbe terrarum infidelibus terrorem et credentibus excitat gaudium. De quo per Psalmistam dicitur: « Timeat Dominum omnis terra. Ab ipso autem commoveantur universi et omnes qui habitant orbem (Psal. XXXII). » Et item: Laetabitur 109.0665B| justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde (Psal. LXIII). » Et Apostolus: « In nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II). »
« Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertia decima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice, Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. Congregatique sunt per singulas civitates, oppida et loca, ut extenderent manus contra inimicos et persecutores suos, nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido 109.0665C| penetrarat. » Duodecimus mensis, ut supra dictum, novissimam aetatem saeculi significat, quando incarnatio facta est Redemptoris, et Evangelii ipsius praedicatio toto orbe disseminata. Similiter et tertia decima dies lucem fidei ac bonorum operum, quae praedicatione evangelica in Ecclesia per fideles quotidie expletur, declarat. Nam duodecimo mense, « tertia decima die mensis, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice ipsi Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare; » quia coetus fidelium, in quo est vera confessio rectae fidei, licet hostes et persecutores nominis Christi ubique illis persecutiones excitent et eos opprimere contendant, 109.0665D| ipsi tamen, gratia Dei adjuti, et confortati scuto fidei et armis justitiae, adversarios suos superant ac tropaeum gloriae de eis reportant, cum illos, repulsis nequitiis spiritualibus et errorum seminatoribus qui eos per varia vitia seducebant, ad lucem fidei convertunt et participes gratiae Christi efficiunt. « Nullusque eis resistere est ausus. » Quia pavor majestatis divinae, quae miraculis coruscantibus in Ecclesia declaratur, carnalium corda valide concutit, et ad cedendum verbo Dei compellit, de quo et convenienter subditur:
« Nam et provinciarum judices, duces et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei, quem principem esse palatii et plurimum 109.0666A| posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. » Quia sanctorum doctorum laudabilis actio et potentia virtutum honorem grandem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum, ubi ipsi primi praedicatores Evangelii doctrinae verbi Dei et curationi operam dare leguntur, scriptum est: « Erant enim perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis et orationibus. Fiebat omni animae timor, multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Jerusalem, et metus erat magnus in universis (Act. II). » Et item: « Per manus, inquit, apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe, et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Caeterorum 109.0666B| autem nemo audebat se conjungere illis, sed magnificabat eos populus (Act. V). »
« Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere, in tantum, ut etiam in Susis quingentos viros interficerent extra decem filios Aman Agagitae hostis Judaeorum. » Quid quod Judaei hostes suos persequentes quingentos viros in Susis interfecisse leguntur, exceptis decem filiis Aman, quos in patibulis affigebant? nisi quod non solum in gentibus omnes operarii iniquitatis qui perseverant in malitia sua, nec de peccatis poenitentiam agere volunt, neque remissionem delictorum suorum per Spiritus sancti gratiam accipere curant, detestabiles et digni damnatione populo Dei esse 109.0666C| videntur; sed etiam ipsi carnales Judaei, transgressores scilicet decalogi legis Mosaicae, reatum crucis Christi, quem ex perfidia sua in passione ipsius sibi contraxerunt, juste inferni cruciatum sustinere cogentur, nec ullus de numero electorum communicare eorum nequitiae aut actus nefandos imitari dignatur. Unde merito subditur quod Judaei, cum hostes suos occidissent, praedas ex substantiis eorum tangere et agere noluerint.
« Statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis, ad regem relatus est, qui dixit reginae: In urbe Susis interfecerunt Judaei quingentos viros, et alios decem filios Aman, quantum putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid 109.0666D| ultra postulas; et quid vis ut fieri jubeam? Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judaeis ut, sicut hodie fecerunt in Susis, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. Praecepitque rex ut ita fieret, » etc. Intentio haec reginae Esther, qua hostes suos valide insequi et exstirpare contendit, studium atque solertiam verae reginae, hoc est sanctae Ecclesiae, exprimit, quae hostes suos sine cessatione persequitur, et funditus prosternere atque sibi subjicere certat. Cujus voce per Psalmistam dicitur: « Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant: affligam illos, nec poterunt stare (Psal. XVII). » Quae primum quingentos viros in Susis, deinde trecentos occidit; quia non solum 109.0667A| illos qui de peccatis suis poenitentiam agere nolunt, sed etiam ipsos qui fidem sanctae Trinitatis bonis operibus adornare negligunt, dignos perpetua morte ostendit. Unde evenit ut sicut Judaei in duobus diebus septuaginta quinque millia hostium interfecerunt, ita instantia et conatu fidelium hostes universi qui quinque sensibus corporis dediti carnaliter sapiendo legem Dei per septiformem Spiritus sancti gratiam, spirituali dogmate plenam atque perfectam, spiritualiter intelligere respuunt, claritate duorum Testamentorum veraciter vincuntur atque prosternuntur. Nec tamen ullus de substantiis illorum quidquam contingere vult, quia nequaquam nequitiae perditorum credentium electio se admiscere consentit; quin potius modis omnibus eorum falsis dogmatibus 109.0667B| atque iniquis operibus alienam atque extraneam se reddit.
CAPUT XIII. De eo quod illi dies quibus se Judaei ulti sunt inter solemnes reputabantur.
« Dies autem tertius decimus Adar unus apud omnes interfectionis fuit, et quarto decimo die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo deinceps tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis. At hi qui in urbe Susis caedem exercuerunt, tertio decimo et quarto decimo ejusdem mensis die in caede versati sunt; quinto decimo autem die percutere desierunt, et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae. Hi vero Judaei qui in oppidis non 109.0667C| muratis ac villis morabantur quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. » Quid est quod Scriptura narrat quosdam Judaeorum in hostibus suis tertia decima die mensis Adar interfectionem exercuisse, et quarta decima die caedere desivisse, atque hanc solemnem habere: quosdam vero per duos dies, hoc est, tertiam decimam atque quartam decimam praedicti mensis occisionem hostium agentes, quinta decima tandem die a caede abstinendo solemniter quievisse: nisi quod aliqui sanctorum, post impletos labores quos in servitio Dei recte credendo et bene vivendo expieverunt, modo ante tempus universalis judicii in manibus suis sabbatismum aeternae 109.0667D| quietis habent, alii vero usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes, sic superatis universis hostibus, subito per divinam potentiam immutati, aeternam quietem atque beatam immortalitatem, tam in animabus quam etiam in corporibus suis, percipiunt, juxta illud Apostoli quod ad Corinthios scribens ait: « Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XVI). » Et ad Thessalonicenses: « Hoc enim, inquit, vobis dicimus in verbo Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba 109.0668A| Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aere, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV). »
Nam quartus decimus numerus, qui septenarium bis continet, animarum ab omni labore et sollicitudine significat quietem. Quintus decimus autem, ubi septenarius et octonarius simul continentur, utrumque praefigurat et animarum et corporum futuram requiem, et immortalitatem; sicque multitudo electorum post completos praesentis vitae labores, et post perceptam de universis hostibus victoriam, aeterna exsultatione et mutua dilectione in coelesti regno gaudebunt. Nec ullus hujus gaudii erit finis, quia 109.0668B| nec ultro aliqua succedit tristitia laboris; quod solertia sanctorum praedicatorum auditoribus suis ita credendum atque sentiendum veraci doctrina commendat. Unde et subditur:
« Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul, ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni honore celebrarent. Quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque isti dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula 109.0668C| largirentur. Susceperuntuque Judaei in solemnem ritum, cunctaque quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. » Semper enim quique fideles pio labore ac bonis operibus, atque eleemosynarum largitionibus, pro hoc decertant ut secundum id quod evangelica et apostolica doctrina docet, fide, spe et charitate ingressum vitae aeternae adipisci mereantur et tam se quam etiam sibi obsequentes in aerumna praesentis saeculi consolando confortent, ita ut spe gaudentes in tribulationibus sint patientes, sine intermissione orent, in omnibus gratias agant, et agonem suum piis precibus fideli Domino commendent, quatenus per ejus opem aeterna remunerentur beatitudine.
« Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, hostis 109.0668D| et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum ut occideret illos, atque deleret, et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judaeos cogitaverat reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci. Atque ex isto tempore dies isti appellati sunt phurim, id est, sortium, eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. » Saepe enim nequam hominibus aliter suum perveniet votum quam sibi evenire sperarent, et laqueum, quem ad decipiendum aliis disponunt, ipsi in eo obligentur, sicut Scriptura ostendit dicens: « In insidiis suis capientur iniqui. 109.0669A| Et qui fodit foveam, incidit in eam (Prov. XI). » Unde et Aman, qui hostes praefigurat Ecclesiae, necem quam paraverat Mardochaeo ipse sustinere cogebatur. Sors enim in urnam missa dispositionem cujuslibet rei in mente hominis significat: cujus tamen proventus in divino pendet judicio. Unde per Salomonem dicitur: « Sortes mittuntur in sinu, sed a Domino temperantur. Non est enim in hominis potestate via ejus, sed neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Universa enim in nutu ejus obediunt, et omnia quaecunque vult facit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Prov. XVI). » Quomodo ergo ipsae dies sortium apud posteros in memoria haberi debeant, ostendit Scriptura dicens:
« Suscepere Judaei super se et semen suum, et 109.0669B| super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere: quod Scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. Isti sunt dies, quos nulla unquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae nec celebrabunt. Nec est ulla civitas in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judaeis, et ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est. » Dies ergo sortium, in quibus Deus veris confessoribus suis dat victoriam de hostibus, nulla unquam oblivione sunt delendae, sed per singulas generationes in toto orbe celebrandae, quia futurae animarum quietis et resurrectionis corporum in die judicii spe firma semper apud quosque 109.0669C| fideles mentio est tenenda; nec ulla Ecclesiarum Christi in toto orbe hujus religionis expers esse debet, sed semper hujus ritus saluberrimi memor omni tempore semper se parare, et ad futura bona percipienda conformare, quatenus hic quod temporaliter celebrat, in fide et spe illic perpetualiter possideat in ipsius rei veritate et aeterna beatitudine. Quodque interim, dum in hac peregrinatione sumus, solertia doctorum et Ecclesiae instantia ad exemplum Esther et Mardochaei nobiscum in doctrina et exhortatione agere debet, ut hujus religionis celebrandae atque colendae semper simus devoti, de quo subditur:
« Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus etiam secundam epistolam ut omni 109.0669D| studio dies ista solemnis sanciretur in posterum. Et miserunt ad omnes Judaeos qui in centum viginti septem regis Assueri provinciis versabantur, ut haberent pacem et susciperent veritatem, observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent, sicut constituerat Mardochaeus et Esther. Et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia atque clamores, et sortium dies, et omnia quae libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur. » Necessaria enim nobis haec admonitio, ut habeamus semper in cordibus nostris pacem Christianam, et suscipiamus Evangelii ipsius veritatem, ne forte per discordiam et dissensionem 109.0670A| in haereticorum decidamus errorem; ubi nequaquam salus vera, sed certa est damnatio atque ruina. Unde sine dubio quibusque opus est, qui se agnoscunt semine verbi Dei ab Ecclesia et doctorum sanctorum ministerio Deo Patri filios in baptismate regeneratos, ut pie jejunent, hoc est, piam vitam, castam et continentem ducant, clamores orationum suarum atque doctrinarum excitent, et sortium dies, hoc est victoriae futurae, reverenter firmaque spe celebrent, et omnia quae liber duorum Testamentorum continet sana fide et bona operatione observent.
CAPUT XIV Quod Assuerus rex cunctas insulas fecit tributarias ubi historia Esther apud Hebraeos finem habet.
109.0670B| « Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum atque Persarum, et quomodo Mardochaeus Judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent. » Quid est quod dicit Assuerum regem omnem terram et cunctas maris insulas facere tributarias? cum non ille historicus rex Persarum atque Medorum omnem terram unquam sub ditione sua habuerit, nec cunctas maris insulas facere tributarias posset, quando ad supradictas insulas et partes orbis nec nominis 109.0670C| ejus notitia tantum pervenire potuerit; sed veracius regem nostrum ac Dominum Christum hac sententia exprimit, cujus potestas in coelo est, et in terra, et mari et omnibus abyssis: qui semetipsum in Evangelio ostium nominavit, quia per eum vitae aeternae habemus introitum, quem juxta Psalmistae attestationem: « Et totus orbis universi reges terrae adorant. Cui et omnes reges terrae servient, reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI). » Hujus ergo regis fortitudo, et imperium, et dignitas, atque sublimitas, qualiter exaltaverit verum Mardochaeum, hoc est, coetum sanctorum doctorum magistrorum Ecclesiae coram populo Christiano, non tantum unius gentis Judaeae, sed etiam universarum nationum 109.0670D| voces et scripta testantur. Qui electos suos ab initio dono gratiae suae exaltavit, et gloriosos atque honorabiles in conspectu omnium gentium fecit: hi quaerunt bona populo suo, et loquuntur quae ad pacem pertinent seminis sui, quia juxta Isaiae vaticinationem: « Speculatores Domini levaverunt vocem, simulque laudabunt (Isa. LII), quorum pedes sunt speciosi evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X), » quia semper ea rogant quae ad pacem sunt in Jerusalem, et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderunt eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
(no apparatus)