Jump to content

Expositio in missa

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio in missa
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

Expositio in missa (Auctor incertus), J. P. Migne

1. (1145A)Dominus vobiscum (Vid. Isidoriana, c. 84). Salutat populum et orat, ut sit Dominus cum illo. Et cum spiritu tuo. Responsio populi, atque oratio, ut sicut sacerdos oravit ut Dominus esset cum populo, ita et populus orat ut Dominus 222 sit cum spiritu sacerdotis. Dum dicit sacerdos Oremus, rogat omnes orare, ut oratio ejus a Domino exaudiatur. Et quando dicit Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, ad Dominum Patrem orat sacerdos, ut per suum Filium, qui noster Dominus est aequaliter, sicut Pater, oratio perficiatur. Cum dicit Qui tecum vivit, et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, vult populum credere et intelligere quod Filius cum Patre sine initio ac sine fine vivit, et regnat, et Deus est, sicut Pater Deus est; et una potestas est Spiritus sancti cum Patre, et Filio, atque una substantia, atque in omnibus unitas deitatis.

2. Per omnia saecula saeculorum. Idem Filius cum Patre in unitate Spiritus sancti sicut ante omnia saecula (1145B)in deitate fuit, et vixit, ita et in praesenti saeculo, et in futuro, ubi justi cum angelis sanctis permanebunt, et injusti cum diabolo cruciabuntur, credatur aequaliter vivere cum Patre, et Spiritu sancto, et nullo fine concludi. Amen confirmatio orationis est a populo, et in nostra lingua intelligi potest, quasi omnes dicant: Ut ita fiat, sicut sacerdos oravit; sed propria ejus interpretatio est: Vere, sive fideliter. 3. Sursum corda. Admonet sacerdos populum ut sursum, id est, supra semetipsum, ad Dominum omnipotentem corda levent et fideliter orent, quod desursum eis veniat auxilium a Domino coelesti, a quo (omnia) creata sunt. Habemus ad Dominum. Responsio populi, quod sicut sacerdos jussit eos sursum corda tenere, sic retinere profitentur. Gratias agamus Domino Deo nostro. Sacerdos gratias agit Deo juxta professionem populi, quia confessus est ad Dominum se esse intentum. Dignum et justum est. Populus cum sacerdote simul gratias agit Deo, quem (1145C)justa et digna oratione Deo gratias referre, quia ab ipso omnia bona suscepimus in nomine Domini. Amen. 4. Vere dignum et justum est, aequum et salutare. Confirmat sacerdos professionem populi, et dicit quod vere dignum et justum est Deo gratias pro omnibus referre; et quod aequum est, hoc est rectum, sive aequale; ac salutare, hoc est, salute plenum, ut ei gratias referamus qui nobis salutem dedit aeternam. Nos tibi semper et ubique gratias agere. Conversus sacerdos ad Dominum post professionem populi, quasi ad praesentem loquitur, quia in praesentia Domini semper sumus, et ipse videt cogitationes nostras, et dicit sacerdos, tam de se quam de populo gratias agere. Domine, quia dominator est omnium, et sub ejus dominatione omnia sunt. Sancte, quia sanctus est, et per quem omnia sancta sunt, quia omnia sancta et bona creasti. Pater Graece dicitur pater, Latine genitor, quia ipse genuit Filium sine ulla (1145D)coinquinatione, seu corruptione. 5. Pater Latine a patrando dicitur, hoc est, a perpetrando, quod est a perficiendo, vel adjuvando, quia ipse fecit omnia quae facta sunt. Et adjuvat omnia quae adjuvata sunt, et voluit nos filios suos fieri adoptivos per sanctificationem, qua ille sanctificavit nos. Omnipotens; quoniam omnia potest, ideo omnipotens dicitur, et non est impossibile apud Deum omne verbum. Aeterne Deus; hoc est inter aeternum et perpetuum 223 et temporale. Aeternum est quod initium non habet, nec finem habebit, sed semper fuit, et est, et erit. Perpetuum est quod esse coepit, et finem non habebit. Temporale est quod initium habuit, et finem habebit.(1146A) 6.Et ideo hic dicitur Aeterne Deus, quia nec coepit esse, nec desinit esse, sed semper est. Deus a diligendo dicitur, quia omnia diligit, et gubernat, et creavit. Et aliter Deus a divinitate dictus est, quia divinus est, et omnia scit, et omnia dividit, prout vult. 7. Per Christum Dominum nostrum. Christus Graece, Latine unctus dicitur. Hic Christus ante omnia initia a Patre inenarrabiliter genitus est, quod placuit ei: Spiritus sanctus venit in Mariam virginem, et unxit unctione divina ejus uterum, et conceptus est de Spiritu sancto, et natus ex Maria virgine. 8. Nam et in Veteri Testamento sacerdotes et reges ungebantur, et ideo christi dicebantur, quia uncti erant unctione temporali. Iste Christus, per quem Patri gratias agimus, aeternaliter Christus est, et cum Patre aeternus dictus est; et per ipsum redempti sumus, per quem Patri gratias agimus; et ipse Dominus Deus noster est, quia dominatur nobis. (1146B)Per quem majestatem tuam laudant angeli. Per ipsum Christum, per quem gratias agimus Patri, majestatem Patris laudant Angeli, quia ipse aequalis est Patri in divinitate. Majestas, quia major est potestas Dei quam hominum. Dei majestatem per Christum laudant angeli, quia Christus simul cum Patre creavit angelos. 9. Angelus enim Graece, Latine nuntius interpretatur. Angelus nomen est officii, non naturae, quae annuntiat, sed naturaliter spiritus sunt. Adorant dominationes. Majestatem Dei Patris per Filium laudant et adorant dominationes. Dominationes ordo est angelorum. Decem fuerunt ordines angelorum. Decimus ordo cecidit et versus est per superbiam in diabolum. Novem autem permanserunt in sanctitate sua. Haec sunt nomina eorum, angeli, archangeli, virtutes, principatus, potestates, throni, dominationes, cherubim, seraphim. Istorum duorum nomina non sunt Latina. Cherubim plenitudo scientiae interpretatur. Seraphim incendium dicitur. Caetera nomina (1146C)supradictorum ordinum sunt Latina, nisi angelorum et archangelorum. Angeli nuntii, archangeli excelsi nuntii denominantur. 10. Gregorius autem papa Romanus in homilia sua super evangelicam lectionem: Erant appropinquantes ad Jesum Publicani et peccatores, ut audirent illum, plenissime de his ordinibus exposuit. Nos vero ad propositum redeamus. Tremunt potestates. De supradictis ordinibus dicitur: non ideo dicit, quod supradicti ordines corporales sint, sed nostro more dicit, quia nos tremere ac timere ante dominos nostros solemus. Sed ideo dicit tremere, ut nos intelligamus omnia coelestia, et terrestria, et infernalia, ante conspectum divinae Majestatis tremere ac timere. 11. Coeli coelorumque virtutes. Ipsi coeli visioni divinae obediunt, quia se ostendere serenos vel nebulosos non habent potestatem. Coelorum 224 virtutes sunt supradicti ordines angelorum, sicut Gregorius testatur in homilia sua super evangelicam (1146D)lectionem: Erunt signa in sole, luna et stellis. Ac beata seraphim. De seraphim namque supradictum est. Socia exsultatione concelebrant. Omnes praedicatores majestatem Dei Patris per Christum unita exsultatione aequaliter concelebrant. Cum quibus. Haec est supplicatio nostra, ut ipse coelestis Pater per Christum Filium suum, per quem nos de omnibus ei gratias agimus, dignetur admittere voces nostras, et jungere vocibus praedictorum ordinum angelorum. 12. Supplici confessione dicentes. Hoc est, humili confessione. Quid humilius confiteri quam nosmetipsos aeterno Patri per Filium aeternum commendare, et de nostra conscientia vel bonitate nihil praesumere, et juxta voces angelicas eum semper sanctum (1147A)essentialiter credere et praedicare? Sanctus, Sanctus, Sanctus. Joannes evangelista in Apocalypsis libro scripsit se videre ante thronum Dei et agni XXIV animalia astantia, et incessanter dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, etc. Ideo enim tribus vicibus dicitur Sanctus, ut significetur Pater sanctus, Filius sanctus, Spiritus Patris et Filii sanctus. Sed quamvis tripliciter dicatur sanctus, non tamen dicitur plurali numero sancti, sed singulari sanctus, ut una sanctitas in his tribus personis et una aeternitas intelligatur. 13. Dominus Deus Sabaoth. Sabaoth a multis interpretari solet omnipotens, a multis vero exercituum. Ut ipse sit Dominus Deus, et ipse omnes exercitus angelorum atque hominum disponat. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Idem ut ejus gloria coeli ac terrae gubernentur, et qui in coelis sunt, et qui in terra glorificent, et honorent nomen ejus. Osanna in excelsis. Quomodo nunc dicitur corrupte Osanna? (1147B)antea dicebatur Osiana. Osi interjectio est laudantis, sive causa magnificantis. Anna salvifica. Sed corrupte dicitur Osanna, et intelligi potest: salvifica, vel salvum fac. In excelsis, id est, in altis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis. Quando Christus venit ad Jerusalem, et descendit de monte Oliveti, tunc filii Israel clamaverunt, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini; sed quid significavit ille Christi adventus ad Jerusalem, nisi futuram resurrectionem, quando venturus erit judicare vivos et mortuos, et apparuerit nobis in eadem carne qua pro nobis passus est? et tunc in nomine Jesu omne genu flectetur coelestium, terrestrium, et infernorum, etc., quae Apostolus dixit. 14. Te igitur, clementissime Pater. Te igitur; hoc est, te certe, clementissime Pater. Clemens dicitur, quasi clara mens, sive abundans, et clementissime, quasi clarissima mente, sive abundantissime, quia ipse clarissimus est mente, et misericordissime Pater. Non ideo eum dicimus clementem, et misericordem, (1147C)quod membris corporeis, vel corde, aut mente sit compositus, sicut homo; sed ideo clementem et misericordem clamamus, ut illam clementiam et misericordiam super nos ab ipso sentiamus et intelligamus, unde salvari debeamus. 225 15. Per Jesum Christum. Jesus Graece, Latine Salvator, sive salutaris dicitur. Salvator eo quod salvat populum suum a peccatis eorum. Ideo salvat a peccatis, quia potestatem habet dimittendi peccata, sicut ipse dixit: Ut autem sciatis quia Filius hominis habet in terra potestatem dimittendi peccata (Matth. IX, 6). Salutaris ideo dicitur, quia salutem nobis dedit, ut, si praecepta ejus servemus, vitam aeternam capere valeamus, Filium tuum, scilicet Filium tuum unigenitum, quia ipse est unigenitus ex substantia Patris, nos autem filii adoptivi sumus per ipsum qui unigenitus est, a Patre procedens, Patri coaeternus; et ideo per eum Patrem postulamus humiliter dicentes: 16. Supplices te rogamus et petimus. Supplices, id (1147D)est, humiles. Uti accepta habeas et benedicas. Uti, id est, accipias et benedicas. Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Dona sunt, quae voluntarie donantur. Munera sunt, quae pro aliquo munere et mercede offeruntur, sicut nos offerimus Deo, ut peccata nostra dimittantur. Sacrificia sunt, quae jam cum orationibus consecrantur. Illibata idem est ac immaculata, et ab omni livore malitiae aliena. Tunc sunt dona et sacrificia illibata, quando absque scandalorum maculis sunt oblata, et justo sunt labore acquisita. Non, ut multi errant, qui dicunt illibata esse non dedicata. Lege septem collationes Patrum, et in secunda collatione Theonae in nono capite invenies quae sint illibata. 17. In primis quae tibi offerimus. Hoc est, quae tibi offerimus, pro quibus offeruntur indicant: in primis offerri debent pro Ecclesia tua sancta catholica. Ecclesia Graece, Latine congregatio dicitur. Catholica universalis dicitur, quia universi qui in Dominum credunt (1148A)in una debent esse congregatione. Quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum. Per totum orbem terrarum pacificatam et adunatam custodire digneris. Una cum famulo tuo illo. Hoc est simul cum illo qui sedem apostoli Petri tenet, quia Ecclesia, in qua Petrus apostolorum princeps sedit, caput est omnium Ecclesiarum catholicarum. Ideo, quia Petro dicit Christus: Tu es Petrus, et super hanc petram, et reliqua (Matth. XVI, 18). Et propter hanc sententiam debemus omnes pro eo orare, qui in eadem est Ecclesia. 18. Et antistite nostro illo, id est, pro episcopo; ipse est pastor et praedicator noster. Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum, et omnium circumstantium. Sacerdos antea oravit pro apostolico et episcopo suo. Si episcopus missam celebrat, pro antistite nostro dicere non debet, quia ipse antistes est. Si presbyter celebrat missam, ille debet dicere pro antistite nostro. Jam oratum est pro senioribus; postea orandum est (1148B)pro populo. Quando sacerdos dicit Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, deprecatur Dominum Patrem, ut memorare dignetur omnium ad officium missae, sive masculorum, sive feminarum, advenientium. Et quod dicit circumastantium, ipsi masculi et feminae (intelliguntur), quicunque astant. 19. Jam sacerdos oravit pro omnibus qui ad audiendam missam venerunt, 226 tunc demum orat pro his qui oblationes suas afferunt ( Forte, offerunt]. Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. Laudis dicitur, quod pro laude Dei in primis offerunt, et postea pro se, suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae; tibique reddunt vota sua, aeterno Deo, vivo et vero. Ideo offerunt, quia vivo et vero Deo omnium fides circumstantium, offerentium et non offerentium, cognita est et nota devotio. Omnes reddunt vota sua. Vota dicuntur, quia volenter promittuntur, quia volenter et libenter devovere debemus. Communicantes, et memoriam venerantes, in (1148C)primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei, et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum. 20. Communicare, hoc est, participare memoriam; venerari, hoc est, in memoria honorabiliter tenere quod sancta Maria virgo per adventum Spiritus sancti genitrix facta est Filii Dei Jesu Christi, qui Deus et homo est, per quem Patrem supplicamus, et fidem communicare debemus, et credere quod, Spiritu sancto veniente, Filius Dei natus est ex ea, et virginitas ejus non est violata. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum. Apostolus dicitur in nostra lingua missus. Martyr dicitur testis. Apostoli ideo dicuntur, quia a Christo missi sunt. Martyres dicuntur, quia testes sunt quod Christus passus est pro nobis, et ipsi pro Christo. 21. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quaesumus, Domine, placatus accipias. Sacerdos oblationem suam, atque cunctorum (1148D)qui Deo famulantur, idem qui Domino serviunt, commendat, ut Domino placeat [ Forte, placeant], et ipse nobis propitius sit. Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari; per Christum Dominum nostrum. Pro eo quo (sic) sacerdos offert, debet orare, ut sacerdos exaudiatur, et omnium dies in pace disponantur, et ab aeterna damnatione eripiamur. De qua Dominus noster Jesus Christus dicturus est impiis in fine mundi: Ite, maledicti, in ignem aeternum, etc. Et ad illum gregem electorum suorum per angelos sanctos numerari mereamur, cui dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), et reliqua. 22. Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris. Supplicat sacerdos ut illam oblationem, quam ille pro se offert, et pro populo, omnipotens Pater dignetur accipere benedictam, (1149A)et habere ascriptam, hoc est, assignatam, ut sibi placeat. Ratam, hoc est, judicatam, ut dignam illam judicet in conspectu suo offerri. Rationabilem, justa ratione plenam facere dignetur, quia tunc illi est acceptabilis, si recta credentes pro justa ratione offerimus; justum est postulare ut illa oblatione, quam nos rationabiliter offerimus, ut Pater omnipotens sanctificando faciat. Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Patri dilectus est Filius, sicut ipse Pater testatus est de coelo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, etc. (Matth. III, 17). Et nos eum diligere debemus, quia ipse prior dilexit nos, et passus est pro nobis. 227 23. Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas: elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes: (1149B)Hoc est enim corpus meum. Simili modo, posteaquam coenatum est, accepit et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas: item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni Testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. 24. Quod intermisimus, qui pridie quam pateretur, hoc est pridie quam ipse passus esset pro nobis, voluit tradere discipulis suis corpus et sanguinem sui, mysterium, ut illi traderent nobis. Quis unquam crederet quod panis in carnem potuisset converti, in sanguinem vinum; nisi ipse Salvator diceret, qui panem et vinum creavit, et omnia ex nihilo fecit? Facilius est aliquid ex aliquo facere, quam omnia ex nihilo creare. Ipse Salvator voluit corpus humanum suscipere, et hominem Deo conjungere, ut unus fieret mediator Dei et hominum (1149C)homo Christus Jesus; ipse voluit per nos panem et vinum offerri sibi, et ab ipso divinitus consecrari, et fidelem populum credere verum esse mysterium, quod et ipse tradidit discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes. Et quando oculos ad coelum levavit, et Patri gratias egit, nos docuit quod nos Patri semper supplicare debemus, ut ille tam magnum sacramentum per manus nostras perficere dignetur. 25. Et cum diceret: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis, jussit nos illius passionis memores esse; quantaque pro nobis sustinuit, omni tempore memores esse debemus, quando hoc sacramentum celebramus, et ejus misericordiae, non nostri bonitate fiduciam dare. Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini nostri. Memores nos esse sacerdotes profitemur, atque plebem memores esse testamur Christi Filii tui Domini nostri. Ideo sacerdotes fideliter (1149D)memores esse debent, quia ipsi missam celebrant, quia stulta postulatio est, si postulans nescit quod postulat. Plebs sancta ideo meminisci [ Forte, meminisse] debet, quia Christus non solum pro sacerdotibus passus est, sed et pro plebe sancta; ideo dicitur quia fide ac baptismo Christi percepto sanctificata est. 26. Modo indicant unde meminisci debent, id est, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, necnon et in coelos gloriosae ascensionis. Christi Filii tui passionis memores esse debemus, quia pati dignatus est pro nobis. Resurrectionis ab inferis, per resurrectionem ejus liberatae [ Forte, liberatae animae] sunt. Gloriosae ascensionis ejus memorare debemus, quia corpus humanum, quod assumpserat, junctum divinitati sine ullius adjutorio propria majestate portavit in coelum. Ideo diximus, sine ullius adjutorio, ut intelligatur quod non hominum, nec angelorum, nec ullius creaturae vehiculo eum ascendisse in coelum, (1150A)sed a Patre majestatis elevatus est, 228 de quo ipse dixit in Evangelio: Ego et Pater unum sumus. 27. Offerimus praeclarae Majestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. Domine, omnium memores supradictarum bonitatum tuarum, offerimus tuae Majestati hostiam puram, hoc est, de corpore puro, quia purum est corpus tuum, quod de hoc pane fieri credimus. Hostiam sanctam, quia tu sanctificasti corpus tuum, quando hominem in Deum assumpsisti, et nunc sanctifica hunc panem, ut corpus tuum fiat. Hostiam immaculatam, quia tu sine macula peccati passus es pro nobis. 28. Panem sanctum vitae aeternae, quia tu panis vivus es, qui de coelo descendisti, et corpus tuum in hoc pane a te sanctificato nos accipere voluisti, et per calicem passionis tuae nos sanguinem tuum (1150B)sumere voluisti, tu sanctifica hanc hostiam, ut nobis corpus tuum et sanguis tuus fiat. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris. Hoc deprecamur, ut Pater sanctus supra bona a nobis oblata pio et blando vultu et claro dignetur respicere, id est, videre et accepta habere. Sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Accepta habuit Dominus munera Abel, quia quidquid optimum invenit, obtulit Domino; et nos justa munera et munda Deo mundo corde offerre debemus. Abraham proprio filio suo Isaac non pepercit, sed obediens jussioni Domini offerre eum voluit. 29. Melchisedech primus sacerdos Domino panem et vinum obtulit, et ideo scriptum est in Psalmo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psalm. CIX, 4). Quia sicut Melchisedech panem et vinum, ita et Christus in passione sua corpus (1150C)et sanguinem suum obtulit Deo Patri pro nobis, et in pane, et vino passionis suae mysterium nos imitari voluit, quando discipulis suis dans panem ac calicem, dixit: Hoc est corpus meum, et hic est calix sanguinis mei. Et nos supplicare debemus, ut sicut supradictorum Patrum accepta Deo fuerunt munera, ita fiant et nostra. 30. Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae Majestatis tuae. Humiliter postulamus ut munera nostra super hoc altare, quod videri potest, oblata, pater coelestis jubeat per manus sancti angeli sui perferri in illud altum altare ante divinam Majestatem suam, quod oculis nostris videre non possumus, quia corporale non est, sed spirituale. Et sicut nos divinam Majestatem Patris investigare non possumus, ita nec ea quae in conspectu ejus sunt debemus investigare, sed potius credere: ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum (1150D)Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur per Christum Dominum nostrum. Orare debemus Patrem coelestem, ut omnis qui ex ipsius altaris [ Forte, omnes qui ex ipso altari], supra quod nos offerimus Deo Patri in commemorationem Filii sui Domini nostri Jesu Christi, (corpus) 229 et sanguinem praedicti Filii sumpserimus, omnem benedictionem coelestem accipere mereamur per Christum Dominum nostrum. 31. Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum sanctis apostolis, et martyribus, et omnibus sanctis. Haec omnia sacrificia ideo sunt oblata, tam a sacerdote quam a populo, ut omnipotens Deus peccata nostra non reputet, sed cum sanctis suis nobis portionem tribuat. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Hoc (1151A)rogamus, ut ipse qui dixit: In quacunque die peccator conversus fuerit, et poenitentiam egerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me. Non retributionem peccatorum aestimet, sed ipse (sit) veniae largitor, ut intra sanctorum societatem nos mittat per Christum Dominum nostrum. 32. Per quem omnia haec dona ille creavit, ipse sanctificet, et benedicat, et prosit nobis, ut per Christum, per quem facta sunt et in Christo, in quo facta sunt omnia et cum quo facta sunt omnia, qui coaeternus est Patri, semper gratias referamus Patri per omnia saecula saeculorum. Amen. Praeceptis salutaribus moniti et divina, etc. Christi praeceptis, quae salute sunt plena, quia ipse est salus aeterna, sumus admoniti, et jussi, et divina institutione formati; idem formam et exemplum a Christo Domino nostro accepimus, et ausi sumus orare, sicut ille docuit discipulos suos; et Patrem nostrum credimus, qui nos creavit, et dicimus:(1151B) 33.Pater noster, qui es in coelis. Christus dixit post resurrectionem suam: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Aliter dixit Patrem suum, aliter Patrem nostrum. Patrem suum, quia proprius Filius est Patris ex substantia Patris ante omnia saecula genitus, Patri coaeternus. Pater noster ideo est, quia nos creavit in tempore, et nos filii sumus adoptivi, et haereditatem coelestem Patris nostri coelestis possidere debemus, si operibus implemus, quia perceptionem fidei spopondimus. Coelum a celando dicitur, eo quod celat divina secreta. Aliter coelum a celsitudine dicitur, eo quod altius est rebus terrenis. Nos autem ideo dicimus Pater noster, qui es in coelis, ut credere ostendamus in Patrem coelestem; et sicut filii praecepta Patris sui implere cupiunt, ita et nos ipsius praecepta implere, et ad coelum semper tendere desideremus. 34. Sanctificetur nomen tuum, hoc est, ut nos digni simus nomen sanctum ejus tenere in cordibus nostris, ut sicut sancti angeli, qui in coelo sunt, (1151C)sciunt et intelligunt sanctitatem nominis sui, ita et nos, qui in terra sumus, ipso adjuvante, mereamur sanctitatem ejus cognoscere: ut sicut in coelo, ita et in terra sit nomen ejus sanctificatum. Adveniat regnum tuum, hoc est, ut nos regnum et potentiam ejus mereamur cognoscere, et ut jam propter nostra peccata diabolus non regnet super nos, sed ipsius regnum adveniat, sicut in Evangelio scriptum est: Regnum Dei intra vos est. 35. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: hoc est, ut ejus voluntatem sicut illi qui in coelo sunt faciunt, ita nos, qui in terra sumus, 230 faciamus. Terra a terendo dicitur, eo quod pedibus teritur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis apud Graecos in nostra lingua omnis interpretatur. Et nos oramus ut omnipotens Pater omnes victus, spiritualem ac corporalem, nobis largiri dignetur omni tempore. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nihil enim injustum (1151D)facit, qui sibi debenti debitum requirit, sed si omnipotens Deus a nobis omnia debita nostra requirit, nullus sine dubio invenitur liber; et ideo nos debemus debitoribus nostris debita dimittere, ut nobis Omnipotens nostra dimittat, quia ipse dixit: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra (Matth. XVIII, 35). Et alibi: Auferuntur de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII. 41); et item sacrificium non recipitur, si illud scandalo offertur; sed ante altare dimitti jubetur, usque dum reconcilietur fratri suo, et tunc offerri mundo corde. 36. Et ne nos inducas in tentationem. Hoc est, ne intremus in illam tentationem, in qua diabolus nos tentat, et ei consentiamus; sed Dominus ipse nos defendat, ne inducamur in tentationem diabolicam, quia si Dominus nos dimittit, statim introducimur in laqueum diaboli, et ideo postulamus ut ipse nos liberet a malo, hoc est, ab omni impugnatione diabolica. (1152A)Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris. Hoc postulamus, ut ipse nos ab omnibus malis liberet, qui nos mundos et bonos creavit, in quo nullum est malum, Praeterita sunt, quae jam ante peccantes commisimus, et ideo flagella sustinemus. Futura sunt, quae adhuc, diabolo suggerente, venire possunt; et ideo oramus ut ab omnibus liberemur, quia ante conspectum Dei nulla sunt praeterita, nec futura, sed omnia sunt praesentia. 37. Intercedente pro nobis beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria, et beatis apostolis Petro et Paulo atque Andrea. Invocamus nobis in adjutorium Genitricem Dei, quae virgo fuit ante partum, virgo in partu, virgo post partum. Et beatos apostolos, qui nobis mysteria celebranda tradiderunt, ut intercedant pro nobis, quia nos ipsi digni non sumus de praeteritis ac praesentibus veniam promereri, nec de futuris cautelam, nisi nobis eorum oratione donetur. (1152B)Jam oravimus ut liberemur a malis, nunc oremus ut, praedictis sanctis intervenientibus, ipse donet pacem propitius in diebus nostris, qui potens est a malo liberare. 38. Pacem a tentatione diaboli, ne induceremur in eam; pacem a malis hominibus, ne patiamur flagella eorum. Ut ope misericordiae tuae adjuti. Hoc est, ut Dei adjutorio adjuti: A peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi. Hoc est a peccatis nostris dimissis in praesenti saeculo non perturbemur iterum peccantes, nec in die judicii aeternam perturbationem patiamur. Pax Domini sit semper vobiscum. Christus est pax aeterna, qui nos reconciliavit Patri per passionem suam, ne propter peccatum primi hominis in inferno detineremur: hoc orat sacerdos, ut illa pax cum populo permaneat et omnes concordes faciat, ut pacifice cum Christo mereamur in coelo regnare. 231 39. Et ideo tunc facimus pacem, antequam corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi in (1152C)corpora nostra suscipiamus, quia sine concordia digni non sumus sanctam communionem accipere. Quia munera, si discordiam habemus cum proximis nostris, antequam reconcitiemur, a Domino non recipiuntur. Tunc orat clerus, cantando: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus dicitur propter innocentiam, quia nulli hominum, vel bestiarum nocet; et dum ad victimam ducitur, occidentem se non laedit, sed occisorem suum post occisionem suam reficit. Ita et Christus nullum laesit, sicut Apostolus dicit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Sed post passionem suam conversos persecutores suos multos per sanctam communionem corporis et sanguinis sui reficit, et credentes facit. Ipse tulit peccatum mundi, quando veniam peccatorum nobis dedit. 40. Quia ante passionem ejus justi et peccatores in infernum descenderunt, et in Veteri Testamento remissionem peccatorum nusquam legimus. Christus (1152D)vero per poenitentiam non solum remissionem peccatorum, sed etiam gaudium nobis promisit angelicum, dicens: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7). Ipsum Christum, qui est Agnus Dei innocens, qui passus est pro salute mundi, petimus ut misereatur nostri, dicentes: Miserere nobis. Nam et agnus in Veteri Testamento pro peccatis populi offerebatur; et in Novo Testamento Christus semetipsum obtulit Deo Patri, ut genus humanum per passionem suam liberaret a peccato; et ideo Agnus Dei tunc cantatur, quando corpus et sanguis Christi percipitur, ut omnes credamus quia ipsius Agni corpus et sanguis tunc sumitur, qui peccata mundi tulit moriendo, et vitam aeternam nobis donavit resurgendo Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. 41. Et post missam finitam dicit diaconus: Ite, (1153A)missa est. Diaconus Graece, minister Latine dicitur. Ille nuntiat populo, quod finitae sunt preces, quia nullus (1154A)antea exire debet de ecclesia quam nuntiatum sit de ministro, et omnes respondeant: Deo gratias.