SERMO XVII | SERMO XIX. |
SERMO DECIMUS OCTAVUS. Sade.
[recensere]1. Sequitur Sade littera decima octava, quae Latina interpretatione dicitur consolatio. Post more torrentium lacrymas profluentes, et graves fletus doloris, oportebat consolationem sequi. Nam et qui in doloribus sunt, consolatione indigent: et qui gravibus aerumnis poenas commissorum luerunt criminum, sperant indulgentiam: et qui fletibus et lacrymis propria delicta laverunt, requiem promerentur. 2. Haec omnia in Scripturis divinis qui quaerit, invenit. Nam primum illud ut in dolore positos consolemur, docet illa quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captivos et exsules Judaeorum: Ite, proficiscimini, filii; ego enim derelicta sum deserta. Exui me stolam pacis: indui autem stolam precationis meae, et clamabo ad Excelsum in diebus meis. Animo aequo estote, filii, clamate ad Dominum; et extrahet vos de manu principum inimicorum. Ego enim speravi in illo aeterno salutem vestram (Baruc. IV, 19 et seq.). Credentibus igitur in Dominum, est in Domini misericordia consolatio. Est etiam aliud consolationis genus iis qui graves solverint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam; quoniam repleta est humiliatio ejus, solutum est peccatum ejus: quoniam accepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. X, 1 et 2). Etiamsi fides deerat, poena satisfecerat. Relevantur solutione poenarum, qui absolvuntur commendatione meritorum. Tertium est, cum lacrymis crimen abluitur; ut est illud: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus 1195 vocem fletus mei. Quod etiam hoc loco, et plerisque locis in libro Psalmorum facile reperitur. 3. Consolatio igitur prima ordine (De Poenit. dist. 3, cap. Prima consolatio), quoniam non obliviscitur Deus facere misericordiam, neque in aeternum projicit, quos putaverit coercendos. Secunda, quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra toleravimus, ad veniam pertinemus. Unde nonnulli philosophi disputaverunt obesse improbis absolutionem, prodesse mortem: quod in illa sit incentivum delinquendi, in morte autem finis delicti; quod assumptum esse de nostris cui dubium, cum in Proverbiis Salomonis sit: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24); castigat autem Dominus quem diligit (Prov. III, 12); Et infra: Flagellum equo, et stimulus asino imperat: virga autem nationi imprudenti (Prov. XXVI, 3); poena enim corrigit, et emendat errantem. Si talis est qui emendari non queat, aufertur e medio, ne graviora committat; mortuus enim jam nescit errare. Ideoque Ecclesiastes ait: Et laudavi ego mortuos magis quam viventes: et optimus supra hos qui nondum natus est, qui non vidit hoc opus mali (Eccl. IV, 2 et 3). Mortuus praefertur viventi; quia peccare desivit. Mortuo praefertur qui natus non est, quia peccare nescivit. 4. Nunc dicamus etiam de iis, qui poenas scelerum solverunt suorum. Nonne isti tulerunt culpae pretium, et jam non integra his poena debetur? Clamat per Esaiam Dominus: Consolamini populum meum. . . . quia recepit de manu Domini duplicia peccata (Esai. XL, 1 et 35). Discite unde Plato haec sumpserit. Eruditionis gratia in Aegyptum profectus, ut Moysis gesta, Legis oracula, prophetarum dicta cognosceret, audivit consolationem populi, qui supra peccati modum videbatur fuisse punitus: et hunc locum quadam adopertum dote verborum in Dialogum transtulit, quem scripsit de Virtute. Quem locum tamen Dominus in Evangelio plenius comprehendit, et apertius declaravit, dicens per Abrahae personam ad illum divitem saeculi hujus: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolationem habet, tu vero cruciaris: et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est; ut ii qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare (Luc. XVI, 25 et 26). Sed jam audiamus quid justus in consolando se loquatur. 5. (Vers. 137.) Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Vere justus vir, qui lacrymis profluens, involutus aerumnis, gravi supplicio delicta persolvens, non taedio vincitur, non metu frangitur, non labore lassatur, non ingratus, aut tristis est. Plerumque enim vulgus hominum sua delicta non reputans, injuste se putat tolerare quae patitur: at vero vir justus qui se ipsum statim in exordio sermonis accusat, justitiam Domini praedicat, quod meritis suis digna patiatur. Dicendo autem justum Deum, de sua quidem injustitia ante 1196 pronuntiat: sed de justitia Domini sperat et veniam. Justus enim non semper irascitur, sicut enim ultor culpae, ita moderator est poenae: sicut vindex peccatorum, ita remunerator est virtutum, optimorumque meritorum. Qui vult dare praemium, debet spectare certamen; quia nemo sine certamine coronatur. Sinit ergo nos saepe tentari, volens juste praemia dare luctanti utique, non dormienti. Non decet redimitos floribus corona, sed pulverulentos: nec molles deliciis, sed duros labore exercitii ornat victoria. 6. Justus ergo in adversis suis justitiam Dei laudat. Sed non hoc sentit amissis teneris parens liberis, non immaturo nuptae viduatus consortio, non aeger in dolore, non naufragus in periculo, non reus in judicio, non captivus in laqueo. Clamabat tamen Hieremias, cum futurae annuntians populis captivitatis aerumnam, in luti voraginem turpi necandus illuvie mergeretur: Justus es, Domine (Jerem. XII, 1): Clamabat iterum cum victae plebis miserandis servitiis angeretur. Justus est Dominus; quia os ejus irritavit. . . . A foris sine filiis fecit, et ab intus mors (Thren. I, 18 et 20). Clamabant Hebraei cum propter virtutem devotionis, et fidei gratiam fornacis ardentis ambirentur incendiis: Justus es, Domine, in omnibus quae fecisti (Dan. III, 27); et ideo meruerunt ut illaesi ignibus, Domini justitias praedicarent. Daniel quoque propheta secundo in lacum missus leonum, et immanium ferarum saevitia atque horrore circumdatus, recta omnia in conspectu esse Domini imperterrito clamore jactabat (Dan. VI, 22). Jonas inclusus utero bestiali, anhelandi spiritus vix habens commeatum: justus injustorum sorte damnatus, clamabat de ventre ceti in mari: Cum voce laudis et confessionis supplico tibi (Jonae II, 10). David cum fugeret a facie Abessalon parricidalibus armis et terris pulsus, et regno egressus; cum pro totius populi se offerret excidio, dicebat: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Grex innocens iste quid fecit? Ego pastor feci malignum, apud justum Deum, poena de culpae auctore sumatur. Ipse pater fidei Abraham, cum ad immolandum unicus a sene filius posceretur, paternae pietatis affectum divinae confessione justitiae temperabat, dicens: Justus es, Domine; non enim poscis alienum, sed tuum reposcis: ipsum tibi restituo, quem dedisti. Hunc imitatus Job, exstinctis liberis, patrimonioque nudatus amisso, amictum sui corporis scindens ait: Nudus natus sum, nudus, inquit, et moriar. Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21 et 22). 7. Omnes ergo justum Dominum praedicemus: et qui moribunda sepulcro sua membra componit, et qui damno feritur, aut funere filiorum, dicat: Justus es, Domine. Quid enim nostrum amittimus? Clamat Apostolus: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quod habemus ergo, accepimus: quod igitur amittimus, reddimus, non amittimus. Justus 1197 Dominus in periculis, justus in damnis, justus in ultionibus est, non solum quia unusquisque juste culpae suae pretium luit; verumetiam quia dum unus punitur, plurimi corriguntur. Ananias in Actibus apostolorum fraudati pretii quod de agri sui venditione perceperat, crimen admisit (Act. V, 1 et seq.): qui potuerat nihil offerre, et crimen evadere. Verum ne quis impune circumscribendos apostolos arbitraretur, aut misericordiae suae munus fraude contaminaret perfidiae, morti addictus aeternae, universos ad fidei studium justo terrore composuit. Pharao cum populo suo fluctibus mersus, mundanae conversationis exemplum est; ne quis Dei populum persequatur. Denique potuit eum Deus voluntati suae facere obedientem: sed ejus poena omnes voluit emendari. Ideoque dicit ad eum Dominus: Quia ad hoc ipsum te suscitavi: ut ostendam in te virtutem meam: et annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 16). Non utique Dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat. 8. Omnes ergo sapientes dicunt: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum; neque enim tradimur adversariis sine judicio ipsius, neque sine ipsius judicio in tribulationes venimus. Haec justorum est consolatio: hoc est Domini judicium. Denique et supra habes: Memor fui judiciorum tuorum, quae a saeculo sunt, et me consolatus sum (Sup. v. 52). Advertis ergo quia judicia Domini consolationes sunt. 9. (Vers. 138.) Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis. Utrum nimis mandasti, an nimiam veritatem? Sed et nimia veritas plena laudis, et nimium mandare providentiae atque cautelae est. Etenim infirmos noverat; ideo saepius admonebat, ut non obliviscerentur. 10. (Vers. 139.) Sequitur versus tertius: Exquisivit me zelus domus tuae; quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Est zelus ad vitam, et est zelus ad mortem. Ad vitam zelus est divina praecepta servare, et amore Domini ejus custodire mandata, ut fecit Phinees, de quo legimus in Numeris, dicente Domino ad Moysen: Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod aemulatus est zelum meum in illis: et non consummavi filios Israel in zelo meo, sicut dixi. Ecce ego do ei testamentum pacis, et erit illi et semini ejus post eum testamentum sacerdotii aeternum, propter quod aemulatus est Deum suum, et non exoravit pro filiis Israel (Num. XXV, 11 et seq.). Caesa jacebant viginti quatuor millia populorum: tendebat poena in omnes, nec ullus finis exitii. Arripuit siromasten Phinees, duos occidit interdicta sibi consuetudine copulatos, redemit omnes, indignationem Domini mitigavit, dedit victoriam quibus negabat salutem. Quam salutaris est igitur Dei zelus! 1198 11. Non unius temporis illud vitium fuit: et nunc Madianitis miscetur Judaeo. Madianitis est, quae nullo est uxoris legitimae copulata conjugio, nullo fidei juncta consortio. Madianitis est haereticorum perfidia, cum populum Dei tentat. Quam multis populis meretrix ista feralis irrepsit, quae publico funere totum populum communi morte tumulavit! Veni et nunc, Phinees, arripe gladium verbi, interfice perfidiam, jugulato haeresim; ne propter eam populus universus intereat. Urget ira coelestis, percute ipsam vulvam impietatis, generatoriumque perfidiae; ne partus formetur infelix, ne adulterina conceptio diffundat seminarium praevaricationis et sceleris; ut Dominus tecum statuat testamentum pacis, et testamentum gratiae, testamentum promissionum coelestium. Zelum habere debet sacerdos, qui incorruptam servare studet Ecclesiae castitatem; et ideo Princeps sacerdotum dixit: Zelus domus tuae devoravit me (Joan. II, 17). Et Phinees sacerdos erat, et nepos sacerdotis, et filius sacerdotis. Bonus zelus, et utilis in sacerdote: praecipue ne negligens, ne remissus sit. Melius est ut unius, aut duorum damnatione plurimi liberentur, quam duorum absolutione plures periclitentur. 12. Exquisivit, inquit, me zelus domus tuae. Vides quia zelus Dei gratia est, qui exquirit, qui supervenit, qui se justi infundit pectori. Zelus Dei vita est. Denique Dominus ait: Zelus domus tuae devoravit me. Sicut enim ante in Adam devoraverat hominem mors praevalens: ita zelus devoravit, quem vivificavit in Christo. Zelum habuit Elias, et ideo raptus ad coelum est. Zelans, inquit, zelavi Dominum (III Reg. XIX, 10). Zelum habuit Mathathias Butanus, qui adversus sacrilegia Antiochi excitavit Dei plebem. Zelum qui habent, omnes sibi inimicos suos putant qui sunt hostes Dei, quamvis patrem, fratres, sorores. De omnibus dicit: In hostes facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 22), sicut David ait. Quid multa? Apostolus quoque Domini hoc declaratus est nomine, ut Judas Zelotes diceretur, sicut legimus in Evangelio (Luc. VI, 15). 13. Zelo fidei populus gentilium vitam sibi acquisivit aeternam, quam negligentia atque desidia Judaeorum populus amisit. Ideo scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum (Esai. XXVI, 11); quoniam populus qui erat eruditus in Lege, nullum fidei habebat ardorem. Contulit se zelus ad gentes: cujus tanta est gratia; ut electionis praerogativam vicerit, et eruditionis industriam. Denique apprehendens populum ineruditum, fecit esse meliorem. Itaque ea gratia operata est in populo nationum; ut haereditatem Domini mereretur, qua operatus est Dominus, ut Ecclesiam sibi ex nationibus copularet. Zelus ergo charitas est. 1199 Denique valida est sicut mors charitas: durus sicut inferi zelus (Cant. VIII, 6). Durus zelus quem vitae hujus nulla vincit illecebra. Durus sicut inferi, per quem peccato morimur; ut vivamus Deo. 14. Angeli quoque sine zelo nihil sunt, et substantiae suae amittunt praerogativam, nisi eam zeli ardore sustentent. Denique in Apocalypsi Joannis Dominus ad Angelum Laodiciae dicit: Scio opera tua: neque frigidus es, neque calidus. Utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; quia dicis: Dives sum, et ditatus, et nullius egeo: et nescis quod tu es miser, et miserabilis, et mendicus, et nudus, et caecus. Consulo tibi, ut emas a me aurum igne probatum (Apoc. III, 15-18). Hic est Dei zelus, hic est fidei vapor, devotionisque fervor, qui nos velut suavem cibum in Christo remollit et format. Quanta Domini gratia, ut nos in suo ore constituat, et quasdam meritorum nostrorum epuletur dapes; ac, si meremur, devoret, si nostri cibi suavitatibus delectetur. Beatus quem sapientia devoraverit, quem virtus hauserit, quem justitia receperit: culpa in eo habere non potest portionem, quem absorbuerit remissio peccatorum; ubi enim error inveniet, quem integritas immaculata susceperit? 15. Et quid miremur si Angeli eum habent? Ipse Deus Pater ait: Zelans zelabo Hierusalem zelo magno (Zach. VIII, 2). Quia Deus magnus, ideo et zelus ejus magnus est: et pro uniuscujusque potentiae qualitate, ita zelus aut mediocris, aut magnus est. Zelo vindicatur Hierusalem, zelo Ecclesia congregatur, zelo fides acquiritur, zelo pudicitia possidetur. Dominus quoque Jesus ait: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17); increpans Judaeos quod domum orationis fecerint speluncam latronum, fecerint et domum negotiationis. 16. Sed non solum locum Ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum Dei; ne sit domus negotiationis, aut spelunca latronum. Si enim lucra, quaestus, pecuniae emolumenta aucupemur, domum negotiationis fecimus. Si invadamus alienas possessiones, fines viduae vel minorum, fecimus speluncam latronum. Veniat ergo Verbum Dei, et de hac domo projiciat fures, direptores, caupones; ut mundum sit cor tuum, pectus tuum. 17. Sed est zelus ad culpam, est et zelus ad gratiam. Nam et ipse David ait: Zelavi in peccatoribus pacem (Psal. LXXII, 2). Et in Ecclesiastico scriptum est: Non zeles mulierem sinus tui; ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam (Eccl. IX, 1). Et mulier zelotypa in mulierem fidelem jure reprehenditur. Advertimus ergo quod mensura quaedam et disciplina sit zeli, sicut disciplina virtutis. Et ideo beatus qui zeli noverit disciplinam, et oderit eos qui Domini gratiam relinquentes, salutem propriam deserant, errores sibi fraudis adsciscant. 18. Ideoque ait: Quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Qui sunt isti inimici? Si populus Judaeorum, quomodo inimici erant sub ejus imperio constituti? David enim Judaeos omnes regno proprio gubernabat. Si gentiles: quomodo 1200 obliti verborum Dei, qui legem Domini nesciebant? Nemo enim nisi id quod acceperit, oblivisci potest. Illi ergo inimici mei, qui inimici tui, qui Dominum in propria sua venientem non erant recepturi. Hos graves hostes, hos inimicos suos Propheta testatur; non qui sibi essent, sed qui Christo rebelles. Denique alibi dicit: Et super inimicos tuos tabescebam: et justo odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22); graviora putans arma perfidiae esse, quam pugnae. Nemo enim gravior hostis omnium, quam qui omnium laedit auctorem. Ideo ergo zelo magno acquisitus est populus nationum; quoniam a suo Deus populo negabatur. Nec enim poterant aut fidei devotionem, aut disciplinam tenere virtutis, qui memoriam praeceptorum coelestium non tenebant. Sic Adam de paradiso ejectus, sic populus Judaeorum de praerogativa electionis exclusus est. 19. (Vers. 140.) Sequitur: Ignitum eloquium tuum nimis, et servus tuus dilexit illud. Ignem quidem Dominus misit in terram, non ut eam sodomitano rursus, sicut scriptum est, arderet incendio: nec ut eam donatae munere fecunditatis, aut usu vel flore viriditatis exueret (Gen. XIX, 24). Opus enim suum Dominus probare magis atque augere, quam minuere aut damnare consuevit. Neque vero dignum erat, ut elementa innoxia nostri luerent sceleris ultionem. Quid natura deliquerat, si adulta jam soboles erravit? Non erat partus in vitio, si devio lapsa est errore progenies: sed usus in culpa. Quem ergo Dominus ignem in novo sparsit Testamento? Qui secretos mentium divinae ardore cognitionis inflammaret affectus, qui vaporem fidei et devotionis adoleret, qui cupiditatem virtutis accenderet. Hoc igne calefactus dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9). Hoc sermonum igne coelestium vaporati Cleophas, et ille alius qui simul cum Domino ab Hierusalem usque in castellum confecerant iter, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis . . . . cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? 20. Ignis ergo hic, sermo Christi est. Et bonus ignis, qui calefacere novit, nescit exurere, nisi sola peccata. Hoc igne super bonum fundamentum positum illud apostolicum aurum probatur: hoc igne illud merum operum examinatur argentum: hoc igne pretiosi illi lapides illuminantur, fenum autem et stipula consumitur (I Cor. III, 12 et 13). Mundat ergo hic ignis animum, consumit errorem. Unde et Dominus ait: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Hic est ignis qui ardet ante Dominum; nisi enim quis flagrantiam devotionis assumpserit, praesentiam Domini habere non poterit (Levit. VI, 12). Accende hunc prius ignem in mentibus tuis; ut Christi tibi lumen effulgeat. Hoc igne urebatur rubus, et non exurebatur (Exod. III, 2). Urit enim sermo divinus, ut corrigat conscientiam peccatoris: non exurit, ut perdat. Hic ignis hebetare, hic ignis exstinguere materialium saeva flammarum consuevit incendia. Denique Hebraei hoc igne succensi, fornacis ardentis vaporem nec timere, nec sentire potuerunt (Dan. III, 50). 1201 Merito ergo bonus servus diligit ignitum Domini eloquium, quo induitur charitas, quae excludit timorem. 21. Pulchre autem addidit, nimis; quia omnis quidem doctor inflammat audientis affectum: sed supra omnes est sermo Dei, divisiones artuum et intima penetrans medullarum. Tripliciter ergo describe tibi ignitum eloquium Dei, vel quod mundat, vel quod accendit, vel quod illuminat audientes. Ideo ait Dominus. Scrutatus sum Hierusalem ad lucernam (Sophon. I, 12). Sed neminem in ea vel qui mundaretur, vel qui accenderetur, aut illuminaretur, invenit; ideo eam in tenebris dereliquit. 22. Nec mireris si servus diligit ignitum Domini alloquium, quod et Sponsa dilexit, quae ait: Sicut resticula coccinea labia tua; in cocco enim species ignis, et crucis Dominicae sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quae passionem propriam loquebantur. Denique in Exodo coccum pro igne collocatum est. Non enim ex cocco mundus, sed ex quatuor constat elementis: sed in cocco figura ignis expressa est, cujus vapor nisi coelum, atque aerem, maria, terrasque penetraret, omnia tamquam effoetis viribus solverentur. Per resticulam igitur vinculum persuasionis agnoscimus: per coccum, vel cupiditatis ardorem qui scintillet in animis audientium, vel indicium passionis. Unde et alibi ait Sponsa: Labia ejus lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13). Per myrrham enim passionis unguentum, et resurrectionis gratia declaratur, quae redivivum vitae odorem suscitatis mortuorum visceribus infundit. Merito igitur alloquii ejus accipiens suavitatem, exclamans Sponsa testatur: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 16). 23. (Vers. 141.) Sequitur versus quintus: Juvenis sum ego et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Multis sanctorum qui a prima adolescentia exercitati sunt duris laboribus, potest hic versiculus convenire. Nam et Joseph cum a fratribus junior in Aegyptum venderetur, junior erat, et despectus, qui ad servitutis injuriam vendebatur: et postea cum productus e carcere, praepositus Aegypto, populis frumenta divideret, fratribus vicem injuriae non referret, sed refuso pretio alimenta donaret, senilem patris a fame atque jejunio vindicaret aetatem, curruque summisso, obvius, et famulantibus caeteris amplae potestatis insignibus, adoraret, jure dicebat: Junior ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. 24. Ipse David quoque junior fratribus, cum patris oves pasceret tamquam vili ablegatus obsequio, non oblatus est sacerdoti, quasi indignus qui ungeretur in regnum: sed a sacerdote quaesitus, et accersitus a pascuis, praerogativam regiae unctionis accepit. Postea quoque progressus ad bellum, cum Golias totum populum Judaeorum corporis sui mole despiciens, singulari certamine provocaret, timentibus caeteris, poposcit a rege, ut congrediendi sibi permitteret facultatem. Necdum quidem tanto certamini habilis aestimatus est, 1202 rege dicente: Non potes ire ad Allophylum, et pugnare cum eo; quoniam tu puer es, et ille vir bellator est a juventute sua (I Reg. XVII, 33). Neque esset admissus, nisi fecisset fidem, quod in sua adolescentia leonem suis manibus strangulatum, extractis raptae ovis cruribus peremisset. Ipse etiam despectus ab Allophylo, quod adversus armatum praeliatorem cum virga et lapidibus processisset, retulit non viribus se fretum esse, non armis: sed in nomine Domini confidentem ad praelium esse progressum; ut lacessitae plebis auferret opprobrium. Hic ergo juvenis, atque despectus stravit Allophylum, potitusque victoria, in decem millibus juvencularum psallentium testimonio triumphavit. 25. Gerebat enim typum ejus qui quasi despectus venturus esset in terras, et sine legato, sine adjutore, sine nuntio totum populum mundi hujus crucis suae praelio liberaret: cui applauderent animae sanctorum, per baptismatis sacramentum renovatae, quod verum illum Goliam revelatum nobis, ac proditum verbi sui gladio trucidasset. Jacet igitur verus Golias humilitate Filii Dei stratus: amisit caput quod in multas artes vertebat et fraudes. Psallunt securae jam animae, quae ante peccatorum suorum tormenta deflebant. Dicunt tympanis, hoc est, corporibus suis peccato mortuis resultantes: Saul triumphavit in millibus: David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). Rex ille durus indignatur, et irascitur diabolus; eo quod canerent juvenculae quia duritiae filius paucos decepit; Christus totum mundum redemit. Dicit ergo Christus natus ex Virgine: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. 26. Dicit etiam populus nationum, ille in prima electione despectus, rudis adhuc in fide, et studio primae vae devotionis adolescens, vel certe renovatus aquilae juventute per baptismatis sacramenta: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Ille ego despectus ante, jam praeferor, jam anteponor electis. Ille ante despectus populus peccatorum, habeo coelestium sacramentorum veneranda consortia. Jam mensae coelestis honore suscipior: epulis meis non pluvia undatur, non terrae partus laborat, non arborum fructus. Potui meo non flumina quaerenda, non fontes: Christus mihi cibus, Christus mihi potus: caro Dei cibus mihi, et Dei sanguis potus est mihi. Non jam ad satietatem mei annuos exspecto proventus, Christus mihi quotidie ministratur. Non verebor, ne qua mihi eum coeli intemperies, aut sterilitas ruris imminuat, si pii cultus diligentia perseveret. Non jam coturnicum pluvias mihi opto descendere, quas ante mirabar: non manna quod ante cibis omnibus praeferebam; quia qui manna manducaverunt patres, esurierunt. Meus cibus est, quem si quis manducaverit, non esuriet. Meus cibus est, qui non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis. 27. Fuerat mihi ante mirandus panis de coelo; scriptum est enim: Panem de coelo dedit eis manducare (Joan. VI, 31): sed non erat verus ille panis, sed futuri umbra. 1203 Panem de coelo illum verum mihi servavit Pater. Mihi ille panis Dei descendit de coelo, qui vitam dat huic mundo. Non Judaeis descendit, non Synagogae descendit: sed Ecclesiae descendit: sed populo Dei juniori descendit. Nam quomodo Judaeis descendit panis qui vitam dedit; cum omnes qui illum panem manducaverunt, hoc est, manna, quem putaverunt Judaei verum panem, in deserto mortui sunt? Quomodo Synagogae descendit; cum Synagoga omnis interierit, et aeterno jejunio fidei macerata defecerit? Denique si accepissent panem verum, non dixissent: Domine, da nobis semper panem hunc (Ibid., 34). 28. Quid petis, Judaee; ut tribuat tibi panem, quem dat omnibus, dat quotidie, dat semper? In te ipso est, ut accipias hunc panem: accede ad hunc panem, et accipies eum. De hoc pane dictum est: Omnes qui elongant se abs te, peribunt (Psal. LXXII, 27). Si te elongaveris ab eo, peribis: si appropinquaveris ad eum, vives. Hic est panis vitae: qui ergo vitam manducat, mori non potest. Quomodo enim morietur, cui cibus vita est? Quomodo deficiet, qui habuerit vitalem substantiam? Accedite ad eum, et satiamini, quia panis est: accedite ad eum, et potate; quia fons est: accedite ad eum, et illuminamini; quia lux est: accedite ad eum, et liberamini; quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17): accedite ad eum, et absolvimini; quia remissio peccatorum est. Quis sit iste quaeritis? Audite ipsum dicentem: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam (Joan. VI, 35). Audistis eum, et vidistis eum, et non credidistis ei; ideo mortui estis: vel nunc credite, ut possitis vivere. 29. Sed miramini Moysen, quia patres vestros per mare siccis duxit vestigiis. Moyses non imperavit, sed impetravit: non jussit mari, sed servivit jubenti fluctibus. Moysen laudatis, quia regem Pharao cum exercitu suo mersit: Moyses orabat, et alius imperabat. Moyses precabatur, Christus operabatur. Moyses fugiebat, Christus insequebatur. Moyses columnam sequebatur, ut nocturnas tenebras declinaret: Christus illuminabat. Moysen agnoscitis, quia aquae amaritudinem temperavit. Moysen agnoscitis, quia aquam produxit de petra: Christum non agnoscitis, qui veri illius Aegyptii regis stravit exercitum, et abyssi mersit profundo: qui nos liberat quotidie de mundi hujus fluctibus; ne nos saeculi hujus procella demergat. Quid profuit patribus transire per mare Rubrum, quibus ad terram repromissionis non licut pervenire? Quicumque enim exierunt de Aegypto, perierunt in deserto. Mortuus est Aaron, mortua est Maria, mortuus est et ipse Moyses: solum Jesum Nave nominis sacri similitudo servavit. Plaudat Judaeus; quia sitienti illi undam saxa vomuerunt: mihi de corpore Dei fons fluxit aeternus: meas amaritudines bibit Christus; ut mihi suae donaret gratiae suavitatem. 30. Dicit ergo populus Christianus: Juvenis 1204 ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Bene hoc dicit, qui justificavit Deum baptismatis sacramentis. Qui enim baptizatur, justificat Deum; quia peccata propria confitetur, et a Domino suorum praestolatur indulgentiam peccatorum. Justificavit David, qui ait: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L, 6). Non justificaverunt pharisaei, qui baptizari Joannis baptismo noluerunt, ut in Evangelio legisti (Luc. VII, 30). Nec solum justificare satis est, sed etiam non oblivisci justificationum Dei, id est, ut intemerata gratiae spiritalis dona custodiat, et sacrae remissionis munera illibata atque inoffensa conservet. 31. Haec generalia: sed etiam specialis singulis Christianis suppetit praerogativa dicendi: Juvenis ego sum; et despectus; si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. Dicat ergo: Juvenis ego sum, et despectus. Praemittat aetatis generalem jactantiam, quo plus commendet humilitatis suae gratiam. Non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta viribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus, et ipso vivendi moesta fastidio, alacritatem est oblita jactantiae. Rara sane in juvenibus est humilitas, ideoque miranda. Dum aetas viget, dum vires solidae, dum sanguis exaestuat, dum sollicitudo nescitur, dum ignoratur debilitas, dum laetitia frequentatur: tunc fervet jactantia: tunc se juventutis superbus extollit affectus: tunc humilitas quasi vilescit, abjecta contemnitur: tunc subjectio degeneris conscientiae aestimatur infirmitas. Grandis igitur morum assuefacienda maturitas, quae vincat naturam. 32. Denique si consideremus, in paradiso defecit humilitas; et ideo venit e coelo. In paradiso orta est inobedientia; et ideo obedientia cum Salvatore descendit. Inflabatur caro, unde subjectio mansuetudinis inveniri non poterat in terris. Intumuerat omnis praevaricatoris haereditas. Veniens Dominus Jesus primum se exinanivit (Philip. II, 6-8), non rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi sibi accipiens, et specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Non te moveat, quia scriptum est, ut homo; non enim similitudinem suscepit hominis, sed veritatem. Nam et ipse Apostolus ait alibi: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et ut de Evangelio afferamus exemplum: Vidimus, inquit Joannes, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Numquid quia dixit, quasi unigeniti; similitudinem magis unigeniti, quam veritatem voluit aestimari? 33. Non ergo supervacuo Christus advenit. Jam potest dicere homo: Juvenis ego sum, et despectus; qui erat ante in populo priore senex superbus. Dicit: Juvenis sum et despectus, quomodo dicit Ecclesia: Nigra sum, et decora (Cant. I, 4). Praemisit nigram, ut augeret decorem. Sic et hic praemisit juvenem, ut augeret humilitatem. Non dixit: 1205 Nigra sum decora; ne quod nigrum est, decorum aestimaretur. Nec dixit: Juvenis sum despectus; ne juventus despicabilis putaretur; sed ait, Juvenis, et quod mireris, humilis, non superbus, dejecto propior quam tumenti. Sic et ibi: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis. Quamvis ergo et syllaba, ut grammatici appellant, conjunctiva sit; habet tamen distinctionem qua confusio disjungitur ac separatur: ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur. 34. Dicat ergo: Juvenis sum, et despectus; quia Christus in paupere atque despecto mundum redemit, quia Christus humilitate diabolum vicit. Dicat; Despectus sum; quia cor humiliatum Deus non spernit; quia despectus ille Lazarus in Abrahae nunc requiescit sinu, et dives ille jactantior affligitur in inferno. Despectus erat Moyses, nec sibi idoneus videbatur, cum ad liberandum Hebraeorum populum mitteretur. Despectus erat Hieremias, qui dicebat: Dominator Domine, ecce nescio loqui; quia juvenis sum ego (Jerem. I, 6). Sed facilius iste despectus eligitur. Denique dicitur ei: Noli dicere quia juvenis sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et per omnia, quaecumque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum; quia ego tecum sum, dicit Dominus, ut liberem te (Ibid., 7 et 8). Despectus erat ille Publicanus, qui oculos ad coelum non audebat levare: et ideo facilius quam ille Pharisaeus exaudiebatur: Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). 35. (Vers. 142.) Sequitur: Justitia tua, justitia in aeternum: et lex tua veritas. Possunt quidem singuli facere opera justitiae, sed non in aeternum manentia. Dives ille cui abundaverunt divitiae in hoc saeculo, fortasse fecerit aliqua opera justitiae, quorum remunerationem in praesenti vita acceperit; quod non magna fuerint opera illa, nec remuneratione digna perpetua. Quid quod, etiam si facimus opera aliqua justitiae; facimus tamen non continua, sed rara. Plerique non rapiunt aliena, sed nesciunt de proprio largiri. Alii invadentes indebitas facultates, quo speciem justitiae sibi acquirant, solent conferre pauperibus. Non est ista in aeternum justitia. Multi justi plerumque graviter deliquerunt, non habentes aeternae fructum justitiae. Soli Deo suppetit in perpetuum per omnia possidere justitiam, qui pascit justos et injustos; non enim beneficis solis referenda justitia est: sed illa vera justitia est, quae ipsis quoque defertur inimicis. Meritoque ait Justitia Dei: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). 36. Ergo sicut in aeternum est justitia solius Dei, ita lex Dei veritas. Sed quomodo istud accipimus? Utrum quia lex Dei veritas, hoc est, vera: et quod statuit Deus, omne verum, sicut infra ait: Omnia praecepta tua veritas? An quia veritas 1206 lex Dei est; quia non mentitur Deus? Apud eum igitur veritas lex est, fallacia praevaricatio est. Sed et sic potest intelligi, lex Dei veritas est: apud Judaeos ergo non est lex Dei, quia non recipiunt veritatem. Lex Dei spiritalis est (Rom. VII, 14), sicut Apostolus dixit: non habent ergo veram legem, qui eam non acceperint spiritaliter. Quod autem non verum, mendax est: quod mentitur, occidit. Littera ergo quae occidit mentitur: spiritus qui vivificat, verus est. 37. Accipiamus et sic: Lex Dei non typus, non umbra, non exemplar coelestium; sed ipsa coelestia. Unde et scriptum est, quia finis Legis est Christus (Rom. X, 4). Non defectus utique, sed plenitudo Legis in Christo est; quia venit Legem non solvere, sed implere. Sicut enim Testamentum est vetus, sed omnis veritas in novo est Testamento: ita et lex per Moysen data figura legis est. Vere ergo illa Lex veritatis exemplar est, in exemplari enim Agni sanguis effunditur, in veritate Christus immolatur. Meritoque Apostolus cum praemisisset vitulorum immolationem secundum Legem, adjecit: Necessarium itaque est exemplaria coelestium his mundari: nam ipsa coelestia melioribus hostiis; non enim in manufacta sancta intravit Christus exemplaria verorum, sed in ipsum coelum: et nunc apparet vultui Dei pro nobis. (Hebr. IX, 23 et 24). Ut cognoscamus autem quia legem novam dedit Dominus Jesus, habes dicentem Spiritum sanctum: Hoc autem testamentum quod testabor ad eos, dicit Dominus. Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non ero memor (Hebr. X, 16 et 17). Ubi ergo remissio, jam non oblatio pro peccatis. Quo evidenter ostenditur omnem veritatem in Evangelio contineri; quia lex Dei in sensibus hominum, et in cordibus eorum scribitur, non in tabulis lapideis (qui ergo praecepta Dei non habent in cordibus suis, non habent legem), sive quia inveteratur in Judaeis, renovatur in nobis. 38. Umbra est, non veritas; ut cum fiat oblatio pro peccatis secundum Legem, non fiat remissio peccatorum. Impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum peccata mundari (Hebr. X, 4). Mendax ergo erat illa remissio, donec remissionis veritas adveniret. Quid deinde manifestius, quam Joannis evangelistae sententia, qui ait: Quia Lex per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17)? Πρὸς ἀντιδιαστολὴν legis retulit veritatem. Nam cum sit, autem, disjunctio, intelligendum est disjunctionem ideo interpositam; quia si veritas fuisset in Lege, non fuisset facta per Christum. 39. Possumus et sic intelligere: Veritas Christus est; ergo veritas lex est. Et si mandatum Domini lex est, multo magis vivum et operatorium Verbum Dei lex est. 40. (Vers. 143.) Sequitur versus septimus: Tribulatio et necessitas invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. Quaerunt tribulationes et necessitates justum, 1207 et interdum inveniunt, interdum non inveniunt eum. Invenitur, cui corona debetur: non invenitur, qui idoneus certamini non probatur. Tribulatio igitur velut quaedam gratia est. Denique Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). An non est gratia, quae operatur patientiam? Qui ergo noverat tribulationis profectum esse, quaesitus a tribulatione inventus est, nec refugit. 41. Dicit Sapientia: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28); non quia Dominus nolebat inveniri ab hominibus, qui se omnibus etiam non quaerentibus offerebat: sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent, invenire. Caeterum Simeon qui eum exspectabat, invenit (Luc. II, 25 et seq.). Invenit Andreas. Denique ait ad Simonem: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus (Joan. I, 41). Philippus quoque dicit ad Nathanael: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph, qui est a Nazareth (Joan. I, 45). Et ut ostenderet quemadmodum Christus inveniretur, ait: Veni, et vide (Ibid., 46). Qui ergo Christum quaerit, veniat non corporis gressu, sed mentis vestigio: videat eum non exterioribus oculis, sed internis. Aeternus enim corporalibus non videtur aspectibus; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Christus igitur non temporalis, sed ex Patre ante tempora, quasi Deus, verus Dei filius, et quasi virtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat: quasi vita supra tempora, quem numquam dies mortis inveniat; Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). 42. Audis quid dixerit hodie Apostolus? Peccato inquit, mortuus est semel. Semel tibi peccatori mortuus est Christus: noli iterum peccare post baptismum. Omnibus in commune semel mortuus est, et singulis semel moritur, non frequenter. Peccatum es, o homo; ideo peccatum fecit Christum suum omnipotens Pater. Hominem fecit, qui peccata nostra portaret. Mihi ergo peccato mortuus Dominus Jesus; Ut nos in illo essemus justitia Dei (II Cor. V, 21). Mihi est mortuus, ut mihi resurgeret. Semel est mortuus, semel resurrexit. Et tu cum illo mortuus, cum illo sepultus, cum illo in baptismate resuscitatus, cave ne cum mortuus fueris semel, moriaris iterum. Jam non peccato morieris, sed veniae: ne cum resurrexeris, moriaris secundo; Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors in eum jam non dominabitur (Rom. VI, 9). Ergo mors dominata est ei? In eo utique quod dixit, jam non dominabitur, ostendit esse dominatam, Noli tantum amittere beneficium, o homo. Propter te Christus dominationi mortis se subdidit; ut te jugo dominationis exueret. Ille suscepit mortis servitutem; ut tibi tribueret vitae aeternae libertatem. 43. Qui quaerit ergo Christum, quaerit et tribulationem ejus, nec refugit passionem. Denique David qui dignus erat, ut a tribulatione quaereretur, tribulationem et ipse quaesivit. Nam nisi quaesisset, non invenisset. Quod invenerit autem, ipse testatur, dicens: Tribulationem et dolorem inveni, 1208 et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4). Et alibi: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5). Bona ergo tribulatio, quae dignos facit nos, qui in latitudine exaudiamur a Domino. Gratia est autem exaudiri a Domino Deo nostro. 44. Qui quaerit igitur tribulationem, non refugit: qui non refugit, invenitur. Non enim refugit, qui mandata Dei sensu operibusque meditatur. Nam utique illum athletam certamina inveniunt, qui in usu exercitii fuerit constitutus: qui vero exercitium dereliquerit, sine dubio non poterit reperiri; qui indignus est, ut quaeratur. David ergo quasi bonus athleta dicit: Tribulatio et necessitas invenerunt me; quia paratum semper habuerunt, non refugientem necessitatum et tribulationum praelia, sed petentem. 45. (Vers. 144.) Sequitur: Justa testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi eorum, et vivifica me. Quis tantus, qui possit intelligere Domini testimonia? Et ideo intellectus a Domino postulandus est, cujus tanta est vis; ut initium ejus sit plenitudo virtutis. Denique scriptum est: Pietas autem in Deo initium intellectus (Prov. I, 7), quae virtutum omnium fundamentum est juxta humanarum rerum et coelestium disciplinam. Pietas amica Deo, parentibus grata, Dominum conciliat, necessitudines fovet, Dei cultura, merces parentum, filiorum stipendium. Pietas, inquam, justorum tribunal, egenorum portus, miserorum suffugium, indulgentia peccatorum. 46. Qui habet intellectum, ipse vere est pius; intelligit enim humanae lubricum fragilitatis, et cito ignoscit erranti. Intelligit commune nobis datum naturae ususque consortium; et ideo pauperibus tamquam debitum solvit, non inficiatur tamquam indebitum. Intelligit vices esse calamitatum; et ideo tamquam naufragiis mundi istius portu quodam suae humanitatis occurrit. Haec perfecta virtus in hominibus, haec plena in Deo laus est. 47. Merito intellectum sibi etiam Salomon, magisterium secutus paternum, a Domino postulavit, dicens: Ego sum puer humilis, et ignoro introitum meum, et exitum meum, et servus tuus in medio populi tui, quem elegisti, populum multum sicut arenam maris, quae dinumerari non potest prae multitudine: et dabis servo tuo cor prudens, audire et judicare cum justitia populum tuum, et intelligere inter bonum et malum (III Reg. III, 7-9). Unde complacuit Domino; quia non sibi longaevitatem vitae, et regalium divitiarum copias, sed sapientiam ad intelligenda Domini judicia et justitias depoposcit: et ideo tantum populum regno pacifico gubernavit; quia non usurpavit, ut Adam, boni et mali scire distantiam: sed intelligendae ejus gratiam oravit a Christo. Quod enim scire divinum est, hoc a Domino Deo tuo, ut possis cognoscere, promerendum est. Si petisset et Adam, sicut petivit David, nequaquam illos inextricabiles erroris laqueos incidisset, quibus omnis ejus haereditas strangulatur. Ideoque mortuus est, et quod gravius est, 1209 morte peccati; quia ante usurpavit scire, quam intellectum quo vivificaretur, acciperet. 48. Vivificat ergo intellectus, ut Spiritus; quia ipse intellectus gratia spiritalis est: ideoque intellectum munere suo Spiritus sanctus operatur. Intellectus autem bonus est omnibus, qui eum faciunt (Psal. CX, 10); quo docemur quia non solum sensu complecti, sed etiam factis, id quod intelligimus, exsequi debeamus.