Jump to content

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/20

Checked
E Wikisource
SERMO XX
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 SERMO XIX SERMO XXI. 

SERMO VIGESIMUS. Resch.

[recensere]

1. Incipit littera vigesima Res, quae Latina interpretatione caput dicitur, vel primatus. Caput est, ut formam generis humani consideremus, quod fovet membra omnia, et dirigit atque implet sensibus. Sensus enim sapientis in capite ejus (Eccl. II, 14). Inde ductus venarum, meatusque spiritus, sanguinis vires in totius partes corporis derivantur. Lustrat omnia, ornat omnia. Sublato capite, corpus sine nomine est, non agnoscitur, nec ulla superest usura vivendi. Propterea qui in aliquo 1222 damnantur crimine, eo quod ornamentum est totius corporis, capite abdicantur: et quia turpi vel scelesto reatu belluinae feditatis illuviem, vel bestialis immanitatis horrorem commississe detecti sunt, tamquam ii qui proposito humanae moderationis exciderint, formam quoque humanae conditionis jubentur exuere. Reciso enim capite, reliqui corporis truncus bestiarum corpori comparatur, et sapientiae arce fraudatur: quia sapientiae non potuit tenere rationem. Sepelitur igitur sine decore suo corpus; in capite etenim vigor vitae, in capite est gratia venustatis. 2. Fertur coluber, cum urgetur periculo, caput semper abscondere, et in orbem se colligens, objecta reliqui parte corporis, hoc solum tueri; quod illisa feratur membra caetera, salvo capitis vigore, reparare. Hoc et tu moraliter caput serva, hoc servato et mystice. Mysticum caput Christus est; quia Omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 17 et 18). Hoc caput qui amiserit, vivendi usum habere non poterit. Hoc solo distamus a bestiis, ad imaginem Dei et similitudinem virtutum vigore formati. Fides nos ab irrationabilium pecudum comparatione secernit. Hoc caput, humani servate, serpentes; etiamsi omnia membra caedantur, totum uratur corpus incendiis, mergatur profundo, evisceretur a bestiis, hoc tamen capite custodito, vita integra, salus tuta est; nemo enim potest perire, cui non sublatus est Christus. 3. Est et caput summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei, summa virtutum. Omnis autem summa est studii nostri; ut simus humiles, veritatem sequamur, quam non videt extollens se, frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput (Coloss. II, 18 et 19). Quod sit hoc caput evidenter expressit dicens: Ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei (Ibid., 19). Et in Esaiae libro dicit Dominus per Prophetam: Auferam a Judaea caput et caudam, initium et finem (Esai. IX, 14). Hoc caput Judaea quod tenebat amisit, quae Jesum Dominum non recepit. Ubi fides est, et initium, et finem habemus. Ubi perfidia, nec initium, nec finis est. Ecclesia principium habet, quae Christum habet; Christus enim Ecclesiae principium est, primogenitus ex mortuis. Habet et finem; quia ipse est primus et novissimus. Ipse est finis Legis ad justitiam omni credenti. Synagoga nec initium nec finem habet; quia nec in principio invenit quod sequatur, nec in fine quod speret. Inflatus ergo caput non tenet, hoc est, illam Christi humilitatem qua descendit usque ad crucem, descendit usque ad inferos. Ideo Judaeus non credidit; quia contempsit dicentem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Haec humilitas virtutum omnium caput est, quae totum velut quoddam nostrorum actuum fovet corpus. 4. Quamvis infirmus aliquis sit, pauper, ignobilis, tamen si non se extollat et praeferat, ipsa se humilitate commendat. Sit aliquis praedives et 1223 nobilis, idem si nobilitatem generis et divitias suas jactet, insolentia sui vilis est. Sit aliquis facundus et fortis, qui tumore facundiae ac virtutis elatus plurimum sibi arroget: nonne ei propter verecundiam, et insipiens plerumque et invalidus antefertur? Denique Pharisaeus in Evangelio cum abstemius et parcus esset alieni, liberalis sui, non refugus jejunii, ut ipse dicebat; tamen propter jactantiam, etiam illa quae habere poterat, amisit (Luc. XVIII, 10 et seq.). Nihil ei tot genera virtutum uno vitio decolorata prodesse potuerunt. Publicanus qui nihil enumerare poterat quod posset probari; propter humilitatem tamen justificatus magis, quam ille Pharisaeus, descendit e templo, secundum quod scriptum est in Propheta: Quia humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). 5. Hoc autem esse caput quod haec littera exprimat, evidenter etiam in Hieremiae Threnis docemur. Nam praelata hac littera ait Propheta: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus . . . , sub umbra ejus in gentibus vivemus (Thren. IV, 20). Hoc ergo caput vere est, quod omnium caput est. 6. Diximus de capite, dicamus et de primatu, quod licet sermone distet ac littera; sensu tamen in eamdem concurrit intelligentiam. Primatus enim legimus in veteri Testamento (Gen. XXV, 33), quos in primogenitis Esau fratri suo cessit; et ideo vocatum est nomen ejus Edom, hoc est, terrenus et callidus. Isti sunt autem fratres, de quibus rogatus est Dominus ab Isaac patre eorum; ut daret ei suae posteritatis haeredes de Rebecca uxore sua, quae per viginti annos nullum dederat generationis insigne. Exaudivit eum, et concepit Rebecca, et rogavit Dominum, cum jactare se parvuli viderentur in utero ejus, et responsum accepit: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ab utero tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ibid., 23). Nonne apertum est mysterium, duos significari populos, hoc est, populum Judaeorum seniorem, et Christianum populum juniorem, qui propter cocturam lentis primatus fratris accepit senioris? Quo indicio evidenter exprimitur quod populus senior ille terrenus propter intemperantiam gulae, primatus quos habuit, amisit: populus autem Ecclesiae per sobrietatem et continentiam, primatus quos ordine non habebat aetatis, et concessione fraterna, et pio furto paternae benedictionis eripuit. Quid est igitur quod populus rapuit Christianus, nisi Dominum Jesum? A diebus enim Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud, sicut ipse Dominus declaravit (Matth. XI, 12). Bona fraus, quae vitam furatur aeternam. Sed quoniam satis dictum de litterae hujus interpretationibus arbitramur, consideremus ea quae huic litterae Propheta subjecit. 7. (Vers. 153.) Primus itaque versus est: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus. Fortasse dicat aliquis: Gloriatur de se Propheta. Et si gloriatur, gloriatur in infirmitatibus suis, in quibus et Apostolus gloriatur, dicens: Gloriabor in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 5). Alius in divitiis, 1224 alius in titulis nobilitatis ac prosapiae suae, alius in administrationibus et honoribus gloriatur: justus in humilitate gloriatur; bona enim gloria, Christo esse subjectum. Ut scias autem quia jactare non se cupiat, sed Domini in se gratiam provocare, alibi idem Propheta ait: Vide humilitatem meam et laborem meum. Ergo quasi is qui humiliaverit cor suum, quasi is qui plurimum laboraverit, ibi sibi dimitti peccata desiderat, hic crui se precatur. 8. Constitue aliquem sacerdotem pro ministri salute sollicitum, quem probatum advertat Deo: aliquem patrem pro filio in aegritudine constituto gravi: aliquam feminam vel pro filio, vel pro viro moestam, orationibus incubantem, fundentem uberes lacrymas noctibus ac diebus, humiliantem se ac sternentem solo, multiplicantem jejunia, et quod his gravius est, mentis atque animi dolore confectam, morbi ac periculi dilatione torpentem dicere ad Dominum; Vide humilitatem meam, et erue me. 9. Considera etiam quia spiritali quodam oleo coelestium praeceptorum ungit nos atque exercet quotidie Scriptura divina, et Dominus noster plurimos ad subeunda certamina gestiens provocare, diversa posuit praemia coronarum. Considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum, ac prope jam lassatis viribus resistentem, periculi mole turbatum; cum videat sibi non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus spiritales nequitias, quae sunt in coelestibus, esse luctamen, dicere: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus; non enim potuit oblivisci, qui secundum ejus praecepta certavit. 10. Contuere etiam aliquem in martyrio constitutum, frequentibus afflictum supplicis, retrusum in tenebras, gravi fractum pondere catenarum, nervis crura distentum, evisceratum equuleo, exaratum ungulis, adustum candentibus laminis, perseverantis fidei virum, sed jam taediantis animi quod diutius differatur sacrae mortis corona, dicentem: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus. Non solum enim in studiis atque propositis, sed etiam in tentationibus humilitatem dici posse, testimoniis Scripturarum docemur. Siquidem lectum est: Homines acceptabiles in fornace humilitatis (Eccli. II, 5); ταπεινώσεως enim Graecus dixit, quod est, humilitatis. Hoc ideo posui quia plurimi habent Latini, in fornace afflictionis. Latinus discernit, Graecus non separat; ταπείνωσις et humilitas virtutis dicitur, et humilitas afflictionis. Nihil impedit si Latinus separat; non enim Graecus ex Latino transtulit, sed Latinus ex Graeco. 11. Denique et Haebraei quamdiu in Aegypto erant, in fornace erant ferrea, hoc est, in fornace tentationis, in fornace afflictionis, cum duris affligerentur imperiis. Unde et scriptum est: Quia eduxit eos Deus de fornace ferrea, ex Aegypto. (Jerem. XI, 4). Fornax erat ferrea; quia nullius adhuc in Aegypto opera virtutum plena lucebant, nullius aurum illic 1225 fuerat comprobatum, nullius plumbum iniquitatis exustum. Dura fornax, fornax mortis perpetuae: quam fornacem nullus poterat evadere quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus. At vero fornax in qua Ananias, Azarias, Misael hymnum Domino canebant (Dan. III, 51); fornax aurea illa, non ferrea: per quam toto orbe sapientia fide devotionis illuxit. Erat quidem etiam haec fornax in Babylonia, ubi aurum non erat spiritale, nisi forte captivum; Captivam enim Dominus duxit captivitatem (Ephes. IV, 8). Hoc erat aurum in Dei sanctis, qui captivi erant apud Babylonios corpore: spiritu autem liberi apud Deum, soluti vinculis captivitatis humanae, jugo gratiae spiritalis innexi. Et fortasse eadem fornax ferrea fragilibus est, aurea perseverantibus. 12. Omnes oportet per ignem probari, quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est, quod ejectis Adam et Eva de paradisi sede, posuit Deus in exitu paradisi gladium igneum versatilem (Gen. III, 24). Omnes oportet transire per flammas, sive ille Joannes Evangelista sit, quem ita dilexit Dominus, ut de eo diceret ad Petrum: Sic eum volo manere . . . . quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 22). De morte ejus aliqui dubitaverunt, de transitu per ignem dubitare non possumus; quia in paradiso est, nec separatur a Christo. Sive ille sit Petrus, qui claves accepit regni coelorum, qui supra mare ambulavit, oportet ut dicat: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Sed Joanni cito versabitur igneus gladius; quia non invenitur in eo iniquitas quem dilexit aequitas. Si quid in eo vitii humani fuit, charitas divina decoxit; Alae enim ejus sicut alae ignis (Cant. VIII, 6). 13. Qui habuerit hic charitatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. Ipsi Petro qui toties mortem suam pro Christo obtulit, dicet: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Sed ille dicet: Igne nos examinavit, sicut igne examinatur argentum; etenim in quo aqua multa excludere non potuit charitatem, quomodo eum ignis excludet? Sed ille examinabitur ut argentum, ego examinabor ut plumbum: donec plumbum tabescat, ardebo. Si nihil argenti in me inventum fuerit, heu me! in ultima inferni detrudar, aut ut stipula totus exurar. Si quid inventum in me fuerit auri vel argenti, non per meos actus, sed per misericordiam et gratiam Christi, per ministerium sacerdotii, dicam fortasse ego: Etenim qui sperant in te, non confundentur (Psal. XXIV, 3). 14. Illo igitur igneo gladio iniquitas exuretur, quae sedet super talentum plumbeum. Ideo unus ignem illum sentire non potuit, qui est justitia Dei Christus, quia peccatum non fecit; nihil enim ignis in eo quod exurere posset, invenit. Denique soli elevatae sunt portae aeternales, ut introiret rex gloriae, non reus causae. Et hic quidem mortem caro illius gustavit; neque enim aliter posset resurgere. Quod legi, praesumo: quod non legi, veneratus scientibus derelinquo: unum confitens, quia quidquid caro illa subiit, ideo subiit, ut viam caeteris vel triumphandi per martyrii passionem, vel transeundi in paradisum suis vestigiis informaret. Nemo ergo sibi arroget, nemo de meritis, nemo de potestate se jactet: sed omnes 1226 speremus per Dominum Jesum misericordiam invenire; quoniam omnes ante tribunal ejus stabimus. De illo veniam, de illo indulgentiam postulabo; quae enim spes alia peccatoribus? 15. Et qui se hic aurum putat, habet plumbum: et qui putat se granum tritici, habet stipulam quae possit exuri. Sed hic sibi multi aurum videntur. Non illis invideo: sed tamen aurum examinabitur, uretur ut possit probari. Sic enim scriptum est: Sicut aurum in conflatorio probabo illos (Zach. XIII, 9). Ergo advertant, quia examinabuntur omnes. Multi ergo qui se aurum putant, et ipsi humilitatem sequantur; ut vitia sua decoquant. Sed hic inanis jactantia est; ideo multis qui se massas putant auri, dicit sapientior auri massa: Omnes nos fornax probabit. Ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus; ut judicio probari mereamur divino. Teneamus hic positi humilitatem; ut cum unusquisque nostrum venerit ad judicium Dei, ad illos ignes quos transituri sumus, dicat: Vide humilitatem meam, et erue me; nam si superbus fuerit, si arrogans, si contumax, non poterit hoc dicere. Nemo autem dicet: Vide superbiam meam: sed vide humilitatem meam; ut ejus gratia erui ab illo igne mereatur. 16. Est ergo humilitas laboris et fatigationis: est et humilitas virtutis atque propositi, quam in secundis et prosperis, et in otio positus tenet justus. Nullo licet fractus labore, nullius certaminis dubius eventu, humilem omnibus affectum exhibet, nec sua extollere studet: sed magis minuere operis sui pretium, et meriti sui gratiam. Audi justum humiliantem se: Ego sum, inquit, minimus apostolorum (I Cor. XV, 9). Ille vas electionis divinae, ille gentium doctor minimum esse se dicit, indignum ejus officii nomine, quod suis operibus praeferebat; nihilque sibi arrogat, sed totum gratiae Dei deputat. Hoc utique decet justum. 17. Hac humilitate Abraham pater fidei nuncupatus est, qui cum divino participaretur alloquio, terram se esse dicebat, et limum (Gen. XVIII, 27). Ipse quoque Dominus ait: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7), cum de sui corporis passione loqueretur: qui non quae sua sunt quaesivit, sed quae aliorum. Cujus nos imitatores vult fieri Apostolus, atque hortatur dicens: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 5-7). Nec nos igitur nobilitatem generis, nec divitias requiramus, si volumus Christum sequi. Exinanivit se, cum esset in Dei forma; cum dives esset, pauper factus est. Noli et tu contemnere plebeium, quia nobilis es; noli despicere servum, quia potens es; noli pauperem fastidire, quia dives es. Numquid nobilior, numquid potentior, numquid ditior Christo es? Ille pro te suscepit illa, quae tu despicis. Ille pro te humiliavit se usque ad mortem, et mortem crucis; ut tuae lapsum aboleret superbiae; ut quod per unius Adae inobedientiam perdideramus, per unius Domini Jesu obedientiam reciperemus: Propter quod Deus, inquit, illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur . . . . .quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9-11). 1227 18. Considera, o homo, quid legas. Non laboravit Apostolus potentiam Christi probare: sed obedientiam praedicare; sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus ejus profectus. Si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltavit. Sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. Accipe ergo argutis auribus: moraliter, tibi profuit; mystice, tuam redemit salutem. Quomodo vis intellige: salus est tua. Si putas quod Christo profuit humilitas sua; cui ergo non proderit? Si illum exaltavit; quem non augebit? Factus est minister omnium Dominus, et auctor omnium vapulavit, pedes lavit, crucifixus est, mortuus est. Sed in his omnibus detrimentum nullum video divinitatis ejus, profectum operationis agnosco. Qui nihil habebat, quod ad potestatem suam adderet, habuit quod ad cultum suae majestatis adjungeret. Audeo dicere: operationis suae munus amiserat, nisi id humilitas recepisset. Itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi acquisivit. Nihil ergo humilitas affert dispendii. Ille qui se exinanivit, plenus est. Ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, formam servi accipiens, in gloria est Dei Patris. Suscepi quem nesciebam, agnovi quem non cognoscebam, confiteor quem negabam. Ipsi genu corporis flecto, ipsi genu mentis inflecto, ipsum adoro, quem ante fugiebam.

19. Gratias tibi agimus, Domine Jesu, quod creasti nos, sed creatos feris, bestiis, mutis animantibus praefecisti. Majora sunt visitationis tuae munera. Visitatos majestatis tuae consortiis honorasti, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23); suscepto enim corpore frater es factus, nec Dominus esse desisti. Major redemptionis gratia: periclitantes morte propria redemisti, sicut scriptum est: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII, 14). Suscitasti mortuos, dicens: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); in illo enim templo Dominici corporis omnibus jus resurrectionis adcrevit. Resurgentes adaequasti angelis, sicut dixisti: Quoniam quae non nubunt, et ii qui non ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Postremo ad dexteram Dei in illo Filii hominis solio collocasti, sicut ipse dignatus es dicere: Ex hoc autem erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei (Luc. XXII, 69). 20. Unde Apostolus admirans divinae dona pietatis, simul ostendens unam Patris et Filii esse liberalitatem, ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem qua dilexit nos (Ephes. II, 4). Audis in quo debeas, homo, dives esse, quas habere virtutes, amare in Deo, in te probare: inire beneficia misericordiae charitatisque coelestis. Et addidit: Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati: et simul suscitavit, simul fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ibid., 5 et 6). In Christo utique honoratur et caro. Ille igitur qui ad dexteram Dei sedet, propter nos 1228 humiliatus est. Ideoque dicit nobis: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Non dixit: Discite a me, quia potens sum, sed quia humilis corde; ut tu illum imiteris, ut tu ei dicas: Domine, audivi vocem tuam, implevi praeceptum tuum. Dixisti ut a te disceremus humilitatem: didicimus non solum sermone tuo, sed etiam actu tuo, feci quod imperasti: Vide humilitatem meam. 21. Athleta bonus membra sua monstrat; ut conversationis suae approbet disciplinam. Monstrat etiam tunc membra sua, quando post aliqua certamina graviora, iterum certare compellitur; ut judex videns fessum corpus, nequaquam eum certare compellat. Et tu ostende cordis tui humilitatem; ut titulos virtutis ostendas. Ostende et corporis tui certamina; ut dicas: Certamen bonum certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7): et videns spiritalis judex certaminis, coronam justitiae decernat; quoniam legem agonis implesti. 22. (Vers. 154.) Sequitur versus secundus: Judica judicium meum, et libera me: propter verbum tuum vivifica me. Festinant innoxii ad judicium, et propriae innocentiae arbitris desiderant citius comprobari. Habet hoc usus etiam in saeculo, quod est commune cum sanctis. Verum is qui apud Deum justus est, habet aliam causam judicii non timendi; quia apud misericordem judicem sibi causa est, apud redemptorem suum vult cito et sperat absolvi. Absolutio enim matura sanctorum est. Unde et Dominus ait per Ezechielem ad angelos qui ministri sunt ultionum: A sanctis meis incipite (Ezech. IX, 6). Non vult Dominus commune sanctis cum diaboli sociis consortium esse judicii; diabolus enim et ministri ejus cum hominibus non flagellabuntur. Separata est poena, ubi distat et culpa. Ideoque alio loco Scriptura ait: Tempus est incipere judicium a domo Dei (I Petr. IV, 17). Quos miseratur enim, cito castigat; ut non diutius afficiantur futuri exspectatione judicii, non prolixius misera reatus sorte macerentur; ut unusquisque reddat etiam duplicia peccata sua, quo tandem possit absolvi. Poena enim reorum quaedam absolutio delictorum est. 23. Videmus in hoc saeculo insertos nexibus catenarum reos in specie pompae miserabilis duci: et nonnumquam hoc patiuntur insontes; ut tolerabilius sit mori, quam talia subire supplicia. Optant utique audiri bene sibi conscii: optant etiam hi qui gravibus flagitiis urgentur, poenam mortis celeritate transigere: ut aliquanta compendia poenarum lucrentur. Spes est etiam de judicis misericordia. Ipso exsilio claustra carceris duriora sunt, nec reditus in perpetuum omnibus intercluditur relegatis. Si haec operatur humanum examen, quanto magis Christi est omnibus expetendum! Differtur diaboli judicium; ut sit semper in poenis reus, semper improbitatis suae innexus catenis, conscientiae suae in perpetuum sustineat ipse judicium. Ideo dives ille in Evangelio (Luc. XII, 20), 1229 licet peccator poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit evadere: diabolus autem nequaquam pervenisse ad judicium demonstratur, nequaquam adhuc poenis esse subjectus; nisi quas ipse tantorum conscius scelerum solvit timore perpetuo, ne aliquando securus sit. 24. Immo ut verius dicam, sanctus ad judicium venit, impius non venit: Quoniam non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). Hic petit ut absolvatur, alius ut coercitus dimittatur. Qui autem non judicatur, non credidit, sed impietatis suae judicio ipse punitur. Apud imperatores istos non puniuntur sceleris rei barbari, quod in sua gente commiserint; quia non sunt sibi subditi, sed graviore nomine hostes habentur, qui sine interrogatione privati sceleris puniuntur. Ita et Christus suos castigat quos diligit, alienos tamquam generali damnatione impietatis adstrictos poenae donat aeternae; Novissima enim . . . . . destruetur mors (I Cor. XV, 26): et tamen verecunde docet Propheta exemplo sui; ut etiam qui diffidit operibus suis, propter verbum tamen Dei clementiorem speret sententiam. 25. Alius propter divitias vivere cupit, alius propter filios: hic propter verbum Dei vivificari petit, sicut Simeon Domini exspectavit adventum; vidit enim Dominum in templo, et ait: Nunc dimittis servum tuum . . . . . in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30): asserens vivendi sibi cupiditatem aliam non fuisse, nisi ut Christum videret. Denique vidit, et vinculis solvi corporis postulavit. 26. Possumus etiam intelligere: Judica judicium meum, quasi gravior a nobis causa sit de judicio nostro, quam de errore dicenda. Erranti enim facilius datur venia, quam improbe in alium judicanti: Necesse est enim eam formam in te redire judicii, quam in alium ipse decernendam putaveris. 27. (Vers. 155.) Sequitur versus tertius: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justitias tuas non exquisierunt. Quorum serum est judicium, eorum salus longe est: sed ipsi sunt sui auctores periculi, qui Domino non appropinquarunt. Ideo facti sunt longe, quia voluntate sua a salutis se gratia separaverunt. Non refugit eos salus, sed ipsi salutem, qui se elongaverunt. Venit ad Judaeos, sed ipsi salutem non receperunt. Quomodo non receperunt? Audi, Jesus salus est, Jesus filius hominis nuncupatus est: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): sed Judaei dimitti sibi latronem postulaverunt, Jesum repudiaverunt (Joan. XVIII, 10). 28. Quis autem est qui se longe facit a Domino, nisi qui non exquirit justitias ejus? Qui vero justitias Dei exquirit, prope est, adhaeret Deo. Et ideo justitias Dei quaerentibus dicit Apostolus: Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13). Sanguis Christi justitia est. Denique ipse ait ad Joannem: Sine . . . . nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). 29. (Vers. 156.) Sequitur versus quartus: Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Etsi longe est a peccatoribus salus; tamen nemo desperet, quia multae sunt misericordiae Domini. Qui enim suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur. Miserebor, inquit, cuimisertus 1230 misertus ero (Exod. XXXIII, 19). Palam apparuit non quaerentibus, vocavit refugientes, congregavit ignaros, pro omnibus se obtulit passioni. Num ergo multum misericors? Misericordia enim hominis in proximum suum: misericordia Domini in omnem carnem; ut omnis caro ad Dominum ascenderet, illa Domini miseratione donata. 30. Sed cum dixerit multas esse Domini miserationes, quomodo secundum judicia ejus vivificari petit; maxime cum alibi ipse dicat: Et non intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2)? Sed aliud est illud judicium beneficiorum Christi, cui respondere non possumus (quis enim potest debitum referre naturae, debitum salutis et gratiae); aliud judicium, quo fragilitatis nostrae aestimatione censemur. In hoc ipso tamen judicium cum misericordia copulatum est; ut veritas judicii miseratione Domini temperetur. 31. Aut fortasse, quia dixerat: Judica judicium meum (Sup. v. 154); ideo subtexuit miserationes Domini nimium multas esse: grave est enim de altero judicare. Unde etiam scriptum est: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37). Cum enim unusquisque sit suorum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius judicare peccato? Judicet (3, quaest. 7, cap. Judicet) de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet: judicet ille, qui non agat eadem quae in alio putaverit punienda; ne cum de alio judicat, in se ferat ipse sententiam: judicet ille qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla levitate ducatur. Audisti hodie quid judex verus et justus locutus sit: Non possum, inquit, ego a me facere quidquam (Joan. V, 30). 32. Nonnulli haeretici solebant hinc facere quaestiones, quasi infirmus esset Filius, qui a se nihil faceret; quasi secundum divinitatem quoque subditus, et paterno subjectus imperio: nec advertunt quod hoc quoque magis potestatis divinae unitas comprobetur, ubi putant inter Patrem et Filium esse distantiam potestatis. Nihil a se facit Filius, quia per unitatem operationis nec Filius sine Patre facit, nec sine Filio Pater. Denique Pater dicit ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), communem asserens operationem esse, ubi commune consilium est. Quid sine Sapientia facit, qui omnia in Sapientia fecit, ut lectum est: Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24)? Denique Sapientia dixit, Cum faceret coelos, cum illo eram . . . . . ego eram cui applaudebat (Prov. VIII, 27 et 30). Et Evangelista ait: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); ut doceret non solum operatorem omnium Filium, sed etiam paternae operationis consortem esse. 33. Ego tamen arbitror, quod hic locus ad judicii formam videatur esse referendus; Evangelium etenim non solum fidei doctrina, sed etiam morum est magisterium, et speculum justae conversationis. Invenio in Evangelio, quod Dominus Jesus multorum affectus, et officia susceperit; ut doceret quomodo nos in his conversari oporteret officiis. Suscepit personam pastoris, et ait: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11). Ideoque pro rationabili grege se ipsum passioni corporis non negavit; ut ovem lassam crucis suae 1231 humeris superponens, pii oneris functione recrearet. 34. Suscepit advocati personam: Ipsum enim advocatum habemus apud Patrem (I Joan. II, 1). Pernoctabat in oratione pro nobis (Luc. VI, 12): ut nos suo informaret exemplo quemadmodum veniam nostris debeamus exorare peccatis. Non enim ideo pernoctaret, quasi qui aliter Patrem nobis reconciliare non posset: sed ut qualis advocatus esse debeat, demonstraret: qualis Sacerdos, ut non solum diebus, sed etiam noctibus pro grege Christi debeat precator assistere. An impetrandi egebat auxilio, qui facere ipse poterat quod rogabat, quemadmodum ipse dicebat: Ego ad Patrem vado: et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12 et 13)? Denique alibi ait, cum Lazarum resuscitaret: Sciebam quod semper me audis (Joan. XI, 42). Hic quasi infirmus pernoctabat, qui sciebat quod semper auditur, et clamavit: Lazare, veni foras (Ibid., 44). Locuta est resurrectio, mors recessit. 35. Suscepit etiam affectum rei, et stetit ante judicem tamquam reus: nec dedignatus est Dominus omnium praesidis vilitatem. Interrogatus tacebat (Joan. XIX, 9), ostendens non in clamore vocis, nec in forensis assertione patrocinii, sed in conscientiae integritate esse innocentiae defensionem: nec salutem corporis ambiendam, sed animi puritatem. Denique qui Susannam absolvit tacentem, se obtulit morti. In illa causa ostendit ut nemo desperaret: in hac, ut redimendae universitatis sacrificium non negaret. Caesus postremo, non conviciatus est, non repercussit: Et Dominus coeli atque terrarum studium deposuit ultionis, vocem humilitatis emisit, dicens: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Quasi infirmus, caedis deplorat injuriam: et cum se posset ulcisci, queri maluit quam vindicare. 36. Ergo et hic personam judicis, propositumque suscepit, dicens: Non possum a me facere quidquam (Joan. V, 30). Bonus enim judex (3, quaest. 7, cap. Judicet, § Bonus) nihil ex arbitrio suo facit, et domesticae proposito voluntatis, sed juxta leges et jura pronuntiat, scitis juris obtemperat, non indulget propriae voluntati: nihil paratum et meditatum domo defert: sed sicut audit, ita judicat; et sicut se habet negotii natura, decernit. Obsequitur legibus, non adversatur: examinat causae merita, non mutat. 37. Discite, judices saeculi, quem in judicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Dominus omnium dicit: Non possum ego a me facere quidquam. Alibi lego: Negare semetipsum non potest (II Tim. II, 13). Non potest utique, non per infirmitatem, sed per integritatem: non per impossibilitatem faciendi, sed per observantiam judicandi. Quid non potest qui omnia potest, nisi quod posse nolit? Non vult posse quod damnet, non vult posse adversus fidem, non vult posse adversus veritatem. Audi postremo ipsum dicentem cur non possit a se facere quidquam: Sicut audio, inquit, et judico (Joan. V, 30), hoc est, non ex mea potestate decerno quod libitum, sed ex 1232 judicandi religione, quod justum est: et ideo judicium meum verum est: quia non voluntati meae indulgeo, sed aequitati. Audite quid judex dicat coelestis: Non possum a me facere quidquam, sed sicut audio, et judico. 38. Et Pilatus dicebat ad Dominum Jesum: Potestatem habeo dimittendi te. et potestatem habeo crucifigendi te (Joan. XIX, 10). Usurpas, o homo, potestatem quam non habes; cum Deus neget se habere, qui habet super omnia potestatem! Audi quid justitia dicat: Non possum a me facere quidquam. Audite quid judex aequitatis asserat: Sicut audio, et judico. Audite quid judex iniquitatis loquatur: Potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo crucifigendi te. Tua, Pilate, voce constringeris, tua damnaris sententia. Pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum Dominum tradidisti: per potestatem absolvisti latronem, auctorem vero vitae interfecisti. Sed nec istam a te habuisti, quam habere te asseris, potestatem. Denique dicit tibi Dominus Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi data tibi esset desuper (Ibid., 11). Mala potestas licere quod non liceat. Potestas ista tenebrarum est, verum non videre, sed spernere. 39. Audite quid verus judex loquatur: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. V, 30). Quasi homo loquitur: quasi judex docet: quoniam qui judicat, non voluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est (3, quaest. 7, cap. Judicet. § Qui). Constitue judicem de hoc saeculo: numquid potest adversum imperialis formam venire rescripti? Numquid potest normam augustae definitionis excedere? Quanto magis divini formam debemus servare judicii! Christus dicit: Non quaero voluntatem meam, hoc est, hominis, quae vel odio dirigitur, vel studio intenditur, vel gratia inflectitur, vel aliorum mendacio depravatur; Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2). Sed voluntatem, inquit, ejus qui me misit; hoc est, divinae cognitionis formam veni docere; ut in judicando magis cordi sit veritatis custodia, quam obedientia voluntatis (3, quaest. 7, cap. Judicet, § In judicando). Non ergo hic quoque infirmitas potentiae, sed forma est expressa justitiae. 40. Justum igitur est judicium Filii Dei; quia est secundum voluntatem Dei, non secundum hominis affectum; Deus enim misericordiarum plenus est: et misericordia ejus cum judicio, et judicium cum misericordia; neque sine judicio miseretur, neque sine misericordia judicat. Denique scriptum est: Misericordia ejus in stateris (Esai. XXVIII, 17). Filii autem hominum mendaces in stateris, ut decipiant (Psal. LXI, 10). Examinat ergo et trutinat Deus merita singulorum, et quemadmodum pro mensura dat gratiam; ne supra mensuram sit: ita pro mensura dat misericordiam. Unde ait: Mensuram bonam, confertam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem mensura qua mensi fueritis, reddetur vobis (Luc. VI, 38). Similiter in statera singulorum facta pensantur; ut si bona opera malis praeponderent, remuneratio praemii deferatur: si peccata 1233 virtutibus, tristior reum poena constringat: quod expressum habes ad Timotheum, dicente apostolo Paulo: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24). Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt. 41. Omnia ergo a Domino Deo nostro mensura quadam, et pondere fiunt. Quis posuit. . . . inquit, rupes in statera (Esai. XL, 13)? Et supra: Quis mensus est manu aquas, et coelum palmo (Ibid., 12)? Qui nostra examinat, sua utique examinata largitur, et salvo omnia decernit examine. Ponderat misericordiam, ponderat ultionem; in utroque certum pondus, habilisque mensura est. Unde et David ait: Et potum dabis illis in lacrymis, in mensura (Ps. LXXIX, 6); ne sine moderatione mensurae poenae cumulo gravarentur, et sustinere non possent. Et alibi idem ait propheta: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV, 9). Et Hieremias ait: Calix aureus Babylon in manu Domini a quo inebriatae sunt gentes (Jerem. LI, 7): hoc est, poena a nationibus persoluta est; ne diutius insultarent, quod Dei populum acerbissima populatione vexarent. Sensus igitur versus Davidici hic est: Parata et plena est poena quae debetur impiis, quam Dominus declinat in perfidos; sed tamen miseratione sua non usque ad faecem dignatur effundere; ne plenitudinem supplicii ferre non possint. Inclinat ergo calicem, non evacuat. Quod inclinat, censurae est; quod non evacuat, misericordiae. 42. Ergo judicium quoque misericordia temperat Dominus Deus noster. Quis enim nostrum sine divina potest miseratione subsistere? Quid possumus dignum praemiis facere coelestibus? Quis nostrum ita assurgit in hoc corpore; ut animum suum elevet, quo jugiter adhaereat Christo? Quo tandem hominum meritum defertur; ut haec corruptibilis caro induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem? Quibus laboribus, quibus injuriis possumus nostra eluere peccata? Indignae sunt passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18). Non ergo secundum merita nostra, sed secundum misericordiam Dei, coelestium decretorum in homines forma procedit. 43. (Vers. 157.) Sequitur versus quintus: Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi. Non est magnum, si tunc a Dei testimoniis non declines; cum te nullus affligit, nullus persequitur. Quis enim inoffense sibi prosperorum eventuum secundante successu, fieret ingratus? Quis divitiis affluens, jugi salute robustus, non ad Dei gratiam referat quod sibi illa concessa sint? Denique cum sanctum Job praedicaret Dominus, ait adversarius: Numquid gratis colit Job Dominum? Nonne tu vallasti eum? 1234 . . . . Mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciem te benedicit (Job. I, 9 - 11). Tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis, a Domini cultu et gratia non recessit. Sed non unus persecutor est; multos ministros habet; sed non te terreant: Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae, multa certamina; tibi ergo proficit, quod multi persecutores sunt; ut inter multas persecutiones facilius invenias quemadmodum coroneris. 44. Utamur exemplo Sebastiani martyris, cujus hodie natalis est. Hic Mediolanensis oriundus est. Fortasse aut jam discesserat persecutor, aut adhuc non venerat in haec partium, aut mitior erat. Advertit hic aut nullum esse, aut tepere certamen. Romam profectus est, ubi propter fidei studium persecutionis acerba fervebant; ibi passus est, hoc est, ibi coronatus. Itaque illic, quo hospes advenit, domicilium immortalitatis perpetuae collocavit. Si unus persecutor fuisset, coronatus hic martyr utique non fuisset. 45. Sed quod pejus, non hi solum persecutores sunt qui videntur, sed etiam qui non videntur; et multo plures persecutores! Sicut enim unus persecutor rex multis persecutionis praecepta mittebat, et per singulas vel civitates, vel provincias erant diversi persecutores; ita etiam diabolus multos ministros suos dirigit, qui non foris tantummodo, sed etiam intus faciant persecutiones in animis singulorum. De his dictum est persecutionibus: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Thim. III, 12). Omnes dixit, nullum excepit. Quis enim exceptus potest esse cum ipse Dominus persecutionum tentamenta toleraverit? Persequitur avaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. Unde et Apostolus ait: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Nam qua causa fugeres, nisi illa te persequeretur? Est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus avaritiae, malus spiritus superbiae. 46. Isti sunt persecutores graves, qui sine gladii terrore mentem hominis frequenter elidunt, qui illecebris magis quam terroribus animos expugnant fidelium. Hi tibi hostes cavendi, hi graviores tyranni, per quos Adam captus est. Multi in persecutione publica coronati, occulta hac persecutione ceciderunt. Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Advertis quam grave certamen sit, quod est intra hominem; ut secum ipse confligat, cum suis cupiditatibus praelietur. Ipse Apostolus fluctuat, haeret, astringitur, captivari se asserit in lege peccati et mortis corpore debellari, nec potuisse evadere, nisi esset Domini Jesu gratia liberatus (Rom. VII, 23-25). 47. Verum ut multae persecutiones, ita multa martyria. Quotidie testis es Christi. Tentatus 1235 es spiritu fornicationis; sed veritus Christi futurum judicium, temerandam mentis et corporis castimoniam non putasti: martyr es Christi. Tentatus es spiritu avaritiae, ut possessionem minoris invaderes, indefensae viduae jura temerares; et tamen contemplatione coelestium praeceptorum opem magis ferendam, quam inferendam injuriam judicasti: testis es Christi. Denique tales vult testes Christus assistere, secundum quod scriptum est: Judicate pupillo, et justificate viduam: et venite, disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17 et 18). Tentatus es spiritu superbiae; sed videns inopem atque egenum, pia mente compassus es, humilitatem magis quam arrogantiam dilexisti: testis es Christi; et quod est amplius, non sermonis tantummodo, sed etiam operis testimonium perhibuisti. Quis enim locupletior testis est, quam qui confitetur Dominum Jesum in carne venisse, cum Evangelii praecepta custodit? Nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi verbo fateatur, operibus negat. Quam multis dicentibus: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? in illo die respondebit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Ibid., 23)! Ille ergo testis est, qui astipulantibus factis, Domini Jesu praecepta testatur. 48. Quanti ergo quotidie in occulto martyres Christi sunt, et Jesum Dominum confitentur! Novit hoc martyrium Apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: Haec est enim gloriatio nostra, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Quanti foris confessi sunt, et intus negaverunt! Namque uxoris ducendae gratia, quae gentili viro a christianis parentibus negabatur, simulata ad tempus fide, plerique produntur quod foris confessi sunt, intus negasse. An fornicationis causa tantummodo putamus Dominum Deum nostrum in populum Judaeorum tam severe esse commotum, ut viginti tria millia de populo necarentur (Num. XXV, 9), propterea quod Madianitae gentis feminis concubitu miscerentur: ac non eo quod per illos concubitus alienigenarum desciscere a fide, negare Dominum cogerentur? 49. Nolite, inquit, omni spiritui credere (Joan. IV, 11); sed a fructibus eorum cognoscite, quibus credere debeatis. Venit quis in Ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus Christianis, simulato metu orationem se fingit deferre: inclinatur et solo sternitur, qui genu mentis non flexerit; videt illum homo, Christianum putat; videt homo orantem suppliciter, et credit; sed Deus audit negantem. Discedit probatus ab homine, sed condemnatus a judice. Quanto tolerabilius fuerat homini negasse, et Deo esse confessum! Licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit devotionem, et vocis professionem: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). 50. Ergo in persecutionibus interioribus esto fidelis et fortis; ut et istis forensibus persecutionibus approberis. Et in intimis persecutionibus 1236 sunt reges, et praesides, terribiles judices potestate. Dabis exemplum in Domini tentatione quam pertulit; demonstrata sunt ei omnia regna, et dictum est ei: Tibi dabo haec omnia, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Lectum et alibi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Vides ante quos reges statuaris, o homo, ante quos praesides peccatorum, si culpa regnat? Quot peccata, quot vitia, tot reges. Et ante hos adducimur, et ante hos stamus. Habent etiam isti reges tribunal in mentibus plurimorum; sed si quis Christum fateatur, statim regem illum facit esse captivum, dejicit de solio suae mentis. Quomodo enim poterit diaboli tribunal manere in eo cui Christi tribunal assurgit? 51. Multi ergo persequentes, et tribulantes me. Et fortasse Christus hoc dicit, et dicit in vocibus singulorum; ipsum etenim adversarius persequitur in nobis. Si declinas persequentem, Christum abjicis, qui se tentari patitur, ut vincat. Ubi illum viderit diabolus, ibi parat insidias, ibi tentationum machinas admovet, ibi dolos nectit; ut illum, si possit, excludat. Ubi autem diabolus praeliatur, ibi Christus assistit. Ubi diabolus obsidet, ibi Christus includitur, ibi murorum spiritalium septa defendit. Ergo qui persecutorem refugit, rejicit etiam defensorem. Sed cum audis: Multi persequentes, et tribulantes me, noli timere, qui potes dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Verum hoc dicit ille, qui a testimoniis Domini nullo vitiorum declinat anfractu. 52. (Vers. 158.) Sequitur versus sextus: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; quoniam verba tua non custodierunt. Beatus vir qui in charitate Dei tabescit; quia videt non servantes pactum. Alius propter vitiosos amores tabescit, qui distillat dum est dilatus amore dilectae: et dum protelatur flagrantis cupiditatis effectus, animus deficit, vires corporis quadam deformitate palloris, fessorumque artuum tabe minuuntur. Alius qui pecuniam concupiscit, donec potiatur ea, avaro miser tabescit affectu. Alius immodice capessendi honoris impatiens, si desideria longa suspiret, non mediocri mentis tabe conficitur. Non talis qui dicit: Quam distabuit caro mea in terra deserta, in invia, et sine aqua (Ps. LXII, 2 et 3)! hic enim castigabat carnem suam, et tabescere faciebat, dum indefesso desiderio divinae cogitationis intentus, et lucem diei sollicita exspectatione praeveniens, antelucanum solvere Domino canticis et hymnis gestiebat obsequium. 53. Tabescit ergo vir pacificus, quando alios videt pacta rescindere, consensuum abolere concordiam, jurgia de pace reparare, in tumultus redire de gratia. Quod utique non facit, qui Domini praecepta custodit: non facit qui audit dicentem: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Ergo qui pactum servat, is Christi obedit imperiis; qui autem non servat, ille Christi praecepta contemnit; et quod pejus est, comperta fastidit, et negligit. 1237 54. (Vers. 159.) Sequitur versus septimus: Vide quia praecepta tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. Hic quoque invitat Dominum, ut plenum charitatis suae spectet affectum. Nemo dicit, Vide, nisi qui judicat se, si videatur, esse placiturum. Et pulchre dicit, Vide, et secundum Legem dicit; quia Lex praecepit, ut unusquisque ter in anno se offerat in conspectu Domini (Exod. XXIII, 17). Quotidie se sanctus offert, quotidie apparet, et non vacuus apparet: non est enim vacuus, qui de plenitudine ejus accepit. Non erat vacuus David, qui ait: Repletum est gaudio os nostrum (Psal. CXXV, 2); quia gaudium fructus est Spiritus sancti. Et sicut de plenitudine Verbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Joannes (Joan. I, 16): ita etiam Spiritus sanctus de plenitudine sua replevit orbem terrarum. Non erat vacuus Zacharias, qui repletus est Spiritu sancto, et prophetabat adventum Domini Jesu (Luc. I, 67). Non erat Paulus vacuus, qui evangelizabat in abundantia: et repletus erat, accipiens odorem bonae suavitatis ab Ephesiis, placentem Deo hostiam (Ephes. V, 2). Non erant Corinthii vacui, in quibus abundabat Dei gratia, juxta ejusdem Apostoli testimonium (I Cor. I, 7). 55. Offerebat se ergo David quotidie Deo, et non vacuus offerebat, qui poterat dicere: Os meum aperui, et duxi spiritum (Sup., v. 131). Ideo ergo dicebat: Vide quia praecepta tua dilexi. Audi in quo te offerre debeas Christo. Non in his quae videntur, sed in occultis, et in abscondito; ut pater tuus qui videt in abscondito, reddat tibi, et fidelem remuneret affectum. Praecepta, inquit, tua dilexi. Non dixit, servavi: non dixit, custodivi; nam imprudentes non custodierunt praecepta Domini. Aliqui enim codices habent ἀσυνετοῦντας, hoc est, insipientes, non intelligentes. Ergo qui non intelligunt, non sapiunt; hi non custodiunt. Qui autem perfectus est intellectu, perfectus sapientia, diligit: quod est amplius quam custodire; custodire enim necessitatis plerumque est, et timoris: diligere charitatis. Custodit qui evangelizat: sed qui volens evangelizat, mercedem accipit; quanto magis qui diligit, mercede donatur! Possumus enim non amare quod volumus: non possumus nolle quod amamus. Sed quamvis mercedem perfectae charitatis exspectet, et miserationis divinae suffragium poscit, ut in ea vivificetur a Domino. Non ergo arrogans debitae mercedis exactor, sed verecundus misericordiae divinae est deprecator. 56. (Vers. 160.) Sequitur versus octavus: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Cum principium verborum Dei veritas sit, veritas utique fidei fundamentum est. Primum etenim oportet ut credamus vera esse Dei summi, quae in divinis scripturis legimus, oracula. Secundum est, ut virtutem eorum pleniore cognitione discamus. Sicut enim Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9): plenitudo autem sapientiae dilectio; lex enim sapientia, plenitudo autem legis dilectio: ita plenitudo verborum Dei sapientia, cognitioque justitiae. Nam sicut a timore Domini processus quidam est ad gratiam 1238 charitatis: ita a veritate ad judicium justitiae divinae quidam videtur fieri processus. 57. Venisti ad Ecclesiam: audisti unum Deum dici, unde Lex incipit, sicut habes scriptum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4): crede unum Deum esse, non plures deos. Cum autem coeperis legere Dominum Jesum Dei Filium in carne venisse propter totius mundi redemptionem, distingue sapienter unum Deum Patrem esse, ex quo omnia, et nos in illum: et unum Dominum Jesum, per quem omnia, et nos per ipsum. Cognosce quia ideo venit, ut virtutis semitis noster informetur affectus, ut morum mansuetudinem conversationis ejus disceremus exemplo, ut aboleretur culpa per gratiam: et tunc a veritatis confessione ad cognitionem justitiae processisti. Fides principium christiani est: plenitudo autem christiani justitia est. Fides in confessione populorum, justitia in martyrum passione. 58. Scientes igitur in aeternum mansura judicia omnia justitiae Dei, caveamus ne opera nostra displiceant, et aeternum incipiamus subire judicium: nec si aliquid boni fecimus, resupino solvamur affectu. Omnes oportet nos ante tribunal Christi assistere; ut recipiat unusquisque quod gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Vides quia et Paulus assistet, ut ipse commemorat. Cave ligna, cave stipulam; ne ad judicium Dei tecum deferas, quae ignis exurat. Cave ne cum in uno aut duobus habeas quod probetur, in pluribus operibus deferas quod offendat. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; potest tamen et ipse per ignem salvari (I Cor. III, 15). Unde colligitur quia idem homo et salvatur ex parte, et condemnatur ex parte. Cognoscentes itaque multa esse judicia, opera nostra examinemus omnia. In viro justo grave est detrimentum, grave operis alicujus incendium: in impio poena miserabilis. Sint magis omnia judicia plena gratiae, plena florentium coronarum; ne forte dum trutinantur facta nostra, culpa praeponderet.