SERMO II | SERMO IV |
SERMO TERTIUS. Gimel.
[recensere]1. Tertia littera secundum Hebraeos est Gimel, quae Latine retributio dicitur. Denique in primo statim versu hoc ostenditur. 994 2. (Vers. 17.) Retribue, inquit, servo tuo. Quomodo supra ipse David: Non secundum peccata nostra reddas nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis (Psal. CII, 10); et hic poscit retributionem? Illa videtur vox peccatoris esse, haec bene sibi conscii, qui praemia boni operis exposcat. Unde possumus etiam hoc intelligere, quod de ejus persona psalmus iste formetur, qui natus ex Virgine pro totius mundi redemptione ad dexteram Patris sedere praesumat, sicut ipse ait: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64). 3. Non est tamen alienum, nec arrogans, si etiam David remunerationem a Domino Deo suo pro egregiis laboribus postulet. Praerogativa est fidei atque justitiae, de Domini favore mercedem usurpare. Denique reprehenditur Petrus (Matth. XIV, 31), quia super fluctus ambulans, humano magis dubitavit affectu, quam apostolica auctoritate praesumpsit. In Evangelio quoque docemur habere fidem (Luc. XVII, 6), et non haesitare de iis quae supra hominem sunt, gerendis. Merito ergo David in superioribus, quasi adhuc imperfectus, secundum peccata sibi reddi refugit, atque declinat: in hoc autem psalmo qui est posterior (Psal. CII, 10), quasi fundatus virtutis processu, retribui sibi secundum fidei operisque certamina deprecatur. Siquidem etiam Paulus, qui ante dixerat: Non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9), postea ait: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et eis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8). Et Apostolus ibi pollicetur, hic autem verecundius adhuc precatur: quod utique non insolentis arrogantiae, sed innocentis est conscientiae ab ipso cui servieris, petere mercedem; quoniam desperare segnitiei est materia: sperare autem, incentivum laboris est. 4. Pete igitur confidenter, si merita suffragantur; ut talia petendo studiosius elabores, quod ea petitione sis dignior. Quis athleta si desperet coronam, descendat in stadium: aut si eam postulet victor, offendat? Probatio spem facit, spes confidentiam. Justi ergo talis oratio est: delectatur Dominus tali precatione; ut pro puritate conscientiae utaris auctoritate. 5. Tamen quominus videatur petitio arrogans, bene addidit: Servo tuo (I Cor. VII, 22); in quo et humilitatis est gratia, et praemium servitutis. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini, tam pretioso emptus sanguine. Magnum tibi est vocari puerum meum, quasi ad servum dicitur. Si quis ergo est servus, et bene servit Domino, et nihil facit quasi servus peccati: sed qui dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci; bene is dicit: Retribue servo tuo. 6. Gloriosa servitus, qua pro nobis servivit et Christus. Beata servitus, qua et tu servis: sed ita, si nihil possit adversarius de tuo sibi servitio vindicare. Amat ergo Christus boni libertatem servuli. Denique in Canticis dicit: Quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, cervix tua sicut redimicula (Cant. I, 9)! Vultus liberior est, ubi est castitatis conscientia: et portare Christi jugum suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera. Attolle ergo oculos semper ad Dominum 995 Deum tuum, et quaere Deum ut invenias. Erige cervicem; redimicula, non vincula geris. Multa quoque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam vinculari videntur. Genae sicut turturis praeferant insignia verecundiae: redimicula cervicis libertatis attollant fiduciam. Leve est enim jugum Christi; et ideo cervix eo non premitur, sed levatur. 7. Similitudines, inquit, auri faciemus tibi ex distinctionibus argenti: quoadusque Rex est in declinatione sua (Ibid., 10). Ex iis enim qui ex Lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam Domini Jesu: sed haereditas ejus diffusa per populos, quo frequentius examinata, hoc amplius est probata. Crebrae enim persecutiones Ecclesiae justorum nobis titulos, et martyrii victorias ediderunt. Itaque sicut aurum bonum, ita Ecclesia cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor ejus augetur; donec Christus veniat in regnum suum, et reclinet caput suum in Ecclesiae fide. Qui cum venisset ad oves perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem jam redolet fides; ideoque dicit Ecclesia: Nardus mea didit odorem suum (Ibid., 11). Et dicit cum praesumptione exspectans retributionem. 8. Fragrat unguentum gratiae, ex quo Virgo generavit, et Dominus Jesus sacramentum Incarnationis assumpsit. Colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botryo Cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit (Ibid., 12). Corpus enim suscipiens dominus Jesus charitatis se vinculis illigavit: et non solum se membris nostris et passionibus naturalibos, sed etiam cruci vinxit; ideoque sicut botryo in Ecclesiae fide, et morali requiescit gratia. Nardus Cypri, consobrinus meus in vineis Engaddi (Cant. I, 13). Engaddi, si locum quaerimus, regionis cujusdam quae in Judaea est, locus sic dicitur, in quo opobalsamum gignitur: si interpretationem, Engaddi tentatio latine significatur. In illis ergo vineis lignum est, quod si quis compungat, unguentum emittit: hic fructus est ligni. Si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet; cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat: sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus illacrymabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de visceribus misericordiae suae fundebat unguentum, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc., XXIII, 34). Tunc ergo in ligno compunctus est lancea, et exivit de eo sanguis et aqua omni unguento suavior, accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens: et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore. Unde ait: Sentio virtutem exisse de me (Luc., VIII, 46). Inde opobalsamum expressio dicitur; eo quod compunctione ligni balsamum per cavernam punctionis erumpit. Compunctus igitur Jesus odorem remissionis peccatorum, 996 et redemptionis effudit (Luc., XXIII, 11). Nam et constrictus erat Verbum, cum esset homo factus: et pauper factus est, cum dives esset; ut nos illius inopia ditaremur. Potens erat, et despiciendum se praebuit; ita ut Herodes sperneret eum et illuderet ei. Terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, mundum crucifigebat: et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus inflictum erat, et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur. 9. Respondit et Christus. Ecce es bona proxima mea, ecce es bona (Cant. I, 14). Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce es bona; quae me bonum dicis, et ipsa bona es, quae vidisti gloriae meae decorem, et ipsa bona es et decora. Quid est autem Christum dicere: Bona es, vel decora es; nisi illud Evangelicum: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 22) ? 10. (Vers. 17.) Ergo cui Christus peccata donavit, recte dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam verba tua. Non habet in retributione quod desperet; quia Dominus Jesus venit mundum salvare, non perdere. Ideoque immemor est injuriae, memor gratiae; sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur. Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26). Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivet. 11. Sed quare dixit: Vivam, et non dixit: Vivo? Quia haec vita non est loco praemii, quae in loco mortis est. Dolet Propheta in pulverem mortis se esse deductum (Psal. XXI, 16): Apostolus cupit ex hoc mortis corpore liberari (Rom., VII, 24); et putamus quod de hac vita sibi blandiatur Propheta? Omnia hic plena mortis sunt. Intrat mors per fenestram, intrat per ostium; nisi Dominus ostio tuo ponat custodiam. Denique ex multiloquio peccatum nascitur. Lege mandata Legis, et invenies scriptum: Quia vivens si mortuum contigerit, inquinatur (Num. XIX, 11). Quantos tangimus mortuos? Inter quantos mortuos versamur? Ideo tibi Auctor vitae dicit: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ideo tibi alibi dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Quomodo tibi diceretur: Surge a mortuis, nisi inter mortuos viveres? Ponamus te mundum esse ab operibus mortuis, et peccati colluvione; quomodo mundus es, qui in corpore mortis es, qui inter sepulcra vivis mortuorum? Oportebat Petrum 997 loqui mortuis; ut procederent de sepulcris suis. 12. Indigemus ergo purgatione, quia tetigimus mortuos (Num. XIX, 1). Lex nos mundari jubet: quis tantus, ut supra Legem sit? Ipsum Nazaraeum sanctum Dei, si is tetigerit mortuum, immundum pronuntiat (Num. VI, 9). Ideoque radit caput suum, et deponit capillum quasi non sanctum; et iterum orat ut exaudiatur, qui ante propter mortui attactum exorare non potuit: irrationabiles duxit dies; quia irrationabili appropinquaverat. Deponit igitur mortua et superflua capitis sui, ut Christo reconcilietur. Ergo si Nazaraeus purificatur, et nos purificari oportet. 13. Omnes contigimus mortuum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis audebit dicere mundum se a peccatis? Sit aliquis fortasse qui in sermone non deliquerit, licet rarus iste, de quo Deus dicat, sicut de sancto Job: Ille non peccavit labiis suis (Job. XXII, 10); tamen non semper habere potuit mundas cordis sui cogitationes, injicit se diabolus in cor hominis. Pone parata semper et pervigili custodia quisquam cor suum sepserit, tamen in medio peccatorum versatur, necesse habet etiam ipse purificari. Unde Esaias, cum dixisset: O miser ego! quoniam immunda labia habeo, et in medio populi versor immunda labia habentis (Esai., VI, 5 et 7); statim descendit unum de Seraphim, et contigit labia ejus carbone, ut immunda ejus labia mundaret. 14. Non unum est baptisma: unum est quod hic tradit Ecclesia, per aquam et Spiritum sanctum, quo necesse est baptizari catechumenos. Est et aliud baptisma, de quo dicit Dominus Jesus: Baptisma habeo baptizari, quod vos nescitis (Luc., XII, 10). Et utique jam baptizatus in Jordane fuerat, sicut superiora declarant (Matth., III, 13): sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur. Est etiam baptismum in paradisi vestibulo, quod antea non erat: sed posteaquam peccator exclusus est, coepit esse romphaea ignea, quam posuit Deus (Gen., III, 24), quae antea non erat, quando peccatum non erat. Culpa coepit, et baptismum coepit: quo purificentur, qui in paradisum redire cupiebant, ut regressi dicerent: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12). Hic per aquam, illic per ignem. Per aquam, ut abluantur peccata: per ignem, ut exurantur. Sed quod est gravius, et hic sustinemus ignem, et illic. 15. Quis est qui in hoc igne baptizat! Non presbyter, non episcopus, non Joannes, qui ait: Ego vos baptizo in poenitentiam (Matth. III, 11); non Angelus, non Archangelus, non Dominationes, non Potestates: sed ille, de quo Joannes ait: Qui venit post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Habet ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Ibid., II et 12). Non de hoc baptismate, quod fit per sacerdotes Ecclesiae, dictum ipse Dominus testificatur (Matth., XIII, 49 et 50). Siquidem post consummationem saeculi missis angelis qui segregent bonos et malos, hoc futurum est baptisma: quando per caminum 998 ignis iniquitas exuretur; ut in regno Dei fulgeant justi sicut sol ipse in regno patris sui. Et si aliquis sanctus ut Petrus sit, ut Joannes, baptizatur hoc igni. Veniet ergo Baptista magnus (sic enim eum nomino, quomodo nominavit Gabriel dicens (Luc. I, 15): Hic erit magnus ), videbit multos ante paradisi stantes vestibulum, movebit romphaeam versatilem, dicet iis qui a dextris sunt, non habentibus gravia peccata: Intrate qui praesumitis, qui ignem non timetis. Praedixeram enim vobis: Ecce venio sicut ignis (Esai. LXVI, 15); et per Ezechielem dixeram: Ecce proficiscar in Hierusalem, et insufflabo in vos, in igne irae meae; ut tabescatis a plumbo et ferro (Ezech. XXII, 20). 16. Veniat ergo ignis consumens, exurat in nobis plumbum iniquitatis, ferrum peccati, faciatque nos aurum sincerum. Urat renes meos, et cor meum; ut bona cogitem, ea quae castitatis sunt, concupiscam. Sed quia hic purgatus, iterum necesse habet illic purificari; illic quoque nos purificet, quod dicet Dominus: Intrate in requiem meam; ut unusquisque nostrum ustus romphaea illa flammea, non exustus, introgressus in illam paradisi amoenitatem, gratias agat Domino suo, dicens: Induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Qui ergo per ignem transierit, intrat in requiem. Transit a materialibus atque mundanis ad illa incorruptibilia atque perpetua. 17. Alius iste est ignis quo exuruntur peccata non voluntaria, sed fortuita, quem paravit servulis suis Dominus Jesus, ut eos ab ista commoratione, quae permixta est mortuis, emundet: alius ille ignis, quem deputavit diabolo et angelis ejus, de quo dicit: Intrate in ignem in aeternum (Matth., XXV, 41); quo ille dives ardebat, qui stillari sibi de Lazari digito poscebat humorem. At vero Lazarus in Abrahae sinu recumbens (Luc., XVI, 24), vitam carpebat aeternam, quam sibi promittit Propheta dicens: Vivam et custodiam verba tua. Vivam, ait, quasi nondum vivens; hic enim in umbra vivimus. 18. Ergo ista vita in corpore, umbra est vitae atque imago, non veritas. Denique in imagine ambulat homo, et in regione umbrae mortis consistimus. Sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat; ut possit dicere: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; dignus erit qui dicat: In umbra ejus vivemus (Thren., IV, 20). Christus enim vita est; et ideo qui in umbra Christi vivit, in umbra vitae est. Meritoque alibi dicit Sanctus Domini: In umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte vident: non perfecte, sed ex parte cognoscunt. Ipse Paulus ait: Ex parte enim cognoscimus (I Cor., XIII, 9). Ipse Vas electionis, cui Christus oculos reddidit, et sua illuminavit gratia; non facie ad faciem, sed per speculum videbat. Et David revelari oculos suos petit (Inf. vers. 18); ut removeretur umbra, quae integrum oculorum impediebat obtutum. Regionem autem hanc mortuorum esse quis dubitet; cum Sanctus ipse dicat: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9)? Quia perfecte hic placere nemo potest, ubi etiam si fieri possit, ut sua peccata non habeat; in 999 ipsa tamen mortuorum regione vivendo, purificatione indiget, quae a contagio eum regionis hujus absolvat. 19. In umbra igitur hic vivimus, et ideo in umbra custodimus verba Dei. Et ut exemplo utamur: utique ante erant sub umbra Legis, quando custodiebant homines sabbata, quae sunt umbra futurorum; sicut hodieque Judaei, qui verum sabbatum non vident, qui exemplari et umbrae serviunt. Nos quoque secundum Evangelium nunc viventes, umbram sequimur verborum Dei. Nathanael sub arbore fici videtur (Joan. I, 48), David in umbra alarum Domini Jesu sperare se dicit (Psal. XVI, 8); Zacchaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum videret (Luc., XIX, 4). Nobis quoque expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret. Quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento? Quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit? An nescimus quoniam Verbum Dei veniens in hunc mundum, non sicut Verbum advenit, quale in principio erat, quale erat apud Deum: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Venit in nube levi: et cum esset virtus Altissimi, obumbravit Mariae; ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae. Sicut ille ergo mutavit formam, cum ex Virgine nasceretur: ita et nobis sermones Dei transfigurati videntur; cum leguntur in Evangelio, cum species eorum videtur in Scripturis quasi per speculum, quia tota veritas hic non potest comprehendi. Cum autem venerit quod perfectum est, non jam per descensionem, non per speciem ut transfigurati: sed integra atque expressa veritate resplendent. 20. Neque te moveat, quod ait: Multa verba custodiam; qui unum verbum cognoverit, multa verba cognoscit. In uno enim multa sunt, et in multis unum est. Probandum est igitur quomodo unum verbum multa sint, et multa verba unum verbum sit. Nec est difficile doceri, cum dixerit Apostolus, quia ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in coelestibus et in terra, sive visibilia, sive invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 15 et 16). Unum est igitur Verbum, quod operatur in singulis: et cum in singulis operatur, operatur omnia in omnibus. Hoc Verbum unicum apud Patrem se diffudit in plurima; quia de plenitudine ejus omnes accepimus. Itaque si videas singula omnium quae creata sunt in ipso, videbis in singulis unum verbum esse omnium, cujus pro captu nostro participes sumus. In me verbum est humanum, sed Apostolus succurrat et dicat: Puto et ego spiritum Dei habeo (I Cor., VII, 10); in alio verbum coeleste, et verbum angelorum in plerisque est. 1000 Sunt qui habent verbum Dominationum et Potestatum, verbum justitiae, verbum castitatis, verbum prudentiae, verbum pietatis, verbum etiam virtutis. Sic unum verbum multa sunt, et multa verba unum sunt. Nec vero arduum est istud aestimari; cum legerimus quia omnia potest Spiritus sapientiae. 21. Itaque sicut alii datur per Spiritum sermo sapientiae, et alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii spiritus cognitionis, alii spiritus consilii plenioris, alii spiritus fortitudinis, alii pietatis spiritus; tamen in omnibus unus atque idem spiritus est, dividens singulis prout vult. Est spiritus prophetarum, et spiritus apostolorum: est etiam artificum spiritus, sicut et Beseleel et Oliab, quos implevit Dominus Spiritu divino sapientiae et scientiae, et omnis artis; ut facerent amictum et Tabernaculum, atque altare secundum sensum quem dedit his Deus (Exod., XXXV, 30 et seq.); sed etiam caeteris sapientibus intelligere et facere omnia opera secundum omnia quae Dominus imperabat. Itaque fecerunt quae non didicerant, nec viderant, secundum ea quae his Spiritus demonstrabat. Et plerisque videtur alius apostolorum spiritus, alius prophetarum, et diversus in singulis: sed non est diversus, sed unus est spiritus, dividens genera diversa virtutum. Unde non dubium videri debet, si aliis verbum apostolicum, aliis propheticum, aliis evangelicum, aliis verbum operatorium datum est; et tamen unum est verbum dividens se singulis pro nostra possibilitate, vel pro sua voluntaria largitate. Hoc Verbum igitur, quod est caput omnium, hic per speculum video; et ideo verba hic custodire non possum: sed cum videro gloriam ejus revelata facie, tunc vivam, et vita vivens etiam verba divina custodiam. 22. (Vers. 18.) Ideo ergo secundo versu dicit: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Qui adaperiri sibi oculos petit, utique et gravari intelligit. Neque enim medicum rogat, nisi qui remedium aegritudini suae poscit. Dicit ergo iste ad medicum venientem de coelo: Adaperi oculos meos. Si turbatus est oculus, facile dolor omnis sedatur collyrio: sin vero acies ejus humoris suffusione praetexitur, majora remedia quaeruntur. Est ergo sicut in oculis corporis, ita etiam in oculis animae hujusmodi quaedam passio, quae ingravescat necesse est; ni i bonus medicus velamen illud abstulerit, et nebulam quamdam concreti humoris, quae impedire, vel potius operire, ne videat quae videbat, mentis aestimatur obtutum. Irrepsit aegritudo veteri fermento; eo quod non exuimus vel gentilem, vel Judaicam suffusionem, cum primum veniremus ad Ecclesiam: non audivimus et docentem boni medici disciplinam: 1001 Exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Supervestivit ergo se aliquis, non exspoliavit: serpit gravior aegritudo, gravat oculos diuturnum velamen; non potest quisquam illud auferre, non Angelus, non Virtutes, non Dominationes, non Potestates. Manet velamen illud, lectionem impedit, visionem obducit; quod non revelatur, inquit Apostolus (II Cor. III, 14), hoc est, a quocumque alio, nisi in Christo fuerit evacuatum. Cum vero conversus hujusmodi fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 23. Habes igitur quomodo auferas velamen, quod manet supra oculos cordis tui. Convertere ad Dominum, et velamen cadet. Conversus est Paulus ad benedictionem Ananiae, velut squamae ceciderunt ab oculis ejus; et vidit qui per triduum ante non viderat (Act., IX, 18): simul oculus corporis animaeque sanatur; quia medicamentum ei medicus demonstraverat ille de coelo, de quo scriptum est: Misit Verbum suum, et sanavit eos, et ex omnibus infirmitatibus suis liberavit eos (Psal. CVI, 20). Non est medicus iste de terris, qui omnes curat infirmitates, et populos integros sanat. Mitte ergo, Pater, medicum istum: veniat Verbum tuum, aperiat oculos meos. Et Apostolorum oculi clausi erant, nisi eos Jesus aperuisset. Denique duobus ex his euntibus in castellum cui nomen Emmaus, cum interpretaretur Scripturas, et benediceret eos, Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc., XXIV, 31). Ergo nisi Jesus aperuisset nobis oculos, nemo vidisset: nisi Jesus sustulisset velamen, nulli Evangelii gratia refulsisset. Et Petrus clausos habebat oculos, et Johannes clausos habebat, et Jacobus clausos habebat. Denique in monte gravati erant somno, sed excitati majestatis fulgore divinae oculos cordis sui aperuerunt. Et quia siti in corpore, plene videre non poterant, obumbravit eos nubes (Matth., XXVII, 5), ne corporis oculos gloriae coelestis fulgor hebetaret. 24. Quis igitur tantus ut aperiat oculos, et Legis videat sacramenta; nisi ei Christus demonstret? Non Moyses tantus. Denique, jubente Domino, virgam projecit, et facta est serpens, et fugit ab eo: apprehendit caudam serpentis, et facta est virga (Exod., IV, 3 et 4); et adhuc non cognoscebat mysterium, quo declarabatur descensurum in terras Dominum Jesum, qui cum se exinanisset, deponi in crucem, et projici pateretur in tumulum, quasi serpens de virga factus; quia in tumulum projectus, de quo secundum oracula Legis resurgens in gloriam Dei divinaeque sedis regale consortium de serpente remearet. Apprehendamus ergo et nos caudam serpentis illius crucifixi; ut potestatem ejus regiam possimus agnoscere. Et illa quae in pedes ejus misit unguentum, tenuit eum. Caudam ergo serpentis apprehendit Moyses: et apertum est os ejus. Non ergo locutus esset de eo: nisi ipse Dominus os ejus aperuisset. 25. David adaperiri sibi oculos hic petit, et in superioribus dixit: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6)? Erat sub Lege nutritus, sciebat quia Lex umbram habet 1002 futurorum bonorum: ipsa bona jam non per umbram, sed apertis oculis videre cupiebat (Hebr., X, 1). Noverat quia exemplari et umbrae coelestium mysteriorum serviebant, qui secundum legem Moysi deserviebant. Volebat ipsam cultus divini comprehendere veritatem; et ideo ut ab oculis suis velamen discuteret, conversus ad Dominum precabatur dicens: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Intelligebat vere militiam esse coelestem, quam posset unusquisque ex Lege cognoscere, cui tamen Dominus revelas set. Quis enim de terrenis ad coelestia, de umbra ad claritatem, de exemplari ad penetralia veritatis humano gradu sine divino ductu possit ascendere? 26. Quis potest considerare altare illud coeleste, verumque templum, sacerdotes et levitas, non istos secundum carnis officia, sed illos secundum spiritus gratiam? Denique hanc solam sibi gratiam pro maximis optabat David dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: et ut videam delectationem Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4). Quis poterat cognoscere, quod offerret dives magnum munus, secundum quod potest manus ejus, ut solvatur ejus peccatum? Quis poterat intelligere, si non haberet? Quis offerre, verbi gratia, arietem, quia non solvebatur ejus peccatum? Quis poterat advertere, quae essent illae immunditiae, quas solvit non Lex quam putant Judaei, sed lex spiritalis, quam Paulus agnovit? Quis poterat videre remissiones peccatorum veras, quarum exemplar in Lege, veritas in Evangelio est, dicente Domino Jesu: Dimissa sunt tibi peccata (Luc., VII, 48); non per hircorum sanguinem, sed per hostiam sui corporis? Ille itaque dives in Lege, qui perfectae majestatis in Christo plenitudinem confitendo, et quasi eam quibusdam ad illud altare coeleste fidei manibus offerendo, peccatum suum solverit. Ille videt verum Sacerdotem, qui videt Principem sacerdotum: ille templum verum considerat, qui audit dicentem: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 19). Magnum templum, de quo virtus exibat, et curabat omnes. Mirabile illud altare, in quo unius agni sacrificium tulit peccata mundi. Ille praestantissimus levita, qui venit non ut ministerium exigeret; sed ut omnibus exhiberet suae ministerium passionis: cui portio Deus, qui hic nihil possederit, ut omnia possideret. 27. Quid autem dicam de Hebraeo, quem Lex sex tantummodo jubet servire annis, et septimo anno exire a servitio (Exod., XXI, 2)? Quis iste Hebraeus servus? Quis Hebraeus liber poterat intelligi? Quis tantus, ut annos aeternos in mente habens videat verum Hebraeum, qui non in perpetuum manet servus, sed sex annis servili functus officio, septimo anno gratiam libertatis adipiscitur? Cujus videtur Isaac patriarcha servitutis et libertatis non ignorasse mysterium, qui ait: Servies fratri tuo, et erit cum deposueris et solveris jugum ejus a collo tuo (Gen. XXVII, 40), significans fore tempus, quo et si quis servierit hic positus fratri suo, postea tamen exactis annis, qui sex istis diebus, atque istis quos 1003 hic exigimus mensibus colliguntur, solvat jugum a cervice sua, quod fit septimo anno remissionis. Conjicere possumus veri Hebraei typum in Joseph, qui portavit servitutis jugum: sed eum culpa non cepit, non carcer inclusit, non Aegyptus decoloravit. Conjicimus in Petro, Joanne, Jacobo, qui creati et instituti sub jugo Legis solverunt tamen fratris sui Judaicum jugum, ubi legitimae tempus quietis advenit, quando refulsit his remissio peccatorum: et hoc tamen hic in umbra adhuc gestum comparatione coelestium. 28. Quanta autem quies illa, quae ex Lege conjicitur, in Evangelio revelatur, et adhuc integra reservatur, dicente Domino Jesu: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24)! Quam beatus, qui istius habitationis fructum, quietis consortium illic potuerit promereri! Tunc intelliget quid sit aperuisse oculos, ut videret mirabilia de lege Dei. 29. Bene admonuit lectio Evangelii, quae decursa est, in qua sanatus est leprosus ille, qui dixit: Si vis, potes me mundare (Luc. V, 12); in voluntate Domini constituens potestatis effectum. Cui respondit similiter: Volo, mundare (Ibid., 13). Praemissa pietas voluntatis, secuta potestatis auctoritas est. Omnibus dicit Jesus, volo, qui non vult esse peccatum. Velle Christi, commune in omnes est; mundari, fidei est credentis in Christum. Et tetigit eum. Tangit eos, quorum fide tangitur. Denique dicit: Tetigit me aliquis; sentio enim virtutem exisse de me (Luc., VIII, 46). Habes operationem immaculati corporis, habes remissionem divinitatis. 30. Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos ejus dicens: Vade, ostende te sacerdoti (Luc., V, 14). Multos sacerdotes habebat Synagoga; sed qui oculos aperit, falsos non videt sacerdotes, verum aspicit. Quis est verus sacerdos, nisi ille qui est sacerdos in aeternum? Et ideo Pater dixit ad eum: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4). Aperuit ergo o ulos ejus, et vidit, et intellexit quale munus pro emundatione sua deberet offerre. Beatus qui audit haec: quanto beatior qui videt, qui se vero potest ostendere Sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se videri, qui se prius aspicit, facie revelata! Nam nisi ipse se prius viderit, non audebit se ostendere; sicut Adam qui se occultare cupiebat, quia se non agnoscebat. Sed jam etiam id quod sequitur, consideremus. 31. (Vers. 19.) Advena ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Non cujuscumque vox ista est; sed ejus qui terrenis renuntiaverit voluptatibus, et omni se mundanae cupiditatis exuerit affectu. Ille est in hac terra advena, qui potest dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20); qui suam habet in Domino portionem, qui potest dolere quod diutius vivat in terris, qui vitae hujus longaevitate lassatur, cui prolixitas habitationis hujus fastidio sit, quam sanctus aversatur, et dicit: Vae iis qui habitant in terra (Apoc. VIII, 13)! Qui dissolvi non timet; et si solvatur, praesumit se cum Christo futurum: hic vere peregrinus in terra est; quia sanctorum est civis, et domesticus Dei, et thesaurum sibi condit in coelo. Non utique is exiens de Aegypto, in hanc intelligibilem Aegyptum remeare desiderat, nec 1004 depositae senectutis et mortis pavescit confinia, nec horrea struit messibus recondendis, jam alienis victurus aetatibus: sed sola dives virtutum fecunditate, ea congregat, quae sibi nec mors possit auferre. 32. (Vers. 20.) Meritoque dicit: Concupivit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore. Quod utique non facit nisi liber a vinculis, nec solum a vinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a vinculis charitatis humanae. Vincula complura sunt in hoc saeculo: vincula sunt desideria vivendi, vincula sunt oblectamenta voluptatum, vincula sunt honorum, vincula conjugii. Denique dicit tibi bonus Magister: Solutus es ab uxore? Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27). Nec tamen peccat, qui uxorem acceperit, sed innectit sibi vincula mentis; quia sollicitus est quomodo placeat uxori. Beatior esset, si Deo soli placere desideraret. Cernis autem quia ligatus est, qui sui non habet corporis potestatem. Ergo quia mandatum Dei est, quod Legis oraculo et Apostolico sermone depromptum est (Deut., VI, 5; et Matth., X, 37), ne quis uxorem, divitias, honorem, necessitudines Deo praeferat: qui autem praetulerit, fit obnoxius judiciis Dei; ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo Deus mandata sua. Qui enim mandata Dei cognoverit, et custodierit, non refugit judicia divina, sed desiderat; meritoque tamquam revelatis sibi mandatis ait: Concupivi desiderare judicia tua in omni tempore. 33. Non dixit: Concupivi judicia, sed: Concupivi desiderare. Sicut enim vita vivere plus est quam vivere (vivere namque commune etiam hujus est vitae, vita autem vivere beatorum est), sic concupiscere ut desideremus judicia Dei, plus est quam desiderare judicia. Concupiscimus enim desiderare, quasi non sit potestatis nostrae desiderium, sed gratiae Dei. Cum enim Dominus oblectari nos viderit cupiditate desiderii judiciorum suorum, sobrium auget affectum. Cum autem peccamus, non concupiscimus desiderare judicia Dei. Neque enim aegrotus uri desiderat, vel incidi; ut possit recipere sanitatem. Refugit qui gravius aegrotat; ne uratur, ne incidatur, ne alligetur, ne abstineat a cibo. Qui autem salutarem habet valetudinem, medico securus occurrit. Unde etiam Dominus non otiose ait: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc., XXII, 15); non solum desiderans, sed etiam geminato desiderio concupiscens remissionem retribuere peccatorum. Concupiscamus ergo et nos desiderare judicia Dei. Bona conscientia quae cum examinatur, probatur. Et concupiscamus desiderare in omni tempore; ut nullum momentum bonae praetereat vacuum cupiditatis. 34. (Vers. 21.) Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Cum Dominus Jesus per obedientiam genus humanum redemerit, justitiam reformaverit: serpens autem per inobedientiam peccatum introduxerit; quid vitii habeat superbia, hinc aestimare possumus, cujus auctor diabolus est, quem inducit Propheta dicentem: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14). Itaque cum sit nequissimus, ut honorem non dederit 1005 Domino Deo nostro; pejores tamen discipulos erudivit. Ille enim se sic exaltavit, ut vellet aequari et similis esse Altissimo: discipulus autem ejus significatur ab Apostolo indignaturus aequalem similemque se aestimari Deo. Scriptum est enim: Cum revelatus fuerit homo iniquitatis, et filius interitus, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus (II Thess. II, 3 et 4). Magister igitur similem se praesumit, hic superiorem. Ideoque et Dominus ad discipulos suos dixit: Majora his facietis (Joan., XIV, 12); ut quibus serpens plus ademerat, quam ipse amiserat, majora Christus facere donaret, quam ipse in terris fecerat. In se enim voluit principem mundi fallere, in discipulis triumphare. 35. Itaque a tanto volens crimine vindicare humanum genus, introduxit pharisaeum et publicanum in templo orantes (Luc., XVIII, 10 et seq.); et docuit etiamsi bona caetera habeat, quod magis superbus offendat, quam humilis, qui nulla virtutum dote subnixus sit; studet enim supplantare diabolus bonis operibus intentos. Quantum laboravit pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne injustus esset, ne adulteraret! Quantum laboravit, ne peccaret, sicut peccavit publicanus! Quantum laboravit, ut bis in sabbato jejunaret! Quantum laboravit, ut decimam daret omnium quae acquireret! Quis nostrum haec facit? Quanti habent possessiones, et soli incubant fructibus, et solis sibi messes recondunt! Advertit hoc diabolus, et perfudit cum ulcere gravi; ut non teneret caput, mente carnis inflatus; et in eo in quo laudabilis fore crederetur, ibi reprehensibilior judicaretur. Agebat enim gratias Deo quod non esset raptor, adulter, injustus. Quam noxie ei luctatus est serpens, et gravibus eum spiris ligavit! Superiorem fecit, ut de altiore dejiceret: inferiorem se praebuit, ut sublimiorem casu graviore prosterneret. Mala ruina est arrogantiae, quae superiorem subripuit. Mala haec lucta serpentis, qua se in plurimos torquet anfractus. 36. Inflare volebat et Paulum. Quem Paulum? Illum utique apostolum non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum (II Cor., XII, 7 et 8). Et pene deceperat, ita ut stimulum carnis suae, qui se humiliabat, rogaret auferri. Sed bonus Dominus, qui Paulum infirmitatibus vellet facere fortiorem, adhibuit ei angelum satanae; ut suis diabolus artibus vinceretur. Non mentiebatur pharisaeus, immo etiam vera dicebat: sed omnis qui se exaltat, etiamsi vera dicat, offendit (Luc., XVIII, 14). Denique probabilior pharisaeus ingressus est templum, quam publicanus; et tamen condemnatus exivit. Quantum crimen superbiae, ut ei etiam adulteria praeferantur! 37. Denique Dominus, qui aliis donat, superbis resistit, et tamquam congreditur iis qui se exaltant, sibique hoc certamen vindicat: et qui aliis compatitur, arrogantes increpat; quia nihil gravius, quam ut fratres nostros pauperes superbo 1006 oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia judicantes, quia sunt inopes: cum paupertas facilius sit Deo, quam thesaurus acceptior. 38. Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis. Supra dixerat: Ne abscondas a me mandata tua; et ideo quasi revelata sibi mandata cognoscens, condemnat eos qui declinaverint a mandatis coelestibus. Et bene dixit: Qui declinant; directum enim mandatum est, ideo ab eo nemo deflectat. 39. Movet autem qua ratione hic dixerit: Ne abscondas a me mandata tua. Quod enim absconditur, obscurum fit et occultum; cum supra dixerit: Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). Si lucidum mandatum, quomodo absconditur; cum lucernam nemo ponat sub modio? Nisi forte lucidum est unum mandatum, multa autem mandata abscondita sunt. Nam judicia tua, inquit, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Non judicium sicut abyssus, sed judicia dicuntur. 40. Vide autem ordinem. Supra ait: Ne repellas me a mandatis tuis; in sequentibus ait: Ne abscondas a me mandata tua; hic ait: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Vere maledicti qui declinant a mandatis tuis, qui referre gratiam debuerunt: primo, quia non sunt repulsi; secundo, quia non abscondi a se divina mandata meruerunt. Declinat ergo aliquis quod optavit. 41. (Vers. 22.) Sequitur: Aufer a me opprobrium et contemptum; quoniam testimonia tua exquisivi. Si contemptus opprobrii loco ducitur, quomodo scriptum est: Contemptibilia hujus mundi elegit Deus (I Cor., I, 28)? Sed considera quia mundi contemptibilia dixit, non Dei. Quod enim in hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apud Deum. Denique humilitas in hoc mundo contemnitur, sed Dei judicio comprobatur. Et si publicanus se humiliaverit, exaltatur. Audi quem diligat, et non pro nihilo habeat Deus. Quicumque sanctus est, qui sine macula vivit, veritatem custodit, non appetivit proximum suum, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; omnia quae malitiae sunt, reprobavit (Psal. XIV, 2-4): talis etiam si sit gentilis, devotione humilitatis a Deo comprobatur. Superbi autem, velut pharisaeus, arrogantia sua pro nihilo ab illo aestimantur. Denique gentilitas non est: devotio autem manet in aeternum. Cave ergo ne Christo opprobrio sis. Nolo mihi quicumque maledicat, et quasi peccatorem despiciat: quam grave, si Christus dignum opprobrio ducat! Vae tibi, inquit, Corozaim et Bethsaida (Luc., X, 13). Condemnantur; quia non egerunt poenitentiam delictorum suorum. Nos ergo agamus, ut a nobis auferatur opprobrium. Quis autem est, qui non est opprobrio dignus? Qui exquisivit Domini testimonia. Multi quidem sunt qui volunt inferre opprobrium servis tuis, sed ipsi sunt magis probrosi; quia pro nomine tuo pati opprobrium gloriosum est. 42. (Vers. 23.) Et ideo ait: Etenim sederunt principes, et adversum me 1007 detrectabant. Vox martyris est, qui perductus ad judicium persecutorum, cum cogeretur idolis immolare, et constanter resisteret: judices autem sedentes in tribunalibus stipati officiis, indignantes quod suis non obsecundaretur imperiis, conferrent quo dignum supplicio censerent; stabat intrepidus dicens: Sederunt principes et adversum me detrectabant. Est etiam Domini vox ista, cum convenisset presbyterium plebis, et principes sacerdotum et scribae, et ad concilium Judaeorum deductus esset dicentium: Quid adhuc desideramus testes? audivimus enim de ore ipsius (Matth. XXVI, 65); et staret ante praesidem, et duceretur ad crucem, quid pulchrius diceret, quam: Sederunt principes, et adversum me detrectabant, hoc est, me stante, sederunt principes? Et quia tribunalium fulcro sublimes erant, Dominum non videbant. Sedebant ergo, erant in fastigio principatus, nec Principem principum cogitabant. Sed parum hoc. Adversus me, inquit, detrectabant. Ego eorum redemptor adveneram, ego veneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Jacob haereditatem; et illi adversus me detrectabant. Et ideo imitatores mei, discipuli mei, nolite injuriam erubescere si steteritis ante principes pro nomine meo; cum ego steterim pro vestra salute. 43. Denique traditus in custodiam Petrus cum caeteris apostolis, et postera die statutus ante concilium constanter dicebat: Principes populi, et seniores Israel, si nos hodie dijudicamur, quod benefactum sit homini infirmo, in quo iste salvus factus sit; notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quod in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus (Act. IV, 8, 10), hoc est: Vos estis qui statuistis et Christum; gloriae loco ducimus istam injuriam; quia arguimur pro aegroti hominis sanitate: hanc haereditatem servulis Salvator omnium dereliquit. At illi conferebant inter se dicentes: Quid faciemus istis hominibus (Ibid. 16)? Et dimiserunt eos. Gloriabatur ergo Petrus, et unusquisque apostolorum, quia digni habiti sunt, qui injuriam pro Christi nomine sustinerent. Recte ergo tunc dicerent singuli: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant. 44. Sederunt principes adversus Esaiam, et disputaverunt ut secaretur: sed non timebat eos qui dicebat: Audite . . . principes Sodomorum (Esai, I, 10). Sederunt adversus Hieremiam ut mitteretur in lacum. Sederunt adversus Zachariam, qui occisus est inter templum et altare. Sederunt adversus Susannam, et contra castitatis feminam judicabant: sed ut ostenderetur principum bonum non esse consilium, excitavit pueri spiritum Dominus; et quam principes ream mortis pronuntiaverant, eamdem propheta totius innoxiam criminationis absolvit. 45. Sunt et alii principes, qui adversus nos detrectant, 1008 de quibus dicitur: Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores, tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes., VI, 12). Isti sedent et explorant, qui justus sit in hoc saeculo, qui Christianus intente Deo serviat, studiosus boni operis et facti. Detrectant de eo dicentes: Insidiemur illi, impediamus eum, prohibeamus eum efficere quae desiderat, conteramus ejus mentem, frangamus animum ejus adversis frequentibus ac repentinis; et si Deo probatus est propter justitiam, rogemus dari nobis tentationes ejus. Neque enim in tantum prophetam, tentationum ejus quas plurimas subiit, potestatem habere potuissent, nisi Dominus probandi sui militis causa dedisset, ut majore eum gloria coronaret. Quis igitur regem Saul excitavit in eum, nisi spiritus malus, sicut legimus, qui se dolebat excludi quotiescumque David vel citharae sono, vel bonorum consiliorum operumque fidibus ac nervis mentem regis animumque demulcebat (I Reg. XVI, 23)? Quis excitavit Doech Syri nequitiam, ut sanctum virum proderet, et hospitalem humanitatem deduceret in periculum sacerdotis (II Reg., XXII, 9, et 10)? Quis inflammavit ardorem Ammon, ut domum incestaret propheticam, et contristaret animum patris, alterius incesta libidine, alterius injuria (II Reg., XIII, 14): et qui aliis prophetabat, domus suae mala praevidere non potuerit? Quis armavit furorem Abessalon, ut patrem domo excluderet, et parricidali persequeretur praelio (II Reg. XV, 14)? Sed cum prope viribus regni jam esset sanctus inferior, hoc uno incensa adversum se diaboli restinxit spicula, quod cum filius necem peteret patris, ille tamen salutem filii pietatis mandabat affectu. 46. Ergo principes populi, ut Architophel, et caeteri bellantium duces sederunt (II Reg. XVIII, 5). Tractabant principes populi cum Abessalon adversus Prophetam (II Reg. XV, 31). Et ideo dicit: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Advertimus arma justi, quibus omnes adversariorum repellat impetus. Alibi ait: Circumierunt me et expugnaverunt me gratis: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 3 et 4): hic ait quod studium ei non exercendae ad belli artes fuerit juventutis, non decipiendi adversantis astutia ulla cordis; ut illum vinceret quem videbat: sed adversum eos praeliabatur, quos non videbat: majorque in eo pietas, quam virtus corporis militabat. Itaque in Dei exercebatur justificationibus; ut contrario ictu diabolum vulneraret. Ille eum ab intentione justitiae, et studio devotionis, occupationibus bellicis conabatur abducere: hic magis se divini operis et cultus meditationibus occupabat. Itaque Dominus protexit eum, in quem speravit, cum quo loquebatur, cui toto adhaerebat affectu. Justus enim aut cum Deo loquitur orando, aut 1009 divina loquitur opera laudando: et semper loquitur opera Dei; ne loquatur os suum opera hominum. Nihil terrenum justus loquitur, nihil mortale agit. 47. (Vers. 24.) Ideoque dicit: Etenim testimonia tua, meditatio mea est: et consilia mea, justificatio tua. Advertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia justi, ut meditetur mandata Dei, et exerceatur in Dei laudibus et oraculis; ut justificet Dominum semper. Qui facit quae Deus mandat, quae credit Deo placere, Deum justificat. Quod ex lectione Evangelii possumus intelligere (Luc., VII, 30), dicente Evangelista, quia pharisaei spreverunt consilium Dei, non baptizati baptismo Joannis. Hoc in uno libro, in alio autem habes: non justificaverunt Deum, quia baptizari noluerunt. Ideo Dominus ad Joannem dicentem: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth., III, 14 et 15). Qui ergo facit mandata Dei, justificat Deum; quia facit ejus justitiam: et bonum est ut consilium Dei sequantur hominum consilia; quia Dei consilium certum semper: nostra autem plerumque incerta consilia ex rerum probantur eventu.