Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/pro

E Wikisource
PROLOGUS.
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
SERMO I. 

PROLOGUS.[recensere]

971 1. Licet mystica quaeque velut tubae increpuerit sono David propheta: tamen moralium magnus magister in eo quantum excellat Ethica, psalmi hujus summa declarat gratia. Siquidem cum suavis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suavitate carminis, et psallendi dulcedine delectat aures, animumque demulcet. Meritoque plerisque locis moralium sententias psalmorum tamquam stellarum diffundit lumina, quae lucent atque emicant: centesimum vero et octavum decimum psalmum, velut pleni luminis solem meridiano ferventem calore, in processa libri constituit aetate; ut neque matutini ortus semiplena exordia, neque vespertini occasus quidam senilis defectus, claritati aliquid perfecti splendoris decerperent. Quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut quemadmodum parvulorum ingenia primis litterarum elementis assuescunt discendi usum assumere; ita etiam nos hujusmodi elementis usum discamus vivendi. 972 2. Litteris autem singulis octonos versiculos ascripsit; ut simul et unitatem doceret (unitas enim coercet omnia et regit, cui subjecta omnia sunt) et purgationem legitimae sanctificationis Octava enim die solemnis purgatio vel ex Lege est (Levit. XII, 3 et 4); quia octava die circumcisionis solemnitas impleri statuta est: vel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris, et septem illis pollutus diebus. Ubi autem venit resurrectionis dies, convivificati Domino Jesu resurreximus, et erecti sumus, in novitate vitae ablutionis gratiam praeferentes. Meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti Filii Dei, castitatis et simplicitatis, spiritale sacrificium acceptum Deo, non quarto aut quinto die; ne immundum aut inconsummatum sacrificium sit: sed octava die qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus. Unde licet in baptismate plena sit statim purgatio: tamen quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium, nisi octavum ingrediatur diem; ut informatus agnitione sacramentorum coelestium 973 non quasi rudis, sed quasi rationis capax, tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior; ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.

3. Titulus autem Psalmi, Alleluia est; hoc est, laus Dei. In his enim hymnis vere Deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. Denique in superiore psalmo passio Domini praemissa est; quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui Deum immaculato ore laudarent. Ipsa quoque litterarum elementa, ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis vacua atque immunia, quorum significationes locis suis aperiemus. Centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis versiculorum digestus est, et est totus ethicus: et centesimus decimus mihi ita scriptus videtur. Denique vicenos et binos versus habent, et singulis versibus singulae explicantur sententiae. Unde et per metra asseruntur esse descripti.