Jump to content

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 35

AugHip.ExInEpA 35 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Liber unus.

In quo salutatio tantummodo expeditur, et disputatur de peccato in Spiritum sanctum. 1. In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos, quantum ex ejus textu intelligi potest, quaestionem habet talem: Utrum Judaeis solis Evangelium Domini nostri Jesu Christi venerit propter merita operum Legis; an vero nullis operum meritis praecedentibus, omnibus Gentibus venerit justificatio fidei, quae est in Christo Jesu, ut non quia justi erant homines, crederent; sed credendo justificati, deinceps juste vivere inciperent. Hoc ergo docere intendit, omnibus venisse gratiam Evangelii Domini nostri Jesu Christi. Quod propterea etiam gratiam vocari ostendit, quia non quasi debitum justitia redditum est, sed gratuito datum. Coeperant enim nonnulli qui ex Judaeis crediderant, tumultuari adversus Gentes, et maxime adversus apostolum Paulum, quod incircumcisos et Legis veteris vinculis liberos admittebat ad Evangelii gratiam, praedicans eis ut in Christum crederent, nullo imposito carnalis circumcisionis jugo. Sed plane tanta moderatione, uti nec Judaeos superbire permittat, tanquam de meritis operum Legis; nec Gentes merito fidei adversus Judaeos inflari, quod ipsi receperint Christum, quem illi crucifixerunt: tanquam enim, sicut alio loco dicit, pro ipso Domino legatione fungens (II Cor. V, 20), hoc est, pro lapide angulari (Ephes. II, 20), utrumque populum tam ex Judaeis quam ex Gentibus connectit in Christo per vinculum gratiae, utrisque auferens omnem superbiam meritorum, et justificandos utrosque per disciplinam humilitatis associans. 2. Itaque Epistolam sic exorsus est: Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I, 1). Breviter in duobus verbis Ecclesiae dignitatem a Synagogae vetustate discernit. Ecclesia quippe ex vocatione appellata est, Synagoga vero ex congregatione. Convocari enim magis hominibus congruit, congregari autem magis pecoribus: unde greges proprie pecorum dici solent. Quanquam ergo plerisque Scripturarum locis ipsa Ecclesia grex Dei, et ovile Dei, et pecus Dei vocetur; tamen cum in comparatione homines pecora dicuntur, ad vitam veterem pertinent. Et apparet hujusmodi homines, non cibo sempiternae veritatis, sed temporalium promissionum tanquam terreno pabulo esse contentos. Paulus ergo servus Christi Jesu vocatus est apostolus; quae vocatio illum cooptavit Ecclesiae. In Evangelium autem Dei segregatus est; unde nisi a grege Synagogae, si verborum latinorum significatio omni modo cum graeca interpretatione concordat? 3. Sane Evangelium Dei, in quod segregatum se esse commemorat, commendat auctoritate Prophetarum: ut quoniam credentes Christum, in quorum numerum vocatus est, Judaeis praeposuerat, a quibus se dixerat segregatum, Gentes rursus jam non superbire admoneat. Siquidem de populo Judaeorum fuerunt Prophetae, per quos Evangelium, cujus fide credentes justificantur, ante promissum esse testatur: Segregatus enim, inquit, in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos (Rom. I, 1, 2). Fuerunt enim et prophetae non ipsius, in quibus etiam aliqua inveniuntur quae de Christo audita cecinerunt, sicut etiam de Sybilla dicitur: quod non facile crederem, nisi quod puetarum quidam in Romana lingua nobilissimus antequam diceret ea de innovatione saeculi, quae in Domini nostri Jesu Christi regnum satis concinere et convenire videantur, praeposuit versum, dicens: Ultima Cumei jam venit carminis aetas. (Virg. Eclog. 4, v. 4.) Cumaeum autem carmen Sibyllinum esse nemo dubitaverit. Sciens ergo Apostolus ea in libris Gentium inveniri testimonia veritatis, quae etiam in Actibus Apostolorum loquens Atheniensibus manifestissime ostendit (Act. XVII, 28), non solum ait, per Prophetas suos, ne quis a pseudoprophetis per quasdam veritatis confessiones in aliquam impietatem seduceretur; sed addidit etiam, in Scripturis sanctis: volens utique ostendere litteras Gentium superstitiosae idololatriae plenissimas, non ideo sanctas haberi oportere, quia in eis aliquid quod ad Christum pertinet invenitur. 4. Et ne quisquam etiam prophetas aliquos remotos atque alienos a gente Judaeorum forte proferret, in quibus nullus simulacrorum cultus esset, quantum attinet ad simulacra quae humana operatur manus: nam simulacris phantasmatum suorum sectatores suos omnis error illudit: ne quis tamen aliqua hujusmodi proferens, quia ibi Christi nomen ostentat, eas potius sanctas Scripturas esse asserat, non eas quae populo Hebraeorum sunt divinitus creditae, satis opportune mihi videtur adjungere, cum dixisset, in Scripturis sanctis, quod adjecit, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, secundum carnem (Rom. I, 3). David enim certe rex Judaeorum fuit. Oportebat autem ut ex illa gente orirentur Christi praenuntiatores Prophetae, ex qua gente carnem assumpturus erat quem praenuntiabant. Occurrendum autem erat etiam illorum impietati, qui Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem tantummodo, quem suscepit, accipiunt; divinitatem autem in eo non intelligunt ab universae creaturae communione discretam: velut ipsi Judaei, qui Christum filium David tantummodo esse opinantur, ignorantes excellentiam qua Dominus est ipsius David, secundum id quod est Filius Dei. Unde illos in Evangelio redarguit per prophetiam, quae ipsius David ore prolata est. Quaerit enim ab eis, quem ipse David Dominum appellat, quomodo filius ejus sit (Matth. XXII, 42-45): cui deberent utique respondere quod secundum carnem filius esset David, secundum divinitatem autem Filius Dei et Dominus ipsius David. Quod Paulus apostolus quia jam didicerat, posteaquam dixit, in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, addidit, secundum carnem: ne hoc solum et totum in Christo esse arbitrarentur, quod factus erat secundum carnem. Addendo ergo, secundum carnem, servavit divinitati dignitatem suam. Quae non solum semini David, sed nec alicui angelicae aut cujusvis excellentissimae creaturae generationi tribui potest; quandoquidem ipsum est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia. Quod Verbum ex semine David caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14), non mutatum et conversum in carnem; sed carne ut carnalibus congruenter appareret indutum. Quapropter Apostolus non solum eo verbo quod ait, secundum carnem, humanitatem a divinitate distinxit; sed etiam illo quo ait, factus est. Non est enim factus secundum id quod Verbum Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt; nec fieri cum omnibus posset per quem facta sunt omnia. Neque ante omnia factus est, ut per ipsum fierent omnia: ipso enim excepto, si ante illa jam factus esset, non essent illa omnia quae per illum fierent; nec possent vere dici facta omnia per ipsum, in quibus ipse non esset, si ipse etiam factus esset. Et ideo Apostolus cum factum diceret Christum, addidit, secundum carnem; ut secundum Verbum quod est Filius Dei, non factum a Deo, sed natum esse monstraret. 5. Eumdem sane ipsum qui secundum carnem factus est ex semine David, praedestinatum dicit Filium Dei, in virtute: non secundum carnem, sed secundum Spiritum; nec quemlibet spiritum, sed Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Rom. I, 4). In resurrectione enim virtus morientis apparet, ut diceretur praedestinatus in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Deinde sanctificatio vitam novam fecit quae in Domini nostri resurrectione signata est. Unde idem apostolus alio loco dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Potest quidem etiam sic esse ordo verborum, ut non ad Spiritum sanctificationis adjungamus quod ait, ex resurrectione mortuorum; sed ad id quod ait, praedestinatus est: ut ordo sit, qui praedestinatus est ex resurrectione mortuorum; cui ordini interposita sint haec, Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis. Et nimirum iste ordo certior et melior videtur, ut sit filius David in infirmitate secundum carnem, Filius autem Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis. Factus est ergo ex semine David, id est, filius David ex mortali corpore, propter quod et mortuus est. Praedestinatus est autem Filius Dei, et Dominus ipsius David, ex resurrectione mortuorum. In quantum enim mortuus est, ad id pertinet quod est filius David; in quantum autem resurrexit a mortuis, ad id quod est Filius Dei, et Dominus ipsius David: sicut alibi idem apostolus dicit, Nam et si mortuus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4); ut infirmitas pertineat ad David, vita vero aeterna ad virtutem Dei. Ideoque in his ipsis verbis Dominum suum designat eum David, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 1). Ex eo enim quod resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris. Praedestinatum ergo ex resurrectione mortuorum, ut sederet ad dexteram Patris, videns in Spiritu David, non auderet dicere filium suum, sed Dominum suum. Unde et consequenter Apostolus hic adjungit, Jesu Christi Domini nostri, posteaquam dixit, ex resurrectione mortuorum; tanquam admonens unde illum David Dominum suum potius quam filium esse testatus sit. Non autem ait eum praedestinatum a mortuis, sed ex resurrectione mortuorum. Non enim resurrectione ipsa sua Filius apparet Dei, propria illa et eminentissima dignitate qua etiam est caput Ecclesiae, cum et caeteri mortui resurrecturi sint: sed Filius Dei praedestinatus est quodam principatu resurrectionis, quia ex resurrectione omnium mortuorum ipse praedestinatus est, id est, ut prae caeteris et ante caeteros resurgeret designatus. Ut quod hic positum est, Filius Dei, cum dixisset praedestinatus est, ad documentum valeat tantae sublimitatis. Non enim sic praedestinari oportuit nisi Filium Dei, secundum quod est etiam caput Ecclesiae: unde illum alio loco primogenitum ex mortuis appellat (Coloss. I, 18). Eum enim decebat venire ad judicium resurgentium, qui praecesserat ad exemplum: neque ad exemplum omnium resurgentium, sed ad exemplum eorum qui sic resurrecturi sunt, ut cum illo vivant et regnent in sempiternum; quorum etiam caput est, tanquam corporis sui. Ex ipsorum enim resurrectione etiam praedestinatus est, ut ipsis princeps fieret: caeterorum autem in sua conditione resurgentium non princeps, sed judex est. Non itaque ex illorum mortuorum resurrectione praedestinatus est, quos est damnaturus. Praedestinatum enim esse ex resurrectione mortuorum, ut praecederet resurrectionem mortuorum, vult intelligi Apostolus: hos autem praecessit, qui ad ipsum coeleste regnum, quo eos praecessit, secuturi sunt. Propter quod non ait, Qui praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum Jesus Christus Dominus noster; sed, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: tanquam si diceret, Qui praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum suorum, hoc est, ad se pertinentium in vitam aeternam; velut si interrogaretur, quorum mortuorum, et responderet, ipsius Jesu Christi Domini nostri. Ex resurrectione enim caeterorum mortuorum non est praedestinatus, quos non praecessit ad gloriam vitae aeternae, non utique secuturos, quoniam ad poenas suas impii resurrecturi sunt. Ergo ille tanquam Filius Dei unigenitus, etiam primogenitus ex mortuis praedestinatus est, ex resurrectione mortuorum. Quorum mortuorum, nisi Domini nostri Jesu Christi? 6. Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum. Gratiam cum omnibus fidelibus, apostolatum autem non cum omnibus. Et ideo si tantummodo apostolatum se diceret accepisse, ingratus exstitisset gratiae, qua illi peccata dimissa sunt: tanquam enim meritis priorum operum accepisse apostolatum videretur. Optime itaque tenet ordinem causae, ut nemo audeat dicere vitae prioris meritis se ad Evangelium esse perductum: quando nec ipsi Apostoli, qui caeteris membris post caput corporis supereminent, accipere apostolatum proprie potuissent, nisi prius communiter cum caeteris gratiam, quae peccatores sanat et justificat, accepissent. Quod autem subjungit, Ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus; ad hoc dicit apostolatum se accepisse, ut obediatur fidei pro nomine Domini nostri Jesu Christi, hoc est, ut credant omnes Christo, et signentur in ejus nomine qui salvi esse cupiunt. Quam salutem non solis Judaeis, sicut nonnulli qui ex ipsis crediderant arbitrabantur, venisse jam ostendit, cum ait, in omnibus gentibus: in quibus estis, inquit, et vos vocati Jesu Christi (Rom. I, 5, 6), id est, ut et vos sitis ejus Jesu Christi, qui omnium gentium salus est, quanquam non in numero Judaeorum, sed in numero caeterarum gentium sitis inventi. 7. Huc usque dixit ipse quis esset qui scribit Epistolam. Est enim qui scribit Epistolam, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei. Sed quia occurrebat, Quod Evangelium? respondit, Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo. Item quia occurrebat, De quo Filio suo? respondit, Qui factus est ei ex senune David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Domini nostri Jesu Christi. Et quasi diceretur, Quomodo tu ad eum pertines? respondit, Per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus. Item quasi diceretur, Quae igitur causa est ut scribas ad nos? respondit, In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Nunc deinde adjungit ex more epistolae quibus scribat: Omnibus, inquit, qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Etiam hic significavit benignitatem Dei potius quam meritum illorum. Non enim ait, diligentibus Deum; sed, dilectis Dei. Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut et nos eum dilecti diligeremus (I Joan. IV, 19). Unde etiam addidit, vocatis sanctis. Quanquam enim sibi quis tribuat quod vocanti obtemperat, nemo potest sibi tribuere quod vocatus est. Vocatis autem sanctis, non ita intelligendum est, tanquam ideo vocati sint, quia sancti erant; sed ideo sancti effecti, quia vocati sunt. 8. Restat ergo ut salutem dicat, ut compleatur usitatum epistolae principium, tanquam ille illis salutem. Pro eo autem ac si diceret salutem, Gratia, inquit, vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7). Non enim omnis gratia est a Deo. Nam et judices mali praebent gratiam in accipiendis personis aliqua cupiditate illecti, aut timore perterriti. Neque omnis pax Dei est, vel ab illo: unde ipse Dominus discernens ait, Pacem meam do vobis; adjungens etiam et dicens non se talem pacem dare, qualem dat hic mundus (Joan. XIV, 27). Gratia est ergo a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qua nobis peccata remittuntur, quibus adversabamur Deo. Pax vero ipsa qua reconciliamur Deo. Cum enim per gratiam remissis peccatis absumptae fuerint inimicitiae, restat ut pace adhaereamus illi, a quo nos sola peccata dirimebant: sicut propheta dicit, Non gravabit aurem, ut non audiat; sed peccata vestra inter vos et Deum separant (Isai. LIX, 1 et 2). Quibus remissis per fidem Domini nostri Jesu Christi, nulla separatione interveniente pax erit. 9. Fortasse autem quisque miretur quomodo intelligenda sit justitia judicis Dei, cum gratiam praebet ignoscendo peccatis. Sed hoc plane justum est apud Deum; quia vere justum est ut ii quos peccatorum suorum poenitet, eo tempore quo nondum poenarum manifestus terror apparet, misericorditer separentur ab eis qui defensiones peccatorum suorum pertinaciter exquirentes, nulla poenitentia corrigi volunt. Injustum est enim ut cum his illi ad consortium poenale copulentur, qui vocantem Deum non spreverunt, et peccantes displicuerunt sibi, ut quemadmodum ille peccata eorum, sic etiam ipsi odissent sua. Ea enim demum est humanae justitiae disciplina, non in se amare nisi quod Dei est, et odisse quod proprium est; nec approbare peccata sua, nec in eis alium improbare, sed seipsum; nec putare satis sibi esse ut sua peccata displiceant, nisi etiam vigilantissima deinceps intentione vitentur; nec in eis vitandis vires suas existimare sufficere, nisi divinitus adjuvetur. Justum est ergo apud Deum ut ignoscatur talibus quaecumque antea commiserunt, ne, quod injustissimum est, cum eis qui tales non sunt confundantur atque misceantur. Quapropter et quia talibus non ignoscitur, justitia Dei est: et quia ignoscitur, gratia est. Justa est ergo gratia Dei, et grata justitia, cum in eo quoque etiam poenitentiae meritum gratia praecedat, quod neminem peccati sui poeniteret, nisi admonitione aliqua vocationis Dei. 10. Porro justitiae divinae tanta constantia est, ut cum poena spiritualis et sempiterna poenitenti fuerit relaxata, pressurae tamen cruciatusque corporales, quibus etiam martyres exercitatos novimus; postremo mors ipsa, quam peccando meruit nostra natura, nulli relaxetur. Quod enim etiam justi homines et pii, tamen exsolvunt ista supplicia, de justo Dei judicio venire credendum est. Ipsa est quae in sacris Scripturis etiam disciplina nominatur, quam nemo justorum effugere sinitur. Neminem quippe excepit, cum diceret: Quem enim diligit Deus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Unde etiam ipse Job, qui propterea tam multa illa passus est, ut hominibus quis vir esset, et quantus Dei servus, eluceret, poenas tamen corporis pro peccatis suis se exsolvere saepe testatur. Petrus quoque apostolus exhortans fratres ad perferendas pro Christi nomine passiones, ita loquitur: « Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut curas alienas agens: si vero quasi christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine, quia tempus inchoationis judicii a domo Dei: si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio Dei? et si justus quidem vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt » (I Petr. IV, 15-18)? Manifeste ostendit easdem ipsas passiones quas justi patiuntur, ad judicium Dei pertinere; quod inchoari dixit ex domo Dei, ut inde conjiciatur quantae impiis futurae servantur. Unde etiam ipse Paulus ad Thessalonicenses dicit: « Ita ut nos ipsi de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro vestra patientia et fide in omnibus persecutionibus vestris, et pressuris quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei » (II Thess. I, 4, 5). Quod omnino ad illud respicit, quod ait Petrus tempus esse inchoationis judicii a domo Dei: et illud quod de propheta interposuit, Et si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (Prov. XI, 31)? Unde mihi videtur etiam illa quae per Nathan prophetam regi David comminatus est Deus, quanquam statim ignoverit poenitenti, propterea tamen accidisse omnia (II Reg. XII), ut demonstraretur illam veniam spiritualiter datam propter futurum judicium poenarum, quod exspectat eos qui hoc tempore corrigi nolunt. Dicit enim et alibi Petrus: Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum hominem in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu (I Petr. IV, 6). Hoc dixi, ut ostenderem quantum possem, et quantum opportunitas praesentis loci Scripturarum sinit, non sic accipiendam gratiam et pacem Dei, cum dicitur, ut existiment homines a justitia Deum posse discedere. Nam et ipsam pacem cum promitteret Dominus, ait: Haec dixi, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram (Joan. XVI, 33). Sed tribulationes et molestiae cum per justitiam Dei redduntur peccatis, bonos et justos, et quibus jam plus peccata ipsa displicent quam ulla corporis poena, non reflectunt ad peccandum, sed ab omni labe penitus purgant. Pax enim perfecta etiam corporis suo tempore dabitur, si nunc pacem quam Dominus per fidem dare dignatus est, inconcusse spiritus noster atque incommutabiliter teneat. 11. Quod autem Apostolus gratiam et pacem a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo dicit, non adjungens etiam Spiritum sanctum; non mihi alia ratio videtur, nisi quia ipsum donum Dei Spiritum sanctum intelligamus: gratia porro et pax, quid aliud est quam donum Dei? Unde nullo modo dari hominibus gratia potest qua liberamur a peccatis, et pax qua reconciliamur Deo, nisi in Spiritu sancto. Et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione cognoscitur. Quod propterea maxime credo, quoniam excepta Epistola quam ad Hebraeos scripsit, ubi principium salutatorium de industria dicitur omisisse, ne Judaei qui adversus eum pugnaciter oblatrabant, nomine ejus offensi vel inimico animo legerent, vel omnino legere non curarent, quod ad eorum salutem scripserat: unde nonnulli eam in canonem Scripturarum recipere timuerunt: sed quoquo modo se habeat ista quaestio, excepta hac Epistola, caeterae omnes quae nulla dubitante Ecclesia Pauli apostoli esse firmantur, talem continent salutationem; nisi quod ad Timotheum in utraque interponit misericordiam. Nam ita scribit: Gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Jesu Christo Domino nostro (I et II Tim. I, 2). Quo enim familiarius, eo dulcius quodammodo scribens ad Timotheum, id verbum interposuit, quo plane aperitur atque ostenditur non meritis operum priorum, sed secundum misericordiam Dei nobis dari Spiritum sanctum, ut et peccatorum abolitio fiat, quibus sejungebamur a Deo; et reconciliatio, ut illi inhaereamus. 12. Nec aliae Apostolorum Epistolae, quas usus ecclesiasticus recipit, parum nos admonent de ista Trinitate in principiis suis. Nam Petrus ita dicit, Gratia vobis et pax adimpleatur: deinde statim subjicit, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi (I Petr. I, 2 et 3). Ut per gratiam et pacem Spiritu sancto intellecto, Patris et Filii commemoratio animum de Trinitate commoneat. Et in alia sic ait: Gratia vobis et pax multiplicetur in recognitione Dei et Christi Jesu Domini nostri (II Petr. I, 2). Joannes autem nescio quam ob causam omisit tale principium; sed plane Trinitatis commemorationem nec ipse neglexit, pro gratia et pace, societatem interponens: Quod ergo vidimus, inquit, nuntiamus et vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3). In secunda vero illis quae ad Timotheum sunt consonat, dicens, Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Jesu Christo Filio Patris (II Joan. I, 3). In tertiae principio de Trinitate penitus tacetur, credo, quod sit omnino brevissima. Sic enim incipit: Senior Gaio dilectissimo, quem ego diligo in veritate (III Joan. I, 1). Quam veritatem pro ipsa Trinitate positam puto. Judas nominato Deo Patre et Domino Jesu Christo, ad intelligendum Spiritum sanctum, hoc est donum Dei, tria verba ponit; sic quippe incipit, Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, in Deo Patre dilectis, et Jesu Christo conservatis et vocatis, misericordia vobis, et pax et charitas adimpleatur (Judae I, 1). Gratia enim et pax sine misericordia et charitate intelligi non potest. Jacobus autem usitatissimum exordium fecit Epistolae, ita scribens: Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem (Jacobi I, 1). Credo, considerans salutem non esse nisi in dono Dei, ubi gratia et pax. Et quanquam ante hoc verbum nominaverit Deum et Dominum nostrum Jesum Christum; tamen quia nulla gratia et nulla pace salvi fiunt homines, nisi quae est a Deo Patre et Domino Jesu Christo, sicut Joannes in tertia veritatem, sic iste salutem pro ipsa Trinitate posuisse mihi videtur. 13. Quo loco prorsus non arbitror praetereundum, quod pater Valerius animadvertit admirans in quorumdam rusticanorum collocutione. Cum enim alter alteri dixisset, Salus, quaesivit ab eo qui et latine nosset et punice, quid esset Salus: responsum est, Tria. Tum ille agnoscens cum gaudio salutem nostram esse Trinitatem, convenientiam linguarum non fortuitu sic sonuisse arbitratus est, sed occultissima dispensatione divinae providentiae: ut cum latine nominatur Salus, a Punicis intelligantur Tria; et cum Punici lingua sua Tria nominant, latine intelligatur Salus. Chananaea enim, hoc est, Punica mulier, de finibus Tyri et Sidonis egressa, quae in Evangelio personam Gentium gerit, salutem petebat filiae suae, cui responsum est a Domino: Non est bonum panem filiorum mittere canibus. Quod crimen objectum illa non negans, tanquam de confessione peccatorum impetratura salutem filiae, hoc est novae vitae suae: Ita, inquit, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 22-27). Tria enim mulieris lingua Salus vocantur: erat enim Chananaea. Unde interrogati rustici nostri quid sint, punice respondentes Chanani, corrupta scilicet, sicut in talibus solet, una littera, quid aliud respondent quam, Chananaei? Petens itaque salutem, Trinitatem petebat: quia et Romana lingua, quae in salutis nomine Trinitatem Punice sonat, caput Gentium inventa est in adventu Domini; et diximus Chananaeam mulierem, Gentium sustinere personam. Panem autem appellans Dominus id ipsum quod a muliere petebatur, quid aliud quam Trinitati attestatur? Namque alio loco eamdem Trinitatem in tribus panibus intelligendam esse, apertissime docet. Sed haec verborum consonantia, sive provenerit, sive provisa sit, non pugnaciter agendum est ut ei quisque consentiat, sed quantum interpretantis elegantiam hilaritas audientis admittit. 14. Illud sane magna intentione animi considerandum, et totis viribus pietatis amplectendum satis apparet, quoniam si gratia et pax ad implendam Trinitatis commemorationem sic ab Apostolo ponitur, ac si Spiritum sanctum nominasset; ille peccat in Spiritum sanctum, qui desperans, vel irridens atque contemnens praedicationem gratiae per quam peccata diluuntur, et pacis per quam reconciliamur Deo, detrectat agere poenitentiam de peccatis suis, et in eorum impia atque mortifera quadam suavitate perdurandum sibi esse decernit, et in finem usque perdurat. Quod ergo ait Dominus, dimitti homini, si verbum dixerit adversus Filium hominis: si autem verbum dixerit adversus Spiritum sanctum, non ei dimitti, neque hic, neque in futuro saeculo, sed reum esse aeterni peccati, non negligenter audiendum est. Constituamus enim aliquem latinae linguae ignarum, cum illo audiente pronuntiatus fuerit ab aliquo Spiritus sanctus, quaerere quid rerum significetur sub isto syllabarum sono; ab aliquo autem deceptore vel irrisore impio responderi aliquid aliud, quodlibet vile et abjectum, ut quaerentem decipiat, sicuti a talibus fieri solet ridendi gratia; illum autem per ignorantiam contempsisse hoc nomen, dum nescit quid significet, et aliqua etiam in hoc convicia jactitasse: neminem esse arbitror tam vanum et inconsideratum, qui hunc hominem ullo crimine impietatis aspergat. At contra, si tacito nomine res ipsa verbis quibus potest ad quaerentis intelligentiam perducatur, tum vero contumeliose in tantam sanctitatem vel verba vel facta protulerit, reus tenebitur. Quae cum ita sint, manifestum esse arbitror, eum qui hoc nomine audito, aliam pro alia rem significari putaverit; et adversus eam rem quam significari hoc nomine credidit, verbum dixerit: non hunc sic peccare, ut adversus Spiritum sanctum verbum dixisse judicetur. Ita quoque, si quisquam quaerens quid sit Spiritus sanctus, audiat ab imperito hunc esse Filium Dei per quem facta sunt omnia, qui etiam certa opportunitate temporis de Virgine natus sit, et occisus sit a Judaeis, et resurrexerit, quibus auditis vel neget vel irrideat quae dicta sunt: non eum sic teneri putandum est, ac si verbum adversus Spiritum sanctum dixerit; sed potius adversus Filium Dei, vel Filium hominis, sicut et vocari et esse dignatus est. Non enim quid sit imperito per vocem propositum, sed per rationem expositum, considerandum est. Quia ille cum maledicta proferret, ei utique maledicebat quem sibi enarratum in cogitatione intuebatur. Quodlibet autem vocaretur, utrum res ipsa veneranda, an neganda, vel vituperanda esset, hoc quaeritur. Hoc modo etiam si quispiam quaerat quis sit Jesus Christus; et ea quaerenti respondeantur quae non in Filium Dei, sed potius in Spiritum sanctum conveniunt, quibus auditis ille blasphemet: non utique adversus Filium, sed adversus Spiritum sanctum verbum dixisse tenebitur. 15. Sed si transitorie ac negligenter attenderimus quod dictum est, Si quis verbum dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32); quis inventri poterit cui veniam peccatorum dederit Deus? Nam et Pagani qui appellantur, etiam nunc totam nostram religionem, quia jam ferro et caedibus prohibentur, maledictis contumeliisque insectantur; et quidquid de ipsa Trinitate dicimus, negando et blasphemando contemnunt. Non enim excipiunt sibi Spiritum sanctum quem venerentur, ut in caetera saeviant; sed simul adversus omnia quaecumque sollicite de trina Dei majestate loquimur, quanto possunt furore impietatis oblatrant. Nam neque de ipso Deo Patre digna sentiunt, quem partim penitus negant, partim sic fatentur, ut de illo falsa fingendo, non utique illum, sed sua figmenta venerentur. Multo magis ergo quod de Filio Dei, vel de Spiritu sancto dicimus, suo impio more deridere, quam nostra pia societate colere maluerunt. Quos tamen, quantum possumus, adhortamur ad Christum cognoscendum, et per ipsum Patrem Deum, summoque et vero Imperatori militandum esse suademus; eosque promissa impunitate praeteritorum omnium peccatorum invitamus ad fidem. Qua in re satis judicamus, etiam si quid adversus Spiritum sanctum in sua sacrilega superstitione dixerunt, cum christiani facti fuerint, sine ulla caligine dubitationis ignosci. Judaei vero quales adversus Spiritum sanctum fuerint, testis est Stephanus, quem ipso Spiritu sancto plenum lapidaverunt, cum illa omnia quae in eos dixit, ipse Spiritus dixerit. In quibus verbis apertissime dictum est Judaeis, Vos semper restitistis Spiritui sancto (Act. VIII, 51). In illo tamen numero Judaeorum resistentium Spiritui sancto, et non ob aliud Stephanum vas ejus, nisi quod ipse eo plenus erat, lapidantium, etiam Paulus apostolus erat, in manibus omnium quorum vestimenta servabat: quod ipse sibi postea etiam poenitendo increpitat, eo ipso Spiritu jam plenissimus, cui primo inanissimus resistebat, et paratus jam lapidari pro talibus dictis, qualium praedicatorem ipse lapidaverat. Quid Samaritani? nonne ita Spiritui sancto adversantur, ut ipsam prophetiam penitus conentur exstinguere, quae per Spiritum sanctum ministrata est? Quorum tamen saluti et ipse Dominus attestatur, in eo qui de decem leprosis mundatis solus reversus est ut ageret gratias, cum esset Samaritanus (Luc. XVII, 15, 16); et in illa muliere, cum qua ad puteum sexta hora locutus est, vel eis qui per illam crediderunt (Joan. IV, 7 42). Post Domini autem ascensionem, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, quanta gratulatione sanctorum recipit Samaria verbum Dei? Simonem quoque magum arguens Petrus apostolus, quod tam male de Spiritu sancto senserit, ut eum venalem putans pecunia sibi emendum poposcerit; non tamen ita de illo desperavit, ut veniae locum nullum relinqueret: nam benigne etiam ut eum poeniteret admonuit (Act. VIII, 9-22). Ipsa denique catholicae Ecclesiae tam insignis auctoritas, quae in eodem dono Spiritus sancti omnium sanctorum mater toto fecunda orbe diffunditur, cui unquam haeretico vel schismatico spem liberationis, si se corrigat, amputavit? cui placandi Dei aditum clausit? Nonne omnes ad ubera sua, quae superbo fastidio reliquerunt, cum lacrymis revocat? Quis vero vel de principibus, vel de gregibus haereticorum invenitur, qui non adversetur Spiritui sancto? Nisi forte quisquam tam perverse sentit, ut arbitretur eum teneri reum qui adversus Spiritum sanctum aliquid dixerit; eum vero qui adversus Spiritum sanctum multa fecerit, non teneri. Qui autem tanta evidentia contra Spiritum sanctum pugnant, quam illi qui adversus Ecclesiae pacem superbissimis contentionibus saeviunt? Sed si de verbis quaestio est, quaero utrum nihil dicant adversus Spiritum sanctum, cum alii eum, quod ad ipsum proprie pertinet, omnino non esse asseverent; sed ita esse unum Deum, ut idem ipse Pater, idem ipse Filius, idem ipse Spiritus sanctus appelletur. Alii fateantur quidem esse Spiritum sanctum; sed aequalem Filio, vel omnino esse Deum negent. Alii unam quidem et eamdem Trinitatis substantiam esse fateantur, sed de ipsa divina substantia tam impie sentiant, ut eam commutabilem et corruptibilem putent; ipsumque Spiritum sanctum, quem Dominus discipulis se missurum esse promisit, non quinquagesimo die post ejus resurrectionem, sicut Apostolorum Acta testantur (Id. II, 1-4), sed post trecentos fere annos per hominem venisse confingant. Alii similiter adventum ejus, quem tenemus, negent; et eum prophetas in Phrygia, per quos tanto post loqueretur, elegisse contendant. Alii Sacramenta ejus exsufflent, et baptizatos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, denuo baptizare non dubitent. Sed ne pergam per singula, quae sunt innumerabilia, his certe omnibus quos pro tempore breviter attigi, ad sponsam Christi redeuntibus, et errorem atque impietatem poenitendo damnantibus, nulla catholica disciplina negandam Ecclesiae pacem, et claudenda viscera misericordiae judicavit. 16. Quod si quisquam tunc putat verbum dici adversus Spiritum sanctum, cum ab eo dicitur cui jam per Baptismum dimissa sunt peccata; attendat nec talibus per Ecclesiae sanctitatem auferri poenitentiae locum. Si enim propterea credit non dari veniam ei, quia gratia fidei Sacramentisque fidelium jam perceptis non potest dici peccasse ignorantia: videat aliam causam esse, cum dicitur propterea non ignosci, quia non ignorantiae tempore peccatum est; et aliam causam esse, cum dicitur propterea non ignosci, quia verbum dixit adversus Spiritum sanctum. Si enim sola ignorantia veniam meretur, et ignorantia non accipitur nisi antequam quisque fuerit baptizatus; non solum si adversus Spiritum sanctum, sed etiam si adversus Filium hominis post Baptismum dixerit verbum; et omnino si qua fornicatione, vel homicidio, vel ullo flagitio, aut facinore post Baptismum sese maculaverit, non potest poenitendo curari. Quod qui senserunt exclusi sunt a communione catholica; satisque judicatum est eos in illa crudelitate, divinae misericordiae participes esse non posse. Si autem illud solum, quod adversus Spiritum sanctum dicitur, sine venia esse post acceptum Baptismum putatur: primo Dominus cum inde loqueretur, nullum tempus excepit, sed regulariter ait, Qui dixerit verbum adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Deinde Simon, quem paulo ante commemoravi, jam Baptismum acceperat, cum Spiritum sanctum turpissimo mercatui subditum credidit: cui correpto a se Petrus tamen consilium poenitendi dedit. Quid autem de iis qui cum Baptismi sacramenta pueri vel etiam infantes perceperint, postea negligenter educati, per ignorantiae tenebras vitam turpissimam ducunt, ne cientes omnino quid christiana disciplina jubeat aut vetet, quid polliceatur, et quid minetur, quid credendum, quid sperandum, quid diligendum sit; num audebimus peccata eorum propterea non ignorantiae deputare, quia baptizati peccaverunt, cum omnino ignorantes, et omnino, quemadmodum dicitur, ubi caput haberent nescientes, in magno errore peccaverint? 17. Quod si eo tempore cum scientia quisque peccasse dicatur, quo scit malum esse quod facit, et tamen facit; cur hoc in Spiritum sanctum solum, non etiam in Dominum Jesum Christum irremissibile judicatur? Aut si hoc ipsum esse creditur peccare, vel verbum dicere adversus Spiritum sanctum, quodlibet peccatum cum scientia committere; ut quidquid homines ignorando peccant, in Filium peccare; quidquid autem scientes peccant, in Spiritum sanctum peccare judicentur: quaero quis nesciat malum esse, verbi gratia, corrumpere pudicitiara uxoris alienae, vel eo ipso certe quod hoc in sua conjuge nollet perpeti; aut fraudare quemquam in negotio, aut circumvenire mendacio, aut opprimere testimonii falsitate, aut auferendae rei ejus causa insidiari, et occidere quempiam; et si quid omnino est quod sibi ab altero fieri non vult, et si fieri senserit, toto corde indubitanter accusat? Aut si haec ab ignorantibus fieri dicimus, quid invenimus in quo scientes homines peccare videantur? Restat ergo ut, si hoc est peccare in Spiritum sanctum, peccare cum scientia, illis peccatis quae commemoravi negetur poenitendi locus; quoniam peccato in Spiritum sanctum omnem spem veniae Dominus amputavit: quod si regula christiana respuit, omnesque illos qui sic peccant, ad correctionem vitae vocare non cessat; adhuc quaerendum est quid sit peccare in Spiritum sanctum, cui peccato venia nulla conceditur. 18. An forte non est dicendus cum scientia peccare, qui peccatum ipsum malum esse novit, et tamen Deum voiuntatemque ejus ignorans peccat? Hoc enim videtur ad Hebraeo dicere, cum dicit: Voluntarie enim peccantibus nobis postquam accepimus scientiam veritatis, non adhuc relinquitur pro peccatis sacrificium (Hebr. X, 26). Parum enim erat, si tantummodo diceret, Voluntarie peccantibus nobis, nisi adderet, postquam accepimus scientiam veritatis; in qua utique Deus voluntasque ejus cognoscitur. Quae scientia videtur congruere dominicae illi sententiae, cum ait: Servus ignorans voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit pauca; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 47, 48). Ut hoc putemus dictum esse, quod dictum est, vapulabit pauca, tanquam si diceret, leviter emendatus ad veniam pertinebit; in eo vero quod dictum est, vapulabit multa, sempiternum supplicium intelligatur, quod minatur peccantibus in Spiritum sanctum, quibus dicit nunquam posse dimitti peccatum: ut hoc sit peccare in Spiritum sanctum, cognita Dei voluntate peccare. Quod si ita est, cogitari oportet et discuti prius quando cognoscatur voluntas Dei. Nonnulli enim et ante perceptum Baptismi sacramentum cognoverunt eam. Nam et Cornelius centurio voluntatem Dei utique apostolo Petro docente cognovit, et ipsum Spiritum sanctum manifestissimis coattestantibus signis, antequam baptizaretur, accepit: quanquam non ideo Sacramenta illa contempserit, sed multo certius baptizatus sit; ut etiam ipsa sacrosancta signacula, quorum res in eo praecesserat, ad perficiendam scientiam veritatis percipere nullo modo moraretur (Act. X). Multi autem nec post acceptum Baptismum curant cognoscere voluntatem Dei. Quapropter quisquis ante Baptismum cognita Dei voluntate peccaverit, non possumus dicere, aut ullo modo credere cum ad Baptismum accesserit, non ei dimitti omnia quaecumque peccavit. Huc accedit quod voluntas Dei in diligendo Deo et proximo breviter insinuetur credentibus, ita ut in his duobus praeceptis tota Lex pendeat, et omnes Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Dilectionem autem proximi, id est, dilectionem hominis usque ad inimici dilectionem, nobis Dominus ipse commendat (Matth. V, 44): et videmus quam multi jam baptizati, et vera esse ista fateantur, et tanquam Domini praecepta venerentur; cum autem perpessi fuerint alicujus inimicitias, ita rapiuntur animo ad ulciscendum, et tantis inardescunt facibus odiorum, ut nec prolato et recitato Evangelio placari possint: et talibus hominibus jam baptizatis Ecclesiae plenae sunt; quos tamen spirituales viri fraterne admonere non cessant, et in spiritu lenitatis instanter instruunt (Galat. VI, 1), ut hujusmodi tentationibus occurrere ac resistere parati sint, et magis diligant in Christi pace regnare, quam de inimici oppressione laetari. Quod inaniter fieret, si talium peccatorum nulla spes veniae, nulla poenitentiae medicina remaneret. Et certe caveant qui hoc sentiunt, ne David patriarcham divina electione probatum atque laudatum, ignorasse affirment voluntatem Dei, cum alienae conjugis amore perculsus, etiam maritum ejus decipiendum necandumque curavit: de quo tamen scelere cum esset primo sua, deinde prophetae voce damnatus, poenitendi humilitate, et peccati confessione liberatus est. Sed plane vapulavit multa (II Reg. XI, XII), et exemplo suo docuit intelligi, non ad sempiternam poenam, sed ad severiorem disciplinam pertinere quod dictum est a Domino, Qui autem novit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa. 19. Nam et illud ad Hebraeos qui diligentius pertractant, sic intelligunt, ut non de sacrificio contribulati per poenitentiam cordis accipiendum sit quod dictum est, Non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium; sed de sacrificio de quo tunc loquebatur Apostolus, id est, holocausto Dominicae passionis, quod eo tempore offert quisque pro peccatis suis, quo ejusdem passionis fide dedicatur, et Christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur: ut hoc significaverit Apostolus, non posse deinceps eum qui peccaverit, iterum baptizando purgari. Quo intellectu non intercluditur poenitendi locus: ita sane, ut eos qui nondum baptizati sunt, nondum plenam scientiam veritatis accepisse fateamur. Ex quo conficitur ut omnis qui scientiam veritatis accepit, etiam baptizatus intelligatur. Non autem omnis baptizatus etiam scientiam veritatis accepit, propter quorumdam posteriorum provectum vel miserabilem negligentiam: et tamen illud sacrificium de quo loquebatur, id est, holocaustum Domini, quod tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum ejus nomine in baptizando signatur, iterum si peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt denuo baptizari qui semel baptizati sunt, quamvis etiam post Baptismum per ignorantiam veritatis peccaverint. Ita fit ut quoniam sine Baptismo nemo recte dicitur accepisse scientiam veritatis, omnis qui accepit eam, non ei relinquatur pro peccatis sacrificium, hoc est, non possit denuo baptizari: nec tamen omnis qui non accepit per doctrinam scientiam veritatis, debeat arbitrari posse pro se illud offerri sacrificium, si jam oblatum est; id est, si jam ejusdem veritatis per Baptismum sacramenta percepit, non potest iterum baptizari. Tanquam si diceremus omnem hominem non esse quadrupedem, non ideo tamen omne animal quod homo non est, etiam quadrupes esse. Eos enim qui jam baptizati fuerint, curari melius dicimus per poenitentiam, non renovari; quia renovatio in Baptismo est. Ubi quidem operatur poenitentia, sed tanquam in fundamento. Manente itaque fundamento, recurari aedificium potest: si autem fundamentum iterare quis voluerit, totum aedificium subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebraeis, qui ex novo Testamento ad sacerdotium vetus declinasse videbantur: Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum, in consummationem respiciamus, non iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manus, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni (Hebr. VI, 1 et 2). Ista omnia in Baptismo traduntur, quae negat esse repetenda, utique in consecrandis fidelibus. Nam in verbi Dei tractatione atque doctrina, non iterum tantum, sed saepius dicenda sunt, sicut rerum de quibus disseritur opportunitas flagitat. 20. An vero jam illud occurret, ut non jam si quodlibet peccatum sciens admiserit, sed si proprie peccatum in Spiritum sanctum sciens admiserit, tunc non habere veniam judicetur? Quo loco quaeri potest utrum scirent Judaei per Spiritum sanctum operari Dominum, quando eum in principe daemoniorum daemonia excludere blasphemabant (Matth. IX, 34)? Miror autem quomodo possent in illo Spiritum sanctum cognoscere, cum ipsum Dominum Filium Dei esse nescirent: in illa scilicet caecitate, quae ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). De qua opportunius suo loco, Domino adjuvante atque permittente, tractabitur. Deinde si dijudicatio spirituum illa intelligitur, qua quisque dijudicat utrum in quoquam Spiritus sanctus, an fallaciae spiritus operetur; haec autem dijudicatio certo quodam tempore per Spiritum sanctum fidelibus datur, sicut alio loco idem apostolus dicit (I Cor. XII, 10): quomodo poterant infideles Judaei sine isto munere dijudicare, utrum per Spiritum sanctum Dominus operaretur: et tamen in eis, ut justa poena ferirentur, apertissima indicia malevolentiae claruerunt, et cum falsos testes in eum compararunt (Matth. XXVI, 59 60), et submiserunt simulatores qui eum in verbo caperent (Id. XXII, 15-17); et cum tremenda mirabilia, quae in ejus resurrectione facta sunt, eis renuntiarentur, famam falsam disseminare, ac veritatem abscondere, custodum corruptione conati sunt (Id. XXVIII, 13); et alia malitiosi et venenosi animi signa in eis, quantum evangelica narratio demonstrat, apparuerunt. 21. Unde jam velut incoepit elucere, eum peccare in Spiritum sanctum, qui operibus quae per Spiritum sanctum fiunt, malevolo animo contradicit. Quanquam enim nesciat utrum ille sit Spiritus sanctus; tamen qui hoc animo est, ut ea opera quibus invidet, malit non esse Spiritus sancti; non quia mala sunt, sed quia invidet eis, quia ipsi bonitati est contrarius per malitiam suam; recte in Spiritum sanctum peccare judicatur. Verumtamen si ex eo quoque hominum numero, quibus Dominus illud crimen objicit, veniens ad fidem Christi, et poenitendi cruciatibus edomita invidia salutem cum lacrymis poscens, sicut etiam nonnulli eorum fortasse fecerunt; quaero utrum quisquam tanto errore crudescat, ut aut neget eos ad Christi baptismum admitti oportuisse, aut frustra admissos esse contendat? Nam si quis per invidiam opera divina blasphemat, quoniam bonis Dei, hoc est donis Dei malitia sua resistit, in Spiritum sanctum peccare, et propterea spem veniae non habere existimandus est: attendamus utrum ex eo numero fuerit apostolus Paulus. Dicit enim: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). An forte ideo non pertinuit ad hoc genus criminis, quia non erat invidus? Audiamus quid alibi dicat: Fuimus enim, inquit, et nos stulti aliquando et increduli, errantes, servientes voluptatibus et desideriis variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes (Tit. III, 3). 22. Si ergo nec Paganis, nec Hebraeis, nec haereticis, aut schismaticis nondum baptizatis, ad baptismum Christi aditus clauditur, ubi condemnata vita priore in melius commutentur; quamvis Christianitati et Ecclesiae Dei adversantes antequam christianis Sacramentis abluerentur, etiam Spiritui sancto quanta potuerunt infestatione restiterint: si etiam hominibus, qui usque ad Sacramentorum perceptionem veritatis scientiam perceperunt, et post haec lapsi Spiritui sancto restiterunt, ad sanitatem redeuntibus, et pacem Dei poenitendo quaerentibus, auxilium misericordiae non negatur: si denique de illis ipsis quibus blasphemiam in Spiritum sanctum ab eis prolatam Dominus objecit, si qui resipiscentes ad Dei gratiam confugerunt, sine ulla dubitatione sanati sunt: quid aliud restat, nisi ut peccatum in Spiritum sanctum, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro dimitti Dominus dicit, nullum intelligatur nisi perseverantia in nequitia et in malignitate, cum desperatione indulgentiae Dei? Hoc est enim gratiae illius et paci resistere, de quibus nobis sermo nunc ortus est. Nam hinc licet advertere, etiam ipsis Judaeis, quorum blasphemiam Dominus arguit, non fuisse clausum corrigendi se et poenitendi locum; quod idem Dominus in ea ipsa reprehensione ait illis: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 31-33). Quod utique nulla ratione diceretur eis, si propter illam blasphemiam jam commutare animum in melius, et recte factorum fructus generare non possent, aut frustra etiam sine peccati sui dimissione generarent. 23. Ergo quia Dominus in Spiritu Dei expellebat daemonia, caeterosque humanorum corporum morbos languoresque sanabat, non ob aliud nisi ut crederetur dicenti sibi, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Invisibiliter enim peccata dimittuntur, cui dimissioni fidem miraculis comparabat: quod in illo paralytico manifestissime ostenditur. Cum enim primo ei donum visibile obtulisset, propter quod venerat; non enim jam venerat Filius hominis, ut judicaret saeculum, sed ut servaret saeculum (Joan. III, 17): cum ergo dixisset, Dimissa sunt tibi peccata; murmuratumque esset a Judaeis indignantibus quod eis tantam potestatem sibi arrogasse videretur: Quid est, inquit, facilius dicere, Dimissa sunt tibi peccata; an dicere, Surge et ambula? Ut sciatis autem quia potestatem habet Filius hominis dimittere peccata, (dicit paralytico) Tibi dico, surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marc. II, 3-11). Quo facto, et quibus dictis satis declaravit ideo se illa facere in corporibus, ut crederetur animas peccatorum dimissione liberare, id est, ut de potestate visibili potestas invisibilis mereretur fidem. Quia ergo in Spiritu Dei faciebat illa omnia, ut gratiam pacemque hominibus largiretur; gratiam in remissione peccatorum, pacem in reconciliatione Dei, a quo separant sola peccata: cum dixissent Judaei quod in Beelzebub ejiceret daemonia, misericorditer eos voluit admonere, ne verbum dicerent et blasphemiam in Spiritum sanctum (Matth. XII, 22-33), hoc est, ne gratiae Dei pacique resisterent, quam per Spiritum sanctum donare Dominus venerat. Non quia jam hoc fecerant, quod sibi neque in hoc saeculo, neque in futuro dimitteretur; sed ne desperando de venia, aut quasi de sua justitia praesumendo, et poenitentiam non agendo, aut perseverando in peccatis, hoc facerent: hoc modo enim dicerent verbum, hoc est blasphemiam in Spiritum sanctum, in quo Dominus signa illa propter largiendam gratiam pacemque faciebat, si perseverantia peccatorum ipsi gratiae pacique resisterent. Verbum enim dicere, non ita videtur hic positum, ut tantummodo illud intelligatur quod per linguam fabricamus, sed quod corde conceptum, etiam opere exprimimus. Sicut enim non confitentur Deum, qui tantum oris sono confitentur, non etiam bonis operibus: nam de his dictum est, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Ex quo manifestum est dici aliquid factis, sicut manifestum est negari aliquid factis. Et sicut illud quod ait Apostolus, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); non potest recte intelligi, nisi in factis dicere intelligatur. Non enim hoc in Spiritu sancto dicere putandi sunt, quibus ipse Dominus dicit, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis (Luc. VI, 46)? et illud, Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Sic etiam qui hoc verbum, quod sine venia vult intelligi Dominus, in Spiritum sanctum dicit, hoc est, qui desperans de gratia et pace quam donat, in peccatis suis perseverandum sibi esse dicit, dicere intelligendus est factis: ut quomodo illi factis Dominum negant, sic isti factis dicant se in mala vita sua et perditis moribus perseveraturos, et ita faciant, hoc est perseverent. Quod si faciunt, quis jam miretur, aut quis non intelligat, et Dominum Jesum Christum per illam comminationem ad poenitentiam vocasse Judaeos, ut eis in se credentibus gratiam pacemque donaret; et huic gratiae pacique resistentibus, et hoc modo verbum atque blasphemiam in Spiritum sanctum dicentibus, hoc est, in peccatis suis desperata atque impia mentis obstinatione perseverantibus, et adversus Deum sine humilitate confessionis atque poenitentiae superbientibus, neque in hoc saeculo, neque in futuro veniam posse concedi? Quae si ita sunt, opportunitate tractandi de gratia et pace, quae nobis est a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo, magna et difficillima eodem ipso Domino largiente quaestio dissoluta est. Quisquis autem adhuc de re tanta diligentiorem considerationem tractationemque desiderat, in Evangelii tractatione atque in verbis Evangelistarum sibi desideranda esse cognoscat: et meminerit nos nunc Epistolam Pauli apostoli ad Romanos suscepisse tractandam, cujus Epistolae textum consequentem in aliis voluminibus, si Dominus voluerit, vestigabimus, ut hujus jam tandem iste sit modus.