Jump to content

Expositio super Acta Apostolorum (Beda)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio super Acta Apostolorum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Expositio super Acta Apostolorum (Beda), J. P. Migne

AD ACCAM EPISCOPUM BEDAE EPISTOLA IN EXPOSITIONEM ACTUUM APOSTOLORUM.

(0937B)Domino in Christo desideratissimo et vere beatissimo Accae episcopo, Beda, perpetuam in Domino salutem.

Accepi creberrimas beatitudinis tuae litteras, quibus me commonere dignatus es ne mentis acumen inerti otio torpere et obdormire permittam, sed meditandis scrutandisque quotidie Scripturis vigil atque indefessus insistam, et post expositionem Apocalypseos sancti evangelistae Joannis, quam fratris nostri Eusebii rogatu tribus libris complexam, mox tibi transcribendam destinavi, in explanationem quoque beati Evangelistae Lucae, juxta vestigia Patrum, quantum valeam sudoris impendam. Quod quia facere necdum potui, et operis videlicet immensitate perterritus, et obstrepentium causarum (quas (0937C)tu melius nosti) necessitate praepeditus, ne tamen tuae postulationis contemneretur auctoritas, quod interim potui feci. Misi enim opusculum in Actus apostolorum, quod ante non multos dies editum, et velocissime quantum tempus dederat, ne tua sacrosancta voluntas impediretur, emendatum, membranulis indideram. Ubi ea quae vel mystice gesta vel obscurius dicta videbantur, prout potui dilucidare tentavi. In quo me opusculo cum alii plurimi fidei catholicae scriptores, tum maxime juvit Arator sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconus, qui ipsum ex ordine librum heroico carmine percurrens, nonnullos in eodem metro allegoriae flores admiscuit, occasionem (0938B)mihi tribuens, vel alia ex his colligendi, vel eadem planius exponendi. Actus igitur apostolorum (ut beatus Hieronymus ait) nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere; sed si noverimus eorum scriptorem Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertimus pariter omnia verba illius animae languentis esse medicinam. Et quibus nos aliqua justa modulum nostrae parvitatis exposituri, primo admonere curabimus ipsum evangelistam Lucam, ut dictum est, juxta traditionem veterum Ecclesiae tractatorum, medicinae artis fuisse peritissimum, et magis Graecas litteras scisse quam Hebraeas. Unde sermo ejus, tam in Evangelio quam in Actibus apostolorum, comptior est, et saecularium redolet eloquentiam, (0938C)magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebraeis. Ex quo accidit quod maxime miror, et, propter ingenii tarditatem, vehementissimo stupore perculsus, nescio perscrutari, qua ratione cum in Hebraica veritate a diluvio usque ad Abraham decem generationes inveniantur, ipse Lucas, qui, Spiritu sancto calamum regente, nullatenus falsum scribere potuit, undecim generationes, juxta septuaginta Interpretes, adjecto Cainam, in Evangelio ponere maluerit. Ideo autem in Evangelii Prooemio dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam hoc multi conati sunt. Sed eos debemus accipere quorum in Ecclesia multa exstat auctoritas, quia id (0939A)quod conati sunt implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque resurrectionem, assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quatuor auctoribus evangelicae Scripturae dignum suo labore haberet locum, verum etiam deinceps quae per Apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium, vel audientium, ita scripsit, ut solus ejus liber fide dignus haberetur in Ecclesia de apostolorum actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide qua oportuit facta dictaque apostolorum scribere ausi sunt. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt. Nam Domini nutu gerebatur ut non solum apostoli (0939B)qui viderant, sed et discipuli qui auditu didicerant, facta Christi dictaque conscriberent, quatenus sequentibus Ecclesiae doctoribus ea quae non viderant praedicandi scribendique fiducia pariter et auctoritas praeberetur, Actus vero apostolorum, et praecipue beati Pauli, cujus individuus in peregrinando comes exstitit beatus Lucas, sicut viderat ipse composuit. Quorum contextus omnis, quantum ex aliorum historiis animadvertere potuimus, continet annos viginti octo, id est, Tiberii Caesaris annos sex, Caii annos quatuor, Claudii annos quatuordecim. Cujus principis (0940A)Petrus apostolus Romam venit, et in quarto anno fame facta, octavo anno sunt Judaei Roma expulsi. Item Neronis quatuor annos, quorum duos extremos beatus Paulus Romae in libera mansit custodia. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum. Itemque ut per Judaeorum quoque reges eadem tempora discernam, Herodes, Philippus et Lysanias tetrarchae praefuerunt annis sex. Herodes rex, qui et Agrippa, qui Caesareae periit, annos septem. Agrippa, filius ejus, sub quo Paulus Romam missus est, annos quindecim. Cujus restant usque ad subversionem Jerosolymorum anni duodecim. Haec distinctius exsecutus sum, ut cum ejusdem libelli revolvas historiam, quid sub quo tempore gestum sit, evidenter agnoscere possis. Misi autem et (0940B)explanatiunculam Epistolae beatissimi evangelistae Joannis, cujus maximam partem ex homiliis sancti Augustini latissima suavitate diffusis, compendiosus breviator excerpsi. Nonnulla vero in calce etiam proprio sudore subtexui. In quo utroque opere, si quid utilitatis inveneris, Dei donis ascribe; si quid superflui, meae fragilitati compatere. Intercedentem pro nobis beatitudinem vestram Dominus omnipotens ad regimen Ecclesiae perpetuo conservet incolumem.

INCIPIT EXPOSITIO. CAPUT PRIMUM. (0939C) Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. De omnibus se dicit Christi factis et dictis in Evangelio scripsisse, non quod omnia comprehendere potuerit, ne sit contrarius Joanni qui ait: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc (Joan. XX), sed quod de omnibus elegerit unde faceret sermonem, quae judicavit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Theophilus interpretatur Dei amator, vel a Deo amatus. Quicunque ergo Dei amator est, ad se scriptum credat, suaeque hic animae, quia Lucas (0939D)medicus scripsit, inveniat salutem. Et notandum quod ait: Quae coepit Jesus facere et docere. Primo facere, postea docere. Quia Jesus bonum doctorem instituens, nulla nisi quae fecit docuit.

Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit assumptus est. Per hyperbaton legendum usque in diem qua assumptus est, praecipiens ante assumptionem, id est, praecepta dans apostolis, quae vel hic vel in Evangeliis leguntur. Est ergo sensus: Scripsi de Jesu a tempore quo coepit signa facere et docere usque in diem qua, eisdem consummatis, unde venerat rediit.

Per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei, et convescens, etc. Ad instruendam Dominus fidem suae resurrectionis, saepius apostolis post (0940C)passionem suam vivus apparuit, cibos sumit, eamdemque quam a mortuis suscitaverat palpandam carnem exhibet. Sed altiori mysterio per hanc quadragesimam dierum cum discipulis conversationem, significat se occulta praesentia quae promiserat impleturum. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Iste enim numerus hanc temporalem terrenamque vitam vel propter quatuor anni tempora, vel propter quatuor ventos coeli designat. Nam postquam consepulti fuerimus cum Christo per baptismum in mortem, quasi Rubri maris calle transito, necessarium in hac solitudine Domini habemus ducatum, qui nos ad coelestia (0940D)perducat, et imaginis suae denario remunerans, praesentia sancti Spiritus quasi vera jubilaei quiete beatificet.

Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua, sed Spiritu sancto, quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis (ut nonnulli arbitrantur), seu (quod magis credibile est) baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi fuerat ut haberet baptizatos servos per quos caeteros baptizaret, quia non defuit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes. Cum ergo diceret Dominus: Quia Joannes quidem baptizavit aqua, nequaquam subjunxit: Vos autem baptizabitis, sed: Vos autem baptizabimini Spiritu (0941A)sancto. Quia neque apostoli, neque sequaces eorum, qui usque hodie baptizant in Ecclesia, aliter quam Joannes, id est, in aqua baptizare praevalent, sed tantum invocato Christi nomine adest interior virtus Spiritus sancti, quae homine aquam tribuente baptizatorum animas simul et corpora purificet, quod in Joannis baptismo non fiebat. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII).

Igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Quoniam apparens eis locutus est de regno Dei, Spiritus quoque sancti non post multos dies promisit adventum, consequenter eum de eodem regno percontantur utrum videlicet mox adveniente Spiritu (0941B)sancto in praesenti restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere debeant. Carnales enim adhuc discipuli, resurrectione Christi completa, continuo regnum Israel credebant esse venturum. Juxta quod Cleophas ait: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Et evangelista praemisit quia Domino Jerosolymam venturo existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Sed oportebat impleri prophetiam, qua Patri canens: Tu vero repulisti, et sprevisti, et distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII). Repulit enim et sprevit Filium Pater, quando eum in passione deseruit loquentem: Deus, Deus meus, quare me repulisti (Matth. XXVII)? Distulit autem, ut quem sancti illo tempore regnaturum (0941C)putabant, exspectent in die judicii in sua majestate venturum. Unde et ipse Dominus spiritalem Israel et regnum coeleste a prophetis fuisse promissum insinuans, ait:

Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. Illius (inquiens) regni tam secretum tempus est, ut Patris tantummodo scientiae pateat. Et quando dicit: Non est vestrum scire, ostendit quod et ipse sciat, cujus omnia sunt quae Patris sunt, sed non expediat nosse mortalibus, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant, quasi die alia judicandi sint.

Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. Et eritis mihi testes in Jerusalem, etc. Cum supervenerit, inquit, in vos Spiritus sanctus, nequaquam (0941D)regnum Israel, sive regnum Dei in Israel, ut putatis, afferet, sed vobis virtutem de me testificandi praebebit. Tantumque regni illius tempora longe sunt, ut prius non solum hanc Jerosolymorum urbem, verum etiam omnes Judaeae fines, dehinc autem et proxime gentem Samariae, ad extremum novissimos quoque per circuitum mundi terminos Evangelii fama percurrat.

Et cum haec dixisset, videntibus illis elevatus est. Marcus quidem aliam Domini locutionem commemorans, ait: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum (Marc. XVI). Sed quia Lucas significantius adjecit Cum haec dixisset, elevatus est, ostendit profecto, illis quos commemoraverat (0942A)sermonibus expletis, Dominum ascendisse ad coelos.

Et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Ubique creatura suo Creatori praestat obsequium. Astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium comitabuntur.

Ecce duo viri astiterunt illis in vestibus albis. Albae vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. Et ideo, Domino ascendente, in albis vestibus angeli apparent, qui nato Domino in albis vestibus apparere non dicuntur, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in ascensione sua ostensus est homo sublimis. Nam et locus congruit, dum his qui in humili civitatula natus est homo, de monte sublimi regressus est ad coelum.

(0942B)Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum. Ob duas illi causas angeli videntur, ut videlicet ascensionis tristitiam regressionis commemoratione consolarentur, et ut vere in coelum illum ire monstrarent, et non quasi in coelum sicut Eliam.

Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Id est, in eadem forma carnis atque substantia veniet judicaturus, in qua venerat judicandus. Cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Cujus etiam gloria divina, quae quondam in monte tribus discipulis apparuit, peracto judicio ab omnibus sanctis videbitur, quando tolletur impius ne videat gloriam Dei.

Tunc reversi sunt Jerusalem a monte qui vocatur Oliveti. Dominus et Salvator noster, principe tenebrarum (0942C)devicto, in locum pacis et luminis fideles educit. Meritoque montem charismatis ascendit, sanctum promissurus Spiritum, cujus nos unctio docet de omnibus.

Qui est juxta Jerusalem, Sabbati habens iter. Juxta historiam indicat montem Olivarum spatio milliarii ab urbe Jerusalem esse discretum. Sabbato enim juxta legem plus quam mille passus incedere non licebat. Juxta allegoriam vero, qui gloriam Domini ad Patrem ascendentis intus intueri merebitur, et Spiritus sancti promissione ditari, hic Sabbati itinere urbem perpetuae pacis ingreditur. Eritque ei, juxta Isaiam, Sabbatum ex Sabbato, quia qui hic cessavit a perverso opere, illic quiescet in coelesti retributione. At contra qui in hoc saeculo quasi per (0942D)tempus sex dierum, salutem operari neglexerit, illo perpetuae quietis tempore, de finibus beatae Jerusalem excludetur, illud Evangelium contemnens: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato.

Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant. Locum in superiori designat, quia jam a terrena conversatione Sabbati, ad superiora scientiae virtutisque conscenderant.

Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Putant quidam duos fuisse apostolos Jacobi vocabulo nuncupatos, Jacobum videlicet Zebedaei, et Jacobum Alphaei, tertium vero Jacobum fratrem Domini, non apostolum, sed episcopum fuisse Jerosolymorum. Quod nequaquam verum est, sed, juxta Evangeliorum (0943A)fidem, eumdem Jacobum filium Alphaei apostolum praefuisse Jerosolymis sciendum est, qui frater Domini dictus est, eo quod fuerit Mariae materterae Domini filius, cujus Joannes evangelista meminit. Stabant autem (inquiens) juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae (Joan. XIX). Mariam hanc Cleophae a patre sive a familia cognominans. Quomodo enim frater Domini non apostolus, sed tertius Jacobus esse dicatur, cum et Paulus eum nominet apostolum: Alium autem (inquiens) apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I)? et evangelista Marcus, eumdem non tertium, sed alterum appellet dicens: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph (0943B)mater, et Salome (Marc. XV). Cum enim major et minor non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam, minor Jacobus Alphaei appellatur, ad distinctionem majoris qui erat filius Zebedaei. Lege librum beati Hieronymi adversus Helvidium. Simon autem Zelotes, ipse est qui in Evangeliis scribitur Cananaeus. Cana quippe zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilaeae Cana, ubi Dominus aquas convertit in vinum, et post fratrem suum Jacobum Jerosolymorum rexit Ecclesiam, centumque et viginti annorum sub Trajano crucem ascendit. Consobrinus is secundum carnem Salvatoris fuisse declaratur, quia patrem ipsius Cleopham, fratrem fuisse Joseph, Hegesippus contestatus est. Judas vero Jacobi, id est, frater Jacobi, idem est qui in Evangeliis (0943C)vocatur Thaddaeus, missusque est Edessam ad Abagarum regem Osroenae, ut ecclesiastica tradit historia. Sequitur:

Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione. Unanimiter perseverant in oratione, qui adventum sancti Spiritus exspectant. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I). Et ideo quicunque ejus promissa cupierit accipere dona, perseveranter debet instare precibus fraterna charitate conditis.

Erat autem turba hominum simul, centum fere viginti. Hi centum viginti ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui propter utriusque legis perfectionem in Psalterio mystice continetur, et in quo Vas electionis apud Petrum Jerosolymis (0943D)commoratur. Oportebat enim ut sacramentum quod legislator in annis exhibuit, hoc novae gratiae praedicatores suo numero designarent.

Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus sanctus, etc. In undenario numero Petrus apostolus remanere metuit. Omne enim peccatum undenarium est, quia dum perverse agit, praecepta Decalogi transit. Unde quia nulla nostra justitia per se innocens est, tabernaculum quod Arcam Domini continebat intus undecim velis cilicinis desuper obvelabatur. Numerumque apostolorum duodenarium redintegrat, ut per duas septenarii partes (ter enim quaterni decus dipondium) gratiam quam verbo praedicabant, et cum numero servarent, et qui mundo (0944A)quadriformi fidem sanctae Trinitatis praedicaturi erant, Domino dicente: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), jam operis perfectionem numeri quoque sacramento firmarent. Juxta altiorem autem intellectum, damnum Ecclesiae quod in falsis fratribus patitur, hactenus ex parte maxima perdurat incorrectum. At cum in fine mundi populus Judaeorum qui Dominum crucifixit reconciliandus Ecclesiae creditur, velut quinquagesimo die propinquante, apostolorum est summa restituta.

Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis. Qui Dominum vitae vendidit, terra viventium amissa, agrum sanguinis et mortis aeternae, sceleris et nominis sui memoriam possidet. Alioquin non ipse (0944B)Judas emptum pretio sanguinis agrum figuli possidere meruit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiore in se protinus morte mulctavit. Sed, more sacri eloquii, possedit dictum est possidere fecit. Sicut beatus Job ait: Et abominabuntur me vestimenta mea, id est, abominabilem me membra corruptibilia reddent.

Et suspensus crepuit medius. Dignam sibi poenam traditor amens invenit, ut videlicet guttur quo vox proditionis exierat laquei nodus necaret. Dignum etiam locum interitus quaesivit, ut qui hominum angelorumque Dominum morti tradiderat coelo terraeque perosus, quasi aeris tantummodo spiritibus sociandus, juxta exemplum Achitophel et Absalon qui regem David persecuti sunt, aeris medio periret. Cui (0944C)utique satis digno exitu mors ipsa successit, ut viscera quae dolum proditionis conceperant rupta caderent, et vacuas evolverentur in auras. Cujus simillima poenae mors Arium haeresiarcham damnasse refertur, ut quia ille humanitatem Christi, iste divinitatem exstinguere moliebatur, ambo sicut sensu inanes vixerant, sic quoque ventre vacui perirent.

Fiat habitatio ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Plani quidem sunt isti versiculi, et palam beato Petro interpretante expositi, quia et Judas meritam praevaricationis suae poenam excepit, abiensque in locum suum, gehennam videlicet infernalem, communem humanae conversationis habitationem immatura et impia morte (0944D)deseruit, et nihilominus, accipiente sancto Matthia locum ministerii illius et apostolatus, sacratissima perfectionis apostolicae summa restaurata est. Sed notandum quod nequaquam juxta Vulgatam Editionem de uno centesimo octavo psalmo totum testimonium est sumptum, verum extrema pars tantum, prior vero de sexagesimo octavo, in quo dictum est de Judaeis: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Dum enim vellet beatus Petrus et Judae abjectionem et electionem Matthiae testimoniis astruere propheticis, junxit testimonium quod episcopatu Matthiae specialiter, et illud quod de Judaeorum, in quorum numero etiam Judas erat, abjectione generaliter positum erat. Quod nescio a quo primum imperito emendatore centesimo (0945A)octavo psalmo additum est. Qui cum videret hos versiculos pariter a beato Petro positos, suum Psalterium pariter non habuisse, putare coepit falsatum se habere Codicem, et quod non habuerat, superadjicere praesumpsit. Eodem modo tertio decimo psalmo de Epistola Pauli ad Romanos, octo versus quos ipse de universis psalmis et Isaia propheta contexerat adjecti sunt. Quorum primus est: Sepulcrum patens est guttur eorum. Ultimus: Non est timor Dei ante oculos eorum. Haec enim quae dixi, non solum Hebraica veritas, et emendatior septuaginta Interpretum Editio, verum aperta quoque ratio comprobat, quod in eodem centesimo octavo psalmo, exceptis his versiculis, triginta sint maledictiones in Judam Scariotem illatae, juxta numerum argenteorum (0945B)quibus Dominum vendere non timuit. Quarum prima haec est: Constitue super eum peccatorem. Extrema vero haec: Et operiantur sicut diploide confusione sua.

Joseph qui vocatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. Barsabas filius quietis, Matthias Dei parvus interpretatur. De quo Arator: . . . . . . O quantum distant humana supernis Judiciis? Parvi merito transcenditur ille Laude hominum qui justus erat.

Et dederunt sortes eis, etc. Non hoc exemplo, vel quod Jonas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, « cum privilegia singulorum, » ut Hieronymus ait, « communem legem facere omnino non possint. » Nam ibi et gentiles viri, (0945C)tempestate coacti, auctorem periculi sorte quaerebant, et hic Matthias sorte eligitur, ne apostoli electio a mandato discrepare legis veteris videretur, ubi summus sacerdos sorte quaeri jubebatur, sicut de Zacharia dicitur: Secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret (Luc. I). Qui dcirco, ut reor, tunc sorte legebatur, ut typo figuraretur, verum semper quaerendum fuisse sacerdotem, donec veniret cui repositum erat, qui non in hostiarum cruore, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa (Hebr. IX). Cujus hostia tempore Paschae immolata, sed die Pentecostes Spiritu sancto in igne apparente, vere consumpta est. Veteris enim erat consuetudinis acceptas Deo victimas coelestis igne consumi. Donec ergo veritas (0945D)compleretur, figuram licuit exerceri. Inde est quod Matthias, qui ante Pentecosten ordinatur, sorte quaeritur; septem vero diaconi postea nequaquam sortis agitatione, sed discipulorum tantum electione, apostolorum vero oratione et manus impositione, sunt ordinati. Quod si qui necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus exemplo apostolorum esse consulendum, videant hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum coetu et precibus ad Deum fusis egisse.

CAPUT II. Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Hoc est in coenaculo, quod superius ascendisse narrantur. Quicunque enim Spiritu (0946A)sancto adimpleri desiderant, carnis domicilium necesse est mentis contemplatione transcendant. Sicut autem quadraginta dies, quibus Dominus post resurrectionem suam cum discipulis conversatus est, conresurgentem Christo peregrinationis hujus designant Ecclesiam, ita dies quinquagesimus, quo Spiritus sanctus accipitur, perfectionem quietis beatae, qua labor Ecclesiae temporalis denario remunerabitur aeterno, congruenter exprimit. Nam et ipse numerus quadragenarius aequalibus suis partibus computatus addit amplius ipsum denarium, et facit quinquaginta. Quadragenarii quippe numeri dimidium est viginti, quarta pars decem, quinta octo, octava quinque, decima quatuor, vigesima duo, quadragesima unum. Viginti autem, et decem, et octo, quinque, et quatuor, (0946B)et duo, et unum, quinquaginta faciunt. Cujus computi facillime patet figura, quoniam praesens conflictus gaudium nobis jubilaei, quasi latenter generat sempiternum, Apostolo dicente: Quod enim in praesenti momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV). Vera est autem nostra beatitudo corporis et animae, nos immortalitate gloriantes summae et beatae Trinitatis aeterna visione satiari. Nam corporis quatuor notissimis qualitatibus consistimus. In interiore autem homine, ex toto corde, tota anima, tota mente, Deum diligere jubemur. Et hoc est perfectum vitae denarium, divinae nos gloriae praesenti visione laetari. Verum notandum juxta historiam quod apud antiquos, dies Pentecostes, (0946C)id est, quinquagesimae, quo lex data erat, ab occisione agni computabatur. Hic autem non a Domini passione, sed, sicut beatus Augustinus exponit, ab ejus resurrectione dies quinquagesimus, quo Spiritus sanctus missus est, computatur, qui, redeunte signi veteris exemplo, ipse ibi manifestissime diem dominicum suo consecravit adventu. Quo etiam temporis articulo, verum Pascha die Dominico monstravit esse celebrandum. Nam sicut hic, sic et illic in ignis visione Deus apparuit, dicente Exodo: Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne (Exod. XIX).

Et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis Spiritus vehementis, etc. Per ignem quidem (0946D)Dominus, ut beatus papa Gregorius exponit, apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Qui enim discipulos et zelo succensos, et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igni vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda.

Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis. Spiritus enim sanctus in igne et linguis apparuit, quia omnes quos impleverit ardentes pariter et loquentes facit. Ardentes utique ex se, et loquentes de se. Simul et indicans, quia sancta Ecclesia per (0947A)mundi terminos dilatata, omnium gentium erat voce locutura.

Seditque super singulos eorum. Quod sedisse dicitur, regiae est potestatis indicium. Vel certe quia requies ejus indicatur in sanctis.

Et coeperunt loqui variis linguis. Unitatem linguarum quam superbia Babylonis disperserat, humilitas Ecclesiae recolligit. Spiritaliter autem varietas linguarum dona variarum significat gratiarum. Verum non incongrue Spiritus sanctus intelligitur ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quibus humana sapientia forinsecus et discitur, et docetur, ut ostenderet quam facile possit sapientes facere per sapientiam Dei quae eis interna est.

(0947B)Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi, ex omni natione quae sub coelo est. Conveniens puto perquirere quinam isti sunt, et ex qua captivitate Judaei. Quoniam quidem illa quae in Aegypto fuerat vel in Babylonia, absoluta jam fuerat. Romanis autem nondum venerant Judaei in captivitatem, licet jam et ipsa immineret ultrix commissi de Salvatore piaculi. Superest ergo ut illa intelligatur captivitas quae sub Antiocho facta est, quae utique non multis ante temporibus acciderat.

Quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Quaeritur in hoc loco quomodo unusquisque audiebat lingua sua loquentes eos magnalia Dei: utrum ii qui loquebantur diversis sermonibus uniuscujusque linguae hoc quod dicebatur proferebant, id (0947C)est, ut unusquisque eorum nunc hac, nunc alia lingua loquens, sic per omnes curreret, an in eo potius erat mirabile, quod sermo eorum qui loquebantur qualibet lingua fuisset pronuntiatus unicuique audienti, secundum suam linguam intelligebatur, ut (verbi gratia) unoquocunque apostolo in Ecclesia docente (necesse enim erat tacentibus reliquis unum loqui, et sermonem unum ad auditum omnium pervenire), ipse sermo hanc in se vim haberet, ut cum diversarum gentium auditores essent, unusquisque secundum linguam suam illius ipsius unius sermonis qui ab apostolo fuerat pronuntiatus susciperet auditum, et caperet intellectum. Nisi forte secundum hoc magis videbatur audientium esse miraculum quam loquentium.

(0947D)Et qui habitabant Mesopotamiam, et Judaeam, et Cappadociam. Judaeam hoc loco non totam gentem, sed partem illius, hoc est tribum Juda et Benjamin significat, ad distinctionem videlicet Samariae, Galileae, Decapoleos, et aliarum in eadem provincia regionum. Quae licet omnes una lingua loquerentur Hebraea, domesticam tamen singulae dicendi speciem habuere distinctam. Unde et Petrus in Domini passione quod Galilaeus sit loquela sua proditur.

Judaei quoque et proselyti. Proselytos, id est, advenas nuncupabant eos, qui, de gentibus originem ducentes, circumcisionem et Judaismum eligere malebant, sicut Achior in libro Judith fecisse narratur. Non solum ergo, inquiunt, qui natura sunt Judaei (0948A)ex diverso orbe convenerant, verum et ii qui, de praeputio nati, eorum adhaesere ritui.

Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. Irridentes licet, mystice tamen vera testantur. Qui non vino veteri, quod in nuptiis Ecclesiae defecit, sed musto sunt gratiae spiritalis impleti. Jam enim vinum novum in utres novos venerat, cum apostoli non in velustate litterae, sed in novitate Spiritus Dei magnalia resonarent (Rom. VII)

Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia. Spiritus sanctus, gloriam individuae Trinitatis modo praedicaturus, tertia hora convenienter descendit. Et quia supra dicitur: Erant in oratione perseverantes, recte Spiritum sanctum orationis hora percipiunt, ut ostendatur legentibus quia (0948B)Spiritus sancti gratia non facile percipitur, nisi mens a carnalibus supernorum intentione elevetur. Tria enim tempora quibus Daniel in die flectere genua sua, et adorare legitur, tertia, sexta, et nona hora, ab Ecclesia intelligitur. Quia et Dominus tertia hora Spiritum sanctum mittens, sexta ipse crucem ascendens, nona animam ponens, easdem horas nobis caeteris excellentius intimare et sanctificare dignatus est.

Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Verbum effusionis ostendit muneris largitatem, quia non ut olim prophetis virtutem et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu conditionibus et personis, sancti Spiritus esset gratia condonanda. Quae sit enim omnis caro, propheta consequenter (0948C)exposuit.

Et prophetabunt (inquiens) filii vestri et filiae vestrae, etc. Et dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum. Prodigia in coelo, cum Domino nascente novum sidus apparuit, illo crucem ascendente, sol obscuratus est, et ipsum coelum tenebris obductum est. Signa in terra, quia Domino Spiritum emittente terra contremuit, monumenta aperuit, saxa fregit, et multa quae dormierant sanctorum corpora rediviva protulit.

Sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sanguinem dominici lateris, ignem Spiritus sancti, vaporem compunctionis et fletum. Quia sicut ab igne fumus, ita ab ardore Spiritus sanctus pronascitur. Nam et sanguinem de mortua carne vivaci rivo profluere, (0948D)quod contra naturam nostrorum est corporum, signi loco factum credere restat. Cui, videlicet, nisi nostrae saluti ac vitae, quae de illius utique morte pronascitur? Potest etiam in igne fidelium illuminatio, in vapore fumi Judaeorum qui non credidere caecitas intelligi. Unde et legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat.

Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Hoc in Domini passione partim factum, partim ante diem magnum, id est, judicii futurum creditur. Tunc enim sol obtenebratus est, sed luna in sanguinem versa palam hominibus apparere non potuit, quae (0949A)tunc (ut pote in pascha) quinta decima existens, interdiu fuerat mortalium visibus objectu telluris occulta.

Et erit: Omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hoc est quod Petrus alibi ait: Quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X).

esum Nazarenum virum approbatum a Deo, et caetera usque Affligentes interemistis. Quasi doctus magister prius incredulos, quos miseratur admonet, ut justo timore compunctis consilium salutis postmodum opportunius impendant. Et quia legem scientibus loquitur, ipsum Christum esse, qui a prophetis esset promissus ostendit. Nec tamen hunc prius auctoritate (0949B)sua Dei filium nominat, sed virum probatum, virum justum, virum a mortuis suscitatum, non usitata cum caeteris atque communi resurrectione, id est, in finem saeculi dilata, sed tertia die celebrata, ut singularis gloriosae resurrectionis assertio testimonium aeternae divinitatis acquireret. Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaret subisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV), comprobat humanae fragilitatis expertem, probat etiam humanae conditionis merita supergressum, et ideo magis Deo quam hominibus conferendum. Quali vero apud gentiles apostoli praedicationis utantur exordio, in Cornelii centurionis historia, et in sermone apostoli Pauli Athenis habito doceberis.

(0949C)Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Veniens, inquit, in ea quae transeat, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens, ut in eum post temporalia peracta recurrerem, quoniam favet mihi, ut stabiliter in eo permaneam, et hoc quod peccatum non feci, nec inventus est dolus in ore meo (I Petr. II), non humanitati, sed divinitati ascribam; propter hoc et in cogitationibus meis jucunditas, et in verbis meis exsultatio, propter resurrectionem, scilicet, quia per eam liberatus est mundus.

Insuper et caro mea non deficiet in interitu, sed in spe resurrectionis obdormiet. Quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis, neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi (0949D)patieris.

Quia notas mihi fecisti vias vitae, quibus itur ad aeternitatem. In quibus post tristitiam passionis adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV). Et ascendenti in coelos dabis delectationes dexterae tuae usque in finem. Quia neque derelictus est in inferno. Sic descendit quidem Christus secundum animam ad inferos, ut quibus oportuit subveniret, sed non est derelictus in inferno, quia cito reditu corpus resurrecturum petivit.

Dextera ergo Dei exaltatus, quia dixerat Psalmus: Quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. Videtis in linguis igneis, (0950A)auditis in nostro sermone. Quod vero ait, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti et effuderit, utramque ejusdem Christi naturam manifestat, quia et accepit ut homo, et effudit ut Deus.

Non enim David ascendit in coelos. Dicit autem ipse: Sicut enim, haec quae novissima sunt beatus David non de sua, sed de Domini sui ascensione praedixit, qui emittendus ex Sion, id est, de regia ejusdem David stirpe venturus et dominaturus esset in medio inimicorum suorum, sic et illa quae praemisit, non ad David, sed ad Christi mortem et resurrectionem pertinere cognoscite.

Dixit Dominus domino meo, Sede a dextris meis. Primum nomen Domini apud Hebraeos Tetragrammaton est, quod proprie in Deo ponitur; secundum (0950B)quod commune mortalibus, quo et reges et caeteri homines appellantur. Quod si nobis opponere voluerit haeresis Ariana ex hac diversitate minorem Filium, Patrem esse majorem, respondebimus ei, illi nomen inferius convenire cui sedere imperatur. Sicut et beatus Petrus consequenter exposuit: Quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Non enim divinitas crucifixa, sed caro est. Et hoc utique fieri potest, quod potuit crucifigi.

Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hoc est, quod ipse Petrus alias de Domino ait: Quem oportuit coelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium (Act. III). Tunc enim, cum venerint omnia tempora refrigerii a conspectu Domini, (0950C)missurus est eum qui praedicatus est a regalibus sedibus nobis Jesum Christum ad judicandos vivos et mortuos (Sap. XVIII).

His autem auditis, compuncti sunt corde, etc. Vide prophetiam Joel impletam, carnem post ignem Spiritus sancti, vaporem sequi compunctionis. Fumus enim excutere lacrymas solet. Incipiunt flere qui riserant, tundunt pectus, dant Deo precem suam tanquam sacrificium, ut sanguinem illum valeant gustare salvandi, quem super se filiosque suos imprecati fuerant ante damnati. Sequitur:

Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Dicturus baptisma praemisit poenitentiae lamenta, ut Ecclesiae more prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis (0950D)lavarent.

Et appositae sunt in illa die animae circiter tria millia. Ubi primum Ecclesiae celebratum est baptisma, dispensatorie pietas divina ad confessionem sanctae Trinitatis parem numerum collegit animarum. Et Moses quidem quinquagesimo die paschae, quo lex data est, solemnitatem primitiarum praecepit initiari; nunc autem superveniente Spiritu sancto, non manipuli spicarum, sed animarum sunt Domino primitiae consecratae.

Et habebant omnia communia, etc. Si charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, mox profecto generat et proximi dilectionem. Unde propter geminum charitatis ardorem, bis Spiritus sanctus legitur apostolis (0951A)datus. Magnumque est fraterni amoris indicium, omnia communia possidere, nihil proprium habentes.

CAPUT III. Petrus autem et Joannes ascendebant in templum, etc. Apostoli nona hora templum ingressuri, primum claudum diu debilem sanant, deinde ad vesperam usque laborantes, multa hominum millia verbo fidei imbuunt. Quia doctores Ecclesiae in finem mundi venientes, et languenti prius Israeli, et postmodum etiam gentilitati praedicant. Hi sunt enim operarii quos nona et undecima hora in vineam paterfamilias inducit (Matth. XX).

Et quidamvir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur. Quia populus Israel non solum Domino (0951B)incarnato, sed a primis etiam legis temporibus datae rebellis exstitit, quasi ex utero matris claudus fuit. Quod bene Jacob cum angelo luctante, benedicto quidem, sed claudicante figuratur (Gen. XXXII), quia populus idem Domino in passione praevalens, in quibusdam per fidem benedictus, in quibusdam vero per infidelitatem claudus.

Quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa. Porta templi Speciosa Dominus est, per quem si quis introierit, salvabitur. Ad hanc portam debilis Israel ire non valens, legis prophetarumque vocibus affertur, ut ab ingredientibus in interiora, sapientiam fidei audiendo, deposcat auxilium. Qui vaticinio futurorum quasi ad portam ponunt auditores, sed Petri est in templum perducere, cui pro (0951C)confessione forti et cognomen petrae et claves coeli sunt datae.

Argentum et aurum non est mihi, etc. Habuit quidem vetus tabernaculum justificationes culturae, et sanctum saeculare auro argentoque distinctum, sed metallis legis sanguis Evangelii pretiosior emicat, quia populus ille, qui ante auratos postes mente debili jacuerat, in nomine Crucifixi sanatus, templum regni coelestis ingreditur. Alioquin beatus Petrus, Domini memor praecepti, quo dicitur: Nolite possidere aurum et argentum (Matth. X), pecuniam quae ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondere, sed ad usum pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servare solebat.

Et apprehensa manu ejus dextera allevavit eum. (0951D)Quem vero erigit, hunc etiam dextera confortat. Quia sermo docentis in corde auditorum minus valet, si non etiam propriae actionis commendatur exemplis.

Et exsiliens stetit, et ambulabat. Et intravit cum illis in templum. Ordo perfectionis egregius, primum illum surgere qui jacuerat, deinde arripere virtutem, et sic regni januam cum apostolis intrare.

Et impleti sunt omnes stupore et extasi. Extasim pavorem dicit. Nam et alio modo dicitur extasis amens, non pavore alienatus, sed aliqua inspiratione revelationis assumptus.

Cucurrit omnis populus ad eos, ad porticum quae appellatur Salomonis. Salvato per apostolos Israele, (0952A)concurrit omnis mundus ad limina veri et pacifici Salomonis, de quo dicitur: Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis (Isai. IX). Iste est autem lapis de monte abscisus, qui terreno regno fidei inimico ruente, pacificum per orbem solus tenet imperium (Dan. II).

Erit autem, omnis anima quae non audierit Prophetam illum exterminabitur. Breviter ac lucide prophetarum legisque testimonio docet Dominum a cunctis audiendum gentibus, incredulos quidem damnaturum, fideles vero aeterna benedictione donaturum.

Et omnes prophetae a Samuele et deinceps. Quamvis patriarchae et sancti priorum temporum de Christo dictis factisque prophetarint, tempus tamen proprie prophetarum eorum dico qui de Christo Ecclesiaeque (0952B)mysterio manifeste scripserunt, a Samuele, sub quo et regum in Judaea tempora coeperunt, exordium sumpsit, et usque ad Babylonicae captivitatis solutionem permansit.

Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus fide nominis omnibus terrae familiis, Judaeis, videlicet, et gentibus est benedictio promissa. Demulcet autem apostolus animos Judaeorum, quo ad credendum faciat promptiores, dicendo quod totius mundi Sanator eos primum visitaturus et benedicturus elegerit.

Vobis (inquiens) primum Deus suscitans Filium suum. Ubi pariter intuendum quod ad eumdem Dei Filium, quem semen Abrahae nuncupat, ob duas utique ejusdem Christi naturas, ne vel hominem tantum (0952C)Christum, vel alterum hominis, et alterum Dei crederent Filium. Quo haeresis laqueo Manes insanus et Nestorius sunt decepti.

CAPUT IV. Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei, et caetera. Et sacerdotes et magistratus, sive praetor templi, ut alia dicit Editio, qui doctores et judices videbantur populi, dolebant quod ad apostolos audiendos multitudo confluxerat. Sadducaei autem, quod resurrectionem praedicarent. Utrique vero, quod Jesum, quem a se occisum noverant hominem, illi hunc affirmarent a Deo Patre glorificatum.

Et factus est numerus virorum quinque millia. Si in (0952D)quinque millibus hominum, quos in eremo Dominus pavit (Matth. XIV), populus sub lege constitutus, sed Christi munere recreatus accipitur, possunt et haec quinque millia apostolorum instructa doctrinis, populum designare gentium, ejusdem legis spiritualiter mysteria secutum. Et bene utrique vespere coelesti munere donantur, quia cum veniret plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV).

Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Aedificantes erant Judaei, qui cunctis gentibus in desolatione idolorum morantibus, ipsi soli legem et prophetas ad aedificationem quotidie legebant. Hi dum aedificabant, pervenerunt ad lapidem angularem, qui duos parietes amplecteretur, id est, invenerunt in Scripturis propheticis (0953A)Christum in carne venturum, qui duos conderet populos in semetipso. Et quia ipsi in uno pariete stare, hoc est, soli salvi fieri malebant, reprobaverunt lapidem, qui non erat aptatus ad unum, sed ad duos. Verum Deus, illis licet nolentibus, hunc ipse posuit in caput anguli, ut ex duobus testamentis, et ex duobus populis aedificatio surgeret unius ejusdemque fidei.

Et non est in alio aliquo salus. Si in nullo alio, sed in Christo tantum mundi salus est, ergo et patres Testamenti veteris ejusdem Redemptoris incarnatione et passione salvati sunt, in qua nos salvari credimus et speramus. Et si sacramenta pro temporum ratione discrepent, fides tamen una eademque concordat. Quia quam nos per apostolos factam, eamdem illi (0953B)dispensationem Christi per prophetas didicerunt esse venturam. Neque enim est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus.

Comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium, non virtute Dei, sed eloquentia atque doctrina fieri putaretur, ut Apostolus ait: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi (I Cor. I). Idiotae enim dicebantur, qui propria tantum lingua, naturalique scientia contenti, litterarum studia nesciebant. Siquidem Graeci proprium, ἴδιον vocant.

Annorum enim erat homo amplius quadraginta, in quo factum erat signum istud sanitatis. Juxta historiam (0953C)perfecta aetas hominis inex superabilibus calumniantibus ostenditur. Allegorice autem populus Israel non quadraginta tantum annis in eremo sordes Aegyptias manna contempto requirit, verum et in terra repromissionis inter Domini semper idolorumque ritus claudicabat. Vel si numerus quadragenarius geminam legis plenitudinem significat (quater enim decem quadraginta faciunt) utriusque transgressor velut quadragenariam perfectionem debilis jacendo transcendit.

Domine, tu qui fecisti coelum et terram, etc. Auditis persecutorum minis fiduciam sibi resistendi per virtutum signa deposcunt.

Adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti. Christi nomen, de quo dictum est: Et adversus Christum (0953D)ejus (Psal. II), ad verbum exponunt. Christus enim a chrismate, id est, ab unctione nomen accepit. Juxta quod dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae (Psal. XXIV), id est, Spiritu sancto.

Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati. Qui virtutem robusti pectoris contra fraudem quaerebant hostium, indicium jam auditae precis terrae motu percipiunt, quatenus agnoscerent terrena sibi corda esse cessura, sub quorum pedibus sancto adveniente Spiritu, terra ipsa sit pavore concussa. Quamvis laetus timor eorum qui credendo apostolis fuerant subjiciendi possit intelligi, qui infima gravedine discussa conresurgere cum Christo, et coelestia sapere didicerunt.

(0954A)Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Qui saeculum perfecte reliquerunt, nequaquam de generis nobilitate gloriantes se invicem praeferebant, sed velut unius ejusdemque matris Ecclesiae visceribus editi, eodem cuncti fraternitatis amore gaudebant.

Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. Doctorum vigilanter auditorumque discernit ordinem. Nam multitudo credentium, rebus suis spretis, charitatis invicem copula juncta est. Apostoli vero virtutibus refulgentes Christi cunctis mysteria pandebant.

Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis. Hunc puto esse Barnabam qui infra cum Paulo gentium legitur apostolus ordinatus. Unde quia (0954B)Cyprius genere erat, postea discedens a Paulo, patriam repetit insulam. Licet quidam arbitrentur Pauli collegam eum potius fuisse, qui supra cum Matthia ab apostolatus est sorte statutus, minus intuentes, quod juxta emendatiora exemplaria hic Barnabas, ille mutata littera Barsabas appelletur, et in libro Hebraeorum nominum, hic filius consolationis, ille autem filius quietis interpretatur.

Quod est interpretatum FILIUS CONSOLATIONIS. Ubicunque Scriptura sacra, nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum utique sacratiorem iisdem inesse significat. Merito ergo filius consolationis vocatur, qui, praesentia contemnens, spe futurorum consolatur. Nam Spiritus sanctus ideo Paracletus cognominatur, quia in mundo pressuram (0954C)habentibus, per internam sui muneris infusionem, paraclisin, id est, consolationem coelestium praestat gaudiorum. Sic beatus Petrus propter ejusdem Spiritus gratiam Bar Jona, id est, filius columbae, vocatur. Sequitur:

Et attulit pretium, èt posuit ante pedes apostolorum. De hoc Arator: Destitui debere probant, quod tangere vitant Calcandumque docent quod subdunt gressibus aurum. De quo terrenae veniunt ad pectora curae, Consimili jactatur humo.

Anania, cur tentavit Satanas cor tuum? In alia Translatione, juxta Graecum Exemplar, ita legitur: Anania, quare implevit Satanas cor tuum? Ubi notandum (0954D)quod animam et mentem hominis nulla creatura juxta substantiam possit implere, sed creatrix sola Trinitas. Quia tantummodo secundum operationem et voluntatis instinctum, animus de his quae creata sunt impletur. Implet enim Satanas mentem alicujus, et principale cordis, non quidem ingrediens in eum et in sensum ejus, atque (ut ita dicam) aditum cordis introiens, siquidem haec potestas solius divinitatis est, sed quasi callidus quidam et nequam ac fallax fraudulentusque deceptor, in eos animam humanam malitiae affectus trahens per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est. Implevit ergo Satanas cor Ananiae, non ipse intrando, sed sua malitiae virus inserendo.

Non es mentibus hominibus, sed Deo. Supra dixerat (0955A)eum mentitum Spiritui sancto. Pater ergo Spiritum sanctum esse Deum, et errorem Macedonii damnatum, priusquam natus fuisset.

Audiens autem Ananias haec verba, cecidit et exspiravit. Non quaestus causa tam severam in praevaricatore sententiam dedit, sed praevidens in spiritu zizania futura, quae simplicitatem Ecclesiae pravis moribus adulterarent (ex his enim teterrimum Sarabaitarum genus perhibetur exortum, qui, rebus suis nequaquam derelictis, apostolicam se districtionem custodire simulant), nulla reos passus est poenitentia curari, verum ad timorem posteris incutiendum noxium germen radicitus amputare curavit. Denique sequitur:

(0955B)Et factus est timor magnus in universam Ecclesiam, et in omnes qui audiebant haec. Caeterorum autem nemo se audebat conjungere illis. Poena duorum, qui fraudulenter eis jungi tentaverant, caeteris exemplum tribuit.

Ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur. Tunc Petrus umbra sui corporis visibiliter allevabat infirmos, qui etiam nunc invisibili suae intercessionis umbraculo fidelium infirma roborare non cessat. Et quia Petrus Ecclesiae typus est, pulchre ipse quidem rectus incedit, sed umbra comitante jacentes erigit, quia Ecclesia mente et amore coelestibus intendens, quasi umbratice transcurrit in terra, et hic sacramentis temporalibus figurisque coelestium renovat, quos illic (0955C)perpetuis remunerat donis. Quidam huic loco nectunt hoc, quod Dominus in Evangelio ait: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV).

Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant, quae est haeresis Sadducaeorum, etc. Haeresis Graece ab electione vocatur, quia quisque sibi, spretis aliorum dictis, quod sequendum putaverit, eligebat. Sadducaei autem, qui interpretantur justi (vendicabant enim sibi quod non erant, sicut infra legimus), corporis omnino resurrectionem negantes, animam perire cum carne dicebant. Sed ne angelum quidem spiritumve ullum esse credebant, et quinque tantum libros Mosi recipientes, prophetarum (0955D)praeconia respuebant. Atque ideo maxime hi principibus in persequendo apostolos astipulantur, zelo videlicet ducti, quod illi virtute magna et miraculorum signis redderent testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri.

Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, etc. Ne dubitaret Thomas Dominum esse carnem et ossa gestantem, quem januis clausis viderat intrantem, ecce ipse cum sociis mortali adhuc carne vestitus, januis egreditur clausis.

Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas; aperientes autem, neminem invenimus. Quid, profane Judaee, caeca stimularis insania, furantibus dicens apostolis Dominum fuisse de monumento sublatum? Dic, rogo, (0956A)eosdem apostolos de carcere tuo clauso cujus furto credis ablatos?

Ambigebant de illis quidnam fieret. Ne sic quidem fidei se dare volentes. Ingenita enim malitia cor perfidum in signis etiam manifestis obdurat.

Et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. Oblitus est princeps sacerdotum debiti, quod ipse sibi et suis imprecatus erat, dicens: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.

Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamaliel. Hic Gamaliel, ut Clemens indicat, apostolorum erat in fide socius, sed eorum consilio permanens apud Judaeos, ut eorum in tali turbine posset sedare furorem.

Ante hos enim dies exstitit Theodas, etc. Theodas (0956B)hic persuasit multis, ut Josephus refert, sublatis ex urbe facultatibus suis, ripas Jordanis obsidere. Et cum esset magus, prophetam se dicebat esse, posseque imperio fluvii dirempto gurgite praebere transitum. Cui Phadi procuratoris jussu equitum turba superveniens, multis quidem peremptis aut captis, ipsius caput Jerosolymam revexit.

Post hunc exstitit Judas Galilaeus. Hunc etiam scribit Josephus Gamaliten, de civitate Gamala, qui Sadducho quodam Pharisaeo coeptis assumpto, cogeret plebem, ne tributa Romanis solvendo perderet libertatem, proferens ex lege Domino soli serviendum, et eos qui ad templum decimas deferrent Caesari tributa reddere non debere. Quae haeresis in tantum creverat, ut etiam Pharisaeos et multam partem (0956C)populi conturbaret, ita ut Dominum Christum interrogandum esse crederent, licet tributa dari Caesari, an non?

CAPUT VI. Factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos. Causa murmuris erat, quod Hebraei suas viduas, ut pote eruditiores, in ministerio praeferrent viduis Graecorum.

Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. De hoc Arator: . . . . Locus indicat iste, Quod meliora rudi populo sint fercula mentis, Quam fusae per membra dapes.

Considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem, etc. Hinc jam decreverunt apostoli, vel successores apostolorum, per omnes Ecclesias septem (0956D)diaconos, qui sublimiori gradu essent caeteris, et proximi circa aram quasi columnae altaris assisterent, et non sine aliquo septenarii numeri mysterio.

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellabatur Libertinorum, etc. Stephanus Graece, Latine Coronatus dicitur. Qui pulcherrima ratione, quod percepturus erat in re, quodam praesagio praeoccuparat in nomine, lapidatus humiliter, sed sublimiter coronatus. Hebraice autem norma vestra interpretatur. Quorum? videlicet martyrum sequentium, quibus primo patiendo forma factus est moriendi pro Christo.

Et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui (0957A)loquebatur. Hoc est, quod Dominus ipse suis martyribus ait: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Dignum enim fuit ut in protomartyre confirmaret quod cunctis pro suo nomine traditis est promittere dignatus.

CAPUT VII. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, etc. Notandum, juxta verba Stephani, quia non sicut in Genesi videtur, post mortem patris locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitavit; sed priusquam habitaret in eadem civitate, jam tunc cum esset in Mesopotamiae regione, cujus ipse est civitas.

(0957B)Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi. Tunc exiit de terra, etc. Terram et cognationem Abrahae Chaldaeorum patriam genusque appellat, unde jampridem exierat, qui nunc in Mesopotamia degebat, sed quia quaslibet ob causas egrediens spe redeundi et desiderio tenebatur, audit a Domino: Exi de terra tua. Non ut corpus inde trajiceret, quod jam fecerat, sed ut amorem mentis evelleret. Ideo quod sequitur: Tunc exiit de terra Chaldaeorum, non corporis, sed mentis egressum significat, quo se in perpetuum a Chaldaeorum conversatione et gente secreverit. Quia juxta fidem Chronicorum eodem anno a Chaldaea est egressus, Mesopotamiam ingressus, in Charris moratus, et in terram repromissionis inductus.

(0957C)Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis Non ita intelligendum est quasi male tractandum, vel servituti subjiciendum dixerit hoc semen annis quadringentis, sed per hyperbaton legendum, quia peregrinum erit semen ejus annis quadringentis, in cujus parte temporis etiam servitus accidit. Quia enim scriptum est: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI), et ab anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque, quos more suo Scriptura quadringentos appellat, quibus peregrinum futurum erat illud semen, sive in terra Chanaan, sive in Aegypto, potest et sic intelligi, quod a quinto (0957D)anno Isaac, quo per filium ancillae coeperit affligi, labor quadringentorum computetur annorum.

Accersivit Joseph Jacob patrem suum, et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque. Septuaginta Interpretes sequitur in dicendo, caeterum in Hebraica veritate, animae tantum septuaginta reperiuntur. Sed et si ipsam animarum seriem in Genesi computare volueris, addito ipso Jacob et Joseph cum duobus filiis, qui erant in Aegypto, septuaginta solummodo animas invenies.

Et defunctus est ipse et patres nostri, et translati sunt in Sichem. De Joseph quidem solo Scriptura refert, quod ejus ossa de Aegypto translata, et in Sichem sunt tumulata, verum et ex his beati Stephani verbis, et sancti Hieronymi scriptis, qui eorumdem (0958A)locorum incola erat, animadvertendum et caeteros quoque patriarchas ibidem esse sepultos, quamvis memoria Joseph merito celebrior habeatur, qui et haec ipse de ossibus suis fieri mandavit, et ad cujus tribum civitas ipsa pertinuit. Siquidem Hieronymus in historia beatae Paulae sic refert: « Transivit (inquiens) Sichem, non ut plerique errantes legunt Sichar, quae nunc Neapolis appellatur, et ex latere montis Garizim exstructam circa puteum Jacob, super quem Dominus sedit, intravit ecclesiam. » Et paulo post: « Atque inde (inquit) divertens, vidit duodecim patriarcharum sepulcra. » Item in libro de optimo Genere interpretandi: « Duodecim patriarchae non sunt sepulti in Arbes, sed in Sichem. » Sed merito movet quod sequitur:

(0958B)Et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. Docet etenim Genesis, Abraham ab Ephron filio Seor Hethaei in Cariatharbe locum sepulcri quadringentis argenteis siclis emisse, in quo ipse Abraham, Isaac, et Jacob, et Adam protoplastus sepulti. Itemque Jacob de Mesopotamia reversum juxta urbem Sichem partem agri, quo tabernacula tenderet, ab Hemor patre Sichem datis centum agnis accepisse. Non emit ergo Abraham sepulcrum ab Hemor Sichemita, sed ab Ephron Hethaeo, in quo duodecim patriarchae non sunt sepulti, sed in Sichem, ut diximus. Verum beatus Stephanus vulgo loquens, vulgi magis in dicendo sequitur opinionem. Duas enim pariter narrationes conjungens, non tam ordinem circumstantis historiae, (0958C)quam causam, de qua agebatur, intendit. Qui enim insimulabatur adversus locum sanctum et legem docuisse, pergit ostendere quomodo Jesus Christus ex lege monstretur esse promissus, et quod ipsi, nec tunc Mosi, nec Domino nunc servire maluerint. Haec ut potui dixi, non praejudicans sententiae meliori, si adsit. Porro quod dicitur: A filiis Hemor filii Sichem, in Graeco exemplari scriptum est: A filiis Hemor, qui fuit in Sichem, quod Genesis historiae magis concordare videtur, tametsi fieri potuerit ut idem Hemor et patrem filium Sichem nomine haberet.

Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus fuerat Deus Abrahae. Illius utique, (0958D)qua dictum est: Et post haec exibunt, et deservient mihi in loco isto.

Quis te constituit principem et judicem super nos? In tota illos concione sua redarguit, jam tunc legi Mosique fuisse contrarios.

Hic est Moses qui dixit filiis Israel: Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, tanquam me. Tanquam me, carne visibilem, sed super me majestate mirabilem, sed super me majestate terribilem. Ne nova, inquit, et adventitia Christi dicatur esse doctrina, ipse Moses, cui noluerunt obedire patres vestri, praedicat et in hominis hunc forma futurum, et cunctis animabus vitae praecepta daturum.

Nunquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto? Quamvis necessitate serviendi (0959A)Domino libarint, mente aversi veraciter idolis servisse dicuntur, ex eo tempore, quo aurum in caput vituli transformaverunt. Nam quod postea quaedam Domino eos legimus obtulisse, non voluntate, sed, uti ex hoc loco discimus, poenarum fecerunt metu, et eorum interfectione, qui propter idola corruerunt. Dominus autem non ea quae offeruntur, sed voluntatem respicit offerentium. Denique ubicunque occasio fuit, semper corde reversi sunt in Aegyptum.

Et suscepistis tabernaculum Moloch. Quamvis, inquit, videremini ad tabernaculum Domini victimas hostiasque deferre, tota tamen intentione mentis fanum Moloch amplexati estis. Est autem Moloch, sive Melchom, ut saepe etiam legitur, idolum Ammonitarum, quod interpretatur rex vester.

(0959B)Et sidus Dei vestri Remphan. Dimisistis (inquit) Deum verum et vivum, et sidus Remphan, id est, facturae vestrae, vobis pro Deo suscepistis. Significat autem Luciferum, cujus cultui Sarracenorum gens ob honorem Veneris erat mancipata. Et quia Remphan (ut dixi) factura vestra, vel requies vestra interpretatur, propheta consequenter adjunxit, atque ait:

Figuras quas fecistis adorare eas. Subauditur, ἀπὸ κοινοῦ suscepistis.

Et transferam vos trans Babylonem. Propter haec (inquit) sacrilegia, vos non in Babylonem tantummodo, sed ultra Babylonem quoque captivi ducemini. Nec putandus est primus martyr errasse, quia pro eo quod in propheta scriptum est Trans Damascum (0959C)(Amos. V), dixerat trans Babylonem. Magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sicut trans Babylonem.

Tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto. Quia dicebant eum contra locum sanctum agere, hinc ostendit Dominum non magni pendere lapidem ornatum, sed splendorem animarum desiderare coelestium. Ubi subintelligi vult, sicut tabernaculum in templi factura desertum, sic et ipsum templum intelligant meliori statu succedente delendum. Juxta quod olim Jeremias praecinebat, dicens: Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: Templum Domini, templum Domini est (Jerem. VII). Et post aliquanta: Faciam (inquit) domui huic, in qua invocatum (0959D)est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, sicut feci Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et projiciam vos a facie mea (Ibid.).

Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Non hoc carnaliter intelligendum, quasi habeat Deus membra collocata in coelo et in terra, ut nos cum sedemus, sed ut se indicaret interiorem esse et superiorem omnibus, coelum sibi sedem, terram vero scabellum pedum esse perhibuit. Qui ut se etiam omnia circumdare monstraret, alibi se coelum metiri palmo, et terram, et asserit pugillo concludere. Spiritaliter autem coelum sanctos, terra vero peccatores insinuat, quia his videlicet Deus inhabitando praesideat, illos condemnando prosternit

(0960A)Aut quis locus requietionis meae est? Non aureus utique vel marmoreus terrestris habitaculi locus, sed ille, quem Propheta subnectit: Super quem autem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI)?

Qui accepistis legem in dispositionem angelorum. Lex est enim ordinata per angelos, in manu Mediatoris.

Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Cum Dominus Christus et Dei et hominis perfectus sit Filius, quid est quod hunc beatus martyr hominis potius quam Dei Filium appellare maluit, cui plus utique gloriae videretur delaturus, si eum Dei potius quam hominis Filium appellare voluisset, nisi ut hoc testimonio Judaeorum confunderetur (0960B)infidelitas, qui se hominem crucifixisse, et hunc Deum credere noluisse meminerunt? Ad confortandam ergo beati martyris patientiam, coelestis regni janua panditur, et ne innoxius homo lapidatus titubet in terra, Deus homo crucifixus apparet coronatus in coelo. Unde quia stare pugnantis vel adjuvantis est, recte a dextris Dei stantem vidit, quem inter homines persequentes adjutorem habuit. Nec discordare videtur, quod Marcus eum a dextris Dei sedere describit, qui situs judicantis est, quia et nunc invisibiliter omnia judicat, et ad extremum judex omnium visibilis adveniet.

Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant. Et Dominus extra portam passus est, qui nos elegit de mundo in supernum suum regnum et gloriam, et (0960C)Stephanus, quasi advena mundi, extra civitatem lapidatur. Non enim habuit hic manentem civitatem, sed futuram tota mente quaerebat. Et justa rerum mutatione martyr mundi cordis ad coelos intuitum dirigit, persecutor durae cervicis manus ad lapides mittit. Unde Arator ait: . . . . Lapides Judaea rebellis In Stephanum lymphata rapis, quae crimine duro Saxea semper eris.

Positis autem genibus clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Pro se quidem stans oravit, pro inimicis genu flexit, quia ipsorum major iniquitas majus supplicandi remedium flagitabat. Et mira beati martyris virtus, qui sic zelo fervebat, ut eis, quibus tenebatur, palam suae perfidiae (0960D)culpas exprobraret, sic dilectione ardebat, ut in morte quoque pro eis a quibus occidebatur oraret.

CAPUT VIII. Et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae. Hoc est, quod Dominus ipse praecepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Illius enim nutu gerebatur, ut tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium.

Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur. Et ex praesenti capitulo, et ex Samaritanae mulieris historia, prompti animi ad credendum, hanc gentem fuisse probatur.

Tunc Simon et ipse credidit. Vel beati Philippi verbis et virtute victus veraciter Domino credidit, (0961A)velut magis credibile est credere se quoadusque baptisma susciperet, simulavit, ut quoniam laudis erat avidissimus, ita ut Christum se credi vellet, sicut historiae narrant, artes ab eo, quibus miracula faceret, edisceret. Quod etiam successores ejus fecisse docentur, qui, auctoris suis malignis artibus instituti, Ecclesiam fraude qualibet ingressi, baptisma furari consueverunt.

Miserunt ad illos Petrum et Joannem. Pulchre hoc Arator exponit: Saepe sibi socium Petrus facit esse Joannem, Ecclesiae quia virgo placet.

Notandum autem quod Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem fuerit. Si enim Apostolus esset, ipse utique manum imponere potuisset, (0961B)ut acciperent Spiritum sanctum. Hoc enim solis pontificibus debetur. Nam presbyteris sive extra episcopum, seu praesente episcopo, baptizent, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum baptizatis.

Pecunia tua tecum sit in perditionem, et caetera. Sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto visionis, sed ex justitia examinis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferri, cognoscunt; et in maledicto non peccant, ex quo et ab interno judicio non discordant. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et (0961C)tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur. Unde et hic Simon, qui a Petro maledictum accepit, aeterna damnatione perit. Et infra Barjesu a Paulo increpatus, mox communi est luce fraudatus.

In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Ideo Spiritus sanctus in columba descendit, ut eos qui se accipere vellent simplices esse doceret. Nam qui fel amaritudinis in corde reservat, quantumlibet baptizatus videatur, non est iniquitatis suae vinculis absolutus, sed quasi ad punctum hora baptizandi purgatus, mox acriori est daemone septempliciter (0961D)oppressus. Frustra ergo gratiam Spiritus emere tentat, qui se mente corvina curavit exuere.

Surge et vade contra meridianum. Bene in meridie quaeritur et invenitur, et abluitur, ille qui, devotione pectoris ardens, velut quaedam gentium primitiae Deo meruit consecrari. In quo specialiter illud Psalmistae completum est: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.

Ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam, haec est deserta. Non via, sed Gaza deserta dicitur, vetus enim illa Gaza, quae terminus erat quondam Chananaeorum juxta Aegyptum, ad solum usque destructa, et alia pro illa alio loco constructa est. Quae allegorice gentium plebem designat olim a Dei cultura desertam, neque ullius prophetarum praedicationibus excultam. Via vero quae ad eamdem a (0962A)Jerosolymis descendens, fontem salutis aperuit, Dominus Jesus Christus est, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV). Qui a superna Jerusalem ad nostra infirma descendit, nostrique reatus nigredinem baptismatis unda dealbavit.

Et ecce vir Aethiops eunuchus potens. Pro virtute et integritate mentis vir appellatur; nec immerito, qui tantum studii in Scripturis habebat, ut eas etiam in via legere non cessaret; tantumque amoris in religione gerebat, ut, aula regia derelicta, de ultimis mundi partibus veniret ad templum Domini. Unde justa mercede dum quaerit interpretem lectionis, Christum quem quaerebat, invenit; plusque, ut Hieronymus ait, in deserto fonte Ecclesiae, quam in aurato templo repetit synagogae. Ibi enim quod Jeremias (0962B)admirando proloquitur, mutavit Aethiops pellem suam, id est, sorde de peccatorum abluta, de lavacro Jesu dealbatus ascendit.

Candacis reginae Aethiopum. Et in Regum libro legimus, quia regina Austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Moris quippe fuit illi nationi semper a feminis regi, easque Candaces appellare.

Qui erat super omnes gazas ejus. Regina Aethiopum thesaurarium praemittens in Jerusalem, gentium designat Ecclesiam, virtutum fideique Domino dona largituram. Sed et nominis etymologia convenit. Potest enim Candacis ex Hebraeo commutata interpretari. Ipsa quippe est, cui in psalmo: Pro his qui commutabuntur inscripto, dicitur: Audi, filia, et vide, (0962C)et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum Patris tui (Psal. XLIV), et caetera.

Dixit autem Spiritus Philippo. In corde Spiritus Philippo loquebatur. Spiritui enim Dei quasi quaedam nobis verba facere, est occulta vi ea quae agenda sunt imitari.

Tanquam ovis ad occisionem ductus est. Sicut ovis cum ducitur ad victimam, non repugnat, sic ille propria passus est voluntate. Vel altiori intellectu, sicut agnus in pascha immolari solebat, sic pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V).

Et sicut agnus coram tondente se sine voce. Non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit, ut algentes infidelitate sua veste calefaceret, et audiremus Apostolum nobis loquentem: Quotquot in (0962D)Christo baptizati estis, Christum induistis. Sic non aperuit os suum, cum in passione sua Pilato et pontificibus pauca, Herodi nulla respondere volebat.

In humilitate judicium ejus sublatum est. Quia judex omnium judicii non reperit veritatem, sed absque ulla culpa seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus est.

Generationem ejus quis enarrabit? Aut de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria, de qua Pater loquitur: Ante luciferum genui te (Psal. CIX). Aut de partu Virginis, quod difficulter possit exponi. Cujus rationem Mariae quaerenti, per angelum dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te. Ut vel ab angelo, vel ab (0963A)evangelista tantum nativitatis ejus sacramenta dicantur, cujus narrator rarissimus est.

Quoniam tolletur a terra vita ejus. Ut nequaquam in terra, sed in coelo viveret.

Aperiens autem Philippus os suum, etc. Philippus interpretatur os lampadis, pulcherque est sensus, quod os lampadis suum aperiret os, dum obscura prophetiae in scientiae lucem proferret. Quamvis et juxta historiam possit ista circumlocutio designare aliquanto longiorem futurum tunc esse ejus sermonem.

Venerunt ad quamdam aquam. Est hodieque Bethsoro vicus in tribu Juda, euntibus ab Eliae Chebron in vigesimo lapide. Juxta quem fons ad radices montis ebulliens, ab eadem, in qua gignitur, sorbetur (0963B)humo. In hoc est eunuchus a Philippo baptizatus.

Quis prohibet me baptizari? Et jussit stare currum, et caetera. Hic alia translatio juxta Graecum exemplar aliquot versus plus habet, ubi scriptum est: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Dixit autem ei Philippus: Si credis ex toto corde tuo, salvus eris. Respondens autem dixit: Credo in Christum Filium Dei. Et jussit stare currum, et caetera. Et hos ergo versiculos credo primum a nostro quoque interprete translatos, sed scriptorum vitio postea fuisse sublatos.

Spiritus Domini rapuit Philippum. Sunt qui haec angelum in Spiritu sancto fecisse testantur, ut Hieronymus prodit.

(0963C)Evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. Palaestinae dicit, ubi infra domum habuisse describitur, quae usque hodie demonstratur, nec non et cubiculum quatuor filiarum ejus virginum prophetantium.

CAPUT IX. Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini. Praesentes videlicet caedibus afficiens, et minis deterrens absentes.

Saule, Saule, quid me persequeris? Non dixit: Quid persequeris membra mea? sed quid me persequeris? quia ipse in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur iniquos. In cujus etiam membris beneficia collata, sibi facta esse denuntiat, cum ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Et (0963D)exponendo subjunxit: Quandiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Ibid.).

Ego sum Jesus, quem tu persequeris. Non dixit: Ego sum Deus, ego sum Filius Dei, sed humilitatis (inquit) meae infirma suscipe, et tuae superbiae squamas depone.

Surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. Non continuo quae essent facienda monstravit, sed in civitate postmodum audienda praemonuit, ut tanto post in bonis solidius staret, quanto prius funditus eversus a pristino errore cecidisset.

Apertisque oculis nihil videbat. Nequaquam potuisset bene rursus videre, nisi prius excaecatus fuisset (0964A)bene, et propriam sapientiam, qua perturbatur excludens, fidei se per cuncta committeret.

Et erat tribus diebus non videns. Quia Dominum non crediderat tertia die mortem resurgendo vicisse, suo jam instruitur exemplo, qui tenebras triduanas luce reversa mutaret.

Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Non debet (inquit) quasi persecutor timeri, sed potius quasi frater amplecti, qui adversa, quae sanctis intulerat, promptus est sustinere cum sanctis.

Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae. Draconis omne corpus dicitur squamis esse contectum. Quia ergo Judaei serpentes, et genimina viperarum sunt vocati qui illorum perfidiam sectabatur, (0964B)quasi pelle serpentina oculos cordis obtexerat. Sed cadentibus sub manu Ananiae ab ejus oculis squamis monstratur in facie, quod verum lumen jam recepit in mente.

Accipientes autem eum discipuli ejus nocte. Id est, discipuli Christi. In Graeco enim non est additum ejus, sed tantummodo discipuli, ut generaliter Christi vel Ecclesiae intelligantur. Nondum enim Paulus discipulos fecisse legitur, sed solum Judaeos confudisse qui habitabant Damasci.

Per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Hoc effugii genus hodieque servatur in Ecclesia, quando quis antiqui hostis insidiis vel hujus saeculi laqueis circumfusus, spe fideique suae minime salvatur. Murus enim Damasci, quae sanguinem bibens (0964C)interpretatur, adversitas saeculi est. Rex Areta, qui interpretatur descensio, diabolus intelligitur. Sporta quae juncis palmisque solet confici, fidei speique conjunctionem designat. Juncus enim viriditatem fidei, palma spem vitae aeternae significat. Quisquis ergo se muro adversitatis videt cinctum, sportam virtutum, qua evadat, festinus ascendat.

Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat jungere se discipulis. Non eum mox baptizatum credamus venisse ad apostolos Jerusalem, sed sicut ipse Galatis scripsit, primo abiisse in Arabiam, et iterum reversum esse Damascum. Deinde post tres annos venientem Jerosolymam vidisse Petrum, et mansisse apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidisse neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Ac (0964D)deinde sicut et Lucas exsequitur, venisse in partes Syriae et Ciciliae. Utrum autem prima, an secunda vice Damasci insidias pertulerit, non facile patet. Nam et secunda intelligi potest, ex eo quod dicitur multis diebus impletis consilium fecisse Judaeos eum interficiendi. Idcirco autem Lucas Arabiam praetermittere videtur, quod ibi minime praedicaverit, juxta quod ipse in sequentibus Agrippae regi loquens, ait: Quia Damasci primum, et Jerosolymis, et in omni regione Judaeae et gentibus praedicabam.

Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos. Hic est Barnabas ille Cyprius genere, Levites, qui supra pretium agri sui ad pedes apostolorum attulisse memoratur.

(0965A)Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis. Nota quod Graecos in Jerusalem, Judaeos in Damasco, quae gentilium est civitas, docuerit, ne forte hoc significet gentiles in civitatem Dei adjuvandos, et Judaeos in perfidiam gentium esse lapsuros. Juxta quod Isaias ait: Et vertetur Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur (Isai. XXIX).

Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Aeneam, ab annis octo jacentem in grabato. Aeneas iste genus significat humanum, infirmorum prius delectatione languescens, sed apostolorum opere et ore sanatum. Quia etenim mundus ipse quatuor plagis sublimatur, et cursus saeculi annuis quatuor temporibus variatur, quicunque praesentia labentiaque gaudia complectitur, quasi bis quaternario annorum (0965B)numero, grabato sternitur enervis. Grabatum quippe est ipse segnities, ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est, in voluptate corporis et omni delectatione saeculari.

Aenea, sanet te Dominus Jesus Christus. Surge et sterne tibi. Quem de paralypsi curaverat, mox surgere et sternere sibi praecepit, spiritaliter insinuans ut quisque fidei solidamentum in corde perceperit, non solum torporem, in quo fessus jacuerat, discutiat, sed etiam bona opera, in quibus requiescere valeat, paret.

In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Id est, damula, vel caprea. Significat autem animas virtutum studio sublimes, sed hominum opinione contemptibiles. (0965C)Neque enim beatus Lucas interpretationem nominis augeret, nisi magnum ei mysterium inesse cognosceret. Damula quippe vel caprea, animalia sunt natura similia, sed magnitudine differentia, quae morantur in excelsis montibus, et quamvis de longinquo, vident tamen omnes qui veniunt. Unde et ab acumine cernendi Graece dorcades vocantur. Sic nimirum sancti meritis operum in excelsis habitantes, mentis contemplatione et supernis sagaciter intendunt, et suimet cauta circumspectione semper invigilant. Nam quod munda quidem haec animalia juxta legem, sed timida sunt et imbellia, juxta quod naturam eorum exprimens Martialis ait: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, Imbelles damae, quid nisi praeda sumus?

(0965D)Nonne manifeste significat eos qui simpliciter vivere discretoque gressu actionis quasi fissa ungula incedere, et verbum Dei continua meditatione ruminare satagunt? Qui si vel ignorantia forte, vel infirmitate mortem incurrerint spiritalem, pro intentionis tamen rectae integritate resuscitari merentur, sicut Petro ipsi contigisse probatur, cui rectissime, quod de Dorcade scriptum est, aptari potest.

Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Sancti enim cum per fragilitatem naturae mortalis aliqua delinquunt, quasi in diebus operum bonorum causae subitae infirmitatis occumbunt. Sed cum mox lacrymis insistunt, spem recuperandae virtutis ascendunt, sanctorum auxilia invocant, et sua (0966A)quae intermiserant bona acta recogitant, faciunt profecto quod sequitur.

Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo. Et caetera, quae de Petri evocatione, et eleemosynarum Dorcadis ostensione narrantur.

Et circumsteterunt illum omnes viduae flentes. Viduae sunt piae cogitationes animae poenitentis, quae sensus pristini vigorem quasi viri regimen ad tempus omiserant, quae pro anima delinquente necesse est suppliciter exorent.

Et ostendentes ei tunicas et vestes, quas faciebat illis Dorcas. Non suis pro defuncta vocibus, sed ipsius precabantur operibus, quoniam eleemosyna non solum a secunda, sed et a prima morte liberat.

Dixit: Tabitha, surge. A illa aperuit oculos, et viso (0966B)Petro resedit. Justissimus ordo resurgentis, ut prius oculos mentis aperiat, et agnita deinde Petri voce resideat, lumen suae circumspectionis, quod perdiderat, recipiat, et ad doctrinam eorum qui se adjuverant vivat.

Dans autem illi manum, erexit eam. Contacta Petri manu Tabitha resurgit, quia languescens anima peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.

CAPUT X. Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, etc. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingitur ad virtutes, ut beatus papa Gregorius exponit. Cornelius enim (inquit) cujus eleemosynae ante baptismum angelo teste laudatae sunt, non operibus ad fidem, (0966C)sed fide venit ad opera. Sic enim Deo vero et ante baptismum non crediderat, quem orabat? vel quomodo hunc omnipotens Deus exaudierat, si non ab ipso se in bonis perfici patebat? Sciebat ergo creatorem omnium Deum, sed quia ejus omnipotens Filius incarnatus esset, ignorabat. Fidem habuit, cujus orationes et eleemosynae placere potuerunt. Bona autem actione promeruit ut Deum perfecte cognosceret, et de Unigenito ejus Incarnationis mysterium crederet, quatenus ad sacramentum baptismatis perveniret. Per fidem ergo venit ad opera, sed per opera est solidatus in fide.

Vidit in visu manifeste quasi hora nona diei, etc. Bene oraculum baptismi petendi hora nona accipit, (0966D)quia in morte ipsius, qui hora nona spiritum tradidit, erat baptizandus.

Et nunc mitte viros in Joppen. Cum eleemosynis precibusque susceptis, mox doctor salutis accersiri jubetur, manifeste innuitur quod eleemosynis illis ac precibus plenam suae salutis cognitionem a Domino quaesierit.

Vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum. Tres misit ad Petrum Cornelius, quia creditura gentilitas apostolicae fidei Europam, Asiam, Africamque subegit, partim studiis militaribus, hoc est, instantia praedicandi, partim domesticis negotiis occupandas. Nota quod unus miles, et duo domestici mittantur. Quanto enim fortiores, tanto pauciores in (0967A)Ecclesiae membris invenies, plures qui audire verbum, quam qui dicere sciant.

Ascendit Petrus in superiora. Significat Ecclesiam, relictis terrenis cupiditatibus, conversationem in coelis habituram.

Ut oraret circa horam sextam. Sexta hora Petrus inter medias preces esurit, salutem utique mundi, quem Dominus sexta aetate saeculi quaerere et salvare venerat. Quod et ipse voluit indicare, cum eadem hora diei super Samaritanae puteum sitiebat.

Et descendens vas quoddam velut linteum magnum. Vas illud Ecclesiam significat incorruptibili fide praeditam. Linteum enim tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Et ideo qui vult ad mysterium Ecclesiae catholicae pertinere, excludat de corde suo (0967B)corruptionem malarum cogitationum, et ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam a tineis non rodatur in mente. Aliter: Tinea haereticus est, vestimentum Domini corrumpere volens, sed dispensante Domino non valens. Quod etiam in tunica illa Domini figuratum est, quam milites scindere non audebant.

Quatuor initiis submitti de coelo in terram. Quatuor initia, quibus linteum dependebat, quatuor plagas orbis terrarum designant, quibus extenditur Ecclesia. Ipsa est enim civitas Dei nostri in monte sancto ejus, dilatans exsultationes universae terrae. Quod enim de coelo submittitur, indicat eam sola supervenientis Spiritus sancti gratia servari pariter atque augeri. Unde dicit in Apocalypsi Joannes: Vidi civitatem (0967C)sanctam Jerusalem novam, descendentem de coelo a Deo (Apoc. XXI). Possunt etiam quatuor initiis evangelistae figurari, per quos Ecclesia coelesti munere imbuitur atque sublimatur.

In quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae, volatilia coeli. Animalia illa omnes gentes sunt erroribus immundae, sed trina submersione, id est, mysterio sanctae Trinitatis in baptismo mundatae, quae, hominis imaginem relinquentes, bestiarum ac serpentium sumpsere figuras. Unde ad Herodem propter dolosam malitiam dicitur: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII). Et ad Pharisaeos: Genimina viperarum (Luc. III). Et ad libidinosos: Equi insanientes in feminas facti sunt (Jerem. V). Et de impudentibus: (0967D)Nolite dare sanctum canibus (Matth. VII). Et de voluptuosis: Neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Ibid.). Et de superbis simul ac dolosis: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Matth. VIII). Et in commune de omnibus: Et homo cum in honore esset, id est, ad imaginem Dei factus, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus (Psal. XLVIII). Verum autem, id est, incorruptum hominem, Salomon ostendit, dicens: Deum time, et mandata ejus observa. Hoc est enim omnis homo (Eccle. XII).

Surge, Petre, occide, et manduca. Surge, inquit, ad evangelizandum praeparare. Occide in gentibus quod fuerant, et fac quod es. Qui enim manducat cibum foris positum, in suum corpus trajicit. Praecipit ergo ut nationes per incredulitatem ante foris (0968A)positae, interfecta praeterita vita, societati Ecclesiae, quam significat Petrus, inserantur. Juxta quod de seipso Paulus apostolus ait: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam et Christo. Et iterum: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II). Qui vero ab haereticis circumveniuntur, quasi vivi devorantur a morte.

Quia nunquam manducavi omne commune et immundum. Populus Judaeorum partem Dei esse se jactans, communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines. Verbi gratia, suillam carnem, ostreas, lepores, et istiusmodi animantia, quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Immundi vero cibi dicuntur, bestiarum vel reptilium carnes, nulli mortalium comestibiles.

(0968B)Hoc autem factum est per ter. Quia per quatuor partes orbis terrarum mysterium sanctae Trinitatis a duodecim apostolis praedicandum erat, ideo quatuor lineae tertia vice de coelo demissae sunt. Sive ut beatus Ambrosius interpretatur, tertio repetita figura operationem Trinitatis expressit. Et ideo in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur, nec potest quis nisi trina confessione purgari. Unde et ipse Petrus in Evangelio, tertio interrogatur utrum diligat Dominum, ut trina responsione vincula, quae Dominum negando ligavit, absolveret. Haec opportune Petro ostensa sunt, cum Cornelius gentilis ad exhibendum eum mitteret, ne dubitaret incircumcisis Christianam tradere fidem. Erat enim ex illis animantibus Evangelio vase monstratis. (0968C)Unde et a Spiritu sancto hoc idem facere confirmatur.

Et statim receptum est vas in coelum. Post trinam submissionem linteum coelo recipitur, quia post hujus saeculi conversationem, qua per fidem et baptismum mundata peregrinatur Ecclesia, coelestis inhabitatio felix et aeterna sequitur.

Dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. In mente haec a Spiritu, non in aure carnis audivit

Surge itaque et descende, et vade cum eis. Descendere de tecto, et ad praedicandum ire jubetur, ut Ecclesia Dominum non solum alta subeundo speculetur, sed eumdem etiam infirmis quibusque, et quasi adhuc exterius positis, sed tamen ostium Simonis, (0968D)id est, obedientiae pulsantibus, ad activam vitam redeundo, velut e lecto surgendo, praedicet. Juxta quod Dominus ait: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I).

Cujus bene domus juxta mare posita memoratur. Mare enim fluctivagos saeculi tumultus furoresque designat, ubi homines improbi quasi pisces avidissimi sese invicem persequuntur et devorant. Sanctorum vero conversatio in coelis est (Philipp. III), qui etsi terrestris domus hujus habitationis dissolvatur, aedificationem ex Deo habent, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V).

Ecce ego sum quem quaeritis. Quae causa est propter quam venistis? Spiritus ei adesse milites dixit, et qua (0969A)causa venerant, tacuit, quia ad conservandam humanae mentis humilitatem, aliquando prophetiae Spiritus ex parte tangit, et ex parte non tangit.

Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei venit Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. Gestu corporis praemonstrat Cornelius quid intus in corde devotionis habuerit. Obviam enim suo doctori venit auditor, qui mundo pectore et intenta sedulus aure, atque inhianti desiderio verbum fidei suscipit. Nam qui tarde ad credendum pertrahitur, quasi a doctore jacens erigitur. Sed qui, de suae vitae maculis erubescens, procidendo in faciem humilitatis pariter et pudoris indicia praefert, jure a suo praeceptore meretur erigi.

Petrus vero levavit eum, dicens: Surge, et ego ipse (0969B)homo sum. Communionem quippe aequalitatis meruit sanctitas actionis. Nam in Ananiae et Sapphirae culpa selus ultionis jus aperuit potestatis.

Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. Hoc utique tunc ostendit, cum vox angelica sonuit: Quae Deus purificavit, tu ne commune dixeris.

A nudius quarta die usque in hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me, et caetera. In Graeco et in quibusdam Latinis Codicibus ita scriptum est: A quarta die usque ad hanc horam eram jejunans, et orans a sexta hora usque ad nonam, et ecce vir, et caetera. Multum decebat illum exaudiri, qui instantiam deprecandi tribus horis continuans, a sexta pertrahebat ad nonam. Quo tempore Dominus (0969C)ipse, quem rogabat, pro totius mundi salute extensis in cruce manibus orabat.

Verbum misit filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum, hic est omnium Dominus. In hoc apparet (inquit) Deum acceptorem non esse personarum, quia Filium suum unigenitum, qui et Dominus omnium atque conditor est, cum genere humano pacem facere misit, in cujus nomine, Prophetis attestantibus, remissionem peccatorum non Judaei tantum, sed omnes qui credunt, accipiant.

Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, et caetera. Breviter omnia quae in Symbolo dicuntur, complexus est, quod Jesus sit Christus, quod omnium Dominus, quod mundum Deo reconciliare missus, quod Joannis voce praeconatus, quod (0969D)Spiritu sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus, et a mortuis suscitatus, suisque manifestatus, quod judex omnium in fine venturus, quodque etiam Ecclesiam suam per fidem totum sit dilataturus in orbem.

Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Alia editio dicit: Sicut unxit eum Deus. Praedicavit ergo Joannes Jesum, sicut unxit eum Deus Spiritu sancto, tunc utique cum dicebat: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. III). Et iterum: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam super eum (Joan. I). Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec tamen tunc unctus (0970A)est Spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit. Tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizatum Spiritum sanctum accipiunt. Sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis Deo Verbo est in utero virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc confitemur eum natum de Spiritu sancto et Maria virgine.

Quoniam Deus erat cum illo. Id est, Pater cum Filio. Melius est enim sic intelligere quam divinitatem Filii cum homine, quem assumpsit cohabitantem significari, ne Christi personam geminare, et in Nestorii (0970B)dogma cadere videamur.

Nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Hic beatus Petrus, quod in Evangelio non recitatur exponit, post resurrectionem, scilicet, se bibisse cum Domino. Nisi forte illic credamus indicatum ubi ait: Donec illud bibam vobiscum novum in domo Patris mei.

Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. Ne baptisma gentibus tradere dubitetur, Spiritus sancti testimonio confirmatur, ipsas lavacri aquas, quas sanctificare solet, novo ordine praecurrentis, quod semel in testimonium fidei gentium, nunquam vero in Judaeis evenisse reperitur.

(0970C)Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes, etc. Cum Ecclesiae regula sit fideles in nomine sanctae Trinitatis baptizari, quaeritur quomodo Lucas per totum libelli hujus textum non aliter quam in nomine Jesu Christi baptismum dari testetur? Quod ita beatus Ambrosius solvit, quod per unitatem nominis impletum mysterium sit. Quia sive Christum dicas, et Deum Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum, quo unctus est, designasti; scriptum est enim: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto; sive Patrem dicas, et Filium ejus, et Spiritum oris pariter indicasti, si tamen id etiam corde comprehendas; sive Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo (0970D)procedit Spiritus, et Filium, quia Filii quoque est Spiritus, nuncupasti. Unde ut rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte baptizari nos posse, Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto (Act. I). Et Apostolus ait: Omnes enim in ipso corpore, in uno Spiritu baptizati sumus (I Cor. XII). Aliter: Praecipue congruit nos in nomine Domini Jesu Christi baptizari, quoniam sicut Apostolus ait: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, etc. (Rom. VI.)

CAPUT XI. Et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia coeli, etc. Miror quomodo haec quidem super escis quibusdam veteri lege prohibitis, nunc vero (0971A)manducandis, interpretantur, cum nec serpentes vel reptilia possint edi, nec ipse Petrus sic intellexerit, sed omnes homines aequaliter ad Christi Evangelium provocari, nullumque secundum naturam esse pollutum. Neque enim quare bestias comederit, sed quare gentibus communicaverit, increpatus, mysterium hujus visionis exposuit.

Venerunt autem mecum et sex fratres isti. Pulchre septenario fratrum numero teste, gratia Spiritus sancti septiformis effusa est. Aliter. Quia sex diebus est mundus iste formatus, per sex fratres opera perfecta monstrantur. Qui bene doctorem comitantur, quando suis auditoribus inter verba exhortationis exempla perfectae demonstrant operationis.

Et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus (0971B)Deus poenitentiam ad vitam dedit. Hoc est, quod in beati Job libro legimus: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio (Job. XXXVII). Quia prius frigido gentium pectore splendor fidei exortus est, et pro eodem inopinata fide Judaea Deum tremendo glorificat.

Perambulaverunt usque Phoenicem, et Cyprum, et Antiochiam, etc. Hinc jam post revelationem sindonis evangelicae, in qua molliter superna spe animalia sancta quiescerent, res Ecclesiae crescere coeperunt, cum per exteras provincias, insulas, et civitates, non solum Judaeis, sed et gentibus, Evangelium praedicatur.

Profectus est autem Tarsum, ut quaererent Saulum. Dictum est enim supra quia de Jerosolymis Saulus (0971C)clam mitteretur Tarsum.

Et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram. Agabus potest nuntius tribulationis interpretari, qui secundum nomen suum, et hic famem generalem, et infra Paulo apostolo vincula prophetat.

Proposuerunt in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus. Sciebant in Judaea, et maxime Jerosolymis, famem acrius saevituram. Ubi pauperes erant sanctorum, qui rebus suis, domibus, agrisque venditis, pretia deferentes apostolis, pecuniis acquirendis non multum ulterius vacabant. Sed et nonnulli pro confessione fidei ab ipsis Judaeis incredulis propria substantia multabantur ablata. Quibus dicit (0971D)Apostolus: Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis (Hebr. X). Hos inter eleemosynarios religiosum Helenae Adiabenorum reginae factum memoratur, quae comparatis ab Aegypto frumentis, Jerosolymitarum necessitatibus largissime ministravit. Unde et honorificam ante portas ejusdem urbis meruit sepulturam.

CAPUT XII. Eodem autem tempore misit Herodes rex magnus. Non famis videlicet tempore, quam quarto Claudii anno factam historiae referunt, cum Herodes tertio ejusdem sit anno defunctus, sed illo haud dubie tempore, quo oblationes Jerosolymam deferebantur. Non autem putemus Herodem, qui tetrarcha erat, postea regem factum, hoc capitulo designatum. Refert (0972A)enim Josephus Caium, imperio suscepto, continuo Judaeorum principatum huic Herodi filio Aristobuli, quem tamen ille Agrippam nominat, tradidisse, simul et Philippo ac Lysaniae tetrarchias. Quarto autem, id est, ultimo imperii anno Herodi eidem pariter contulisse. Ipsum vero Herodem, qui vel in Joannis nece auctor exstiterat, vel in passione Domini interfuerat, multis excruciatum morbis exsilio damnasse perpetuo. Porro hunc Herodem sive Agrippam, tertio Claudii anno, sui vero regni septimo ab angelo percussum, regnum Agrippae filio reliquisse. Aristobulus autem quem dixit, ipse est, qui a patre perfido, id est, Herode seniore, sub quo Dominus natus est, cum fratre Alexandro fuerat interfectus.

Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. De (0972B)quo Jacobo Clemens Alexandrinus historiam quamdam dignam memoria refert. Et is (inquit) qui obtulerat eum judici ad martyrium (Jacobum, scilicet) motus etiam ipse, confessus est se esse Christianum. Ducti sunt autem ambo pariter ad supplicium. Et cum ducerentur in via, rogavit Jacobum dari sibi remissionem. At ille parumper deliberans: Pax tibi, inquit. Et osculatus est eum. Et ita ambo simul capite plexi sunt.

Tradens quatuor quaternionibus militum. Sicut centurio centum, ita quaternio militum sub se milites habebat.

Percussoque latere Petri suscitavit eum. Percussio lateris commemoratio passionis Christi est, de cujus vulnere salus nostra profluxit. Et nobis quoque (0972C)pressurarum catena retentis, tale solatium ipse reddit apostolus Petrus, dicens: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini (I Petr. IV).

Praecingere et calcea te caligas tuas. Et prophetas et apostolos cingulis usos fuisse legimus, cujus sibi Petrus ligamenta propter rigorem carceris ad horam laxaverat, ut tunica circa pedes demissa, frigus noctis utcunque temperaret, exemplum praebens infirmis, cum vel molestia corporali, vel injuria tentemur humana, licere nobis aliquid de nostri propositi rigore laxare. Et quia dictum est: Sint lumbi vestri praecincti, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, spiritaliter virtutum, verbique praedicandi resumere jubetur insignia.

(0972D)Venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem. Angusta imo ferrea erat porta, quae ducit ad Jerusalem coelestem, sed apostolorum vestigiis nobis est jam facta meabilis, qui sanguine proprio ferreum vicerunt ostium. De hoc Arator: Ferrea, quid mirum si cedunt ostia Petro? Quem Deus aethereae custodem deputat aulae Ecclesiaeque suae faciens retinere cacumen Infernum superare jubet.

Et Petrus ad se reversus. Id est, a contemplationis culmine ad hoc regressus, quod in intellectu communi et prius fuit.

Processit puella ad audiendum. Et Dominum de tumuli claustris egressum prima mulier discipulis nuntiavit, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia.

(0973A)Illi autem dicebant: Angelus ejus est. Quod unusquisque nostrum habeat angelum, et in libro Pastoris, et in multis sanctae Scripturae locis invenitur. Nam et Dominus de parvulis: Angeli, inquit, eorum semper vident faciem Patris mei (Matt. XVIII). Et Jacob de se loquitur: Angelus qui eruit me de cunctis malis. Et hic discipuli angelum apostoli Petri venire credebant.

Descendensque a Judea in Caesaream. Quamvis, juxta situm locorum, Caesaream Philippi dicere videatur, eo quod haec, sicut et Tyrus et Sidon, urbs sit Phoenicis, Josepho tamen exponente, discimus haec in Caesarea Palaestinae gesta, quae quondam Turris Stratonis dicta est, et est in confinio Phoenicis et Palaestinae, in littore maris Magni sita.

(0973B)Postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. Necessariam habebant vicini regis amicitiam, eo quod illorum regio valde angusta, et Galilaeae Damascique pressa finibus esset. Unde nec ipsa metropolis eorum Tyrus tantas habebat opes de terra sua, ut totius orbis esse possit emporion, quantas de subnectione navium. Est autem maxime purpurae conchyliorumque ferax.

Confestim autem percussit eum angelus Domini. Consonanter etiam Josephus: « Dum impietatem (inquit) illicitae adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem atque insistentem capiti suo videt angelum; eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem (0973C)bonorum. » Et paulo post: « Verum continuis quinque diebus ventris doloribus cruciatus, vitam violenter abrupit. »

CAPUT XIII. Segregate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod assumpsi eos. Videtur Saulus juxta ordinem historiae, tertio decimo post Domini passionem anno, apostolatum cum Barnaba Paulique accepisse vocabulum. Quarto decimo autem anno juxta condictum Jacobi, Cephae, et Joannis, ad gentium magisterium profectum est. Nec historia ecclesiastica repugnat, dicens apostolis fuisse praeceptum, ut duodecim annis praedicarent in Judaea.

Praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. (0973D)Propter ignaros locorum semel annotandum credidi: Ubicunque synagogam Judaeorum videris, scito in civitate gesta, quae dicuntur.

Cui nomen erat Barjeu. Corrupte legitur Barjesu, cum Barjeu, id est, maleficus, sive in malo, legi debeat. Credo quia nomen Jesu iisdem litteris, sed nota superposita, scribatur. Non enim convenit hominem flagitiosum et magum, filium Jesu, id est, Salvatoris appellari, quem e contrario Paulus filium diaboli nuncupat.

Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto. A Sergio Paulo proconsule, eo quod eum Christi fidei subegerit, Pauli sortitus est nomen. Et sequentia libelli hujus de Pauli miraculis agunt. Oportuit enim ut ipse consummationem apostolicis (0974A)actibus daret, quem diu contra stimulos recalcitrantem Dominus elegisset.

Ecce manus Domini super te, et eris caecus. Sciebat Apostolus sui memor exempli, de tenebris oculorum mentis posse resurgere ad lucem. Nec enim merebatur habere carnis oculos, qui mentis oculos aliis auferre laborabat.

Venerunt Antiochiam Pisidiae. Duae Antiochiae civitates sunt: una in Syria coele, a Saleuco rege condita, quae Rebla ante vocabatur, cui Daphnen fontem proximum dicunt, ejusque illam aquis abundantissimis perfrui, in qua primum cognominati sunt discipuli Christiani; altera autem Antiochia, de qua nunc dictum est, in provincia Pisidiae.

Sorte distribuit eis terram eorum, quasi post (0974B)quadringentos et quinquaginta annos. Dixerat Deus ad Abraham, quia erit semen ejus accola in terra aliena annis quadringentis. Et iterum ait: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Ab exortu ergo seminis usque ad exitum Israel ex Aegypto, fuerunt (ut Exodus scribit) anni quadringenti quinque. His adde annos quadraginta in deserto, et quinque in terra Chanaan, quibus actis videtur terra quievisse a praeliis, et sors fuisse missa, et invenies annos quadringentos quinquaginta.

Et dedit Deus illis Saul annis quadraginta. Credo, quia liber Regum non aperte quot annis Saul regnaverit exponit, Apostolum vulgo loquentem hoc quod fama crebrior haberet dicere voluisse. Sed quaerentes sollicitius ibidem, sicut et Chronicorum (0974C)libri testantur, invenimus Samuel et Saul annis quadraginta Israeli praefuisse. Factum est enim, inquit, quadringentesimo octogesimo anno egressionis filiorum Israel ex Aegypto, coepit Salomon aedificare templum Domino, anno quarto regni sui. Cum vero ad trecentos nonaginta sex annos, quibus judices praefuerunt, ut eorum liber indicat, quadraginta David et Salomonis quatuor adjicies, restant quadraginta, quorum (ut Josephus testis est) Samuel viginti, et Saul alios totidem in regimine transegerunt.

Quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris, resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Non est putandum hoc exemplum psalmi ad resurrectionem Christi, cujus proxime meminit, sed ad ipsam ejus (0974D)incarnationem, de qua supra locutus est, pertinere. Nam sequens versiculus, de resurrectione manifestissime testatur. Cum enim superius de incarnatione, passione, ac resurrectione illius ageret, voluit utraque pariter, datis de psalmo testimoniis astruere. Qui ergo, inquit, aeternus es, ante saecula Filius, nunc in tempore natus apparebis. Quidam Codices habent: Sicut in primo psalmo scriptum est. Quod ita exponitur, primum et secundum Psalmum compositos, qui et a beatitudine incipiat, et in beatitudinem desinat.

Quia dabo vobis sancta David fidelia, id est, quaecunque David promisi, eadem vobis certissime fidelis sponsor implebo, Christum videlicet de ejus (0975A)esse stirpe nasciturum. Sic enim Isaias Novi Testamenti mysteria praegustans, ait: Et constituam vobis testamentum aeternum sancta David fidelia (Isai. LV). Quod in Hebraica veritate legitur: Et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.

Secuti sunt multi Judaeorum et colentium advenarum. Melius legitur: Et colentium Deum, sicut in Graeco vidimus. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judaei, quos Graece proselytos nuncupant.

Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lumen gentibus. Quod Domino Christo specialiter dictum est, hoc jam sibi dictum arbitrantur apostoli, membra se videlicet illius esse recolentes, sicut (0975B)etiam ipse propter ejusdem corporis unionem dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX)?

At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. Pulvis juxta Evangelii praeceptum excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod illorum civitatem ingressi sunt, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit; sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, nec ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverunt.

Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu sancto. In Graeco habetur: Discipuli autem, ut intelligamus Judaeis fidem persequentibus, discipulos e contrario spiritali gaudio ditatos

CAPUT XIV. Ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus (0975C)fratres. Quod in Graeco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Codices Latini minus habent. Et ibi: Erant Evangelizantes, sequitur in Graeco: Et commota est omnis multitudo in doctrina eorum.

Paulus autem et Barnabas morabantur in Lystris. Et hi quoque versiculi in quibusdam nostris Codicibus non habentur.

Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, etc. Sicut claudus ille quem Petrus et Joannes ad portam templi curarunt, salutem praefigurat Judaeorum, ita et hic Lycaonius aeger, populum gentium longe a legis templique religione remotum, sed Pauli apostoli praedicatione collectum. Dextras, inquit, dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem. Sed et tempora expositioni (0975D)conveniunt. Nam ille primis fidei temporibus, cum necdum gentibus verbum crederetur, hic vero Judaeis ob perfidiam expulsis, et damnationis pulvere respersis, inter nova conversae gentilitatis gaudia sanatur.

Et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret. Et ille Judaico more pecuniam, iste autem ex fide salutem quaerit ab apostolis.

Dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. In Graeco exemplari legitur: Dixit magna voce: Tibi dico in nomine Domini Jesu Christi, surge super pedes tuos rectus. Haec de translatione posuimus, ne Codicum varietate stupefactus, quid verius sit ignores.

(0976A)Dii similos facti hominibus descenderunt ad nos. Stultus error gentilium, qui omne quod supra se vident deos putant.

Et vocabant Barnabam Jovem; ob hoc, videlicet, quia prior eorum esse videretur. Jovem namque divum patrem, atque hominum regem putaverunt.

Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi; quia Mercurium credebant eloquium linguamque praestare mortalibus. Unde et Mercurium quasi medio currentem, id est, inter aures linguasque, Latini nuncupabant. Groeci autem Ἑρμῆν, hoc est, interpretem, appellabant.

Tauros et coronas ante januas afferens. Tauros ad victimas, coronas vero, ut vel faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis quasi diis immolaturus (0976B)imponeret.

Conscissis tunicis suis exsilierunt in turbas, et caetera. Paventes scindunt vestimenta, quod deorum cultu honorarentur. Hoc enim facere consuetudinis Judaeorum est, quoties aliquid blasphemum, et quasi contra. Deum audierint. Herodes autem, quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est.

CAPUT XV. Statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad apostolos et presbyteros in Jerusalem, etc. De hac ascensione sua Paulus ipse scribit ad Galatas: Deinde post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam, cum Barnaba, assumpto et Tito, et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus (0976C)(Galat. II); ubi numerus ipse, quem posuit, recensendus est annorum. Scimus enim Petrum et Paulum apostolos anno post passionem Domini trigesimo octavo, id est, ultimo Neronis passos fuisse martyrium, et beatum Petrum Romae viginti quinque annis episcopalem sedisse cathedram. Viginti quinque autem et quatuordecim, non triginta octo, sed triginta novem faciunt. Sequitur ergo ut beatum Petrum eodem quarto decimo post Domini passionem anno, quo eum Jerosolymis alloquitur Paulus, quarto Claudii Caesaris Romam venisse credamus; simulque, nisi fallor, ex hac positione beatum Paulum apostolum, eodem quo Dominus passus est, et resurrexit anno, ad fidem venisse probatur.

(0976D)Dicentes quia oportet circumcidere eos. Hoc errore decepti erant Galatae, ut circumcisionem et legis caeremonias cum gratia baptismi crederent esse miscendas.

Fide purificans corda eorum. Non ergo circumcisione carnis illos mundare opus est, quorum tanta fides corda purificat, ut etiam ante baptisma Spiritum sanctum accipere mereantur.

Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Si ergo et illi, id est, patres portare jugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini Jesu Christi salvos se fieri crediderunt, manifestum est quod haec gratia esset quae antiquos justos vivere fecit. Quia justus ex fide vivit, (0977A)ideo sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia.

Post haec revertar, et aedificabo tabernaculum David, quod decidit, et caetera. Tabernaculum David umbra legis significat, quae traditionibus Pharisaeorum corrupta et dilacerata, sed, Domino revertente, id est, in carne apparente, a Deo spiritali est gratia erecta, ut non tantum Judaei, sed et cunctae gentium nationes nomen ejus requirant.

Et suffocatis et sanguine, id est, a fundendo sanguine, vel manducando cum sanguine. Haec quidem de gentili vita venientibus, pro ipsis fidei rudimentis, et inveterata gentilitatis consuetudine concessa sunt, sed ne putarentur eadem etiam perfectioribus sufficere, (0977B)vigilanter adjunxit, atque ait:

Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis; id est, et si praeceptorum nunc acerbitate non graventur a nobis, procedente tamen tempore, dum frequentius ad lectionem legis prophetarumque convenerint, paulatim vitae instituta et servandae invicem dilectionis jura suscipient. Primitivam enim adhuc Judaizantem Ecclesiam, haec Sabbatis celebrasse perceptum est.

Visum est enim Spiritui sancto et nobis; id est, placuit Spiritui sancto, qui, arbiter suae potestatis existens, ubi vult spirat, et ea quae vult loquitur.

Placuit et nobis; non nostra sola voluntate, sed (0977C)ejusdem Spiritus instinctu.

Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae. His diebus impletum est quod apostolus Paulus ait: Cum venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti (Galat. II).

Paulus autem rogabat, non debere recipi eum. Quoniam in ipsa se aciei fronte constituens, nimis tepide steterat, merito cum Paulus abjecit, ne illius quasi contagione vires corrumperentur aliorum.

Facta est autem dissensio. Noli hoc delictum putare. Non enim commoveri malum est, sed irrationabiliter, nulloque justo flagitante negotio commoveri.

Et Barnabas assumpto Marco navigaret Cyprum. (0977D)Propter amatum sibi fratrem, et affinitate conjunctum (leguntur enim fuisse consobrini) Barnabas separatus a Paulo, patriam repetit insulam, et nihilominus Evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit.

CAPUT XVI. Circumcidit eum propter Judaeos, qui erant in illis locis. Non quod figuras legis, Evangelii veritate lucente, quidpiam utilitatis crederet allaturas, sed ne per occasionem gentium Judaei a fide recederent. Quibus tamen umbra vetus paulatim tollenda erat, sicut et gentibus morum pravitas antiquorum, ut supra dictum est. Istae enim umbrae legales, quasi a Domino aliquando constitutae, interdum ab Apostolis sunt illis temporibus ob declinandam Judaeorum (0978A)perfidiam usurpatae. Gentilis vero institutio, ut vere a Satana reperta, nunquam a sanctis est attacta.

Vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum in Asia, etc., usque Transiens in Macedoniam, adjuva nos. Vere terribilis Dominus in consiliis super filios hominum. Iste se magistrum per omnia sequi promittit, nec permittitur; alter sequi jussus, nec ad patris sepulturam petitas accepit inducias. Invictus ac repugnans attrahitur Saulus. Cornelio precibus et eleemosynis insistenti, velut remunerationis vice via salutis ostenditur, et qui novit corda Deus, beneficii gratia Doctorem ab Asia removit, ne si sanctum canibus detur, error cordis iniqui gravius de contempta praedicatione judicetur. Rursumque alia curante (0978B)apostolo, legatus Macedo, quem angelum gentis illius credimus, micas sibi dominici panis petit offerri.

Quae est prima parte Macedoniae civitas, colonia. Colonia est, quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et a cultu agri colonia dicta est.

Puellam quamdam habentem spiritum pythonem. Quid pythonica divinatio gerat artis, in libro Regum invenimus, ubi, rogante Saule, pythonissa vel animam Samuelis, vel pro ea potius spiritum immundum evocavit ab inferis. Quod magicae phantasiae genus ab Apolline Pythio repertum, atque ab ejus cognomine sic dicunt esse vocatum. Sed et Hebraeum nomen (0978C)congruit, qui Pythona os abyssi dicunt.

Isti homines servi Dei excelsi sunt. Non voluntatis ista confessio est, quam praemium sequitur confitendi; sed timore Spiritus sancti cogente, vera spiritus mendax loquitur, non ausus luce praesente suas ultra celare tenebras. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Ne corrumpamur amari Melle doli, si vera canat, qui falsa ministrat, ut Arator ait.

Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Barjesum qui fidei impugnator erat, et artis infirmitate, et oculorum amissione caecavit. Hanc vero, quae perversa licet mente, vera tamen loquebatur, arte solummodo nefaria privare curavit. Quia enim indignum erat ut verbum Evangelii spiritus immundus (0978D)annuntiaret, abscedere hunc et silere praecepit, quia daemonia cum tremore debent Dominum confiteri, non autem laudare cum gaudio.

Et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. De fide Jesu Christi dicunt, in cujus nomine Pythonis spiritus exierat. Jam enim decreverant Romani ne quis Deus esset acceptus, nisi a senatu probatus.

Media autem nocte Paulus et Silas adorantes Deum, hymnum dicebant, et caetera. Devotio simul apostolici pectoris, et virtus exprimitur orationis, cum et illi hymnos in imo carcere cecinerint, et eorum laus terram carceris commoverit, et fundamenta concusserit, et aperuerit ostia, atque ipsas postremo vinculatorum (0979A)catenas resolverit. Aliter. Quicunque fidelium omne gaudium existimat, cum in tentationes varias inciderit (Jac. I), libenterque gloriatur in infirmitatibus suis, ut inhabitet in eo virtus Christi (II Cor. XII), hic profecto cum Paulo et Sila inter carceris tenebras hymnizat, et cum Psalmista Domino decantat: Tu es mihi refugium a pressura, quae circumdedit me, exsultatio mea (Psal. XXXI)

Lavit plagas eorum, et baptizatus est ipse. Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulnerum lavit, per eos ipse plagas amisit.

CAPUT XVII. Adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis, et quia hic est Christus Jesus. Utrumque Pater de Scripturis insinuabat, (0979B)quia et Christum pati et resurgere oporteret, et haec eadem passio ac resurrectio ad nullum alium, quam ad Jesum Nazarenum pertineret. Erant enim quidam Judaeorum, sicut et hodie sunt, ita perfidi, ut cum Christi passionem ac resurrectionem Scripturis insertam negare non possint, haec tamen ad Jesum pertinere omnino negent, magisque Antichristum exspectare, quam Jesum Christum credere velint. Et ideo Paulus, non modo Christi mysteria praedicabat, sed haec etiam in Christo Jesu consummata docebat.

Et de colentibus, gentilibusque multitudo magna; id est et de iis, qui gentilem ritum Judaismo mutaverant, et de iis, qui omnino gentiles permanserant, multi ad Christum confluebant.

(0979C)Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae. Animae nobilitatem dicit, qua verbo audiendo scrutandoque instituerant.

Quidam autem Epicurei et Stoici philosophi, disserebant cum eo. Epicurei praeceptoris sui tarditatem secuti, felicitatem hominis in sola corporis voluptate, Stoici vero in sola animi virtute posuerunt. Qui inter se quidem dissidentes, Apostolum tamen unanimiter impugnant, eo quod hominem sicut ex anima et corpore subsistere, ita in utroque doceret beatum esse debere; sed hoc nec tempore praesenti, nec virtute humana, sed gratia Dei per Jesum Christum in resurrectionis gloria perficiendum.

Quid vult seminiverbius hic dicere? Recte seminiverbius, (0979D)id est, σπερμόλογος vocatur, quia semen est verbum Dei. Et ipse Paulus Apostolus dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, etc. (I Cor. IX).

Inveni aram, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Notus in Judaea Deus, sed non receptus. Ignotus in Achaia Deus, quamvis per multa quaesitus. Et ideo qui ignorat ignorabitur, qui praevaricatur damnabitur. Neutri immunes a culpa, sed excusabiliores, qui fidem non obtulere Christo, quem nesciebant, quam qui manus intulere Christo, quem sciebant.

Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic coeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, et caetera. Ordo diligenter apostolicae disputationis est intuendus, qua ita apud gentiles tractatus seriem format, ut primum unum Deum auctorem (0980A)mundi omniumque esse doceat, in quo vivimus, et movemur, et sumus, cujus et genus sumus, ut non solum propter munera lucis et vitae, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendum ostendat, deinde opinionem illam quae est de idolis, aperta ratione devincat, quod totius mundi conditor et Dominus templis non possit includi saxeis, quod omnis beneficii largitor sanguine non egeat victimarum, quod hominum denique creator et gubernator omnium non possit hominis manu creari, quod postremo Deus, ad cujus homo factus est imaginem, non debeat metallis existimari similis, erroris remedium docens esse studium poenitendi. Nam si primo destruere voluisset caeremonias idolorum, aures gentium respuissent. Cum ergo unum (0980B)Deum esse persuaderet, tunc judicio ejus astruxit, per Christum nobis salutem datam, magis tamen eum hominem, quam Deum nuncupans, incipiensque ab illis quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videretur, victam unius [F. illius] virtute mortem, mortuumque ab inferis resuscitatum (paulatim enim fides crescit), ut cum supra hominem fuisse videretur, Deus esse crederetur. Quid enim interest quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur, sed de initiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur.

In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Hic versus, quia difficili intellectu est, beati Augustini verbis debet exponi. « Ostendit, inquit, Apostolus Deum in his, quae creavit, indesinenter operari. Neque (0980C)enim tanquam substantia ejus sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat vitam in semetipso; sed utique cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur. Et hoc est opus ejus quo continet omnia, et quod ejus sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Per quam dispositionem in illo vivimus, et movemur, et sumus. Unde colligitur quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus. » Et paulo post: « Neque enim (inquit) coelum et terra, et omnia quae in eis sunt, universa scilicet spiritalis corporalisque creatura in seipsa manet, sed utique in illo de quo dictum est: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus. (0980D)Quia et si unaquaeque pars potest esse in toto, cujus pars est, ipsum tamen totum non est, nisi in illo, a quo conditum est. » Idem beatus Augustinus alibi: « Hoc (inquit) si secundum corpus diceret Apostolus, etiam de isto corporeo mundo posset intelligi. Nam et in illo secundum corpus vivimus, et movemur et sumus. » Unde, secundum mentem quae facta est ad ejus imaginem, debet hoc accipi excellentiore quodam eodemque non visibili, sed intelligibili modo. Nam quid non est in ipso, de quo divine scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI)?

Sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt. Hoc est, quod alibi dicit: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Jesum crucifixum. His enim qui prophetarum (0981A)fidem non recipiebant, non Mosi, non Isaiae, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimoniis, versum videlicet Arati decantans, et de falsis ipsorum, quibus contradicere non poterant, sua vera confirmans. Magnae quippe scientiae est, dare in tempore cibaria conservis, et audientium considerare personas.

Ipsius enim et genus sumus. Genus rectissime dicimur Dei, non ex ejus natura editi, sed per spiritum illius et voluntarie creati, et adoptione recreati.

In quibus et Dionysius Areopagita. Hic est Dionysius, qui post episcopus Corinthiorum gloriose Ecclesiam rexit, multaque ad utilitatem Ecclesiae pertinentia, quae hactenus manent, ingenii sui volumina (0981B)reliquit, cognomen a loco cui praeerat accipiens. Areopagus est enim Athenarum curia, nomen a Marte trahens. Si quidem Graece Mars, ἄρης, et villa πάγος dicitur.

CAPUT XVIII. Eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma. Hoc Josephus nono Claudii anno factum narrat. Suetonius autem historicus hoc modo refert: Claudius Judaeos, impulsore Christo, assidue tumultuantes Roma expulit. Quod utrum contra Christum tum ultuantes Judaeos coerceri et comprimi jusserit, an etiam Christianos simul velut cognatae religionis homines voluerit expelli, nequaquam discernitur.

(0981C)Erant autem scenofactoriae artis. Quasi exsules in terra et peregrini, tentoria sibi, quibus in via utantur, aedificant; σκῆναι Graece tabernacula dicuntur, etymologiam ab obumbrando ducentia, apud quos umbra σκία dicitur, σκῆναι autem vel σκηνώματα, quasi umbracula sonant, quae sagis laneis vel ligneis aut cilicinis, sive ex arborum frondibus aut virgultis veteres componebant. Mystice autem, sicut Petrus piscando, nos a fluctibus saeculi per retia fidei extrahit, ita Paulus umbracula protectionis erigendo, ab imbre nos criminum, ab ardore tentationum, et a ventis insidiarum verbo factisque defendit. Sequuntur in hoc loco duo versus in Graeco, qui in quibusdam nostris Codicibus non habentur.

Disputabat autem in synagoga per omne Sabbatum, (0981D)suadebatque Judaeis et Graecis. Ac deinde quod utrique Codices habent, adjungitur:

Cum venissent a Macedonia Silas et Timotheus, et caetera. Qui sibi totonderat in Cenchris caput; habebat enim votum. Cenchrae portus est Corinthi, ubi navim ascensurus caput ex voto totondit. Nam, juxta legem Mosi, qui se Deo voverunt, comam nutrire, quandiu Nazarei fieri velint, et postea eam tondere atque igni tradere jubebantur. Haec ergo fecit Paulus, non quidem oblitus, quid de abolitione legis cum caeteris apostolis Jerosolymis statuerat, sed ne scandalizarentur, qui ex Judaeis crediderant, simulavit se Judaeum, ut Judaeos lucrifaceret. Quidam Codices plurali numero habent Totonderunt caput, et habebant votum, id est, Priscilla et Aquila. Sed egregii doctores (0982A)Ecclesiae Hieronymus et Augustinus, in suis uterque epistolis, et singulari numero ponunt, et de Paulo interpretantur. Ponit enim ita Hieronymus: « Fratribus valedicens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, et totondit sibi in Cenchris caput, votum enim habuerat. »

Profectus est ab Epheso, et descendens, Caesaream ascendit, et salutavit Ecclesiam. Caesaream Cappadociae metropolim dicit. Nondum enim in Syriam Phoenicis advenerat. Haec quondam a Mosoc filio Japhet Mosacha dicta, post a Caesare Augusto Caesarea nomen accepit.

Qui cum venisset, contulit multum iis qui crediderunt. Vehementer enim Judaeos revincebat. Alia translatio habet: Profuit multum credentibus per gratiam. (0982B)Hoc est ergo quod eisdem Achaicis Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III).

CAPUT XIX. Dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? Hoc est, Si post baptisma manus impositionem, qua Spiritus sanctus dari solet accepistis?

Joannes baptizavit baptismo poenitentiae. Non hoc baptisma, inquit, remissionem peccatorum donare, sed poenitentiam tantum potuit docere. Nam sicut signum circumcisionis signaculum in patriarchis fidei quam gerebant exstiterat, ita et hoc lavacrum populus poenitens, quasi singulare signaculum suae devotionis accepit: quod tamen ipsum figuraliter, etiam Christi baptisma quo remissio daretur ostenderet.

(0982C)His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Quaestio crebro ventilatur, utrum illi qui per ignorantiam forte a non baptizatis, sed tamen rectae fidei aliquibus baptizati sunt, iterum baptizari debeant; quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt utrum tunc ante initium baptismi Christi, an nunc sine successione ejusdem quisque baptizetur, cum etiam ipse Joannes eos quos in fide et in nomine Christi licet venturi baptizaverat, iterum baptizandos esse praedicaverit, dicens: Ego baptizo vos aqua, ille vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. III)? Si enim nunc talibus ad remedium sola communicatio corporis et sanguinis Christi, ut quidam dogmatizant, sufficere posset, potuisset et tunc; neque opus (0982D)esset a Christi discipulis baptizari quos Joannes aqua baptizaverat, sed tantum sanguinis participatione confirmari.

Erant autem omnes viri fere duodecim, etc. Verum judicia Dei abyssus multa. Ecce Asia nuper apostolorum nec visitatione digna, nunc et Apostolico sacrata numero, et prophetali est munere sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus et hic in duodecim discipulos, et supra in centum viginti, qui est duodenarius numerus decies ductus, adventus sui signa monstraverit, illud in Jerusalem, hoc in Epheso, quae est civitas Graecorum. Credo ut ostenderet, se, sive de Judaeis seu gentibus credat quis, eos tantummodo qui unitati Ecclesiae catholicae atque apostolicae communicent implere.

(0983A)Tentaverunt autem quidam de circumeuntibus Judaeis exorcistis, invocare super eos, qui, etc. Refert Josephus regem Salomonem excogitasse, suamque gentem docuisse modos exorcismi, id est, adjurationis, quibus immundi spiritus expulsi ab homine ulterius reverti non sint ausi. Fit autem hoc interdum etiam per reprobos, ob condemnationem eorum qui faciunt, vel ob utilitatem eorum qui vident et audiunt, ut licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cujus invocationem fiant tanta miracula:

Erant autem quidam Scevae Judaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. Melius juxta Graecum legitur: Erant autem cujusdam Scevae. Quoniam ergo ipse Satanas transfigurat se velut angelum (0983B)lucis (II Cor. XI), ministros quoque suos eadem simulatione colorare non timet. Unde quia septenario numero solet Spiritus sancti gratia designari, in qua figura et Dominus post resurrectionem cum septem discipulis epulatur, et septem fratres ad Cornelium Spiritu sancto baptizandum Evangelizaturi veniunt, filii Scevae quasi Spiritus malos expulsuri septenario numero censentur. Qui quia non credendo, sed tentando Christi et apostolorum nomen invocant, non a Deo tantum, verum ab ipsis daemonibus subdolae falsitatis merito condemnantur. Qui bene filii Scevae dicuntur, qui interpretatur vulpecula clamans. Hoc animal doli et astutiae sagacissimum, Judaeos gentiles, et haereticos Ecclesiae Dei (0983C)semper insidiantes, et quasi garrula voce perstrepentes ostendit. De quibus ejusdem Ecclesiae custodibus imperatur: Capite nobis vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas.

Jesum novi, et Paulum scio. De hoc versu dicit Arator, Cognosce furorem, Gens inimica, tuum: daemon regnare fatetur, Quem venisse negas, atque hoc convinceris ipso, Quo stimulante ruis.

Multi autem ex iis qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, etc. Curiosa dicit, magicae artis industriam, cujus sectatores merito suos libros incendunt, magno licet pretio aestimatos, quando ipsos quibus servierant daemones Jesum Christum Dominum et apostolos ejus vident honorare.

(0983D)Invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. Et debitoribus in Evangelio sub quinquagenario numero denariorum debita laxantur. Credo quia corporis quinque sensibus subsistentes in hac vita Decalogi praecepta transgredimur. Hic autem propter enormitatem magici sceleris, millenarius etiam adjectus est numerus. Aliter. Quinquagenarius saepe numerus refertur ad poenitentiam, remissionemque peccatorum, unde et quinquagesimus poenitentiae psalmus, et quinquagesimus remissionis est annus.

Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, etc. Praemisit discipulos ad praeparandas eleemosynas, quas Jerosolymam erat allaturus, ne cum ipse veniret, tunc collectae fierent.

Demetrius enim quidam nomine, argentarius, etc. (0984A)Demetrius iste qui viam Domini turbare nititur, nomen proprium factis exsequitur. Interpretatur enim, nimium persequens. Unde consequenter templa quae Dianae facit non alio quam argenti metallo aedificat, argento enim in Scripturis eloquium, sicut auro sensus indicari solet. Et gentilis versutia religionem suam non ulla sensus ratione, sed nudo sermonis nitore solet astruere.

Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, et destrui, etc.; id est, non solum opera nostra vana, nec mercede digna redarguentur, verum religio quoque nostra dehonestabitur, si Pauli doctrina praevaluerit, idola deos non esse. Et mira gentilium stultitia, qui illos colere non (0984B)erubescunt, quos ab homine construi vel destrui posse cognoscunt.

Et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi e contrario magnam esse mirantur.

Et impetum fecerunt uno animo in theatrum. Theatrum, locus est semicirculi figuram habens, in quo stantes populi ludos scenicos intus inspiciebant. Unde et a spectaculo Graece theatri nomen accepit. Itaque, sicut Arator ait: Non alio decuit causam meritumque Dianae Lascivos tractare foro, capit area turpis Concilii deformis opus.

CAPUT XX Et profectus est ut iret in Macedoniam. Cum autem (0984C)perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam. Graecia est provincia Achaiae, quam Graeci ἑλλάδα vocant. Denique ubi Latini Codices Graecos, vel, ad distinctionem Judaeorum, gentiles habent, ibi Graecum exemplar ἕλληνας et ἑλληνιστὰς scripsit. Ad hanc ergo post Macedoniam venit Paulus, quia proposuerat, ut supra dictum est, transire a Macedonia et Achaia, et ire Jerosolymam.

In una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, etc.; id est, die Dominico qui est primus a Sabbato, cum ad mysteria celebranda congregati essemus.

Protraxitque sermonem usque in mediam noctem. Erant autem lampades copiosae in coenaculo. Possumus (0984D)hic allegorice dicere quia coenaculum sit altitudo spiritalium charismatum, nox obscuritas Scripturarum, lampadum copia, secretiorum expositio dictorum, dies Dominica, recordatio vol dominicae vel nostrae resurrectionis; et spiritualem admonere doctorem, ut si quando dulcedine resurrectionis et vitae venturae gaudiis illectos auditores suos ad virtutum summa provocaverit, ac prolixius disputando secreta quaelibet Scripturarum attigerit, mox eadem propter infirmos auditores lampade planae expositionis illustret. Sicut Apostolus, cum diceret Abraham duos filios habuisse, unum de ancilla, et unum de libera, mox explanando subjunxit: Haec autem sunt duo testamenta, etc.

(0985A)Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, etc. Eutychus Hebraice amens, Graece vero fortunatus. Quorum unum ei qui per adolescentiae voluptatem de virtutum culmine ceciderit, alterum ei qui per condescensionem praedicatoris ad virtutum summa redierit, congruit.

Eductus somno, cecidit de tertio coenaculo deorsum, etc. Inter verba praedicationis occurrit occasio curationis, ut dulcedine miraculi et doctrinae sermo firmetur, et vigiliarum labor arceatur, et memoria magistri jam discessuri arctius mentibus infigatur. Tria vero coenacula in quorum supremo Paulus disputat, fides, spes, et charitas, sunt. Major autem his charitas (I Cor. XIII). Quam si quis per ignaviam deseruerit, et inter Apostoli voces dormitare non (0985B)timuerit, jam inter mortuos computabitur. Cum enim in uno offenderit, factus est omnium reus (Jac. II).

Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum. Quod descendit, incumbit, complectitur, hoc est quod ipse dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Operosior enim est resuscitatio eorum qui per negligentiam, quam qui per infirmitatem peccant. Et haec per Eutychum, illa per Tabitham quam Petrus suscitavit, exprimitur. Et ideo illa in diebus infirmata moritur, hic media nocte cadit et moritur. Illa post mortem lota in coenaculo ponitur, hic tertio coenaculo delapsus deorsum mortuus lugetur. Iste praesente et docente, illa (0985C)absente magistro. Ad hunc Paulus descendit, ad illam Petrus suscitaturus ascendit. Illa mox viso Petro resedit, hic nocte media defunctus tandem mane resurgit, et justitiae sole afflante, redivivus adducitur.

Festinabat enim si possibile esset, ut diem Pentecosten faceret Jerosolymis. Praeceptum quidem legis erat ut omnes Judaei ter in anno, id est, tempore Paschae, Pentecostes, et Scenopegiae, Jerosolymis convenirent, sed Apostolus ruptis saeculi nexibus diem quinquagesimae, hoc est remissionis, et Spiritus sancti, agere festinat.

Vocavit majores natu Ecclesiae. Pro majoribus natu in Graeco πρεσβυτέρους habetur.

(0985D)Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur mihi. Cum dicit per civitates, aperte ostendit quod ea quae sibi futura erant, non sibi ipsi, sed aliis de se revelata cognovit. Ex quibus erat propheta Agabus, nec non et illi discipuli qui hunc in Tyro consistentem monebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.

Dicens, quoniam vincula et tribulationes me manent in Jerosolymis. Ut ubi aliquando persequebatur Ecclesiam, ibi nunc pro Ecclesiae pace decertet.

Nec facio animam meam pretiosiorem quam me. Animam dicit ipsam vitam in corpore temporalem, quam pro minimo ducit, qui in alia vita gaudium praestolatur aeternum.

Quia mundus sum a sanguine omnium vestrum. Eo (0986A)se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit.

In quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos. Dixerat enim supra presbyteros Ephesi Miletum vocatos, quos nunc episcopos, id est, superinspectores nominat. Non enim una civitas plures episcopos habere potuit, sed eosdem presbyteros, ut vere sacerdotes sub nomine episcoporum significat. Conjunctus est enim gradus, et in multis pene similibus.

Regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo. Non dubitat sanguinem Dei dicere, propter unionem personae in duabus naturis ejusdem Jesu Christi. Propter quam etiam dictum est: Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Cesset ergo Nestorius Filium hominis a Filio Dei separare, et duos sibi facere (0986B)Christos.

Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa. De iisdem et Joannes: Ex vobis, inquit, exierunt, sed non erant ex vobis (I Joan. II).

Quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis, monens unumquemque vestrum. Hoc pulchre et breviter exponit Arator: Qui canit Ecclesiae tria dogmata, saepius edit Historicum, morale sonans, typicumque volumen; Hinc Judaea vacans, sterilis quae dicitur arbor, Expectata tribus fructum non attulit annis.

Omnia ostendi vobis. Id est, non solum doctrinae inter praessuras et lacrymas insistendum, verum ne quis infirmorum gravetur manibus esse laborandum. Hoc est autem quod dictum est: Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X), (0986C)Evangelium videlicet praedicare, et ex Evangelio sumptus non quaerere.

Beatius est magis dare quam accipere. Non illis qui, relictis omnibus, secuti sunt Dominum, divites etiam eleemosynarios praeponit, sed illos quam maxime glorificat, qui cunctis quae possident semel renuntiatis, nihilominus laborant operando manibus quod bonum est, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti.

CAPUT XXI. Profecti ibamus, deducentibus nos cum uxoribus et filiis, etc. Impleta est prophetia, quae Ecclesiae canens ait: Filiae Tyri, in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis (Psal. XLIV), et caetera, usque ad finem psalmi. Nulla enim civitas (0986D)majori dulcedine Apostolum suscepit, tenuit, dimisit. Denique hodie monstratur in arenis locus ubi pariter orabant.

Supervenit quidam a Judaea propheta. A Judaea dicit quia Caesarea in qua morabantur, ad regionem Samariae pertinet, in confinio Phoenicis et Palaestinae sita.

Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Haec dicit Dominus Deus. Quia Spiritus sanctus aeque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari potest operatio, quorum natura et voluntas una est. Unde et supra legimus: Dicit Spiritus sanctus: Segregate (0987A)mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos (Act. XIII), id est, apostolatum. Et ipse Paulus scribit: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I). Haec diximus, ne quis forte juxta Macedonium Spiritum sanctum esse creaturam, aut minoris auctoritatis quam Patrem vel Filium credat.

Sequenti autem die introivit Paulus nobiscum ad Jacobum. Jacobus iste frater Domini, id est, Mariae sororis matris Domini, cujus Joannes evangelista meminit, filius fuit. Qui post passionem Domini statim ab apostolis episcopus ordinatus, triginta annis Jerosolymae rexit Ecclesiam, id est, usque ad septimum Neronis annum. Cum enim Judaei, quod (0987B)maxime, quaerebant Paulum occidere non possent, mox ut Festus mortuus est, necdumque Albinus in provinciam venerat, vertere manus in Jacobum, qui juxta templum ubi praecipitatus fuerat sepultus est.

Audierunt autem de te, quia discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Judaeorum, etc.; id est, quia per doctrinam Christi, velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari dicas quae per Moysen patribus fuere ministrata. Hoc enim de Paulo jactaverant, non illi qui intelligebant quo animo a Judaeis fidelibus conservari tunc ista debuerint, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam, et Sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae jam in Christo revelata per baptismi sacramentum (0987C)ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari tanquam sine his in Evangelio salus credentium esse non possit. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem, et intentioni eorum maxime adversa docentem, non per illa hominem justificari, sed per gratiam Christi, cujus praenuntiandae causa illae umbrae in lege mandatae sunt. Et ideo illi invidiam et persecutionem concitare molientes, tanquam inimicum legis mandatorumque divinorum criminabantur. Cujus falsae criminationis invidiam congruentius devitare non posset, quam ut ea ipse celebraret, quae damnare tanquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet nec Judaeos tunc ab eis tanquam nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria (0987D)compellendos. Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Jacobus:

Et scient omnes, quoniam quae de te audierint, falsa sunt; sed diceret, Putabunt omnes: praesertim quia in ipsis Jerosolymis apostoli jam decreverant, ne quisquam gentes cogeret judaizare. Non autem decreverant ut quisquam tunc Judaeos judaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos jam doctrina Christiana non cogeret.

Cum autem septem dies consummarentur. Nondum consummati erant hi dies, sed eorum cursus agebatur, consummatio spectabatur. Unde expressius in (0988A)Graeco dicitur: Cum autem incipiebant septem dies consummari. Alioquin non potest stare sententia, quam ipse post quinque dies adventus sui in Caesaream, praesidi dixit: Quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem. Si enim his septem et illis quinque diebus concilii illius diem quo in se Pharisaeos et Sadducaeos dissociaverat, et illum quo se Judaei devoverant eum occisuros adjeceris, procul dubio plus quam duodecim ibi reperientur esse dies.

Hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc, omnes ubique docens. Quia videbant novae gratiae sectatores minus cerimonias legis et templi solemnia frequentare, timebant, sicut in Evangelio legitur, ne venirent Romani, et tollerent eorum et (0988B)locum et gentem.

Qui dixit: Graece nosti? Nonne tu es Aegyptius, etc.? Aegyptius enim quidam venerat ad Judaeam qui fidem sibi prophetiae magica arte consciscens, ad triginta millia Judaeorum congregavit; et ducens eos per desertum, pervenit ad montem Oliveti, paratus inde irruere Jerosolymam, urbemque sibi subjugare. Sed conatus ejus praevenit Felix, mox cum armatis occurrens. Aegyptio quidem cum paucis fugato, aliis etiam peremptis, temere coepta facile restrinxit.

Quatuor millia virorum sicariorum. Non est de hoc numero satellitum inter tribunum qui haec locutus est, et Josephum qui de Aegyptio scripsit, habenda controversia. Potuit enim fieri ut primo cum paucis, iisdemque clam tyrannidem agentibus adveniens, (0988C)plures sibi postea publica fraude conjunxerit. Legitur autem tempore Felicis hoc genus surrexisse latronum, qui non locorum vel temporum abdita captantes; sed sicas, id est, breves manu gladios gestantes, in ipsa luce diei populo permisti, caeco adhaerentes vulnere cruentabant, ut querelam mors praeveniret, et percussor lateret. Et si qui commotus fuisset quod in medio urbis talia gererentur, et hic peribat. Ita periculi metu, vel dissimulatione facinoris, sicarius non deprehendebatur.

A Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps. Natus quidem Apostolus in oppido Galilaeae Giscali fuit. Quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciae commigravit. A quibus ob studia legis missus Jerosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, sicut in (0988D)sequentibus ipse memorat, eruditus est. Non autem se civem, sed municipem, a municipio, id est, territorio, ejusdem civitatis in quo nutritus est, appellat. Dictum autem municipium, quod tantum munia, id est, tributa debita vel munera reddat. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ad dignitatem civitatum pertinent. Nec mirum, si se Tarsensem et non Giscalitem dicat, cum Dominus ipse in Bethleem natus, non Bethleemites, sed Nazareus, sit cognominatus.

CAPUT XXII. Vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. Supra de hac visione narrat historia, quod comites illius starent stupefacti, audientes quidem (0989A)vocem, neminem videntes. Unde colligitur eos sonum confusae vocis, non autem discrimen audisse verborum.

Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem. In Domini passione sacerdos solus de throno exsiliens vestimenta scindit, quia tunc sacerdotium vetus erat novo mutandum. Nunc vero quia post necem apostolorum tota simul gens erat regni gloria spolianda, cuncti indumenta projiciunt, et clamorem pulvere mistum ad coelum tollunt. Juxta quod Psalmista ait: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII).

Ego multa pecunia civilitatem hanc consecutus sum. Alia Editio manifestius quid dixerit insinuat. Dixit (0989B)tribunus: Tam facile dicis civem Romanum esse? Ego enim scio quanto pretio civilitatem istam possedi.

Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. Id est, in hoc ego plus te Romanus sum, quod non alibi natus Romanum nomen emi, sed in ipsorum sum civitate progenitus.

CAPUT XXIII. Percutiet te Deus, paries dealbate. Non perturbatione animi commotus hoc dixit, sed utique prophetando locutus est, quia figurale illud pontificium quod erat in parietis dealbati similitudine compositum, percutiendum esset ac destruendum, cum jam verum sacerdotium Christi apostolis Evangelium praedicantibus advenisset. Et inde est quod ait: Percutiet te Deus. Non dixit, percutiat: indicativo (0989C)utique modo hoc ipsum futurum significans, non optativo maledicens. Quod tranquillo enim animo haec diceret, sequenti responsione manifestat dicens:

Nesciebam, fratres, quia princeps esset sacerdotum. Nam etsi hunc vere noverat in novo testamento principem non esse sacerdotum, tamen erudiens alios, atque ergo eos qui in potestate sunt, modestius conversari monens, ipse quoque hic voluit temperate.

Viri fratres, ego Pharisaeus sum, etc. Sicut unitas bonorum semper est utilis, sic malorum unitas semper est bonis noxia. Unde nunc Apostolus persecutores suos dissociare satagit, ut quem uniti cinxerant, divisi laxarent. Sic mare Rubrum, quod (0989D)solidum filios Israel arctaverat, divisum ab Aegypto liberavit. Quod autem se filium Pharisaeorum, sive, juxta Graecum, filium Pharisaei se esse testatur, hoc est, quod supra gloriatur, se ante pedes Gamalielis, qui Pharisaeus legitur, prophetas legemque didicisse.

Et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum. Cum Dominus dicat: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V), isti e contrario iniquitatem esuriunt, et sanguinem adeo sitiunt, ut cibos etiam corpori abdicent, donec isti morte satientur. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. Nam et supra Paulus hostias licet obtulerit, caput (0990A)raserit, nudipedalia exercuerit, Judaeis factus sit Judaeus, vincula tamen quae praedicta erant non evasit. Et hic isti quamvis consilia cogant, se devoveant, insidias tendant, servatur tamen Apostolus, ut et Romae sicut ei dictum erat, Christo testimonium reddat.

CAPUT XXIV. Et auctorem seditionis sectae Nazarenorum. Illo quidem tempore Christiani, pro opprobrio, Nazareni vocabantur; postea vero inter Judaeos surrexit haeresis quae dicta est Nazarenorum, qui in Christum credunt Filium Dei, natum de Maria virgine, et eum dicunt esse qui sub Pontio Pilato et passus est et resurrexit, in quem et nos credimus. Sed dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei sunt nec (0990B)Christiani.

Quem et apprehendimus. A quo poteris ipse judicans de omnibus istis cognoscere. In hoc loco quidam nostri Codices aliquot versus habent, qui in Graeco ita leguntur: Quem et apprehendimus, et secundum nostram legem voluimus judicare. Transiens autem Lysias tribunus cum multis vi e manibus nostris eduxit, jubens accusatores ejus venire ante te, quo possis ipse judicans de omnibus istis cognoscere, etc.

Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri Deo meo. Melius legitur in Graeco: Quod secundum viam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri Deo. Quae enim consequentia est eum qui Graece locutus est, dicere: (0990C)Secundum sectam quam dicunt haeresim, cum idem Latine secta quod haeresis Graece significet? Sed ait: Sic deservio Patri Deo, secundum illam videlicet viam quam increduli haeresim, id est, sectam nuncupant, quasi magis habeat pertinaciam quaelibet sectandi quam industriam recta dignoscendi.

Quidam autem ex Asia Judaei. Junge ad superiora, id est, hi sunt qui me invenerunt in templo.

Biennio autem expleto accipit successorem Felix Porcium Festum. Biennium dicit conversationis Pauli in Caesarea, non autem praesidatus Felicis. Dictum est enim supra quod multis annis genti illi fuerit judex. Praesertim cum historiae narrent secundo Neronis anno missum Romam Apostolum, Claudium vero Caesarem eo tempore quo Agrippam (0990D)filium Herodis quem angelus Caesareae percussit Judaeorum regem constituerit, Felicem quoque totius provinciae Samariaeque et Galilaeae, et regionis quae dicitur trans Jordanem, procuratorem misisse.

CAPUT XXV. Nemo potest me illis donare. Caesarem appello. Quod appellat Caesarem, et Romam ire festinat, ideo facit, ut praedicationi diutius insisteret, cumque multis hinc credentibus atque omnibus coronatus iret ad Christum.

Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream. Agrippa hic qui cum sorore venit Caesaream, filius est (ut dixi) Herodis Agrippae, quem ab angelo supra legimus interfectum, qui usque ad subversionem (0991A)Jerosolymorum regnum Judaeae tenuit, semper Romanis amicus, et ab omni illa Judaeorum seditione tutissimus.

CAPUT XXVI. De omnibus quibus accusor a Judaeis, Agrippa rex, aestimo me beatum apud te, cum sis defensurus me hodie. Hunc versum alia Editio sic transtulit: Aestimo me ipsum beatum, apud te incipiens rationem reddere hodie. Qui a sancto Hieronymo quodam loco cum sua expositione sic positus est: « De omnibus quibus accusor a Judaeis, o rex Agrippa, aestimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Judaeis sunt consuetudines et quaestiones. Legerat enim illud Isaiae: Beatus qui in aures loquitur audientis, et noverat tantum orationis (0991B)verba proficere, quantum judicis prudentia cognovisset. »

Et cum occiderentur, detuli sententiam. Alia Editio dicit, Occidendique eis detuli sententiam, id est, qualiter occiderentur, ipse sententiam dedi.

Festus magna voce dixit: Insanis, Paule. Insaniae deputabat quod homo vinculatus loco defendendi accepto, non de calumnia qua premebatur exterius, sed de conscientia qua intus gloriabatur sermonem faceret, atque omnia revelationis qua de persecutore in apostolum mutatus erat miracula percurreret, sed et dispensatione nostri Redemptoris ostensa, de resurrectione mortuorum concionantis habitu impetuque dissereret. Revera autem sicut stulta amentia (0991C)est, qua filius prodigus patrem deserens porcos pavit, ita et spiritalis, id est, vera amentia est, de qua Apostolus ait: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. Et in cujus comparationem Psalmista canit: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX).

Credis, Agrippa rex, prophetis? Scio quia credis. Non haec adulando, ut quidam putant, sed vere profatur. Agrippa enim, utpote Judaeorum ritu et legibus imbutus, credebat vera locutos esse prophetas, sed ad quem eadem veritas pertingeret, id est, Dominum Christum, ut perfidus nesciebat. Quamvis in concione quadam cum Judaeis habita dixisse legatur: Sed de religionis auxilio praesumitis, cum orbem (0991D)jam Romanum Jesu discipuli repleverint, aut sine Dei nutu putamus illam crescere religionem.

CAPUT XXVII. Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Chium. Melius legitur, contra Gnidum, quae est insula contra Asiam.

Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat. Naucleros Graece, Latine navicularius dicitur.

Misit se contra ipsam ventus Typhonicus. Alia translatio Latine dicit: Ventus tempestivus. Typhus enim Graece, Latine inflatio dicitur.

Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, etc. Haec alia Translatio manifestius edidit: (0992A)Et arrepta navi, cum non possent occurrere vento, commodata navi flatibus, colligere vela coeperunt.

Tunc transcurrimus insulam quae dicitur Claude, quam occupare non potuerunt, sed scaphae missae adjuvare coeperunt navem, praecingentes eam. Trahebant autem et anchoras, timentes ne occurrerent in Syrtes. Ex quo ostenditur quod funibus a medio latere navis utrinque circa ejusdem anteriora demissis, anchoras his quae traherentur adjunxerunt. Sicut et in nostro, id est, in Britannico mari, refrenandae navi post tergum molaria saxa subjungere solent. Haec enim ad retardandum navigium faciebant, ne praepropero incursu Syrtes incideret, solo etiam auditu terribiles, quod omnia ad se rapiant. Unde et Sallustius illis nomen a tractu dicit impositum.

(0992B)Potuimus vix obtinere scapham. Qua sublata adjutoriis utebantur. Scapha sive Catascopos, est navicula levis, ex vimine facta, crudoque corio contecta. Dicta autem Graece a contemplando, quod tali nautae vel piratae navigio terras et littora prospicere soleant. Hanc ergo cum pro adjuvanda nave majori deposuissent in mare, vix fluctu fervente potuerunt, ne laberetur, obtinere.

Summisso vase sic ferebantur. Alia translatio sic ponit: Timentesque ne in Syrtim exciderent, laxantes antennas ita ferebantur.

Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei. Non seipsum haec dicendo jactabat, sed illos ad fidem provocabat. Nam et ideo pelagus turbari permissum est, ut et per id quod auditus non est, et per id quod (0992C)auditus est, spiritalis in Paulo gratia panderetur.

Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis, etc. Quia in periculo naufragii magis nautarum scientia qui erant gnari maris, quam militum arma prodesse valebant, ideo levius ferebant scapham quam nautas excidere.

Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum. Pulcherrimus in hoc loco patet allegoriae sensus, cum Paulus eos quos de naufragio salvari promisit, cibum sumere suasit. Et quia nocte media quatuor anchoris inter undarum impetus regebantur, orta die, terrae sinum conscendunt, quia nullus hujus saeculi tempestates nisi qui pane vitae pascitur, evadit. Et qui nocte tribulationum praesentium (0992D)sapientiae, fortitudini, temperantiae, et justitiae totis viribus innititur, mox Domini auxilio coruscante portum salutis quem quaesierit consequitur, ita duntaxat ut, saeculi rebus expeditus, flammam solummodo dilectionis qua pectus calefaciat quaerat.

Et levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad littus. Artemon est modicum velum dirigendae potius navis causa commentatum quam celeritatis.

Et cum incidissemus in locum bithalassum, impegerunt navem. Bithalassum bimaritimum dicit, quia Graeci mare θάλασσαν vocant. Significat autem littus in mare protentum, eodemque mari se dividente hinc inde circumdatum.

(0993A)Et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris, etc. Ideo navis ista periit, quia non levi cursu fluctibus superlapsa est, sed ipso aequoris fundo violenter infixa, partim solo retinetur, partim unda vexante confringitur. Talis est profecto casus animi huic saeculo dediti, qui cum mundi desideria calcare neglexerit, quia proram intentionis terrae funditus infigit, totam operum sequentium compagem, curarum fluctibus solvit. Sed hujus naviculae fragmentis qui evasere, terram petunt, quia pereuntium exemplis alii se cautius agunt.

CAPUT XXVIII. Cum congregasset autem Paulus sarmentorum multitudinem, et imposuisset super ignem. Egressus est de mari Apostolus, ignem propter frigus accendit, quia (0993B)corda illorum quos undis tempestatum docendo exemit, amoris ardore calefacit. Sarmenta enim sunt dicta quaelibet exhortationum, quae ad accendendam charitatem valentia ab integritate decerpta Scripturarum quasi frondibus sunt excisa ramorum.

Vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. Quia spiritus immundus, flamma virtutum de fidelium corde repulsus, doctoribus veritatis venena persecutionum infundere nititur, quo manum sauciet, id est, opus doctrinae spiritalis impediat.

Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. Eodem igni quo suos fovet, bestiam comburit, quia iisdem virtutibus et sancti proficiunt, et impii cum suo auctore invidendo deficiunt, ut (0993C)propheta ait: Zelus apprehendit populum ineruditum, et nunc ignis adversarios comedit.

Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere, etc. Cur infirmum infidelem prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque fideles infirmos, unum medicinali arte reparat, alterum ex toto relinquit, nisi quia ille foris per miraculum sanandus erat, qui vivus interius non erat, quo non indigebant qui salubriter intus vivebant?

Navigavimus in navi Alexandrina, quae insula hyemaverat, cui erat insigne Castrorum. Credo primitus insigne Castorum esse positum, sed vitio librariorum litteram adjectam sicut frustra panis, pro frusta, et appropriat pro appropiat, saepe scriptum in antiquissimis (0993D)exemplaribus invenimus. In Graeco enim pro insigni Castorum, παρασήμῳ διοσκούροις scriptum est, διόσκουροι autem, gemini Castores, id est, Castor et Pollux Graece vocantur. Testis est urbs Colchorum, quae, ab Amphito et Circio geminorum aurigis facta, ex eorum nomine Dioscoria cognominata est. Quos ob id gentiles in mari Deos invocant, quia in prodigiis nautarum, si solidariae stellae in navi vel antennis apparuerint, periculosi; si vero geminae, prosperi cursus sunt nuntiae. Quarum adventu, fugari diram illam appellatamque Helenam ferunt. In alia translatione pro παρασήμῳ διοσκούροις scriptum vidimus, cui erat signum Jovis filiis. Ferunt enim fabulae Jovem in cycnum transformatum, Leden Thesei conjugem constuprasse, atque inde natam (0994A)Helenam. Unde dicitur: Iste modulatus ales Ledeos petivit amplexus; item eamdem mutatum in stellam vitiasse, et Castorem ac Pollucem geminos procreasse.

Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros, dicens: Vade ad populum istum et dic: Aure audietis, etc. Hanc prophetiam quam Apostolus affirmat a Spiritu sancto pronuntiatam, ipse liber prophetae a Domino dictam esse commemorat. Ex quo liquido ostenditur una et voluntas et natura Domini et Spiritus sancti, et in nuncupatione Spiritus etiam Domini nomen intelligi. Neque vero Paulus alium habens Spiritum sanctum haec de eo scripsit, qui in prophetis ante adventum Domini alius fuit, sed de eo cujus et ipse (0994B)particeps erat, et omnes qui in fide consummatae virtutis ferebantur. Unde et cum articulo ejus meminit, quasi solitarium et unum esse contestans, et sicut dicit non simpliciter Πνεῦμα ἅγιον, id est, Spiritus sanctus, sed cum additamento articuli τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, hoc est, hic Spiritus sanctus, et Isaiam prophetasse commemorat cum articula voce τὸ ἅγιον τὸ Πνεῦμα. Petrus quoque in eo sermone quo praesentibus persuadebat: Oportuerat, inquit, compleri Scripturam quam praelocutus est Spiritus sanctus (id est τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον) per os David, de Juda (Act. I). Ostendens et ipse eumdem Spiritum in prophetis et in apostolis operatum. Haec de beati Didymi libris excerpta, hunc in nostris opusculis teneant locum

(0994C)Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Ne putemus crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae esse, non voluntatis, subjungit culpam arbitrii, et dicit:

Et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis. Id est, ipsi meritis praecedentibus causa fuere ut Deus eis oculos clauderet. Vel ad superiora jungendum est, dicente Domino ad prophetam: Vade ad populum istum, et peccata quibus caecitatem meruerunt, illis impropera, si forte vel sic audire, et ad me converti dignentur (Isai. VI).

Mansit autem biennio toto in suo conducto, id est, in hospitio quod ipse sibi conduxerat, Christum omnibus praedicabat, non solum quidem Judaeis, (0994D)sed et gentibus, quas illis reprobatis dixerat esse salvandas.

Et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum fiducia sine prohibitione. Non solum Romae praedicare prohibitus non est, sed necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiae, dimissus est ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicaret, sicut ipse Romanis ait: Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. Et paulo post: Hoc ergo cum consummavero, proficiscar per vos in Hispaniam. Postea enim, id est, ultimo Neronis anno, retentus ab eo, martyrio coronatus est. Quod utrumque in secunda ad Timotheum Epistola, quam passuris de vinculis dictat, exponit: In prima, inquiens, mea defensione, (0995A)nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt. Dominus autem mihi ostitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleretur, et audirent eum omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis (II Tim. IV). Manifestissime, propter crudelitatem, Neronem leonem esse significans. Et in sequentibus: Et salvavit me, (0996A)et salvum faciet in regnum suum caeleste (Ibid.), quod scilicet praesens sibi sentiret imminere martyrium. Unde in eadem Epistola praemiserat dicens: Ego enim jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (Ibid.).