Jump to content

Expositio versus Genesis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio versus Genesis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Expositio versus Genesis (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(1129A)Quod ostium Loth obcluserunt angeli, ne vel ipsum, vel aliquem de domo ipsius possent ad perdendum rapere Sodomitae, patenter insinuat, quia nullum de electis Dei perditura est impietas et persecutio reproborum, dicente Domino de ovibus suis: Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 23). Quod item Loth, facultate ab angelis data, nullum de civibus perfidis, ne de suis quidem cognatis, sive amicis, tamen etsi multum conatus, potuit ad salutem revocare, significat quod nullius labor hominis ad numerum praedestinatorum, qui ante constitutionem (1130A)mundi electi sunt a Domino, vel unam possit animam adjicere. Novit enim Deus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Verum, etsi nostram fragilitatem qui ad electorum sortem pertinent latet, non tamen ab agenda cura nostrae salutis cessandum, nec ab instruendis proximis lingua est continenda: sed ad exemplum beati Loth, et nobis caste vivendum, et errantium quoque correctioni officium pietatis impendendum. Constat enim quod etsi praedestinatos ad interitum salvare nequimus, nostrae tamen benignitatis, quam erga illorum salutem impendimus, mercedem non perdimus.