Jump to content

Expositiones (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositiones
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125



Expositiones (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

EXPOSITIO PRIMA CUI TITULUS: QUATERNIONES. 125.1035C|

Licet antea quam nunc proxime Rhemis venerim, unde mox litteras dominationi vestrae direxi, quaedam ex his de quibus scripturus sum, auditu compererim; plenius tamen non incerta relatione eorum postea historiam didici. Et ut in Ariulfi et Amalberti causa, quae initio rationabili, scilicet sacris legibus non contrario, et aliquanto progressu, quia cum audientia episcopali, et non in loco publico, sed in privato et familiari examine coepta est discuti, si eodem fine terminata fuisset, sermonem non occupem inde. Dicam unde plus doleo.

Audivi namque quia residentibus vobis cum fidelibus 125.1035D| vestris, coram fratre et coepiscopo nostro Hincmaro, filius Liudonis ad vestram dominationem se reclamavit, quia isdem frater noster ab eo exenium 125.1036C| acceperit, et patris sui beneficium ei donaverit, et deinde ab eo irrationabiliter tulerit; et ex hac ratione, forte minus necessaria gravitatis cautela, quae in episcopo non modicum est ornamentum, adeo animus vestrae serenitatis fuerit motus, ut eumdem episcopatum coram omnibus, et voce publica, quam plurimis contumeliis affeceritis, quae sacerdotali ordini a nullo homine, minime autem a rege, in quem sicut et in episcopum, omnium oculi sunt intendentes, impeti competit; missa ante oculos et servata reverentia Dei, qui dicit, quod sanctus Paulus de sacerdote est interpretatus: Principem populi tui non maledices (Act. XXIII). Et: Diis non detrahes (Exod. XXII), id est, sacerdotibus. Detrahit enim et ille sacerdotibus, qui contumelias irrogat. 125.1036D| De quibus item Dominus dicit: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV). Et: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi 125.1037A| mei (Zach. II). Et: Qui vos audit me audit; et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X). Et: Honorificantes me honorabo; et qui contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II).

Deinde jussistis praefatum episcopum, ut die et loco denominato veniret ad causas vestras, id est, ad saecularia judicia, et suum advocatum de suo capite, videlicet de suo quod ipse egit actu, id est, non conscio quocunque coepiscopo suo, donaret. Qui mittens ad dominationem vestram, excusationem impossibilitatis suae illuc veniendi mandavit. Requisita est quam patriotica lingua nominamus exonia, quia venire nequiverit: quod hactenus est inauditum.

Et requisito et non invento advocato illius, qui de 125.1037B| ejus capite ex praedicta causa redderet rationem, excepta ecclesia et episcopii domo, ac clericorum claustro, quidquid de rebus et facultatibus ecclesiasticis sibi in episcopali ordinatione munere Spiritus sancti ad gubernandum et dispensandum commissis acceperat, jussione vestra, per vicecomitem ipsius pagi, in bannum, quod jus lingua latina proscriptio confiscando vocatur, est missum

Et postea, sicut audivi, per cancellarium palatii vestri, mandastis vicedomino, et praeposito ipsius ecclesiae, cum non modica interminatione, ut providerent quatenus nullum obsequium ab ecclesiae ipsius hominibus, nullumque subsidium de facultatibus ecclesiasticis per clericum vel laicum ipse episcopus posset habere: et vicedominus laicos cum 125.1037C| carris et operariis, et praepositus clericos habentes beneficia huc secum adduceret. Et impletum est quod olim praedictum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Isa. XIV). Nulla discretionis lege distans a vulgo. Et illud nihilominus quod more Scripturae ponens praeteritum pro futuro, praedixit beatus Joannes apostolus, cui cum aliis apostolis dictum est: Beati oculi qui vident quae videtis (Luc. X), infelicibus oculis nostris videmus. Et sol, inquit, factus est niger, tanquam saccus cilicinus (Apoc. VI). In extremo quippe hoc tempore, sol quasi cilicinus saccus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium, nos praecedentium episcoporum, in nobis miseris ante saecularium oculos aspera et despecta monstratur.

Et licet credendum sit de vestrae christianitatis 125.1037D| religione, quoniam ad ipsius correctionem episcopi hoc egeritis; tamen miranda est vestra sapientia, quae sic medicamentum illius vulneri temperavit, ut de medicamento ipsa vulneraretur: cum Dominus mensuram in proximi dilectione talem ponat, ut proximum sicut nos ipsos, et non plus nos ipsos diligamus. Fama enim, quin potius infamia haec, Burgundiam et Provinciam, atque Italiam penetrans, Romam perveniet; et per regnum nepotis vestri, non solum usque ad citeriorem, verum et usque Germaniam ulteriorem perveniet, Aquitaniam et Septimaniam per Neustriam volitans occupabit. Et quis oculum simplicem, id est, rectam intentionem, quam in vobis nescit, putabit: ubi factum 125.1038A| Domino contrarium, et inimicum sacris canonibus, sicut beatus Leo scribit, Spiritu Dei conditis et totius mundi reverentia consecratis, quorum conditores in coelo cum Domino regnantes, et in terris miraculis coruscantes, adhuc nobiscum in constitutionibus vivunt; sed et legibus, quibus una cum eisdem sacris canonibus moderatur Ecclesia, constat adversum? Quid enim dicent de vobis qui audierunt quod detestabamini, et eos reprehendebatis qui Dei ecclesias non venerabantur, et sacerdotibus honorem debitum non exhibebant, et praecipue Romano pontifici, et sanctae Romanae Ecclesiae omnium Ecclesiarum matri, cum audient quod illius filiam, ac per hoc illam ipsam, quinimo universalem Ecclesiam praejudicio potius, quam judicio laicorum 125.1038B| proscripsistis; quod nec in legibus, nec in libris ecclesiasticis quemquam christianorum principium fecisse legimus?

Et talium etiam, ut fertur, quarumdam personarum praejudicio istud commissum admissum est, quae et in legibus, et in sacris canonibus infames personae notantur. Et si vigor ecclesiasticus sic vigeret, sicut tempore antecessorum vestrorum, et nostrorum praedecessorum viguit, inter criminosos, quia videlicet, ut a multis dicitur, criminosi, a liminibus Ecclesiae forent extorres: nunc autem nostra dissolutione, ut quidam dicunt, in Ecclesiam ipsi insiliunt, qui ab Ecclesia separari debuerant. Et hoc nostris peccatis, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X), merito reputamus: qui ad nostram contumeliam, non ad Ecclesiae 125.1038C| gloriam sacerdotes dicimur, qui a talibus conculcamur; et ipsi de sacerdotum capitibus judicant, quorum judicium vel compellationem, liberi et sani capitis laici, in judicio publico legaliter non reciperent, si rejicere vellent. In quo facto, ut sanctus Coelestinus scribit, « non est agentium causa solorum; universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur. »

Novum est enim quod nunc factum est, quia non est sub isto coelo auditum, ut episcopus cum Ecclesia sua proscriptionis titulo ab ullo religioso principe, laicorum judicio, usque modo fuerit confiscatus, postquam Constantinus magnus imperator legem universis clericis dedit, dicens: « Constantinus clericis salutem dicit. Juxta sanctionem quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia vestra nullus 125.1038D| novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. » Cum enim dicit « nullus » , nemo excipitur; verum in hac comprehensione etiam principalis potestas concluditur.

Constantius quoque, licet arianus fuerit, et Constans, hanc immunitatem dederunt Ecclesiae dicentes: « In qualibet civitate, in quolibet oppido, vico, castello, municipio, quicunque votum christianae legis meritum eximiae singularisque virtutis omnibus intimaverit, securitate perpetua potiatur. Gaudere enim et gloriari ex fide semper volumus: scientes magis religionibus, quam officiis et labore corporis vel sudore, nostram rempublicam contineri. »

Valentinianus quoque et Valens decreverunt dicentes: 125.1039A| « Universos quos constiterit custodes ecclesiarum esse, vel sanctorum locorum, ac religiosis obsequiis deservire, nullius attemperationis molestiam sustinere decernimus. »

Arcadius nihilominus et Honorius: « Quaecunque, inquiunt, a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sanctas Ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis immutetur, omnibusque qui ecclesiis serviunt, tuitio deferatur. Quia temporibus nostris addi potius reverentia cupimus, quam ex his quae olim praestita sunt immutari. » Et item iidem: « Non tam novum aliquid praesenti sanctione praecepimus, quam illa quae olim videntur indulta firmamus. Privilegia igitur, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari 125.1039B| sub poenae etiam interminatione prohibemus; ita ut hi quoque qui Ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur. » Et item iidem Augusti: « Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipso cultui locoque aliquid importet injuriae; quod geritur, litteris ordinum, magistratuum et curatorum, et notariis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum: ita ut vocabula eorum qui agnosci potuerint, declarentur. Et si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Atque ita provinciae moderator, sacerdotum et Ecclesiae catholicae ministrorum, loci quoque ipsius 125.1039C| et divini cultus injuriam, capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum: nec exspectet ut episcopus injuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solam gloriam dereliquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias, veluti crimen publicum persequi, ac de talibus reis ultionem mereri. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur: judices armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore, deposcant: ut rei talium criminum non evadant. » Item iidem Augusti: « Si ecclesiae 125.1039D| venerabilis privilegia cujusquam fuerint vel temeritate violata, vel dissimulatione neglecta: commissum quinque librarum auri, sicut etiam prius constitutum est, condemnatione plectatur. »

Multa etiam hic poni poterant, quae ab omnibus salubriter regnantibus, et juste judicantibus longo tempore conservata sunt; sed scio sapientiam vestram ex his quae de decimo sexto libro Theodosianae legis sunt posita, debere comprehendere plura.

Et horum imperatorum imitantes religionem antiqui etiam et moderni reges Francorum, immunitates ecclesiis et servis Dei facere consueverunt, quas qui 125.1040A| non servant, de illorum eleemosyna peccata sua accumulant. Itaque cum de aliis memorabilibus imperatoribus ac regibus loquimur, avi vestri, magni imperatoris Caroli non est praetereunda memoria. Cui cum, sicut assolet, adulantium linguis subreptam fuerit, ut ecclesiis de rebus suis praejudicium quoddam inferret; obsistentibus episcopis, et specialiter Paulino patriarcha, sicut vobis bene notum esse cognosco, adeo se recognovit, et ecclesiae ac episcopis satisfecit; ut praesens oris sui confessio ei non suffecerit, sed ad posteros suos, qui ex illius progenie exorturi erant, confessionis et correctionis suae scriptum manu sua firmatum transmiserit. De quo edicto partem in libro vestro, qui appellatur liber Capitulorum imperalium, scriptum habetur, cap. 67 125.1040B| ubi scriptum est: « Quia juxta sanctorum Patrum traditionem novimus res Ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum: cuique non solum habita conservare, verum etiam multa Deo opitulante conferre optamus: tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum voluntatem, vel exemplum imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut jacturam patiatur. »

Sicut enim Symmachus papa ad Aeonium scripsit: « Non licet cuiquam decessorum suorum ordinationem sub necessitate qualibet transgredi: sed 125.1040C| roborando quae a decessoribus suis bene gesta sunt, facere debet rata esse quae gesserit. » Unde non solum ea quae a decessoribus et praedecessoribus vestris bene statuta sunt servando, vos firmitatem eis dare oportet, verum et illa quae ipsi gessistis, et manu propria subscripsistis, et cum maxima obtestatione vos servaturos perpetuo promittentes, in manibus sacerdotum ad vicem Dei tradidistis, ante oculos et mentis et corporis revocare debetis. Et non modica necessitas vobis incumbit, ut si contra ea in aliquo egistis, hoc quantocius emendare, et de caetero ne contra illa faciatis, cavere summopere procuretis. Quia enim post illam unctionem qua cum caeteris fidelibus meruistis hoc consequi, quod beatus Petrus apostolus dicit: Vos genus electum, regale sacerdotium 125.1040D| (I Petr. II) episcopali et spirituali unctione, ac benedictione regiam dignitatem potius quam terrena potestate consecuti estis: attendere subtili intellectu debetis, quoniam ad diffinitionem sancti Spiritus, quam synodali auctoritate protulit, excepti non estis: « Si quis, inquit, contra suam professionem vel subscriptionem venerit, ipse se honore privabit. »

Quod licet non fiat, sicut saepe solet accidere, in oculis hominum, fit tamen semper in oculis Domini. Sed sicut superbiendo David: Quia initium omnis peccati superbia (Eccli. X) faciens contra professionem 125.1041A| suam, quam professus est, dicens: Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum, et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI) prophetiae gratiam et dignitatem regiam, quam peccando perdidit, confessus coram Nathan poenitendo recuperavit. Et sicut Petrus faciens contra suam professionem, quam professus est, dicens: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXV), quia tertio Dominum negaverat, tertio confessus, ut beatus ostendit Gregorius, coram omnibus apostolis; quia flevit amare, quod negaverat lacrymis lavit, et apostolatum, quem negando perdiderat, confitendo et flendo recepit: ita etiam quisque confitendo, et poenitendo, ac corrigendo quae perpere contra professionem et subscriptionem fecit, ad honorem redire, et in honore 125.1041B| praevalet Domino miserante manere. Alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII). Christus Jesus ut catholice tenet et docet Ecclesia, hanc praepositis ejusdem Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, quae satisfactio poenitentiae in ipsa jam cognoscitur confessione peccati, per reconciliationis gratiam restituerent. Et haec restitutio reconciliationis quomodo non sit contraria sacris regulis, hic ponere non permiserunt brevitas operis, et angustia temporis.

Haec namque cum aliis quae ibidem continentur, anno Incarnationis Dominicae octingentesimo quadragesimo 125.1041C| quinto mense Aprili, anno sexto regni vestri, in Belgivaco [ Beauvais ] civitate cum maxima contestatione cunctis diebus vitae vestrae vos servaturos promisistis, eisdem episcopis, qui praesentes aderant, et caeteris regni vestri episcopis, qui corpore praesentes non aderant, et omnibus eorum successoribus, et omnibus episcopis in regno vestro consistentibus, et in manibus eorumdem episcoporum ad eorum petitionem dedistis:

I.

« Ut jus ecclesiasticum et legem canonicam nobis ita conservetis, sicut antecessores vestri qui hoc bene et rationabiliter observaverunt, juxta quod scire poteritis, et Dominus vobis posse dederit, praedecessoribus nostris conservaverunt. »

II.

« Quod in mea persona, nec in meo ordine, 125.1041D| nisi forte quod absit, in antea contra Dominum et contra vos manifeste fecero, ut damnari canonice debeam, adversum me et meum ordinem ita damnabiliter non faciatis pro quacunque praeterita causa, ut mihi damnatio, aut dehonoratio veniat. »

III.

« Quod res ad ecclesiam mihi commissam pertinentes, et tempore vestri principatus ablatas ita praesentaliter restituatis et conservetis, sicut tempore avi et patris vestri fuerunt, et excepto superposito, quod in usus possidentium, vel ex aedificiis absumptum est, quomodo tunc erat, quantum ad hoc quod res usitato nomine appellamus constat, quod vos inde illas tulistis. » 125.1042A|

IV.

« Ut praecepta illicita de rebus ecclesiae mihi commissae a vobis facta, rescindantur; et ut de caetero ne fiant caveatis. »

V.

« Ut ab ecclesia mihi commissa indebitas consuetudines, et injustas exactiones de caetero non exactetis; sed sic eas conservetis, sicut tempore avi et patris vestri conservatae fuerunt. »

VI.

« Ut contra depraedatores et oppressores ecclesiarum nostrarum, et rerum ad easdem pertinentium defensionem secundum ministerium vestrum, quantum posse vobis Deus dederit, exhibeatis.

VII.

« Ut praecepta quae avus et pater vester ecclesiis nobis commissis fecerunt, et firmaverunt, et stabilia conservaverunt, quae etiam vos conservastis, 125.1042B| de caetero rata conservetis. »

VIII.

« Quod si vos contra haec capitula, aut nos, quod absit, non malitia nec perverso studio, sed aut per humanam fragilitatem, aut per ignorantiam, vel subreptionem non damnabiliter egerimus, mutuo hoc consilio corrigamus, et firmata deinceps convenientia maneat. » Et haec sequentia apud Carisiacum palatium anno Incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo octavo, regni autem vestri decimo octavo XII Kal. April. vos servaturos episcopis et caeteris fidelibus vestris manu propria vestra firmastis: « Quantum sciero, et rationabiliter potuero, Domino adjuvante, unumquemque vestrum secundum suum ordinem honorabo et salvabo, et honoratum et salvatum 125.1042C| absque ullo dolo ac damnatione vel deceptione, conservabo. Et unicuique competentem legem et justitiam conservabo. Et qui illam necesse habuerit, et rationabiliter petierit, rationabilem misericordiam exhibebo; sicut fidelis rex suos fideles per rectum honorare et salvare, et unicuique competentem legem et justitiam in unoquoque ordine conservare, et indigentibus et rationabiliter petentibus rationabilem misericordiam debet impendere; et pro nullo homine ab hoc, quantum dimittit humana fragilitas, per studium aut malivolentiam vel alicujus in debitum hortamentum deviabo, quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem donaverit. Et si per fragilitatem contra hoc mihi subreptum fuerit, cum hoc recognovero voluntarie 125.1042D| illud emendare curabo. » Sed et alia ex hoc firmastis, quae hic non posui.

Et post haec omnia, et alia, quae saepe fidelibus vestris, et etiam in Carisiaco, quando veniam petentes, ab episcopis qui adfuerunt manus impositionem accepistis, quin et in villa Breona, promisistis: nunc tantam Laudunensis Ecclesia, imo in ea omnis Ecclesia jacturam patitur, ut quod antea inauditum est, titulum proscriptionis sustineat, contra decreta omnium sanctorum episcoporum qui sedi apostolicae praesederunt; quorum omnium decreta hic nimis est longum inserere. Unde quaedam causa compendii studui ponere.

Ait enim sanctus Urbanus papa et martyr, hinc 125.1043A| inter caetera loquens: « Innitendum est omnibus et fideliter custodiendum, et ullius usurpationis contumelia depellenda, ne praedia usibus secretorum coelestium dicata, a quibusdam irruentibus vexentur: quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos jure ponenda est, perpetua damnetur infamia, et carceri tradatur, aut exsilio perpetuae damnationis deportetur: quoniam juxta Apostolum tradere oportet hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. »

Sanctus quoque Lucius omnibus episcopis in partibus Occidentalibus, tam in Galliis, quam et in Hispaniis consistentibus scripsit dicens: « Res ecclesiarum vestrarum, et oblationes fidelium, quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque 125.1043B| ac ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum. » Et post pauca: « Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit: qui autem pecunias vel res ecclesiasticas tulerit, sacrilegium facit. Unde et Judas, qui pecuniam fraudavit quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebat jussu Salvatoris, cujus vicem episcopi tenent, non solum fur, sed et fur sacrilegus est effectus. » Et item post aliquanta: « Haec fieri prophetae, haec apostoli, haec successores eorum, et omnium catholicorum Patrum vetant decreta, et tales praesumptiones sacrilegia esse judicant. Quorum nos sequentes exempla, omnes tales praesumptores, et Ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores, una vobiscum a liminibus 125.1043C| sanctae matris Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus. Et non solum eos, sed et omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt, rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. »

Et sanctus Stephanus papa et martyr: « Quidquid in sacratis Deo rebus, et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur. »

Et quia scriptum est: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII), pro omnium hoc similiter decernentium sedis apostolicae pontificum decretis ista tria luminaria ad illuminanda corda eorum qui in Deum credunt et jussa atque 125.1043D| mandata illius custodire desiderant, sufficere posse putamus. Episcopis autem res ac facultates ecclesiasticas, Domini et apostolorum ejus traditione, ipsius sanctae et primae sedis omnes pontifices commiserunt. De quibus propter prolixitatem operis, et brevitatem temporis, et festinantiam, hac ad vos transmissionis collectione, hic omisi connectere, et in suis locis, si vobis placet, potestis ex integro legere.

Sed et Antiocheni canones, ita inde praecipiunt: « Quae sunt ecclesiae, sub omni sollicitudine et conscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta 125.1044A| considerat judicatque, serventur: quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis, cui commissus est populus, et animae quae intra ecclesiam congregantur. » Et item: « Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget, tam suis, quam fratrum qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis. » Et reliqua.

Et Gangrenses canones dicunt: « Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. » Et item: « Si quis 125.1044B| dederit vel acceperit oblata praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus; et qui dat, et qui accipit, anathema sit. »

Et adeo res et facultates ecclesiae potestati episcopi, sancto Spiritu decernente committuntur: ut a magna synodo Chalcedonensi, etiam post mortem episcopi, redditus ecclesiae viduatae futuro episcopo penes oeconomum ejusdem ecclesiae integre conservari jubeantur. De quibus sive vivente, sive defuncto episcopo, quicunque quocunque ingenio, unde gravetur ecclesia, per angarias vel indebitas pensiones exigunt, sine timore ne sacrilegium admittant esse non possunt: etiamsi violenter non rapiant, sed quasi prudenti ingenio injuste accipiant; cum eos conscientia 125.1044C| quacunque sinistra intentione in conspectu Domini cor intuentis accuset. Praesertim cum Joannes dicat: « Si cor nostrum non reprehenderit nos major est Deus corde nostro, et novit omnia (I Joan. III). Et Paulus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV). Si quidem dicente Paulo: Sustinetis, si quis accipit (II Cor. XI), accipere, ut exponit Gregorius, interdum intelligitur rapere, unde et aves illae quae rapiendis sunt avibus avidae, accipitres vocantur. »

Claret namque ex legibus quas probat Ecclesia, ejus inspiratione prolatis, per quem conditores legum justa decernunt, et ex sacris canonibus, quia contra divina jussa est, episcopum cum rebus et facultatibus 125.1044D| ecclesiae suae titulo proscriptionis damnari, qui hanc potestatem divinitus per sacros canones habet, in quibus decretum est: « Si quis de potentibus clericum, aut quemlibet pauperiorem, aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat, et hic contempsit; invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, et quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus habeatur, donec audiat et reddat aliena. »

Qui vero episcopus quilibet ex ordine ecclesiastico cleri, relicto ecclesiastico judicio ad publica judicia 125.1045A| ire non debeat, Paulus apostolus Spiritum Domini habens Christo in se loquente fortiter perhibet; qua nimirum auctoritate canones Carthaginienses praecipiunt dicentes: « Quisquis episcoporum, presbyterorum, et diaconorum, seu clericorum, cum in ecclesia ei fuerit crimen institutum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico judicio, publicis judiciis purgare voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali; in civili vero perdat, quod evicit, si locum suum obtinere maluerit. » Et Africanum concilium: « Quicunque (scilicet clericorum), ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petierit, honore proprio privetur; si autem episcopale judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei obsit. »

125.1045B| Quod et leges, quibus cum sacris canonibus sancta moderatur Ecclesia, ita in decimo sexto libro Theodosianae legis confirmant, sanciente Constantino, dicentes: « Mansuetudinis, inquit, nostrae lege prohibemus, in judiciis episcopos accusari; ne, dum ad futura ipsorum beneficio impunitas aestimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querelarum, quod quispiam defert; apud alios potissimum episcopos convenit explorari: ut opportuna atque commoda cunctorum quaestionibus audientia commodetur. » Et interpretatio ejusdem legis: « Specialiter prohibetur, ne quis audeat apud judices publicos episcopum accusare, sed in episcoporum audientiam perferre non differat quidquid 125.1045C| sibi pro qualitate negotii putat posse competere, ut in episcoporum aliorum judicio, quae asserit contra episcopum, debeant diffiniri. »

Et item Valens, Gratianus et Valentinianus: « Qui mos est causarum civilium idem in negotiis ecclesiasticis obtinendus est, ut si qua sunt ex quibusdam dissensionibus levibusque delictis, ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioeceseos synodis audiantur. » Et reliqua. Et interpretatio ejusdem legis: « Quoties ex qualibet re ad religionem pertinente inter clericos fuerit nata contentio; id specialiter observetur, ut convocatis ab episcopo dioecesanis presbyteris, quae in contentionem venerint judicio terminentur. » Et reliqua.

Et Theodosius christianissimus imperator, et beati 125.1045D| Ambrosii, imo per eum Dei humillimus auditor ad Optatum Augustalem in lata lege, ad locum: « Continua lege sancimus, nomina episcoporum, vel eorum qui Ecclesiae necessitatibus serviunt, ne ad judicia sive ordinariorum sive extraordinariorum judicum pertrahantur. Habent illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus. » Et reliqua. Et item idem: « Clericos non nisi apud episcopos accusari convenit. Igitur si episcopus aut presbyter, diaconus et quicunque inferioris loci christianae legis minister, apud episcopos, siquidem alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, 125.1046A| sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripiet, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo contra hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturae famae propriae subjacere: ut damno pudoris existimationisque dispendio discat sibi alienae verecundiae impune insidiari, saltem de caetero, non licere. » Quae sit autem jactura infamiae propriae, quae sint personae infames, leges romanae, ac canones, sed et decreta sedis romanae, pontificum multoties inde loquentes exponunt.

Inter quos beatus Stephanus sancto Hilario scribens, ita dicit: « Quod vero consuluisti sedem apostolicam, 125.1046B| qui sint infames, aut qui ad gradus ecclesiasticos non sint admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate sedis apostolica te informare non denegamus. Infames autem eas esse personas dicimus, quae pro aliqua culpa notantur infamia, id est, omnes qui christianae legis normam abjiciunt et statuta ecclesiastica contemnunt. Similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulcrorumque violatores, et apostolorum atque successorum eorum, et reliquorum sanctorum Patrum statuta libenter violantes; et omnes qui adversus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter et incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bello fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, 125.1046C| aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste; et qui fratres calumniantur aut accusant et non probant; vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant; et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos; et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant. Hos vero non ad sacros ordines licet promovere, nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec digamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi; nec isti, nec liberti, neque suspecti, nec rectam fidem, vel dignam conversationem non habentes, 125.1046D| summos sacerdotes possunt accusare. » Et secundum Africae canones, criminosi, quos dicit Dominus ex his quae de corde procedunt coinquinatos; quosque docet Apostolus a regno Dei exclusos: excommunicati etiam, et omnes infamiae maculis aspersi, omnesque quos ad accusanda publice crimina leges publicae non admittunt, ecclesiasticos clericos nisi in propriis causis, accusare non possunt, nec ad testimonium adversus eos recipiuntur.

Quia vero Christiani ac religiosi principes sicut et supra ostendimus, Ecclesiae clericos ad judicia publica trahi vel invitari noluerunt, vel permiserunt, 125.1047A| in edicto Honorii et Theodosii luce clarius manifestatur, et qualiter eum habuerint, qui hoc agere contra Dominum praesumpsit, in eodem edicto demonstrant dicentes: « Privilegia ecclesiarum omnium quae saeculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus: scilicet ut quaecunque a divis principibus constituta sunt, vel quae singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii jugi solidata aeternitate serventur. Clericos etiam quos indiscretim ad saeculares judices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus. Fas enim non est uti divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. » Unde sanctus Leo, cum synodo Romae habita Sermationi et caeteris episcopis scripsit, 125.1047B| dicens: « Tantam saeculi potestates circa sacerdotalem ordinem reverentiam praevalere voluerunt, etiam hi quos sub imperiali nomine terris divina potentia praeesse praecepit, ut jus distringendorum negotiorum episcopis sanctis, juxta divalia constituta permiserint. Quod cum et juris antiqui edictis, et illatis frequentius sit legibus confirmatum, praesenti tempore a plerisque invenimus fuisse calcatum. Nam praetermisso sacerdotali judicio passim ad examen saecularium transierunt. Quocirca nobis visum est ut hanc et sacrarum legum, et nostri ordinis contumeliam et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et observandam formulam constitueret in futurum. Censemus itaque ut quicunque praetermisso sacerdote ecclesiae suae ad disceptationem 125.1047C| venerit saecularium, sacris liminibus expulsus a coelesti arceatur altario. » Et reliqua quae ibi inde prosequitur. Episcopi siquidem et ecclesiastici clerici, secundum apostolicam doctrinam et sacros canones ac leges, ex quarum sensu magna pars in eisdem, sed et in decretis sedis Romanae pontificum ad regularia exsequenda judicia habetur inserta, velut de singulis subter commemoratis ibidem potestis relegere. « Si accusantur, in eis locis unde sunt ipsi accusati causa finietur. » Et: « Nemo eorum rebus vel suis facultatibus spoliatus a quoquam de quacunque causa interpellatus reddet canonice ac legaliter rationem, donec inde revestitus, et eis legitime usus, et sic demum ad judicium regulariter sit evocatus. » Et: « Non de crimine 125.1047D| neque de civili causa apud saeculares judicari neque ad saecularia judicia debent invitari vel trahi, sicut tunc temporis fiebat quando Christi nomen ab infidelibus non reverebatur. » Unde Jacobus apostolus scripsit fidelibus: Nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Jac. II). Nec clericus, minime autem episcopus, publicis judiciis se potest purgare, quia non potest ullius alterius nisi episcoporum et suorum regularium judicum subdi vel teneri judicio. Neque cuiquam licet episcopum, vel alicujus ordinis clericum quolibet modo damnare, nisi canonico episcoporum judicatum judicio, vel si causa exegerit, regulari eorum petitione. Quod autem et quibus modis excedens 125.1048A| episcopus, ab aliis episcopis debeat corripi, vel judicari, canones sacri demonstrant; quos qui diligenter advertit, in eisdem regulis comprehendit: quos et ego hic ponerem si necesse fore putarem.

De sibi autem commissae ecclesiae rebus ac mancipiis, quae licet legaliter, nam aliter non debent, in bannum mittantur: tamen sicut ipsi melius scitis, sicut res hominum liberorum non possunt in fiscum redigi, quae sunt Deo dicata, episcopus secundum leges quas Ecclesia recipit, et venerabiliter comprobat, et secundum sacros canones, ac decreta sedis Romanae pontificum, advocatum publicis judiciis dare debet. Ex capite autem suo tam pro crimine, quam pro civili causa, aut apud electos judices, de quibus, et sicut sacrae leges diffiniunt, aut ipse in 125.1048B| synodo coram episcopis debet reddere rationem: sicut Arcadius, Honorius et Theodosius edicto suo decreverunt dicentes: « Privilegia quae ecclesiis et clericis legum decernit auctoritas, hac quoque praeceptione sancta et inviolata permanere decernimus, atque hoc ipsi praecipuum et singulare deferimus, ut quaecunque de nobis ad ecclesiam tantum pertinentium specialiter fuerint impetrata, non per coronatos, sed per advocatos, eorum arbitratu et judicibus innotescat, et sortiatur effectum. Sacerdotes vero provinciae erunt solliciti ne sub hac scilicet privilegii excusatione, etiam contra eorum utilitatem aliquid his inferatur incommodum. » In hoc namque capitulo evidenter ostenditur, quia de his quae sunt Ecclesiae, et quae ab imperatoribus, id est, eorum liberalitate, 125.1048C| ac per eorum leges collata ad ecclesiam pertinent, ecclesiastici clerici advocatos judicibus, et non de se dare debent. Cum enim dicit: « Quaecunque de nobis ad ecclesiam tantum pertinentium specialiter fuerint impetrata, » non ecclesiastici clerici, minime autem caput episcopi, comprehendit, cui tuendi clericos curam committit. Et in primo libro capitulorum nostrorum imperatorum, vestrorum autem progenitorum, praecipitur: « Ut episcopi suffraganei ad metropolitanum respiciant. » Et, clerici ecclesiastici si culpam incurrerint, vel inter se negotium aliquod habuerint, apud ecclesiasticos judicentur, non apud saeculares. Et S. papa Gelasius in decretis suis ad episcopos parvipendentes fratrum vexationes, cum digna increpatione scribit dicens: 125.1048D| « Cur non compassi estis tantis fratribus vestris? Cur non adistis imperatorem? Cur non Ecclesiae causam, et sacerdotum miserabilem decolorationem continuatis vocibus deflevistis, allegantes nunquam de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse? Non est humanarum legum de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus. Obsequi solere principes christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem: episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare. Unde constat quia si non licet principi, nec cuiquam alteri licet, nisi episcopis de episcoporum capitibus judicare. Quin etiam ipsae leges publicae ecclesiasticis regulis obsequentes tales personas 125.1049A| non nisi ab episcopis sanxerunt judicari. » Et item Gelasius ad Anastasium imperatorem: « Duo sunt, inquit, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro regibus hominum, in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quoniam licet praesideas humano generi dignitate rerum, tamen praesulibus divinitatis intuitu devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis: inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit, disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Itaque inter haec illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. 125.1049B| Si enim quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae; quo, oro te, decet affectu et convenit eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quod congruit, ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui cum debent parere, despiciunt. »

Unde, charissimum et venerabilissimum mihi caput, verbis B. Gregorii ex homilia Evangelii devotissimam Christianitatem vestram alloquar, dicens: « Si nos indignos et qualescunque sacerdotes forsitan 125.1049C| digne despicitis, in mente tamen vestra vocantis vos per indignitatem nostram ad coelestia regna Domini reverentiam servate. Saepe enim solet evenire quod dico, ut persona potens famulum habeat despectum: cumque per eum suis forte, vel extraneis, aliquod responsum mandat, non dispicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde reverentia mittentis Domini: nec pensant qui audiunt per quem, sed quid, vel a quo audiunt. » Et si in nobis discernitis mores, et conversationem ac dignitatem meritorum, attendere tamen, et in Dei honore non solum venerari, sed et revereri debetis unum per omnes episcopos sanctissimum sacerdotium. Quia, ut S. Symmachus papa scribit: « Ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, 125.1049D| unum est per diversos antistites sacerdotium, » nec sanctius in justo, nec minus in peccatore. Sic et sol iste visibilis quando splendet in aurum, non ipse est pulchrior, sed aurum splendidius reddit. Quando autem radios suos emittit in fimum, clarius fimus quod est apparet. Sol autem cum radios suos inde retrahit, nullam inde immunditiam contrahit. Et sive sanctus, sive peccator sacramenta coelestia vobis tribuat, ipsa sacramenta in se sunt inviolabilia, et perfecta. Quia quisquis in nomine sanctae Trinitatis baptizet, ut evangelica veritas monstrat, super quem Baptista Joannes Spiritum descendisse, et in eo mansisse vidit, ipse est qui baptizat. Quisquis autem sacramenta coelestia catholice consecret, 125.1050A| qui dixit; haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis, ipse est qui consecrat. Non igitur vilipendatis, si in nobis reprehensibilia videtis: quia quid in secreto suae divinitatis de nobis, vel de vobis disponat terribilis in consiliis super filios hominum, ignoratis. Recordari denique potestis vos mihi dixisse, quia sicut vobis dixeram, ordinem discussionis, quando quis de beneficio ab episcopo tulto ad vos se reclamaverit, qualiter ipsam rationem discuti jubere deberetis: ita et postea legisse vos contigit, et hoc antecessores, et progenitores vestros tenuisse, et vos velle tenere. Quem ordinem si tenueritis, et Dominum in vestra jussione non offendetis, et ecclesiasticam auctoritatem servabitis, et dignitatem vestram honorabitis, et aequitatem atque 125.1050B| justitiam erga eum de quo reclamatur, et erga eum qui se reclamaverit, exsequemini. Et hoc sancti, et clarissimi progenitores vestri viderunt, et servaverunt. Et vos adulantium, et forte aliter quam severitas habeat vobis suggerentium linguis facile assensum contra vestram, quod absit, salutem, et ministerii dignitatem accommodare nequaquam debetis.

Porro episcopus dispositis quae sunt ecclesiae ac suis, ecclesiasticorum nihilominus, et pauperum hospitumque subsidiis, cum de rebus ecclesiae propter militiam beneficium donat, aut filiis patrum qui eidem ecclesiae profuerunt, et patribus utiliter succedere potuerunt; quoniam, ut quidam scripsit, nisi vitulus nutriatur, bos aratro non jungitur: aut talibus dare debet qui idonei sint reddere Caesari quae 125.1050C| sunt Caesaris, et quae sunt Dei Deo: exceptis hujusmodi beneficiis quae ministris ecclesiae, et sibi necessariis, sine quibus esse nec debemus, nec possumus, tribuenda sunt, jubente Domino: Non obturabis os bovi trituranti (I Cor. IX). Qui homines militares studere debent ut secundum quantitatem beneficii illud erga episcopum, ac per hoc erga ecclesiam fideliter et utiliter deserviant, et regio obsequio ad defensionem generaliter sanctae Dei Ecclesiae proficere valeant.

A quibus, vel ab eo qui diu et ecclesiae utilitatibus, sed et specialiter ipsius ecclesiae ac necessitatibus profuit, et reipublicae ac militiae utilis fuit, et infirmitate vel aetate confectus jam per seipsum exsequi non valet, praecipue autem sibi servientem 125.1050D| filium habenti, qui pro eo haec valeat exsequi; si episcopus beneficium quacunque occasione abstulerit, et a vicini episcopi monitis et precibus, vel cujus alterius, justitiam obtinere nequiverit, non abhorret a ratione si non accuset episcopum ad publicos judices, quod non licet, sed ad vos se reclamet. De beneficio militiae quasi de stipendiis et roga, quae antea, sicut hodieque fit alibi, dabantur militibus de publico, et aucta fidelium devotione apud nostrates, beneficia de rebus ecclesiasticis, quae sunt vota fidelium, pretia peccatorum, patrimonia pauperum, alimoniae Domini servorum et ancillarum, cum aliis exeniis obsecutoribus principis dispensandis, causa suae defensionis, regi ac reipublicae vectigalia quae 125.1051A| nobis annua dona vocantur, praestat Ecclesia, servans quod jubet Apostolus: Cui honorem, honorem; cui vectigal, vectigal (Rom. XIII): subauditur, praestate regi ac defensoribus vestris. Qui ergo stipendia Ecclesiae, cujuscunque sint ordinis, loci, vel dignitatis accipiunt, si pro illius salute, ac quietis honore atque defensione, sollicite et pro viribus non laborant, indigne, quin et judicium illa sibi usurpant. Quia sicut res et facultates ecclesiae sunt episcopo ad disponendum ac dispensandum commissae, ita regiae potestati commissae sunt ad defendendum atque tuendum.

Et per jura regum Ecclesia possidet possessiones; sicut S. Augustinus in sermone Joannis Evangelii dicit: « Leguntur, inquiens, leges manifestae, ubi 125.1051B| praeceperunt imperatores, eos qui praeter Ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere. Sed quid nobis, inquiunt, et imperatori? Sed jam dixi, de jure humano agitur, et tamen Apostolus voluit honorari reges, et dixit, regem veneremini. Noli dicere: quid mihi et regi? quid tibi ergo et possessioni? Per jura regum possidentur possessiones. Dixisti: quid mihi et regi? Noli dicere possessiones tuas, qui in ipsa jura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. »

Et in lege data Ecclesiae ab Honorio et Theodosio imperatoribus praecipitur, ut cum presbyteri vel diaconi, caeterique clerici apud episcopum fuerint 125.1051C| accusati, episcopus hujusmodi causas, sub testificatione multorum actis audiat: quatenus si probati fuerint innocentes, plurimis innotescat. Et Apostolus dicit: Oportet episcopum habere testimonium bonum ab his etiam qui foris sunt (I Tim. III). Quoniam in palatio a reclamante divulgatum est, quod injuste fecerit episcopus: bonum est ut ejus innocentia, si juste egit, etiam saecularibus innotescat. Et quoniam Sardicenses canones pro his qui iniqua vi opprimuntur, comitatum adire jubent episcopum, et reipublicae militans apud vos se ab episcopo queritur spoliatum. Et sacrae leges ad judicium electorum judicum utramque partem, scilicet et querentem, et contra quem queritur (ut et decrevit Gregorius, de causis in legibus constitutis), mora cessante non 125.1051D| tantum provocari, verum et cogi jubent; si laica persona episcopale abnuerit eligere judicium, quod episcopo non licet refugere; ratio est, et non obstitit auctoritati, ut cum coepiscopis episcopi, contra quem ad vos pro beneficio sibi injuste oblato quis reclamat; quia indignum est vos ipsum inde laborare, missos vestros ab eo petitos, vel a vobis deputatos mittatis, qui utriusque partis rationem audiant, et secundum divinas et humanas leges discernant, et ecclesia jacturam in clamatore injustitiae et homine inutili sustineat: et ne homo utilis et clamator justitiae injustitiam, et detrimentum vestra militia patiatur. Et hoc non in publico, sed in privato loco fiat. Ne sicut sacri canones dicunt, magnatis si 125.1052A| forte excesserat: Non est enim homo justus in terra, ut Salomon dicit, qui faciat bonum et non peccet (Eccli. VII): et apostolus: In multis offendimus omnes (Jac. III) verecundiam patiatur: et episcopus, fratribus, et suis judicibus, secundum sacros canones dicentes: per episcopos judices causa finiatur, obediat. Et hoc modo militiae vestrae legibus juste conditis, quia scriptum per sapientiam quae Deus est, Conditores legum justa decernunt, (Prov. VIII), si justam querimoniam habet justitiam suam obtineat: si etiam injusta questus fuerit, os ejus legaliter, missis vestris decernentibus, obstruatur. Sicut enim sanctus Augustinus in sermone Joannis Evangelii dicit: « Juris forensis est, ut qui in precibus mentitus fuerit, non illi prosit quod impetravit. 125.1052B| Sed hoc inter homines. Quia potest falli homo, potuit falli imperator, quando preces misisti: dixisti enim quod voluisti: et cui dixisti, nescit an verum sit: dimisit te adversario tuo convincendum: et si ante judicem convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille non praestare, nesciens an fueris mentitus, ibi careas ipso beneficio quod impetrasti. » Ipsam autem legem a tanto viro expositam, hic non vidi ponendam. Unde constat, quia si carere debet eo quod per mendacium impetravit, cautius est ut investigetur veritas, antequam per mendacium quiddam, nisi inquisitionem, impetret: dicente sancto et cauto rege: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job XXIX). Et si episcopus a se electorum, vel a primate suo deputatorum episcoporum 125.1052C| judicium, aut synodi canonicis judiciis, ut quod secus quam debuerit, egit, emendet, obedire noluerit, habemus inde sacris canonibus decretum judicium quod debeat sustinere. Et si homo vestrae militiae vestris missis et legibus saeculi, ut ab injusto clamore quiescat, parere contempserit, habetur judicium in capitulis, de his qui vel injuste per calumniam super alios queruntur, vel qui judicatam repetunt causam.

Propterea, domine Christianissime ac sapientissime, providete vestrae saluti, providete honori, providete bonae famae quam longe lateque habetis, et de ecclesiarum ditatione, et de sacerdotum ac servorum Dei veneratione; et nolite maculare illam gloriosam famam vestram, propter cujuscunque socordiam: 125.1052D| etiam nec pro cujuscunque ejectione, simulantes crudelitatem in actione, quam non habetis in mente, et facientes aut praecipientes quod dignitati nominis vestri non convenit. Legentes in libro Machabaeorum, quid Eleazarus, cum a suis familiaribus quod famam suam non decebat, suaderetur, respondit: Non, inquiens, aetatem nostram dignum est fingere, ut multi adolescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque exsecrationem meae senectuti conquiram (II Mach. IV). Quod enim ille de corporis senectute dicit, vos in ministerii et nominis 125.1053A| ac sapientiae dignitate necesse est intelligere, dicente Domino ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint (Num. XI). Unde S. Gregorius: « Sicut plerumque juvenes dici solent, qui nulla consilii gravitate deprimuntur, ita senes Scriptura sacra vocare consuevit, qui non sola quantitate temporum sed morum grandaevitate maturi sunt. » Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis et aetas senectutis vita immaculata. Hinc est ergo quod ad Moysen Dominus dicit: congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel quos tu nosti quod senes populi sint. In quibus quid aliud quam senectus 125.1053B| cordis requiritur, cum tales jubentur eligi, qui senes sciuntur. Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant a quantis videri. Dum vero dicitur, quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet, quia senectus mentis, non corporis eligenda nuntiatur.

Quia, Domine, charissima et venerabilis dominatio vestra, imo divina jussio mihi praecepit, et ego inde sum voluntarius debitor, ut quae ad salutem, et vestri nominis ac ministerii dignitatem pertinere scio, non taceam, humiliter postulans moneo, quatenus sapientia vestra recogitet, et quod exordinatum est, ordinet, ne diutius haec irreverentia erga Dei Ecclesiam maneat et quantocius scandalum in episcopos excitatum competenti satisfactione sedetur. 125.1053C| Et ideo hinc tam inculcanter scribo, quia propter Regem regum tacere quae saluti et utilitati vestrae necessaria esse cognosco, non audeo: ad cujus judicium vos et ego in conspectu totius humani generis, omniumque angelorum atque archangelorum veniemus; ubi reddemus rationes, non solum de propriarum personarum actionibus, locutionibus atque cogitationibus: verum et de ministeriorum susceptorum officiis, qualiter in eis ea quae ad ministeria pertinent, sincero corde et justis actibus egerimus; dicente ipso: Juste quod justum est exsequaris (Deut. XVI). Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae solam eamdem justitiam quaerere. Nam si quod mihi est dicendum et vobis est audiendum 125.1053D| tacuero, illud vae incurrere timeo quod Dominus per prophetam nobis miseris sacerdotibus comminatur, dicens: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas (Ezech. XIII). Pulvillos quippe sub omni cubito manus ponere est cadentes a sua rectitudine animas, atque in hujus mundi se dilectione reclinantes blanda adulatione refovere. Quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat. Sed haec rectores qui semetipsos diligunt, his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis, timent. 125.1054A| Et idem Dominus per Moysen praecipit ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, quatenus voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini (Exod. XXVIII). Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur: quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. De qualibus sacerdotibus Dominus dicit, Canes muti non valentes latrare (Isa. XIV). Et quibus in uno comminatur per Ezechielem prophetam dicens: Si sacerdos non distinxerit populo, ipse quidem populus in suo peccato morietur, animam tamen ejus de manu sacerdotis requiram. Non ait, 125.1054B| quia extra peccatum populus est, non morietur, sed quia in suo peccato morietur; sed populus quidem pro seipso tantum, sacerdos vero etiam pro populo. Et quia nos si tacemus, quae ut dixi nobis dicenda, et vobis audienda sunt, peccatum incurrimus: et vos si audita, quod absit, non exauditis, a morte peccati liberi esse nequitis. Propterea intenta cordis aure devotio vestra percipiat, quod tonitruum divinae comminationis terribiliter insonat. Qui scandalizaverit, inquit, unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII). Haec enim poena tunc temporis gravior inter alias putabatur.

Quanti, domine charissime, in unius ecclesiae, et 125.1054C| unius episcopi contra ecclesiasticas regulas praejudicio putatis scandalizati sunt, scandalizantur, et quicunque audierint, scandalizabuntur? Quia, sicut dicit S. Paulus apostolus: Cum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII). Quod enim quis videt in fratre, et in commissa sibi ecclesia, aut audit ex fratre, et ex commissa sibi ecclesia, quid putatis illum de se et de sibi commissa ecclesia posse conjicere, si eum et sibi commissam ecclesiam nutu divino in potestatem vestram contigerit devenire? Non enim levi auditu eorum corda percelluntur, qui audiunt. Quia non de crimine per legitimos accusatores, sicut praecipiunt canones, apud primatem provinciae accusatus: non ad synodum 125.1054D| regulariter evocatus: non in judicio praesens, non judicium regulare refugiens, non in judicio regulari contra eum aliis accusatoribus et aliis testibus productis, nec vel testium testimonio facta inquisitione, utrum ex auditu, an ex scientia fuerint testificati: non legaliter ac canonice de personis accusantium ac testificantium facta requisitione, cujus qualitatis et dignitatis, ac quantitatis fuerint: non causis actuum scriptis insertis, non licentia respondendi et defendendi illi concessa; non de crimine vel exsilii causa confessus nec regulariter convictus, non partibus praesentibus, id quod a suis judicibus judicatum fuit scriptis sententia recitata, non canonico et episcopali judicio, ab ordine episcopali dejectus episcopus, suis rebus spoliatus, et cum ecclesia 125.1055A| sua cujus res et facultates vel officio defuncto, vel morte perfuncto episcopo per oeconomum futuro episcopo servari debent, contra omnes leges, et contra omnia jura, divina scilicet et humana, saecularium praejudicio proscriptione est condemnatus; cum non tantum aut prave sentientes episcopi, aut majestatis rei, aut criminibus accusati, verum Arius et Eutyches presbyteri non nisi conciliorum judicio gradibus spoliati, et eorum decreto ab imperatoribus legantur proscripti, et in exsilium deportati. Ego vero verbis non possum exprimere quanta constringar in mente angustia, quoniam per ora multorum audio volitare, quia homines omnium gentium, etiam et Judaei Christianae legis inimici, passim legum suarum judicantur judicio: bubulcus quoque et subulcus, 125.1055B| atque opilio habent legem: et contra omnem consuetudinem Christianorum principum, et contra praecepta Domini dominorum dicentis, et in propheta, atque in Evangelio, et in Apostolo, Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Juste judica proximo tuo (Levit. XV); et: Si vere utique justitiam loquimini, juste judicate, filii hominum (Psal. XVII). Quia: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. XVII). Videlicet aut justo judicio damnabimini, pro eo quod fratrem injusto judicio condemnastis: aut juste judicantibus vobis justitia respondebit. Ergo sic loquimini et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes judicari; hoc est, per legem libertatis, scilicet Evangelii, judicandi. Episcopus qualiscunque cum sua Ecclesia, legem ecclesiasticam 125.1055C| laicorum ac quarumdam infamium personarum, non judicio sed colludio atque ludibrio, a vobis ignominiose proscriptus, habere non potuit. Unde legalis sententia, quam ut praedecessores illius, B. Gregorius in commonitorio Joanni dato decrevit esse canonicam, dicit: « Necesse est ut quod contra leges est actum firmitatem non habeat. » Et S. Augustinus in libro de vera Religione, dicit: « In istis temporalibus legibus quanquam de his homines judicent, cum eas instituunt; tamen cum fuerint institutae atque firmatae non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium si vir bonus et sapiens est, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae judicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas quid 125.1055D| sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, nefas est judicare. » De qua B. Prosper dicit: Lex aeterna, Dei stabili regit omnia nutu, Nec mutat vario tempore consilium.

Nam si imperatores Romanorum suam legem aeternam, vel perpetuam appellaverunt, multo magis lex illa aeterna est, quae est sancto Spiritu promulgata. De qua S. Leo post discretionem quae in ea est ostensam dicit: « In his quae vel dubia fuerint, vel obscura, id novimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum. » Quae, inquit S. Coelestinus, 125.1056A| « a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur? » Et sacrum Carthaginense concilium sub Grato episcopo dicit: « De quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non differenda sententia est, sed potius exsequenda. Nemo contra prophetas, nemo contra Evangelia, nemo contra apostolos facit sine periculo: et quae facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel aliis conciliis conscripta, quae secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est communione, si clericus est honore privetur. » Quia ut S. papa Hilarius decernens dicit: « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, 125.1056B| quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. »

Qua de re flens dico, et corde moerenti gemens pronuntio, quia nunc lex Domini irreprehensibilis nostris infelicibus et periculosissimis temporibus tantum vigorem non habet reverentia divinitatis, sicut antequam nomen Christi in honore per universum orbem fieret, leges Romanae habebant timore imperatoris. Legimus quippe in Actibus apostolorum quoniam cum Paulus et Silas caesi, in carcerem missi sunt, quia miserunt magistratus ut dimitterentur. Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice indemnatos homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt. Non ita, sed veniant, et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec; timueruntque audientes quod 125.1056C| Romani essent, et venientes deprecati sunt eos, et ejicientes rogabant ut egrederentur de urbe (Act. XVI). Et item in eadem sacra historia: Quia non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Act. XXV). Et item cum torquendus esset, dicens se esse Romanum, dimissus est. Unde non perfunctorie audire debetis quod coelestis tuba Paulus apostolus dicit: Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (I Cor. VIII). Et in sacra Regum historia scriptum est: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Dominus: si autem in Domino peccaverit vir, quis orabit pro eo? (I Reg. II.) Mementote facti memorandi 125.1056D| Theodosii, et memorabilis viri Ambrosii, et quia excessit ut homo Theodosius, corripuit eum ut verus sacerdos Ambrosius, et recepit patienter atque humiliter per illum divinam correctionem Theodosius. Et ideo exaltatus est, et merito et nomine, et sanctitatis insigne super omnes post Constantinum Romanos imperatores. Felix ille imperator qui suo tempore talem habuit sacerdotem, qui post dignam pro excessu satisfactionem fecit illi ponere, et confirmare legem, ut si moto animo severius vindicare in aliquos princeps quisque decerneret, ministri reipublicae usque ad triginta dies eamdem legem exsequi non auderent, donec refrigerato animo, et in se reverso, quid verum esset, videret, et exsequi quod justum 125.1057A| esset, decerneret. Nam impedit ira virum ne possit cernere verum, quia, ut quidam sapiens dixit, cogitationes iracundi vipereae sunt generationis; prius enim mentem comedunt, matrem suam. Et Apostolus: Ira, inquit, viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et felix sacerdos Dei Ambrosius, qui in tempore talis fuit imperatoris. Scriptum est enim: Beatus qui enarrat justitiam auri audienti (Eccli. XXIV). Felices quoque ambo, et sacerdos et imperator. Quia ne ira Dei pro excessu descenderet super imperatorem, habuit suo tempore sacerdotem, de quo non questus est Dominus, quod de nobis modo queritur dicens: Quaesivi unum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me, ne dissiparem eum, et non inveni (Ezech. XXII). Hinc est quod Isaias nostrae 125.1057B| miseriae et calamitatis in se sumens personam graviter coram Deo deplorat, dicens: Omnes nos cecidimus quasi folium, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos, nec est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te (Isa. LXIV). Quomodo enim nos illum irascentem tenere et placare possumus, qui, ut sanctus Gregorius conqueritur: « Ad exteriora negotia delapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus; ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem tenemus. » Et: « Relinquunt namque Dominum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus; in pravis actibus jacent, et correptionis manum non tendimus; quotidie per multas nequitias 125.1057C| pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quomodo nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae, a coelesti desiderio obdurescit animus, et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea molliri non valet, quae pertinent ad charitatem Dei; » et reliqua quae ibidem idem sanctus de negligentibus sacerdotibus prosequitur. Unde quanto minoris meriti sumus, ut Dominum contra vos, si iratus fuerit, tenere possimus, tanto magis non solum actus vestros corrigere, verum ne in praeceptionibus vestris, quas vel verbo, vel scripto decernitis, vel decrevistis, sive decreveritis, quod 125.1057D| absit, aliqua injustitia vel praesumptio sive indiscretio sit, sollicite providere debetis, timentes comminationem aeterni judicis qui dicit: Vae his qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos deciperent. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cujus auxilium confugietis, et ubi derelinquetis gloriam vestram, ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta (Isa. X).

Et quia supra ostendi ex verbis beati Gelasii, duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur: auctoritas 125.1058A| sacra pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quantum etiam pro ipsis regibus hominum, in divino reddituri sunt examine rationem; solerter providere debetis, ne extra ministerium vestrum, sicut, Deo gratias, hactenus providistis, malum in sacerdotalem ordinem, et in his quae eidem ordini Spiritus sancti dono commissa sunt, contra praeceptum Domini extendatis, lectione frequentantes, et mente condentes quod scriptum est in secundo libro Paralipomenon: Fecit, inquit, Ozias rex quod erat rectum in oculis Domini, et exquisivit Dominum. Cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus, et adjuvit eum contra Philistiim, et contra Arabas qui habitabant in Corbaal, et contra Ammonitas, et divulgatum est nomen ejus usque in introitum 125.1058B| Aegypti propter crebras victorias: et habuit multa pecora, tam in campestribus quam in eremi vastitate. Vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo. Eratque homo agriculturae deditus. Et fuit numerus totius exercitus ejus trecentorum decem millium et centum. Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum suum. Ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, restiterunt regi atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino. Sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium, est istud officium. Egredere de sanctuario, nec contempseris, quia non 125.1058C| reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. Iratus est Ozias, et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus; statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini (II Par. XXVI).

In quo facto, quia sicut Scriptura dicit: Haec autem in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (I Cor. X), diligenter attendendum est quandiu 125.1058D| Ozias Dominum coluit, pacifice regnum tenuit, et contra vicinas et alienigenas gentes crebras victorias habuit. Postquam autem officium non suum praesumpsit, sed in sacerdotale ministerium contra fas manum praesumptionis extendit, usque ad diem mortis suae lepra plenus in domo separata permansit, et victoriam nullam fecit: nec cum aliis qui bellabant bella Domini pro inimicis Israel, qui Ecclesiae typum tenuerat, perfusus lepra, id est, gravi peccato percussus atque perculsus habitare praevaluit. Sic et eorum judicio quibus dicit Dominus: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X), et per quos eodem Spiritu sacri promulgati sunt canones; voluntarie atque ex deliberatione quiscunque 125.1059A| violans et convellens constituta divina, quia docente Petro, Non est personarum acceptor Deus (Act. X), ab Ecclesiae corpore separatus, nisi per poenitentiam et sacerdotalis indulgentiae reconciliationem eidem Ecclesiae fuerit reincorporatus, erit ab aeterna Ecclesia separatus. Unde et Apostolus praecipit, Cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). Et item omnibus, Christo in se loquente, denuntiat dicens: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V). Quam sententiam exponens beatus Augustinus, dicit: « Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas; hoc est non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens 125.1059B| Apostolus, ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Et quia parum non erat consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, magis autem, inquit, et redarguite. Videte quemadmodum utrumque complexus est: nolite communicare: nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem, magis et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete. Deinde in ipsa reprehensione vel coercitione aliorum peccatorum, cavendum est ne se extollat qui alterum corripit; et qui se putat stare, videat ne cadat; foris terribiliter personet increpatio, intus lenitatis teneatur dilectio. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis. »

125.1059C| Et nolite putare, domine charissime ac benignissime, quia quocunque carnalis propinquitatis affectu, vel quia tantum in episcopo Rhemensis provinciae indignitati meae commissae ista sunt acta, commotus haec scripserim; sed zelo, de quo et in psalmo et in Evangelio scriptum est: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII), videlicet zelo universalis Ecclesiae, quae domus Dei est, et sacri ordinis sacerdotalis, quod unum in omnibus episcopis est, et officii meae exiguitatis, legens electos Dei propter leges paternas, etiam mortem corporis appetisse, et in laudibus divinis Ecclesiam catholicam cantare sanctum: Qui pro lege Dei sui certavit usque ad mortem (II Mach. VI et VII). Vestrae nihilominus zelo salutis et optandae nobis prosperitatis haec scripsi. Tandem peto ut in 125.1059D| hoc servitutis meae obsequio diligentius discernatis, quoniam si quaedam ibidem mordacius resonant, non mihi verba sunt sensus: quae etsi forent, mansuetudo vestra debet modeste perpendere, quoniam adulator blandus est inimicus. Quod Scriptura dicit: Quia meliora sunt vulnera amici, quam odientis inimici oscula (Prov. XXVII). Non enim occupatam tenet vestram, sicut quorumdam captivatam mentem possidet vobis bene noti sententia, quae dicit: obsequium, id est, assentatio, videlicet adulatio, amicos, veritas odium parit: quia, ut veritatis amicus veritatem diligitis, scientes a Veritate dictum: Cognoscetis veritatem, 125.1060A| et veritas liberabit vos (Joan. VIII). Inhaereat itaque menti vestrae quod beatus Augustinus dicit, quia dolosi vel imperiti medici est, sic vulneri emplastrum imponere, ut aut noceat, aut non prosit. Et supra posita quae sine adulatione ad vestram salutem veritas per ora veridicorum protulit, vobis non displicebunt.

EXPOSITIO SECUNDA CUI TUTULUS: ROTULA. Sacrum Carthaginense concilium dicit: « Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem ecclesiae ipsius causam deferat accusator. »

Et item: « Quisquis episcoporum, presbyterorum, et diaconorum, seu clericorum, cum in Ecclesia fuerit 125.1060B| crimen institutum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico judicio publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali. In civili vero, perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit. »

Et Africanum concilium: « Quicunque, scilicet clericorum, ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petierit, honore proprio privetur; si autem episcopale judicium postulaverit, nihil ei obsit. »

Et ut de legibus Romanis, et multis hic pauca ponamus, Gratianus, Valentinianus et Theodoricus constituerunt: « Ne quis audeat apud judices publicos episcopum accusare, sed in episcoporum audientiam perferre non differat, quidquid sibi pro qualitate 125.1060C| negotii putat posse competere, ut in episcoporum aliorum judicio quae asserit contra episcopum valeant diffiniri. » Et item imperatores constituerunt, ut in privatis causis hujusmodi causa servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo judice dicta constringat.

Et S. Leo sanctae Romanae Ecclesiae pontifex in synodo Romae habita, statuit dicens: « Tantam saeculi potestates circa sacerdotalem ordinem reverentiam praevalere voluerunt, etiam hi quos sub imperiali nomine terris divina potentia praeesse praecepit, ut jus distringendorum negotiorum episcopis sanctis juxta divalia constituta permiserint. Quod cum et juris antiqui edictis, et illatis frequentibus sit legibus constitutum, praesenti tempore a plerisque invenimus 125.1060D| fuisse calcatum. Nam praetermisso sacerdotali judicio, passim ad examen saecularium transierunt. Quocirca nobis visum est, ut hanc et sacrarum legum et nostri ordinis contumeliam, et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et observandam formulam constitueret in futurum. Censemus itaque, ut quicunque, praetermisso sacerdote ecclesiae suae, ad disceptationem venerit saecularium, sacris liminibus expulsus a coelesti arceatur altario. »

Et in primo libro Capitulorum imperalium domni Caroli et domni Ludovici scriptum est, cap. 8: « Ut ad metropolitanum episcopum suffraganei episcopi 125.1061A| respiciant, et nihil novi audeant facere in suis parochiis sine conscientia et consilio sui metropolitani; nec metropolitanus sine eorum consilio. »

Et item in eodem libro, cap. 28: « Ut si clerici vel monachi inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo dijudicentur; non apud saeculares. »

Et item in eodem libro, cap. 38: « Ut clerici ecclesiastici ordinis si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos judicentur, non apud saeculares. »

Et haec constituta sunt de his quae ab episcopo, vel presbytero, seu diacono committuntur, sive in criminalibus, sive de civilibus, id est de pecuniariis causis. Caeterum de rebus et mancipiis, et mancipiorum commissis, episcopi ex Ecclesiis nobis commissis, vel de proprietatibus clericorum, advocatos dare 125.1061B| secundum consuetudinem non abnuimus.

Ubi autem ea emendari debeant, quae episcopi vel clerici in criminalibus vel civilibus committunt, leges manifeste demonstrant, dicentes multis decernentibus imperatoribus. Ex quibus omnibus hic legem Valentiniani et Valentis ponemus, qui decreverunt: « Ut ultra provinciae terminos accusandi licentia prohibeatur. »

Et hinc sacrum Carthaginense concilium statuit: « Ut accusatus et accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere, ubi causa finiatur. »

Et item leges dicunt: « Si quis adversarium aut repetitione aut criminis objectione pulsaverit, in provincia in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat, actiones, nec aestimet adversarium suum alibi, aut 125.1061C| longius ad judicium pertrahendum. Ille vero qui pulsatus fuerit, si judicem suspectum habuerit, liceat appellare. »

Et S. Innocentius ad Victricium episcopum: « Si quae, inquit, causae vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae, ut secundum synodum Nicaenam congregatis ejusdem provinciae episcopis, jurgium terminetur; nec alicui liceat, (sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio cleri submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in 125.1061D| medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referatur. » Unde Carthaginense dicit concilium: « Ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi major est auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravari. Sane si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciori numero quod constitutum est, non liceat provocari. » Qualiter autem sententia finiri debeat, leges et sacri canones 125.1062A| monstrant dicentes, ut vel in synodo, vel per judices, sive quos conquirentibus primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.

Deputatos autem judices episcopos, ut Africanum dicit concilium. « Ab illo primate sunt dandi, in cujus provincia causa versatur. Si autem ex communi placito conquirentes vicinos judices elegerint, aut unus eligatur, aut tres; et si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum. »

Et Chalcedonense concilium dicit: « Si quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat judicia; sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, judicium continebunt. 125.1062B| Si quis autem praeter haec fecerit, canonis correctionibus subjacebit. »

Et S. Gregorius ex legibus et sacris canonibus constituit scribens ad Bonifacium, defensorem Corsicae, et vices agentem apostolicae sedis, quas in istis regionibus primates provinciarum tenent: « Si quis, inquit, contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat. Qui si forte suspectus fuerit, exsecutor vel ab ipso, vel, si et hoc actor refugerit, a tua est experientia deputandus, qui partes sibi mutuo consensu judices compellat eligere, a quibus quidquid fuerit definitum, ita vel tua, vel episcopi sollicitudine, servata lege, modis omnibus compleatur, ut non sit unde possint litigiis fatigari. » Et si laicus contra episcopum civilem, id est pecuniariam causam 125.1062C| habuerit, episcopus admoneri vel compelli ab his quorum interest debet; similiter et laicus admoneri vel compelli debet a reipublicae potestate, ut ad arbitrium, id est ad judicium ex utraque parte electorum judicum veniant, et eorum judicio causa finiatur.

Sicut ad Malchum episcopum idem S. Gregorius ex legibus et sacris regulis scribens demonstrat: « Praeterea, inquit, fraternitatem tuam praesenti praeceptione curavimus admonendam, ut Stephanum episcopum ad eligendum compellas venire judicium: et quidquid inter praedictum Joannem virum magnificum, et supradictum episcopum, electorum fuerit sententia diffinitum, ad effectum perducere non omittat.

125.1062D| Et hinc leges quas servat Ecclesia dicunt, observare autem specialiter judices debent: « Ut in omnibus causis sententia quae deliberata fuerit constitutis pariter partibus recitetur; ut ab his a quibus causa dicta est, ad integrum quae dicta fuerit sententia cognoscatur, et quidquid praesentibus partibus in causis fuerit ordinatum, habebit plenissimam firmitatem, nec poterit immutari. »

Et quia imperatores, qui suo tempore fuerit de pecuniariis causis ecclesiasticum ministrum, et reipublicae administrantem, judices ad causam de accusato episcopo, sicut leges et canones jubent, deputaverunt, 125.1063A| B. Gregorius in epistola decretali ad Joannem episcopum Larissaeum demonstrat dicens: « Cumque porrecta appellatio per homines Hadriani episcopi, caeteraque quae penes te gesta sunt, piissimis fuissent deportata principibus, deputatis, ut diximus, Honorato apostolicae sedis diacono, et Sebastiano glorioso antigrapheo, cunctisque subtiliter examinatis, a serenissimis principibus sunt ab omnibus jussionibus absoluti. »

Unde leges quas probat Ecclesia: « Res, inquiunt, judicatae videntur ab his qui imperium potestatemque habent, vel qui ex auctoritate eorum inter partes dantur. »

Et notandum, ut praemisimus, quoniam imperatores leges saeculi et Ecclesiae conservantes, ad causam 125.1063B| pecuniariam, id est civilem, inter episcopum et saeculares investigandam ac diffiniendam, cum ministro ecclesiastico administrantem reipublicae deputarunt. Si vero episcopus aut veraciter, aut simulata infirmitate, aut alia qualibet occasione se dixerit non posse venire ad synodum, aut ad electorum judicium contra adversum se conquirentem, eligat sibi judices, aut deputatos suscipiat, sicut ex legibus et regulis sacris praemisimus; et mittat pro se personam instructam ad locum, et diem destinatum, quae exsecutionem et diffinitionem legaliter et regulariter ad voces illius in electorum judicio prosequatur; et quod fuerit exsecutum ac diffinitum, suscipiat observandum, sicut regulae ac decreta sanctae sedis Romanae pontificum, sed et S. Gregorius 125.1063C| saepissime in epistolis suis ex legibus et regulis sacris agendum demonstrat.

Ex quibus unum de pluribus hic beati Gregorii decretum ponere censui, quod ad Fortunatum episcopum scribens: « Fraternitatem, inquit, tuam his hortamur affatibus, ut cessante omni excusatione, personam huc instructam sub festinatione transmittas, quae aut in electorum, aut certe in deputatorum a nobis judicio, si qua pro tuis partibus sunt, agere, et adversariorum intentionibus ac objectis valeat per omnia respondere, ut veritate cognita, salubrem hic finem suscipiat. »

Et in epistola ad Sergium defensorem Siponti: « Experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut Fruniscendum admonere studeat, quatenus si 125.1063D| quid de obstrictu redhibere Ecclesiae cognoscit, satisfacere dilatione postposita non desistat. Alioquin mora cessante ad electorum accedat te compellente judicium, et quidquid veritate cognita sacrosanctis evangeliis fuerit statutum, ita ad effectum exsecutionis tua instantia perducatur, ut hujus rei denuo ad nos querela non redeat. »

Et hic leges Romanae, in re pecuniaria, tormenta, nisi cum de rebus hereditariis quaeritur, non adhibent. Alias autem jurejurando aut testibus explicantur. Et si episcopus noluerit suis coepiscopis ac judicibus a se electis, vel a primatibus deputatis 125.1064A| obedire, Africani concilii judicium sustinebit, quo dicitur: « A judicibus aut quos communis consensus elegerit, non liceat provocari; et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet. » Et si laicus quaerens contra episcopum noluerit obedire judicibus, a principe reipublicae, et Ecclesiae tutore ac defensore, et regia benignitate protectore . . . . . . . . .

In capitulis imperialibus scriptum est, libro secundo: « De his qui injuste super alios querelas faciunt: ut si inde convicti fuerint, propter illam calumniam secundum legem et aequitatem justitiam reddant. »

125.1064B| Et hinc libro tertio scriptum habetur: « De his qui causam judicatam repetere praesumunt, sed et de his qui legem observare contempserint, ut per fidejussores ad praesentiam regis deducantur. »

De his vero qui Romanis legibus judicantur, decretum est: « Ut qui per calumniam injuriae actionem instituit, extra ordinem puniatur; omnes enim calumniatores exsilii vel insulae relegatione aut ordinis amissione puniri placuit. »

Regia igitur sollicitudo, a Rege regum et aequissimo judice Deo, ut in directione cordis judicium judicetur, constituta, provide solliciteque providere debet, ut tales judices cum episcopis ad causam inter ecclesiasticos et saeculares dirimendam eligat et constituat, qui religiosi sint, et Dominum timeant, 125.1064C| et non muneris praemio, non favoris, vel propinquitatis, aut amicitiae gratia, non indebitae subjectionis obsequio, non alterius partis odio, personam accipiant in judicio; sed absque contentione et livore, sicut ipsa Veritas dicit: Non secundum faciem, sed justum judicium judicent (Joan. VII). Et hoc non in publico judicii loco, sed in privato: quia episcopi non in consistorio regum, non in praetorio judicum, nec nisi ab episcopis, in synodo, aut in privato loco a primatibus deputatorum, aut a se electorum judicum judicio debent aut possunt regulariter judicari.

Et praetexato modo supradictas leges tam publicas quam ecclesiasticas in suis temporibus servari decrevisse didicimus antiquos imperatores, et praedecessores 125.1064D| ac progenitores vestros, episcopis et viris ecclesiasticis: et nobis vestra dilectissima et benignissima dominatio servaturam se verbo et subscriptione promisit in Carisiaco: ubi hoc capitulum in consultu ac consilio fidelium vestrorum tam episcoporum quam et laicorum condidistis, et ei subscripsistis, dicentes: Quantum sciero, et rationabiliter potuero, Domino adjuvante, unumquemque vestrum, secundum suum ordinem et personam honorabo et salvabo, ei honoratum et salvatum absque ullo dolo et damnatione vel deceptione conservabo. Et unicuique competentem legem et justitiam conservabo. 125.1065A| Et qui illam necesse habuerit et rationabiliter petierit, rationabilem misericordiam exhibebo, sicut fidelis rex suos fideles per rectum honorare, et salvare, et unicuique competentem legem et justitiam in unoquoque ordine conservare, et indigentibus, et rationabiliter petentibus rationabilem misericordiam debet impendere; et pro nullo homine ab hoc, quantum dimittit humana fragilitas, per studium, aut malivolentiam, vel alicujus indebitum hortamentum deviabo, quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem donaverit. Et si per fragilitatem contra hoc mihi subreptum fuerit, cum hoc recognovero, illud emendare curabo. » Nos autem fideles vestri, episcopi, et caeteri laicalis ordinis qui adfuerunt, hoc capitulum et vobiscum condidimus 125.1065B| et ei subscripsimus, unusquisque profitendo: « Quantum sciero et potuero, Domino adjuvante, absque ulla dolositate aut seductione et consilio et auxilio, secundum meum ministerium, et secundum meam personam, fidelis vobis adjutor ero, ut illam potestatem, quam in regio nomine et regno vobis Deus concessit, ad ipsius voluntatem, et ad vestram et fidelium vestrorum salvationem, cum debito honore et vigore tenere et gubernare possitis.

EXPOSITIO TERTIA CUI TITULUS: ADMONITIO. Hanc legem decessores et praedecessores vestri reges Ecclesiae servaverunt: quae si aut per excessum principum, aut per negligentiam episcoporum aliquo 125.1065C| modo violata fuit, tamen correcta, sicut in eorum capitulis legitur, existit. Vos etiam, decessores vestros sequentes, hanc legem ecclesiasticam servaturos Deo et nobis promisistis, sicut hic continetur.

In libro primo capitulorum imperialium, domni Caroli avi, et domni Ludovici patris vestri, in lege ab ipsis confirmata, Ecclesiae et universis episcopis scriptum est, cap. 8. « Ut ad metropolitanum episcopum suffraganei respiciant, et nihil novi audeant facere in suis parochiis, sine conscientia et consilio sui metropolitani, nec metropolitanus sine eorum consilio. » Item in eodem libro, cap. 28. « Ut si clerici, vel monachi inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo dijudicentur, non a saecularibus. » Item in eodem libro, cap. 38. « Ut clerici ecclesiastici 125.1065D| ordinis si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos judicentur, non apud saeculares. » Item in eodem libro, cap. 77. « Quia juxta sanctorum Patrum traditionem novimus res Ecclesiae esse vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis, de non dividendis rebus illius suspicionem dudum conceptam amoveremus, statuimus ut neque nostris, neque filiorum, et Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, qui nostram, vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum 125.1066A| imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut jacturam patiantur. »

Et hoc cum aliis capitulum quod sequitur, vos ipse manu propria in villa quae dicitur Colonia, consensu episcoporum, et Warini, ac aliorum optimatum vestrorum, anno IV regni vestri confirmastis, et per Ricuinum Ludovico fratri vestro misistis: « De honore videlicet, et cultu Dei, atque sanctarum ecclesiarum, quae, auctore Deo, sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt, communiter, Domino mediante, decernimus, ut sicut tempore beatae recordationis domni ac genitoris nostri excultae ac honoratae, atque rebus ampliatae fuerunt, salva aequitatis ratione ita permaneant. Et quae a nostra liberalitate honorantur atque ditantur, de caetero sub integritate 125.1066B| sui serventur. Et sacerdos ac servi Dei vigorem ecclesiasticum et debita privilegia juxta reverendam auctoritatem obtineant. Eisdem vero regalis potestas, et illustrium virorum strenuitas seu reipublicae administratores, ut competenter suum ministerium exsequi valeant, in omnibus rationabiliter ac juste concurrant. »

Et hoc cum aliis capitulum quod subsequitur, in Belgivaco civitate, anno VI regni vestri coram Deo et angelis ejus, in fide et dextera vestra, per spatam vestram jurantes, sicut praesentes episcopi qui adfuerunt petierant, illis et caeteris episcopis regni vestri, ac successoribus suis, et eorum ecclesiis cunctis diebus vitae vestrae vos servaturos promisistis, petentibus: « Ut jus ecclesiasticum, et 125.1066C| legem canonicam nobis ita conservetis, sicut antecessores vestri, qui hoc bene et rationabiliter observaverunt, juxta quod sciri poterit, et Deus vobis posse dederit, nostris praedecessoribus conservaverunt. »

Et hoc cum aliis capitulum quod subsequitur, anno Incarnationis Dominicae DCCCLI in loco qui dicitur Marsana cum fratribus vestris Waltario [Lothario] et Ludovico manu propria per consilium et consensum fidelium vestrorum communium communiter confirmastis: « Ut nostri fideles unusquisque in suo ordine et statu veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc in ante, contra legem et justitiam, vel auctoritatem ac justam rationem, aut damnabimus, aut dehonorabimus, aut opprimemus vel indebitis machinationibus affligemus; et 125.1066D| illorum, scilicet veraciter nobis fidelium, communi consilio, secundum Dei voluntatem, et commune salvamentum, ad restitutionem sanctae Dei Ecclesiae, et statum regni, et ad honorem regium, atque pacem populi commissi nobis pertinentia assensum praebemus, in hoc ut nulli non solum non sint nobis contradicentes et resistentes, ad ista exsequenda, verum etiam sic sint nobis fideles et obedientes, ac veri adjutores, atque cooperatores vero consilio, et sincero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu, suo principi, et suo seniori esse debet. »

125.1067A| Et hoc cum aliis capitulum quod subsequitur, in synodo apud Suessionis civitatem, in monasterio sancti Medardi, anno Incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo tertio vos servaturos professi estis: « Denuntiandum est omnibus, et a missis nostris ordinandum, ut omnes Ecclesiae presbyteri sub immunitate, ac privilegio, et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum ecclesiarum in quibus consistunt, secundum canonicam auctoritatem et capitularia domni Caroli imperatoris avi nostri, et pii augusti Ludovici domni et genitoris nostri permaneant. »

Et hoc quod subsequitur, anno Incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo octavo, regni autem vestri decimo septimo, in Carisiaco palatio, consensu 125.1067B| episcoporum ac caeterorum fidelium vestrorum sponte manu propria confirmastis: « Quantum sciero, et rationabiliter potuero, Domino adjuvante, unumquemque vestrum secundum suum ordinem honorabo et salvabo, et honoratum et salvatum absque ullo dolo ac damnatione vel deceptione, conservabo. Et unicuique competentem legem et justitiam conservabo. Et qui illam necesse habuerit, et rationabiliter petierit, rationabilem misericordiam exhibeo; sicut fidelis rex suos fideles per rectum honorare et salvare, et unicuique competentem legem et justitiam in unoquoque ordine conservare, et indigentibus et rationabiliter petentibus rationabilem misericordiam debet impendere; et pro nullo homine ab hoc, quantum dimittit humana fragilitas, 125.1067C| per studium aut malivolentiam vel alicujus indebitum hortamentum deviabo, quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem donaverit. Et si per fragilitatem contra hoc mihi subreptum fuerit, cum hoc recognovero voluntarie illud emendare curabo. »

Postea etiam in villa Breona, anno Incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo octavo, quando nos transmisistis ad excommunicandum fratrem vestrum, et populum qui cum eo super vos venerat, ut ab evasione regni vestri, et effusione sanguinis vestri, et fidelium vestrorum se cohiberent, haec talia plura vos servaturos cunctis diebus vitae vestrae nobis et omnibus episcopis regni vestri, et ecclesiis nobis commissis, et universis fidelibus vestris 125.1067D| legem et justitiam vos servaturos coram Deo et angelis ejus cum lacrymis publice professi fuistis.

Caeterum apud Confluentes, anno Incarnationis Dominicae octingentesimo sexagesimo, firmitas quae subsequitur inter vos et fratrem vestrum, ac nepotes vestros facta est, quam idcirco hic posui, quia Dei voluntas, et sanctae ipsius Ecclesiae status, et honor atque defensio, et populi Christiani nobis commissi, ubi non sexus, non dignitas, non ordo excipitur, salus, pax, et legis ac justitiae, atque rectae rationis conservatio, et vestra communis salus et honor est, ne per oblivionem de his quae ad eos pertinent, vobis ab aliquo 125.1068A| subripi possit, nec a quocunque vobis de ad vos pertinentibus contra firmitatem subripiatur. Firmitas autem ita se habet: « Amodo, et quandiu vixero, istum fratrem meum natura, et nepotes meos natura, ad Dei voluntatem et sanctae ejus Ecclesiae statum et honorem atque defensionem, et ad nostram communem salutem et honorem, et ad populi Christiani nobis commissi salvamentum et pacem, et ad legis ac justitiae atque rectae rationis conservationem, quantum mihi Deus scire et posse donaverit, et ipsi me obaudierint, et a me ipsi quaesierint, vero consilio, et secundum ut mihi rationabiliter et salubriter possibile fuerit, sincero auxilio adjutor ero. » Et reliqua.

Juris autem ecclesiastici leges Spiritu Dei conditae, 125.1068B| et ipsius sapientia qua conditores legum justa decernunt, decretae, quibus sancta moderatur Ecclesia, et, ut sanctus Leo dicit, totius sunt mundi reverentia consecratae, quos episcopis regni vestri et sibi commissis ecclesiis vos servaturos vovistis et promisistis, manifestae sunt. Quas qui non observat sine dubio contra Dei voluntatem, et sanctae ipsius Ecclesiae statum et honorem atque defensionem, contraque suam salutem, et justitiam atque directam rationem facit. De quibus legibus hic pauca, et causae unde agitur convenientia, ad memoriam vestram studui revocare

« Quisquis, inquit sacrum Carthaginense concilium, episcoporum, presbyterorum, diaconorum, seu reliquorum clericorum, cum in ecclesia ei fuerit 125.1068C| crimen constitutum, vel civilis causa fuerit commota, si, relicto ecclesiastico judicio, publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali; in civili vero, perdat quod devicit, si locum suum obtinere maluerit. »

Et in beati Gregorii decretis ex Romanis legibus factis canonicis ad Joannem defensorem, constitutum est pro qualicunque civili vel criminali causa, quemcunque judicem non licere invitum episcopum ad judicium publicum provocare, producere vel exhibere. Sed si a clerico vel aliquocunque altercatio contra episcopum propter quamlibet causam fiat, apud metropolitanum vel primatem provinciae secundum sanctas regulas causam judicari debere. Et si 125.1068D| quid judicatis episcopus contradixerit, ad beatissimum sedis Romanae pontificem causa referatur. Et ille secundum canones et leges huic causae praebeat finem. Et sacrum Carthaginense concilium decrevit, ut « Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator. » Et sanctione legis Gratiani, Valentiniani et Theodosii specialiter prohibetur: « Ne quis audeat apud judices publicos episcopum accusare; sed in episcoporum audientiam proferre non differat quidquid sibi pro qualitate negotii putat posse competere, ut in episcoporum aliorum judicio quae asserit contra episcopum 125.1069A| debeant definiri. » Et in decretis beati Gregorii ad Joannem, ex lege Gratiani, Valentiniani ac Theodosii: « Et in privatis, inquit, causis hujusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo judice dicta constringat. » Et item ibi: « Necesse est ut quod contra leges factum est, firmitatem non habeat. »

Et Carthaginense concilium statuit: « Ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes producere, ubi causa finiatur. » Et lege Valentiniani atque Valentis decernitur, ut ultra provinciae terminos accusandi licentia prohibeatur.

Et Africanum concilium: « Per episcopos, inquit, judices causa finiatur, sive quos eis (conquirentibus) 125.1069B| primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. » Sicut in sequenti articulo dicitur, quod servari de causis in legibus constitutis, sicut sua loca demonstrant, et sanctus Gregorius decrevit. Et item sacri canones et decreta sedis Romanae pontificum, annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrare praecipiunt; ut communiter simul cum omnibus episcopis congregatis, provinciae discutiantur quaestiones, et omnes controversiae dissolvantur.

Et item sacri canones Antiocneni et Gangrenses, atque decreta sedis Romanae pontificum jubent, ut « Quae sunt Ecclesiae, sub omni sollicitudine et conscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat judicatque, serventur. Quae etiam dispensanda 125.1069C| sunt judicio et potestate pontificis, cui commissus est populus, et animae quae intra ecclesiam 125.1070A| congregantur. » Et: « Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget, tam suis quam fratrum qui ab eo suscipiuntur necessariis usibus profuturis. » -- « Si quis autem oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. » Et: « Si quis dederit vel acceperit oblata, praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus: et qui dat, et qui accipit, anathema sit. »

Et concilium Chalcedonense decrevit: « Res ecclesiasticas 125.1070B| secundum sententiam episcopi dispensari, et redditus ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem ecclesiae integros observari. »

Et sanctus Stephanus papa et martyr: « Quidquid in sacratis, loquitur, Deo rebus et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur. »

Et Carthaginense concilium sub Grato episcopo, judicavit ut « Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur. » Quia, ut sanctus papa Hilarius decernens dicit: « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam Domini prosilitur. » Unde necesse est ut quae juste et rationabiliter vovistis et promisistis Domino conservetis, jubente 125.1070C| Dei Spiritu per prophetam: Vovete, et vota vestra reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV). »