Expositiones in Leviticum (Rabanus Maurus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositiones in Leviticum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf

Expositiones in Leviticum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 108.0248C

PROLOGUS AD FRECULPHUM EPISCOPUM LEXOVIENSEM. 108.0245|

108.0245D| Domino sancto atque beato Patri, multumque in Christi membris causa verae pietatis nobis venerando Freculpho episcopo Rabanus peccator in Christo salutem.

108.0246D| Arduum opus et ultra proprias vires me aggredi jampridem jussisti, ut quinque libros Mosaicae legis, quos Hebraei Torach appellant, sensu spiritali tibi per ordinem exponerem; ad quod in fronte operis 108.0247A| statim respondi, mirari me, quare ad tale studium vilem et inertem homunculum eligeres, praecipue cum in desertis locis conversans maxima occupatione detinear, qua servire ac necessaria providere famulis Christi sub Regula sancti Benedicti degentibus quotidie compellor; nec otium habeam aut Patrum dicta pleniter perscrutari, aut excusationem recipere nolebas, parui praecepto ne inobedientiae arguerer fastu, et Geneseos librum atque Exodum secundum sensum majorum exposui, tandem ad Leviticum perveniens, reperi hunc a venerabili presbytero Hierosolymorum Hesychio satis plene expositum, unde cogitavi ab hujus libri labore me penitus abstinere ac tibi suggerere quatenus memorati auctoris lectione tibi satisfaceres. Sed tua diligentia, 108.0247B| hoc responso non contenta, praecipiebat ut ex praefati viri opere, necnon et ex aliorum Patrum scriptis qui in eumdem librum non per ordinem, sed viritim quasdam sententias exposuerunt, in unum colligerem, ut in promptu haberes quid unusquisque eorum inde senserit. Feci sicut mandasti, et ex confuso sententiarum ordine, quemdam ordinem digestionis variorum doctorum sententias alternando atque commiscendo composui. Si quid autem ibi te offenderit, tibi deputes non mihi, qui hoc facere me compellebas. Ego autem in hoc non necessitati alicujus consului, sed tantum tuae obedivi voluntati. Accipe opus quod postulasti, et Levitici libri multiplicia mysteria in eo legendo revolve, cujus libri tanta vis est, ut beatus Hieronymus in ejus laude alibi dixerit 108.0247C| quod singula sacrificia, imo singulae pene syllabae et vestes Aaron et totus ordo Leviticus coelestia inspirarent sacramenta, quia, ut alius doctor ait: Sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in hunc mundum, et aliud quidem erat quod videbatur, in eo, aliud quod tegebatur, carnis namque aspectus in eo parebat omnibus, paucis vero et electis dabatur divinitatis agnitio; ita et cum per prophetas vel per legislatorem 108.0248A| verbum Dei profertur ad homines, non absque competentibus profertur indumentis. Nam sicut ibi carnis, ita hic litterae velamine tegitur, ut littera quidem aspiciatur tanquam caro latens vero intrinsecus spiritalis sensus tanquam divinitas sentiatur. Te tamen difficultas ulla lectionis non deterreat, sed magis divinae pietatis ad studium provocet recordatio, quae per quemdam sapientem voluit dicere: Ego diligentes me diligam, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me (Prov. VIII). Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini (Eccli. XXIV). Et in Evangelio ipsa Veritas humilitatem nostram ad meditationem sapientiae suae misericorditer provocando ait: Qui sitit veniat ad me et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. 108.0248B| VII). Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI). Cujus pietatem tam in praesenti sentire quam etiam in futuro pleniter percipere ipse concedat, qui nos ad suam gratiam convocaverat Jesus Christus Dominus noster. De caetero quoque charitatem tuam, sancte frater, suppliciter postulo ut pro opere tibimet expenso sacris orationibus me remuneres, et omnibus tecum conversantibus atque lectione nostra utentibus id ipsum facere persuadeas, quatenus divina gratia in via veritatis me ducere, et usque ad finem in ea conservare dignetur. Dicasque quotidie pro me orando 108.0248C| illud Psalmistae: Spiritus tuus bonus, Domine, deducat famulum tuum in viam rectam, vivificesque eum in aequitate tua, et educes de tribulatione animam illius, et in misericordia tua disperdes inimicos ejus: et perdes omnes qui tribulant animam ipsius, quoniam servus tuus ipse est (Psal. CXLII). Bene te valere cupimus, et in Christi servitio quotidie proficere, sancte Pater, memorem nostri.

INCIPIUNT EXPOSITIONES IN LEVITICUM. LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De hostiis pecudum. 108.0247|

(CAP. I.) Vocavit autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens: Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus, offeret victimas. (Ex Hesychio.) Quod non diligat Deus sacrificia ea quae de sacrificiis Judaeis praeceperit demonstrat Isaias dicens: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus: plenus 108.0248D| sum, holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui; cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris (Isa. I). Ergo quodammodo hoc quod de sacrificiis praeceperat, abnuit. His similia et Amos dicit: Nunquid victimas et sacrificia obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel (Amos. V). Non quia frequenter obtulerant, sed ob hoc quod nimis ei displicebant, ea quasi non oblata reputabat. Eadem et Jeremias propheta ait: 108.0249A| Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Holocaustomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes, quia non sum locutus patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi vos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum et victimarum (Jerem. VII). Sed, inquies, haec de quibus loquimur, ipse mandavit qui et negat. Et cur negat quae mandaverat. Cur? quia intentionem datoris hi qui acceperunt transgressi sunt. Cum enim esset subtilis et valde sublimis lex, et cum propter eos absconsa esset in superficie litterae, quatenus perscrutantes eam discerent, cum prius suos emendassent sensus. Ergo et nunc aliorum intelligibilium quorumdam et rationabilium sacrificiorum imaginem describere Dominus Moysen praecepit: et apertissime haec quae dicitur revocatio, 108.0249B| dispensationem quamdam verborum vel rerum ad superiora respicientium innuit. Sed unde ad eum Dominus loquitur, de tabernaculo scilicet testimonii: primum quidem de coelo, quia in ipso habitare Deus affirmatur. Deinde tabernaculum testimonii praesentem scripturam intelligimus, quoniam quasi tabernaculum quoddam erat, cum ea quae dicebantur imagines sive figurae sequentium mysteriorum essent, propter quod tabernaculum testimonii dicebatur. Horum autem sermonum tabernaculum testimonii, futurarum rerum est indubitabilem eis fidem praestans. Quid autem dicit, aut ad quos jussit? Ad filios videlicet Israel de quibus eum qui voluntaria dona offerebat, de bobus vel de ovibus offerre praecepit. Ex utroque animali vel jumento similem designans 108.0249C| hominem, qui nihil acuminis, neque ad virtutem neque ad malitiam habet, sed trahitur ab alio. Tales sunt boves et oves. Nimis enim ad manum sunt consueta animalia, et eos qui ea trahunt facile sequentia, et propterea non omnium haec munera sed Judaeorum solummodo esse possunt. Illi enim etiam si virtutis aliquid non operantur sufficit eis inique minime operari. Verum quia intelligibilem quemdam Israel didicimus, eumque intelligibilem circumcisionem venerantem, quemadmodum Paulus ait: Non enim qui in manifesto Judaeus, nec ea quae palam in carne est circumcisio, sed qui in occulto, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II), ei spiritaliter praedictam legis sanctionem coaptemus: Homo, inquit, qui obtulerit 108.0249D| ex vobis hostiam de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas: si holocaustum ejus fuerit oblatio ac de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum, etc. (Ex Origene.) Hoc in loco hominem quem appellavit et primum in omnibus posuit ad offerendum munus Deo, intelligendum esse omne humanum arbitror genus, et ipsum dici hominem qui holocaustum offerat vitulum ex bobus sine macula. Iste autem vitulus sine macula vide si non ille saginatus est vitulus, quem pater pro regresso ac restituto sibi illo qui perierat filio, quique omnem ejus substantiam dilapidaverat, jugulavit, et fecit convivium magnum et laetitiam habuit, ita ut laetarentur 108.0250A| angeli in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Homo ergo iste qui perierat et inventus est quoniam nihil habuit propriae substantiae quod offeret, cuncta namque dilapidaverat, vivens luxuriose, invenit istum vitulum, coelitus quidem missum sed ex patriarcharum ordine, et connexis ex Abraham generationum successionibus venientem, et idcirco non dixit vitulum, et siluit, ut videatur vitulus quicunque mandatus, sed vitulum ex bobus, id est, ex patriarcharum generatione venientem, hic est masculus sine macula. Masculus vere est, qui peccatum quod est femineae fragilitatis ignorat. Solus ergo ille masculus, solus sine macula est, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Et qui acceptus contra Dominum offertur ad ostium tabernaculi. 108.0250B| Ad ostium tabernaculi non est intra ostium, sed extra ostium. Extra ostium etenim fuit Jesus, qui in sua propria venit et sui eum non receperunt. Non est ergo ingressus tabernaculum illud ad quod venerat, sed ad ostium ejus oblatus est holocaustum, qui extra castra passus est: nam et illi mali coloni venientem filium patrisfamilias ejecerunt foras extra vineam et occiderunt. Hoc est ergo quod offertur ad ostium tabernaculi, acceptus contra Dominum. Et quid tam acceptum quam hostia Christi qui seipsum obtulit Deo: Et tunc imponent manum suam, inquit, super caput hostiae, et jugulabunt vitulum contra Dominum, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem, et effundent sanguinem ad altare in circuitu quod est ad ostium tabernaculi testimonii. Potest 108.0250C| quidem videri ob hoc dictum quod de filiis Aaron erant Anna et Caiphas, et caeteri omnes qui consilium agentes adversum Jesum pronuntiaverunt eum reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus circa basem altaris tabernaculi testimonii. Ibi etenim effunditur sanguis ubi erat et altare et basis ejus, sicut et ipse Dominus dixit: Quia non capit perire prophetam extra Hierusalem (Luc. XIII). Posuit ergo et manum suam super caput vituli, hoc est peccata generis humani imposuit super caput suum: ipse est enim caput corporis Ecclesiae suae. Sed et hoc fortasse non sine causa fit, quia cum superius dixisset: applicabit eum ad ostium tabernaculi testimonii, in posterioribus repetit et iterum dicit, ad altare, quod est ad ostium tabernaculi testimonii; quasi non 108.0250D| eumdem locum suum eadem narratione semel designasse sufficeret, nisi quia forte hoc intelligi voluit, quod sanguis Jesu non solum in Jerusalem effusus est ubi erat altare et basis ejus, et tabernaculum testimonii, sed et quod supernum illud altare quod est in coelis, ubi Ecclesia primitivorum est, idem ipse sanguis asperserit, sicut et apostolis dicit: Quia pacificavit per sanguinem crucis suae sive quae in terra sunt sive quae in coelis (Colos. I). Si vis autem scire quod duplex hostia in ea fuit conveniens terrestribus et apta coelestibus, Apostolus ad Hebraeos scribens dicit, per velamen, id est, carnem suam, et iterum, interius velamen interpretatur coelum quod penetraverit Jesus, et assistat nunc vultui 108.0251A| Dei pro nobis: Semper, inquit, vivens ad interpellandum pro his. Si ergo duo intelliguntur velamina, quae velut pontifex ingressus est Jesus, consequenter et sacrificium duplex intelligendum est, per quod et terrestria salvaverit et coelestia. Denique et ea quae sequuntur, plus coelesti sacrificio quam terreno videntur aptanda: Detractaque pelle hostiae artus in frusta concident, et subjicient in altari ignem strue lignorum ante composita, et membra quae caesa sunt desuper ordinantes, caput videlicet et cuncta quae adhaerent jecori, intestinis et pedibus lotis aqua. Adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. Quomodo decorietur caro Verbi Dei quod hic vitulus nominatur, et quomodo membratim dividatur a sacerdotibus 108.0251B| operae pretium est advertere. Eos puto quod ille sacerdos detrahit corium vituli oblati in holocaustum, et detrahat pellem qua membra ejus conteguntur, qui de verbo Dei abstrahit velamen litterae, et interna ejus, quae sunt spiritalis intelligentiae, membra denudat, et haec membra, verbi interiores scientiae, non in humili aliquo loco ponit, sed in alto et sancto, id est super altare collocat, cum non indignis hominibus et humilem vitam ac terrenam ducentibus pandit divina mysteria, sed illis qui altare Dei sunt, in quibus semper ardet divinus ignis, et semper consumitur caro. Super hos ergo tales, membratim divisus iste holocausti vitulus collocatur. Dividit namque membratim vitulum, qui explanare per ordinem potest, et competenti distinctione 108.0251C| disserere qui sit profectus Christi fimbriam contigisse; qui vero pedes ejus lavisse lacrymis, et capillis capitis sui extersisse; quanto autem iis potius caput ejus unxisse misto, sed et in pectore ejus recubuisse, quid habeat eminentiae. Horum ergo singulorum causas disserere, et alia quidem incipientibus; alia vero his qui jam proficiunt in fide Christi; alia autem illis qui jam perfecti sunt scientia: et charitate ejus aptare, hoc est membratim vitulum divisisse, et qui novit ostendere quae fuerint legis principia, qui etiam in prophetis profectus, accesserit; quae vero in Evangeliis plenitudo perfectionis habeatur, vel qui docere potest, quo verbi lacte alendi sint parvuli in Christo, et quo verbi olere refovendi sint qui infirmantur in fide; 108.0251D| quis etiam sit cibus solidus et fortis, quo impinguendi sunt athletae Christi; qui haec singula novit spiritali ratione dividere, potest hujusmodi doctor ille sacerdos videri qui imponit super altare holocaustum per membra divisum. Addit et ligna altari quo ignis animetur et ardeat is qui non solum de corporalibus virtutibus Christi, sed etiam de divinitate ejus sermo miscetur; desursum enim est divinitas Christi quo ignis iste festinat. Convenienter ergo omnia haec quae in corpore a Salvatore gesta sunt coelestis ignis assumpsit, et ad divinitatis ejus naturam cuncta restituit. Lignis tamen adhibitis ignis iste succenditur, usque ad lignum enim in carne passio fuit Christi; ubi autem suspensus 108.0252A| in ligno est, dispensatio carnis finita est: Resurgens enim a mortuis ascendit ad coelum quod iter ejus natura ignis ostendit, unde et Apostolus dicebat: Quia et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Holocaustum namque carnis ejus per lignum crucis oblatum, terrena coelestibus et divinis humana sociavit. Intestina sane cum pedibus aqua dilui jubet sermo praecepti, sacramentum baptismi sub figurali praedicatione denuntians. Nam intestina diluit, qui conscientiam purgat; et pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti, et scit quia qui mundus est non indiget, nisi ut pedes lavet, et quia partem quis habere non potest cum Jesu, nisi laverit pedes ejus (Joan. XIII). Verum si haec etiam ad 108.0252B| moralem locum inclinare velis, habes et tu vitulum quem offerre debeas, vitulus est et quidem valde superbus caro tua; quam si vis munus Domino offerre, ut eam castam pudicamque custodias, adduc eam ad ostium tabernaculi, id est ubi divinorum librorum suscipere possit auditum; masculinum sit munus tuum, feminam nesciat, concupiscentiam respuat, fragilitatem refugiat, nihil dissolutum requirat aut molle. Impone etiam manum tuam super hostiam tuam, ut sit accepta Domino, et jugula illam contra Dominum, hoc est, impone ei continentiae frenum et manum disciplinae ne auferas ab ea, sicut imposuit manum suam carni suae, ille qui dicebat: Macero corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. Et jugula eam 108.0252C| contra Dominum, mortificans sine dubio membra tua quae sunt super terram. Sed et filii Aaron sacerdotes offerant sanguinem ejus: Sacerdos in te, et filii ejus, mens quae in te est et sensus ejus, qui merito sacerdos vel filii sacerdotis appellantur, soli enim sunt qui intelligunt Deum, et capaces sint scientiae Dei. Vult ergo sermo divinus ut rationabili sensu carnem tuam in castitate offeras Deo: Secundum quod Apostolus dicit: Hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). Et hoc est per sacerdotalem vel filios sacerdotis offerre sanguinem ad altare, cum et corpore et spiritu quis castus efficitur. Sunt enim et alii qui offerunt quidem holocaustum carnem suam, sed non per ministerium sacerdotis: Non enim scienter 108.0252D| nec secundum legem quae in ore sacerdotis est offerunt, sed sunt quidem casti corpore, animo autem inveniuntur incesti. Aut enim gloriae humanae concupiscentia maculantur, aut cupiditate avaritiae polluuntur, aut invidia ac livoris infelicitate sordescunt, vel furentis odii et irae immanitate vexantur. Quicunque ergo tales sunt, licet corpore casti sint, tamen non offerunt holocausta sua per manus et ministerium sacerdotis: non est enim in eis concilium, et prudentia quae sacerdotio fungitur apud Deum, sed sunt ex illis quinque virginibus stultis quae virgines quidem fuerunt, et castitatem corporis servaverunt, oleum autem charitatis et pacis et reliquarum virtutum in lampadibus suis condere 108.0253A| nescierunt, et idcirco exclusae sunt a thalamo sponsi (Matth. XXV). Quoniam sola carnis continentia ad altare Domini non potest pervenire, si reliquis virtutibus et sacerdotalibus ministeriis deseratur. Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, anniculum et absque macula offeret, immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino, sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum, dividentque membra et caput et omnia quae adhaerent jecori, et imponent super ligna quibus subjiciendus est ignis. Intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omni adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.

(Ex Hesychio.) Eadem nunc etiam dicit quae superius 108.0253B| commemoravit, licet paucis immutatis. Illud autem intelligere oportet eum qui subtiliter verba legis investigat, quoad non solum de bobus, sed et de ovibus praecepit Israelitam holocausta offerre. In bovis enim nomine operator legis accipitur, simplex et sine malitia, ovi comparatur, dicente Jeremia: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi (Jerem. XI). Capra significat peccatorem. Sicut ergo licet non solum de ovibus, sed et de capris offerri, et oblatio de pecoribus dicitur, sic et eum qui ex peccatoribus est, possibile est simplicitati operam dare.

Secunda hostia de ovibus agnus oblatus, id est Christus propter innocentiam figuratur. Hic est agnus qui apud Isaiam in sacrificium adducitur, et a 108.0253C| Joanne omnibus demonstratur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene ergo in sacrificio agnus offertur, ut innocentiae et passionis Christi figura demonstraretur. Bene et haedus, quia per ejus mortem auctor peccati diabolus agnoscitur jugulatus, et quasi ovem factum, conversationem suam in holocaustum offerre Deo. Quod enim nihil impedit ad adipiscendam justificationem peccatorem quempiam fuisse, quamvis hoc Judaei non putarent, audi qualia per Ezechielis prophetiam dixit; cum enim in multis invectus fuisset contra injustum et dixisset, morte moriatur, sanguis ejus super ipsum erit, haec etiam subdidit: Quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris quae facit, non fecerit simile eis, super montes non comederit, et oculos suos non 108.0253D| levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et alia his similia, in quibus finem hunc addidit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet, et dicitis, quare non portavit filius iniquitatem patris sui (Ezech. XVIII). Sic Judaei necesse esse filium quasi haereditario jure in patris peccato succedere arbitrabantur. Sed quamobrem oves et capras ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino praecipit occidi, cum non ita de bobus praecepisset, sed coram Domino sanxisset immolari? Videntur enim verba ipsa contrarietatem quamdam habere atque differentiam: quia cum sit sacrificium holocaustomatis, utraque differentia distribuit loca. Non est ergo ignorandum quod 108.0254A| quantum ad superficiem litterae eumdem in utrisque locum legislator significavit; holocaustomatum enim altaro ante tabernaculum constitutum ex latere erat januae, ut non sanctorum ministrantibus obstrueretur introitus, sicut in Exodo de eodem dicitur: Et imposuit velum januae tabernaculi testimonii, et aram holocaustomatum posuit circa ostium tabernaculi testimonii. Quaecunque ergo ad sacrificium offerebantur, ex latere altaris ab aquilone stabant, et sic coram Domino sacrificium celebrabatur, id est, in conspectu sanctorum; faciem enim Domini appellat Sancta sanctorum, quia in ipsis Dei habitat gloria. Unde nec frequenter in ipsis intrare sacerdotem, nisi semel in anno jubebat. Altare holocausti Christus intelligitur, in cujus commemoratione 108.0254B| quidquid Deo offerendum est offerri oportet. Ovium autem sacrificium simplicitas est studentium, non absolute ovium oblatio ut boum, in directum illius intelligibilis altaris, sed ex latere offertur: in directum est enim qui mandata perficit, ex latere autem qui a malis abstinet. Quare? Quia sicut in aulam, verbi gratia, regiam, melius est quidem per ostium rectum ingredi, cum autem hoc non est facile, bonum sit etiam per illud quod est ex latere introire, sic melius est Deo quidem per mandatorum offerri perfectionem, bonum est tamen et si per malorum se quis offerat abstinentiam, Deo quippe modo quolibet offerre bonum est. Ad latus autem altaris ad aquilonem necessario addidit. Nebulosa enim pene semper haec pars est: obtinentur 108.0254C| siquidem nebula, id est ignorantia, hi qui ex toto se innocentiae tradunt; propterea et holocaustum dicitur, etiam sine operatione justitiae. Per sanguinem ergo animam hic intelligi dubitandum non est, cum ipse legislator paulo post dicat: Sanguinem non comedetis in cunctis habitationibus vestris, quia anima carnis in sanguine est. Oportet ergo nos non parcere animae nostrae, sed ponere eam pro Christo. Per caput, mens intelligitur. In jecore desiderium exprimitur, intestina latentes cogitationes significant, pedes autem actiones. Vult ergo nos simul cum actionibus et cogitationes diluere aqua, sive baptismi, sive fletus, quod et de cogitationibus in judicio Domini rei tenemur; verum et divisiones et caput et jecur super ligna quibus ignis 108.0254D| subjectus est in altare imponere offerentem jubet, ut omnem nostrum hominem Scripturis spiritualibus quae de intelligibili altare corporis Domini dictae sunt coaptemus, secundum ejus viventes seu conversantes imitationem: Adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. (Ex Hesychio.) Ergo quando sacrificium nostrum holocaustum fit, tunc Domino odor suavitatis invenitur, et quando omnia super intelligibile altare obtulerimus, imitatores Christi secundum possibilitatem efficimur ad ipsius imitationem, nostram vitam seu conversationem coaptantes, hoc enim esse altare superius ostendimus. Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus et pulis 108.0255A| columbae, offeret ea sacerdos ad altare, et retorto ad collum capite ac rupto, vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris, vesiculam vero gutturis et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent, confringetque ascellas ejus, et non secabit nec ferro dividet ea, et adolebit super altare lignis igne suppositis, holocaustum est, et oblatio suavissimi odoris Domino. ( Ex Hesychio. ) Tertium sacrificium dicitur offerre turturem, et columbam turturem carnem Christi esse manifestum est, Salomone dicente: Speciosae genae tuae sicut turtur (Cant. I). Columbam Spiritus sancti figuram habere Joannes Baptista declarat dicens: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est qui baptizat (Joan. I). Ac per 108.0255B| hoc turturem et columbam, id est Christi carnem spiritui sociatam per mysterium passionis sacrificium Deo in odorem suavitatis, ita tria sacrificia offeret homo, id est, Christus Jesus. Aliter: Praedictae siquidem oblationi differentia volatilium non est connumerata, ut videlicet perfectior et major multorumque transgrediens possibilitatem. Volatilia enim homines sunt contemplationi vacantes, terrenis omnino se non miscentes negotiis, quod et si forte necessitas exegerit, mox revolant ad sublimia, illo Evangelii juvante testimonio quo Dominus ait: Considerate volatilia coeli, quia non seminant neque metunt, et Pater vester coelestis pascit illa (Matth. V). Contemplationi ergo vacans, et in superiorum consideratione perfectus homo (hoc enim quae praedicta 108.0255C| sunt docuerunt), si conversationem sive vitam suam oblationem offeret, de turturibus aut de columbis offerat munus suum, id est, in scientia et mansuetudine spiritali: haec enim opus habet, ut non excedat legis consideratio in vanis occupata, turtur siquidem quia cognitionem habet, ita ut ejus exemplo Judaeorum exprobraretur populus, Jeremias probat; ait enim: Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini (Jerem. VIII). Columba autem munda et simplex annuntiatrixque praesentiae sancti Spiritus est, tales oportet esse eos qui circa contemplandas Scripturas habent studium; unde Ezechias ait: Meditabor ut columba. Hanc oblationem unus sacerdos offeret, non multi; non est quippe 108.0255D| contemplativa vita plurimorum, id est, ut ex tota se mente offerant Deo, nihilque humanum ulterius cogitent, sed continue contemplentur coelestia, et ea quae sursum sunt sapiant, ubi Christus est, sicut ait Apostolus in dextera Dei sedens (Coloss. III), videlicet Patris, unde alii ad tabernaculum testimonii oblationem offerunt. Haec autem ad altare offertur, cujus vim in praecedentibus didicisti, id est, quia Dominicum significet corpus, sed videamus quae his subjiciantur: Et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco, abrumpens videlicet a pelle, quae superlatet [superjacet] collo, non illam separans a corpore, ut nec dissiparet illud, nec ea rursus astringatur, quod significatur abrupto vulneris loco; et ideo 108.0256A| etiam nunc non ut occidatur avis, sed ut abrumpatur vel refrangatur [refrigatur], legislator jussit, ostendens quomodo per partes et leniter verum caput, id est mentem, dividat a pelle, id est, a carne, unde nec effundit sanguinem, sed decurrere faciet, vel, secundum Septuaginta, esculat [excolat]; ut per partes et perfecte despiciat praesentium meditationem vel vitam, ut pote qui totam suam animam obtulerit Deo: hoc enim significat, et sanguis esculatus [excolatus] circa basim altaris, quod est Christus, Christi autem basis est Evangelium, in quo maxime oportere nos praesentem vitam despicere, ut pote totam animam nostram Deo offerentes didicimus. Vesiculam autem gutturis et plumas projici jussit ex utroque scilicet inflatione atque superfluorum 108.0256B| inquisitione eum carere mundarique volens; maxime enim his passionibus hi qui uberiori pollent scientia succumbunt, attestante Paulo qui dicit: Scientia inflat, non ergo permittit inflari, et ideo auferri praecepit vesicam, sed nec majora nobis quaerere vel altiora. Altiora te, inquiens, ne quaesieris, et sublimiora te ne scrutatus fueris, unde et plumas ab hostia separavit, et projici propter altare ad plagam orientalem, in loco in quo cineres effundi solent. Ad orientem quidem, quia inquisitio sublimium rerum videtur esse; extra altare autem, quia non necessariam sed superfluam atque noxiam scrutationem possidet; in locum autem jubet cinerum, propter naturam, de qua Abraham dicit: Ego autem sum pulvis et cinis (Gen. XVIII). Ergo per locum 108.0256C| cinerum praedictam inflationem redarguit legislator, ut pote quae digna sit cinere. Quod autem cinere dignum est, deorsum in terra manet, et in coelum ascendere non potest. Deinde ait: Confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet, necessarie praecipiens utrumque confringere, siquidem, quia oportet membra conterere atque affligere eum qui Deo sacrificium fieri cupit: Non secabit autem nec ferro dividet, nec faciet avem sicut bovem aut ovem per divisiones. Contemplationi enim inhaerens homo, nihilque habens terrenum, sed qui totus jamdudum coelestis est, adversans animae non habet corpus. Integrum quippe ejus corpus et anima, sed et spiritus secundum quod dixit Paulus, sine querela in adventu Domini custoditur (I Thess. 108.0256D| III), et propterea superflua in eis membrorum divisio est. Integrum enim super intelligibile altare, et super ligna quibus subjicitur ignis, offertur. Neque enim aliter sacrificium acceptabile efficitur, nisi meditatione spiritualis legis, et tunc holocaustum et oblatio suavissimi odoris Domino reperitur, qui semper odoratur sacrificium nostrum, et uniuscujusque nostrum vitam sive conversationem secundum legem quae ab eo lata est offeratur.

CAPUT II. De oblatione avium.

(CAP. II.) Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio fundetque super eam oleum, et ponet thus, ac deferet ad filios Aaron sacerdotis, 108.0257A| quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum thus, et ponet memoriale super altare, in odorem suavissimum Domino. Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. Quartum autem, anima offerens sacrificium de simila Ecclesiae catholicae figuram pronuntiat, quae ex convenientibus membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est, et Legis et Evangeliorum mola inter litteram et spiritum separata, per aquam etiam baptismatis adunata, chrismatis oleo peruncta, sancti Spiritus igne solidata, per humilitatem spiritus, Deo hostia placens effecta. Quia animam totum hominem appellat, manifestum est ex hoc quod ait, simila erit ejus oblatio. Anima autem ipsa 108.0257B| per se quomodo deferret oblationem, quam necesse habeat deprecans, et ad hoc utique necessarium haberet ministerium corporis, nihil novitatis hic affert sermo. Nam et alibi animam saepe Moyses totum hominem appellavit, veluti cum eorum qui in Aegypto descenderunt numerum digerens ait: Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressi sunt de femoribus illius, absque uxoribus filiorum, septuaginta duo (Exod. XII). Sed et Lucas cum Pauli navigium Romam euntis describeret, ait: Eramus autem omnes animae in navi ducentae septuaginta sex (Act. XXVII).

Intuendum est autem ne forsitan animam in hoc loco gentilem dixisset hominem; quia enim superius filiis Israel ea quae sunt in sanguine sacrificia dicens: 108.0257C| Loquere, ait, filiis Israel: Homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus, offeret victimas (Levit. I); hic illud, quod extra sanguinem est, sacrificium similae praecipiens, necessarie non dixit, homo ex vobis, sed, anima cum obtulerit oblationem, animam, gentilem nominans, quia animales erant prius, et qui non potuissent intelligere ea quae sunt spiritus, verumtamen vocatur ad oblationem, miserante eum justo Deo atque per condescensionem salvante: cum pro peccatis sacrificia disponit eum qui nec ovem habet, nec capram, turtures vel pullos columbarum offerre praecepit; qui autem nec hoc habet, similam eum sancit offerre. Non enim jam ex operibus, ut pote pauper 108.0257D| virtutibus, sed sola Dei cognitione salvatur. Licet autem Dei cognitio salutis gentium principium sit, superfundere tamen similae oleum et thus superponere opus habemus, ut gratiam Dei eleemosynis orationique commisceamus. Haec enim possunt de coelo Dei sententiam [scientiam] profligare. His autem testis est Cornelius, ad quem descendens de coelo angelus dixit: Corneli, orationes tuae et eleemosynae ascenderunt ad Deum (Act. X). Quomodo autem in thure accipiatur oratio, quaerens ejus vim perscrutansque cognoscis; uti quippe eo contra interiores passiones medici solent, oculorumque aegritudines curare; et si quis incendens, fumum ejus suscipiat, restringit accedentes oculis ex infirmitate lacrymas. Hoc eodem modo oratio quoque plurima 108.0258A| operatur; haec quippe maxime animae passiones sanat, haec etiam intelligibilium oculorum curat vulnera, absolvens ab ignorantia, atque ex ea quae vere est aegritudo, id est ex peccato, lacrymas accedentes salvat. Post haec pugillo tollere jubet similam, id est, fide scientiam Dei comprehendere, per pugillum enim hic fidem significat, aperteque ostendit illam esse scientiam sive cognitionem Dei Domino acceptam, quam fides comprehendere potest, et quem admodum qui pugillo plus vult comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit et cadit, atque inutiliter laborat, sic mensura Dei scientiae fides est: Credere enim oportet, sic Paulus ait, qui accedit ad Deum (Hebr. XI). Et ut dicamus breviter: Omne quod non est ex fide, peccatum est, sicut isdem ad 108.0258B| Romanos scripsit, intende autem quia cum oleo jubet similam accipi, apertissime eleemosynam nos facere volens: Date, inquit Dominus, eleemosynam, et ecce omnia munda erunt vobis. Jubet autem omne thus in pugillo sumi; omne, quare? quia semper oportet orare, sine intermissione gratias agere, sicut Paulus ait. Sed quis est qui in pugillo tollit, secundum Septuaginta non dicit, ut absolute offerentem significaret. Secundum Hebraicam autem veritatem, sacerdos, id est, unus filiorum Aaron, tollit pugillum plenum similae et olei et totum thus, ac ponet memoriale super altare, in odorem suavissimum Domino. Esse autem hunc sacerdotem Jesum didicisti, cujus officio nos hostia grata erimus Deo, qui nos perducit ad contemplationem Dei. (Ex Hesychio.) 108.0258C| Ipse enim sacrificii memoriale in coelesti offeret altari. Memoriale autem cognitionis Dei perfecta scientia est, cujus semper memores erimus, quando ejus capaces fuerimus, quae nunquam destruitur, quae eam quae nunc est, non ut contrariam destruit, sed partem eam minimam esse per suam plenitudinem monstrat, secundum quod dictum est: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). Et quomodo evacuabitur, clare manifestat subdens: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Hoc sacrificium odorem suavissimum necessarie Domino legislator appellavit. Odor enim in Deo est cognitio 108.0258D| sive scientia ejus, et ne hoc dubites habet hoc quoque Paulum veracissimum testem: Deo enim, inquit, gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Ecce interim cognovisti odorem notitia, sed et bonum odorem in subsequentibus audi, quia Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II). Deinde dicit legislator: Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. Reliquum ait de illa perfecta et in coelis abscondita atque reposita in Christo scientia sive notitia: In ipso enim sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II); Sanctum sanctorum est de oblationibus Domini; 108.0259A| partilis est enim scientia quae reliqua est, omnes tamen alias superans et perducens ad perfectionem. Aaron ergo et filiorum ejus erit, Aaron autem arca vel montanus interpretatur, id est alta de Deo intelligens, quia et arca, ut pote habens in se legem Dei et eloquia, offerre praedictum sacrificium potest.

Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila, panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana, azyma oleo lita. (Ex Hesychio.) Sacrificium ergo coctum, Christi appellat incarnationem. Ad hoc enim incarnatus est, ut immolaretur, propter quod enim Agnum Dei qui tollit peccata mundi, Joannes Baptista appellavit (Joan. I). Recte ergo sacrificium in hoc loco ut denuntiaret nativitatem ejus, dicitur coctum in clibano, Dei genitricis 108.0259B| videlicet utero: illa enim clibanus necessarie nominatur. Quia et panes ignemque desuper clibanus suscipit, sicut et Dei genitrix desuper vitae panem, Deum videlicet Verbum in suo utero ignemque suscepit praesentiae Spiritus sancti: Spiritus enim, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Si ergo munus offeres incarnationis Unigeniti quae in ventre Virginis facta est, non aliter acceptum est Deo, nisi coctum de simila, id est, ex Dei scientia vel notitia fiat; unde enim non aliunde de hac re locutionem, nisi ab apostolis et a prophetis sumpsimus. Verba ergo apostolorum panes accipe, prophetarum vero lagana; quantum enim panes a laganis ad nutriendum sunt aptiores, tantum verba apostolorum verbis prophetarum. 108.0259C| Utrique autem azymi, quia ex alia doctrina fermentum non habent, verbi gratia, sapientiae saecularis, quod haereticis convenit accidere; hi quippe cum exteriora interioribus conjungere nituntur, et haec magis illis subjicere et fermentare quae fermentari nullatenus possunt, ab azymis sermonibus exciderunt. Sed ecce apostolorum panes in oleo, et prophetarum lagana in oleo fiunt. Concorditer enim et ab illis et ab istis scriptum est, quia nos miserans Christus advenit, sed apostoli planius, quia isti jam completum esse quod illi narraverunt futurum.

Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento, divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.

Sacrificium de sartagine dispensationem passionis 108.0259D| appellat Unigeniti, crucem assimilari sartagini propterea judicans, quia sartago in tantum est fortis, ut superposita igni, ipsa quidem non consumatur, nec aliquam corruptionem sustineat, aut imminutionem, superpositos autem cibos mox ut ignem tetigerint, vel si duriores fuerint, non longo intervallo aptos usui reddit: sic et Christi crux, fortis quidem tantum fuit ut omnem creaturam subjiceret crucifixo, carnem autem ejus, quae ad comedendum inepta erat ante passionem (quis enim comedere capiebat carnem Dei?), aptam cibo post passionem fecit. Si enim non fuisset crucifixus, sacrificium corporis ejus minime comederemus: comedimus autem nunc cibum sumentes ejus memoriam passionis. Hanc sartaginem 108.0260A| apud Ezechielem Dominus significans ait: et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem (Ezech. IV), ferream quidem eam propter praedictam appellavit fortitudinem. Inter te autem et civitatem ait, id est Hierusalem, quod maxime ipsi in cruce Domini offendentes, et illatis passionibus, ab ejus sunt scientia separati. Mysterium ergo passionum in oleo conspergitur, quia miserans nos pro nobis sustinuit mortem. Quod et sine fermento esse, id est mundum ab exteriori vult esse doctrina, ait autem: Divides ea minutatim, ut in passione ejus quae per partes processerunt sermonem dividamus, veluti alapis, colaphis, sputis, confixioneque lateris. Et fundes supra eam oleum; sed quemadmodum ille 108.0260B| misericordiam in nobis habens, pro nobis semetipsum tradidit passioni, sic oportet et nos proximis misereri, passionem Dominicam ad hujus accipientes pietatis exemplum.

CAPUT III. De sacrificio similae cum oleo et thure

(IBID.) Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur, quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis, qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino. Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. Similia disputare et de resurrectione disceptantem vult, cujus mysterium craticulam non frustra appellavit; sed per craticulam mortem 108.0260C| significavit. Sicut autem in sartagine Dominicam crucem supra accepimus, ita in craticula mortem, sed et sepulturam accipiamus. Quae enim inter craticulam et sartaginem differentia sit, nulli penitus ignotum est, quod sartago super ignem nunc exardescentem et succensam, craticula autem in carbonibus ardentibus et olim accensis ponitur. Sic et mors Domini non fuit initium aliquod passionis, sed passionum quae pridem in eo operatae sunt, fuit subsistentia. Et hujus ergo munus ex simila, id est ex Dei cognitione sive scientiae quae de morte Dominica est perficitur: oportet enim Christum et in morte Deum dici, et nihilominus immortalem praedicare eum qui propter mortalem carnem mortuus est, in oleo tamen vivus fiet; oportet quippe de Dominica morte 108.0260D| et resurrectione disputantem, misericordiae quoque Dei addere ratiocinationi oleum, miserans siquidem genus humanum, et mortem sustinuit, et resurrectionem a mortuis dispensavit. Tradet in manibus sacerdotis, ipsi videlicet Christo, qui postquam appropinquavit altari qui in coelis est, appropinquavit autem carne per ascensionem. Nunquam enim separatur a divinitate: Tollet memoriale de sacrificio, abundantiam scientiae sive cognitionis, sicut supra jam docuimus. Quod super altare adolebit, apud se custodiens illud in saeculum futurum. Quidquid autem reliquum est, id est quantum scire nos et perscrutari praecepit; hoc Aaron erit et filiorum ejus; id est et his qui sublimia et de Deo cogitare et sentire 108.0261A| possunt tradidit, quos filios Aaron esse praediximus; Sanctum sanctorum de oblationibus Domini, magis idipsum confirmans hoc legislator scripsit; sancta quippe est omnis bona scientia, sed Sancta sanctorum, quae de Dei scientia sicut oportet disputare potest. Item quoque moraliter nos vitulum offerimus Deo, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; haedum, cum lasciviam superamus; columbam, cum simplicitatem mentis custodimus, turturem, dum castitatem servamus: hoc enim genus avium dicitur unum et castum servare conjugium. Similam et panes azymos offerimus, cum sine malitia et nequitia hanc vitam praesentem agimus. Offert, verbi gratia, similam, qui in agricultura, aut navigando, aut in aliquibus 108.0261B| communis vitae usibus, positam offert conversationem, oleo tamen conspersam, quod omnis anima eget oleo divinae misericordiae, nec praesentem vitam evadere quispiam potest, nisi ei oleum coelestis miserationis adfuerit. Nec non et illud intimandum quod juxta mortalitatem per clibanum tentationum pondus exprimitur: per sartaginem constantia animi et robur mentis; per craticulam, multiplex impugnatio non incongrue significatur. (Ex Origene.) Sed fortasse quis dicit de auditoribus Ecclesiae: Melius forte agebatur cum antiquis quam nobiscum, ubi oblatis diverso ritu sacrificiis, peccantibus venia praestabatur, apud nos uno tantummodo est venia peccatorum, quae per lavacri gratiam in initiis datur, nulla post haec peccati misericordia nec venia 108.0261C| ulla conceditur. Decet quidem districtionis esse disciplinae Christianum pro quo Christus mortuus est; pro illis oves, hirci, boves jugulabantur et aves, simila conspergebatur; pro te Dei Filius jugulatus est, et iterum te peccare delectat! Et tamen ne tibi haec non tam erigant animos pro virtute quam pro desperatione dejiciant, audisti quanta sint in lege sacrificia pro peccatis, audi nunc quantae sunt remissiones peccatorum in Evangeliis. Et est prima qua baptizamur in remissionem peccatorum. Secunda remissio est in passione martyrum. Tertia est, quae per eleemosynas datur. Dicit enim Salvator: Verumtamen date quae habetis, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Quarta nobis fit remissio peccatorum per hoc quod et nos remittimus peccata 108.0261D| fratribus nostris. Sic enim dicit ipse Dominus et Salvator: Quia si remiseritis fratribus vestris ex corde peccata ipsorum, et vobis remittet Pater vester peccata vestra. Quod si non remiseritis fratribus vestris ex corde, nec vobis remittet Pater vester (Matth. VI). Et sicut in oratione nos dicere docuit: remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Quinta peccatorum remissio est, cum converterit quis peccatorem ab errore viae suae; ita enim dicit Scriptura divina: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvat animam ejus a morte, et cooperit multitudinem peccatorum. Sexta quoque fit remissio per abundantiam charitatis, sicut et ipse dicit: Amen dico tibi, remittuntur 108.0262A| ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). Et apostolus dicit: Quoniam charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Est adhuc et septima, licet dura et laboriosa, per poenitentiam remissio peccatorum, cum lavat peccator in lacrymis stratum suum, et fiunt ei lacrymae suae panis die ac nocte (Psal. XIV), dum non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum, et quaerere medicinam, secundum eum qui ait: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam, et tu remisiti impietatem cordis mei (Psal. XXXI). In quo impletur et illud quod Jacobus apostolus dicit: Si quis autem infirmatur, vocet presbyteros Ecclesiae, et imponant ei manus, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis fuerit, remittentur ei (Jac. 108.0262B| V). Et tu ergo cum venis ad gratiam baptismi, vitulum obtulisti, quia in morte Christi baptizaris; cum vero ad martyrium duceris, hircum obtulisti, quia auctorem peccati diabolum jugulasti. Cum autem eleemosynam feceris, et erga indigentem affectum misericordiae sollicita pietate dependeris, altare sacrum haedis pinguibus onerasti: nam si ex corde remiseris peccatum fratri tuo, et iracundiae tumore deposito, mitem intra te et simplicem recollegeris animam, immolasse te arietem, vel agnum in sacrificium obtulisse confide. Porro autem si divinis lectionibus instructus meditando sicut columba, et in lege Domini vigilando die ac nocte ab errore suo converteris peccatorem et a via nequitiae ad simplicitatem eum columbae revocaveris, atque adhaerendo 108.0262C| sanctis, feceris eum societatem turturis imitari, par turturum aut duos pullos columbarum Domino obtulisti. Quod si illa, quae spe et fide major est, charitas abundaverit in corde tuo, ita ut diligas proximum tuum non solum sicut teipsum; sed sicut ostendit ille qui dicebat: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV), panes similaceos in charitatis oleo subactos, sine ullo fermento malitiae et nequitiae in azymis sinceritatis et veritatis te obtulisse cognosce. Sin autem in amaritudine fletus tui fueris luctu, lacrymis et lamentatione confectus, carnem tuam maceraveris, et jejuniis ac multa abstinentia aridam feceris, et dixeris: Quia sicut in frixorio confrixa sunt ossa mea (Psal. CI), tunc sacrificium similam 108.0262D| a sartagine vel a craticula obtuleris: Et hoc modo inveniris tu verius et perfectius secundum Evangelium offerre sacrificia, quae secundum legem jam offerre non potest Israel.

CAPUT IV. Quod omnis oblatio absque fermento et cum sale debet esse.

(IBID.) Omnis oblatio quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificium Domino. Primitias tantum eorum offeretis et munera; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis. (Ex Hesychio.) Nihil communionis vult habere doctrinam Dei cum exteriori scientia; quod enim fermentum alienam doctrinam appellat, 108.0263A| aperte ipse Dominus docuit dicens discipulis suis: Attendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Marc. VIII). Mel vero paganorum doctrina intelligi, propter suavitatem verborum et dulcedinem eloquii, Salomon in Proverbiis docet, dicens: Non respicias ad mulierem meretricem, favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, novissima autem illius amara quasi absinthium (Prov. V). Novissima autem quae? Quando videlicet inter veram sapientiam et fictam falsoque utentem nomine discernere coeperis; nam licet Ecclesiae in Canticis canticorum dicat: Mel et lac sub lingua tua (Cant. IV), non contradicit praesentibus, sed et valde consentit, neque in lingua tua dixit, sed sub lingua, ut ostenderet quod paganorum sapientia et 108.0263B| Judaeorum littera linguae Ecclesiae, id est doctrinae, subjecta est: ergo horum non vult integram Deo doctrinam offerri; inde dicit: Non adolebitur in sacrificium quod est in holocaustum, primitias tantum eorum offeretis. Praecepit enim ex parte illius sapientiae primitias offerri, non autem plene ea uti; sed quemadmodum cum Paulus apud Athenienses concionaretur, dicens: Sicut quidam vester poeta dixit, hujus et genus sumus (Act. XVII), qui inveniens verbum exterius ad occasionem Dei scientiae aptum, non quidem respuit nec tamen addidit, neque enim inde ultra testimonia multiplicavit. Quare? Quod placuit Deo per stultitiam praedicationis, sicut ipse Paulus ait, salvos facere credentes. Ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed in 108.0263C| virtute Dei, propter quod ait legislator, super altare vero non ponentur in odorem suavitatis, et cum liceret dici non ponuntur, non ponentur dixit, ostendens quod et si nos tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, ad altare Dei hoc tale sacrificium non ascendit, nec odor fit suavitatis Domino, sed inferioribus deputatur tale sacrificium, et ut pote quod de terra habet subsistentiam, ad terram deprimitur. Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies: nec auferes sal foederis Domini Dei tui de sacrificio tuo, in omni oblatione offeres sal. Quod sal pro apostolica sapientia dixit, plane hoc nobis Dominus ostendit, dicens apostolis: Vos estis sal terrae: si autem sal evanuerit ad nihilum valebit ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus 108.0263D| (Matth. V). Propterea autem sal apostolicam sapientiam appellavit, quia sicut omnis cibus ad nutriendum aptus omnimodo sale conditur, ita et omnis sermo utilis ad juvandum apostolicae omnimodo necessarium habet sapientiae condimentum, propterea non esse minus sal a sacrificiis, sed in omni munere praecepit sal offerri: ut quodcunque docueris, quodcunque correxeris, in quacunque virtute conversatus fueris, apostolicam aemulationem atque imitationem opereris, memorque sis Pauli dicentis: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Philip. III). Et rursus: Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso 108.0264A| summo angulari lapide Christo Jesu (Ephes. II). Quia autem non simpliciter sal dixit, sed illud intelligibile legislator innuit: Non auferes, inquit, sal foederis Dei tui. Quod si foedus sive testamentum rationale est, utique et sal rationale est. Ergo testamenti evangelici, et salis apostolici praecommonere nos vult legislator. (Ex Hesychio.) Item quod mel in Dei sacrificio non offertur, indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere, nihilque quod non habeat mordacis aliquid veritatis: unde et pascha cum amaritudinibus manducatur: E contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal jubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honorem offerimus sal rationis ac discretionis semper accipiant. Quod vero in sacrificium oleum offerebatur, significat 108.0264B| ut quidquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus: Nihil, ut ait Apostolus, ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. IX).

CAPUT V. De oblatione primitiarum frugum.

(IBID.) Si autem obtuleris munus primitiarum frugum tuarum Domino, de spicis adhuc virentibus, torres eas igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, fundens supra oleum et thus imponens, quia oblatio Domini est, de qua adolebit sacerdos in memoria muneris, partem farris fracti et olei ac totum thus. (Ex Hesiod. [sic]) Non solos praecepit Dei notitiam sive scientiam eos offerre 108.0264C| qui in eadem scientia multum tempus permanserunt, sed et inchoantes illam, qualis fuit Paulus; mox enim ut vocatus est praedicavit, propter quod sic quae nunc dicuntur intelligamus. Primitivus Deo est is qui noviter coepit credere, et qui ei nullum pridem divinae scientiae obtulit fructum. Si ergo ei sacrificium verbi Dei offerimus, scientiam ejus noviter inchoantes, et virentia quidem ut noviter quid discentes et noviter percipientes obtulerimus, quoniam necdum subtiliter ejus proferre mysteria capiamus, ut farinam offeramus aut similam necessarium est, ut virentia et torrida atque confracta, vel, sicut Septuaginta dicunt, ut recentia fricta matura fracta offeramus. Quemadmodum enim humectos fructus, et qui necdum possunt moli ut fiant 108.0264D| farina aut simila, quando voluerimus aptos esui reddere, igne eos confringentes, paleas eorum in eo quod eos frigimus separamus, sic quicunque necdum scientiam solidam habemus, nec subtilem excelsamque theologiam, necdum enim illam discernere idonei sumus, spiritualium Scripturarum perfectam scientiam non habentes: opus habemus eam in igne spiritus frigere, id est, illius operationem et subministrationem nobis commodari, ut ab ea litterae paleas separemus, ex illo enim sufficientem atque celerrimam Dei scientiam possidebimus. Propter quod eam intelligibilis sacerdos suscipit, oportet autem nos superfundere oleum, et superimponere thus; per eleemosynam quippe et orationem 108.0265A| scientia divina in nobis perficitur. De sacerdote autem ac de memoriali super altare posito supra jam diximus, nec necesse est illud iterari. (CAP. III.) Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam immaculatam offeret coram Domino. Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altare, et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis intrinsecus est. Duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis: adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. (Ex Hesychio.) Quoniam 108.0265B| conversationes Deus hominibus differentes per legem sanxit; et in modum scandalorum [scalarum] virtutes ordinavit; ut alio quidem liceret omnes assequi, alio autem quasdam, ut sursum tamen quisque sublevaretur a terra, hoc quippe et differentia sacrificiorum significabat. Nam hic quidem de nobis holocaustum offeret, totum semetipsum Deo offerre volens, sicut et Paulus dicebat: Christo confixus sum cruci (Gal. II). Alter, sacrificium pacificorum sive salutare, qui desiderat salutem, et non potest nimis sublimiter conversari; nam et si non valet virginitatem quispiam consequi, in casto autem conjugio conversetur, viam [veniam] percipit a Domino qui dixit: Nom omnes capiunt verbum, quando de virginitate apostolis exponebat; sed tamen inter eos 108.0265C| qui salvantur necessarie ordinatur, hoc ipsum tamen et de contemptu rerum, et de justitia et de cibo cum gratiarum actione; quod magnus est qui magna, et parvus, non tamen minimus, qui saltem mediocria consequi potest. Ut probaretur ergo quia duae conversationum species sunt ad justificationem hominum, duas sacrificiorum spontaneorum definitiones posuit. Ait enim in libro Exodi: Altare de terra facietis mihi, et immolabitis super holocaustomata et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo nominatum fuerit nomen meum: veniam ad te et benedicam tibi (Exod. XX, XXV). Et praecepit quidem pacificorum holocaustum, subinfert autem pacifica, velut secundi ordinis et virtutis. Quicunque ergo solum sibi hoc putat sufficere si salvetur, 108.0265D| siquidem de bobus offeret. Esse autem bovem diximus eos qui circa agenda ea quae legis sunt vacant, sive masculum sive feminam. Immaculatum tamen munus offerat, et quidem eum qui holocaustum offeret non praecepit offerri feminam, nequaquam feminam privans ab hujusmodi conversatione, sed ostendens quod perfecta sapere proprie virorum est. Quod et si mulier haec sapiat, vir haec, ut pote fortis, appellabitur, de qua Salomon dixit: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI), demonstrans quod fortitudo, id est perfectio, difficile in mulieribus invenitur. Pacificorum autem sacrificium virorum et mulierum est; oportet enim et mulieres ita vivere sicut aptum est ad salutem. Sed quamobrem 108.0266A| manus imponere super caput victimae praecipiuntur, et immolare in introitu tabernaculi, sanguinemque fundere in circuitu altaris, in sacrificiis holocaustomatum sufficienter discussimus. Quod autem Deo offerre de suo sacrificio necesse habeant si salvari volunt, hoc quaeri et considerari necessarium est. Offerunt enim de hostia pacificorum in oblationem Domini, adipem qui operit vitalia et quidquid pinguedinis intrinsecus est, vel, sicut Septuaginta, adipem qui operit ventrem, et omnem adipem qui in ventre est, per ventrem cor significans. Ideo autem secundo ejus in supradicta editione memoriam fecit, quia duas habent operationes, sicut dicunt medici. Etenim per unam partem trahit alimenta, quod ventrem superiorem; per aliam 108.0266B| purgationes discernit, quod ventrem inferiorem vocant; renes vero quo vitalium seminum sunt ministeria: habent autem communionem cum ventre et femoribus; atque hujus rei gratia, adipem primum qui supra ventrem est, et duos renes, et rursus adipem qui super eos est, id est, super femora, ut pote quae vicina sunt renibus, jubet offerri, quia inter medium femoris et ventris renes siti sunt. In jecore autem, id est in hepate, delectationem sive concupiscentiam constitutam esse dixit: unde idem, secundum Septuaginta, hepatis pinnam cum renibus auferri dictum est, ut pote hepate in renibus vim operationis suae ministrante. Sed quid per haec significat? vel quid sancit iis qui salvari volentibus etiam nunc in parabolis os aperuit? Quod oportet 108.0266C| hostiam, id est primitias et holocaustomata, Deo ab his qui salvari volunt, intelligibilem adipem, videlicet desiderium, quod Graeci epitymiam dicunt, offerri: qui prius quidem operit superiorem ventrem, deinde inferiorem, ut et in cogitando et in implendo desiderium Deo offeramus: Oportet enim proponi prius, et postea compleri. Ergo venter animae cor est, in quo prius proponimus quasdam actiones, postea autem conamur implere. Proponere ergo appetere quodammodo est, festinare autem proficere digestio forsitan quaedam proprie dicatur, quorum utrorumque desiderium, quod adipem clamavit, necesse habemus Deo offerre, ut nihil pravum proponamus neque expleamus. Bene autem super ventrem superiorem, qui est appetitus, 108.0266D| adipem qui operit ventrem ait, quia maxima pars desiderii circa appetitum et circa propositum est. Inferiori autem ventri duos renes conjunxit; diximus enim quod communionem renes ad cor habent, unde David ait: Ure renes meos et cor meum (Psal. XXV). Audi etenim Dominum per Jeremiam prophetam dicentem: Ego Dominus scrutans corda et probans renes (Jer. XVII). Nullo modo autem membra haec prophetia conjunxisset, nisi omnimodo quippiam eis commune fuisset. Motum enim irascendi in corde, in renibus autem memoriam ejus jacere medici dicunt. Unde innocentiae sibi testimonium perhibens David: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum (Psal. 108.0267A| XXV), ait; et renes uri atque cor postulavit, ut pote cui utraque poterant testimonium perhibere. In renibus istis etiam seminis causa est, unde et communionem cum femoribus habere, qui ipsi coitalibus actionibus vim praebent, putantur. Vult ergo et nuptiarum desiderium offerri Deo, ut prolis causa, non fornicationis, proveniat, et honorabile sit conjugium et thorus immaculatus. Sed et hoc quod in nobis est irascibile Deo debet offerri, sic enim non ad operationem peccati, sed ad destructionem peccati irasci poterimus, et David in nobis implebitur Scriptura: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV). Quia enim est ira placens Deo, quando non ad nocendum, sed ad corrigendum proficit, probat aperte quod primum de Moyse in Exodo scribitur, ait enim: 108.0267B| Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros, iratusque valde projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis, etc. (Exod. XXXII). Quod autem in hepate concupiscentiae requiescere putantur, propterea pinnam, id est, summitatem, auferri cum renibus praecepit, et offerri ad altare: ut ab omni mala delectatione mundemur, scientes quia primitiva cogitationum nostrarum Deo necesse habemus offerre, sanctificantes per delibationem et massam. Verumtamen ita se quis debet disponere, ut omne desiderium et propositum cujuslibet actionis et consummationem Deo offerat, sed a mala ira et a tali delectatione mundari debet. Propterea enim motum irae et delectationum primitias, ipsumque totum conjugium, per pinnam hepatis et 108.0267C| renum offeret, recteque potest suam conversationem ad supernum altare offerre, et super holocausta, et super ligna quae sunt super ignem. Secundum enim mandata spiritus conversatur, et hostia Deo suavissimi odoris efficitur. Placet quippe ei perficere fructum, non solum centesimum, sed et sexagesimum et tricesimum. Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt. Si agnum obtulerit coram Domino, ponet manum super caput victimae suae, quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum, et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino, adipem et caudam totam cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem: atque 108.0267D| universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis, et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino, ponat manum suam super caput ejus, immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum, tollentque ex ea in pastum ignis Dominici adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia, duos renunculos cum reticulo quod est super eos juxta ilia [Al., circa vitalia], et arvinam jecoris cum renunculis adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris. Omnis adeps Domini erit jure perpetuo in generationibus 108.0268A| et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis. (Ex Hesychio.) Quem bovem offerre, et quem rursus ovem, quem vero capram, legislator praecepit, olim in his quae de holocaustis dicta sunt exposuimus: ergo bovem legalium mandatorum operatorem ostendimus. Oves autem simplices esse diximus, capras etiam simplices quidem versatos in peccatis, sed tamen postea conversos; sed ibi ovibus etiam caprarum sacrificium miscuit, ait enim: Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, anniculum absque macula offerret; LXX autem sic edunt: Si ab ovibus munus ejus ab agnis et haedis in holocaustum, masculum immaculatum offeret illum. Quia oves genus quodammodo esse agnorum et haedorum complexi, Vetus 108.0268B| Testamentum aestimavit, invenies non hic tantum, sed et apud Amos, capras appellatas oves. Ait enim (Cap. VII): non sum propheta nec filius prophetae, sed e populis [ Ms., epolus] ego sum vellicans sicamina, et sustulit me Dominus ex gregibus ovium; cum proprie e populis [epolus], quae capras vescuntur [qui capras pascunt] appellentur, manifestum est quia et capras inter oves posuit. Quia ergo quaedam ex ipsis agnos, quaedam capras lex dicit: quorum quidem agni simplices tantum et qui nihil peccaverunt significantur; caprae autem simplices quidem, sed qui peccaverunt et conversi sunt, horum sacrificium unum quodammodo esse in holocaustomatibus recte traditum est. Eum enim qui perfecta vult sapere, etsi peccator fuit, ex quo vitam 108.0268C| perfectam elegerit, sic oportet conversari sicut ille qui ante non peccavit. In sacrificio autem pacificorum cum eadem custodisset, tam in sacrificio ovium quam caprarum et boum, unum hoc plus in ovibus custodivit; quod non solum adipem reticulumque jecoris, vel secundum Septuaginta, pinnam hepatis, sed renes et caudam, vel idem secundum Septuaginta lumbum immaculatum cum renibus jussit offerri, quia enim ut simplex multa quae operari debuit omisit: debet suam virtutem offerre Deo, ut non virtute sua in malum, ut simplex, sed magis utatur in bonum et manifestum faciat, quia nihil ex his quae scire potest et exsequi omisit. Recte cauti redduntur simplices, ut pote qui ex simplicitate 108.0268D| facile poterant ad voluntatem trahi, ut non solum renes et adipem qui super ipsos est, sed et lumbum qui est in renibus offerant Deo. Quod autem adjicit in eadem translatione sine macula, integrum hoc intellige; quod explanans Symmachus pro immaculato integrum posuit. Aquila autem perfectum. Nam et propterea cum renibus addidit, integrum illud perfectumque secundum quod diximus offerri volens, ne aliud ejus Deo, aliud autem adversario simplex offeratur, sufficit enim huic ad veniam ea quae virtutis sunt non agere. Nam cum mala operatur, veniam non habebit; unde simplices ut columbas jubet esse Dominus, quia columbae nimiam quodammodo simplicitatem habent, verumtamen ab omni malitia non desunt. Qui autem de bobus sacrificium offert, 108.0269A| ut pote operator legalium mandatorum, non habet necessitatem lumbum offerre, quia hoc in correctione bonarum sortitus est actionum; is autem qui de capris immolat, etsi simplicis est generis, verumtamen quia ex peccatoribus conversus intellectus est, non potest lumbum immaculatum offerre: olim quippe eum peccato maculavit. Manifestum est ergo quod hic quidem, ut pote qui non fuerat in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, qui vero fuit, hic jam non offeret lumbum in sacrificiis, siquidem quae sunt de capris ascribitur, de quibus lumbum offerri non sancivit. Et hoc erat propter quod in sacrificio pacificorum ab agnis capras distinxit. Communia autem sunt alia, de quibus loqui necessarium non habemus, in oblatione enim boum sufficienter 108.0269B| tractatum est. Illud autem oportet cognosci quomodo ubi ait: Adolebit ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris, cum Septuaginta edidissent: Offeret illud sacerdos ad altare exta, odor suavitatis, caeteri interpretes in sacrificio quidem holocaustomatum, pro extis, holocaustomata; alii autem oblationem ediderunt: in hoc autem pacificorum sacrificio, hic quidem panem, alii autem frumentum demonstrantes sine dubio, quia et si non perfectae philosophiae sit oblatio, hoc enim est holocaustomatum sacrificium, verumtamen sufficiens est etiam haec pascere in his quae sunt ad salutem et fortitudinem dare operanti, hoc enim nutrimentum panem praebere David propheta dicit cum ait: Panis, enim, confirmat cor hominis. Omnis 108.0269C| adeps Domini erit jure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis (Psal. CIII). Adipem ejus qui in nobis est desiderii, seu concupiscentiae; sanguinem vero animae figuram gerere diximus; quia ergo adipem in aeternum praecepit offerri, manifestum est quia consecrari Deo nostrum desiderium sive concupiscentiam vult. In aeternum autem, hoc est, ne ad Deum illud et ad mundum dividamus, propter quod et addidit, In generationibus, id est, per singulas aetates. In generationes autem permutationes aetatum intelliguntur. Quod ostendit Jeremias, cum populo Judaico in Babylonia scribere in septem generationibus septuaginta annorum dicens numerum. In cunctis autem habitaculis, id est, in omni conversatione, 108.0269D| sive socialem hanc agamus, sive solitariam assequamur vitam. Unde David dicebat: Qui habitare facit unanimes in domo (Psal. CXII). Adipem atque sanguinem praecepit omnino non comedi: adipem ad hoc, quia desiderium sive concupiscentiam nos habere propriam, id est carnalem, non vult, propter quod Jacobus dicebat: Unusquisque autem tentatur, a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jac. I); sanguinem autem, ut nec ad suam mortem, neque ad proximi currat: Bestiarum quippe hoc est crudelium proprium; ideo dixit: Non edetis omnem sanguinem. Non solum nos proximis parcere, sed et nobismetipsis praecipiens, nam et ad Noe aperte alia rursus praecepit: Carnem cum sanguine non 108.0270A| comedetis, sanguinem enim animarum vestrarum requiram. Significans quia per abstinentiam sanguinis, ab homicidiis abstinere vult hominem. Pro Deo autem non immolari vetuit, nec despicere animam, sed omnino praecepit, unde et sanguinem circa basim fundi altaris jussit.

CAPUT VI. De hostiis pro peccato ignorantiae.

(CAP. IV.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: anima cum peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, si sacerdos qui est unctus peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino. Et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii 108.0270B| coram Domino, ponetque manum suam super caput ejus, et immolabit eum Domino. Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illud in tabernaculum testimonii. Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget de eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thimiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. Omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. Et adipem vituli offeret pro peccato, tam eum qui operit vitalia, quam omnia quae intrinsecus sunt, duos renunculos et reticulum in quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris, cum renunculis, sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum. Et adolebit ea super altare holocausti. Pellem vero et 108.0270C| omnes carnes cum capite, et pedibus et intestinis et fimo, et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent. Incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur. Nihil eorum quae necessaria fuerunt legislator omisit; designans quippe conversationum differentias, et ostendens nobis vias in oblatione sacrificiorum, quibus nos oporteat conversari, post hoc necessarie exponit Christi sacrificium, per quod nobis peccatorum remissio et redemptio concessa est. Ante alia ergo hoc nunc primum intende, quia peccata dixit esse animae, quidam enim corpus quasi causale peccati accusant, sed non ita est. Nam si sana sit anima, nihil illi nocebit carnis luxuries. Quam si secundum quem oportet modum regat anima, 108.0270D| recedit et cessat. Si autem dicis, atqui nolentem eam peccare dixit, verumtamen non coacta a carne, sed ignorantia boni, quam ex negligentia et mutatione deteriorum patitur, per quam etiam suavia ea quae sunt noxia aestimat. Sed et hoc vide quomodo in multis sacerdotem permiscet. Ait enim: Anima cum peccaverit de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit. Si sacerdos qui est unctus peccaverit, siquidem sacerdos qui unctus est peccavit, similem dicit aliis sacerdotem pro peccatis offerentem, quia et Christus nobis se similem praebuit, de ipso quippe ait Paulus: Propter quod debuit per omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret (Heb. II). Et fidelis sacerdos in his quae 108.0271A| ad Deum sunt ad reconcilianda peccata populi, plurima nimis hujus legis in Christo exponens. Sed jam sunt et quaerenda sequentia: nam ecce legislator peccatum ipsius sacerdotis peccatum populi appellavit, quia negligens sensibilis sacerdos, aut peccans ipse aut non vindicans in peccatoribus, illicit eos qui rudes sunt ad similia. Intelligibilis autem nec ipse peccatum fecit, nec nos vel parum neglexit; qui cum lege nobis naturali etiam scriptam dedit, et non sine testimonio, sicut ait Paulus, semetipsum reliquit. Verumtamen quia haec figura coaptanda est in Christo, secundum quod possibile est, ut per omnia imaginis consumitur color, hoc quod dictum est secundum quod dignum est Christo intelligibili sacerdoti debemus accipere. Si enim Dei longanimitate 108.0271B| non volentis peccatorem perdere abusus fuerit quis, videtur illi Deus licentiam dare peccandi, propter quod Isaias ait: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te? (Isa. LXIII.) Habacuc etiam similia quodammodo queritur, Quare non respicis super inique agentes, et taces, devorante impio justiorem se, et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem? (Habac. I.) Aperte ergo videtur legislator illum sacerdotem significare cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, eum qui a Patre unctus est, ad quem David dicebat: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga recta est virga regni tui, dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus Deus tuus (Psal. XLIV). Hic 108.0271C| ergo pro peccatis nostris convenienter sacrificium obtulit, de quo Paulus Hebraeis scribit: Sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem (Hebr. IX). Offeret tamen se pro peccato suo, LXX autem addunt, quod peccavit. Peccatum autem ejus, sicut qui semel illud in se suscepit, nostrum peccatum dicitur; unde et Paulus dicebat: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo, et qui nesciebat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V). Vitulum autem immaculatum Domino, videlicet Patri, offeret carnem suam; immaculatum vero, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II). Vitulus autem est quia in cruce intelligibiles nostros inimicos ventilavit. Quod autem LXX 108.0271D| vitulum de bobus legunt, ideo intelligemus dictum de bobus, quia secundum carnem ex patribus fuit qui de Legis exstiterant justitia gloriosi. Ubi autem offeret vitulum, id est, carnem suam? Ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ad ostium quidem ut sacrificium Christi secundum doctrinas et traditiones apostolorum factum fuisse intelligamus, has enim esse ostia tabernaculi testimonii superius ostendimus, ut pote ad coelum introitum praebentia, quod tabernaculum est testimonii, habitare enim hic in tabernaculo testimonii docetur atque probatur. Habet enim Isaias apertissimam testimonii probationem dicens: Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum 108.0272A| ad inhabitandum (Isa. XL). Coram Domino autem, quia inspiciente Patre consummabatur crucis mysterium, in tantum ut etiam aspicienti utique Patri diceret Dominus: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Ponere autem eum manum super caput vituli, et jugulare vitulum praecepit. Nemo enim illum obtulit, sed nec immolare poterat, nisi semetipsum ipse ad patiendum tradidisset, propter quod non solum dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X), sed et praeveniens, semetipsum in coena apostolorum immolavit. Quia enim de sanguine in tabernaculo testimonii intulit, docet Paulus ad Hebraeos dicens: Christus existens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius 108.0272B| tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis, nec per sanguinem taurorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa (Heb. IX). Et rursus: Neque enim in manufacta sancta ingressus est Christus formam verorum, sed in ipsum coelum ad ostendendum se vultui Dei pro nobis. Hic ergo tabernaculum testimonii coelum, quippe quia in ipso habitare Deum prophetae testificati sunt intelligamus: Qui habitat in coelis, inquit, irridebit eos (Psal. II), et, Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo (Joan. III), Unigenitus de semetipso dixit hominibus. Ibi sanguinem introduxit, quia cicatrices portans passionum, a mortuis resurrexit, unde et suum corpus palpandum Thomae praebuit, atque ita 108.0272C| in coelos ascendit. Probant autem sequentia: Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget de eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia et multas operationes implevit, unde et ipse Dominus modo quidem semetipsum sacrificium, modo pastorem (Luc. XI). Deinde rursus vitem, et panem vitae, granum tritici (Joan. XV, VI, XII), opportune dispensatoriis verbis varians suas appellationes nominavit. Et nunc ergo velum ejus carnem appellavit; dubitare enim hoc non possumus, Paulo ad explanationem hujus mysterii dicente: Habentes fratres confidentiam in introitum sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum 108.0272D| in domum Dei introeamus cum puro corde in satisfactione fidei (Hebr. X), propterea et sanctuarii velum appellatum est, figuram quippe carnis Sancti sanctorum gerebat. Quia ergo digitus Dei virtus ejus dicitur, convenienter digitum in sanguinem intingit, ut ostendatur quia passiones carnis Dominicae virtute divinitatis actae sunt. Nam quomodo poterant talia tunc fieri, id est, solis recessus, terraemotus, scissio petrarum, et similia? Hic ergo virtute divinitatis passionem suscipiens, aspersit quidem suam carnem; aspersit autem septies, quia pro remissione hoc peccatorum, et pro subministrando nobis sancto Spiritu fecit, utrumque enim praedictus designare consuevit numerus. Quia autem sanguinem oportet 108.0273A| nos in passione ejus accipere, probant Pilati et Judaeorum turbae; dum enim traderetur cruci, ipse quidem clamabat: Mundus sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII). Illi autem: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Ibid.). Hujus aspersionis et Petrus in catholica epistola meminit, apostolum se nominans secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi (Petr. I). Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. Hic altare sedem Dei, hoc est cherubim, significat; quod enim sunt altare Isaias per visionem seraphim manifestavit, ait enim: Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat 108.0273B| de altari (Isa. VI). Thymiama autem sicut LXX dicunt compositiones, compositionem omnium sicut in thymiamate virtutum dicit: quia sunt intelligibile thymiama, ubi quippe decet virtutes, nisi in sede Dei esse compositas: in quibus et si in terra conversatio est, de coelo tamen descendunt, unde et Paulus de his qui in virtutibus conversabantur dixit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Jacobus vero ait: Quae autem desursum est sapientia, primum quidem benigna est (Jac. III). Sapientiam dicens unam de generalibus esse virtutibus. Post hanc enim fortitudo, et justitia, et charitas, multo magis et caeterae cum hac ordinantur, quae dum sunt quatuor, ut arbitror, excellenter cornua praedicti altaris, quia genera sunt aliarum virtutum 108.0273C| convenienter, nominantur. Ait autem et Isaias: Misericordiae Domini memorabor reminiscens virtutum ejus. Has Dominus ungit proprio sanguine, virtutem eis praestans majorem perfectioremque, ut contra adversariorum vires praevalere possint. Omnem reliquum sanguinem vituli fundi circa basim altaris holocausti, quod est in tabernaculo testimonii praecepit. Altare holocaustomatis rursus Christi corpus intelligamus. Sicut enim ipse sacerdos et sacrificium est, sic et altare est; si autem in multis nominibus unum est quod significatur, diximus quippe eum oportere intelligi etiam velum, nihil est quod ex hoc possit obsistere; dum enim multae sint in ipso operationes, convenienter etiam multa sunt 108.0273D| nomina. Quia autem intelligibile altare corpus Domini, et beatus Paulus intelligit ipso dicente cognosce; ait enim: Habemus altare de quo edere non habent potestatem hi qui tabernaculo deserviunt, corpus videlicet Christi, de illo enim Judaeis comedere fas non est. Hoc altare necessarie in introitu tabernaculi testimonii, id est in introitu coelorum est, quia per ipsum ingressum habemus in coelis. Sed jam reliqua sacrificii hujus discutiamus; quaecunque enim in sacrificio pacificorum seu salutari praecepit, eadem fieri etiam in hoc praecepit: duos renunculos jubet offerri, et reticulum quod est super eos et adipem jecoris, quod LXX edunt, et pinnam hepatis. Et adoleri ea super altare holocaustomatum, in duobus sacrificium dividens, quatenus omnibus 108.0274A| liceat Christi sacrificium imitari, id est, tam his qui inferioris sunt conversationis, eis quippe convenire pacificorum diximus sacrificium, quam altiora sapientibus, quibus imitari sufficit, quae sequuntur: Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis, et fimo et reliquo corpore efferet extra castra. Quod praecepit ut non Christum dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Is qui de Maria est, passus est, qui autem de Deo Patre est, passus non est. Nobis enim unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, qui [ Ms., quia], secundum quod Paulus dixit. Cum ut homo pateretur miracula, tamen in passionibus operabatur ut Deus (Hebr. II). Caro enim in Domino omnis ejus humanitas, quia Verbum caro factum est, dicitur, propter quod et carnem 108.0274B| ejus cum capite et pedibus vel cum capite et extremis, videlicet pedibus. Sic enim caeteri interpretum ediderunt, jussit incendi ut per praedicta verba, eum qui pro nobis passus est esse a principio, et in novissimis intelligeremus, de quo ait Paulus, quia in ipso creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terra, visibilia et invisibilia. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus a mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens (Colos. I). Insuper cum intestinis et fimo, vel, sicut Septuaginta, cum ventre et stercore, ait, ut quia mentis intelligibilis venter figuram gerit, sicut in sacrificiis 108.0274C| aliorum holocaustorum ostendimus, ex eo mentem habuisse nostram eum qui pro nobis passus est, minime ignoramus, quod quidam haereticorum negant. Fimus autem peccata generis humani significat, quae crucifixus in se suscepit, haec enim fimus Domini verisimiliter dicuntur, fimus quippe cum sit immundus, gerentem non polluit. Neque naturae nostrae est quamvis sit in nobis, sicut et peccata nostra quae portavit Dominus, et aliena fuerunt ab eo, et eum nullatenus polluerunt, permansit enim sine peccato. Totum ergo vitulum, id est, totum Christum, extra castra in loco mundissimo ubi effundi cineres solent ejici legislator jubet, apertissime sacrificii Christi locum significare studens, extra castra enim passus est, quod testatur Paulus, dicens: Ideo et Jesus ut 108.0274D| sanctificaret plebem extra portam passus est (Hebr. XIII). Quis autem mundus est cineris locus? Golgotha videlicet, et in tantum mundus, ut mundum totum ipse mundaret; cineris autem recte locus dictus est, quia in ipsa exstincta sunt peccata generis humani, unde et mundus locus appellatur. Incendentque ea super struem lignorum. Ligna autem in igne, sacras Scripturas diximus; quaecunque autem in Domino tempore passionis gesta sunt, ad implenda ea quae prophetae dixerunt sunt gesta, quod manifestat Dominus, quando a Judaeis comprehensus est, dicens: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie in templo sedebam docens, et non me tenuistis, hoc autem factum 108.0275A| est ut complerentur Scripturae prophetarum (Luc. XXII). Et rursus: Jesus autem videns quod omnia consummata essent, ut impleretur Scriptura, dixit, Sitio (Joan. XIX). Sed cum per singula figura Dominicae passionis appareat, tamen planius legislator videtur hoc in sequentibus figurare mysterium. (CAP. IV.) Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, et postea intellexerit peccatum suum, offeret vitulum pro peccato, adducetque eum ad ostium tabernaculi, et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini, inferet sacerdos qui unctus est de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, tincto digito aspergens septies contra velum, ponetque de eodem sanguine in 108.0275B| cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii. Reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii, omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare, sic faciet et de hoc vitulo quomodo fecit et prius. Et rogante pro eis sacerdote, propitius erit Dominus. Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet, sicut et priorem vitulum, quia pro peccato est multitudinis. Nihil in his legislator commutavit quod esse possit extra praedictum sacrificium, quod est principis sacerdotum. Idem enim a turba Israel et a sacerdote offerri praecepit, vitulum enim et hic et illic dixit. Similiter etiam sanguinem in tabernaculo testimonii offerri jubet, vitulum autem extra castra incendi. Atque 108.0275C| apertissime in his quae dicta sunt ostenditur quia eadem erant plebis sacerdotisque peccata, nam quam ob causam idem sacrificium pro eis offerret. Quod autem de sacrificio immutatum est, hoc magis ad firmitatem pertinet, quod unum sit sacrificium, nam in sacerdote non dixit, si cognoverit peccatum suum. Nec enim ignoraturus erat Dominus peccatum, quod ut susciperet incarnatus est. De turba autem, id est, de synagoga, sive de plebe, attende quid ait: Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, et postea intellexerit peccatum suum. Ergo ab initio quidem suum peccatum ignoraverunt, sed postea cognoverunt; et hoc ostendunt ipsa verba Domini, ait enim: Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non 108.0275D| haberent, ut ignorantes utique, nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV), ut pote per ejus doctrinam discentes quod nesciebant prius; quando ergo suum peccatum cognoverunt, tunc ad sacrificium Unigeniti se verterunt. Deinde in sacrificio sacerdotis ipsum diximus imposuisse manum super caput vituli, hic autem seniores hoc facere dicit. Utrumque enim revera in Christi sacrificio agebatur, id est, quia et imminebant ad consummandum illud seniores populi et scribae, et Caiphas princeps sacerdotum, dicebantque: Expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVI). Et quia nullo modo expleri potuisset, si non semetipsum ad passionem Dominus 108.0276A| tradidisset, in tantum uti praediceret Petro: Mitte gladium tuum in vaginam, calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? (Matth. XXVI.) Festinabat enim dispensare nostrorum peccatorum remissionem, quod necessarie in his quae sunt de vituli synagogae sacrificio est consideratum. Ait enim: Sic faciet de hoc vitulo quomodo fecit et prius. Et rogante pro eis sacerdote, propitius erit Dominus. Christus enim factus est nobis propitiatio in sanguine suo, sicut a beato Paulo Romanis scriptum est, per quem in tantum peccata remissa sunt, quatenus ipsi quoque remissionem mererentur qui in eo peccaverunt. De ipsis quippe dixerat: Pater, ignosce illis, nesciunt enim quid faciunt (Luc. XXIII). Sed quid ad finem sacrificii legislator dixit? Sufficit enim nobis 108.0276B| legis ipsius conclusio ad manifestanda praesentia. Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet, sicut et priorem vitulum, quia pro peccato est multitudinis. Vides quomodo nihil mutari in secundo sacrificio extra hoc quod primo est praecipitur? Et quamobrem? Quia pro peccato est, inquit, multitudinis. Ergo hoc manifestum est et indubitabile quia idem peccatum plebis et sacerdotis intellexerit. Et propterea idem in utroque sacrificium ordinavit; nec ipsis quidem verbis dividens quod non faceret, nisi figurae fuissent ea quae tunc agebant. (IBID.) Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur, et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum, ponetque manum suam 108.0276C| super caput ejus. Cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet, rogabitque pro eo et pro peccato ejus, ac dimittetur ei. Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam, ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo, et tangens cornua altaris, reliquum fundet ad basim ejus. Omnem autem auferens adipem 108.0276D| sicuti auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare, in odorem suavitatis Domino, rogabitque pro eo et dimittetur ei. Quemadmodum in spontaneis sacrificiis differentias in conversationibus et conditionibus vitae offerentium ordinavit, ita rursum pro peccatis sacrificia aequalia esse peccatis jubet, quorum magnitudo non solum ex actione peccati, sed ex persona peccantium ponitur Et nimis recte, quia et Dominus apostolis dixit: Servus cognoscens voluntatem domini sui, et non se praeparans nec faciens secundum voluntatem ejus, vapulabit multis; qui autem non cognovit, et non fecit digna plagis, vapulabit paucis (Luc. XII); sed quid subjunxit? Cui datum est multum, multum quaeritur ab eo; et cui creditum est 108.0277A| multum, multum exigitur ab eo (Luc. XII). Hunc intellige esse qui a legislatore dictus est princeps; hic ergo si peccaverit, hircum offert, si quis autem de populo, dicit autem idiotam, sive popularem, non eum qui sorte distinctus est ad meditandam legem. Nam et hic utique princeps nominaretur, qui pro minori peccato capram offerre praecipitur, quemadmodum ille hircum, hic feminam, ille marem. Quemadmodum ergo oblatio caprae sacrificium pro peccato signat, sic hircus et capra cum sit feminini generis, hircus masculini, sacrificii interpretatur vim. Non enim frustra hoc legislator intendit, sed quia hircus et capra: hoc autem Septuaginta in Graeco sic edunt, ut χίμαρον et χίμαιραν dicant offerri debere, quod Latini ex eadem editione interpretati sunt: 108.0277B| haedum ex capris masculum, et capram de haedis femellam. Chimarrus autem et chimarra fetus caprarum sunt, chimerrini vel χιμερίνοι, id est, qui circa tempus hiemis nascuntur: nam bis per annum capris parientibus, quidam fetus tempore hiemis, quidam autem aestatis generantur. Cum ergo ita se habeant, per hiemem tristitiam poenitentiae docet; in tristitia quippe hic et fletu filios generat, sed tamen filii ejus non sunt a sacrificio probati. Unde existimo haedos, id est, χιμάρους, offerre poenitentes, ut pote fluctuantes, praecepit, et ut qui diversitatibus undarum a peccatis se erigentibus, repugnantes misericorditer omnino salvabuntur. Si enim permaneant in poenitentia, et non desperent, velut in tempestate relinquentes navis animae gubernacula 108.0277C| liberabuntur; sin autem desperaverint, quemadmodum quidam gubernatores vel nautae pavidi, statim pereunt. Nam et Dominus dixit: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV), hiemem tempus poenitentiae dicens, sabbatum vero otium animae atque virtutum cessationem intelligens; ad otium siquidem atque a malis vacationem datum est sabbatum, sed Judaeorum gens hoc e diverso usa est. Grave autem est in tempore quo necessaria est poenitentia, et multo gravius quo vacat ab omnibus operibus, quemquam tentari, vel persecutionem pati, unde etiam sicut majorem eum qui sabbato persecutionem patitur, novissimum numeravit. Quia ergo et hirci et caprae sive haedi virtutem et differentiae sacrificiorum modum didicimus, jam videamus quae 108.0277D| in utroque aguntur sacrificio. Communia enim sunt, quoniam poenitentiae finis, et generalis effectus peccatorum remissio est, quam aperte legislator posuit, dicens: Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex iis quae Domini lege prohibentur. Non dicit quid, quia in quolibet praevaricatus quis fuerit, in totam legem delinquit, sicut beatus Jacobus ait: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, omnium reus constituetur (Jac. II). Quando ipse qui peccavit peccatum suum cognoverit, neque enim aliter poenitentiam agere potest nisi cognoscat peccatum suum, tunc enim princeps hircum sive chimarrum; is autem qui de turba est effert capram sive chimarran, immaculata 108.0278A| autem utraque: immaculatam siquidem oportet esse poenitentiam. Quae autem ejus est macula? Videlicet si peccato compatiatur, vel amicus sit poenitens pro quo agit poenitentiam. Oportet enim eum perfecte a peccato eodem atque studiosissimo recedere proposito. Deinde imponet manum suam super caput hostiae; ipse per semetipsum peccatum manifestans, et suam offerens confessionem. Ipse autem (secundum Septuaginta) non occidit, sed alii, habet enim necessarium et aliorum auxilium ad orationem, ut suscipiatur ejus poenitentia, unde nec omnimodo sacerdotes occidere praecepit. Ait enim: Occident eum in loco in quo occiduntur holocaustomata. Qui autem occidant non addidit, licet enim in sacrificio poenitentiae alterius uti adjutoriis. Quod testatur Jacobus 108.0278B| dicens: Orate pro alterutro ut salvemini (Jacob. V). Sed magis justorum utamur adjutorio, ipse enim subdidit: Multum enim valet oratio justi assidua (Ibid.). Ubi autem occident? Idem secundum LXX, In conspectu Domini. Pro peccato quippe in conspectu Domini confiteri necessarium habemus, propter quod dixit David: Peccatum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem cordis mei (Psal. XXXI). Propterea hic legislator intulit: et tollet et ponet sacerdos sanguinem peccati digito super cornua altaris holocaustomatis, sanguinem autem peccati appellavit, qui pro peccato offertur. Hujus primitias sacerdos Christus super cornua altaris holocaustomatis 108.0278C| offeret, videlicet per crucem suam; si enim altare holocaustomatis Domini corpus est, hujus procul dubio cornua crux erit, de qua Habacuc dixit: Cornua sunt in manibus ejus (Habac. III). Offeret super suam crucem primitias necessario sui sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus perfecta peccatorum nostrorum remissio est. Quod autem dicit: Reliquum sanguinem fundet ad basim ejus, omnem poenitentiam evangelicae tribuit praedicationi, quam esse basim altaris diximus. Recte autem poenitentiam omnem apostolicae praedicationi tribuit, quia omnis ejus intentio haec est, ut omnis homo poenitens se corrigendo salvetur, propter quod et primam illam vocem Dominus providet in Evangelio doctoralem: Poenitentiam agite, appropinquabit 108.0278D| enim regnum coelorum (Matth. IV). Omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum, ut poenitentis omne desiderium sursum respiciat, id est coelum intendat, tunc enim poterit poenitentiam offerenti in pacificorum sacrificio reputari: Sed quis sit finis horum quae dicta sunt, addidit: Rogabitque pro eo sacerdos et dimittetur ei. Neque enim idonei sumus peccata nobismetipsis dimittere, Christus autem nobis propitiationem perficit. Si autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam, ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae, sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua 108.0279A| altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis, et cremabit super altare in incensum Domini. Rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur illi. Semetipsum nunc quoque sequens legislator oblationi caprae, sive chimarrae quam diximus ab his qui sunt de populo, et qui non occupantur in meditatione legis, offerri ovem quoque conjunxit: quoniam in populo et idiotis possibile est esse aliquos etiam simplices quibus conveniat ovis sacrificium, quod tam in holocaustomatis quam sacrificiis hostiae pacificorum demonstratum. Aperte ergo legislator approbare cupiens quod non solum princeps, id est scientia sublimior, nec tantum popularis, sed si quis 108.0279B| est in popularibus simplex, si forte peccaverit, quod et hic ad redemptionem peccatorum debeat poenitentiam, ovis sacrificium introduxit: ideo autem non arietem, sed ovem, id est feminam, et non masculum praecepit offerri, quia popularibus feminarum sacrificium deputavit; eos hic qui legem accipiunt evidenter contestans, ut quicunque principatum sortitus est, et est aliis sublimior scientia, non solum exhibeat simplicitatem cum oporteat eum etiam prudentem esse sicut serpentem, quemadmodum Dominus ait; qui vero non est talis, id est, qui non abundat scientia, et propterea in populo deget, hic quamvis sit simplex, si contingat ut peccet, nec ipso peccato ignoscetur nisi per oblationem poenitentiae peccatum diluerit. Cum ergo haec ita se habeant, non 108.0279C| egent caetera expositione. Cum enim sacrificium pro peccato sit, simul hic de capra et ove praecepit, unde necesse non est, cum tendamus ad sequentia, diu in praesentibus immorari.

CAPUT VII. De eo qui audit jurantem mendaciter.

(CAP. V.) Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. (Ex D. Augustino.) Hoc enim videtur dicere peccare hominem, quo audiente jurat aliquis falsum, et scit eum falsum jurare et tacet, tunc autem scit, si ei rei de qua juratur testis fuerit aut vidit, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat, illi indicavit. Ita enim potuit esse conscius, sed inter timorem hujus peccati et timorem proditionis hominum non parva existit plerumque tentatio; possumus enim paratum 108.0279D| ad perjurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare; sed si non audierit, et coram nobis de re quam nobis falsum juraverit utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est, sed quod non expressit, cui hoc indicandum esset, utrum illi cui adjuratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest, videtur mihi quod se homo solvat, etiam a peccati vinculo, si indicet talibus qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive 108.0280A| ad corrigendum, sive ad Deum pro illo placandum, si et ipse confessionis adhibeat medicinam. Post hoc autem peccati genus quod de perjurio alicujus non indicato commemoravit, nullum pro eo sacrificium jussit offerri, sed deinde subjunxit.

CAPUT VIII. De anima quae tetigerit aliquid immundum, aut a bestia occisum.

(IBIDEM.) Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, vel quodlibet aliud reptile, et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et delinquit. Et si tetigerit quippiam de immunditia hominis, juxta omnem impuritatem qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto. Neque hic sacrificium pro illo genere peccati 108.0280B| quid offeratur commemoravit, sed adhuc adjecit et ait: Anima quae juraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, agat poenitentiam pro peccato, et offerat agnam de gregibus sive capram, orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus. (Ex Augustino.) Quid est ergo quod pro tacito cujusquam perjurio, et pro eo quod tangitur morticinum, vel aliquid immundum, nullum sacrificium commemoravit; pro eo vero peccato ubi falsum quisque nesciens jurat, dixit offerri agnam vel capram, an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Voluit enim prius omnia enumerare, et sic inferre quo sacrificio possit expiari. Si autem non potuerit offerre 108.0280C| pecus, offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum pro peccato, et alterum in holocaustum: dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur, et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamenta ejus, quia pro peccato est: alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet. Rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. Quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures, vel duos pullos collumbae, offeret pro peccato similam, partem ephi decimam. Non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est, tradetque eam sacerdoti, qui plenum ex toto pugillum hauriens, cremabit super altare, in monimentum ejus qui obtulit, rogans pro illo et expians. Reliquam vero partem ipse habebit in munere. (Ex Hesychio.) Num eadem legislator 108.0280D| repetit, cum in praeteritis dixisset: Quod si peccaverit de populo terrae per ignorantiam, ut faciat quippiam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat? generaliter de omni peccato praecipiens, et jubens quae debent offerri. Quando enim dixit: Quod si peccaverit de populo terrae per ignorantiam, ut faciat quippiam ex his quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, sensibilem Israelem ostendit, qui cognoscens Dei mandata, non debuit quippiam legis transgredi; transgressus autem implere debuit ea quae ad poenitentiam pertinent. In praesenti autem 108.0281A| dicens: Si peccaverit anima, nequaquam addidit, de populo terrae, et rectissime, dicit enim peccata a quibus necesse sit, secundum quod ait Jacobus, etiam hos qui sunt ex gentibus abstinere, id est, idolothitis, et suffocatis, et sanguine et fornicatione (Act. XV, XXI). In his enim invenies sequentia connumerata. Deinde superius quod est peccatum uniuscujusque per semetipsum delinquentis, et quod per se quis gessit designatur; hic autem eum qui alienis peccatis communicavit, demonstrat, hoc enim tactus immundi, et morticini, et a bestia capti innuit, non per aenigmata, sed aperte exponens quod quidam despiciunt, id est, alterius in errorem mittentis, non arguere errorem, sed consensum praebere. Nunc ergo ostendit quia et in hoc oblationem, eam videlicet 108.0281B| quae ad poenitentiae absolutionem pertinet necessariam habeamus. Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius sit, id est, si aliquo furtum aut dolum faciente, et jusjurandum pro eis dante, videns aliquis furtum vel dolum quem fecit, vel aliter conscius quod falso juret, non prodiderit, portabit iniquitatem. Et recte: nam cui licuit arguere peccatum, et texit, adjutor ejus procul dubio factus est; qui vero auxiliatus est, in semetipsum peccatum traxit. Non solum autem praedicti peccati immunditiam evitandam putavit, sed et si quis tetigerit omnem rem immundam, aut morticinam, aut a bestiis captam, non corporis, sed rei immundas actiones ostendere cupiens, nec illas immunditias quas Judaeorum gens 108.0281C| existimat. Quae sint autem actiones quarum communicatio sicut immundarum evitanda est, Salvator apostolos docuit dicens: Adhuc et vos sine intellectu estis? Nescitis quia omne quod ingreditur in os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem egrediuntur de ore, de corde exeunt, et haec coinquinant hominem: etenim de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, falsa testimonia, furta, blasphemiae, haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV). Propter quod et immundae res, ut pote polluentes eos a quibus tanguntur, id est, eos qui eis communicant a legislatore intellectae sunt morticinae; his similis est in polluendo, homo qui per peccatum mortuus est. De qualibus Dominus dicebat: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. A bestiis 108.0281D| autem captus est, qui, operante in eo diabolo, tractus est ad aliquam actionem malam, quemadmodum Judas ad tradendum Dominum. De quo Joannes evangelista ait: Et facta coena, mittente diabolo in corde ejus ut traderet eum Judas Simonis Iscariotis (Joan. XIII). Quod autem in LXX translatione non dixit simpliciter, a bestia captum, sed addidit immundum, qui est a bestia captus, putas non est omnimodo et immundus? et dicimus nequaquam: neque enim omnis qui a bestia capitur, jam omnimodo ab ea et occiditur, forsitan enim et postquam capitur, liberatur, sicut Petrus: Incidit enim in diaboli laqueum, tempore negationis, sed resipiscens, evasit. Et dicit cum David: Anima mea sicut passer erepta est de laqueo 108.0282A| venantium (Psal. CXXIII). Hic ergo immundus non est, sed quaedam differentiae, idem secundum LXX, morticinorum positae sunt, de quibus quaedam dixit esse pecora, quaedam vero abominationes. Morticinum autem pecus est homo, qui per insipientiam peccans, et pecudum contra legem vitam vivens; abominationes autem immundae, veluti canes et simiae et quaecunque talia sunt de animalibus appellantur, quae etiam ab infidelibus colebantur, vel quodlibet reptile, id est, quod super ventrem suum trahitur. Ergo per haec, tam idololatras apertissime significat quam in alio malo viventes, id est, in dolis et in rapinis, seu in aliis cupiditatibus; his omnibus si quis tactu communicaverit, et oblitus fuerit, vel, sicut LXX dicunt, latuerit illum, quoniam oblivio 108.0282B| animae, et obscuritas mentis, sive actio mala, inquinatio est, in horum tactu, id est, vel in eo quod quis haec operantibus conniventiam praebet, vel in eo quod placent talia, modis omnibus polluitur, sed et si tetigerit quippiam de immunditia hominis, juxta omnem impuritatem qua pollui solet de omni immunditia ejus, quamcunque tangens pollutus fuerit. Dicit autem secundum litteram eos qui seminis fluxum patiuntur, et menstruatas, et quosdam alios, de quibus subtilius ipse legislator paulo post dixit, in quibus horum expositionem servavimus, hoc solummodo nunc pro commemoratione ponentes, quod non omnis immunditia hominis polluit tangentem. Ideoque enim dixit: juxta omnem impuritatem qua pollui solet. Anima quae juraverit et protulerit labiis 108.0282C| suis, id est, aperte promittens, ut vel male quid facere vellet, vel bene. In quibus peccatum est, quando is qui bene promisit, facere mentitur; aut qui mala minatus est, veritatem dicit, quod et Herodes perpessus est, qui pro eo quod juravit Herodiadi, Joannem Baptistam capite detruncavit (Matth. XIV); oblitaque postea intellexerit delictum suum. Omnia haec videlicet quae dicta sunt, unusquisque cum senserit et cognoverit, confiteatur peccatum quod fecit, et offerat agnam de gregibus sive capram, quia de aliquo qui de populo est, videlicet de vulgo, loquitur hoc loco, inter quos possibile est, simplicem quempiam inveniri, agnam de gregibus, ut pote aptam simplici, quemadmodum superius diximus. Orabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus. Consuetis 108.0282D| utitur verbis, in memoriam nostram revocans ea quae superius in deprecatione pro peccatis praecepit peragi; quae iterum dicere, ut pote semel dicta, necessarium non habemus. Solummodo autem hoc adjiciamus, ut si quid horum peccaverit princeps, hircum de capris offerat, oblationem sibi dignam et poenitentiam; nec ipsum peccare oportuerat, nec alterius communicare peccatis, non enim ad virtutem, sed ad iniquitatem aemulantes se, invenitur producere sive provocare subjectos, propter quod illud, quasi quod nec evenire deberet, indiscussum reliquit. Sed et hoc notandum est quia delictum aliquando quidem specialem iniquitatem quae contra solum praesumitur Deum, qualis est quae in sanctis, 108.0283A| atque in jusjurandum committitur; aliquando autem omne peccatum quod ad scientiam pervenit, legislator appellat, et propterea ab eo ubique cognitio peccati, sive anteponatur, sive subinferatur, modis omnibus delictum dicitur, ut ostendat quia omne peccatum, postquam cognoscitur, in ipsum delinquitur Deum. Et ideo appellatur delictum, id est, πλημμέλεια. Non enim sine causa legislator hoc sermone frequenter utitur; nam et quemadmodum differentes conversationes hominum in exordiis libri per holocaustomata et sacrificia salutaria designans legislator, non frustra proposuit, sed vias multas et januas aperire cupiens, sic et modo non unam speciem, sed multas de oblationibus pro peccato sancivit, ut pluriores modos poenitentiae proponeret; 108.0283B| quia nec omnes homines omnes modos implere possunt, nec omnis modus poenitentiae in omni peccato convenit; quando enim poenitentia saccum, et jejunium, et lacrymas et orationem continuam, et vigilias exigit, aliaque similia, quomodo, verbi gratia, senectute, aut aliter corpore infirmus, talem agere poenitentiam praevalebit? Num ergo hic propter infirmitatem aut senilem aetatem repellitur a poenitentia? Nullo modo, habet enim alium modum ad impetrandam remissionem peccatorum. Sed quis hic sit, sequentia demonstrant. Ait enim: Si ergo hic non potuerit offerre pecus, offeret pro peccato suo quod peccavit duos turtures aut duos pullos columbarum Domino. Quamobrem necessarium nimis est reminisci nos quia contemplativam vitam, et in meditatione 108.0283C| conversantem, et mundam atque simplicem significari per pullos columbarum et turturum superius diximus. Ergo qui non potest vacare in continua afflictione et aerumna, ut panem suum cum cinere comedat, et potum suum cum fletu temperet (Psal. CI), aliaque his similia poenitens agat, verbi gratia, infirmitate aut alia quacunque necessitate prohibitus, hic alio modo agere potest poenitentiam, veluti offerens semetipsum ad contemplandum Deum, et ad perscrutationem legis ejus, totamque mentem suam consecrans coelesti conversationi a terrenis rebus plenissime se cohibens; per hoc enim ei et peccatorum remissio et justificatio procuratur. Unde eorum quae offeruntur unum quidem pro peccato, id est, ad emundationem peccati. Alterum vero in holocaustum, 108.0283D| quasi in crucifigentem semetipsum, conversationem vel vitam, et plenissime Deo tradente immolatur. Offeret autem haec sacerdoti, Christo utique; tunc enim acceptabile est utrumque quando secundum intentionem Dominicam, atque eo mediante offeruntur; qui primum offerens pro peccato, ideo primum pro peccato offeret, quia nemo potest holocaustum fieri, nisi prius fuerit a peccato liber effectus. Sed quis hujus modus est libertatis? Retorquebitque sacerdos caput ejus ad pinnulas ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur. Per collum quod LXX spondulum interpretati sunt, totum corpus intelligitur, quia colli firmitas, sanitas et substantia totius corporis est. 108.0284A| Quia ergo solet caput pro mente accipi in divina Scriptura pro eo quod mens principatum tenet in homine, unde et David Domino dicebat: Tu contribulasti capita draconum super aquas (Psal. LXXIII), mentem videlicet, dum aqua baptismatis remissionem praebente, mens diaboli conteritur, retorquebitque caput ejus ad pinnulas; vult nos non servire neque compati corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ut non ex aequo repugnet legi mentis lex peccati, quae consuetudine peccandi in membris habitat corporis, neque captivum ducat hominem, sicut Paulus ait (Rom. VII). Quia autem non debemus ex toto corpus aversari, nec creaturam illud diaboli aestimare, sicut quidam putant, sed subdere illud menti, propterea non praecepit caput a collo separari, unius quippe 108.0284B| ejusdem sunt utraque creatura. Sed sequentia videamus: Et asperget de sanguine illius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamenta ejus, quia pro peccato est. Paries altaris corpus Christi intelligitur, de quo ipse Christus dicebat: Solvite templum hoc et in tribus diebus aedificabo illud (Joan. II), fundamentum autem ejus, sive, ut LXX interpretati sunt, basim, basis ejus Evangelium est; ergo secundum intentionem sacrificii Christi et evangelicae doctrinae jubet etiam hoc pro peccatis sacrificium offerri, propter quod addidit, quia pro peccato est. Nihil quippe sic a peccatis eripere, quemadmodum Christi imitatio et obedientia evangelicae praedicationis, potest. Cui quis obediens, alterum adolebit holocaustum, ut fieri solet, id est, 108.0284C| quemadmodum oportet holocaustum fieri; quod LXX plane secundum hoc edunt, id est, faciet autem quomodo debet. Oportet quippe eum qui patrem, et matrem, et fratres, et omnia saecularia renuit, holocaustum fieri, si modo vult esse acceptabile et intelligibile holocaustum. Haec si faciat, is [qui] non potest praedictis modis poenitentiam agere, id est vigiliis, et sacco, et aliis similibus afflictionibus, rogabitque pro eo sacerdos intelligibilis, et pro peccato ejus et dimittetur ei. Admirabilis valde ergo Deus est hujus lator legis, qui veniam ut pote clemens imbecillitati generis humani tribuit, et modum reperit per quem non minora consequi infirmantes possint. Potest de prolato juramento, et per oblivionem omisso, et de oblatione per hoc agnae sive caprae de gregibus 108.0284D| sive oblatione turturum vel columbarum, aliter juxta moralem intellectum sentiri. (Ex Gregorio.) Juramentum proferre est voto nos divinae servitutis alligare, et cum bona opera promittimus, bene nos facere spondemus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis parcere juramus; sed quia nullus in hac vita ita perfectus est ut quamlibet Deo devotus sit, inter ipsa quantulumcunque pia vota non peccet, pro peccato agnam offerre sive capram praecipit. Quid enim per agnam, nisi activae vitae innocentia? Quid per capram, quae in summis saepe extremisque pendens rupibus pascitur, nisi contemplativa vita signatur? Qui ergo se conspicit promissa ac proposita non 108.0285A| implere, ad sacrificium Dei sese studiosius debet, vel in innocentia boni operis, vel in sublimi pastu contemplationis ascendere. Et bene agnam de gregibus, capram vero offerre de gregibus non jubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnam de gregibus damus; sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedio poenitentiae adjungitur ut duo columbarum pulli vel duae turtures offerantur. Scimus quia columbarum pulli pro cantu gemitus habent; quid ergo per duos columbarum pullos, vel duos turtures, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur? ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati 108.0285B| sumus; unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur, holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus; de altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus. Nec silentio est praetereundum, in hac oblatione turturis vel columbae quae pro peccato jubetur offerri, atque ut post mortem hostiae corpori caput inhaereat, quia Mediatoris nostri persona allegorice in ea potest intelligi. (Ex Gregorio.) Redemptoris enim nostri mors ad conjunctionem sui corporis, id est Ecclesiae, valuit, non ad separationem. Mediator etenim Dei et hominum, id est caput omnium nostrum, et verae mundationis 108.0285C| hostia, unde pro nobis mortem pertulit, inde nobis verius inhaesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inhaeret, quia Christum ab Ecclesia nec mors interveniens dividit. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt; intulerunt mortem, ut ab eo abscinderent fidelium devotionem; sed inde fides crevit, unde hanc se exstinguere infidelium crudelitas credidit; cumque se aestimant ejus miracula persequendo abscindere, hanc nimirum compulsi sunt nesciendo dilatare. Quis namque caput nostrum est, nisi Redemptor generis humani? de quo scriptum est: Ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph. I), quae est corpus ipsius, quem cum Judaei persequerentur, nomen ejus delere de terra conati sunt, cumque eum crucifixum 108.0285D| et sepultum viderunt, eum se ab amore omnium divisisse crediderunt. Sed caput turturis et incisum est, et tamen a suo corpore abscissum non est, quia ex eo quod pro nobis mortem pertulit, omnes nos sibi verius in ipsam suam mortem conjunxit. (Ex Hesychio.) Quia autem non omne facile est ad poenitendum tempus, imo aliquando et difficile, id est, quando abusi sumus ipsa poenitentia, virtutemque ejus quodammodo abolevimus, quod evenit si quis forte peccans, et poenitere se simulans, ad hoc rursus redeat, quod et Petrus reprehendens ait: Evenit eis res veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum; et sus lota in volutabro coeni (II Petr. II). Sed et Paulus: Ne quis, ait, fornicator aut profanus, 108.0286A| ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua: scitote enim quia et postea volens haereditare benedictionem, reprobatus est; non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis exquisisset eam (Hebr. XII). Ergo quia talibus non facilis praebetur poenitentiae aditus, ecce nunc legislator innuit, ait enim: Quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures, vel duos pullos columbae. Qui vero haec non potest, omnimodo nec haedum nec ovem potest; quare autem non potest? sed ut LXX dicunt, non invenit, quia divitiis poenitentiae male usus, non eas quemadmodum oportebat expendit. Quid ergo faciet ut non desperatio ei causa perditionis fiat? Offeret pro peccato suo similam, partem ephi decimam, non mittet in ea oleum, nec thuris aliquid ponet, quia pro 108.0286B| peccato est. Haec ergo species ei poenitentiae concessa est, quam dixit: anxiari autem et timere debet, ne forte non suscipiatur ejus, ut pote frequenter injuriata, poenitentia, propterea nec oleum superfundit, utpote dubitans an misericordia et compassione dignus sit; sed nec thuris aliquid imponit, ut pote qui nescit utrum boni odoris sit ejus oratio quam frequenter praevaricatus est. Unde Joel propheta ad plebem Judaeorum dicebat: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multum misericors, et praestabilis super malitia. Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamem Domino Deo nostro? (Joel. II.) Et quomodo dubitatur de misericorde et patiente, et multae miserationis, 108.0286C| si convertatur et poeniteat, et si sacrificium et liba men pro peccatis accipiat? Nisi quia populo maligno et diligenti peccata loquitur? Qui cum saepe egerit, nunquam perstitit in pura poenitentia. Ergo nec desperationem illis facere vult, nec rursus eos poenitentes valde praesumere, atque ideo verbis est dubiis usus. Et quamobrem non oportebat praesumptionem eis facile dari? Ne data praesumptio ad alia rursus peccata eos negligentiores efficeret, velut relaxatis prioribus. Infirmos quippe quosdam et inconstantes in virtutibus legislator innuit. Tradet autem eam sacerdoti. Ille autem ut pote pius Christus quippe est, qui etiam nunc per significationem intelligitur sacerdotis, qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare, in monimentum ejus 108.0286D| qui obtulit, species oblationis acceptabilis est, ephi similae. Ephi autem mensura est trium mensurarum, id est, tres modios capiens. Ergo Christus est qui sacrificium offert, et ipse est sacrificium quod offertur: ephi enim, cum sit mensura trium modiorum, evidenter Trinitatem innuit, quae una quidem mensura est, quia una in ea est deitas; tres autem habet mensuras, id est, tres personas perfectas et tot subsistentias, ut manifestum sit non nos peccare ejus partem, carnem Domini dicentes, propter inseparabilem cum ea in incarnati Verbi unitionem. Quare autem trinitatis pars est? Quia indivisibilis ejus est gloria et virtus, ita ut Paulus de Christo diceret: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis 108.0287A| corporaliter (Colos. II). Sed et Joannes: Qui negat, inquit, Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Jesum et Patrem habet (I Joan. II). Ergo ephi quidem hic incarnatus Deus Verbum, ut pote habens in se Trinitatis plenitudinem. Decima autem ejus est caro, primum quidem ut ostenderetur sublimitas divinitatis ejus quantum ad humanitatem. Propter quod et pars dicitur. Deinde pro eo quod integro homine incarnatus est Deus Verbum et qui legem impleret. Utrumque enim decima significat, quia et perfectus est denarius numerus. Decem autem mandata legis sunt, unde et decimae decimam praecipuam sacerdoti, Christo videlicet, lex deputavit, ut pote massae nostrae primitias habenti. Quicunque ergo poenitentiam saepe praevaricans violavit, rursusque vult agere 108.0287B| poenitentiam, in spe Christi agat, qui inquisitus a Petro: Si peccaverit in me frater meus, quoties dimitto ei, usque septies? dixit: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Hic ergo sermo spem poenitentiae eis quibus impossibilis videtur, praebet. Propter quod hauriens de oblatione implet pugillum, in monimentum ejus qui obtulit, et cremat super altare, id est, memor sui verbi quod pro his salvandis qui ad se veniebant apostolis dixit: Non peribunt in aeternum, et nemo eas rapiet de manu mea (Joan. XIX, X), venientem ad se salvat eum qui saepe deliquit in poenitentiam. Quid, pro eo offerens pugillum in monimentum? id est, verbum secundum quod promisit eos qui semel sub manu ejus facti fuerint non perire. Hoc ergo monimentum offeret super altare corpus 108.0287C| suum, quod omne peccatum suscepit, etiam illud quod videbatur impossibile posse salvari; propter quod addidit, quia pro peccato est, ostendens quia ad Christum solum pertinet omnium peccata suscipere. Ergo ii qui poenitentiam saepe peccando praevaricati sunt, postremo autem poenituerunt, ex eo quidem quod frequenter praevaricati sunt, spem poenitentiae non habent, Christus tamen etiam sic orare, id est, suscipere poenitentiam, propter suum patitur verbum, misericors est enim et fidelis sacerdos ad Deum qui exoret pro peccatis populi, sed etiam qui finis sit hujus sanctionis cognoscamus, sequitur enim: Reliquam vero partem ipse habebit in munere, quod LXX ediderunt: Quod autem reliquum fuerit, sit 108.0287D| sacerdotis, quemadmodum sacrificium similae. Et quia theologiam, supra, similam significare diximus, haec autem oblatio non tantum theologiae quantum poenitentiae est, unde ibidem quod reliquum fuit Aaron et filiis ejus deputavit, quos filios intelligimus eos esse qui sublimia et divina intelligere possunt, ipsi quippe pascuntur de scientiae reliquiis, cujus totum atque summam in coelis Christus habet. Considerandum itaque est quod in duo praesens sacrificium dividitur, id est, in remissionem peccatorum poenitentiam agenti, et in theologiam, Christo: solius enim Dei est ignoscere etiam ea quorum impossibilis videtur remissio, quia scriptum est: Quod impossibile est apud homines, possibile est apud Deum (Matth. XIX; Luc. XVIII). In Christo enim credere 108.0288A| debet omnis anima fidelis esse scientiae plenitudinem, et potestatem dimittendi peccata. Et ideo ei omne sacrificium, quasi vero sacerdoti, oportet offerri.

CAPUT IX. De anima quae praevaricat caeremonias Domini ver errorem.

(CAP. V.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii; ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponens supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo, offerens arietem, et dimittetur ei. Bonum quidem est 108.0288B| ab omni peccato abstinere, maxime tamen ab eo quod contra sancta committitur, quia Deus per illum injuriatur. Quantum autem hoc et quam terribile sit, praesens, quam legislator exposuit, demonstrat oblatio. Cernis quippe quia dum tot praecepisset sacrificia celebrari, nusquam de arietis sacrificio in principio libri hujus, Domini ad Moysen loquentis, nisi tantum in hoc loco mentionem fecit, volens necessitatem et utilitatem sacrificii hujus ostendere. Cernis etiam quod non hircum, neque capram, aut ovem, aut par columbarum, sed arietem praecepit offerri, ex oblatione docens, quale sit hoc peccatum: in figura enim Salvatoris aries accipitur. Non solum autem immaculatum eum esse praecepit, sed et qui pretii sit, sive emi possit duobus siclis, vel secundum 108.0288C| LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo quippe sibi conquirere Domini sacrificium, nisi per Spiritum sanctum potest. Si enim nemo potest dicere Dominus Jesus Christus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII), multo magis nec sacrificium ejus assequi qui potest sine operatione Spiritus. Unde non simpliciter dictum est, quinquaginta siclorum, ostendit quippe hic numerus sancti Spiritus adventum, ex eo quod die Pentecoste, id est, Quinquagesima, ad apostolos venit; sed et pondere sanctuarii, sive secundum LXX, siclo sancto, ut per hoc quod dixit, sancto, ostenderet sancti Spiritus virtutem, et operationem. Siclo autem quare? Quia siclus viginti obolorum est, hic autem vicenarius numerus non 108.0288D| est peccatis obnoxius; unde hi qui de Aegypto exierunt cum viginti annorum essent, peccati populi poenam non susceperunt; mundus quippe ab omni peccato est spiritalis homo. Non solum autem arietem offerri, sed et quintam partem addere praecepit: si quis forte sancto vasi vel cibo aut unguento tali abusus est, hoc appellavit commissum peccatum in sancta. Hic ergo ipsum reddet, et insuper quinta, id est, quintam ejus partem tradidit sacerdoti. Hoc autem significat ut quoniam quinque sensus habemus, si per unum sensum peccaverimus, veluti, si oculum ad adulterium in tempore et loco sancto occupaverimus, aut lingua in detrahendo, vel aures ad malam locutionem, aut odoratum ad praeceptionem odoramentorum meretricorum: aut manum 108.0289A| ad tactum profanum et injustum; primum quidem ab illo peccato omnino abstineamus, et poenitentiam de eo per arietem offeramus, id est, Christum rogemus ut peccati in se commissi ipse fiat ereptio; deinde quintam, id est, unum praedictorum sensuum, per quod peccatum commissum est, offeramus sacerdoti, Christo videlicet, ut nequaquam ultra ad actionem pravam ullum occupemus sensum, sed consecremus illum Deo, sic enim pro peccato nostro deprecabitur. Quomodo autem peccati aries per sacerdotem offeratur, in alia parte libri conscriptum est, ubi sacrificium pro peccato aequale esse sacrificio quod pro delicto fit praedicavit. Hoc autem nunc adjiciendum est quod delictum legislator duobus modis uti seu ponere solens, et delictum appellare, 108.0289B| nunc quidem peccatum quod ad scientiam pervenit, et nequaquam jam ignotum est peccati; nunc autem quod in Deo ipso commissum est, veluti jurejurando, aut etiam in sanctis, non sine causa hoc appellat delictum; sed ut tu cognoscas similiter in Deum extendi peccatum quod in scientia et quod in jurejurando, et quod in sanctis committitur.

CAPUT X. De oblatione pro peccante per ignorantiam, aut praevaricante legem. (IBID.) Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea, intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta 108.0289C| mensuram aestimationemque peccati: qui orabit pro illo quod nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Domino. Habet praesens locus quaestionem non modicam, consideratione dignam, quia pro peccatis pro quibus capram pridem offerri aut ovem praecepit; ait enim: Quod si peccaverit de populo terrae per ignorantiam, ut faciat quidquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat, et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam; nunc tanquam oblitus ea quae praeceperat: Si anima (ait) peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea, intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti. Et multum videtur differre inter hoc sacrificium et illud quod dudum 108.0289D| praecepit. Sed neque oblitus est anteriora, nec contraria eis praecepit: quia enim nomine animae gentilem diximus significari, hic autem forsitan ignorans mandata legis transgredi poterat, propter quod dixit, et per ignorantiam. Recte intelligibilis aries, Christus videlicet, hujus peccatum in sacrificio pro eo oblatus diluit; ergo si quis extra fidem Christi constitutus est, Judaeus forte aut paganus, licet poenitere se de peccatis suis per conversationem et vitam demonstret, remissionem non merebitur, quia arietem offerre, id est, Christi sacrificium, non potest. Quamobrem generaliter de omnibus quodammodo sancire cupiens, non dixit: Si anima de populo, sed si anima, simpliciter peccaverit, et fecerit 108.0290A| unum ex his quae Domini lege prohibentur. Ergo et de indocto et de habente scientiam, nec non de omni peccato recte hoc quod dictum est, accipitur; quia autem arietem pro delicto jubet offerri, apertissimum est quia delictum hic legislator intellectum peccatum posuit, propter quod dicens, per ignorantiam, subdidit: et peccati rea intellexerit iniquitatem suam; qui autem intellexerit peccatum, hic illud in se relidit, et sordidatur ab eo sive oneratur, quandiu per praedictum sacrificium oratio pro eo fiat.

CAPUT XI. De anima quae contempto Deo negarit depositum, aut aliquid extorserit per calumniam.

(CAP. VI.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 108.0290B| Anima quae peccaverit, et contempto Deo, negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerit, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, sive rem perditam invenerit, et inficians insuper juraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus peccare solent homines, convicta delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti juxta aestimationem mensuramque delicti: qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi. Cernis quod in eodem ordine et peccatum quod in sancta, et id quod, jurejurando committitur, spiritus Dei tradit. Patet autem ex eo quod in utroque, id est, arietis sacrificium, 108.0290C| offerri praecepit: quamobrem enim paulo ante in omni peccato arietem, jussit offerri, non a nobis conjicientes, sed intentionem legislatoris sequentes diximus. Cur autem peccatum quod jurejurando est, et quod in sanctis, conjunctum putavit? Quia omnimodo utrumque ad Deum pertinet, et qui jusjurandum transgreditur, non solum proximo nocet, sed et ipsi Deo, quem mediatorem fecit, injuriam facit. Non enim parvi reatus est in conspectu Dei contra conscientiam suam quemlibet per fraudem depositum proximo suo abnegare, aut vi aliquid ab eo extorquere aut calumniari, aut rem perditam cum invenerit proximo suo inficiando perjurare. (Ex Origene.) Multi enim sine peccato putant esse, si alienum quod invenerint teneant: Deus mihi, inquit, 108.0290D| dedit, cui habeo reddere: discant ergo peccatum hoc esse, simile rapinae, si quis inventa non reddat. Haec secundum historiam. Caeterum, secundum allegoriam, altior sensus huic loco inserendus est. Ego puto quod et ipsam animam nostram et corpus depositum accepimus a Deo, et vis videre majus aliud depositum quod accepisti a Deo, ipsi animae tuae Deus imaginem suam et similitudinem commendavit. Istud ergo depositum tam integre tibi restituendum est, quam a te constat esse susceptum: si enim sis misericors, sicut Pater tuus in coelis misericors est (Luc. VI), imago Dei in te est, et integrum depositum servas, si perfectus es sicut et Pater tuus coelestis perfectus est, imaginis Dei in te 108.0291A| depositum manet. Similiter et caetera omnia ipsius, si justus, si sanctus, si mundus corde, et omnia quae in Deo praesto sunt per naturam, si tibi per imitationem subsistant, depositum apud te divinae imaginis salvum est. Si vero e contrario agas, et pro misericorde crudelis, pro pio impius, pro benigno violentus, pro quieto turbulentus, pro liberali raptor existas, abjecta imagine Dei, diaboli in te imaginem suscepisti, et bonum depositum, commendatum tibi divinitus, abnegasti. Aut non hoc erat quod sub mysterio Apostolus electo discipulo mandabat Timotheo dicens: O Timothee, bonum depositum custodi (I Tim. VI)? Ego etiam illud addo quod et Christum Dominum depositum suscepimus, et sanctum Spiritum depositum habemus: Videndum ergo nobis est 108.0291B| ne hoc sancto deposito non sancte utamur, et cum nos in consensum sui peccata sollicitant, juremus nos non suscepisse depositum, quod utique si habeamus in nobis peccata, consentire non possumus: sed et ipse sensus rationabilis qui in me est, commendatus mihi est ut eo utar ad intelligentiam divinorum. Ingenium item, memoria, judicium, ratio, et omnes qui intra me sunt motus, commendati mihi videntur a Deo, ut eis utar in his quae praecepit lex divina; si vero ad malas artes, solers et perspicax vertatur ingenium, et rebus Dei abutamur in his quae non vult Deus, hoc est abjurare depositum, et beneficia vertere in perfidiam. Post hoc de rapina dicitur. Raptores sunt mali, sunt et boni: boni quidem illi de quibus dicit Salvator, qui regnum diripiunt (Matth. 108.0291C| XI); sunt autem et mali raptores, de quibus dicit propheta: Et rapina pauperum in domibus vestris est (Isa. III). Apostolus vero abrupte pronuntiat dicens: Nolite errare, quia neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Est tamen aliquid et secundum spiritalem intelligentiam culpabiliter rapere, sicut illi laudabiliter rapiunt regna coelorum, ut verbi causa dicamus, si homo nondum purgatus a vitiis, nondum segregatus a profanis et sordidis actibus, velit se coetui sanctorum latenter ingerere, et sermonem quo perfecta et mystica tractantur audire, hujusmodi homo secretorum et perfectorum scientiam non bene rapuit. Meminisse enim oportet praecepti Salvatoris, quod 108.0291D| dicit: Quia nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin utres rumpentur, et vinum peribit (Matth. IX); ostendens quod animae nondum renovatae, sed in vetustate malitiae perduranti, non oporteat novorum mysteriorum, quae per Christum mundus agnovit, secreta committi. Addit deinceps legislator: Aut si quid nocuit proximo, vel si invenit perditionem. Lex litterae hoc videtur mandare ut si quis invenit quod alius perdidit, et requisitum fuerit, reddat, nec perjuret pro eo; est et haec utilis audientibus aedificatio. Item secundum allegoriam: 108.0292A| rem perditam, seu perditionem, ut in LXX habetur, non incongrue possumus intelligere testimonia, quae prave interpretata ab haereticis invenimus: multum enim haeretici perquirunt in Scripturis divinis ut inveniant perditionem, unde astruant suum errorem: sed si forte aliquis horum audiens in Ecclesia Dei verba catholice tractari, resipiscat et intelligat quia quod invenerat, perditio est, reddit quod invenit, hoc est, non sibi vindicet errorem alienum, sed auctori suo illum dimittat. Abstineamus ergo nos totis viribus a fallacia, quoniam Deus per fallaciam injuriatur, qui veritas est. Caveamus et avaritiam, quae in fraude zelatae pecuniae vel per vim raptae designatur, quia Scriptura teste: Avaritia est idolorum servitus (Gal. V). Atque radix omnium malorum est cupiditas 108.0292B| (II Tim. VI). Reddet, inquit, omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat (Ex Hesychio). Quoniam enim cum eo qui praejudicium passus est in rapina vel in deposito, et contra ipsum quoque Deum injuste agi per fallaciam vel perjurium dicimus, recte horum quintam Deo dari jubet ad quem tendit injuria: quinta autem lingua est. Esse enim quintam etiam hanc diximus, cum sit una de quinque sensibus. Haec ergo offertur Deo, ut deinceps non peccet, quia per ipsam unumquodque praedictorum committitur. Notandum autem quod in Septuaginta non quintam partem, sed quintas superaugeri debere, scriptum reperitur. Sunt qui ita exponunt, ut non pro quinque verbi gratia nummis subtractis, uno addito, 108.0292C| id est, pro quinque sex nummi reddantur; sed, qui furatus sit quinque nummos, ipsos quidem restituere et alios quinque uno superaddito reddere cogatur. Videamus ergo juxta allegoriam, quomodo isti bis quinque uno superaddito reddantur ( Ex Origene ). Quinquenarius numerus frequenter, imo pene semper, pro quinque sensibus accipitur. Scire ergo debemus hoc modo istos quinque sanctis posse restitui, ut si forte praesumpsimus abuti eis in saecularibus actibus, et impendimus usum eorum in his quae non secundum Deum gessimus, restituamus; nunc ipsos quinque sanctis actibus religiosisque ministeriis et alios eis quinque addamus, qui sunt interioris hominis sensus, per quos vel mundi corde effecti, Deum videmus, vel aures habemus ad 108.0292D| audienda ea quae docet Jesus, vel odorem capimus illum, quem dicit Apostolus, quia Christi bonus odor sumus (II Cor. V); vel etiam gustum sumimus illum, de quo dicit Propheta: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII), vel tactum illum, quem dicit Joannes: Quia oculis nostris perspeximus et manus nostrae palpaverunt de verbo vitae (I Joan. I). His autem omnibus unum superaddimus, ut ad unum Deum haec cuncta referamus. Quid vero de arietis sacrificio agendum sit, supra expositum est.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De lege holocausti et ritu sacrificiorum et libaminum. 108.0293|

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe Aaron et filiis ejus: Haec est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque ad mane; ignis ex eodem altari erit. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis, tolletque cineres quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferet eos extra castra, et in loco mundissimo, usque ad favillam consumi faciet, et caetera. (Ex Hesychio.) Hic de jugi sacrificio lex loquitur, quod quotidie in libro Exodi offerre praecepit sacerdotes. Ait enim sic: Hoc est quod facies: In altari agnos anniculos duos per singulos dies jugiter (Exod. XXIX). Et paulo post: Oblatione perpetua 108.0293B| in generationes vestras (Ibid.). Dicit autem: Facies holocaustum unum agnum mane, et alium facies vespere. Per haec ergo intelligimus quia in eorum quidem qui sunt de plebe voluntate datum est, si volunt, offerre holocaustum, propter quod sacrificium illud munus eorum, ut pote spontanea oblatio nominatur. Neque enim ab omni homine perfectissima exigitur sapientia; sacerdos tamen omnimodo debet perfecte sapere. Perpetuum enim sacrificium, id est, continuum holocaustum, secundo in die, mane et vespere, offerre praecipitur, ut a perfecta sapientia incipiens, in eadem finiat, et totam suam vitam componat ad perfectionem. Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos; oportet quippe eum qui holocaustum, id est, perfectae sapientiae operationem, debet 108.0293C| semper accendere ignem sancti Spiritus et non sinere exstingui: exstinguitur autem et eorum quibus donatus est, negligentia. Propter quod et Paulus ait: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V); velut in nostra potestate sit positum exstinguere illum sive accendere. Tota autem nocte incendi ignem jussit, non quod in die non incenderetur, nam quomodo secundo fieret diebus singulis holocaustum; sed quia manifestus erat ignis diurnus, nocturnum addidit, quia ergo nox caligo est vitae hujus, id est, ea quae multos obtinet, ignorantia. De qua Paulus dicebat: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). Nos praecipit, qui holocaustum Dei facti sumus, etiam in nocte accendere ignem, ut cum alii legem transgrediantur et terreni sint, nos simus spiritales. Subdidit 108.0293D| autem: Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis. Sacerdos hic qui holocaustum offert, unusquisque perfecte sapiens intelligitur, quia sacerdotium perfectionis exemplum est, propter quod et regale sacerdotium populus fidelis (I Petr. II) appellatur, ut pote legem perfectam Evangelii suscipiens. Qui ergo vult offerre holocaustum tunica, id est justitia, et feminalibus, id est castitate, induatur. De lino autem et tunicam et feminalia vult esse non ex lana, quia linea vestis habilis molliusque adhaerens est corpori. Aspera autem ea quae ex lana est. Ex quo docet quia 108.0294A| habiles multumque cohaerentes sunt animae justitia et castitas; simulque hoc docet, quod quemadmodum facile cuique est ad habendum, sic virtutes volentibus eas consequi faciles sunt et quae cito conquiri possunt. His autem indutum jubet auferre cineres holocausti quos ignis consumpsit de altari. Quid per haec docens, nisi ut quemadmodum hostia aufertur, id est, sacrificium quod peractum est holocaustomatis, ut aliud iterum simile offeratur, ita et nos faciamus. Virtutes quippe quas cooperante Spiritu gerimus, singillatim debemus ponere, ut alias rursus operemur, et non tantum praecedentibus contenti simus, sed et alias adjungamus. Quemadmodum is qui currit, relinquens transcursa, ad reliqua currenda contendit, quia videlicet aliter ad bravium non poterit 108.0294B| pervenire. Propter quod cum auferri de altari praecepisset consummatum igne holocaustum, poni illud juxta altare praecepit. Esse autem Christum holocaustomatis altare diximus. Auferimus ergo ei olim opere consummatas virtutes, quando habemus tempus operandi, quasi non nobis imputet praecedentes negligentibus, si non super eas alias construamus. Servat enim nobis Christus justus judex quaecunque bona egerimus, si non haec per iniquas actiones praevaricati fuerimus. (Ex Origene.) Observandum tamen est quod aliis indumentis sacerdos utitur dum est in sacrificiorum ministerio, et aliis cum procedit ad populum. Hoc faciebat et Paulus scientissimus pontificum et peritissimus sacerdotum, qui cum esset in coetu perfectorum, tanquam inter Sancta 108.0294C| sanctorum positus, et stola et perfectione indutus dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus mundi, neque principum hujus mundi qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum hujus saeculi cognovit; si enim cognovissent, nunquam Deum majestatis crucifixissent (I Cor. II). Sed post haec tanquam ad populum exiens, mutat stolam, et alia induitur longe inferiore quam illa. Et quid dicit? Nihil aliud, inquit, me judicavi scire inter vos, nisi Jesum Christum et hunc crucifixum (Ibid.) [ Ex Hesychio. ] Extra castra autem in locum mundissimum jubet efferri, id est, praemittere ad futurum judicium. Illud enim extra castra est praesentis saeculi, et locus est mundus, qui ab omni corruptione 108.0294D| mundum est futuri saeculi judicium. Sed quid est quod addidit: Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens ligna mane per singulos dies? Quemadmodum ergo materia ignis sunt ligna, mane autem ea jubet componi, sic nobis sunt materia subministrationis spiritus, divinae legis testimonia, et sacrorum eloquiorum meditatio, quae supra esse ligna diximus. Ergo haec mane in lumine componere debemus, id est, in vigilantia et sobrietate animae. Non solum enim nobis in die sed et in nocte, id est, non solum in tempore sobrietatis, sed 108.0295A| et intelligibili nocte, de qua Paulus dicebat: Non ergo dormiamus sicut et caeteri, non habentes spem, sed vigilemus et sobrii simus: Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V), ignis sufficiat subministrationis spiritus, in quo ordinari oportet intelligibilem hostiam et adipem pa cificorum; ignis, ait, est iste perpetuus qui nunquam deficiet de altari. Spiritus enim est Deus, et qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan IV); unde et intelligibile altare, quod est Christi corpus, inexstinguibilem habet ignem subministrationis spiritus (Ex Gregorio.) Item, secundum tropologiam: Altare Dei est cor nostrum, in quo jubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominum charitatis flammam indesinenter accendere. 108.0295B| Cui per singulos dies sacerdos ligna subjiciat ne exstinguatur: omnis enim Christi praedicator membrum utique summi sacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrus apostolus dixit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II); et sicut Joannes apostolus dixit: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotium (Apoc. V). Sacerdos ergo in altare ignem nutriens quotidie ligna subjiciat, id est, fidelis quisque ne in eo charitatis flamma deficiat, in corde suo tam exempla praecedentium, quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat; nam quasi quaedam fomenta igni dare est, in exercitatione charitatis, vel exempla Patrum, vel praecepta Dominica ministrare. Quia enim interna novitas nostra ipsa quotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis 108.0295C| iste adhibitis lignis nutriendus est, ut cum per usum se vetustatis nostra novitas extenuat, per Patrum testimonia et exempla reviviscat. Et bene illic praecipitur ut mane ligna per dies singulos congerantur. Haec quippe non fiunt nisi cum nox caecitatis exstinguitur; vel certe, quia mane prima pars diei est, postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc priore loco quisquis fidelium cogitet ut quod in se jamque quasi defecit, quibus valet nisibus, studium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altare Domini, id est, in corde nostro, citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis exemplis Patrum et Dominicis testimoniis reparetur. Bene autem illic subjungitur: Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum. Nam quisquis in se hunc ignem charitatis accendit, semetipsum 108.0295D| utique holocaustum desuper imponet, quia omne vitium quod in se male vivebat exurit. Cum enim cogitationum suarum interna considerat, et vitam reprobam per immutationis gladium mactat, in ara se sui cordis imposuit, et igne charitatis incendit; de qua hostiae pacificorum adipes redolent, quia interna novae vitae impinguatio, pacem inter nos et Deum faciens, odorem de nobis suavissimum reddit. Quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte illic subditur: Ignis enim iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Nunquam profecto de altari ignis iste deficiet, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit. Aeterna quippe contemplatione agitur ut 108.0296A| omnipotens Deus quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur.

(IBID.) Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari. Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est. Adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino; reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento, et comedet in loco sanctuarii tabernaculi. Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. Mares tantum stirpis Aaron comedent illud, legitimum sempiternum in generationibus vestris, de sacrificiis Domini. Omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. 108.0296B| (Ex Hesychio.) Legislator videtur reiterans quae semel esposuit, ut multiplici repetitione mandati legentes ad memoriam revocaret. Quatenus autem per repetitionem legis necessariorem redderet lectionem, interponit aliquid amplius, cujus gratia necessarium hoc mandatum et inexcusabile nimis existeret. Sicut ergo in praecedentibus de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem ipsius, ut est illud: Ignis qui in altari est semper ardeat, nunquamque deficiat; sic et nunc, cum sacrificium similae deduxisset ad medium, per quam significari theologiam in hujus libri exordio demonstravimus, addidit quod oportet eam in loco tantum sancto et a masculis, non autem ubique aut etiam ab omnibus, comedi. De qua vide qualia etiam nunc praecepit: Haec est lex 108.0296C| sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari. Hoc ergo de quo nunc sermo est: filii Aaron, id est, sublimes in sapientia homines, soli offerre debent coram Domino, id est, secundum quod Dei voluntas est, non superfluo in divino disputantes, sed quaecunque nobis Christus revelabit. Hoc enim intellige quod ait, coram altari. Quia altare esse humanitas Unigeniti demonstrata est, ergo in his theologiam constituamus, quae nobis incarnatus tradidit Dominus, ut Patrem in eo et ipsum in Patre cogitemus, et de Spiritu sancto sciamus, quia et ipsius est Filii, et a Patre procedit. Tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo, et totum thus quod super similam positum est, adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi 108.0296D| Domino. Cum eleemosyna et oratione, haec enim figurantur per oleum et thus, quibus necessarie theologia conquiritur; utriusque si quidem adjutorium, ut non excidant ex veritate qui de Deo loquuntur, necessarium habent hujus in monimentum. Intelligibilis sacerdos Christus pugillum tollit, quia summa scientia apud eum permanet, quod in monimentum quidem est quia in perpetuum erit permansura memoria. Neque enim, quemadmodum ea quae nunc est nostra scientia, provectu destruitur; quia quando venerit quod perfectum est, sicut ait Paulus, destruetur quod ex parte est (I Cor. XIII). Itaque summam cognitionis et perfectae scientiae esse apud Christum legislator innuit. Quid autem his subdat, intende, 108.0297A| Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis; ut non ex toto a theologia cessemus, pro eo quod summa scientia in futurum conservatur; quae autem nobis ab eo relicta est, id est, tradita, hanc comedere nos jubet scientiam et operari. Sed intuendum ubi hanc et quomodo oporteat operari. Sequitur: Absque fermento, et comedet in loco sanctuarii tabernaculi. Non coquitur cum fermento, id est, secundum Judaicam doctrinam neque secundum gentile fermentum, quia non vult nos verbum loqui, sed ut munda sit ab omni permistione et absque omni fermento. Comedi autem illam in atrio tabernaculi testimonii praecepit, id est, operari in Ecclesia. Tabernaculum enim testimonii coelum est, in quo quod habitet Deus, Scriptura testatur. Atrium 108.0297B| autem tabernaculi testimonii, id est coeli, Ecclesia est, non solum sicut introitus et vestibulum coelorum, sed etiam quemadmodum domus Dei. Ibi ergo, id est in ea, oportet omnimodo de divinitate loqui, sive theologiam exercere. In ecclesiis enim ait: Benedicite Dominum (Psal. LXVII). Si quis autem in domo Ecclesiam habet: Ait quippe Paulus: Salutate Nympham et domesticam ejus Ecclesiam (Coloss. IV). Habet autem quis domesticam Ecclesiam, quando semetipsum sanctificaverit Deo, et a saecularibus cessaverit negotiis, hic etiam domi de Deo loqui sive theologiam exercere potest. Tales sunt, quibus pars de sacrificiis Domini, id est, loqui de Deo vel theologia de donis et oblationibus datur, de quo subdidit: Sanctum sanctorum erit, quia sancti sanctorum 108.0297C| contemplationem possident; subdidit autem, sicut pro peccato atque delicto; simile illud volens ostendere pro peccato et pro delicto sacrificium. Sermo enim de Deo maxime ad ereptionem et emundationem animae habetur, quando oleo et thuri, eleemosynae videlicet et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiae conjungitur. Mares, inquit, tantum stirpis Aaron comedent illud, legitimum sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini. Non ergo omnium est de Deo disputare, sed talium qui, nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus habent, quod legitimum aeternum in generationibus eorum, id est, in perpetuum custodiri praecepit, ut in omni tempore intendamus, nullatenus de Deo disputare praesumere, quandiu per 108.0297D| quasdam declinationes diffluentes vel saeculares alias phantasias a masculorum excidimus dignitate. Quod autem novissime de sacrificiis dictum est, Omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur, hoc secundum litteram Judaicam non potest stare. Quomodo omnis qui tetigerit de sacrificio sanctorum sanctificatur, si homicida tetigerit, si profanus, si adulter, incestus; non enim excepit aliquem, sed dixit: Omnis qui tetigerit ea, sanctificabitur, quaerendus est ergo intellectus mysticus: quia sacrificium pro quo haec omnia sacrificia in typo et figura processerant, unum et perfectum immolatum, est Christus; hujus sacrificii carnem si quis tetigerit, hoc est, si credulo corde totam spem salutis suae in ejus passione et resurrectione 108.0298A| posuerit, continuo sanctificatur si immundus est, sanatur si in plaga est. (Ex Hesychio.) Omnis quippe Dei commemoratio sanctificationem praestat, quod testatur Paulus dicens: Quia omnis creatura Dei bona et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur autem per verbum Dei et orationem (I Tim. IV). Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia in disputando de Deo, id est, in theologia, sufficit nobis etiam tantum tangere, quemadmodum ignem qui vult calefieri; nam si interius mittat manum pro eo quod potuit calefieri, comburitur, sic et qui profundius vel altius de Deo disputare praesumit, pro eo quod gloriosius quid vult offendere, in blasphemiam cadit, dum comprehendere altitudinem divinorum 108.0298B| dogmatum non possit.

CAPUT II. De hostiis Aaron et filiorum ejus in die unctionis suae.

(IBID.) Et locutus est Dominus ud Moysen dicens: Haec est oblatio Aaron et filiorum ejus quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno: medium ejus mane et medium vespere; quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino, sacerdos qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari. Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. Omne sacrificium quod ad sacerdotis refertur personam, Unigenti sacrificii figuram gerit, sicut per praesentem demonstratur legem. 108.0298C| Ait enim: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Haec est oblatio Aaron et filiorum ejus quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Multorum quidem sacerdotum hoc donum est: ait quippe Aaron et filiorum ejus, sed uno uncto offertur, quia omnis sacerdotii imago et firmitas sive subsistentia Christi sacrificium est, ipso enim solo oblato per totum est. Et quando actum est: In die unctionis ejus, id est, tempore quo incarnatus est: unctio enim in Unigeniti persona incarnatio dicitur, de qua ait Petrus: Jesum Nazarenum quomodo eum unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Luc. XXIV); haec vero quomodo aut quando facta sint, Gabriel Mariae dixit: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altisssimi obumbrabit tibi (Luc. I): quam ergo oblationem 108.0298D| cum sacerdos unctus fuerit, post incarnationem videlicet verbi, legislator offerri praecepit? decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere, quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Sed decimam quidem ephi similae, esse Unigeniti humanitatem, in superioribus ostensum est, cum et ephi utpote mensuram tres modios capientem. Trinitatem esse recte diximus. Si autem ephi, Domini caro esse, ut et divinitatis supereminentia demonstretur, Dominicaeque carnis cum ea inseparabilitas, hoc nihilominus in sacrificium perpetuum est, quia sicut ait Paulus: Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, unde et salvare in perpetuum 108.0299A| potest, accedens per semetipsum ad Deum: medium autem ejus mane et medium vespere (Hebr. X). Mane passio incipiens: ex quo enim in atrio Caiphae alapis caedebant alligantes, usque ad vesperum protelata est: tenebris enim eam interpolantibus, et a sexta hora usque ad nonam factis, necessarie sacrificium in mane, et sacrificium vespere, dividi dicitur: Haec autem in sartaginem oleo conspersa frigetur; sartaginem Domini crucem ut pote fortem, et nihil ab igne humanorum peccatorum laesam, accipi oportet, quae etiam superimpositam Dominica carnem esibilem hominibus reddidit; nisi enim super imposita fuisset cruci, nos corpus Christi nequaquam mystice percepissemus. Haec in oleo conspergitur, quia nobis compassus est, impassibilis passionem 108.0299B| sustinuit carnis: omne autem hoc sacrificium est suavissimi odoris Domino, humano quippe generi salutem praestitit, hac autem Deo ut pote creatura [creatori] naturae nihil est suavius. Ad majorem autem explanationem quod Unigeniti sacrificium significet, intende quid subdidit: Sacerdos qui patri jure successit, quod Septuaginta ita ediderunt: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet, et caetera. Quia, quid [quidem] est Christus et Jesus, Paulus probat dicens: Nobis unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII). Quia enim per Aaron est non in loco ipsius, sed pro eo, translato in se videlicet sacerdotio, manifestum est ex eo quod ipse sacerdotium suscipiens, illius sacerdotii ministerium cessare fecit. Sed et quod ediderunt ex filiis 108.0299C| ejus: Esse ex ejus filiis juste creditur, ut pote qui ex Jacob femoribus descendebat: beatissimae genitricis Domini ex eadem tribu linea descendente. Quod ad conclusionem legis hujus sequitur, intendendum est: Et tota cremabitur in altari. Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. Quid ergo per haec contestamur? nisi ut non dicatur de Domino, quod is qui ex muliere natus est, passus est; qui autem descendit de coelo, passus non est: Nobis enim unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (Ibid.), quem hi qui crucifixerunt non cognoverunt cujus esset dignatis atque virtutis. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ipsius ergo est Verbi incarnati passio, quae provenit in carne, quamobrem 108.0299D| tota cremabitur in altari. Ipsius ergo est qui semetipsum totum exinanivit, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo, humiliavitque semetipsum, obediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Septuaginta dixerunt: Holocaustum fiet integrum: erit, Aquila edidit. Non ergo comedet ex eo quisquam, id est, non dividetur, quia dentium est dividere et partiri cibos, cum aliter mandi non possint. Christi autem sacrificium indivisibile demonstratum est, et propterea comedi non potest. Potest et hoc sacrificium per alium typum figurari: vide si non ut ego suspicor sacrificium sacerdotis haec ipsa sit lex, quae per Moysen promulgatur: Cujus dimidium mane jubetur offerri, 108.0300A| dimidium vero ad vesperam. (Ex Origine.) Quam legem in duas partes dividi praecepit, in litteram videlicet et spiritum. Et dimidiam quidem partem, quae est littera, offerri jubet mane, primo scilicet legis tempore, quo illis quibus tunc secundum litteram data est, novam lucem et novum protulit diem. Dimidium vero ejus offerri jussit in vespera, in vespera enim nobis datus est Salvatoris adventus, in quo pars illa dimidia, hoc est sensus vel spiritus legis, secundum quod lex spiritalis est offeratur. Oleo conspersa tenera; oleum ad misericordiam revocatur, quae debet in sacerdotibus abundare: tenera, ad subtilem et puram intelligentiam pertinet. Quod autem a sartagine dicitur, puto quod descriptum et multa continentia aridum et torridum 108.0300B| velit esse sacerdotem, in quo nihil remissum haberi ad luxuriam, nihil fluitans ad libidinem possit. Quod autem sacrificium ipsum ex fragmentis nominavit in odorem suavitatis, puto quod fragmenta sacerdotum velit intelligi, cum legis per eos littera frangitur, et cibus ex ea latens intrinsecus spiritalis educitur, ut audientes turbae reficiantur, sicut et Dominus fecisse refertur in Evangeliis: Ubi benedixit panes et dedit discipulis, et discipuli confringentes apposuerunt turbis, et cum satiati fuissent omnes, superfuerunt, inquit, fragmentorum cophini duodecim (Joan. VI). Istud est ergo sacrificium ex fragmentis, cum minutatim quae sunt legis sancta discutimus, ut spiritalem ex his cibum purumque capiamus; et haec est, inquit, lex aeterna: Joannes quidem apostolus in 108.0300C| Apocalypsi dicit esse Evangelium aeternum, invenimus et hic scriptum esse legem aeternam, sed isti qui legem secundum litteram sequi volunt, velim mihi nunc dicerent quomodo lex hujus sacrificii esse possit aeterna? Cum utique destructo templo, subverso altari, et omnibus quae dicebantur sancta profanatis, ritus iste sacrificiorum non potuerit permanere, quomodo ergo aeternum dicent, quod olim cessasse et finitum esse jam constat? Restat ut secundum eam partem lex haec aeterna dicatur, qua nos dicimus legem esse spiritalem, et per eam spiritalia offerri posse sacrificia, quae neque irrumpi unquam, neque cessare possunt. Non enim in loco sunt qui subvertitur, aut in tempore quod mutatur, sed in fide credentis et in corde sacrificantis. Sane 108.0300D| quod ait: Non detur de sacrificio sacerdotis, sed holocaustum erit, certum est ad Domini et Salvatoris nostri personam referri: de illius enim sacrificio non edetur, sed holocaustum erit. Hoc in loco sacrificium, verbum ipsum accipiendum est et doctrina, de qua nullus edet, hoc est nullus disputat, nullus retractat, sed holocaustum est: quidquid enim dixit, quidquid statuit, aeterna consecratione perdurat. Nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale zelus animarum. Hinc enim Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). [ Ex Gregorio. ] Quantum vero frixura cordis, quae per spiritalem zelum agitur, omnipotentem Dominum placat, aperte ostenditur, cum offerre per legem simila 108.0301A| in sacrificium jubetur, de qua scriptum est: In sartagine oleo conspersa frigitur, et offeret eam calidam in odorem suavissimum Domino sacerdos qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altare. Tunc enim simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi per zelum sancti ardoris crematur, quae conspergi oleo praecipitur. Quia Graece oleos misericordia dicitur, non immerito per oleum misericordia designatur, quae in conspectu omnipotentis Domini ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut misericordiae virtute et ardeat et clarescat: amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur; unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non 108.0301B| habet, ea quae in sartagine offertur calorem simila amisit. Et notandum quis ea offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium moribus demonstrat, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altare tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat: holocaustum enim totum incensum dicitur, unde et in translatione altera hoc in loco, haec eadem simila quae in sartagine frigitur, holocaustum fieri jubetur. Hoc autem inter holocaustum et sacrificium distat, quia omne quidem holocaustum sacrificium est, non vero omne sacrificium holocaustum: sunt enim multa bona quae aguntur sacrificia, sed holocausta non sunt, quia totam mentem 108.0301C| in amorem spiritalem minime incendunt. Qui enim sic operantur ea quae Dei sunt, ut tamen et quae sunt saeculi non relinquant, nimirum sacrificium et non holocaustum offerunt; qui vero cuncta quae mundi sunt deserunt, et tota mente igne divini amoris accenduntur, ii nimirum omnipotenti Domino sacrificium et holocaustum fiunt. Simila itaque in sartagine est munda mens justi, in zeli spiritalis afflictione, quae per sollicitudinem animarum frigitur, et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur.

CAPUT III. Quo ordine hostiae pro peccato oblatae a sacerdote compleantur.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiae pro peccato, in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur 108.0301D| coram Domino, Sanctum sanctorum est; sacerdos qui offeret, comedet ea in loco sancto, in atrio tabernaculi, quidquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto, vas autem fictile in quo cocta est confringetur. Quod si vas aeneum, defricabitur, et lavabitur aqua, omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. Hostia enim quae ceditur pro peccato, cujus sanguis effertur in tabernaculum testimonii, ad expiandum, in sanctuario non comedetur, sed comburetur igni. (Ex Hesychio.) Quae est autem haec lex? In loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino, Sanctum sanctorum est, propterea Aaron et filiis ejus 108.0302A| praedicta mandantur, quia offerre pro peccato sacrificium, id est, poenitentiam sublimium et summorum est, atque a terra sublevatorum, quod non praestat nisi a malo recessio. Ergo ubi holocausta immolantur, ibi et quae pro peccato sunt occiduntur, quia qui offeret poenitentiam, jam imitatur eum qui totum semetipsum obtulit Deo, et omnimodo recessit a saeculo, unde et holocaustum ejus appellatur. Conversatio et utriusque oblatio in conspectu est Domini: placita enim est Deo, quando secundum ejus intentionem offertur, sicut autem placita Deo Sanctum sanctorum recte appellata est. Si enim non esset sanctorum Sanctum poenitentiae sacrificium, nunquam poenitentem introduxisset in Sancta sanctorum eum, qui per peccatum inde prius expulsus 108.0302B| est. Sacerdos qui offeret, comedet eam, qui offeret ait. Hic autem Christus est, qui nostra peccata suscepit, recteque nostram offeret poenitentiam; et quomodo eam manducet, a loco cognosce in quo comedet. In loco sancto in atrio tabernaculi, vel sicut Septuaginta ediderunt: in atrio tabernaculi testimonii. Atrium autem tabernaculi testimonii Ecclesia est, ipsa quippe ante coelum, atrium tabernaculi testimonii est ubi Christus poenitentium salutem operatur, quia salus ejus etiam cibus appelatur: Meus enim cibus est, inquit, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV), voluntas autem ejus est ut peccator convertatur et salvetur. Insuper ait: Quidquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur. Carnis autem poenitentiae intelligimus jejunium, vigilias, cilicinum 108.0302C| vestimentum, cum lacrymis orationem, eleemosynam, ex his enim consistit poenitentia, quae qui tangit recte sanctificabitur. Et si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto; sanguis poenitentiae proprie baptismus est, quia sicut vita omnis carnis sanguis est, sic et poenitentiae, domum baptismi est: omnis enim qui agit poenitentiam, si non perceperit baptismum, inutilis ei est, et sine aliquo lucro poenitentia, mortuaque et exanimis, quia veterem peccati hominem non aliter quispiam nisi ablutione regenerationis disponit. Quod si dicas: Et quomodo qui olim baptizati sunt homines poenitentiam agent? Cognosce quia virtus praecedentis baptismatis operatur et in ea quae postea acta fuerit poenitentia. Haec ergo est intentio legislatoris, 108.0302D| quod quemadmodum qui comedet carnes praedicti sacrificii, quamvis oblatio alterius sit, sanctificatur, per hoc autem ostenditur, quod et is qui non eget poenitentia, si quid egerit horum, poenitentiam agens sanctificatur: similiter vel si multum parvus quispiam baptizatus fuerit, qui necdum forte peccavit, mundatur, et quid ei est opus mundatio? Ad hoc ei opus est, quia nemo est mundus a sorde, nam licet unius diei vita ejus sit super terram, sordem tamen quam ex Adam successione et generatione traxit retinet. Et ideo eum qui sanguine poenitentiae aspersus est, non dixit, sicut immundum lavari, ait enim: Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, id est, caro; ipsa est enim 108.0303A| vestis interioris hominis, quae si aspersa fuerit, ibi lavabitur in loco sancto; in domo mystica spiritus. Ergo si quis foris lotus fuerit, sicut sunt, verbi gratia, paganorum aspersiones, non lavatur, quia non in loco sancto aspersionem, neque ablutionem suscepit. Vas autem fictile in quo cocta est confringetur; quod si vas aeneum, defricabitur, et lavabitur aqua. Quod est autem vas fictile et ubi jacens, Paulus ostendit cum dicit: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honore, quaedam autem in contumelia. In contumeliam videlicet ea quae sunt fictilia: magnam autem domum ut pote quae domus Dei est, Ecclesiam intellexi, in qua aurea vasa et argentea justi fictilia peccatores sunt. Dixit quippe 108.0303B| et Isaias de Jerusalem: Veniet contritio ejus et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea (Isa. III). Ergo quia vasa in quibus carnes sacrificii coquuntur in templo sunt, esse autem in templo Dei quaedam infirma vasa, ex praedictis verbis apostolicis ostendimus. Quicunque est in templo vas fictile, id est, infirmus quispiam et sordidus, et qui in peccando consuetudinem fecit, ut ex hoc sicut amator peccatorum, vas contumeliae nominetur cocto sacrificio per quod peccatorum dispensatur remissio, propterea confringitur sive conteritur, quia cum esset infirmus, bona male percepit, videns enim peccata dimitti, putat semper licere 108.0303C| peccari, et ex eo quod juvatur altera laesio et contritio, infirmitatis invenitur alterius. Quicunque autem fortis est ut aes, et aeruginem peccati non habens, hic coctione poenitentiae non conteretur, neque confringetur, sed defricatur sive extergitur, id est, diluitur; et quomodo diluitur? aqua lotus. Videns enim alium poenitentem, movetur ad compunctionem et mundatur, aqua lacrymarum lotus. Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. Sacerdotem quidem offerentem integrum sacrificium et comedentem, intelligas Christum. Ipse autem nostram offeret poenitentiam, ipse et comedit, quia cibum salutem peccatorum habet. Carnes autem sacrificii quae pertinent ad poenitentiam, omnis masculus de sacertodibus 108.0303D| comedet, omnem fortitudinem convenienter exhibens, cui recte dicitur, Viriliter age et confortare et sustine Dominum (Psal. XXVI); et haec quidem ita se habeant. Sed intuendum est quem subinferat terminum: Hostia enim quae caeditur pro seccato, cujus sanguis infertur in tabernaculo testimonii ad expiandum, in sanctuario non comedetur, sed comburetur igni; et cujus sanguis pro peccato in tabernaculo testimonii ad expiandum seu deprecandum offertur: vituli scilicet congregationis, sive synagogae, et idem vituli pro peccato pontificis; hoc enim plenissime superius dixit, quia ergo illa sacrificia multis probationibus ad Christum ostendimus pertinere, recte ea comedi non praecepit, sed igne 108.0304A| comburi, neque enim per ea per quae sibi unusquisque remissionem peccatorum profligat: per jejunium verbi gratia, aut vigilias, vel aliam similem conversationem, per haec Christus peragit remissionem, sed auctoritate et virtute propriae divinitatis: Christi enim passiones, per quas nobis remissio procuratur, non hominis cujusquam puri, sed Dei sunt incarnati. Propter quod non est esibilis hominibus, sed igne consumitur; quia solius Dei est remissionem omni praebere suo plasmati, quem per ignem significat: Deus enim noster ignis consumens est (Hebr. XII). [Ex Origene.] Hostiarum quaedam quidem sunt Dei solius, ita ut nullus hominum participet ex ipsis, quaedam sunt Aaron sacerdotis et filiorum ejus, quaedam ipsius et filiorum et filiarum 108.0304B| ejus, ita ut etiam uxori sacerdotis edere liceat ex his; quaedam sunt sacerdotum et filiorum ac filiarum earum; sed de quibus edere liceat etiam filios Israel, et in illis quidem hostiis de quibus licet edere filios Israel, sine dubio habent participium etiam sacerdotes et filii sacerdotum, non tamen ex omni hostia, quam edet sacerdos, etiam filios Israel edere licebit. Prima ergo est hostia holocaustoma: neque enim oportebat aliam primo hostiam nominari, nisi eam quae omnipotenti Deo offerebatur; secunda hostia est, quae ad edendum sacerdotibus mancipatur; tertia, de qua etiam filios Israel contingere vel edere, ipsos scilicet qui offerunt, fas est; sed filios Israel, non omnes, nisi illos tantum qui mundi sunt: soli enim qui mundi sunt de sacrificiis 108.0304C| edere jubentur. Verum istas omnes hostias tu qui in occulto Judaeus es, nolo in animalibus requiras visibilibus, nec in mutis pecoribus inveniri putes, quos offerri debeat Deo; istas hostias intra teipsum require, et invenies eas intra animam tuam. Intellige habere intra temetipsum greges boum, illos qui benedicuntur in Abraham; intellige habere te et greges ovium, et greges caprarum, in quibus benedicti et multiplicati sunt patriarchae; intellige esse intra te etiam aves coeli, nec mireris quod haec intra te esse dicimus; intellige te alium mundum esse in parvo, et esse intra te solem, esse lunam, esse etiam stellas: hoc enim si ita non esset, nunquam dixisset Dominus ad Abraham: Aspice ad coelum et vide 108.0304D| stellas si dinumerari possunt a multitudine: sic erit semen tuum (Gen. XV). Nec mireris, inquam, si dicitur ad Abraham, quia sic erit semen tuum, sicut sunt stellae coeli: de illis scilicet qui ex fide ejus geniti rationabiliter vivant, ac divinas leges et praecepta custodiant. Audi amplius aliquid Salvatorem ad discipulos dicentem: Vos estis lux mundi (Matth. V): dubitas ne esse intra te solem et lunam, ad quem dicitur: Quia lux sis mundi. Vis adhuc amplius aliquid de teipso audire! ne forte parva de te et humilia cogitans tanquam vilem, negligas vitam tuam. Habet hic mundus gubernatorem suum, habet qui eum regat et habitet in ipso, omnipotentem Deum, sicut ipse per Prophetam dicit: Nonne coelum et terram ego repleo? dicit Dominus (Jer. XXIII); 108.0305A| audi ergo ipse Dominus omnipotens quid etiam de te hoc est, quid de hominibus dicat: Habitabo, inquit, in eis et in ipsis ambulabo (Ezech. XLIII). Plus aliquid adhuc addidit erga personam tuam: Et ero, inquit, eis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios et filias, dicit Dominus. Vide quam multa misericordia et benignitas Dei est. Et ubi holocaustum jugulatur illud quod soli Deo offertur, ibi etiam hostia quae pro peccato est immolari jubeatur; quo scilicet intelligat se qui peccavit et poenitet, conversus ad Deum, et contribulati spiritus hostiam jugulat in loco jam sancto stare et sociari his quae pertinent ad Deum. Ibi ergo immolatur hostia pro peccato ubi et holocaustum, in conspectu, inquit, Domini. Est fortassis in conspectu Domini offerre sacrificium, 108.0305B| et offerre non in conspectu Domini. Quis ergo est qui offert in conspectu Domini? Ille opinor qui non exiit a conspectu Domini, sicut Cain, et effectus est timens et tremens. Si quis ergo est qui habet fiduciam astare in conspectu Domini, et non fugit a facie ejus, nec aspectum ejus peccati conscientia declinat, iste in conspectu Dei offert sacrificium. Hanc ergo hostiam quae offertur pro peccatis, dicit esse Sancta sanctorum. Majus aliquid audere vult sermo, si tamen et vester sequatur auditus, quae est hostia quae pro peccatis offertur, et est Sancta sanctorum, nisi unigenitus filius Dei Dominus meus Jesus Christus? Ipse solus est hostia pro peccatis, et ipse est hostia Sancta sanctorum. Sed quod addidit? Sacerdos, inquit, qui offert illud, edet illud. Hic ergo 108.0305C| est sacerdos qui peccata populi comedit et consumit, de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Salvator ergo et Dominus meus peccata populi edit. Quomodo edit peccata populi? Audi quid scriptum est: Deus, inquit, noster ignis consumens est. Quid consumit Deus ignis: nunquid tam inepti erimus ut putemus quod Dei ignis ligna consumat, aut stipulam, aut fenum? sed consumit Deus ignis humana peccata, illa absumit, illa devorat, illa purgat, secundum quod et alibi dicit: Et purgabo te igni ad purum (Isa. I). Hoc est manducare peccatum ejus, qui offert sacrificium pro peccato: ipse enim peccata nostra suscepit, et in semetipso ea tanquam ignis comedit et absumit. Dicit ergo lex: Sacerdos qui 108.0305D| obtulerit, edet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi testimonii; consequens enim est ut secundum imaginem ejus qui sacerdotium Ecclesiae dedit, etiam ministri et sacerdotes Ecclesiae peccata populi accipiant, et ipsi imitantes magistrum, remissionem peccatorum populo tribuant. Debent ergo et ipsi Ecclesiae sacerdotes ita perfecti esse, et in officiis sacerdotalibus eruditi, ut peccata populi in loco sancto, in atriis tabernaculi testimonii, ipsi non peccando consumant. Quid autem est in loco sancto manducare peccatum? Locus erat sanctus in quem venerat Moyses, secundum quod dictum est ad eum: Locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. I). Similiter ergo et in Ecclesia Dei locus 108.0306A| sanctus est fides perfecta et charitas de corde puro et conscientia bona (I Tim. I): Qui in his stat in Ecclesia, in loco se sancto stare cognoscat. Edit ergo sacerdos carnes sacrificii in atrio tabernaculi testimonii, cum intelligere potuerit quae sit ratio in his, quaeve mysteria, quae describuntur de atriis tabernaculi testimonii: ad haec enim atria secreta et recondita nullus accedit, nulli haec nisi sacerdotibus patent, si tamen pateant, si scientia sua et intellectu mystico potuerint eorum secreta penetrare. Scio autem esse et alia quaedam in Ecclesia dogmata secretiora, quae adire nec ipsis sacerdotibus liceat; illa dico ubi arca reconditur, ubi urna mannae et tabulae testamenti. Illic ne ipsis quidem sacerdotibus datur accessus: sed uni tamen pontifici et 108.0306B| huic semel in anno, certis quibusdam et mysticis purificationibus conceditur istud intrare secretum; sunt et alia Ecclesiae dogmata, ad quae possunt pervenire etiam Levitae, sed inferiora sunt ab his quae sacerdotibus adire concessum est. Scio et alia esse ad quae possunt accedere etiam filii Israel, hoc est, laici, non tamen alienigenae, nisi si ascripti jam fuerint in Ecclesia Domini: Aegyptius enim tertia generatione intrabit in Ecclesia Domini (Deut. XXXII). Credo fidem Patris et Filii et Spiritus sancti in quem credit omnis qui sociatur Ecclesiae Dei, tertiam generationem mystice dictam. Verumtamen sciendum est quod ex hostiis quae offeruntur, licet concedantur sacerdotibus ad edendum, non tamen omnia conceduntur, sed pars ex ipsis aliqua Deo offertur, 108.0306C| et altaris ignibus traditur, ut sciamus etiam quod et si conceditur nobis aliqua ex divinis Scripturis apprehendere et cognoscere, sunt tamen aliqua quae Deo reservanda sunt, quae cum intelligentiam nostram superent, sensusque eorum supra nos sit, ne forte aliter a nobis quam se habet veritas proferantur, melius igni ista servamus; et ideo etiam in hoc loco, quae quidem concessa sunt hominibus ad edendum, prout potuimus, intra tabernaculum Domini consumpsimus. Si qua vero supersunt, et vel nos in audiendo, vel nos superant in dicendo, servemus igni altaris, tanquam eam partem quae pro peccato super altare Domini jubetur offerri.

CAPUT IV. Qualiter hostiae pro delictis offerantur.

(CAP. VII.) Haec quoque est lex hostiae pro delicto Sanctum sanctorum est, idcirco ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto, sanguis ejus per gyrum fundetur altaris; offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia, duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis, et adolebit ea sacerdos super altare. Incensum est Domini pro delicto. Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. Et sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto utriusque hostiae una lex erit, ad sacerdotem qui eam obtulerit, pertinebit. Delictum aliquando quidem recognitum peccatum vocat, aliquando autem illud quod in 108.0307A| ipsum committitur Deum. Sicut illud quod in sanctis perpetratur quemadmodum superius ostendimus. (Ex Origene.) Scio tamen et illam differentiam, quae nonnullis sapientium visa est, quod delictum quidem sit cum non facimus ea quae facere debemus, peccatum vero sit, cum committimus ea quae committere non debemus. Sed haec quoniam non semper in Scripturis divinis sub ista distinctione invenimus, idcirco generaliter affirmare non possumus. (Ex Hesychio.) Quaecunque autem ad Deum referuntur, difficilem habent veniam, ita ut Heli filiis diceret: Si homo peccaverit in homines, orabit pro eo; si vero in Deum peccaverit, quis pro eo orabit (I Reg. II)? Necessarie ergo arietem figuram gerentem Domini, de quo dictum est: Ecce agnus Dei, 108.0307B| ecce qui tollit peccata mundi, sumi in sacrificio diximus, in quo solo est, peccata quae in eum commissa sunt relaxare. Oportet autem quaeri quare non omnis aries in holocaustum fit, sicut et vitulus qui pro populo et pro sacerdote oblatus est; ipse enim figuram gerere sacrificii unigeniti, est probatus; sed ibi quidem quia generalis dispensata est remissio, et omnis humani generis peracta est venia, necessario omne Christi sacrificium offertur. Quaecunque ergo eum possunt salvare, haec in sacrificium Christi suscipi legislator jussit. Quae sunt autem haec Paulus ait: Pacem sequimini cum omnibus dicens, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XIII): quod et nunc legislator significavit per ante factam oblationem interiorum. Cogitationes enim 108.0307C| sunt intelligibilia interiora, quibus pacem habentibus, pacem cum omnibus habebimus. Oblatione autem renum et pinnulae et epatis, et femorum, sanctificationem significat, quae nobis ordinata est ad salutem. (Ex Gregorio.) Quid in cauda, nisi finis est corporis? et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Cauda ergo hostiae in altare offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum cum incipimus etiam perseverante fine compleamus. (Ex Hesychio.) Nota autem quia quaecunque in sacrificio pacificorum, ea et in hoc sacrificio praecepit fieri: adipem jubet offerri. Desiderat enim Christus et eum, qui gravia habet peccata salvare; cum adipe secundum Septuaginta et lumbum offert. Neque enim solummodo hoc vult, 108.0307D| sed et potest: lumbus autem ut pote forte membrum, significat virtutem. Duos renunculos et pinguedinem quae juxta ilia est, vult quippe maxime poenitentis mundari interiorem hominem, vult etiam habere eum et castitatem, propter quod non solum renum, sed et iliorum vel femorum pinguedinem seu adipem offerri jussit, quia haec commistionis ministeria et seminum putantur. Cum his etiam reticulum jecoris, vel, sicut Septuaginta, pinnulam hepatis cum renunculis auferri praecepit, et offerri cum aliis in altari hostiam Domino; vult enim eum qui poenitentiam agit, concupiscentiam propriam non habere, sed omnem eam offerre Deo, quia enim concupiscentias sive desideria in hepate moveri dicunt et nutriri, 108.0308A| quarum primitiae per pinnulam oblatae in sanctificatione peragi omnesque corrigi faciunt. Haec dicens addidit, Pro delicto est, ostendens quod non frustra sacrificium hoc differre ab aliis sacrificiis, quae sunt pro peccatis dixit, sed quia pro delicto est, id est, in Deum tendit peccatum ejus. Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnalibus, quia Sanctum sanctorum est. Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto; utriusque hostiae una lex erit, etc. (Ex Origene.) Igitur eodem modo atque eadem traditione de sacrificio quod pro delicto offertur accipiendum est, quod et supra exposuimus de eo quod pro peccato est. Similiter enim jubetur adipes arietis hi qui circa renes sunt, et ii qui interiora operiunt, imponi super altare, ut et tu 108.0308B| qui haec audis scias omne quod est intra te crassius, et operit interiora tua, debere te offerri igni altaris, ut purgentur omnia interiora tua, et dicas et tu, sicut et David dicebat: Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus (Psal. CII). Nisi enim ablata fuerit crassitudo illa quae tegit interiora tua, non possunt subtilem et spiritalem capere sensum, nec possunt intellectum capere sapientiae, et ideo Dominum laudare non possunt. Quod si ablatum fuerit omne quod pingue est de renibus et de omnibus interioribus viscerum, tunc vere purgatus omni vitio libidinis jugulasti hostiam pro delicto, et obtulisti sacrificium Domino in odorem suavitatis, Sacerdotis, inquit, qui offert illud, et repropitiavit pro delicto ipsius erit. Discant sacerdotes 108.0308C| Domini qui Ecclesiis praesunt, quia pars eis data est cum iis quorum delicta repropitiaverint. Quid autem est repropitiare delictum: si assumpseris peccatorem, et monendo, hortando, docendo, instruendo adduxeris eum ad poenitentiam, ab errore correxeris, a vitiis emendaveris, et effeceris eum talem ut ei converso propitius fiat Deus, pro delicto repropitiasse diceris; si ergo talis fueris sacerdos, et talis fuerit doctrina tua et sermo tuus, pars tibi datur eorum quos correxeris, ut illorum meritum tua merces sit, et illorum salus tua gloria. Aut non et Apostolus haec ostendit ubi dicit: Quia quod superaedificaverit quis mercedem accipiet (II Cor. III). Intelligant igitur sacerdotes Domini ubi est eis data portio, et in hoc vacent atque his operam 108.0308D| dent, non se inanibus et superfluis actibus implicent, sed sciant se in nullo alio partem habituros apud Deum, nisi in eo quod offerunt pro peccatis, id est, quod a via peccati converterint peccatorem.

Sacerdos qui offeret holocausti victimam habebit pellem ejus; et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur; sive oleo conspersa, sive arida fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. Legimus in libro Job, quod laudante Domino ipsum Job, Satan responderit: Pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua (Job. II). [Ex Hesychio.] Ergo pellis, divitiarum circumstantia, quasi 108.0309A| exterius circumdans est hominem, quam offerre intelligibili sacerdoti hi qui volunt holocaustum fieri debent, propter quod hi qui doctrinae apostolicae crediderunt, vendentes substantias suas ad pedes apostolorum ponebant (Act. IV). Quia ergo pellem pro pelle dixit, necessarie divitiarum circumstantiam quam perdidit Job pro patientia quae ei relicta est intelligimus; pellem autem, quia multa ex ea utilia fiunt, patientiam profitemur, quae multa acquirentibus se providet bona; quia autem intelligibile hic describit holocaustuum, ipse textus ostendit. Ait enim: Sacerdos qui offeret holocausti victimam, non boum, aut ovium, aut aliorum similium, sed hominis; ubi enim non ab his qui offerunt, sed ab his quae offeruntur, sacrificia considerantur, necessarie 108.0309B| animalium mentionem facit: hic autem quia apertius voluit introducere personam Domini, sacerdotem posuit holocaustum hominis offerentem; intelligibilia enim nostra holocausta solus Christus offeret, ad cujus imitationem eorum hostiae et conversationes studentur.

Non solum autem in ejus doctrinis, sed et in respectu ejus patientiam in passionibus habemus, Paulo dicente: Recogitate autem eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Hebr. XII). Post haec dixit: Omne sacrificium quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offeretur; reminiscendum est quia sacrificia haec theologiae 108.0309C| esse unigeniti dispensationis diximus, et illud quidem quod est de clibano, diximus significare Virginis partum. Quod vero de sartagine est, crucis passionem; illud etiam quod de craticula est, a morte resurrectionem, rationem in omnibus reddentes, et probationes quas oportebat adjicientes. Quia ergo haec theologiae incarnationis proxima sunt, necessarie sacerdotis offerentis eam, Christi videlicet nati et passi et resurgentis est. Sed nimirum novum tibi videtur quod infertur: Sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. Conspersum siquidem in oleo sacrificium de simila dicit, quod nec in clibano, nec in sartagine vel in craticula mittitur: ergo et ipsam esse theologiam diximus, sed non de 108.0309D| Dominica incarnatione, ut non ergo omnem theologiam circumscribamus in Unigeniti humanitate; oportet enim nos et de Patris et de Spiritus sancti, sed etiam ipsius Filii, quae ex Patre est substantia disputare, propterea non in semetipso portare, hoc sacrificium repetivit, sed filiis Aaron illud ad theologiam per meditationem proficientibus Scripturarum deputavit, unicuique aequaliter dispartiens, ut non dissimilia, sed omnes similia de Deo sentirent; et hoc manifestum quia haereticis de tali percipere sacrificio non praecepit, quia non eadem de Deo sapiunt, sed et nimis differentia. Non conspersum autem de simila iterum dicit, quando decima ephi absque oleo et thure pro peccato offertur, a non valentibus 108.0310A| hircum aut ovem aut par turturum aut pullos columbarum offerre in sacrificium.

Hoc autem etsi sacrificium Salvatoris significat, tamen quia non theologiae gratia, sed causa utilitatis offerentis praecepta est, et hanc filiis Aaron deputavit. (Ex Origene.) Sacrificium jubetur salutaris in oleo fieri, sicut supra jam diximus: sacrificium vero pro peccato non fit in oleo. Dicit enim, non superponit ei oleum, quoniam pro peccato est. Quod ergo pro peccato est, nec oleum laetitiae ei, nec thus suavitatis imponitur: peccantibus enim dicit Apostolus: Et lugeam eos qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII). Nec odor in eo suavitatis est, quia ex persona peccatoris dicitur: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae 108.0310B| (Psal. XXXVII). Cor ergo est hominis clibanus, istud autem cor, si vitia succenderint, vel diabolus inflammaverit, non coquet, sed exuret; si vero ille id succenderit qui dixit: Ignem veni mittere in terram, panes Scripturarum divinarum et sermonum Dei, quos in corde suscipio, non exuro ad perditionem, sed coquo ad sacrificium. Et fortassis illa coqui dicuntur in clibano, quae interiora sunt et recondita, nec proferri facile ad vulgus possunt. Sunt enim multa in Scripturis divinis hujusmodi: sicut apud Ezechielem, cum vel de cherubin, vel de Deo et de illa magnifica visione describitur. Haec si in clibano non coquantur, comedi ita ut sunt cruda non possunt, neque enim credendum est quod sit animal quoddam in forma leonis positum quo vehatur Deus 108.0310C| vel aliud in forma vituli, aut aquilae. Haec ergo et si qua hujusmodi sunt, non sunt cruda proferenda, sed in cordis clibano sunt coquenda. Tria itaque sunt haec in quibus dicit sacrificia debere praeparari: in clibano, in sartagine, in craticula; et puto quod clibanus secundum sui formam, profundiora et ea quae sunt inenarrabilia, significet in Scripturis divinis; sartago vero ea quae si frequenter ac saepe versentur, intelligi et explicari possunt; craticula autem, ea quae palam sunt et absque aliqua obtectione cernuntur; triplicem namque in Scripturis divinis intelligentiae inveniri saepe diximus modum, historicum scilicet, moralem, mysticum, unde et corpus inesse ei et animam ac spiritum intelleximus, cujus intelligentiae triplicem formam, sacrificiorum 108.0310D| triplex hic apparatus ostendit. Sed et alibi invenimus, id est, in iis ipsis, quae de sacrificiis memorantur dici canistrum sanctum perfectionis, in quo tres panes haberi mandantur.

Vides consonare sibi sacramentorum omnium formas; canistrum perfectionis, in quo tres panes poni jubentur, quid aliud debemus accipere, nisi Scripturas divinas, cibos auditoribus tripliciter apponentes? Vis tibi et de evangeliis similis mysterii proferamus exempla? Recolamus Domini voces ubi dicit: Quia medio noctis venit quidam ad amicum suum, pulsans ostium ejus, et ait: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus mihi supervenit de via, et non habeo quod apponam ei (Luc. XI); in quibus 108.0311A| ut breviter perstringamus, nox est tempus hujus vitae, et tres panes sunt, unus qui in clibano, alius qui in sartagine, tertius qui in craticula coquitur. Post haec: et omne, inquit, sacrificium factum in oleo sive non factum, omnibus filiis Aaron erit singulis aequaliter, quod sacrificium est factum in oleo, vel quod est non factum in oleo.

CAPUT V. De lege hostiae pacificorum quae offertur Domino pro gratiarum actione.

(IBID.) Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino: si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam et collyridas olei admistione conspersas; panes quoque fermentatos cum 108.0311B| hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis: ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem: cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. (Ex Origene.) Sacrificium hoc, quod salutare appellatur, in duas dividit partes; et unam quidem laudationis nominat, alteram voti; utrumque tamen sacrificium salutare nominatur.

(Ex Hesychio.) Vides rationalem et activam esse vitam ex iis quae nobis ad pacifica sive ad salutem transeuntibus dedit, potestatem tribuens quam ex utrisque voluerimus eligere, quia enim rationale quoddam est sacrificium, gratiarum actionis, sive secundum Septuaginta laudationis. Audi David, postquam prohibuit sacrificia quae secundum legem 108.0311C| erant, dicentem: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. (Ex Origene.) Ille ergo obtulit sacrificium laudis, pro cujus actibus, pro cujus doctrina, pro cujus verbo et moribus et disciplina laudatur et benedicitur Deus, sicut e contrario sunt illi, de quibus dicitur: Quia per vos nomen meum blasphematur inter gentes (Rom. II). Audi et Paulum ad Hebraeos scribentem per se: dicit autem: Sic offeramus hostiam laudis semper Deo fructum labiorum confitentium nomini ejus (Hebr. XIII). Quomodo autem jubet illud offerri? Offeret panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam et collyridas, olei admistione conspersas; quod Septuaginta ita edunt: Et similam conspersam oleo in collyridis panum azymorum offeret 108.0311D| munera sua super altare laudationis salutaris. Panes sine fermento, sive azymos conspersos in oleo, apostolicos libros, lagana uncta oleo, propheticos intellige: quia illi quidem nimis opulenter, isti autem etsi ut ipsi opulenter, non tamen tantum annuntiant misericordiam Dei, dum misericordiae propter inobedientiam Judaeorum permiscent minas, unde et non conspersa oleo lagana, sed tantum uncta esse dicuntur: coctam autem similam et collyridas olei commistione conspersa, vel sicut Septuaginta dicunt, Et similam conspersam oleo collyridis panum azymorum. Similam in oleo conspersam cum eleemosyna theologiam intelligimus, unde et simila propter subtilitatem dicitur. Verumtamen in collyridis 108.0312A| panibus sine fermento, munera sacrificii pacificorum seu salutaris praecepit fieri in apostolicis videlicet Scripturis: apostolicam autem doctrinam sequi maxime oportet eum qui salvari desiderat; panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pacificis, ex quibus unus pro primitiis offeretur Deo, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem. Septuaginta autem dicunt: Et offeret de omnibus muneribus suis, laudationem Deo, sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Quid per haec ostendentes, quia quantumcunque homo egerit et vixerit, cucurrerit et comprehenderit sive assecutus fuerit, sive adjutorio Domini salutem adipisci sive assequi non potest. Propter quod et Paulus dicebat: Non volentis neque currentis, sed miserentis est 108.0312B| Dei: ipsi autem sacerdoti profundenti sanguinem salutaris (Rom. IX), id est, Christi ministranti et perficienti sacrificium per suum adjutorium primitias jussit offerri. Attende autem qualiter etiam praesentem legis sanctionem conclusit: Cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane, vel, sicut Septuaginta, et carnes sacrificii laudis salutaris ipsi erunt: videlicet offerentis, et in quacunque die donabit comedetur, non relinquent ex eo usque mane. Hic mane, saeculum futurum appellat, ut pote qui totus est lucis, et nocti praesentis saeculi succedit. Non vult ergo de carnibus sacrificii salutaris in mane relinqui, per quas nos oportet salvari. Scientes quia non restat in illo saeculo operatio. (Ex Origene.) Saepe jam diximus quod carnes 108.0312C| in Scripturis solidum indicant cibum, perfectamque doctrinam; secundum Scripturas enim scio esse animae cibum quemdam lactis, et alium cibum animae olerum et aliam carnis, sicut ipse Apostolus de quibusdam dicit, Quia lacte vos potavi, non esca, nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis, adhuc enim estis carnales (I Corint. III). Et iterum alibi dicit: Alius quidem credit manducare omnia, qui autem infirmus est, olera manducet (Rom. XIV). Et rursum alibi: Perfectorum autem est cibus solidus, etc. (Hebr. V). Hic ergo carnes sacrificii salutaris quod offertur pro laudatione, ipsius jubetur esse sacerdotis. Ex simila vero tripliciter oblata, ut supra diximus: unum tantum quod placuerit sacerdoti deputatur, caetera offerentis sunt laici, ita tamen ut sub 108.0312D| die comedantur, nec remaneat ex his aliquid in mane. Carnes ergo in quibus solidus cibus est et perfecta scientia, sacerdotibus deputantur, quia debent in omnibus esse perfecti, in doctrina, in virtutibus, in moribus; si enim hoc in se non habuerint, de sacrificiorum carnibus non edent. Caro quae ex sacrificiis sacerdotibus deputatur, verbum Dei est quod in Ecclesia docent. Per hoc ergo, figuris mysticis commonentur, ut cum proferre ad populum sermonem coeperint, non hesterna proferant, non vetera quae sunt secundum litteram proloquantur; sed per gratiam Dei nova semper proferant, et spiritalia semper inveniant; si enim ea quae didiceris a Judaeis hesternae die haec hodie in Ecclesia proferas, 108.0313A| hoc est, hesternam carnem sacrificii edere. Unum vero illud quo separatur, tanquam praecipuum ex tribus quae ex simila praecepta sunt, in hoc illam partem scientiae arbitror designari de qua superius diximus, quae perfectam indicat profundamque doctrinam. Sed requiras fortasse, cum superius fermentum penitus de sacrificiis abjecerit, quomodo nunc super panes fermentatos sacrificium mandat imponi? Verum diligentius intuere quia non ad sacrificium sed ad ministerium sacrificii fermentatus panis assumitur: quid ergo hoc sit, age videamus. Dominus in Evangeliis humanam doctrinam Pharisaeorum qui tradebant traditiones, praecepta hominum, fermentum appellat, cum dicit discipulis: Observate a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI; Luc. 108.0313B| XII): similiter ergo humana doctrina est, verbi causa, grammatica ars, vel rhetorica, vel etiam dialectica; ex qua doctrina, ad sacrificium quidem, hoc est, in his quae de Deo sentienda sunt, nihil suscipiendum est, sermo vero lucidus et eloquentiae splendor ac disputandi ratio ad ministerium verbi Dei decenter jubetur admitti, aut non super hoc fermentum habebat verbi Dei sacrificium positum ille qui dicebat: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Corint. XV). Et: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I), et alia his similia ex fermento sumpta Graecorum?

CAPUT VI. Qua die liceat de hostiis sponte oblatis comedere.

(IBID.) Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, 108.0313C| eadem similiter edetur die, sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet, et si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti; quin potius quaecunque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit. (Ex Hesychio.) Omne quidem sacrificium pacificorum seu salutare, spontaneum est, unde illud inter dona superiore parte libri hujus legislator ascripsit, sed gratiarum actionis sive laudis sacrificium quanquam species oblationis ejus quae nunc dicta est sit; tamen quia rationale quoddam est, propterea in lege voluntarium non habet additum, qui cum sine dubio rationales simus, debitum quodammodo praecipuum Creatori 108.0313D| rationale sacrificium debeamus; propterea in eo voluntarium lex reticuit non illud excipiens a voluntariis. Cras enim aliquando pro praesenti vita, aliquando pro futura accipitur; sed in isto loco pro praesenti vita accipitur, sicut et illud quod Jacobus in Epistola sua dicit: Ecce nunc, qui dicitis, Hodie et crastino ambulabimus in illam civitatem et negotiabimus, et lucrum faciemus (Jacob. IV). Sed et praesens quidem saeculum hodie dicitur: quomodo David dicit: Hodie si vocem ejus audieritis, etc. (Psal. XCIV). [Ex Hesychio.] Dicitur autem et cras, non tamen omnino ἀνὰ διαστολὴν hodierni, sed quia praesentis saeculi non eadem sunt temporum spatia, sicut in Proverbiis ostendit: Ne dicas amico tuo, Vade et 108.0314A| cras veni (Proverb. III). Neque enim saeculum describit futurum, sed subsequens praesentis vitae tempus, propter quod dixit: Neque enim scies quid pariet superventura dies, id est, ne forte in ea moriaris, aut ab aliqua impediaris causa. Quidquid tertius invenerit dies ignis absumet. Per diem tertium futurum indicans saeculum. In ipso quippe generalis est resurrectio mortuorum, quam designat tertii diei facta resurrectio Domini, quae mane provenit, propter quod et mane saeculum diximus significare futurum. Tunc ergo quod reliquum est de sacrificio pacificorum, seu salutari, igne consumetur; quodcunque enim reliquerimus ad nostram salutem pertinens, inoperatum est, inoperatum et hoc quod male operatum est, et ligna aut fenum atque stipula factum, 108.0314B| hoc igne consumetur, nos autem detrimentum patiemur; sed quid his addidit? Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti; quin potius, quaecunque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit. Nec haec frustra praesenti sanctioni addidit, sed quia quidem post finem hujus vitae et mortuorum resurrectionem, aliam talem vitam qualis nunc est describere praesumpserunt, mille annorum quoddam saeculum introducentes: in quo, ut aiunt, Jerusalem sensibilis aedificabitur, templumque ejus et quae in ea quondam fuerunt Sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offeruntur. Hanc ergo praesumptionem de animo nostro removere cupiens: Si quis de carnibus, ait, pacificorum die tertio comederit, 108.0314C| id est, si quis sibi in cogitatione proponat, quia post resurrectionem mortuorum reliquias hujus vitae acturus est, et modo quodam comedat, praedicta in mente utens pro cibo fantasia, et sperans comedere se eo tempore quo comedere impossibile est, id est, operari: hujus oblatio non suscipitur nec reputabitur ei; qui enim falsa de futuro saeculo aestimat, sibimetipsi damnum facit, abominabilemque et pollutam oblationem suam constituit. Non solum autem hoc, sed et peccatum sibimet contrahit, propter quod dixit: Quin potius quaecunque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit; ostendens quia et in damno bonorum vivit, et peccato se subjicit, quicunque non bona de retributione aestimat Christi. (Ex Origene.) Aliter in biduo quibus licet vesci 108.0314D| carnes sacrificii, puto duo Testamenta posse intelligi, in quibus liceat omne verbum quod ad Deum pertinet, hoc enim est sacrificium requiri et discuti, atque ex ipsis omnem rerum scientiam capi, si quid autem superfuerit quod non divina Scriptura decernat, nullam aliam scripturam tertiam debere auctoritate scientiae suscipi, quae hic dies tertia nominatur, sed igni tradamus quod superest, id est, Deo reservemus; neque enim in praesenti vita Deus scire nos omnia voluit, maxime cum id et Apostolus dicat: Quia ex parte scimus et ex parte prophetamus; cum venerit autem quod perfectum est, destruentur illa quae ex parte sunt (I Corin. XIII). Iste est ergo ignis cui quae in tertium diem superfuerint servare 108.0315A| debemus, et ut non temeritate praesumpta assumamus nobis cunctorum scientiam, ut merito nobis dicatur ab eodem Apostolo: Nescientes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.

CAPUT VII. Quod nemo debeat immundum cujusvis rei aut tangere aut vesci.

(IBID.) Caro quae aliquid tetigerit immundum non comedetur, sed comburetur igni; qui fuerit mundus vescetur ea. Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino, peribit de populis suis; et qui tetigerit immunditiam hominis vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujusmodi carnibus, interibit de populis suis. (Ex Origene.) Triplices immunditiae causas hic 108.0315B| legislator exposuit: unam, ne carnes sacrificiorum aliqua immunditia contingantur; aliam ne is qui edit carnes sacrificii immundus sit, et immunditia ejus in ipso sit; tertiam, quod si carnes mundae sint et ipse qui edit mundus sit, tamen ne contigerit aliquid immundum, vel a pecoribus, vel ab avibus, vel ex omnibus quae immunda pronuntiata sunt. Et haec quidem voluntas est legis de ritu sacrificiorum corporalium sancientis; secundum nostrae vero expositionis ordinem ubi carnes sanctae, verba intelliguntur esse divina, hujusmodi habenda est observatio, quia saepe accidit immundas carnes contingi ab aliquo immundo, ut verbi causa dixerim: Si quis de Deo Patre ac de Unigenito ejus et Spiritu sancto, digno deitatis mysterio, purum faciat sincerumque sermonem, similiter 108.0315C| et de omnibus creaturis rationabilibus, tanquam a Deo factis ad hoc ut caperent et intelligerent eum, non autem consequenti mysterio asserat etiam carnis resurrectionem: primus quidem ejus sermo, quoniam perfecte et sancte disseruit, solidus cibus est, carnes sanctae sunt; hoc vero quod his addit resurrectionem carnis negando, quia alienum a fide est, superioribus junctum perfectis et fidelibus verbis, sanctas carnes contaminavit et polluit. Ideo ergo praecipit legislator ne manducentur hujuscemodi carnes quibus immunditia infidelitatis alicujus adjungitur. Proptera et Apostolus dicit: Etenim diem festum celebremus non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Secundum immunditiae genus est, 108.0315D| ne ipse qui carnes edit immundus sit, et immunditia ejus in ipso sit, quod hoc modo intelligi potest verbi gratia, si sit aliquis naturae florentis et ardentis ingenii, non continuo aptus videbitur ad suscipienda verbi Dei mysteria; sed quaeritur etiam hoc, ut prius a profanis actibus et immundis operibus separetur, et ita demum eruditionis capax fiat, si prius capax fuerit sanctitatis. Tertia est immunditiae species qua is qui mundus est aliquid contingit immundum, et non tam suo peccato quam aliena contagione polluitur, ut puta si quis societur amicitiis et consortio hominis lividi, vel iracundi, vel adulteri, et ipse quidem propriis actibus non inferatur sceleribus ejus; videat tamen eum et intelligat quomodo fratrem suum odit 108.0316A| et homicida est, vel quomodo insidiatur alienae mulieri, et adulter est, vel quomodo in caeteris quibusque sacrilegus est, nec deprehensis his discedat ab ejus consortio; iste est qui contingit immundum, vel animal, vel avem, vel morticinum, et aliena immunditia ipse pollutus est. Aliter: (Ex Hesychio.) Carnes significant virtutes ex quibus sacrificium salutare constat, verbi gratia, castitatem, eleemosynam, justitiam, haec ergo si tetigerit immundum quippiam, cum forte per superbiam justitia et castitas ad vanam gloriam, et eleemosyna ex injustitia fit: igne incendentur judicii futuri. Quod demonstrat Isaias dicens: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebrat canem, et reliqua (Isaiae. LXVI). Praesentis autem mandati recta conclusio 108.0316B| est, Qui fuerit mundus, vescetur ea; anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino, peribit de populis suis. Aperte hic ironiam destruit et hypocrisim; hae enim sunt animae immunditiae, ita ut horum homo interior lupus appellaretur, cum dicit Dominus: Attendite ab eis qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Hi de carnibus hostiae pacificorum sive salutaris, quae oblatae sunt Domino comedentes, quia virtutes quae a Deo possidentur non virtutis intentione, sed fraudulenter operantur, pereunt de populo suo, ut non jam oves sed lupi nominentur. Jumenta autem immunda sunt, hoc est, hi qui immundis et terrenis actionibus occupantur, ad terram intendentes, quemadmodum jumenta. Unde et fornicatores 108.0316C| equi emissarii appellantur: Sive omnis rei quae polluere potest. Quicunque somnia et divinationes et purgationes, vel dies et tempora custodiunt, multo magis autem magi et venefici abominabiles sunt apud Dominum. Omnis qui facit haec, forsitan enim communicat quis malis eorum consiliis aut actionibus, et hic ut pote prohibitam immunditiam tangens, non potest ea quae ad hostiam salutarem vel pacificorum pertinent comedere, sive operari: cum enim nisus fuerit ea quae ad salutem pertinent agere et communicaverit operantibus mala, et quae ad perditionem pertinent, perit de populo suo, id est, de his qui salvantur.

CAPUT VIII. Adipem qui ad incensum Domini pertinet, non licet comedere.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis; adipem cadaveris morticini, et ejus animalis quod a bestia captum est, habebitis in usus varios: si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit, peribit de populo suo. (Ex Hesychio.) Adipem boum et ovium et caprarum comedi non praecepit, quorumque carnes mundas et esibiles dixit eorum comedi adipem vetuit, nec ejus qui operatur mandatum, quemadmodum est bos, nec simplicis, qui est ovis, nec eorum qui pro peccatis poenitentiam agunt. Per capram quippe significantur ea quae pro peccatis sunt sacrificia, cum capram praeceperit 108.0317A| in his aut hircum immolari; nec horum ergo concedit, ut desiderium comedamus: ad Deum enim illud referri et Deo offerri jubet, quatenus non sit secundum intentionem humanam, sed Deo soli uniuscujusque rei quam quis ex praedictis assequitur desiderium offeratur; similiter peccatorum desiderium, quod per morticina et a bestiis capta significatur: per morticina quidem, ut pote qui elegerunt per quasdam impudicitias et per superbiam peccati mortem; quod probat Paulus de viduis dicens: Quae enim in deliciis est vidua, vivens mortua est.

Per ea autem quae a bestiis capta sunt intelliguntur hi qui dum negligunt cautelam suam et custodiam, captivati sunt ab intelligibilibus bestiis comprehensi: 108.0317B| Quod ut non patiamur, rursus Petrus ait: Sobrii estote, vigilate, adversarius enim vester diabolus sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V): quorum non concedit adipem comedi, noxium enim est nobis horum desideriis uti, sed nec Deo ea jubet offerri; Desiderium enim peccatorum peribit. Sed quid praecepit? Habebitis in usus varios. Transferre ergo illud ad virtutem debemus, ut aut ad castitatem, aut ad eleemosynam, aut ad justitiam, aut ad quamcunque speciem bonae operationis, horum desiderium convertamus, resolventes illud et in alium modum derivantes. Hoc enim est, Habebitis in usus varios, quia et adeps, si ad aliquam utilitatem cujuslibet conficiendi operis necessarius est, subtiliatur atque resolvitur. Si quis adipem qui offerri 108.0317C| debet in incensum Domini comederit, peribit de populo suo. Recte perit, videlicet cogens aut alio modo suadens ei, qui semetipsum obtulit Deo, non ad supernum oculum desiderium habere, sed ad placendum sibi: Sanguinem quoque omnis animalis non consumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus: omnis anima quae ederit sanguinem, peribit de populis suis (Psal. CXI). Quod sanguinem animam vult intelligi sufficienter superius demonstratum est. Vult ergo virtutem nos assequi alternae dilectionis, et neque justorum quorum hoc loco propter altiorem volatum conversationem significavit; neque peccatorum quibus pecorum appellatio, pro eo quod ad inferiora intendunt, convenit, comedere sanguinem, id est, nihil ad eorum operari mortem. (Ex Origene.) 108.0317D| Potest ergo fieri et in hoc loco, ut quod mandatur ne quis adipes edat ex his quae Domino offeruntur, hoc sit quod Dominus dicit: Ne quis scandalizet unum ex his minimis qui credunt in me (Matth. XVIII). Quod autem sanguis nullius animalis edi jubetur, illud fortasse sit quod de Israelitis dicit Apostolus: Dicis ergo: Si fracti sunt rami, ut ego insererer, bene propter incredulitatem fracti sunt: tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI). Et iterum: Noli gloriari adversus ramos, quod scilicet casui eorum nullus insultet, ne forte sicut idem Apostolus dicit: Et tu excidaris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserantur. Sanguis autem puto quod populus ille competenter intelligatur. Non enim ex 108.0318A| fide neque ex spiritu Abraham, sed tantum ex sanguine ejus descendunt.

CAPUT IX. Armus dexter et pectusculum de hostiis pacificorum sacerdotis sunt

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: Qui offeret victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, et libamenta ejus. Tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum; cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus: armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitiis sacerdotis, qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum, 108.0318B| in portione sua. Pectusculum autem elationis et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua, ab omni populo Israel. Qui offeret victimam pacificorum Domno, offeret simul et sacrificium. (Ex Hesychio.) id est, libamenta ejus. Septuaginta autem: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Et quam hoc interpretationem habeat, manifestat plane quod sequitur: Tenebit manibus adipem hostiae. Vel sicut Septuaginta: Manus ejus offerent exta Domino, id est, ipsum quempiam oportet ea, quae ad pacifica vel salutem pertinent operari: ut pote qui alterius studio amici forte aut cognati salvari non potest.

108.0318C| Quemadmodum enim iniquitas iniqui super eum erit, sic et justitia justi super eum erit (Ezech. XVIII): Quomodo autem oportet hostiam celebrari? Tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum; vel secundum Septuaginta: Offeret adipem, qui est super pectusculum et pinnam jecoris, et offeret ea ut imponatur in conspectu Domini. Pectusculum hic appellat fidem, et confidentiam, quia haec fortitudini conjuncta sunt: fortitudo autem animalis perfectos designare solet; pectusculum autem fidem designans et confidentiam, quam offerri Domino vult ab eo, qui salvari desiderat, Quia sine fide impossibile est nos placere Deo (Hebr. XI). Quid autem his addit? Tradet sacerdoti qui adolebit adipem super altare. Recte: diximus enim quia omne nostrum desiderium holocaustum 108.0318D| fieri vult; pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus, armus quoque dexter, actiones bonae sunt, ergo et fidem et actiones offerri oportet eum qui salvari vult. Sed quia pectusculum filiis Aaron deputavit, qui sublimes vita sunt, armum autem dextrum sacerdoti qui imaginem Christi tenet, propter quod solus sacerdos hoc sacrificium perficere potest. Offerri aperte legislator ostendit, quia credere quidem et proponere bona (ex inspiratione Dei) nostrum est, sive incipere ea: operibus autem perficere et ad finem perducere ea quae coepta sunt, hoc divinae est gratiae, propter quod dixit Paulus: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX).

108.0319A| Solius enim est dirigere actiones, propter quod et brachium ipse Dei nominatur: ait enim Isaias, Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isaiae LIII)? nam quia ipse est verum brachium, recte nostrum armum, seu, ut Septuaginta dicunt, brachium accepit. Deinde intentionem nostram dilatans legislator subdidit: Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit armum dextrum in portione sua. Christus est enim, intelligibilem sanguinem pacificorum et adipem videlicet animas et desideria salutarium offerens, qui est quidem de filiis Aaron, non propter cognationem, sed propter propriam dignitatem, sacerdos singularis et in hominibus praecipuus, in ejus portionem armus dexter seu brachium dextrum, id est, 108.0319B| omnis bona actio et operis effectus transit. (Ex Origene.) Sacrificium quod dicitur salutare nemo effert Domino nisi qui sanus est, et salutis suae conscius, gratias Domino refert. Nemo ergo qui aeger est animo et languidus in operibus, offerre potest sacrificium salutare. Vis videre quod nemo aeger et languidus, potest illud offerre sacrificium? Leprosus ille, quem Dominus in Evangelio curasse describitur, non poterat offerre hostiam, donec leprae aegritudine tenebatur; cum autem accessit ad Jesum et mandatus est, tunc jubetur a Domino offerre munera ad altare, Quod praecepit, inquit, Moyses in testimonium illis. Vidisti qui sit qui offerre debeat hostiam salutaris? Audi nunc quomodo debeat offerre: Manus, inquit, ejus offerunt hostiam Domino. Nunquid non 108.0319C| evidenter clamat legislator, quia non homo est qui offert hostiam, sed manus ejus, id est, opera ejus: opera namque sunt quae commendant hostiam Deo. Si enim attracta sit manus tua ad dandum, et expansa ad accipiendum, intra te est adhuc lepra tua, et offerre non potes hostiam salutaris. In hoc loco ubi nos habemus, manus ejus offerent hostiam Domino: in Graecis habetur pro hostia holocarpomata, quod intelligitur omnem fructum, per quod ostendit non posse Domino offerre omnem fructum eum qui infructuosus est (Galat. V): qui non affert fructum justitiae, fructum misericordiae, vel etiam fructus spiritus, quos enumerat Apostolus: charitatem, gaudium, pacem, patientiam, et unanimitatem, et caetera his similia.

108.0319D| Quod autem dicit, adipes qui super pectusculum sunt; pectusculum tuum intellige esse cor tuum de quo tibi auferendae sunt omnes malae cogitationes, inde enim procedunt, et altaris igni tradendae sunt, ut possit cor tuum mundum effectum Deum videre. Sed et pinnam jecoris praecipit offerendam; diximus et ante, jecoris partem, loca iracundiae vel cupiditatis exponi. Offert ergo pinnam jecoris, qui ex se omne vitium irae et furoris excidit.

Adipes igitur qui sunt super pectusculum imponuntur altari; ipsum vero pectusculum Aaron et filiis ejus, sed et brachium dextrum separari praecipit, et esse eis muneris loco ex sacrificio salutari. Quid ergo est sacerdotis pectus aut quale? ego tale puto esse quod 108.0320A| plenum sit sapientia, plenum omni divina intelligentia; imo quod plenum sit Deo. Quale est et brachium sacerdotis, quod ei offerunt filii Israel pro salute sua qua salvantur? Formae sunt ista singula quae scribuntur in lege eorum, quae in Ecclesia geri debent; alioquin nec fuisset necessarium legi haec in Ecclesia, nisi ex his aedificatio aliqua audientibus praeberetur. Si ergo sacerdos Ecclesiae per verba et doctrinam et multam sollicitudinem suam et laborem vigiliarum, convertere potuerit peccatorem et docere eum ut meliorem vitam sequatur; ad timorem Dei redeat, cogitet spem futuram, a malis actibus desinat, et convertatur ad bonos: si, inquam, tale opus fecerit, consequens est eum qui in ipsius labore salvatur, Deo gratias agere et offerre hostiam salutaris, 108.0320B| pro eo quod salutem consecutus sit. Sed et quod addidit pectusculum dici appositionis et brachium demptionis, non mihi sine causa dictum videt. Et ideo velim requirere quid est, quod apponendum est pectusculo ut fiat pectusculum appositionis? Posteaquam ablatum fuerit a corde tuo omne quod crassum est, et emundatum fuerit ab omni operimento quod igni tradendum est, restat ut apponatur ei gratia Spiritus sancti, et tunc fiet pectusculum appositionis, sed et brachium separationis sive demptionis; quomodo erit et brachium separationis. Si scias et intelligas discernere quae sint opera lucis, et quae sint opera tenebrarum, et separare actus tuos de tenebris, ut sint opera tua in lumine, brachium tuum efficitur brachium separationis; vel cum separaveris 108.0320C| te ab omni fratre inquiete ambulante, vel certe secundum Prophetam, separant se, et exeunt de medio peccatorum qui portant vasa Domini (Isai. LI).

CAPUT X. De unctione Aaron, et filiorum, de caeremoniis et vestibus ad eam pertinentibus.

(IBID.) Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini, die qua obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur, et quae praecepit dari ejus Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis. (Ex Hesychio.) Ea quae dicta sunt videntur quodammodo ad unctionem sacerdotum pertinere, sed non in praesenti de hac disserere legislator proposuerat: quam enim cum unctione sacerdotum societatem habent ea quae praedicta sunt sacrificia? 108.0320D| Sed solummodo eorum quae superius ab eo dicta sunt, vel ostendere dignitatem, et quem provectum praestent his qui ea custodiunt. Quod enim ait: Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini, ad superiora hoc reddidit: (id est, pectusculum impositionis et brachium separationis; ipsa esset unctio Aaron et filiorum ejus, ne putaremus illa pro carnibus dicta, sed ut doceret etiam ipsa sub sacramento unctionis inserta) ut tu cognosceres quia custodiens quaecunque lex superius dixit ad sacerdotis proficiat dignitatem, et studendo ea, valeas regale sacerdotium, gens sancta dici, aliter autem nequaquam. Haec est enim unctio in caeremoniis Domini, videlicet ex communicationibus quae 108.0321A| in praedictis sunt descriptae sacrificiis praestatur. Propter quod addidit: In die qua obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur mihi, et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel. Ergo in his nobis unctionem dedit, et in istis nos vocavit Deus: Die qua obtulit eos. Quando autem hoc? Qua die unxit eos ut sacerdotio fungerentur, id est, qua die illos ex filiis Israel unxit, per unctionem videlicet quae nunc dicta sunt. Qui enim sublimius vivunt seu conversantur, recte omni excellentiores sunt populo, unde et nimis opportune legislator subdidit: Religione perpetua in generationibus vestris, quatenus tu scires quia inconcussa haec apud Deum religio est, ut neque dignitate, neque sapientia, neque cognatione justorum, neque alia simili ex re populo vel plurimis 108.0321B| excellere possit quis, nisi ea assecutus fuerit quae in superioribus sunt praecepta. Sic enim quispiam et sacerdos fit secundum cognationem Christi veri sacerdotis, qui immaculatam et perfectam demonstravit vitam. Sed quia unctionem ea quae superius plane dicta sunt intellexit, quae subsequuntur approbant: Ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis quas constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai (Ibid.). Vides differentes conversationes quae conjungunt Deo, sive perfectum honorem sapientiae, qui per holocaustum significatur, sive per mediocrem justitiam quae idonea est, et quae ad salutem pertinent operari. 108.0321C| Sacrificia enim haec pacificorum sive per holocausta agantur, sive per oblationem, recte esse utilia, ut pote dignitatem sacerdotalem praestantia lex intellexit, et propterea in die qua unctionis legem Moysi in monte Sina mandavit etiam ea quae sunt de sacrificiis subdidit, simulque ea omnia breviter enumeravit et commemoravit. Sed ubi haec constituta dixit? In deserto Sinai: Sinai autem rubus vel temptatio interpretatur. Similis est autem rubo temptatio, asperum quippe virgultum est, et quod difficile manu comprehenditur. Significatur autem per hunc, quia quemadmodum eorum qui in agone contendunt, corona in sudore et labore est: sic et corona bonae vitae in temptationibus et tribulationibus consummatur: finem autem temptationum 108.0321D| et tribulationum Jacobus nobis sufficienter exposuit: Beatus vir qui sustinet temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I).

(Levit. VIII.) Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum; vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis, et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi testimonii. Quid autem haec quae nunc dicta sunt significent, hoc tibi praecedens sermo tradet, quia unctio Christi et his qui ejus sunt communis et non communis est. Communis quidem, quia ejusdem unctionis sunt et ipsi participes, quamobrem et nos participatione Christi, 108.0322A| Christiani dicimur. Non communis autem, quia inaestimabili quadam sublimitate excellit Deus hominibus et gratia in qua ei communicamus; ungitur ipse siquidem substantialiter, nos vero operatione ejus et gratia: propterea unguntur quidem simul cum Aaron filii ejus, sed non talia in eis, qualia et in Aaron in unctione aguntur, sicut manifestant sequentia: sed etiam in hoc mens in praesenti figenda est, quod non frustra haec in Christum accipiamus, sciens enim Ecclesiam dicere haec legislator mysteria, convocari omnem coetum sive Synagogam praecepit, id est, quod Graeci Ecclesiastae dicunt, ad januam tabernaculi testimonii. Quae synagoga non potest aliter ad hanc legem communionem habere, nisi ad Ecclesiam conveniat, apud quam harum figurarum 108.0322B| veritas conservatur.

Fecit Moyses ut Dominus imperaverat, congregataque omni turba ante fores ait: Iste est sermo quem misit Dominus fieri: Statimque obtulit Aaron et filios ejus, cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, quod astringens cingulo coaptavit rationali: in quo erat doctrina et veritas. Cydarim quoque texit caput, et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam in sanctificationem, sicut praeceperat ei Dominus. Quae mystice in Ecclesia aguntur, ante multas generationes Spiritus Dei praecepit, sed et cum secundum Septuaginta superius dixisset: Convoca ad januas tabernaculi testimonii, hic ait: Convocavit 108.0322C| congregationem non ad januas, sed ad januam tabernaculi testimonii: admonens aures nostras evidenter, quod apostolorum doctrinae, quas esse januas tabernaculi testimonii praecedens sermo exposuit, et Christi doctrina sunt ipsius linguae infusae, et ex his ex quibus ipse docuit. Congregataque omni turba ante fores ait: Hic est sermo quem jussit Dominus fieri. Quis sermo ille? De quo scilicet David dicebat: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII); sed et Petrus planius ait: Hoc est verbum quod annuntiatum est vobis (I Petr. I). Evangelicus siquidem praesens sermo est, quia et Evangelica sunt ab eo annuntiata mysteria, quibus et gratia inest baptismatis, sed quid est etiam quod nunc exponit Deum praecipere? Statimque 108.0322D| obtulit Aaron et filios ejus, cumque lavisset eos, quando is qui vere est sacerdos Christus offertur Patri: Oblationis enim ejus etiam Daniel meminit, cum dicit: Et ecce ut filius hominis cum nubibus coeli, et usque ad Vetustum dierum pervenit. Et oblatus est in conspectu ejus. Nostri utique causa, et nobiscum, et propter nos offertur: propterea et nunc eum cum filiis suis dicit oblatum, cum his videlicet qui sublimiora sapiunt et qui imitantur eum, quantum fas est hominibus, sicut Paulus, qui ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Phil. III), sed oblatio ipsa per baptismum celebratur, propter quod ait: Cumque lavisset eos. Certum est autem quod Christus ad sacrificandas aquas baptismatis 108.0323A| nostri in Jordane fluvio baptizatus. Sed haec quidem communia sunt Aaron cum filiis ejus, Christo videlicet nobiscum; sequentia vero nequaquam excedunt quippe nos atque sublimiora nobis sunt, solique primo ac vero sacerdoti competentia. Vestivitque pontificem subucula linea accingens eum balteo, et induens tunica; quod Septuaginta transtulerunt, Et induit eum tunicam et praecinxit zonam, et vestivit illum ypoditim. Hic manifeste Unigeniti sequitur [exsequitur] incarnationem; qui quia totum nostrum incarnatus est hominem, tunica indui et ypoditim dicitur: duplex est enim nostra conditio, et unius quidem in nobis est de pulvere, alter coelestis, sed tamen unius uterque. Ait enim Moyses: Formavit Deus hominem de limo 108.0323B| terrae (Gen. II), hic est ergo terrenus: et insufflavit in faciem ejus spiritum vitae (Ibid.), apertissime hic coelestis est. Christus autem induitur quidem terrenum, id est illum qui de terra est, veterem hominem, quem etiam simul affixit cruci. Ait quippe Paulus quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati (Rom. VI). Indutus est autem et coelestem, quem ipse insufflavit. Sed quia nihil egit terrenum hic, nec corruptioni proximum, procul dubio coelestis dicitur. Hoc Paulus exponens dicit: Primus homo de terra terrenus, secundus de coelo coelestis (I Cor. XV). Quod duobus modis accipi oportet: primus enim homo noster, id est corpus, ex terra formatum est, propter quod terrenus dictus est; anima vero de coelo, Dei est enim insufflatio. 108.0323C| Rursus: primus homo inobediens Adam ex terra terrenus, quia operibus pulveris semetipsum deputavit; secundus homo novus, est Christus, qui de coelo est: non solum quia de coelo descendit, sed quia et dignitatem coelestis servavit, dum nec terrenum aliquid operatus est, nec corruptioni proximum. Ergo tunicam hic terrenum appellavit: de lino enim, quod est ex terra, tunica facta est; ait enim: Et fecit eis tunicas lineas; ypoditim autem coelestem, quia ypoditis ponderis est, simul autem et hyacinthinus est; hic autem color coeli est. Utrumque nostrum Christus suscepit hominem, et manifestum et occultum, et terrenum et coelestem, id est corpus perfectum et animam perfectam, et in omnibus integram: utrumque enim ut pote utriusque 108.0323D| creator salvavit. Illud etiam intende: Et desuper humerale imposuit, quod astringens cingulo, aptavit rationali. Septuaginta autem ediderunt: Et posuit super illum epomidem, et cinxit illum secundum aditum epomidis, et constrinxit illum ad eam superhumerale. Suave Christi jugum est, id est, evangelica vita, quam ut pote ipse demonstrans, recte super humeros portabat, de qua ait: Tollite jugum meum super vos, et discite quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum leve est, et onus meum suave (Matth. XI). Quid est autem cingulum quo tunicam et ypoditim cinxit? Ipsum opus disce. Dicit enim in tabernaculi constructione: Et facies cudarim byssinum et zonam opus varium. Quia enim 108.0324A| cydaris indumentum capitis est. Opus autem cinguli sive zonae confortare quodammodo et constringere est eum qui cingitur; hoc ostendere legislator proposuit, quia Christus simul creaturam omnem recapitulans sive restaurans, simul etiam confortans nostram massam, cujus primitias sumpsit incarnationis dispensare mysterium; quia per ipsam et nos fortes facti sumus. Quis autem sit dispensationis modus Joannes ait: Verbum caro factum est (Joan. I); ideoque cydarim et zonam ait Moyses byssinam esse opus variatum. Byssus enim de terra cum sit, carnem demonstrat, quae ex terra nostra est; opus plumarii, Deum Verbum, qui artifex et variator totius est creaturae; ipse sibi carnem a nobis sumptam operatus est, varians in ea mysteria 108.0324B| quodammodo et creationis miracula. Post hoc subdidit, secundum Septuaginta: Et posuit super eum rationale. Et quomodo quaedam autographa habent, super eum. Sed utraque ad idem respiciunt: Quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat doctrina et veritas. Septuaginta autem ediderunt: Et imposuit super logium ostensionem et veritatem. Hoc autem alibi sacerdotalem exponens, stolam rationalem judicii appellavit. Secundum rationale enim Christi, id est doctrinam et praedicationem judicii futuri regitur. Ostensionem ergo, id est, manifestationem et cum ea veritatem habet, ut pote manifestante eo hominibus ignotam mysteriorum veritatem. Quatuor autem versuum ei rationali, id est, ex quatuor generalibus virtutibus, et 108.0324C| ex duodecim lapidibus partilibus quodammodo et specialibus fieri praecepit. Quae sunt autem haec? Utique de quibus scribebat Paulus: Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse, sicut Dei dispensatorem (Tit. I). Sed quomodo irreprehensibilis, id est, ab accusatione mundus, et a querela omni liber sit, his quae postea sequuntur ostendit: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, castum, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem (Ibid.). Haec enim unicuique quidem convenit assequi, maxime tamen sacerdoti, siquidem figuram gerit Christi, qui praedictos duodecim lapides super pectus proprium portavit. Cydari 108.0324D| quoque texit caput, sive, secundum Septuaginta, Et posuit, inquit, super caput ejus mitram. Sed quia et mitrae sive cydari operationem non ignoramus, et Christi caput esse Patrem didicimus, audiamus quod sequitur: Et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus. Sublevare nos legislator volens mitram sive cydarim super caput propter Patrem memoravit. Per laminam et sculpturam, seu formationem sanctificationis, incarnati Dei Verbi, qui et sacerdos noster factus est, dignitatem in principio quam simul cum Patre habet manifestum est quia exposuit; propter quod illam et super cydarim seu mitram et contra faciem mitrae 108.0325A| sive cydaris imponit. Dicit autem: Ligabisque eam vitta hyacinthina, sive, secundum Septuaginta, Et superimpones super hyacintho retorto. Hyacinthum retortum humanitatem Christi intelligens, pro eo quod inseparabiliter conjunta est divinitati. Et erit super thiaram imminens fronte pontificis. Vel sicut Septuaginta, et erit super mitram contra faciem mitrae. Erit super mitram, quia Pater in Filio, et Filius in Patre: Et ante faciem mitrae. Qui enim videt Filium hic videre et Patrem dicitur. (Ex Origene.) Ergo omnis nunc sanctio evidenter in Unigeniti explanata est mysterium. Aliter, lavet te igitur Moyses, ipse te lavet, et ipse te induat, lex ergo est quae te lavat, ipsa sordes tuas diluit, ipsa, si audias eam, peccatorum tuorum maculas absterget. 108.0325B| Ipse est Moyses, hoc est lex, quae sacerdotes consecrat, nec potest sacerdos esse, quem non lex constituerit sacerdotem. Si et tu lotus fueris per Moysen et fueris ita mundus quomodo quem Moyses laverit, tantus ille ac talis possis etiam pervenire ad haec indumenta quae profert Moyses, et stolas istas quibus induit Aaron fratrem suum et filios ejus. Sed non solum indumentis opus est ad sacerdotales infulas, verum et cingulis: Fecit enim, inquit, Deus, tunicas pelliceas, et induit Adam et mulierem ejus (Genes. II). Ille ergo tunicae de pellibus erant, ex animalibus sumptae. Talibus enim oportebat indui peccatorem. Pelliciis, inquit, tunicis, quae essent mortalitatis indicia quam pro peccato acceperat, et fragilitatis ejus quae ex carnis corruptione veniebat 108.0325C| indicium. Si vero jam lotus fueris ab his et purificatus per legem Dei, induet te Moyses indumento incorruptionis, ita ut nusquam appareat turpitudo tua, et ut absorbeatur mortale hoc a vita. Videamus ergo quali ordine pontifex constituitur. Convocavit, inquit, Moyses synagogam, et dicit ad eos: Hoc est verbum quod praecepit Dominus. Licet ergo Dominus de constituendo pontifice praecepisset, et Dominus elegisset, tamen convocatur et synagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote, et praesentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui omni virtute eminentior, ille deligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum, et induit; quali indumento? Tunica, inquit, et praecinxit eum zona. 108.0325D| Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem, vel ut alibi legimus, interiorem. Duabus video tunicis per Moysen indutum pontificem. Sed quid faciemus, quod Jesus sacerdotes suos, id est apostolos nostros prohibuit uti duabus tunicis? et dixeramus quod Moyses et Jesus, id est lex et Evangelia sibi invicem consonarent? Posset fortasse dicere alius, Quia quod praecepit Jesus duas tunicas non habendas, non est contrarium legi, sed perfectius lege; sicut et cum lex homicidium vetat, Jesus autem etiam iracundiam resecat; et cum lex prohibet adulterium, Jesus etiam concupiscentiam cordis abscindat: ego tamen non intra hujus intelligentiae angustiam, pontificalia sacramenta concludo, amplius mihi aliquid ex ista 108.0326A| forma videtur ostendi. Sciebat ergo pontifex ille quem tunc ordinabat Moyses, quia esset circumcisio, incircumcisus pontifex esse non poterat. Habebat ergo iste duas tunicas: unam ministerii carnalis, et aliam intelligentiae spiritalis. Sciebat quia et sacrificia spiritalia offerri debent Deo, offerebat tamen nihilominus et carnalia: non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi hostias immolaret. Ita ergo convenienter ille pontifex duabus indutus tunicis dicitur; apostoli vero qui dicturi erant: quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V); et qui dicturi erant, quia nemo vos judicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomenia, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum (Coloss. II). Isti ergo, ut hujusmodi secundum litteram, 108.0326B| legis observantiam penitus repudiarent, nec occuparent discipulos Judaicis fabulis, et imponerent eis jugum quod neque ipsi neque patres eorum portare potuerunt, merito duas tunicas habere prohibentur, sed sufficit eis una, et haec interior, nam istam quae foris est, et quae desuper apparet, legis tunicam nolunt, unam namque Jesus et ipsam interiorem, habere permittit. Imponit tamen Moyses pontifici humeralem, qui est humerorum quidam ex circumductione vestis ornatus: humeri autem operum tenent ac laboris indicia. Vult ergo pontificem esse etiam in operibus ornatum, nec sufficit sola scientia: Quia qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Et cinxit, inquit, eum secundum facturam humeralis. Jam et superius dixerat 108.0326C| quia cinxit eum zona super tunicam, et modo iterum cingitur secundum facturam humeralis. Quod est istud duplex cingulum, quo constrictum vult esse ex omni parte pontificem? Constrictus sit in verbo, constrictus in opere, expeditus ad omnia, nihil remissum, nihil habeat dissolutum, accinctus sit animi virtutibus, constrictus sit a corporalibus vitiis, nullum animae lapsum, nullum corporis timeat: utroque cingulo semper utatur ut sit sanctus corpore et spiritu. Et post haec, inquit, imposuit super eum logium (quod est rationale, et imposuit super logium), manifestationem et veritatem, et imposuit mitram super caput ejus. Sed videamus quid logium, quod est rationale, significet; non enim sufficit pontifici habere sapientiam, et scire omnium rationem, nisi possit etiam populo manifestare 108.0326D| quae novit. Ideo ergo imponitur rationali et manifestatio ut possit respondere omni poscenti se rationem de fide et veritate. Ponitur autem super illud et veritas; ut non illa astruat quae proprio excogitare quivit ingenio, sed quae veritas habet. Sed nondum finivit, et alius adhuc addendus ornatus est. Necesse est ut accipiat etiam coronam, propterea accipit primo cydarim, quod est vel operimentum quoddam capitis, vel ornamentum, et post haec superponitur ei mitra ante faciem, id est, a fronte pontificis, lamina aurea sanctificata, in qua sculptum dicitur vocabulum Dei. Verum iste capitis ornatus, ubi nomen Dei impositum dicitur, post illa omnia quibus inferiora corporis membra fuerant exornata, 108.0327A| superponitur: in quo mihi indicare videtur quod super omnia quae vel de mundo, vel de caeteris creaturis sentiri aut intelligi possunt, eminentior tanquam auctoris omnium scientia Dei sit, et quia ipse caput est omnium ideo et ornatus iste super omnia capiti superponitur: nihil enim post haec addicitur pontificis capiti. Tulit et oleum unctionis quo linivit tabernaculum cum omni supellectile sua. Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa ejus labrum quoque cum basi sua sanctificavit oleo. (Ex Hesychio.) Ipse erat Filius Dei qui ungebat eos, ipse qui ungebatur, ungens verbo divinitatis, secundum quam ei omnia communia cum Patre et Spiritu sunt, a quo ungi dicitur. Nam David Patrem ungentem dixit cum ait: Propterea 108.0327B| unxit te Deus Deus tuus (Psal. XLIV). Isaias autem unctionem Filii ad Spiritum retulit dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me (Isa. LXI). Quae autem Pater et Spiritus haec eadem et Filius facit: ergo ratione divinitatis ipse est semetipsum ungens, et ipse est qui ungitur dispensationis humanitate. Similiter offert et offertur: unde et Daniel oblatum illum quidem videt (Dan. VII), non vidit autem qui eum obtulit, quia ipse erat qui semetipsum offerebat. Ergo ut salvetur figurarum veritas, ungit quidem et offert Moyses, imaginem et ipse Christi gerens. Aspergit ergo Moyses altare, corpus Dominicum videlicet, septies, quia Domini unctio tota est Spiritus plenitudo, qui in septem operationibus designatur, quemadmodum Isaias dixit.

108.0327C| Ungit autem et omnia vasa ejus: tam apostolos quam eos qui eis in tantum similiter vivunt, ut domus Christi et vasa recte nominentur. Fundens super caput Aaron unxit eum, et consecravit sive sanctificavit. Et si Christi caput, secundum Pauli verbum, divinitas intelligitur, non frustra tamen nec extra ordinem in hoc mysterio sacerdotis ungi nunc caput legislator scripsit, ut cognoscamus quoniam quemadmodum caput a pedibus dividi non potest, sic neque Christi divinitas post unitionem ab humanitate dividitur; sed sive ungi dicatur, sive generari, sive pati, sive surgere, sive assumi dicitur, hoc incarnatum Verbum non dividentes, et dicentes hominem quidem unctum, Deum autem non unctum, sed Deum eumdem simul et hominem. Hoc enim et David sine 108.0327D| aliqua dubietate approbat cum dicit: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga recta est, virga regni tui, dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV). Cernis Deum dici qui unctus est? Quia omnia carnis suae manifestum est quod sibimetipsi qui incarnatus est vindicat. Quae enim et ejus erat unctio, nisi omnino ipsa incarnatio? Secundum hunc modum, caput intelligibilis sacerdotis ungebatur et ipse sanctificabatur.

Filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteo, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. Tunicae filiis Aaron similes Aaron, et zonae seu baltei similes, et cydarae sive mitrae imponuntur. Ipsum enim induunt, ipso coguntur, ipsum portant 108.0328A| in capite, unde et Paulus dicit: State praecincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI), veritas autem Christus, et induti loricam justitiae, ipse autem etiam hoc qui factus est nobis a Deo sapientia et justitia; sed et galea nos salutis Paulus indui praecepit, Christus enim salutare est. Sicut Simeon testificatus est: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Quicunque enim Christum induunt, per eum et Patrem induunt. (Ex Origene.) Et ideo in his quae lex divina describit, veluti in speculo inspicere se debet unusquisque sacerdotum, et gradus meriti sui inde colligere, si se videat in his omnibus quae supra exposuimus positum pontificalibus ornamentis, si conscius sibi sit quod vel in scientia, vel 108.0328B| in actibus, vel in doctrina, tantus ac talis sit, sciat se summum sacerdotium, non solum nomine sed et meritis obtinere, alioquin inferiorem sibi gradum positum noverit, etiam si primi nomen acceperit. Non nos sane debet praeterire etiam hoc quod potest ab studioso lectore proferri, in quo et ego saepe mecum ipse haesitavi. In Exodo enim legens ubi de sacerdotalibus mandatur indumentis, invenio octo esse species quae pontifici praeparantur. Hic vero septem tantummodo numerantur. Requiro ergo quid sit quod omissum est. Octava species ibi ponitur campestre, sive, ut alibi legimus, femoralia linea, de quo hic inter caetera siluit indumenta. Quid ergo dicemus? Oblivionem dabimus in verbis Spiritus sancti ut cum caetera omnia secundo enarraverit, una 108.0328C| eum species superius dicta latuerit? Non audeo haec de sacris sentire sermonibus. Sed videamus ne forte quoniam in superioribus diximus, hoc genus indumenti judicium castitatis videri, quo vel femora operiri, vel constringi renes videntur ac lumbi, ne forte, inquam, non semper in illis qui tunc erant sacerdotibus has partes dicat esse constrictas. Aliquando enim et de posteritate generis et successu sobolis indulgetur. Sed ego in sacerdotibus Ecclesiae hujusmodi intelligentiam non introduxerim, alio namque rem video currere sacramento. Possunt enim et in Ecclesia sacerdotes et doctores filios generare, sicut et ille qui dicebat: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). Et iterum alibi dicit: Tamen etsi multa millia paedagogorum 108.0328D| habeatis in Christo, sed non multos praesentes. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Isti ergo doctores Ecclesiae in hujusmodi generationibus procreandis, et aliquando constrictis femoralibus utuntur, et abstinent a generando, cum tales invenerint auditores in quibus sciant se fructum habere non posse. Denique et in Actibus apostolorum refertur de quibusdam quod non potuimus, inquit, in Asia verbum Dei loqui (Act. VI), hoc est, imposita habuisse femoralia et continuisse se ne filios generarent, quia scilicet tales erant auditores in quibus et semen periret, et non possit haberi successio: sic ergo Ecclesiae sacerdotes, cum incapaces aures viderint aut cum simulatos inspexerint et hypocritas 108.0329A| auditores, imponant campestre, utantur femoralibus, ne pereat semen verbi Dei; quia et Dominus eadem mandat, et dicit: Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas vestras ante porcos (Matth. VII), ne forte conculcent eas pedibus, et conversi rumpant vos.

 (IBID.) Obtulit et vitulum pro peccato; cumque super caput ejus posuissent Aaron et filii ejus manus suas, immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum; quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. Adipem quoque qui erat super vitalia, reticulumque jecoris, duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare, vitulum cum pelle, et carne et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat 108.0329B| Dominus. (Ex Hesychio.) Quae praedictae sanctionis sit virtus, et quomodo unumquodque ejus capitulum in Unigeniti sacrificium accipiatur, praecedens continet sermo; haec autem nunc dicimus quae sola de sanctione immutata sunt. Ibi enim Aaron imponere manus vitulo, hic autem et filios ejus; non frustra hoc custodiens, sed etiam unctos scripsit: quando autem et non ungimur et offerimur baptismati, socii Dominicae efficimur passionis, cujus gerit imaginem baptisma; quod etiam docent haec Pauli verba: Quicunque enim in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus: consepulti sumus ergo ei per baptismum in morte ejus; necessario filii Aaron sacrificio manus, cum sint ei communicantes, imponunt.

108.0329C| Obtulit et arietem in holocaustum, super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per altaris circuitum: ipsumque arietem per frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat Dominus. (Ex eodem.) Propterea lex sacerdotem, in multis imaginem ferentem Domini, nunc vitulum pro peccatis immolare, et extra tabernaculum incendere praecepit: sic enim et Domini sacrificium ad ablutionem naturae nostrae peccatorum factum est. Nunc autem iterum ei sacrificium aliud in holocausto arietis praecepit fieri; crucifixus enim mundus et renuntians 108.0329D| mundo conversatio, quae est holocaustum, Christum habet primitias, doctoremque et exemplum; propter quod dixit, Qui non accipit crucem et sequitur me, non est me dignus (Matth. X), id est, qui sic non renuntiat mundo sicut a me ei traditum est, hoc est enim eum sequi, non est me dignus. Sed cujus rei gratia dividitur holocaustum, pedes autem ejus et intestina, sive secundum Septuaginta venter, lavantur? interpretatio holocaustomatis quae in initio libri facta est sufficienter explevit. Quod autem immutat de sacrificio, hoc necessario dicitur, quia ibi quidem partes fieri oblationem [oblationum] dixit, corpus per hoc significans et animam debere offerri. In nobis autem hae divisiones, ut pote quae sibi invicem 108.0330A| sunt contrariae, secundum quod Paulus ait, nominantur; in Christo autem non sunt divisiones, hominem quippe mundum a peccato sumens incarnatus est, qui non est divisus in operibus carnis, quibus adversatur spiritus, propter quod nec divisionum in eo sacrificio lex memoriam fecit. Pro eo autem quod vitulum quidem in peccato, arietem autem in holocaustum sacerdos offeret, hoc absolute lex significat, ut quia conversatio perfecta per holocaustomatis oblationem cognoscitur, aries necessario in sacrificium offeratur. Hic quippe ducatum praebere ovibus euntibus in pascua, et aggressum ingressumque a caulis et in caulas solet: sicut et Christus dux perfectae conversationis est; a quo videlicet sumpsit exordium, atque ideo intrare per se et exire ovibus praecipiebat.

108.0330B| (IBID.) Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas. Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis dextri. Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum, dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit. Tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo, 108.0330C| leganumque posuit super adipes, et armum dextrum, tradens simul omnia Aaron ac filiis ejus. Qui postquam laverunt ea coram Domino, rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis sacrificii Domini. Tulit et pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praecepit ei Dominus. (Ex eodem.) Aperte haec sanctio eorum, quae circa nos aguntur, mysteriorum exponit traditionem, et pascha mysticum quod Christus cum discipulis suis comedit, significat: quod docent ea quae per partes in sacrificio peragi praecipiuntur. Cur autem aries secundus hic nunc aries nominatur? quia videlicet prius figuratam ovem cum apostolis coenans Dominus, postea 108.0330D| suum obtulit sacrificium, et secundo sicut ovem ipse semetipsum occidit, quod demonstrant sequentia. Posueruntque Aaron et filii ejus manus suas super caput ejus. Quem cum immolasset Moyses, etc. Necessario simul cum Aaron et filii ejus super caput arietis manus imponunt, quia communem coenam festivitatis paschalis cum suis Christus discipulis celebravit; sed Moyses sacrificium hoc celebrat, quia magis ab aliis ipse Christi figuram gerit. Tunc autem maxime sacrificium suum Christus celebravit, unde et illud incipit. Vide enim sequentia:

Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis dextri. Obtulit 108.0331A| et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. Quis sit sacrificii hujus effectus, unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: pro obedientia quippe nostra, actioneque bona atque conversatione [Actio bona atque conversatio] celebratur, unde et aures nostrae unguntur; ut in obedientia Adam carentes, Unigeniti obedientiam consequamur. Postque haec, extrema manuum unguntur et pedum, quia non solum manus, sed et pedes pro actione accipiuntur. Quod probatur ex eo quod David dicit: Pes meus stetit in via recta (Psal. XXV); et rursus: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX). Quia autem actiones quasdam bonas, 108.0331B| quasdam autem malas habemus, et figuram malorum sinistra gerit, recte dextra ungitur, confortantur enim ea quae unguntur, et destruuntur atque disperduntur ea quae non unguntur. Quod aperte demonstrat disperdens Aegyptum angelus, quia ubi unctio immolati inveniebatur, non percutiebat: sed tamen primus, sacerdos sanguine, et post eum filii ejus secundum legem ungebantur, quia et ipse Dominus primus, in coena mystica, intelligibilem accepit sanguinem, atque deinde calicem apostolis dedit. Sed ecce legislator hic, post unctionem Aaron et filiorum subdidit de sanguine; reliquum fudit super altare per circuitum, quod et Christum fecisse inveniemus: bibens enim ipse et apostolis bibere dans, tunc intelligibilem sanguinem super altare, videlicet suum 108.0331C| corpus, effudit. Corpus autem Christi Ecclesia est et omnis plebs ejus, quod specialiter dicentem Marcum invenimus: Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes. Et dixit eis, Hic est sanguis meus Novi Testamenti qui pro multis effusus est (Marc. XIV). His conveniunt ea quae sequuntur: Adipem autem et caudam, omnemque pinguedinem quae sperit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit; pro cauda Septuaginta lumbum, et pro intestinis ventriculum, et pro reticulo jecoris, pinnam hepatis ediderunt. Cujus autem haec figuram gerant, in salutari sacrificio, seu pacificorum, per singula discussum est. Non frustra autem ea, nunc in ariete consummationis commemorat, sed quia Christi mysticum 108.0331D| pascha et eorum perceptio ad salutem hominum provenit, quibus doctorem superaedificare sequentia nostri mysterii praeparat virtus. Tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo, laganumque. Pro canistro azymorum, Septuaginta canistrum consummationis ediderunt. Per canistrum autem consummationis linguam Domini intelligimus, sola quippe praecipuam perfectamque doctrinam introduxit, propter quod dicebat: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V), utpote ipse implens quae minus erant in lege. Bene autem eam et canistrum, propter contextum dictorum vocavit, et in multa in parabolis dixerit, ita ut Judaei non 108.0332A| omnia intelligerent, quanquam ferculum quemadmodum et mensa totius doctrinae erat. Quia ergo rationale erat mysterium, et ea quae efficiuntur, ex ratione subsistunt, recte de canistro consummationis, id est, de lingua sua, panem mysticum proponit. Quomodo autem eum proponit panem absque fermento et collyridam conspersam oleo, id est, apostolicam doctrinam, legalemque et propheticam. Lex enim et prophetae et apostoli ejus memoriam faciunt, lex quidem dicens: Hic est panis quem dedit vobis Dominus comedere (Exod. XVI); prophetae autem: Panis ei dabitur, et aquae ejus fideles sunt, regem in decore suo videbunt (Isa. XXXIII). Apostoli autem uberius exponunt Christi mysterium, unde nec laganum nec collyridam. Panes 108.0332B| autem doctrinae ut pote magis nutrientes dicuntur. Quos enim hic secundum Septuaginta de oleo panes appellaverunt, hos secundum hos ipsos: Septuaginta collyridam in scenopegia canistrum consummationis exponens quod accipiebatur in unctione sacerdotis, legislator appellavit, per collyridam significans legis eloquium. Quantum autem collyridae deteriores sint panibus ad nutrimentum, nulli est dubium unde apostolorum sermones, prophetarum et legis praeponuntur sermonibus, quia majorem praeceperunt gratiam, ita ut Paulus diceret: Posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, deinde prophetas (Ephes. IV). Deinde ipsi post evangelicam traditionem, introducunt Christi mysteria. Introducunt autem legis prophetarumque utentes testimoniis, 108.0332C| propter quod eis collyridae et lagana simul subjecta sunt et conjuncta. Sed quid his adjiciat intendamus.

Posuit super adipem et armum dextrum, tradens simul omnia Aaron ac filii ejus. Illud lex contestatur, quia omne desiderium omnemque actionem bonam offerri mysterio sit necesse, si tamen vis illud secundum Dei intentionem legisque suscipere. Sed et praedictum sequens ordinem ait: Tradens simul omnia Aaron filiisque ejus. Prius siquidem Christus sua mysteria inchoavit, et tunc ea nobis qui facti sumus filii ejus per lavacrum regenerationis tradidit. Et levaverunt ea coram Domino. Ipsum enim mysterium quod nobis tradidit, hoc cum sua carne in coelos levavit; dicens autem: Levavit ea coram 108.0332D| Domino, modum quo obtulerit eis qui post futuri erant exposuit.

Rursumque suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis sacrificii Domini. Altare holocausti Christi corpus dicit. Sed et odor suavissimus: de Christo enim aperte in Canticis Canticorum dicitur: Unguentum effusum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I). Sacrificio Domini, id est, sacrificii et holocaustomatis, sicut mandavit Dominus; ipse enim mandavit: Quotiescunque hoc bibitis, mortem Domini in vobismetipsis annuntiate (I Cor. XI). Tulit et pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis, seu secundum 108.0333A| Septuaginta, consummationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus. Sicut in sacrificio pacificorum seu salutari, pectusculum sic et hic offertur, utique intelligibili Moysi, id est Christo pectusculum arietis consecrationis seu consummationis separatur, quia per pectusculum fides et confidentia figuratur, sicut pridem diximus. Cum autem ipsius sit sacrificium, necesse est ut et fides ipsi quae in eo est deputatur? Assumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios ejus ac vestes eorum. Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, quod Unigeniti sanguis et unctio Spiritus unius sint operationis atque virtutis, et minus recte oleum unctionis et sanguinem altaris, id est, Dominici corporis legislator 108.0333B| unxerit, audi Joannem dicentem: Tria sunt quae testimonium praebent, et tres unum sunt, spiritus, aqua, et sanguis (I Joan. V). Unum enim effectum sanctificationis habent. Multum autem recte vestem Aaron ab stolis filiorum Aaron lex separavit; nam etsi ad imitationem Domini vestem qui ab eo adoptati sumus habemus, verumtamen quantum pontificis differat vestis per anteriora didicimus. Si autem sanctificari intelligibilem Aaron aspersione sanguinis et olei cognovimus, non admiremur quod dictum est. Ipse enim Christus ad sanctificationem nostram aspersionem proprii sanguinis, videlicet passionem suam pro nobis obtulit, unde filios Aaron et tunicas seu stolas cum Aaron dixerit sanctificari, quia quaecunque in nobis contingunt, ad eum, ut caput 108.0333C| put scilicet totius corporis, necessario reducunt. Ad probationem autem eorum quae dicta sunt, Domini sumamus verba: Cum enim crucifigendus pro nobis esset, haec sub orationis forma ad instruendam obedientiam Apostolorum dixit: Sicut me misit Pater in mundum, et ego misi eos in mundum: et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Ergo aperte sanctificationem sacrificium quod pro nobis obtulit, ex quo et nobis sanctificatio proficit appellavit.

CAPUT XI. De Aaron et filiis ne ante diem septimum unctionis suae exeant e tabernaculo.

(CAP. VIII.) Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, 108.0333D| et ibi comedite eas. Panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: quidquid autem reliquum fuerit de carne et de panibus, ignis consumet. De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae. Septem enim diebus finitur consecratio, sicut et in praesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur, die ac nocte manebitis in tabernaculo, observantes custodias Domini, ne moriamini. Sic enim mihi praeceptum est. Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae praecepit Dominus per manum Moysi. (Ex Augustino.) ) Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et filios ejus cum sanctificantur 108.0334A| ad ineundum sacerdotium, Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die ac nocte, ne moriamini? Nunquidnam credibile est situ corporis uno loco sedere praeceptos, per dies septem, die ac nocte, unde se omnino non commoverent? Nec tamen hic tanquam allegorice aliquid significatum quod non fieret intelligere cogendi sumus accipere, sed potius agnoscere locutionem Scripturarum, ubi sessionem pro habitatione et commoratione. Non enim quia dictum est de Semei, quod sederit in Hierusalem annos tres (III Reg. II), ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse et non surrexisse. Hinc et sedes dicuntur ubi habent commemorationem quorum sedes sunt, habitatio quippe hoc nomen accepit. (Ex Hesychio.) Praecipua 108.0334B| nunc legislator providit discrevitque mysteria, et figuraliter per ea quae nunc contemplatus est, tradidit intra Ecclesiam ea perfici, et nullatenus profanorum visibus et auribus publicari, nec cuilibet volenti profanandi ea esse facultatem. Unde quia tabernaculum testimonii Deo coelum esse, atrium autem tabernaculi hujus Ecclesiam, quia ipsa est ante coeli introitum collocata, ipse Hierusalem quippe coelestis tenet imaginem, sicut olim praediximus: intus in ea carnes sacrificii coqui praecepit. Ait enim: Praecepit eis dicens: Coquite ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. Quomodo ergo in his non admiranda sit sapientia Spiritus? Nullam quippe dubietatem hujusmodi intellectui dereliquit, propterea carnes cum panibus comedi praecipiens, ut nos intelligeremus 108.0334C| illud ab eo mysterium dici: quod simul panis et caro est, sicut corpus Christi, panis vivi qui de coelo descendit, et hoc ideo ut illic absolute mystica coena deberet celebrari. Aaron autem et filii ejus illud recte comedunt. Nisi enim Christus rogatus ore sacerdotum ipse venerit, et coenam sanctificaverit, et initiaverit ea quae aguntur, nullatenus sacrificium Dominicum fiunt. Sed hoc quod reliquum est de carnibus et panibus, in igne incendi praecepit. Quod nunc videmus etiam sensibiliter in Ecclesia fieri, ignique tradi quaecunque remanere contigerit inconsumpta, non omnino ea quae una die vel duabus aut multis servata sunt. Sicut enim apparet, non hoc legislator praecepit, sed quod reliquum est incendi jubet; dies autem non commemoravit, 108.0334D| ut quaecunque cujuscunque rei causa emergente remanserint inconsumpta, sive tempus in causa sit, sive quid aliud fuerit, iguis opus et consumptio fiat. Ergo ex hoc quod agitur sensibiliter significatio cujusdam intelligibilis rei eis qui intendunt provenit, ut quando ad comestionem sacrificii deficimus, et comedere illud integre non possumus, mente forsan lassiscente sive deficiente, utrum ea quae videntur corpus oporteat intelligi Domini, in quo oculis nec angeli possunt prospicere, non relinqui, sed etiam tradi ea igni oportet spiritus, ut ea comedat quae nobis sunt ex infirmitate invisibilia.

Quomodo autem comedat? cum cogitaverimus virtuti Spiritus esse possibilia ea quae nobis impossibilia 108.0335A| videntur. Unde et subsequenter disputare legislator videtur: Dicit enim sic: De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus. Septem cur? quia quinquagesima dies septenario numero in semetipso multiplicato et uno ei adjecto perficitur: unde et Hebdomadarum eam festivitatem, apud Moysen dici, manifestant sequentia.

His similia et Lucas tradidit. Ait enim de Domino et discipulis: Quibus et praesentavit semetipsum post mortem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei, et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris (Act. I). Cernis quomodo consecrabat, sive perficiebat eos? Apparens eis et docens de regno Dei, et convescens, dicens 108.0335B| autem ab Hierosolymis non discedere, non praecepit januam tabernaculi progredi vel egredi, id est, non permittit praedicare usque dum promissionem Spiritus, quae facta est, quinquagesima die acciperent. Completis autem diebus, Petrus mox praedicationem incepit, quando et additae sunt animae circiter tria millia (Act. II). Sic et ipsi per singula mandatum hoc custodierunt, et maxime in eis complentur quae in subsequentibus dicuntur: Observantes custodias Domini, ut non moriamini; sic enim mihi praecepit Dominus. Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi. Si quaeritur cur Aaron filiis suis conjungat, invenietur causa omnino necessaria et ad rei considerationem opportuna. Non enim exire de janua tabernaculi testimonii, id est, 108.0335C| non interim attrectari evangelicam praedicationem his quae sunt praedicta. Apparuit ergo cum apostolis, et Christus suam januam non egrediebatur, ipse siquidem erat qui et praedicandus erat, et qui in apostolis loquebatur, propterea cum filiis et ipse Aaron consecrari seu consummari dicebatur. Quis sit autem consecrans sive consummans, legislator nequaquam subdidit. Ait enim: Septem diebus finitur consecratio, sive, secundum Septuaginta, consummavit manus vestras, sicut et fecit. Manifestum est autem quod ipse erat qui filios consecrabat, sive perficiebat, qui et perfici in eis sive consecrari ut pote in membris propriis dicebatur.

CAPUT XII. De fine consecrationis et hostiis pro se et populo. (CAP. IX.) Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios ejus, ac majores natu Israel, dixitque ad Aaron: Tolle vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatos, et offeres illos coram Domino, et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum atque agnum anniculum et sine macula, in holocaustum, bovem et arietem pro pacificis; et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum, similam oleo conspersam offerentes, hodie enim Dominus apparebit vobis. (Ex Hesychio.) Diem enim octavam Pentecosten appellat, quia Pentecoste dies incidit in hac qua Salvator resurrexit, quae esse octava creditur, quia figuram 108.0336A| gerit primitiarum futuri, sed et consummationis praesentis saeculi, qui in septem revolvitur diebus.

Oportebat enim ut in qua die surrexit Christus, in eadem et Spiritus adveniret. Tunc ergo vocari Aaron et filios ejus et majores natu Israel ait: Ecclesiam quodammodo per eorum qui dicti sunt aedificans vocationem. Tunc quippe prius convocatum est Ecclesiae spectaculum, in qua intelligibilis Aaron, id est, Christus sacerdos esse creditur; filii autem ejus qui sublimis sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri et cooperatores sunt; majores autem natu Israel, presbyterorum ordo est: ex his quippe corpus Ecclesiae componitur; sed Aaron quidem accepit sibi vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et obtulit coram 108.0336B| Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum innotescere coepit, ex quo Spiritus adveniens Parthos et Medos et Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum coenaculi superiora colligit (Act. II). Accepit autem et ordo majorum natu Israel, quem presbyterorum esse diximus, ut pote ipse sortem et figuram doctorum gerens et ad docendos nos utilis est, vitamque perficere in Ecclesia convenientium potest. Quae autem sunt haec quae accepit? Hircum pro peccato, pro poenitentia videlicet sacrificium, et vitulum et agnum anniculum in holocaustum, immaculatos: perfectam videlicet et consummatam vitam, sive conversationem, quae per hostias, id est, per holocausta significatur; et bovem et arietem pro pacificis. Sed et ad sacrificium 108.0336C| salutare mediocrem conversationem, quae tamen potest salvare eos qui offerunt, sicut supra diximus; coram Domino autem omnia praecepit fieri: oportet quippe omne virtutis opus ut pote vidente Deo peragi, et non corrumpi neque vitiari, cum permiscemus ei voluntatem nostram; sacrificium similae conspersae oleo, theologiam, cum eleemosyna. Hoc enim praedicta sacrificia subtiliter nobis olim discussa innotuerunt. Quid autem hic nunc subdidit? Quia hodie Dominus apparebit vobis. Hoc conclusio et probatio est, quia de Pentecoste praedicta omnia dicebantur; in ea enim in eis apparuit Dominus, Spiritus videlicet de quo Paulus dicebat: Dominus autem spiritus est. Quomodo autem apparuit in eis dixit Lucas: Visae sunt eis dispartitae linguae sicut ignis et 108.0336D| sederunt super singulos eorum (Act. II).

Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses, ad ostium tabernaculi, ubi cum omnis staret multitudo. Aperte hic Ecclesiam exposuit, ad ostium tabernaculi; vel, sicut Septuaginta, ante tabernaculum testimonii, videlicet coeli, si enim Ecclesia frequentia est angelorum primitivorum qui scripti sunt in coelis, ante tabernaculum testimonii, id est, ante faciem coeli. Sic enim et Aquila ante faciem interpretatus est: omnis quippe contrita anima et omnis peccator, omnis misericordiam necessariam habens, omnis ab errore se convertens, in hac Ecclesia congregatur; non solum eos qui de plateis et vicis sunt, sed et eos qui de viis et de sepibus vocari praecipiens, 108.0337A| ut regalem coenam ingredientes implerent (Matth. XXII). Ait Moyses: Iste est sermo quem praecepit Dominus, facite et apparebit vobis gloria ejus. Gloriam esse Domini spiritum manifeste ostendit quod Paulus ad Corinthios scripsit: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu (I Cor. III). Ut ergo gloria Domini videretur, id est, ut adventus celebraretur Spiritus. Iste est sermo, inquit, quem praecepit Dominus: sermo videlicet mysticus, de quo Dominus praeceperat: Hoc facite in meam commemorationem. Sermonem autem legislator ex consuetudine illud vocat, quia plus sermone subsistit hujus dispensatio mysterii, maxime Dominico verbo ea quae apparent in aliud 108.0337B| aliquid majus et intelligibile transferente. Unde cum manna imaginem panis vitae qui descendit de coelo praesentaret: Hic est panis, ait, quem dedit vobis Dominus ad comedendum; hic est sermo quem constituit Dominus (Exod. XVI). Quid ergo ex his quae dicta sunt legislator significat, nisi quia sine dubio agentibus eis sanctum mysterium et Dominicam coenam celebrantibus, advenit Spiritus. Quod et si non planius expositum habemus, multa quippe studio brevitatis Scriptura divina praetermisit, quae fas est ex aliis colligere. Erat enim dies qui appellatur Dominicus, in quo oportebat modis omnibus agere apostolos mystica et sacra. Nam et nos illorum sequentes traditionem, Dominicam diem divinis conventibus sequestramus. Invenimus autem et Christum similiter 108.0337C| post resurrectionem a mortuis per mysticae coenae et panis fractionem manifestatum. Quod aperte quidem Lucas, tamen etiam Joannes evangelista tradit.

 Dixit ad Aaron: Accede ad altare et immola pro peccato tuo, offeres holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: Cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus. Ubi nostra translatio planius habet, pro te et pro populo, pro te ipso et pro domo tua Septuaginta ediderunt. Qui autem sint domus intelligibilis sacerdotis, Paulo dicente, cognosce. Ait enim: Christus autem ut filius in domo sua, quae domus nos sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmum retineamus (Hebr. III). Ergo hi qui profecerunt et perfectiores sunt, 108.0337D| domus ejus juste appellantur: pro quibus deprecatur et pro omni populo, ut pote qui nostra factus est propitiatio, sed et semetipso. Cur hoc, cum propitiatione non egeat, magis autem ipse praestet propitiationem, sed ut nostrum peccatum suscipiens, etiam pro semetipso deprecatur? Evidenter autem hoc hominis est et Dei, id est sicut hominis propitiationem suscipientis, et sicut Dei sibimet praestantis. Alter enim homo sibimetipsi propitiationem praestare non potest. (Ex Augustino.) Notandum est sane cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia jussa esse offerri, et holocaustum, et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato et holocaustum et consummationis, non 108.0338A| autem salutaris: sed consummationis tunc oblatum est, quando sacerdotes sanctificati sunt, ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis ejus. Postea vero Aaron ipse, jam sanctificatus et sacerdotio fungens, offerre pro se jussus est vitulum pro peccato et arietem in holocaustum: non autem jussus est pro se offerre consummationis, quia tunc ideo oblatum est ut consummaretur sanctificatione, et sacerdotio fungi posset quo jam fungebatur.

Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo; cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui, in quo tingens digitum tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basem ejus, adipemque ac renunculos et reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit 108.0338B| super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. Carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni; immolavit et holocausti victimam, obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit super altaris circuitum. Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis, obtulerunt. Quae omnia super altare cremavit igni, lotis prius aqua intestinis et pedibus (Levi. IX). (Ex Hesychio.) Et cujus rei gratia haec etiam in hoc loco sacrificia peraguntur, superius diximus, non ergo necesse est iterum eorum virtutem per singula dicere quae in hoc sacrificio peraguntur, cum olim ea per ordinem discusserimus, et cujus comparationem gerant nihil intermittentes ostenderimus; et quemadmodum in Domini sacrificio, quod cum unum sit, non tantum nobis 108.0338C| peccatorum praestans remissionem, sed et vitam perfectam in philosophia et consummatam efficiens, necessario et in vitulum qui pro peccato est et in arietem hunc qui in holocaustum immolatur oportet reputari, unde et in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. Jam ergo et ad subsequentia veniamus.

Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum, expiatoque altari, fecit holocaustum, addens in sacrificio libamenti quae pariter offerantur. Et adolens ea super altare absque caeremoniis holocausti matutini, immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu; adipem autem bovis et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et 108.0338D| reticulum jecoris posuerunt super pectora. Cumque cremati essent adipes super altare, pectora eorum et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat ei Moyses (Ibid.). (Ex Hesichio.) Cujus figuram ea quae dicta sunt habeant, et quemadmodum pro peccato hircus poenitentiae sacrificium significet, holocausta autem crucifixam conversationem, theologiam vero simila, salutare autem seu pacificorum sacrificium, vitam quae nos salvare potest, etiam mediocriter sapientes, sacrificiorum discussio praecedens unctionem sacerdotis, ostendit: ergo qui hujus sanctionis nescit explanationem illic cum subtilitate perquirens, etiam haec per singula sciet. Illud autem nunc necessarie addimus, 108.0339A| quia sancti Spiritus in Pentecosten provenisse descensionem cum in unum congregati essent apostoli, omniaque secundum legem Ecclesiae agerent, significari consideravit legislator, recte praecedere sacerdotis sacrificia, ac deinde subinferri populi praecepit. Oportet enim Ecclesiae doctrinam a sacrificio Unigeniti inchoare, ut introducantur docentes quid nobis passio Dominica profecerit, aut contulerit, atque ita subinferatur sermo poenitentiae, quem omnes utique homines necessarium habemus, unde et Dominus unam doctrinam praedicat, id est, poenitentiam, totumque perfectius subinferri conversationes atque theologiam illis permiscendas. Subdit autem et quae [ Al., quod] corrigentes sive uncti salvari possimus quamvis non sublimiter conversemur. 108.0339B| In his enim oportet Ecclesiam congregare et manifestationem Dei gloriae suscipere. Haec sine dubio diebus Pentecostes maxime agebant discipuli Domini, propter quod in unum tunc collecti erant, quod manifestat Lucas dicens: Et dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes simul unanimiter (Act. II). Quid autem erant collecti agere, nisi ea modis omnibus quae dicta sunt? Nam et si palam non praedicabant et propterea intus erant in superioribus sedentes, necdum verbum disseminantes, sive palam loquentes, quia de ostio tabernaculi testimonii non erant jussi egredi, usquedum de excelso induerentur Spiritus virtutem, verumtamen in semetipsos quia haec agebant manifestum est, et quaecunque decent Ecclesiam meditari non cessabant, ut ipsum 108.0339C| videlicet in semetipsis habentes Christum, qui est Ecclesiae caput: unde et Mathiam ad apostolatum cum concionatus fuisset Petrus, et proposuisset divinae Scripturae expositionem atque testimonia, sorte separaverunt. Sive autem concionari, id est, populum exhortari, sive prophetas interpretari, et cleros sociare, ecclesiasticae dispensationis et ordinis fuit; ergo manifestum est, quia quemadmodum in Ecclesia collecti in illis diebus erant, quod et legislator modis omnibus significari considerans, consequenter et ea quae subsequuntur addidit: Et tendens manum contra populum benedixit ei: sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit (Levit. IX).

(Ex Augustino). Ubi autem ista fecit, nisi super 108.0339D| altare, id est, ad altare stans, eique deserviens? Inde ergo descendit ubi stabat: nimirum illius solutio quaestionis adjuvari hoc testimonio videtur, ubi quaesieramus in Exodo, quomodo serviri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus; gradum quippe illic intelligere prohibebamur, quia id Deus vetuerat, ne super altare pudenda virilia ministrantis revelarentur, quod utique fieret si pars altaris gradus esset, id est, si compactus adhaereret, denique ibi hoc vetuit ubi de altari structili loquebatur. Unum enim esset altare cum gradu, cujus pars esset gradus, et ideo vetitum est. Hic vero ubi altaris tanta fuerit altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret apte ministrare non posset, intelligendum 108.0340A| est quidquid illud erat quod ad horam ministrationis ponebatur, et auferebatur, non fuisse altaris partem, et ideo non fuisse contra praeceptum quo gradum habere prohibitum est; hoc autem qualecunque fuerit, tacuit Scriptura, et ideo quaestio facta est. Sed nunc cum dicit Scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est, cum immolata imposuisset altari, utique manifestat alicubi eum stetisse unde descenderet, et quia ibi steterat, ideo trium cubitorum altari ministrando deservire potuisse. (Ex Hesychio). Intende quia omnem nobis evidenter figuram Ecclesiae vult exponere. Nam postquam dixit, Descendit postquam fecit pro peccato, et holocaustis et pacificis, ostendit quia completionem sacrificiorum, intellexit expositionem 108.0340B| eorum, et propterea dixit, descendit: per descensionem doctoralem sedem designans, de qua post expositionem sacerdotes quibus figura intelligibilis Aaron credita est, descendunt, et per orationem manus ad coelum levant. Elevationem enim manuum, orationem etiam Paulus intellexit. Dicit autem sic: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus (I Tim. II). Tendens sive levans ergo manus, benedixit illos: quia per elevationem manuum, per orationem videlicet, sacerdotes populo benedicunt. Sed unde benedictionem praestant, ostendunt sequentia. Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Quamobrem prius in tabernaculo testimonii ingrediuntur, et postea benedictionem praestant, nisi 108.0340C| ut non ignoremus quia de intelligibili tabernaculo, videlicet de coelo benedictionem proferunt sacerdotes, dicentes sicut et Paulus: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo (Ephes. I). Hoc enim nobis et ipse tradens Dominus, quinque panes, et rursus septem benedicens, ad coelum respiciebat. Cur autem non solus Aaron, sed et Moyses synagogam seu populum benedicunt? nisi ut discamus quia non propria virtute sacerdotes benedictionem, sed quia figuram ferunt Christi, possunt propter eum qui in ipsis est praestare benedictionis plenitudinem; unde et Moyses utpote cui imago est Domini credita, ad benedicendum recte comprehenditur, sed et illud per ea quae dicta 108.0340D| sunt, lex significat, quia non solum is qui sacerdotium sortitus est, sed et omnis justus Christum habens in semetipso et figuram Domini sui, per bonam conversationem, quemadmodum Moyses existens, idoneus est ad donandum benedictionem.

CAPUT XIII. Apparet gloria Domini multitudini, et ignis egressus a Domino absumit holocaustum.

(IBID.) Apparuit gloria Domini omni multitudini, et ecce ignis, egressus a Domino, devoravit holocaustum et adipem qui erat super altare. (Ex Augustino.) Quaeri potest utrum nutu et voluntate Domini factum sit, an ab eo loco ignis exierit ubi erat arca testimonii. Non enim in loco aliquo ita est Dominus, 108.0341A| quasi alibi non sit, Quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. (Ex Hesychio.) Putas ne aliquam interpretationem praesentia verba legislatoris opus habent? Ipsis namque verbis concordant his quae sunt de adventu Spiritus in apostolicis Actibus scripta. Apparuit enim, inquit, gloria Domini omni multitudini. Quomodo, dicat forsitan quispiam? Utique talis, qualem Ezechiel super cherubin visam descripsit, aut qualem Michaeas, vel Isaias: quorum unus quidem seraphin in circuitu, alter coelestem exercitum vidit. Sed nequaquam. Fuit una quidem quae omnibus et ubique spiritalibus apparuit gloria, sed differentes visiones ut pote incomprehensibilis praebebat videntibus. Praesens tamen similis illi erat, quia intelligibilis 108.0341B| egressus est ignis a Domino die Pentecostes, propter quod ait: Apparuit gloria Domini, et egressus est ignis a Domino. Ergo in specie ignis apparuit, quemadmodum et Lucas exponit: Et factus est de coelo sonus spiritus vehementis, et implevit totam domum in qua erant sedentes, et visae sunt illis divisae linguae sicut ignis (Act. II). Populi etiam omnis legislator memoriam facit. Quod et Lucas hoc modo exponit: Et erant in Hierusalem habitantes Judaei viri religiosi de omnibus gentibus quae sub coelo sunt. Facta autem hac voce, convenit multitudo et mente confusa est. Quia enim non solum convenit, sed expavit; et ipse hoc demonstrat dicens: Obstupescebant enim et admirabantur; sed et super faciem ceciderunt, et si non hoc sensibiliter, tamen 108.0341C| intelligibiliter pertulerunt. Non enim intelligebant quod factum erat. Alter autem ad alterum dicebat: Musto pleni sunt hi: quod proprium erat in terram faciem mentis prosternentium. Quid autem egressus ignis fecit? Devoravit omnia quae erant super altare holocaustomata, et adipes quae ex pacificis, et pro peccato oblata, altari superposita erant. Tradit ergo nobis sermo, quia necesse sit praedicta sacrificia et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut ad illud festinet nostra imitatio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est, spiritus fiunt, de quo dictum est: Dominus Deus noster ignis consumens est (Deut. IV). Unde et nunc pro devorare Symmachus consumere edidit.

CAPUT XIV. De Nadab et Abiu ignem alienum offerentibus et occisis a Domino.

(CAP. X.) Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino, ignem alienum quod eis praeceptum non erat. (Ex Augustino.) Postquam exeunte igne a Domino incensi mortui sunt filii Aaron, qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum imponere Domino, quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui divinitus in altare venerat, deinceps custodito omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat. Mortuis ergo illis ait Moyses: Hoc est quod dixit Dominus dicens: In eis qui mihi appropinquant sanctificabor, et in omni 108.0342A| synagoga glorificabor eos: appropinquare Domino volens intelligi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur. Sanctificari autem in eis etiam vindicando sicut factum est, utrum ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit. Quo sensu dictum est: Si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? (I Petr. IV.) An potius secundum illud: Cui plus donatur, plus ab eo exigitur (Luc. XV)? Et illud: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna, plagis vapulavit paucis; servus autem qui cognovit voluntatem domini sui, et facit digna, plagis vapulavit multis (Luc. XII). Ex Hesychio.) Hic eos qui aliena docent, qui in ipsum Spiritum Dei blasphemant, quia inspiratam ab eo Scripturam, de qua ait Paulus: Omnis Scriptura a 108.0342B| Deo inspirata utilis est (II Tim. III), aliter interpretantur, necessarie ab intelligibili igne puniri exposuit, qui filii Aaron ut doctorum habentes habitum et spiritalia dicere fingentes dicuntur: unde et linguae eorum ignis appellatae sunt. Audivimus quippe quia in specie ignearum linguarum Spiritus advenit: thymiama autem thuribulis vel ignibus linguarum superimponunt legalia et Prophetarum dogmata, de quibus Ecclesia Christo in Canticis Canticorum dicebat: Odor unguentorum super omnia aromata (Cant. IV); sed ignem alienum offerunt. Neque enim secundum intentionem aut virtutem Spiritus interpretantur. His egreditur ignis a Domino, non absolute qualis prius, per illum enim sacrificia incendit Dominus, et gloria Domini dictus est. Hic 108.0342C| autem ignis poenalis est. Utrumque enim Ecclesia habet; hunc quidem ad illuminationem justorum et oblatorum perfectionem, illum autem ad poenam impiorum, quem his qui blasphemant sacerdotes inducunt ex subministratione Spiritus qui in eis requiescit eum succendentes. Propter quod et Paulus Hymenaeum et Alexandrum ut alia scilicet docentes punit: hi coram Domino moriuntur vidente ipso, et in hac eos morte condemnante, ne imitatione sui aliis causam praebeant mortis. In quo et nimis admiratur legislator cur ex eo quod debuerant vita frui, id est, coram Domino, sustinent mortem, quam male interpretantes divinas Scripturas patiuntur in ea re, ex qua eos oportebat benedictionem promereri, maledictioni se subjicientes. Vide tamen 108.0342D| qualia subdidit: Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in his qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron; sive ut Septuaginta vertunt: Et compunctus est Aaron. Et ubi omnino haec Deum dixisse invenimus, quando videlicet Moysi dicebat: Descendens contestare populum, ne forte appropinquent ad Deum et cadat ex eis multitudo: et sacerdotes qui appropinquant Domino Deo sanctificentur, ne forte recedat ab eis Dominus. Haec ergo etsi verbis ab his quae dicta sunt differunt, tamen intentionem ipsam immutabiliter habent. Praecepit enim populum non approximare Deo et cognoscere, non quomodo invidens eis visionem, sed ut 108.0343A| imperfectis et minus tantae contemplationis capacibus parcens. Sacerdotes autem appropinquantes sanctificari jubet, ut digni ad videndum et contemplandum fierent Deum, quia veram scientiam a Deo nemo potest sine sanctificatione conquirere. Propter quod Paulus: Pacem, inquit, sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Conspectum ejus, scientiam ejus dicens, id est, ejus contemplationem; unde sacerdotes sanctificari praecipiens, vide quomodo minatur in subsequentibus: Ne forte recedat ab eis Dominus, id est, ne fugiat ab eis ea quae Dei est scientia. Perditio enim eis scientiae discessio fit. Sed nunc ea quae sicut ex persona Dei per Moysen dicta sunt verba aggrediamur: Et sanctificabor in his qui appropinquant mihi. 108.0343B| Sanctificationem suam vocat, profanorum sive malorum emundationem quae corpus nostrum habet. Corporis autem emundatio, sordium abjectio est. Hoc ergo ut bonus et pius in his qui approximant ei, secundum multitudinem videlicet scientiae, vel secundum aliquod divinum ministerium operatur, ut per ipsos terreat, et in conspectu totius populi glorificetur, id est, laudetur et manifestetur. Utrumque enim glorificationis verbum manifestat, et quae ex hoc laus Dei et manifestatio sit, David dicit: Quia justus Dominus, justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psalm. X). In his tacuit Aaron; sive ut Septuaginta, compunctus est Aaron: Ecclesia videlicet, quia corpus intelligibilis Aaron, Ecclesia est; unde ipse dixit, Saule, Saule, quid me persequeris? 108.0343C| (Act. IX.) Item discipulis de suscipientibus eos, dixit: Qui vos suscipit, me suscipit. Vocavit autem Moyses Misael et Elsaphan filios Oziel patrui Aaron, et ait ad eos: Ite, tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra; statimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. Ab his qui eos ejecerunt, eos qui sublati sive ejecti sunt intellige. Qui autem fuerunt qui sustulerunt? Misael et Elsaphan, sive Misaddai, Helisaphan, quorum unus attrectatio Dei, id est, misaddai, helisaphan autem Dei mei specula interpretatur. Quicunque ergo scit attrectare Deum, insuper autem et speculari, et Christi quidem carnem contrectari, speculari autem per oculos mentis divinitatem, 108.0343D| sicut Thomas manu contrectans carnem, et fide speculans divinitatem, dicebat: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX), hic ignem alienae doctrinae auferre et ejicere illum cum tunicis a facie sanctorum potest. Quia personae sanctorum sunt sacerdotes. Tunicae autem sacerdotum conversatio et vita, quae in sacerdotii induuntur habitu; ergo cum sacerdotio quod ei sorte obvenit, a portione sacerdotali expelluntur, non solum autem a sacerdotum, sed et populi, unde addidit, extra tabernaculum. Tabernaculum enim Dei Ecclesiae populus est; filii autem patrui Aaron sive fratris Aaron, hi qui haec facere possunt rationabiliter nominantur. Si enim pater intelligibilis Aaron David est, et per eum idem omne 108.0344A| corpus prophetarum creditur. Prophetiae quippe eum manifestum faciunt, atque quodammodo ignorantibus pariunt, frater autem germanus et ut ita dicatur. Igitur prophetiae, Evangelium est. Omnia enim quae in Evangeliis acta sunt, a prophetis praedicta sunt. Filii fratris patris Aaron bene et nimis apte hi qui evangelicam conversationem didicerunt dicuntur, et hos qui alia docent arguere et repelle re ut pote perfectam habentes scientiam, necessario sunt dispositi. De qua Joannes dicebat: Omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui manet in doctrina, hic et Filium et Patrem habet: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ei dixeritis Ave (II Joan. V). Ergo proprium est eorum 108.0344B| qui edocti sunt evangelicam doctrinam eos qui adulterina et aliena praedicant, a facie sanctorum et tabernaculi expellere atque projicere.

CAPUT XV. Moyses prohibet Aaron et filios capita nudare et vestes scindere ob mortem interfectorum

(IBID.) Locutus est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar atque ad Ithamar filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio; fratres vestri et omnis domus filiorum Israel plangant incendium quod Dominus suscitavit. Vos autem non egredimini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi. (Ex Augustino.) Quid 108.0344C| est quod Aaron et reliquos filios ejus mortem duorum illorum lugere prohibens dicit: Caput vestrum cydara non denudabitis. Ubi certe ostendit cydaras tegmina capitum fuisse, nisi quod illud faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria. Sicut enim in nostra consuetudine, qua caput apertum magis habetur, operitur in luctu, sic quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. Quod ideo prohibet ne lugerent eos in quorum poena sanctificatus est Dominus, id est, commendatus est timor ejus. Nec ideo quia lugendi non erant, nam permittit alios lugere illos, sed quia illi lugere tunc non debebant, cum dies sanctificationis eorum agerentur. Nondum completis septem quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere, quanquam 108.0344D| possit videri, quia illo oleo fuerant sanctificati hoc dictum est, quod nunquam quemquam lugere deberent. Ita enim dicit: Fratres autem vestri omnis domus Israel plorabunt incendium quo incensi sunt a Domino, et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini: oleum enim unctionis quod est a Domino super vos est. (Ex Hesychio.) Non ignoramus quin cydara significent sacerdotium, scilicet quia omnis viri caput Christus Deus, caput autem Christi Deus, necessarie cydaris significatio quodammodo est simul unigeniti humanitatis et divinitatis. Hoc enim et per cydaris compositionem superius demonstravimus. Ergo quae oporteat custodire sacerdotes et doctores praecepit, id est, ut nec divinitatem 108.0345A| Christi nec humanitatem negent, nec contradicant, quia Deus ex Deo et verbum est ex Patre, hoc est enim cydarim non auferre a capite, videlicet non nudare intelligibili cydare sed nec dispensationem renuant aut blasphement. Qui enim Christi dispensationem blasphemat, sacerdotalem rumpit stolam, quia omnes quidem homines qui in Christum crediderunt, multo magis autem sacerdotes, sunt qui Christum induerunt, siquidem quicunque in Christo baptizati sumus, Christum induimus (Gal. III). Haec agentes sacerdotes nec morientur nec congregationi superindicunt iram. Praepositorum enim vitia offendiculum sunt subjectis. Et multo magis doctorum discipulis eorum irae Dei fiunt occasio, propter quod et omnem domum Israel, omnem videlicet Ecclesiam 108.0345B| plangere incendium quo incensi sunt a Deo vult, quia damnum Ecclesiae unius membri et cujuslibet casus est, quanto magis doctorum et sacerdotum perditio. His ita se habentibus illud quaeri oportet, quomodo cum per praecedentem sanctionem septem solos dies non egredi de tabernaculo testimonii praecepisset, his completis (haec enim in octava die aguntur), rursus eis Moyses praecepit de ostio tabernaculi non egredi; non ergo contraria sibi sancit, sed manifestum est quod alium hic eis egressum ostii tabernaculi testimonii praecepit custodire, nam addidit, ut non moriamini; atqui haec non scripsit in superioribus; ergo additamento comminationis aliud quidpiam se sanxisse significavit. Quia enim ut igne alienae doctrinae offerentes quidem sacerdotes perierunt, 108.0345C| aliis non exire januam scientiae, videlicet Christi traditionis ejus per ea quae dicta sunt praecepit, id est non transgredi eam quam ipse mandavit praedicationem, sed sequi Dominicum praeceptum per omnia; sic enim unusquisque non morietur. Hoc sacerdotibus praecepit quibus ut magistris et praedicatoribus verbi ministerium ex dono Spiritus creditum est, de quo nunc legislator ait: Oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Hujus autem unctionis virtutem Joannes nobis Evangelista demonstrat dicens: Et vos unctionem quam accepistis ab eo maneat in vobis, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium (Joan. II). Haec Moyses per Spiritum praecepit, et Ecclesia custodit. Ergo 108.0345D| consequenter legislator subdidit: Qui fecerunt juxta praeceptum Moysi.

CAPUT XVI. Quod Aaron et filii ejus non bibent vinum cum ingrediuntur tabernaculum.

(IBID.) Dixit quoque Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest non bibetis, tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: Quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras, et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, et inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. (Ex Hesychio.) Hanc usque nunc legem in Ecclesiis invenis custodiri. Neque enim omni modo a vino 108.0346A| abstinere praecepit, sed quando ad tabernaculum testimonii, aut ad altare ascendimus, id est, quando quodcunque ministerium doctrinae coelestis contingimus; ministerii enim altare figura est, tabernaculum autem testimonii significat coelestium rerum contrectationes. Unde et Timotheo Paulus scribebat: Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Qui autem modico utitur, hic tempore ministerii videlicet et doctrinae ab omni vinolentia et ebrietate se abstinet. Similiter autem et sacerdotes hi qui student legem custodiunt, propter quod non solum Aaron, sed et filiis ejus, sublimiora videlicet adeptis, mandatum hoc tradit. Similia autem his et Paulus ad Ephesios scripsit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed magis impleamini 108.0346B| spiritu (Ephes. V); hebetem quippe ebrietas mentem reddit, et sobrietatem ejus in deterius vertit, ut non intelligantur quae aguntur. Quae testificatur Isaias sic dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandum, et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis. Cythara et lyra: et tympanum, et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis (Isa. V). Qui autem opera Domini non vident, quomodo dividere inter sancta et profana, aut munda et immunda, vel quomodo exhortari et illuminare populum de Scripturis possunt? Unde hoc mandatum sublimius ostendere cupiens, ipsum hoc ait locutum fuisse Dominum. Sed intende, quemadmodum locutum esse Dominum Moysi, non per linguam, sed 108.0346C| per manum dicit. Aut omnino dignitatem legis ostendere voluit, qui exposuit quidem eam Deus, scripsit autem Moyses, excepit vero eam, Deo quae disposita sunt jubente.

CAPUT XVII. Praeceptum Domini, quid edere debeat de sacrificio Aaron et filii ejus, etc.

(IBID.) Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar, filios ejus qui residui erant. Tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia sanctum sanctorum est. Comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est. Pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est, 108.0346D| edetis in loco mundissimo, tu et filii tui, ac filiae tuae tecum. Tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel, eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevati sint coram Domino, et pertinent ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus. (Ex Hesychio.) Quia pectusculum confidentiam offerentium et fidem significat, et brachium promissae ab eis conversationis actionem et correctionem, satis a nobis in his quae de sacrificio pacificorum seu salutari per partes discussa sunt, demonstratum est; sed quamobrem Aaron et filiis ejus ea quae dicta sunt deputavit, illic et eorum enim distractione legislator exposuit. Sacrificium enim quod remansit de oblatione sive ab 108.0347A| holocaustis Domini, hoc dixit, quod superest de simila. Aperte ergo Aquila edidit dicens: Donum quod reliquum est de frumento. Hujus interpretatio est etiam hoc quod legislator subdidit. Ait enim: Et comedite absque fermento juxta altare. Ubique doctrinam theologiae hanc significat, sacrificium similae sine fermento esse quantum ad exteriorem doctrinam volens; similiter etiam ostendens quod partitialis quaedam apud nos est theologia: in coelis quippe ejus est plenitudo, propter quod hoc quod remansit, id est, hoc quod superest comedi praecepit, ut ostendat summam apud eum esse atque servari. Oportet autem eam comedi juxta altare, id est, Christi corpus. Ex eo enim nobis theologia omnis ministratur, sed quod remansit de simila Aaron erit 108.0347B| et filiorum ejus. Quae vero de sacrificiis pacificorum sive salutaribus sunt, Aaron et filiorum ejus; sive secundum Septuaginta, et domui ejus, omnes videlicet populi. Theologiam quippe studere non omnium est, sed sublimium et appropinquantium Domino, atque eorum qui sequuntur Christum. Consequi autem ea quae ad pacifica seu salutem pertinent, totius plebis sunt. Inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moyses, exustum reperit, iratusque contra Eleazar et Ithamar filios. Aaron qui remanserant ait: Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est, et data vobis, ut portetis iniquitatem multitudinis, et oretis pro ea in conspectu Domini, praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere 108.0347C| eam debueratis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi? (Ex Hesychio.) Quia omne peccatum per poenitentiam deletur, et quia hi praedictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae commiserunt, salvati non sunt, causam legislator hujus quae eis sine misericordia venit mortis exponit. Hinc introducit Moysen pro peccato hircum, poenitentiae videlicet oblationem, quia quaerens exquisivit, sicut Septuaginta edunt: quod est, valde quaesivit, iratusque ait his qui relicti erant filiis Aaron quod non comederint hoc quod pro peccato erat in loco sancto, id est, pro eo quod poenitentiam in Ecclesiam commissi peccati peragi, ut sacerdotes non fecerint: ipsis enim comedere quae pro peccato sunt et orare oratione quae est pro poenitentia congregationis, et acquirere praeceptum 108.0347D| est. Quare? Quia Christus eos in proprium locum Ecclesiis constituit. Ipse autem suae oblationis sanguinem, quae pro nostro sanguine oblata est in sanctum, intus videlicet in coelestem habitationem, conspectui Patris sui obtulit, et in loco sancto, quem dicimus Ecclesiam, comedi hoc sacrificium ad remissionem et propitiationem peccatorum praecepit, propter quod ait Moyses: Quemadmodum praeceptum est mihi, id est, quemadmodum praecepi et mandavi: Christi enim gerere personam etiam Moysem diximus. Inquirit autem non ignorans; nam quomodo in praecedentibus causam addidit: cum dixisset enim, hircum pro peccato quaerens exquisivit Moyses, illico subdidit, et hic incensus erat, sive exustum 108.0348A| reperit, ostendens, ut quia alterius doctrinae peccatum, blasphemia est in sanctum Spiritum. Propter quod Stephanus doctores Judaeorum ut praevaricantes legem et inobedientes, sub durae cervicis et duri cordis appellat. Ut autem male interpretantibus legem et prophetas dicebat: Vos semper sancto Spiritui restitistis (Act. VI), necessario eis ab intelligibili igne videlicet Spiritus pro poenitentia oblatio ablata est; et propterea pro peccato hircus exustus dicitur, quia scientes et voluntarie peccantes, etsi se dicunt poenitere, non poenitent pure. Blasphemio enim cor eorum obcaecatum est: propter quod et Paulus dicebat: Voluntarie enim peccantibus nobis post susceptam cognitionem veritatis, jam non pro peccato relinquitur hostia (Hebr. X). Nam sicut vera poenitentia 108.0348B| a clementissimo judice veniam promereri potest, ita simulatio poenitentiae non placat, sed irritat Deum, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum: de quo praedictus Apostolus ait: Existimas hoc, o homo, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducet; secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II). Hoc enim sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum esse dixerunt, quando quis in erroribus et sceleribus usque ad finem vitae perseveraverit, nec vult dum tempus habet converti ad Domini misericordiam 108.0348C| deprecandam, de salute sua magis desperans quam de Redemptoris omnium potentia confidens, cujus finis perpetuus erit interitus. Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato in holocausto coram Domino; mihi autem accidit quod vides, quomodo potui comedere eam? aut quomodo placere Domino in caeremoniis mente lugubri? Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. (Ex Hesychio.) Hodie quod tempus oporteat intelligi, aperte nobis Paulus tradidit, cum dixisset enim David: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione (Psal. XCIV). Et interpretans ipse quia de praesenti quidem tempore usurpative, proprie vero de tempore quod post adventum Domini est, oportebat intelligi quod dictum est, vide quid subdidit: 108.0348D| Quoniam ergo superest quosdam introire in eam, et hi quibus prioribus annunciatum est, non introierunt propter incredulitatem: iterum terminat diem quamdam hodie, in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Si enim eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alio loqueretur post hanc diem; ergo his quae praedicata sunt ostenditur, quia aperte tempus post adventum Salvatoris significat, in quo intelligibilis sabbati hominibus requies praedicta est. Hoc ergo Aaron ex persona dicere Ecclesiae, ut figuram gerens, non solum Christi sed Ecclesiae videtur, ut quia hodie obtulerunt quae pro peccato suo sunt, et 108.0349A| holocausta sua, id est, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministrare et offerre pro poenitentia, et philosophicam vitam exponere, alia docentes deprehensi sunt et talia in eis Ecclesiae acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret et ex blasphemia accedentem mortem, recte comedere hodie pro peccato non potuit, nec orationem adepta est poenitentia, quia Domino videlicet Christo displicebat. Tractemus ergo ipsum locum. Immolatus erat hircus pro peccato, et oblatus in holocaustum. Quaesivit eum postea Moyses et combustus erat. Et iratus est Moyses ad filios Aaron Eleazar et Ithamar, qui superfuerant, dicens: Quare non manducastis quod pro peccato oblatum est in loco sancto? Quoniam quidem sancta sanctorum sunt, hoc vobis manducare 108.0349B| oportuit, ut auferatis peccatum synagogae, et intus manducandum esse, sicut mihi praeceptum est. Ait: Cum ergo iratum eum vidisset Aaron, placide respondit ei: Si hodie obtulerint pro peccato suo holocausta sua contra Dominum, et acciderunt mihi talia, manducabo quod pro peccato hodie obtulerunt, nunquid placebit Domino? Et audivit Moyses, et placuit illi. Quid ista significent consideremus. Nihil peccare solius est Dei, emendare sapientis est et corrigere erratum, et poenitentiam gerere peccati: id tamen est difficile in hac vita hominum. Quid enim tam rarum quam ut invenias virum qui seipsum coarguat et factum condemnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara poenitentia, rara in hominibus verbi ejus assertio. Repugnat enim 108.0349C| natura, repugnat verecundia: natura, quia omnes sub peccato, et qui carnem gerit culpae obnoxius est, ergo repugnat natura carnis et illecebra saeculi; innocentiae integritatique repugnat etiam verecundia, quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum praesentia magis quam futura cogitat. Studebat autem Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponeret, et nuda culpae sine ullo sui pudore discederet; sed non invenit, quia cito impetus irrationabilis praevenit, et flamma quaedam celerrimi motus animam depascitur, atque exurit ejus innocentiam. Praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura paucioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, et illecebrosa rigidioribus, et praepropera 108.0349D| tardioribus. Velox enim est iniquitas quae ad nocendum occasiones suggerit. Quia veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem. Lenta autem virtus omnis et diuturna cunctatrix antejudicat, et adorienda incipit: ita mens boni speculatrix consiliorum suorum est, priusque examinat quid decorum atque honestum. Iniquitas vero opere cogitationi antevertit. Pigra igitur et verecunda est poenitentia, quia premitur et revocatur praesentium pudore. Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus, et ideo petitio ipsa tardior. Inter haec spei et virtutis molimina, praecurrit impudentia, et specie praesentium poenitentia excluditur, et tanquam exuritur affectus ejus, et hujusmodi aboletur invitus; 108.0350A| quaerit eam lex et non invenit. Ambusta est enim fervore et fumo iniquitatis, et indignatio quaedam legis movetur. Dicit Moyses devorandam fuisse poenitentiam in Sanctis sanctorum. Sacerdotes quasi segniores increpat. Respondit Aaron providum debere esse judicium sacerdotale, nec facile malae sanae conscientiae committendum id muneris, ne fiat error deterior priore. Vase enim fetido, vel oleum vel vinum facile corrumpitur ac deterioratur. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri, et hoc sub conspectu Domini, cui et occulta sunt cognita? Nunquid potest placere Domino si quis cum adhuc versetur in iniquitatibus, et injustitiam corde inclusam teneat, dicat se agere poenitentiam? Simile est ac si quis aeger sanum se simulet, 108.0350B| magis aegrotabit, quia nihil ei prodesse potest simulatio sanitatis, cum verbo adumbretur, non ullo fulciatur subsidio virtutis. Ignis itaque alienus est libido, ignis alienus est omne injustae incendium cupiditatis, ignis est omnis ardor avaritiae. Hoc igni nemo mundatur, sed exuritur.

Nam ubi iste ignis alienus est, si quis in conspectu se offerat Domini, ignis eum coelestis absumit, sicut Abiu et Nadab, quos exussit ignis coelestis, pariter cum his quae pro peccato sacris fuerant oblata altaribus: Qui ergo vult mundare peccatum suum, ignem a se removeat alienum, illi soli igni se offerat, qui culpam non hominem exurit. Qui sit iste ignis, audi dicentem: Quia Jesus baptizat in Spiritu sancto et igne (Joan. I). Hic est ignis qui siccavit 108.0350C| emorousae per duodecim annos sanguinem profluentem; hic est qui peccatum Zachaei abstulit dicentis: quod dimidium bonorum suorum daret pauperibus, et si cui quidquam abstulit, redderet quadruplum (Luc. XIX). Hic est ignis qui abstersit culpam latronis. Ignis enim consumens est, qui dixit ei, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Illos itaque sanavit in quibus simplicem et puram reperit confessionem, nihil malignum, nihil fraudulentum. Denique Judas ad remedium pervenire non potuit cum diceret: Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII), quia alienum ignem volvebat in pectore suo, qui eum inflammavit ad laqueum. Indignus enim remedio fuit, quia non intimo mentis conversus ingemuit et sedulo gessit poenitentiam. Tantae enim 108.0350D| pietatis est Dominus Jesus, ut et ipsi donaret veniam, si Christi exspectasset misericordiam. Hanc ergo culpam sacerdotes non auferunt, neque peccatum ejus qui in dolo se offert et adhuc in studio delinquendi est. Non enim possunt epulari in eo, quod plenum fraudis et serpentis interius cicatricis est. Cibus enim sacerdotis est in peccatorum remissione. Unde ait Princeps sacerdotum: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est. Quae est voluntas Dei, nisi ea: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. In illo ergo subdolo cibus nullus est; denique nec ipse epulandi suavitatem capere potest, in quo non sincera et pura conscientia est. Amaritudo enim fraudis epulandi suavitatem 108.0351A| obducit, nec permittit mala conscientia ut reficiat et pascat obnoxium animum poenitentia. Ideo ergo talis affectus, talis petitio, talis poenitentia non est usui aut voluptati sacerdotibus, meritoque hircus ille qui pro peccato oblatus est in holocaustum, 108.0352A| quia non fuit sincera hostia, exustus est, quia in ejus sacrificio ignis alienus repertus est. Non est itaque complacitum et acceptum sacrificium Deo, non est acceptum, nisi quod fuerit in divitiis sinceritatis et veritatis probatum.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De animalibus quae comedi debent, et quae munda seu immunda sint. 108.0351|

(LEVIT. XI.) Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron 108.0351B| dicens: Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae: Omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis: quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam sed non dividit eam, sicut camelus et caetera, non comedetis illud et inter immunda reputabitis. Cyrogrillus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. Lepus quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. Et sus, qui cum ungulam dividat, non ruminat. Horum carnibus non vescemini, non cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Ex Hesychio.) Haec de quibus nunc sermo est et ipsa divina eloquia maximam videntur habere contrarietatem. Qui enim ad Noe dixit: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, et 108.0351C| quasi olera virentia tradidi vobis omnia, quomodo nunc quaedam comedi de his quae prius concessa sunt prohibuit? quomodo etiam quando faciebat bestias terrae secundum genus suum, et pecora, et reptilia, dictum est: Et vidit Deus quod essent bona (Gen. I); et rursus, viditque Deus cuncta quae fecit et ecce bona valde. Nullatenus autem bonum maxime et valde hoc quod immundum est esse potest, nunc autem tanquam oblitus quam de eis protulerat sententiam, quaedam quidem animalium munda, quaedam dixit immunda. Ergo quaedam erunt bona, quaedam non bona. Sed non est ita, nam et si ad modicum castigare Judaeorum gastrimargiam volebat, tamen vera legis consideratio manifesta est et spiritalis praeceptorum expositio, qualesque oportet 108.0351D| esse legi studium dantes docendi intentionem legislator habet. Si enim non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV), sicut panis nutrimentum corporis, sic et lex Dei nutrimentum est animae, ut pote rationalis rationali virtus et substantia. Et sicut in superioribus ex his quae immolantur, figurat eos qui offerunt, per ovem significans simplicem, per vitulum mandatorum operatorem, per haedum vero poenitentem; sic etiam nunc significat per animalia eos qui eis vescuntur; ait enim sic:

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. Communis est lex: mandatum hoc ad omnes pertinet, totiusque 108.0352A| populi est justificatio; loqui enim filiis Israel, omni videlicet populo, praecepit. Quid autem praecepit loqui? Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. Nequaquam autem de 108.0352B| animantibus terrae diceret, nisi intentionem haberet ab animalibus coelestibus distinguendi. Ibi enim leonis esse vultum, et vituli, et aquilae, sicut et hominis, dum Ezechiel (Cap. I) animalia cherubin tradit, edocuit; ergo in coelestibus animalibus custodia aut alia circumspectione non egemus ut cognoscamus quae sint munda, omnia enim similiter munda et sancta sunt, sicut sancto Deo, et ea quae in circuitu ejus sunt significat astantia. Terrae vero animalia non omnia sunt munda, non propter naturam, sed propter nostrum excessum, et quia per iniquitatem naturam depravavimus. Sed quemadmodum munditiam eorum cognoscamus vel immunditiam, ex his quae sequuntur intuendum est: Omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. 108.0352C| Animalium maxima virtus in unguibus esse creditur, quae etiam cognationem habent cum dentibus, unguium siquidem est ea discerpere quae apta esui per dentes fiunt. (Ex Hesychio.) Primum enim sciendum est, quidquid a Deo institutum est mundum esse, et in ipsa institutionis auctoritate purgatum. Quid ergo est? in animalibus igitur mores pinguntur humani, et actus, et voluntates, ex quibus ipsi fiunt mundi vel immundi. Haec itaque munda esse dicit: Omne, inquit, quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. Quod cum diceret, non pecora sed mores hominum discernebat. Denique hi homines mundi sunt qui ruminant, qui in ore semper portant quasi cibum praecepta divina, hi et ungulam findunt, quia duo Testamenta, 108.0352D| Legis et Evangeliorum, credentes, se firmo gressu innocentiae justitiaeque statuunt. Item Judaei ruminant quidem verba Legis, sed ungulam non findunt, hoc est, quod nec duo Testamenta recipiunt, nec in Patrem et Filium fidei suae gressum statuunt, propterea immundi habentur. Haeretici quoque, licet ungulam findant, in Patrem et Filium credentes, et duo Testamenta recipientes, sed quia doctrinam veritatis in ore non ruminant, nihilominus et ipsi immundi sunt. Quidquid, ait, ruminat et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus, etc., non comedetis illud, sed inter immunda reputabitis. Camelus est Judaeus tumens per superbiam, quales Scribae sunt et Pharisaei, ad quos dicebat Dominus: Liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. 108.0353A| XXIII). Ergo Scribae et Pharisaei ruminantes comedunt, quia in legis litterae gloriantur meditatione, et in cultu sabbati, purificationisque et sacrificiorum, aliorumque similium; ungulam autem non dividunt, ea quae ab eis comeduntur, neque discernunt ab spiritu litteram, et propterea eorum scientia immunda est. Tales sunt et qui leporem comedunt, et qui chirogrillum; ruminant enim et ipsa, sed ungulam non dividunt. In populari autem multitudine Judaeorum utrumque accipitur, debilia quippe esse animalia haec dicuntur, testante David et Salomone utrorumque animalium debilitates. Salomon quidem cum ait: Lepusculus plebs invalida posuit in petra cubile sibi (Prov. XXX); David vero: Petra refugium erinaciis sive chirogrillis (Psal. CIII); quorum 108.0353B| unum est velox et timidum cum infirmitate, id est, lepus; aliud autem debile quidem, sed rapax et bestiale atque mortiferum dicunt, id est, chirogrillus: quod omni quidem plebeio, maxime autem Judaeorum inest populo. De quibus dixit David: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII). Quantum autem timidi et infirmi filii Judaeorum sint, vox divina ostendit cum dicit: Vae cordibus trepidis et manibus remissis. Quanta autem injustitia et feritas apud eos erat, audi Isaiam dicentem: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae (Isa. I). Post hos suem dicit esse immundum, quia dividit ungulam et non ruminat. Qui ergo sint qui aemulentur ac propterea illum comedere dicuntur. 108.0353C| Petrum expositorem et magistrum suscipe: eum quippe qui habet scientiam divinorum, sed non illa bene utitur, actionibusque incongruis eam polluit, vitaeque immundae semetipsum tradidit, suem etiam ipse appellavit dicens: Melius fuisset eis non cognoscere viam justitiae, quam, cognita ea, retro reverti a tradito sibi sancto mandato: contigit enim illis res veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro coeni (II Petr. II). Sed quod his quae dicta sunt addidit: Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis; hoc est, nec cameli, nec leporis, nec chirogrilli, nec suis, quae inter immunda judicavit.

Nam camelus Scribarum et Pharisaeorum, ut 108.0353D| diximus, personam gestat, qui per superbiam stultitiae vitio notabiles sunt, quae contraria est sapientiae: stultorum quippe est proprium superbire. Lepus, ut timidus, fortitudini contrarius est; chirogrillus, ut rapax, justitiae: sus, ut vita sordida vivens et immunda, castitati contraria est. (Ex Hesychio.) Horum nec carnes comedamus, id est, nec quam videntur habere virtutem sequamur; in hypocrisi enim illam et non in veritate sectantur, multo magis autem morticina eorum tangenda non sunt, nec malis eorum communicandum est actionibus. Ipsa enim hujusmodi procul dubio morticina sunt viri. Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, 108.0354A| tam in mari quam in fluminibus, et stagnis, comedetis; quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis et exsecrandum erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis, cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. Ex eo quod non aperte divina Scriptura genera piscium exposuit a quibus abstineri vult, superfluum est haec in praesenti quaerere, nusquam enim piscium in ea inveniemus vocabula. Semetipsam ergo in hoc etiam imitatur loco (RABAN.). Verumtamen illud nunc notari oportet quia quemadmodum in spontaneis sacrificiis, quae et dona legislator appellavit, aliquando quidem operatores legis, aliquando autem simplices, aliquando vero contemplatores, 108.0354B| per oblationum significavit modos, aliquando eos qui salvantur ex gentibus, quibus et sacrificia de simila ut simplicibus deputavit; quod ostendit ex eo quod dicit: Si anima obtulerit donum Domino, non addens, Si anima de populo terrae, quemadmodum in aliorum sacrificiorum enuntiationibus solet: sicut ergo in illis, sic et hic per ciborum abstinentiam quales debent esse qui legem meditantur ostendere cupiens, per ruminare siquidem et ungulam dividere Judaeum significavit, qui debet legis implere mandata, et ab spiritu litteram dividere et legem spiritaliter intelligere. Per haec autem quae nunc dicta sunt ostendit de gentibus se loqui, unde et existimo non expressis nominibus piscium memoriam factam, quia nec nomina suorum scribi super terram cupit 108.0354C| Ecclesia. Unde et de illa David ait: Scribantur haec in generatione altera (Psal. CI) ), videlicet futura in coelis, ibi enim filiorum ejus scripta sunt nomina. Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Intelliguntur per haec hi qui ex gentibus salvati sunt, ut pote regenerationem habentes in aqua baptismatis. De quibus et Isaias dicebat: Ecce gentes quasi stellae situlae (Isai. XL), sive, ut Septuaginta, sicut aquae multae, gentes multae. Unde et eis conveniunt quae sequuntur: Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. Eadem etiam his qui ex gentibus sunt de meditatione legis aliis praecepit verbis: vult enim eos habere in meditatione legis pinnulas, vitamque sublimem atque coelestem, sed expositionem legis huic similem, 108.0354D| propter quod non pinnulam habere, sed pinnulas eos vult. Quia autem ignorantia divinae Scripturae gentes obtinuerat, non enim susceperant legem neque prophetas, nec alia in eis erat scientia divina subtilior, ne ergo hoc morbo permanenti et perpetuo laborarent, squamas eos habere vult, quae facile auferrentur. Quia autem squamae temporalem et qua facile careatur ignorantiam significant, demonstrant ea quae de Paulo scripta sunt in apostolorum Actibus (cap. IX); cum enim zelo Judaico Ecclesiam persequeretur, ignoraretque eum quem persequebatur, facile caruit zelo propter ignorantiam; postquam cognovit quem persequeretur, vocatus a Christo, et postquam ei ab Anania evangelizatum est, squamae 108.0355A| ceciderunt ab oculis ejus, et mox vidit. Ergo in modum squamarum superjacebant instantes ei temporales ignorantiae. Unde nimis consequenter legislator subdidit: Quidquid autem pinnulas aut squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis et exsecrandum erit. Sicut enim quaedam piscium genera testam pro pelle habentia, quorum squama auferri non potest, tales sunt qui nec squamas ignorantiae verbo Dei deponere, nec cultrum spiritus suscipere patiuntur; hi etsi in mari inveniantur baptismatis, etsi in fluminibus poenitentiae, abominabiles sunt in omnibus quae moventur et vivunt in aquis. Et cum vitam sortiti sint in baptismate, vocationem tamen regenerationemque corruperunt, dum pinnulas et squamas non habent, sublimem 108.0355B| videlicet vitam cognitionemque divinorum, quae coelestis est, sed cor caecum in ignorantia detinent, et propterea in his qui squamas habent non annumerantur. Intende autem quanta subtilitate sermonum, ut videlicet maxima per eos mysteria et admirabilia significans, legislator utatur. Pinnulis enim squamas conjunxit; quia quemadmodum piscibus quibus sunt squamae, his sunt omnimodo et pinnulae, sic quibus ignorantia temporalis est, et quae propterea cito careri possit, his et cognitio sublimis et vita coelestis addicitur. Horum ergo qui non sunt tales, nec carnes comedere, sed nec morticina tangere, nec aliquam communionem omnino cum eis habere oportet. Quod testatur Paulus dicens: Si is qui frater nominatur, est fornicator aut avarus, aut idolis serviens, 108.0355C| aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). Adulter aut avarus, aut ebriosus, aut detractor, non habet pinnulas, vitam videlicet habens sordidam et immundam; idolorum autem cultor in his qui squamas habent non computatur, duram quippe et in morem testae, atque insanabilem habere videtur divinorum ignorantiam; alias nequaquam postquam Deo conjunctus est ultra servisset idolis. (Ex Gregorio.) Praeterea notandum est quod pisces qui pinnulas et squamas habent, dare saltus etiam super aquas solent. Quid ergo pinnatis piscibus nisi electae animae figurantur, quia profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt; quae modo virtutum pinnulis fultae, saltus dare per coeleste desiderium sciunt, ut supernam 108.0355D| contemplationem appetant, quamvis in seipsis iterum ex mortali carne relabantur. Soli ergo in electorum corpore quasi cibus electus transeunt, qui in eo quod in imis deserviunt, aliquando superna conscendere mentis saltibus sciunt, ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eos amoris summi quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.

Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliaetum, 108.0356A| et milvum ac vulturem juxta genus suum, et omne corvini generis in similitudinem suam: struthionem et noctuam, et larum et accipitrem juxta genus suum: bubonem, et mergulum, et ibin, cygnum et onocrotalum et porphyrionem, herodionem et charadrium juxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. (Ex Hesychio.) Nec eorum qui ad contemplationem vacant vitam, in hoc legislator indiscussam reliquit; sed quemadmodum in oblatione sacrificiorum proprium eis legis capitulum deputavit, ita et in inquisitione ciborum fines eis proprios dedit, quos producens et terribiliores faciens, non sicut de pecoribus et de piscibus, etiam de his sancit. Ibi enim ait: Haec sunt animalia quae comedere debetis, de cunctis animantibus terrae; et rursus: Haec sunt 108.0356B| quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est; hic autem: Haec sunt, inquit, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis. Vere abominatione dignum est et valde inter illicita atque nimis evitanda connumerandum, contemplationi vacantem quempiam, sponte tales habere maculas quales per denumeratas aves legislator significat; ait enim aquilam, et gryphem, et haliae etum, et milvum ac vulturem juxta genus suum. Rapaces et cibum alienum male sectantes, quaestibusque injustis gaudentes, per praedicta significat; quia enim quidam inveniuntur in ecclesiis inter eos qui putantur contemplationi operam dare, qui non quemadmodum debent ad hoc vacant, sed frustra inflantur, audi Paulum dicentem: Si quis alta docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini 108.0356C| nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus exoriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui a veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem (I Tim. VI). Hos ergo significant ea, quae nunc denumerata sunt, animalia victum ex rapina conquirentia: quaedam autem ex his alias aves invadunt, et ex venationibus earum nutriuntur; alia vero in domos ingredientia diripiunt quae repererint, ne quidem gerentium se obsoniis parcentia; quibus sunt similes quidam qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas onerates peccatis (II Tim. III); 108.0356D| quas Paulus arguit. Vultur rixis et bellis gaudet, propter cadavera praeliorum, in tantum ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum qui contemplationi dat operam. Corvini ergo generis animalia sunt affectionis expertia, quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima cum corvus avolatione transgressus est, cui similis Judas circa suum magistrum fuit et Dominum. Struthio avis quidem est, sed volare non potest, totamque vitam suam circa terram occupat, quales sunt quidam Deo militantes et saeculi negotiis se implicantes. Noctuam vero, pro qua Septuaginta glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autem apparente minus utilitate oculorum frui; tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione 108.0357A| et scientia, lucem evangelicae conversationis capere non valentes. Larus animal est in utroque vivens, id est aqua et terra; qui sicut avis quidem volat, ut aquatile autem natat: cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem venerantur et baptisma, ad quos Paulus dicit: Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest (Galat. V). Accipiter inter rapaces aves est; habet autem quiddam aliud, propter quod a legislatore positus est; mansuescit quippe et cooperatur ad rapacitatem; quem imitantur hi qui mansueti quidem videntur esse et sensu tranquilli, sunt autem cum potentibus et avaris atque rapacibus. Nycticorax animal est quod in nocte tantummodo rapit atque operatur, sicut sunt gentes intelligibiles noctis operibus, quae sunt: fornicatio, immunditia, 108.0357B| impudicitia, idolorum cultus, et his similia (Ibid.). Ibis et porphyrion, et quem Septuaginta nominant pelicanus, et cygnus, et herodius, et charadrius, longi esse colli, trahereque cibum ex altitudine terrae atque aquarum dicuntur: quae animalia imitari, nec de inferioribus evellere cibum, sed de coelestibus. Ille siquidem contemplationi vacat, qui ad superiora mente contendit, et non solum intelligibilem, sed et sensibilem cibum a Deo exspectat: unde ait Dominus: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. Scit enim Pater vester coelestis quia omnibus his necesse habetis (Matth. VI). Upupa lugubre animal amansque luctuum est: saeculi autem tristitia mortem operatur, propter quod oportet eum qui diligit Deum semper 108.0357C| gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere, quia gaudium fructus est spiritus. Vespertiliones circa terram volant, ita ut pennis pro pedibus utantur quando ambulant, quod indignum est in eis qui contemplationi dant operam; quorum enim est volatus circa terram, horum etiam contemplatio procul dubio in terrenis occupatur. Non ergo incredulus sis nec dubites, quod etiam haec quae nunc dinumerata sunt animalia ad ostensionem figuramque eorum a quibus abstinere debent contemplationi vacantes posuit legislator. Sed, inquies, Quomodo horum animalium non cibus sed imitatio prohibetur; cur pelicano et nycticoraci David propheta semetipsum comparaverit, dicens: Similis factus sum pelicano in solitudine, factus sum sicut nycticorax in 108.0357D| domicilio (Psal. CI); per aquilam autem Moyses ipsum significet Deum dicentem ad Israel, Quomodo portaverim vos super alas aquilarum (Exod. XIX)? nam et prophetae leonem Christum appellant; leonem autem e diverso Petrus esse diabolum dicit: nec tamen secundum hoc leo Christus secundum quod diabolus dicitur, absit a nobis, absit ista impietas; sed quia simul regium, nec non rapax atque immite est animal, cumque dignitatem laudabilem, vituperabilem tamen operationem gerat, quod quidem laudabile habet, hoc in Christi regno accipitur, quod autem vituperabile in diabolo, id est, rapacitas, immansuetudo. Quod et in aquila considerantes, sine aliqua dubietate reperimus: propter altitudinem 108.0358A| enim volatus ejus, figuram ejus in Deum Moyses sumpsit; quia vero rapax, a cibo ejus abstinendum dixit. Propheta autem David, lugens hominem in peccato constitutum, nycticoraci hunc sicut in nocte viventem comparavit; per pelicanum autem, ut pote per animal amans solitudinem, figuravit eum qui forsan amicis desolatus est aut cognatis, aliorumque similium societate destitutus. (Ex Augustino.) Sed ut haec cuncta breviter replicentur de exemplo animalium, vitam damnat informem et criminibus tortuosam.

(Ex Hesychio.) Cum autem in cibum suem prohibet, reprehendit utique coenosam, et luteam, et gaudentem vitiorum sordibus vitam; ut cum leporem accusat, deformatos utique in feminis viros damnat. 108.0358B| Quis autem mustellam cibum faciat? sed furtum reprehendit; quis lacertam? sed odit vitae incertam varietatem; quis postremo stellionem vesci possit? ut haec lex magnopere prohiberet, sed maculas mentium exsecratur; quis accipitrem, aut milvum, aut aquilam? sed odit raptores, violento scelere viventes; quis vulturem? sed exsecratur praedam de aliena morte quaerentes. Sic et cum corvum prohibet, voluntates nigras; passerem quoque dum interdicit, intemperantiam coarguit; quando noctuam, odit lucifugas varietates; quando casandrium [charandrium], genus aulam nimis diligens, linguae intemperantiam; quando cygnum prohibet, cervicis altae superbiam denotat; quando vespertilionem, quaerentes tenebras noctis, similiter et errores.

108.0358C| Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, comedere debetis: ut est bruchus in genere suo, attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. Ab omni mundos ecce peccato atque actione sordida eos qui contemplativam vitam pollicentur oportet; propterea quicunque quidem volatilibus similes sunt supernorum, videlicet assequi contemplationem promittentes quae ducit ad coelos; sed reptilibus comparantur, quia pascuntur terram, et concupiscentiis operam dant, etiamsi in quatuor ambulant pedes, id est, etsi evangelicam simulant praedicationem, quae dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores in 108.0358D| poenitentiam (Matth. IX); et: Non habent necesse sani medicum, sed qui male habent (Ibid.); a quo latro salvatus est, et adultera justificata. Et qui plus debebant, plus diligere ignoscentem dicuntur: sed tamen quia non secundum veritatem socialem amplectuntur vitam, abutuntur autem compassione praedicationis pro suis voluptatibus, immundi sunt atque abominabiles, ut pote qui in tali conversatione et in tanta scientia turpem quamdam ingrediuntur et immundam vitam. Quibus autem sunt crura excelsiora pedum, ut per ea exsilient a terra, inter munda propterea ponuntur, quia cum sint in carne, non secundum carnem militant, sed a sordidis exsiliunt actionibus, et saecularibus hominibus, ut doceant 108.0359A| eos atque instruant, permiscentur; ita ut et cum adulteris aliquando et cum publicanis habitent, et tamen immundis eorum non commisceantur actionibus: resiliunt enim ab eis et avolant, et cum societatem peccati ipsorum refugiant, peccatoribus tamen, ut eos a peccatorum sordibus liberent atque revocent, plerumque cohabitant; sicut Dominus: Qui peccatum non fecit, nec in ore ejus dolus fuit (I Petr. II), cum peccatoribus comedebat et bibebat, doctrina eos institutioneque justificans, et ad sui provocans aemulationem, nihil eorum ipse imitans, nec ab eis inquinatus; propter quod dixerunt Cantica canticorum: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens super colles (Cant. II).

Oportet ergo nos habere crura sublimiora pedibus, 108.0359B| non qualia Judaeorum pedes habent, qui in utrisque vestigiis suis, in lege videlicet et prophetis, claudicant, sed qualia habent ea quae dicuntur cherubin. De quibus dictum est: Et crura eorum crura recta, et pinnati pedes eorum (Ezech. I). Recte et indeclinabiliter in evangelicis pedibus, de quibus dictum est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI); hic quamvis super terram ambulet, quamvis cum peccatoribus, dispensationis cujusdam gratia juvaminisque, conversetur, illud implens apostolicum: Si quis vos vocat infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis appositum fuerit comedite, nihil interrogantes propter conscientiam (I Cor. X), tamen volatile permanet et mundus est, sciens a terra emicare atque exsilire, et non adhaerere 108.0359C| saecularibus actionibus. Bene autem talium animalium etiam vocabula protulit legislator, bruchum et locustum, attacum atque ophiomacum nominans. Cujus autem operationis sint sive virtutis, Nahum propheta satis explanat, ait enim: Bruchus expansus est et avolavit; custodes tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris (Nahum, III): vel sicut Septuaginta: Emicavit sicut attelaus commixtus tibi, sicut locusta quae transcendit maceriam in die frigoris. Ex quibus cernis quia et si peccatoribus commisceamur, et si in die gelu sive pruinae, id est, abundantiae peccati: Cum enim, inquit, abundaverit peccatum, refrigescet charitas multorum, transiliamus maceriam, spinosam videlicet peccatorum coacervationem, non similes effecti 108.0359D| eis, sed subjicientes eos nobis, ut fiant doctrinae obedientes, aperte salvamus et salvabimur. Unde ait Paulus: Factus sum Judaeis sicut Judaeus; his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse sub lege non essem; his qui sine lege sunt, quasi sine lege essem, cum ipse sine lege Dei non essem, sed sub legem esse Christi: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX). Sed tamen in morem bruchi impetum facere et evolare necesse habemus, ut sicut locusta sive attacus esse qui pro hujusmodi attacum dicunt, exsilire possimus et emicare: sic enim apte conveniet, quod in eodem propheta sequitur: Sol ortus et elevatus est, et non est inventus locus ejus: quoniam orto justitiae sole qui illuminat abscondita, 108.0360A| emicant atque exsiliunt hi qui cum peccatoribus conversantur ad solatium justitiae, et non jam locus illorum ille esse cognoscitur, cujus habitum pridem demonstrabant, cum quodammodo venerarentur quos et erat necesse salvari. Ophiomaci autem ab appellatione manifestatur et virtus, quem imitari bonum est, et intelligibilibus repugnare serpentibus: reminiscentes quod non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI): hi sunt quippe intelligibiles serpentes et venenati dracones.

 Quidquid ex volucribus quatuor tantum habet pedes exsecrabile erit vobis, et quicunque morticina eorum 108.0360B| tetigerit polluitur, et immundus erit usque ad vesperum; et si necesse fuerit, ut portet quidpiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad solis occasum. Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit, et quidquid tetigerit, illud contaminabitur. (Ex Hesychio.) Quod reptilia volatilium quae in quatuor ambulant pedes, eos qui abutuntur evangelicam vitam, et vitam sectantur sordidam et immundam significent. Dividere autem ungulam, sicut hic Septuaginta dicunt, sed non ruminare, id est legem quemadmodum oportet meditari, et litteram dividere ab spiritu, sed non ea quae in ea scripta sunt operari, neque ita conversari in praecedentibus ostendimus; unde necessarie eorum morticina, id 108.0360C| est, actiones in quibus peccati morte intereunt, fugere praecepit, et nullo modo participari talibus, nec contingere ea; non solum autem tangentes, sed et portantes aut accipientes quidpiam ex eis polluimur. Portat autem peccata, qui dicit malum bonum, et amarum dulce, et tenebras lucem: quod Isaiae prophetae reprehenditur voce, quia per hoc exercens alium ad iniquitatem, et invitans ad malum, a quo prohibere debuerat, super semetipsum quodammodo suscipit jugum (Isa. V). Non autem oportet quempiam peccatum alterius in semetipsum transferre. Ob hoc enim et David ait: Et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII). Si enim alienorum participes efficiamur peccatorum, immundi usque ad vesperam permanemus, id est, usque dum agamus 108.0360D| poenitentiam, hanc enim vesperam David ait: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Propterea lavari quoque vestimenta legislator praecepit, aperte demonstrans quod immundi simus usque dum actiones nostras lacrymis diluamus.

CAPUT II. De immunditiis morticinae animalis.

(IBID.) Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum pollutus usque ad vesperam; et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis. (Ex 108.0361A| Hesychio.) Nullum lex peccatum praeterit tacite, sed quaecunque actiones per evangelicum Testamentum prohibitae sunt, texit has prius aenigmatibus ut utriusque sanctionis consonantiam discens, confitearis Deum qui in eis locutus est, timensque recedas ab omnibus quae prohibuerunt. In quatuor ergo incedit qui ad evangelicam conversationem migrat; ambulat autem in manibus, qui quaestus eam causa lucrique turpis adipiscitur, manus cito imponens, ut ex ea quidpiam capiat commodi, hic omnibus recte connumeratur atque comparatur bestiis. Sive enim adulterum dicas, sive avarum, sive homicidam, sive detractorem, sive blasphemum, in his omnibus est, ut pote omnium peccatis communicans per injustam manus impositionem. Hujus morticina sunt 108.0361B| hi quibus manus imposuit. In ipsis enim patitur peccati mortem. Qui ergo tangit ea et qui levaverit ex eis, recte polluitur; qui quidem tangit ea, id est, qui conversatur dicit, quia nullatenus competentem dignitatem arripuerunt, quam cauponantes, olim omnimodo per hanc justificati sunt, sed post haec in antiquis iniquitatibus permanent. Sed et qui portaverit ex eis, veluti portans falsum testimonium, perhibendo, et dicendo dignum qui indignus est, immundus erit usque ad vesperam, quam superius diximus poenitentiam: lavans autem vestimenta mundabitur.

Hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra: Mustela et mus, et crocodilus, singula juxta genus suum; migale et cameleon, et stellio 108.0361C| ac lacerta, et talpa, omnia haec immunda sunt; qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperam. (Ex eodem.) Nec nunc Dei creaturam legislator accusans immunda haberi haec praecepit animalia; nam quomodo ea alio divinae Scripturae loco reperies esse laudata. Salomon quippe in Proverbiis dicit: Quatuor sunt minima terrae et haec sunt sapientiora sapientibus (Prov. XXX). Inter quae leporem, sive, secundum Septuaginta, erinacium, et stellionem computavit: quorum unum superius cum camelo et lepore ut immundum lex accusavit; stellionis autem nunc mentionem fecit. Non ergo natura eorum immunda est, sed nec omnis actio; nam quomodo poterant ista laudari? Sed quaedam circa ipsa sunt actiones aptae irrationabilibus animalibus, 108.0361D| et quae nullum judicium exigunt, quae nec nobis aptae sunt, nec propriae nostrae sunt, atque propterea quando a nobis continguntur, immundos nos faciunt. Per terram vero repere non est hominum, quibus concessum est ut recti incedant coelumque respiciant: quia super terram repere est sordida opera terrenaque gerere, quae per differentiam animalium, quae nunc denumerata sunt legislator significavit. Mustela enim animal est dolosum et valde furti vacans. Mus propter ventris ingluviem multa quotidie pericula sustinet. Crocodilus duri corii et malitiosus est, lutoque pascitur. Migale animal est compositum, non natura sed vitae conditione ad deridendum aptum, id est, ut dolos faciat, ea rapiat, ventremque 108.0362A| repleat: propter quod compositum nomen accepit ex utroque animali, ex quo haec habet vitia. Cameleon in malo miserescit, et prae infirmitate mansuetum esse se fingit, cum sit immansuetum animal. Stellio, id est, ascalobotis, nimis quidem parvulus vel miserrimus, venenosus tamen est. Lacerta in sepulcris habitat. Talpa caecum est animal, quod de terra generatur; dicunt enim eam de terra simul et pluvia creari corrupto luto, cum prius pluviam suscipit. Haec ergo immunda sunt, de omnibus quae repunt super terram; non quia alia non sunt immunda, sed quia haec maxime sunt, propter quod pollutionem majorem habent, sive malitiam. Omnis qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperam. Bene ergo probat intentionem legislatoris 108.0362B| ipsa littera. Si enim immunda natura essent, ea quae nunc dicta sunt animalia, oportebat immundum esse, et qui ea viventia tangeret. Nunc autem qui tetigerit morticina eorum, ipse solus immundus est. Morticina eorum sunt praedictae actiones, id est, dolus, furtum, duplicitas sive ironia, et circa alia occupatio, nec non circa terrena festinatio, ex qua mentis caecantur oculi. Quia ergo in his animae contingit mors, morticina recte nominantur; et qui ea tangit, id est, qui in eis polluitur, sicut et Paulus ait: Bonum est homini mulierem non tangere (I Corinth. VII), procul dubio immundus est. Nihil enim sic hominem polluit, ut peccatum, usque dum vespera veniente, de qua David dicebat: Ad vesperum demorabitur fletus (Psal. XXIX). Ait autem 108.0362C| de poenitentia, intelligibili purificatione ut diluamus.

Et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pellis et cilicia, et in quocunque fit opus, tingentur agua, et polluta erunt usque ad vesperam, et sic postea mundabuntur. Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit polluetur, et idcirco frangendum est. (Ex eodem.) Admirabili divisione etiam nunc utitur legislator: quia enim aliquando ex negligentia, aliquando peccamus ex opere malorumque studio, sicut illi de quibus Salomon in Proverbiis dicebat: Cui vae? Cujus patri vae? Cui irae? Cui rixae? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui student vino, et vacant calicibus epotandis (Prov. XXIII)? 108.0362D| Rece hos inter eos qui tangunt morticina posuit, qui venientem animae negligentiam et ob stuporem defectumque virtutum delinquunt: quemadmodum David surgens meridie de stratu suo, et ambulans in solario, et Uriae uxorem lavantem se videns, captus a muliere est, quae nimis erat pulcherrima; quia adulterium simul, homicidiumque commisit (II Reg. XI). In hos cadere morticina dicuntur; neque enim ipsi ad peccatum festinaverunt, sed inciderunt in eis, et quodammodo super se cadens peccatum suscipiunt; quia autem omnino susceperunt et non restiterunt, propterea recte immundi sunt. Tam vas ligneum et vestimentum, quam pellis et cilicia; id est, sive vitam levem quamdam et mediocrem habeat. Talia 108.0363A| enim sunt vasa lignea, aut tangendum [ Al., ad tegendum] sufficientem sicut est vestimentum, sive patientem, quam pellis significat, sive eam, quae est patientium; hanc enim cilicium sive saccus significat. Omnino autem vas est in quo opus possit agi virtutis; sic enim intelligis, in quocunque fit opus, polluta erunt usque ad vesperam, id est, usque tempus poenitentiae.

Tingetur autem aqua lavacri vel lacrymarum et mundabitur: Vas autem fictile, qui totus terrenus est, id est, luto saeculi conspersus. In hunc si inciderit morticinum, peccatum quod ad mortem est, interiusque eum penetret, domineturque ei: sicut David dicebat: Et induit se maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus 108.0363B| (Psal. CVIII), qui non solum ingredi maledictionem, sed et dominari in eo in quo ingressa est dicit, necessario illud conteri praecepit. Neque enim ejus immunditia sicut aliorum facile purgari potest, labore quippe multo et contritione, et quodammodo reformatione contritae et humiliatae mentis eget, sicut ait David, si mundari vult. Unde et beatus Paulus eum qui cum uxore Patris fornicatus est in tantum contrivit, ut Satanae eum traderet in interitu carnis, quatenus in tali contritione salvaret spiritum (I Corinth. V).

Omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit; et omne liquens quod bibitur de universo vase immundum erit. (Ex eodem.) Cibum esse et potum in omni vase, bonas actiones intelligimus; 108.0363C| propterea enim dixit, Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, id est, earum communicatio. Si ergo in aliqua bonarum actionum quae in omni vase sunt, id est, in omni homine, sive principe, sive plebeio, sive sapiente, sive imperito, unum quodlibet eorum quae dicta sunt inciderit morticinorum, necessario immundus erit. Nam et si non ab initio mala quadam intentione actionem bonam coeperit, sicut hi faciunt qui propter negotiationem vel lucrum pietatem fingunt, postea autem inciderit actioni ejus superbia, dolus aut hypocrisis, vel simile quidpiam quod morticinum ut pote mortem quodammodo participanti inferens dicitur, erit et hic immundus. Bonam siquidem 108.0363D| actionem mala subingrediens intentio polluit.

Quia autem addidit legi quae est de cibo, Si fusa fuerit super eum aqua, ostendit eas quae sunt post baptisma actiones, quae sint; et sermo ei de fideli et baptizato est; de infideli autem actione nullam mentionem facit. Quod probat beatus Paulus, dicens: Scripsi vobis in Epistola: Non commisceri fornicariis. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis: Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut immundus, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut 108.0364A| rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere: quid enim mihi de his qui foris sunt judicare (I Corinth. V). Intantum nullus ei sermo est de actione sive conversatione eorum qui foris sunt.

CAPUT III. Fontes et cisternae a morticinis mundae sunt, non vasa fictilia.

(IBID.) Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani, sive chytropodes destruentur: et immundi erunt. Fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticina eorum tetigerit, polluetur. (Ex Hesychio.) Si autem clibani et chytropodes nocentur, quomodo non magis aquarum collectiones in quibus contingit 108.0364B| animalia haec incidentia computrescere? Sed putas: Quid clibani vel chytropodes significent? Magistros videlicet in quibus cibi sacrae doctrinae coquuntur, operationis Spiritus igne supposito. Non est autem mirum clibanos eos per metaphoram et chytropodas appellari, quia in multis scimus divinam Scripturam talibus usam nominibus. Nam David Moab, id est gentem, lebetem appellavit. Ait enim: Moab olla spei meae (Psal. LIX), propter baptismatis aquas quae in eis calefiunt. Sed et Ezechiel lebetem Jerusalem appellat, sed plenum carnibus, sive, ut Septuaginta, veneno, viros in ea male docentes, et viventes significans.

Secundum hanc ergo rationem clibani et chytropodes quibus coquantur cibi videlicet populi doctrinae 108.0364C| dici possunt. His ergo si inciderit morticinum, id est, si peccanti [ Al., peccati] mortificantis actio supervenerit, immundi fiunt et destruuntur, quia qui docent non furari furantur, et qui praedicant non moechari moechantur. Doctrina autem siquidem bona est, non est immunda, nec divina propter hoc abominantur eloquia, quod ex eis quidam forsan immundi praedicatores effecti sunt; et propterea fontes, videlicet opulentas doctrinas, et cisternas sive lacus, linguas loquentes mediocria et doctrinam mutuatam habentes, sed et collectiones aquarum, eos qui undique hujusmodi verborum affluentiam congregant, esse munda.

 Bene autem lex subdidit, Qui morticina eorum tetigerit polluetur, ubi Septuaginta edunt, Qui vero 108.0364D| tetigerit omnem immunditiam animae morticinorum ipsorum immundus erit. Et animam addiderunt, ne forte putares de repentibus sensibilibus aut bestiis dici: nam eorum qui tangit morticina, non animae sed corporis immunditiam tangit.
 Ergo de doctoribus intelligendum est, qui immundi facti sunt immunda quadam et mala actione. Horum enim doctrinis quando fuerint secundum legem Dei intendere, operibus autem eorum nullo modo communicare, nec tractare ea, vel omnino contingere debemus, reminiscentes verborum Domini, quae ad confirmationem praesentium dixit ad populum sive discipulos: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; omnia quaecunque dicunt 108.0365A| vobis facite, et custodite: secundum autem opera eorum nolite facere (Matth. XXIII).
 Si ceciderit super sementem non polluit eam: sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea a morticinis tacta fuerit, illico polluetur. (Ex eodem.) Nihil indiscussum relinquit legislator, sed omnia in subsequenti discutit, perfectionem legis spiritalem probare desiderans, etsi imperfecta eis videbatur, quando solam intuebantur litteram.
 Differentiam igitur hic infidelium, qui necdum baptizati sunt exponit, et semen utrosque appellat, ut pote qui susceperunt regni praedicationem, de quibus Dominus parabolam seminis proponens dicebat: Bonum semen, filii sunt regni (Matth. XIII); sed sementem, quae necdum seminata est, unde Septuaginta 108.0365B| ediderunt: semen sativum, quod seminabit, id est, quod necdum seminatum est, seminandum autem est; eos qui necdum baptizati sunt, baptizandi autem sunt, recte appellavit. Super hos si quid praedictorum morticinorum cadat, quia necdum cautelam mysteriorum acceperunt, nec integram Dei cognitionem conquisiverunt, quae illos possit removeri a supervenientibus ex negligentia peccatis, mundi esse dicuntur, propter praedictam causam venia digni: super quos vero fusa fuerit aqua, videlicet baptismatis, hi necessario immundi fiunt, si unum ex his quae morticina sunt super eos inciderit. Oportuerat quippe tanti participatione doni, ad eorum pertinere custodiam. Terret igitur Dei Spiritus eos qui olim perceperunt baptisma, ut non ex negligentia peccantes 108.0365C| immundi fiant.

Si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperam; et qui comederit ex eo quidpiam atque portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperam. (Ex eodem.) Quemadmodum peccatores permanentes in peccatis abominandi sunt, ita justis omni studio concurrendum est, scientibus nobis quod ex eis sanctificamur. Si autem mortui fuerint gravi peccati morte, non debemus tangere illorum vitam, nec eorum conversationis esse participes, scientes quod si quis tetigerit, immundus erit usquequo etiam ipse poeniteat. Sed et qui comederit de morticinis eorum, id est, qui eos defenderit quasi advocatus peccatorum ipsorum vel auxiliator, et propterea illorum 108.0365D| in se peccata suscipiens, necesse habet lavare vestimenta sua, videlicet actiones, quia et ipse usque ad vesperam, id est, usqe poeniteat, immundus erit.

CAPUT IV. De animalibus reptilibus.

(IBID.) Omne quod reptat super terram abominabile erit, nec assumetur in cibum. Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive super humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est: nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Ex Hesychio.) Jam et haec superius legislator exposuit, nunc autem ideo repetit, ut frequenti meditatione ad custodiendam 108.0366A| legem moveat auditorem. Quamobrem et a nobis recapitulanda sunt, quia et quiddam novum addidit praesenti sanctioni, necessariam eis adjiciens actionem meditationis. Quae reptant ergo super terram, hi sunt qui terrena sapiunt, et qui lutulentis pascuntur actionibus. Super pectus sive super ventrem similiter gradiuntur, gastrimargiae operam dantes. In quatuor gradiuntur super terram, qui praedicationem evangelicorum librorum, pro eo quod salus in eis peccatorum praedicatur, abutuntur in luxuriosam vitam, non intelligentes quia peccatores non ut maneant peccatores, sed ut cessent a peccatis provocat praedicatio; sed eis qui in quatuor ambulant, addidit, et multos habet pedes, ostendens quod licet si non solum ex evangelicis libris, sed ex aliis Scripturis, atque ex 108.0366B| varia sicut ipsis videtur doctrina hoc confirmare cupiunt, erunt et sic immundi. Et, ut breviter dicatur, Omne quod reptat super terram, id est, qui terrena sapiunt, declinare nos oportet et refugere, scientes quia eorum communicatio polluit, et similiter immundus est agens, agentique concurrens.

Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote quoniam et ego sanctus sum; ne polluatis animas vestras in omni reptile quod movetur super terram. Ego Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis Deus: sancti eritis, quia ego sanctus sum. (Ex eodem.) Omnino prohibet esse nos socios eorum qui terrena sapiunt, nec si potentes quidam sint, nec si justitiam aut sapientiam fingant, nisi forte sacerdotio vel aliqua qualibet amiciantur dignitate. Unde 108.0366C| breviter omnium repentium, quae super terram moventur, mentionem fecit, non simpliciter hoc quod est repere respuens, sed super terram repere. Nam humiliari quidem bonum est; ut autem ad terrenam declinetur sapientiam, non est bonum; nec utilis est animabus talis humilitas, a qua liberare volens, Ego sum, inquit, Dominus Deus vester: id est, ad cujus imaginem facti estis, ut coelestia sapiatis. Unde ait: Ne polluatis animas vestras, Primum quidem quia donatum est animae esse ad imaginem Dei, et maximam in ea esse sanctificationem vult, ut pote quae principatum super omne animal tenet.

Deinde ostendit pollutionem quam odio habet non esse de mortuis corporibus aut cibis, immundis corporibus, sicut quidam putant factis, sed eam quae 108.0366D| animabus ex actionibus malis evenit. Dicens autem non oportere in cunctis reptilibus quae moventur super terram animas nostras pollui, omnino competenter addidit: Ego Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum, per Aegyptum, Aegypti demonstrans mala et omnia opera tenebrarum: Aegyptus enim contenebratio interpretatur, quibus si quis vere carere voluerit, et eum qui vere est Deus habere suum Deum, non solum idololatriam cavere debet, sed si vere ei adhaerere desiderat, quia ille sanctus est, ipse quoque sanctimoniam studeat, sine qua nemo videbit Deum.

 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, ut 108.0367A| differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere aut quid respuere debeatis. (Ex eodem.) Ergo non cibi nos mundos reddunt, nec polluunt, sed nos eos, siquidem nos vivificamus ea quae comeduntur. Et quemadmodum omnis cibus bonus et nihil rejiciendum est, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei, sicut ait Paulus, et orationem (I Timoth. IV), sic ea quae comeduntur, ea videlicet quae nutriunt animam, id est, bonas actiones, nos vivificamus, si bene eis utamur; sin autem male, non vivificamus, sed mortificamus: qui enim ex iniquitate facit eleemosynam, mortificat ejus virtutem sive potentiam; et qui a cibis abstinent, per linguam vero fratribus detrahunt, de quibus David dicit: Qui devorant plebem meam sicut escam 108.0367B| panis (Psal. XIII), mortificant hi abstinentiam.

CAPUT V. De mulieribus quandiu post partum immundae sint.

(CAP. XII.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel et dices ad eos: Mulier si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruae, et die octavo circumcidetur infantulus; ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae, omne sanctum non tanget, et nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purgationis ejus: sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus, juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta et sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. (Ex Hesychio.) Per litteram igitur, semen suscipiens 108.0367C| est mulier, quae viri concepit ex semine. Hanc septem diebus esse immundam dicit. Et hoc quamobrem? Videlicet quia sator immundus est, ut pote haeres Adam, qui per transgressionem immundus factus est, atque ita Evae mixtus, omne genus humanum fecit immundum. Aperte autem hoc in sacra Scriptura legitur, quod postquam exiit de paradiso, mulierem suam Adam cognovit, atque ita deduci coepit humanum genus. Septem autem dies ideo mulierem esse praecepit immundam, quia Adam, per cujus semen suscepit immunditiam cum genere, vitam quoque nostram polluit; vel septem dierum numerus significat, per quem tempora revolvuntur, propter quod etiam ejus requies, septima dies est, id est, intelligibile speratur sabbatum. Quomodo autem nostram 108.0367D| polluit vitam? Inducens ei maledictionem et transferens ad miseriam eam quam sortiti fueramus ab initio beatitudinem. Quod manifestum est ex his quae Deus ad Adam dicit: Maledicta terra in operibus tuis, spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Propterea et nunc legislator, secundum dies separationis menstruae, vel, sicut Septuaginta, secundum dies purgationis menstruae, immunda erit. Quid autem hoc sit, alii interpretes planius ediderunt: Symmachus quidem dicens: Secundum dies separationis afflictionis; Aquila, separationis miseriae; Theodotion, separationis doloris ejus.

 Miseria autem et afflictio et dolor tunc esse coepit, postquam separatus a paradiso Adam, nostram sortitus 108.0368A| est vitam, qui in sudore vultus comedere panem condemnati sumus. Huic sensui planiorem et indubitabilem addidit probationem, cum dicit: Et die octavo circumcidetur infantulus. Dies enim octavus quoniam septimae diei, qui imago est praesentis vitae, succedit, figuram gerit futuri saeculi, in quo carnem praeputii circumcidimus, omnia opera carnis deponentes. Tunc quippe non solum non peccaturi, sed nec comesturi, aut bibituri, aut nupturi sumus: erimus autem procul dubio, sicut ait Dominus, ex corruptibilibus, incorruptibiles, sicut angeli, et mundi modis omnibus ex immundis efficimur. Seminatur igitur, ait Paulus, in corruptione, surget in incorruptionem; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV).
 108.0368B| Ergo hic est modus propter quem infantem octavo die jubet circumcidi; incircumcisum autem perire de populo suo ostendit, quia ante circumcisionem abominabilem habet carnem et immundam, propter causas videlicet quas superius diximus: mundatur autem per circumsionem, quae imaginem gerit resurrectionis mortuorum.
 Illud autem nimis quaerendum est, quamobrem puerum circumcidi lex praecipiens, ipsius quidem immunditiam facet, matrem autem immundam esse dicit, usque ad diem in quo infans circumciditur: octava quippe praecepit die circumcidi; septem autem diebus ait matrem esse immundam. Aut forte, quia inobedientiae causa Eva seducta exstitit, transgressio 108.0368C| autem suae inobedientiae immunditiam nobis sordemque contraxit; ideo hoc, quod est amplius, legislator in muliere convertit. Sed et quaerendum est cur hujus rei gratia in sanguine purificationis suae manere mulierem praecepit, non sanguine sordido, sed in sanguine mundo, id est, purificationis ejus, sicut in his quae sequuntur ostenditur: Haec omne sanctum non tanget, et in sanctuario non ingredietur, usque dum impleantur dies purificationis ejus. Si ergo in sanguine mundo triginta tres dies, sed et omne sanctum non tangit, et in sanctuario non ingredietur, unde hujusmodi causam, nisi ex dierum perscrutatione reperiemus? Triginta quippe et tres dies ideo tradidit, ut adjecti septem, cuncti quadraginta fiant. (Ex Augustino.) Quid est quod ait de muliere quae 108.0368D| peperit, omne sanctum non tanget, et in sanctuarium non introibit. Quod sanctuarium vult intelligi, cum legatur in tabernaculum non nisi sacerdotes solere ingredi, et usque ad velum interius secundos, ultra velum autem ipsum, ubi erat arca, non nisi unum summum sacerdotem? An et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum, sanctuarium dici potuit? Nam saepe appellatur locus sanctus, etiam ipsum atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc fortassis solebant intrare mulieres quando offerebant dona sua, quae imponerentur altari.
 (Ex Hesychio.) Aliud ergo per hoc legislator significat. Quia ergo in diebus quadraginta masculus dicitur infans formari, duo haec per ea quae dicta sunt 108.0369A| probantur, id est, quia ipsa quidem substantia generis humani munda est, sicut a Deo creata.
 Omnia enim quae fecit Deus, bona valde, et multo magis homo; propter quod ait, in sanguine mundo, sive purificationis mulierem sedere. Quia autem per successionem Adae transgredientis laesus est, necessarieque semen suscepit, et concepit, omne sanctum non tangit, et in sanctuario non ingredietur, usque dum compleantur dies purificationis ejus, id est, usque dum compleantur dies quadraginta, in quibus puer formatur: ipsa quippe imago Dei, mundatio est naturae nostrae, quamvis fuerit sordidata. Ergo nequaquam ingredi in sanctuarium, nec omne sanctum tangere praecepti fueramus, nisi imago Dei semel nostro donata generi, sanctorum nobis praestitisset 108.0369B| ingressum, propter quam salvandam, ipse quoque incarnatus est Dominus, suam imaginem salvare volens; sed in quadraginta diebus ad coelum eam sustulit, secundum quod eam hominem plasmans in vulva donat; et tunc ad verum sanctuarium natura nostra ingreditur.

Aperte autem haec probantur per ea quae de genere femineo sanciuntur. Quia enim octogesima die formari in utero feminae dicuntur, tantumdem numerum ad impletionem dierum purificationis earum quae semen suscipiunt praecepit, ait enim sic: Si feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus, juxta ritum fluxus menstrui. Et cum oporteret quatuordecim dicere, non sic dicit, sed duabus hebdomadibus, juxta ritum fluxus menstrui; propter quod 108.0369C| ad illum nos transmittit sensum, id est, ut in septem quidem diebus esse humanam vitam, fluxus autem menstruus afflictionem ejus et dolorem et miseriam intelligamus.

Dixit autem duabus hebdomadibus. Recte, quia duplo genus muliebre mulctatum est. Habet enim et cum Adam maledictionem: in sudore vultus sui manducans panem suum; habet etiam ipsam terram, spinas et tribulos germinantem, quae cum ex terra orta sit in terra revertitur; habet etiam poenam specialem: In tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et propterea, Duobus, inquit, hebdomadibus immunda erit, juxta ritum fluxus menstrui: sexaginta autem et sex diebus in sanguine mundo, id est, purificationis, sedebit, 108.0369D| sancta non tangens, usque dum compleantur dies octuaginta. Quatuor enim et decem super sexaginta sex addita, octuaginta faciunt, in quibus femina in utero formatur. Ergo sine aliqua dubitatione legislator ostendit, quia immundum facto maledicto nostrum genus nequaquam intraret in sanctis, nisi per imaginem Dei, quam semel sortitum est, et propterea suscipientes semen mulieres diebus formationis pariendorum parvulorum de sanctis vetantur. Quod si dicis: Quamobrem non magis in utero habentes diebus formationis de sanctis matres prohibentur? Frustra hoc interrogas. Incertum est enim ei quae gravida utrum marem seu feminam paritura est, et unde manifestum esse poterat quot diebus oportebat eam 108.0370A| de sanctis prohibere; ergo manifestata est causa, pro qua haec legislator in illis disposuit: Cumque expleti fuerint dies purgationis ejus, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae, sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, qui offeret illa coram Domino, et rogabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. Quod si non invenerit manus ejus, nec poterit offerre agnum, sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato, orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. (Ex Hesychio.) Totam hic intentionem suam legislator aperuit, quia pollutionem non motus naturales faciunt, sed peccatum, de quo David dicebat: 108.0370B| Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L); non suae matris peccatum aliquod accusans, sed matrem naturam appellat, immunditiam peccati Adam et Evae in omne genus nostrum descendisse significans: et propterea quando completi fuerint dies purificationis secundum praedictum modum, sacrificium pro peccato jubet offerri. Qui et agnum anniculum in holocaustum tunc immolari praecepit, evidenter illud ostendit et approbat consideranti quia Dei imago perfectionem generi nostro tribuit, nam formationem quidem dies ostendunt, mundationis perfectionem autem sacrificium holocausti. Sed hic propter hoc interim legislatoris sapientiam obstupesce, quia evenire poterat ut studentes legem dicerent: Quali 108.0370C| deprecatione pariens infantem opus habebat, quae ipsa non peccavit; non enim ex fornicatione, sed de nuptiis generavit? Interpretari necessitatem hujus deprecationis volens, addidit: Et mundabit eam a profluvio sanguinis sui; profluvium sanguinis inobedientiam dicens; unde immunditia et poena ejus in totum genus humanum fluxit, quam et nos deponamus, sacrificia pro nobis, quae dicta sunt, offerentes: Duos turtures aut duos pullos columbarum, Legis meditationem, contemplationemque, et scientiam sive cognitionem. Horum enim habere figuram praedicta animalia demonstratum est; quia autem negligentia legis immunditiam hominibus introduxit, meditatio et scientia, per quam manifeste correctio provenit, mundare liberareque nos ab illata pridem poena poterit 108.0370D| in Christo Jesu Domino nostro. Ergo Dominus nostrae per omnia memor salutis non solum homo fieri cum Deus esset, sed etiam cum dives esset, pauper fieri dignatus est pro nobis, ut nos sua paupertate simul et humanitate, divitiarum et divinitatis suae donaret esse participes. Sed libet paulisper intueri cur hae maxime volucres in hostiam Domini juberentur offerri; nam et Abraham patriarcha tanto ante legem tempore, has in holocaustum Domini legitur obtulisse, et in plerisque legis caeremoniis, qui mundandus esset, per has jubebatur mundari. Columba ergo simplicitatem, turtur indicat castitatem: quia et columba simplicitatis, et castitatis turtur amator est, ita ut si conjugem casu perdiderit, 108.0371A| non alium ultra quaerere curet. Unde et in laudibus Ecclesiae loquitur Dominus: Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; et iterum: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum (Cant. I); genas quippe ut turturis habet anima quae ab omni impudicitiae peste castam se custodit et immunem; oculos habet columbarum, quae, nulli nocere desiderans, etiam inimicos simplici amore contuetur. Sed et utraque avis memorata, quia gemitum pro cantu edere solet, sanctorum in hoc saeculo tristitiam designat, de qua Dominus memoratur dicens: Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI); et rursus: Beati lugentes, quoniam ipsi 108.0371B| consolabuntur (Matth. V). Merito ergo turtur et columba Domino offeruntur in hostiam, quia nimirum simplex et pudica fidelium conversatio gratum est illi sacrificium justitiae; quia qui laborat in gemitu suo, qui lacrymis suis stratum suum singulas per noctes abluit, acceptissimam prorsus Deo victimam mactat. Cum vero utraque avis ita propter consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus et desideria superna designet, hoc tamen differunt quod 108.0372A| turtur solivagus, columba autem gregatim gemero consuevit; et ob id ista secretas orationum lacrymas, illa publicos Ecclesiae conventus insinuat. Bene autem puer Jesus primo circumciditur, ac sic interpositis diebus Hierosolymam cum hostia defertur, quia et ipse jam juvenis prius omnem carnis corruptionem moriendo ac resurgendo calcavit; ac deinde interpositis diebus cum ipsa carne jam immortali, quam pro nostra salute hostiam Deo fecerat, ad gaudia supernae civitatis ascendit. Et unusquisque nostrum prius aqua baptismi a peccatis omnibus, quasi vera circumcisione purgatur, ac sic proficiente gratia novae lucis, ad altare sanctum salutari hostia Domini corporis et sanguinis consecrandus ingreditur, nam et ipsa singulariter simplex 108.0372B| et casta nostri Salvatoris humanitas, quae oblata est Patri pro nobis, non incongrue per immolationem columbae, sive turturis, potest figuraliter exprimi. Sed et omnis in fine mundi Ecclesia primo communi resurrectione cunctam terrenae labem mortalitatis et corruptionis exuet, ac deinceps in regnum coelestis Hierusalem bonorum victimis operum Domino commendata transfertur.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. De diversis coloribus obortis in carne hominis et de plaga leprae. 108.0371|

(LEVIT. XIII.) Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum ejus. Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua, plaga leprae est. Ad arbitrium ejus separabitur. Sin autem lucens fuerit candor in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec 108.0371D| transierit in cute priores terminos, rursus includet eum septem diebus aliis, et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. Quod si postquam a sacerdote visus est, redditus munditiae, iterum lepra creverit, adducetur ad eum, et immunditiae condemnabitur. Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutarit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit, lepra vetustissima judicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, 108.0372C| quidquid sub aspectu oculorum cadit, considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima judicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. Quando vero caro vivens in eo apparuerit, tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur; caro enim viva si lepra aspergatur, immunda est. Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, considerabit eum sacerdos, et immundum esse decernet. (Ex Hesychio.) Ostendit sermo ex parte quidem leprosum, Judaeum populum, ut pote in parte transgressorem legis, propter quod eum sacerdos ut immundum expellit; toto autem corpore leprosum, gentilem, qui totam transgreditur legem, verumtamen mundum eum sacerdos judicat, ut qui videlicet legis 108.0372D| jugo subjectus non fuit. Oportet autem, ut tamen arbitror, prius litterae decurrere expositionem, sic enim spiritalem intellectum ultro semetipsum ingerentem reperiemus, deficiente circa causas et usque ad finem sensum suum exerere non valente littera, sicut in praesenti cognoscimus. Sed primum quis est qui legem ferat, et ad quem proferat attendamus: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron. Quando loquitur Deus, duplex est fidelis auditus, sicut David propheta ait: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psal. LXI), litteram videlicet et spiritum. Ergo spiritus, ut sublimiori, Moysi; littera autem, ut subjecto, Aaron loquitur: quia enim sublimis erat Moyses, et propterea dignus spiritu, subditus autem Aaron et aptus auditui populi egentis 108.0373A| littera, ipso Deo dicente de Aaron ad Moysen, disce, Ipse loquetur ad populum et ipse erit os tuum: tu autem ei eris in his quae ad Deum pertinent (Exod. IV). Ergo quod erat legis excelsius, hoc ad Moysen dicebatur, ipse quippe habebat ea quae ad Deum pertinent, id est, ea quae sunt spiritus; quod autem erat subjectum et humilius, hoc ad Aaron, ipse enim erat Moysi os ad populum, legem secundum litteram accipientem, quam et primam nos exponere promisimus. Leprae ergo species aut nimis aut moderate obscura est, et modo quodam obumbrata, et interim occulta sub pelle, necdum videlicet effervescente passione; quamobrem et nimia indiget deliberatione. Alia autem species ejus est, quae nimis clara est et valde perspicua, ita ut simplex sit ejus 108.0373B| et aperta cognitio. Ex his primam speciem LXX, secundum quos pene totus hic sensus secundum litteram exponitur, cicatricem significationis recte appellaverunt, id est, cicatricem passionem significantem. In duas autem partes hanc, id est, in nimis dubitabilem et in minus dubitandam, diviserunt, ex quibus unam telaugi, aliam autem appellaverunt augasma: telaugi quidem, quae licet de longe videatur; augasma autem aut nimis obscurum est, parvamque habet passionis insinuationem, et hanc dubitabilem, ut proximi disceptatione egeat, quatenus et lucore passionis hi qui judicant, sicut hi qui lapides inspiciunt pretiosos, egeant. In hac frequenter jubet sacerdotem considerare, et non credere obvenientibus sive occurrentibus primae probationis 108.0373C| aspectibus. Sed et si consideratio cicatricis necdum appareat humilior pelle, neque in loco pilus commutatus a passione albus factus fuerit, septem tamen dies separabitur ad aliam considerationem; et rursus alios septem dies; forsitan enim effervescente per tempus passione, manifestior morbus efficitur; permanente autem obscura cicatrice, et nulla facta in pelle permutatione, significationem dixit, non autem lepram manifestam. Cum qua significationem non subdidit custodiens eam, his qui secundum spiritum accipiunt legem, et qui quod minus est vel magis latet revelare atque addere possunt contemplativis interpretationibus spiritus, verumtamen non malum esse nimis significationem manifestaverunt. Nam quomodo mundaturus erat sacerdos, id 108.0373D| est, habentem mundum denuntiaturus, qui nequaquam hujus egeret si ex toto fuisset liber, propter quod eam obscuram appellavit; nec rursus inter munda post judicium, si malae fuisset cujusdam passionis facta significatio. Si autem etiam sic habens incidens significatio in pellicula, id est, si effusa fuerit, et plusquam prius, latior in pellicula processerit, et non immutatus fuerit pilus, hoc enim hic non reprehendit, polluit eum sacerdos, lepram esse passionem judicans, ipsius quidem cognitione dubitabili, ut pote obscura existente cicatrice; alba autem existente et similem mittentem pilum pelli, polluit hunc sacerdos et immundum ejici praecipit, etiamsi fuerit pars cicatricis sana, et carnem habens viventem, 108.0374A| id est, sub passione leprae non constitutam; cujus autem rei causa? quia lepra, inquit, inveterata est. Admirandum autem est hoc, nimiamque imperitiam vel magis reprehensionem legali ingerens litterae. Unde enim debuit sanabilis arbitrari passio, id est, ex vivo corpore vivaque carne, illic illam magis desperat, lepramque inveteratam dicit esse, id est, non sanabilem, sed diuturnam, et quasi passionis senescentem loco. De hac re rursus hoc quod sequitur invenies obscurius: quia eum qui toto leprosus est corpore, et a pedibus usque ad caput opertus morbo, munda teneri lepra, hoc de eo judicante sacerdote, vult; sin autem in eo visum fuerit aliquando corpus vivens, revocat sacerdos judicium suum et polluit eum: si remutatus fuerit in album, et tota 108.0374B| pellis ad passionem leprae translata fuerit, mundat eum sacerdos, cui judicare praeceptum est. Si autem et haec recte dictae sint, quamvis hoc nemo dicat, quam tamen satisfactionem ad aliam hanc reprehensionem reperiemus, quia leprosus non voluntariae passionis, sed quam invitus sustinet, poenas solvit, et qui debeat a lege mereri misericordiam, punitur; cumque dignus esset auxilio, propter infirmitatem hoc caret, subjiciturque noxae, qui si potuisset resistere, nunquam ei praevaluisset infirmitas; quique reprehendit naturam, cujus esset arbitratus accedente molestia: et non intentionis aut voluntatis suae: quid enim ageret ut in hoc non incideret morbo? Sed ait quispiam: Peccati vindictam vel poenam esse hanc passionem, et primam 108.0374C| quidem Mariam, deinde Oziam proponit, quorum illa quidem fratri detraxit: ille autem, dum esset rex, incensum inferre praesumpsit in sanctis, solis quippe hoc sacerdotibus licebat. Atque ideo non differente Deo poenam eorum, leprosi effecti sunt. Ergo oportebat ut hoc aperte lex diceret ad excusandum legislatorem contra eos qui eum putant injuste de leprosis sancire. Et non solum hoc de leprosis, sed et de his qui vulneratos habent oculos seu auditus, aut reliquos sensus, aliisque infirmis et paraliticis existimabitur: quod manifestum est ex eo quod discipuli caecum a nativitate videntes, Dominum interrogantes eum, dicebant: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX)? Tu autem mihi non relidas Christi responsionem 108.0374D| scienti quidem, sed quomodo multi habeant de passionibus quae nobis eveniunt quaerenti; sed et ipse Dominus: Dimittuntur tibi peccata (Matth. XIX), volens erigere paraliticum dixit. Sicut ergo Deo odibiles etiam hos de tabernaculo expelli oportebat, et injustitia levis putaretur, si alii simul injustitiam paterentur. Si autem dicis quia omnimodo in his passionibus peccata puniuntur, nam et eum qui fluxum seminis patitur, a tabernaculo prohibet, et eam quae fluxum patitur sanguinis: vera quidem dicis, sed non hoc tam satisfactio est, quam rursus alia scriptoris accusatio, qui necessitates naturae condemnat, quas defensare debuerat aut non factorem in naturalibus accusationibus injuriaret. 108.0375A| Quamobrem necessaria nobis est contemplatio legis, et utilis spiritalis interpretatio, mentisque oculum oportet oculo carnis praeponere, ut hoc quidem ad intelligentiam eorum quae sanciuntur, illo vero utamur ad legendum. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus: qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem in cute, et carne reliqua, plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur. (Ex Hesychio.) Simpliciter seu generaliter hominem divina Scriptura appellat eum, qui Dei imaginem et nostrae conservet naturae 108.0375B| dignitatem. Propter quod audi sapientem: Magnum est homo, pretiosum vir misericors, in Proverbiis dicentem, hominem vero aliquem peccatorem, quasi male formatum nomisma describit, pellis autem seu cutis nomine, nunc uniuscujusque caro, nunc autem ejus designatur cognatio, propter quod in libro Job ex persona diaboli despicientis ea quae viro illi fortissimo evenerunt, tunc quando cum alia substantia filios filiasque ejus, domum super eos sepulturae vice congerens, disperdidit, dicitur: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua (Job II), id est, pellem quidem cognationis per filios perdidit, sed tamen sufficit ei quod pellis carnis ei salva est, minimeque corrumpitur propter quod subdidit, alioquin mitte manum tuam et tange 108.0375C| os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Quod autem nostra editio habet: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, Septuaginta transtulerunt: Homo si cui factum fuerit in pellicula corporis ejus cicatrix significationis apparens; cicatrix autem significationis peccatum significat, ex his quae apparent manifestans quod occultum est et latens animae vitium. Lepram autem intelligimus legis transgressionem, quia quemadmodum leprosus dum totus sit sanus, ex parte aliqua leprosus factus, nihil juvatur ex salute minime facti leprosi corporis, sed removetur a tabernaculo ut immundus, sic et qui legis praecepta ex aliqua transgreditur parte, nihil ex custodia mandati 108.0375D| juvatur alterius: Qui enim totam legem custodit, peccat autem in uno, factus est omnium reus (Jacob. II). Hic ad Aaron sacerdotem adducetur, aut ad unum quemlibet filiorum ejus, filii autem sacerdotis sunt cognati ejus, secundum spiritum, a quo et sacerdotii habent dignitatem; sunt autem hi in quibus perfecta est plenaque philosophia, ut et discernere possint sublimia et animae dijudicare motus absconditos. Sed quomodo judicant? vident lepram in cute, et pilum ejus si in album mutatus fuerit, ad ipsam speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua: per pilos autem significat cogitationes quibus ornatur anima, mensque contegitur, cum easdem ipsa pariat cogitationes sibi: nam et caput capillos generat 108.0376A| et ornatur ex eis ac tegitur, propterea et capilli capitis nostri numerati (Matth. X) dicuntur, cogitationes videlicet mentis. Caput enim ipsa quia principale est animae dicitur. Cur autem numerati sunt? procul dubio dicturus est quia per eas utique judex judicaturus est hominem, id est, accusantibus eis vel excusantibus, sicut ait Paulus, in tempore quo nostra judicabuntur occulta (Rom. II). Propterea intelligimus in Nazaraei capite ferrum non ingredi, dum aliis sine culpa inferatur, quia quibus sunt superflui capilli, non solum nihil nocet sed et lucrum est tonderi; quibus autem non sunt superflui, damnum est propter naturalis decoris spoliationem capillorum depositio: sic quibuscunque superfluae cogitationes importunae sunt, bene ab eis commutatione consiliorum 108.0376B| vel obvenientium omnino phantasiarum more tonsurae carent. In Nazaraeo autem non sunt, totus enim sanctus est, propter quod ferrum in capite ejus non ascendit, cum bono utatur consilio et capillos cogitationum necessarios et non superfluos habeat, ex quibus non incidit cum non tractet deteriora neque commutet. Si ergo pilum in albo hic de quo nunc est sermo commutaverit, cogitationem convertens in impudentem conditionem manifestamque peccati, ipsaque species leprae humilior fuerit carne et cute reliqua, hanc enim considerat, et si viderit apparuisse nimiam infirmitatem atque defecisse naturalem virtutem, quod est species leprae humilior cute aut carne reliqua, separat et immundum eum recte sacerdos judicat utpote languentem quidem ex 108.0376C| intentione sua et voluntate.

Si autem lucens fuerit candor in cute nec humilior carne reliqua, et pilus coloris pristini, recludit eum sacerdos septem diebus, et videbi tet considerabit die septima; et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursus includet eum septem diebus aliis, et die septimo contemplabitur; si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est; lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. Quod si postquam a sacerdote visus est redditus munditiae, iterum lepra creverit, adducetur ad eum, et immunditiae condemnabitur. (Ex Hesychio.) Licet manifestum sit, quod in suspicionem venerit peccatum, mens tamen quae deliquit, quae procul dubio per aspectum significatur, secundum traditionem 108.0376D| Septuaginta, humilior carne reliqua non fuerit, id est, semetipsa neque ad habitudinem quam sortita est infirmior, nec per eveniens peccatum immutaverit cor, dilectrixque peccatorum fuerit effecta: hoc est enim nec candorem humiliorem videri carne reliqua, et pilos esse coloris pristini, sed obscuriorem aspectum, sicut Septuaginta edunt, habeat, quem esse mentem diximus; adhuc quippe propter semel commissum delictum obscura ac dubia est, tamen hunc removeri non praecepit, sed ut peccantem quidem septem dies et alios totidem removet a tabernaculo sacerdos, probationis simul emendationisque gratia. Munditiae vero restituit post hoc, si inspiciens bis obscuriorem invenerit maculam 108.0377A| nec crescentem in cute: si enim crevisset peccatum augmentatum transisset in carne reliqua, diffusumque carni immundum eum qui in deterius proficit ostenderet; quia autem non crevit, sed permansit, similiter aspectus sive species obscurior. Quid enim iniquitate obscurius est? De qua caligant oculi ut neque Deum, neque hoc quod expedit perspicue intendere permittamur; vel si aspectum obscuriorem dubiam quibusdam incertamque dixeris peccati suspicionem, id est, utrum sit an non, necessariam habet et haec sacerdotem utpote qui novit quomodo munditiae restituat. Ille autem simpliciorem eam denuntiat brevemque, aqua diluens vestimenta, baptismatis videlicet sive poenitentiae. Est enim efficax aqua poenitentiae lacryma, quam nemo peccat, 108.0377B| gratiae reliquias appellando baptismatis. Quod ergo ita se habet: Septuaginta passionis significationem propterea ediderunt, quia quae sunt occulta ex parte prodidit et latere omnimodo non permisit, sed instituit sacerdotem medici vicem in hoc habentem, quod medicamentum debeat adhibere siquidem et adhibuit. Tu autem cognoscens quia significationem appellet tale peccatum, non abscondas malum a vero sacerdote, licet dubium tectumque sit aliis, sed ostende ac prode; diebus enim quibusdam te separans sacerdos a sanctorum tabernaculo, rursus suscipiet, rursus quo oportet modo vestimenta prius carnis, sicut ait legislator, diluentem, sed vide et veniam percipiens custodi ne polluas, postquam semel laverit tunicam carnis, nam si etiam post haec significatio 108.0377C| passionis inciderit in pellicula, vel secundum nostram editionem, creverit et rursus a meliori parte ad peccatum reciderit commutatusque fuerit, videbit sacerdos et illico vergentem ad deteriora reperiens, immunditiae condemnabit, subsequuntur Septuaginta et dicunt quia lepra est: aperte enim hujus qui talis est, anima ad profanas declinans voluptates leprosa fit. Propterea et Paulus, qui in Corintho fornicatus est (I Cor. V), quia significatio passio fuit, manifesta enim erat nec occultabatur, a sanctorum removit tabernaculo, et tradi Satanae in interitum carnis praecepit: qui cum inspexisset secundo passionem et vidisset quia non crevit, sed et eum qui passus fuerat per lacrymas poenitentiae vestem carnis abluisse, e vestigio suscipi jussit. Quod 108.0377D| autem septem diebus a tabernaculo non semel sed bis sacerdos susceptum separat, quaerere et scire studiosos oportet, secundo siquidem hoc fieri in lege propter hoc praeceptum est ut ostenderet non negligenter sed studiose eum debere inspici, et duplici probatione transacta, districtum in eo fieri judicium. Manifestum quippe erat sacerdoti peccatum, sed cum animum passioni consentientem suspicabatur, non tamen manifeste sciebat, necessario illum iterum inspiciebat: est quippe invisibilis et ad inspectionem difficilis. Hinc Dominus non semel Petri animum post negationem, sed secundo ac tertio quemadmodum se haberet interrogat (Joan. XXI), non ut ignorans, hoc enim in responsionibus suis 108.0378A| ipse Petrus manifeste probat, quas aperte ipse ad scientem, nihilque ignorantem refert, sed quia dispositionem perscrutabatur animi, dicebat quippe: Simon Joanna, amas me? docere nos voluit quomodo perscrutaremur et quomodo judicaremus per frequentem videlicet inquisitionem: septem autem dies non frustra posuit, sed ut necessarium praesenti intentioni numerum honoravit; in ipso quippe omne vinculum omnisque obligatio ex lege cessabat. Septenarius ergo numerus totius habere praesentis vitae creditur plenitudinem, quae in se septem diebus rotae volvitur modo, quo completo recte omne peccatum, omneque vinculum saeculi cessat, atque omne servitium: quamobrem septima in divinis Scripturis requies nominatur, quemadmodum et 108.0378B| Paulus de Moyse ait: Dixit enim in quodam loco de die septima sic, Et cessavit Deus ab omnibus operibus suis; et paulo post subdidit: Qui autem intravit in requiem ejus, et ipse requievit ab operibus suis, sicut et a suis Deus (Heb. IV): sed et Ecclesiastes ait: Da partem septem, nec non et octo (Eccle. XI), providentiam haberi praesentis saeculi praecipiens et futuri. Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem et videbit eum; cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparebit, lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti: contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. (Ex Hesychio.) De quibus enim superius plane atque sufficienter exposuit, de his haec rursus 108.0378C| videtur legislator adjicere, sed non ita est: nam et si verbis est proximum, multum tamen diversam atque differentem habet intentionem; hic siquidem non de quolibet simpliciter peccato, sed de manifesta transgressione legalis dicit litterae, propter quod plagam leprae passionem ipsam appellavit. Non ignoramus autem quia lepram dixerimus legis esse praevaricationem, quia nocet etiam cum partitialis sit, sicut lepra, licet parvam partem comprehendat corporis. Quam autem legem existimant propriam, non eam quae est de invidia et adulterio, rapacitate et avaritia, et de honorandis parentibus, nam similis lex erat et gentibus; sed eam quae de sacrificiis et purificationibus sanciebat, non tangas, non gustes, non contrectes eam quae circumcidi carnem jubebat. 108.0378D| Haec enim erant ejus propria, cum gentibus communionem non habentia. Si ergo plaga hujus leprae in homine orta fuerit, et videns eum sacerdos, album colorem in cute perspexerit, praevaricationem manifestam, apertamque litterae, illeque voluntate atque ex judicio egerit, hoc enim esse capillorum aspectum in album mutari, id est, aperte animum in aliqua praevaricatione transferri, superius diximus; habet autem ipsa species vivam carnem, ut qui videlicet et si in aliquo transgreditur, in aliis tamen legem defendit, quam frustra sanam carnem appellaret, nisi et beatus Paulus sic illam appellasse videretur; ait enim: Justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis (Hebr. IX); lepra vetustissima 108.0379A| judicabitur, consenescit enim peccato et non corrumpitur, quia pugnam in se continuam et rixam habet, dum in aliquibus legem despicit, in aliquibus defendit, propter quod eum contaminat sacerdos et non recludit, vel, sicut Septuaginta, et separat, quia perspicue immunditia est. Quomodo enim non abominabilis et immundus est, qui legem inhonorat, quam ipse sibi necessariam esse ex parte custodiendo confirmat? Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem, a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. Quando vero caro vivens in eo apparuerit, tunc sacerdotis judicio polluetur, et 108.0379B| inter immundos reputabitur, caro enim viva, si lepra aspergatur, immunda est. Quod si rursus versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit, considerabit eum sacerdos, et immundum esse decernet. (Ex Hesychio.) Lepram in cute didicimus legalis esse litterae praevaricationem: bene autem dixit, in cute, quia sabbati, circumcisionis vel purificationum, quae per legem sanciuntur, transgressio non affert animae laesionem, coercet quippe legis littera exteriorem hominem. Si ergo eadem lepra tegat omnem cutem a capite usque ad pedes, et quidquid sub aspectu oculorum sacerdotis cadit, mundum eum decernit: si enim quispiam a tota legis litterae recedat custodia, et neque circumcisionem, neque ciborum differentiam, neque sabbatorum custodiam, 108.0379C| nec pollutionum aut sacrificiorum aut aliquorum aliorum talium exerceat opera, sed ab omnibus legalibus elementis recedat, atque a capite usque ad pedes, a primo videlicet usque ad ultimum horum mandatorum, ad meliora cucurrerit atque perfectiora, feceritque hoc in conspectu sacerdotis, id est, Christi, ut ipse videns transgressionem imperfectorum, suscipiat, teneri eum lepra mundissima judicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, ad claritatem videlicet, hic semetipsum Evangelicae conversationis transtulit, sicut populus ex gentibus, ad quos dictum est, Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V): Et rursus. Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII), propter quod filii lucis non noctis, neque tenebrarum nominantur. Quod si caro viva 108.0379D| in ea apparuerit, id est Judaicum mandatum, quia viventia non propter accipientes, sed propter dantem illa putantur eloquia, magis autem et propter accipientes, si secundum illum modum quem data sunt custodiantur, necesse est ut qui nec haec operatur, neque illa a quibus recessit polluatur; sed utriusque probationem proferamus, viventia quidem, quia dicantur legalia Judaeorum mandata, audiamus Stephanum de Moyse Judaeis dicentem: Hic est qui fuit in Ecclesia in eremo cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina cum patribus nostris, qui suscepit verba viventia dare nobis. Ecce verba viventia appellavit justificationes legis. Quid autem subdidit: Cui noluerunt obedientes esse patres nostri, 108.0380A| et quidem obedierunt quantum ad faciem apparentis litterae. Sed non obedire dixit, non obedire menti, nec intentioni, sed in solis litteris legem dantis, ex multitudine quae putatur immunditiae secundum legem mundus efficitur; ita et plebs de gentibus, in multitudine et perfectione legalis litterae praevaricationis munda per ipsam legem efficitur, quae non litteram sed spiritalem mandati quaerit intelligentiam. Caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum, et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem, qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina caro non est humilior, 108.0380B| recludet eum septem diebus, et siquidem creverit adjudicabit eum leprae.

CAPUT II. Quomodo leprosus recludendus sit certo tempore ut probetur per sacerdotem.

(IBID.) Sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. (Ex Hesychio.) Beata est continua legis meditatio atque conversatio, habereque semper in manibus thesaurum, ex quo cognitionis Dei procedunt divitiae. Quamobrem nos quoque cum omni studio ea quae nunc sunt in littera latentia perquiramus. Ulcus natum et sanatum per poenitentiam curatum peccatum est, quid enim sic vulnerat animam et complet maculis, quomodo peccatum? unde et David dicebat: Computruerunt 108.0380C| et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII). Quid autem rursus curat animae vulnus? quo oportet modo peracta poenitentia. Locus hujus vulneris est actio et consilium, circa quod peccatum gestum est, veluti David locus ulceris fuit desiderium corporis, propter hanc enim et in Bersabeae adulterium, et in Uriam homicidii crimen admisit: sed quamobrem cum dixisset ulcus album, hoc ipsum tamen dixit album seu rufum fieri? quia album quidem dixit quod fit ex vulnere legalis transgressionis, alba legem vocans, non enim erat calefacta sole justitiae et propterea rubra non erat; ergo rubrum quod ex Evangelica venit praevaricatione evidentius appellatur, utrumque tamen in Christum est, in quo ab Ecclesia in Canticis 108.0380D| canticorum dicitur, fatruelis meus albus et rubicundus (Cant. V); ipsius enim est lex, ipsius Evangelium. Sed quae est, inquis, legis transgressio ad ipsum pertinens, utique Christum ejusque mysterium? id est, idolothiti omnis, sanguinis, et suffocati esus, nam haec et si legalia sunt praecepta, Ecclesiam tamen ea custodire apostoli praeceperunt, quod ostendit Jacobus dicens: Visum est sancto Spiritui et nobis, nihil amplius superimponere vobis oneris, exceptis his, abstinere ab idolothitis, et sanguine et suffocato, et fornicatione (Act. XV). Evangelica est autem, quae non secundum legem erat: Quicunque dixerit fratri suo Fatue reus erit judicio: et qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam 108.0381A| maechatus est eam in corde suo (Matth. V). Si ergo sanato albo, et poenitentia curato peccato, in loco ulceris, in regione videlicet peccati, ulcus album aut rubeum videatur, secta quaedam praedicti peccati Evangelici sive legalis apud peccantem reperta fuerit, necessario ad judicium hoc sacerdotis venit, qui si viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, id est, humiliorem factam a semetipsa mentem manifesteque animum mutatum ad malitiam, hoc enim est pilos in candorem verti, contaminabit eum sacerdos, semel enim in habitudine peccati factus est, et animae mala depastio per ulcus incubuit, unde lepram et vulnus et florentem eam passionem legislator appellavit. Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura, id est, poenitentis 108.0381B| visus, et sic diebus septem recludi praecepit, pro eo quod omnino in tali suspicione venerit, tempus definire suspicioni voluit; et siquidem creverit et mala gloriatio multiplicata fuerit, adjudicabit eam leprae. Dicit autem lepram animae immunditiam, quae crevit sive effloruit, posterioribus actionibus multiplicata; sin autem non est multiplicata, sed steterit in loco suo, nihil enim amplius in hoc peccasse invenitur nisi solum hoc peccatum quod omnes cognoverunt, de quo et egit poenitentiam, mundum illum sacerdos judicat. Cicatrix enim vulneris quia passus, non autem quia adhuc patiatur ostendit.

CAPUT III. De plaga leprae exusta, sive cicatrice, etc.

108.0381C| (IBID.) Caro et cutis quam ignis exusserit, et sanata, albam sive rufam habuerit cicatricem, considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute humilior contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludit eum septem diebus et die septimo contemplabitur; si creverit in cute lepra contaminabit eum, si autem in loco suo candor steterit, non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae. (Ex Hesychio.) Quibusdam legislator de eisdem videtur loqui, sed non ita est, nam secundum aliquid eadem dicit, secundum autem aliquid differt, cum passionem quippe proponat 108.0381D| alteram, eamdem tamen passionis subinfert dijudicationem. Superius autem de aliquo ulcere obveniente locutus est, quod ex aegritudine corporis generatur et proficit, haec enim solet Scriptura sacra ulcera appellare; quae vero sunt de ferro aut lapidibus, aut alia aliqua percussione, plagas vocat et vulnera, propter quod de Lazaro inquit, quia canes venientes lingebant ulcera ejus (Luc. XVI): mundae quippe carnis fame morboque corruptae erant illa vulnera. De eo autem qui descendit ab Hierusalem in Jericho, et in latrones incidit, plagas, inquit, imponentes ei recesserunt (Luc. X); deinde post pauca, plagas istas sicut vulnera alligare Samaritanum praescribit: manifestam ergo differentiam 108.0382A| ulceris et vulneris aut plagae, ipse per Scripturas Spiritus divinus ostendit. Quid ergo vere ulcus est neglectae carnis nostrae nisi corporis voluptas et ebrietas et gastrimargia? Haec enim luxuriante corpore et in semetipso exsiliente proveniunt. Ignis autem major invidia, ignis latens et consumens paulatim habentem se. Propter quod et Isaias dixit: Zelus apprehendit populum ineruditum, et nunc ignis adversarios consumit (Isa. XXVI). Zelum imperitorum dixit invidiam, zelantur enim non ut imitentur virtutes, sed ut illas impediant, operantemque perimant. Si ergo combustio alicui homini videlicet peccatori ex invidia contigerit, et sanatus fuerit poenitentia, scrutatur cicatricem, ne forte post poenitentiam in passionem recidat, et si 108.0382B| reversum invenerit, contaminabit eum, immundum recte judicans.

Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et proferens herbam opportunam illis a quibus colitur, benedictionem accipiet a Deo, proferens vero spinas ac tribulos reproba est et maledictioni proxima, cujus finis in combustionem, sicut Paulus ait (Hebr. VI). Si autem non inventa fuerit redisse ad iniquitatem suam invidia, nec ex operatione posteriori diffusum priori peccato latius ulcus habuerit, mundum illum sacerdos judicat, utpote qui semel per poenitentiam est mundatus: discernit autem et pilum intendens, si mutavit in album, et si humilior est a cute locus, quae omnia plenissime in superioribus interpretati sumus; ideo enim his brevitas 108.0382C| adhibenda est, ut ad futura curramus. Sequitur: Vir sive mulier in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eum sacerdos, et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est. Sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum, recludet eos septem diebus, et die septima intuebitur; si non creverit macula et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis, radetur homo absque maculae loco, et includetur septem diebus aliis; si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestimentis mundus erit (Ex Hesychio.) Non de quibuslibet hic, sed necessariis hoc mandatum lex dedit, nec enim de 108.0382D| solis actionibus ei, sed et de futuris divinis dogmatibus pertinebat. Quando ergo errare cuiquam in divinitate contigit, maculam leprae in barba et in capite habet. Hunc sacerdos inspiciat, et si viderit humiliorem locum carne reliqua, et miseriorem praesumptionem ex blasphemia factam; quomodo autem hoc fit? id est, si pilus flavus, solitoque subtilior fuerit, id est, et si non nimis, ad modicum tamen animum ad blasphemiam intendit; hoc enim subtilem esse pilum et neque efflorere sed flavescere ostendit; contaminabit eos sacerdos. Quare? quia lepra capitis ac barbae est, vel, sicut Septuaginta edunt, vulnus est, vulneratus enim a diabolo et collisus ad tantam pervenit impietatem. Quia enim 108.0383A| saepe contingit quempiam, et contra voluntatem suam loqui impia. Si viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum, ut non exuberet hoc quod ex diabolica operatione animae est vulnus inflictum, id est, impietas dogmatum, recludet eos septem diebus sacerdos, non pro poena tantum, quantum districtae probationis causa: tempus enim in omnibus quidem, districtius tamen in his quorum lingua circa Divinitatem vacat. Intuendum est deinde quomodo post reclusionem judicat: admiranda est districtio quam contra eos qui impie in dogmatibus agunt servat. Si non creverit macula, videlicet impietas, et capillus sui coloris est, id est, nec capillus flavus in ea est, cum non possit cogitatio propter negationem cognosci, 108.0383B| utrum sponte aut invitus impie egerit, tunc jubet radi hominem absque loco maculae; aperte ergo alia radi praecepit verba et castigari, si forsan ex eis comprehendi possit utrum per subreptionem, sicut evenire frequenter solet, an malevole de Deo impia sit locutus. Vulnus autem antiquum non praecepit radi, quia verbum in quo delinquitur, quando semel qui peccavit negaverit, dijudicari jam non oportet. Quis enim reum judicet peccati eum, qui quod confessus est lingua, voluntate se protulisse negat? Quando autem de eo sic judicans non comprehenderit crevisse maculam, nec dilatatam in eo viderit impietatem, quoniam blasphemans omnino polluit stolam baptismatis, recte cum praecepit per poenitentiam lavare vestimenta, et tunc mundus 108.0383C| erit, quia omnis impietas per mundam poenitentiam mundatur. Verumtamen hic si praedicto mundatus modo, impia rursus locutus fuerit, non inspiciet sacerdos de pilo flavo, non quaeritur, inquit, quo animo impia locutus sit, sed quia in ea de quibus poenituit recidit, immundum eum recte esse judicat, si non capillus niger fuerit, id est, si non lugens apparuerit impietatem; lugens vero non solum habitu, sed et animo et cogitationibus, nigrum namque manere lugentium est proprium. Quoniam autem interiorem hominem oportet lugere pro peccatis quem cogitationes contingunt [contegunt], recte ejus poenitentiam per pilum nigrum significavit; sed sufficienter de his quae in Deo committuntur impietatibus, tam ex voluntate quam ex ignorantia locutus, 108.0383D| ad alia vulnera moderatiora sermonem vertit.

Vir et mulier, in cujus cute candor apparuerit, intuebitur eos sacerdos: si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. (Ex Hesychio.) Cum maxima districtione superius in divinis dogmatibus, et eorum praevaricationibus usus fuisset, nunc quia de illis loqui supplevit, recte suae austeritatem deposuit districtionis. Et de his quae sunt secundum legem Judaicam dogmatibus loquitur, et quae in ea sunt culpas, subobscurum alborem et lucentem esse dixit. Quemadmodum ergo cicatricem albam esse diximus transgressionem 108.0384A| legalis litterae, sic et ejus ignorantiam subobscurum alborem et lucentem intelligamus dici; ignorantiam autem non omnium quae dicit, nec eorum quae communia cum lege naturali, vel evangelicis praeceptis sunt possidet. Neque enim ignorare, Non occidas, non moechaberis, non furtum facies, cuilibet ignoscitur, sed quorumdam partitialium, parvorumque mandatorum ignorantia, veluti quando oportet mundari menstruatam, quando offerri pro pariente masculum, quando etiam pro ea quae feminam peperit; propter quod eam subobscurum alborem, utpote parvas cicatrices partitialium praeceptorum ignorantiam habentem appellavit. Qui ergo talis est, necesse non habet mundari, neque enim ad justificationem Judaeorum, sed ut aggravaretur 108.0384B| eorum jugum tradita sunt. Propter quod et Deus per Prophetam dicebat: Dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent (Ezech. XX).

CAPUT IV. De viro, de cujus capite capilli defluunt.

(IBID.) Vir de cujus capite capilli fluunt calvus ac mundus est, et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est: si autem in calvitio, sive in recalvitio albus vel rufus color fuerit exortus, et hoc sacerdos viderit, inquinabit eum haud dubie leprae, quae orta est in calvitio. Reminiscendum est quia capillos pro cogitationibus intelleximus. (Ex Hesychio.) Ornare quippe caput, ac tegere constituti sunt, sicut cogitationes mentem, non autem inordinatas cogitationes deducamus ad medium, quia et capillorum incompositio 108.0384C| foeditatem pro ornatu praebet, insuper quemadmodum capillorum quidam decidunt, alii autem renascuntur nulloque tempore nasci cessant, sic et his quae sunt in nobis cogitationibus decidentibus, aliae renascuntur. Ergo hic calvum appellat simplicem hominem, non eum qui omnino insipiens est aut irrationalis: quis enim est homo qui non capillos, licet paucos, in capite habeat? Hunc ergo describit qui cogitationes paucas per simplicitatem gerit, eumque mundum recte esse praecepit: quemadmodum enim mundum aestimat eum qui ex toto simplex est, sic et illum qui ex parte est. Maxime autem hunc qui ex simplicitate est, nam hoc intelligendum est in capillis fluentibus, hoc est rarescentibus, in fronte, quem et calvastrum 108.0384D| appellavit. Hic autem priore deterior est, nam melius quidem est virtutes abscondere, si tamen aliquis gloriam earum prodat, tolerabilis passio est et vicina veniae, propter quod erit mundus: quia enim secundum faciem divina Scriptura prodi virtutes et coram hominibus, per eas dicit ornari: Attende Paulum dicentem: Ea quae secundum faciem sunt videte: si quis videtur sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud semetipsum, quia sicut ipse Christi est, ita et nos (II Cor. X). Hoc autem, si nullum peccatum ex simplicitate simplicis committatur, si autem facta fuerit in calvaria ejus aut in recalvitio macula alba aut rufa, lepra est. Quare? quia nemo sic est simplex ut nesciat quia non debeat 108.0385A| manum in ignem mittere, neque in praecipitii altitudine semetipsum dare, neque abuti gladio in locis vitalibus; si autem haec scit quomodo non amplius norit quod occidere malum sit, quod detrahere pessimum, quod idolothita comedere impium, atque mulierem alienam concupiscere sit iniquum? Si ergo eum sacerdos maculam habentem albam aut rufam in calvitio, aut in recalvitio ejus, id est, in ea quae est ex toto vel ex parte simplicitate, evangelicam vel legalem eum normam peccantem praevaricatum fuisse reperit, condemnabit, sive contaminabit eum. Quare? quia haud dubie lepra orta est in calvitio, vel, sicut Septuaginta, quia in capite ejus macula ejus ait, id est, quia in validis et necessariis peccavit, in quibus nemo peccans veniam 108.0385B| meretur. Naturalis enim lex ad quam necessaria legis tendunt, et multo magis evangelica praecepta, nec ab animabus quidem sunt aliena simplicibus. Sequitur: Quicunque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis, habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum, ac sordidum se clamabit omni tempore quo leprosus est, et immundus solus habitabit extra castra. (Ex Hesychio.) Ea quae ad faciem est interpretatio litterae omnino multis videtur esse ridicula, quid enim prodest vestimenta dissuere, aut caput habere nudatum, os contectum? Nec ille enim qui corpore leprosus odorem spirat putoris, ut recte os suum hujus rei operiat gratia, sed quia leprosum legislator intellexit eum qui secundum 108.0385C| praedicta peccata immundus est, necessario ejus dissolvi vestimenta praecepit, ut per hoc cognosci possit quia dissolutas habeat virtutes, atque vires animae, quae eam ab aestu atque gelu peccati poterant custodire. Habere autem eum et caput nudatum praecepit, ut pote salutis galeam non habentem quam Paulus inter intelligibilia arma sumi praecepit: os etiam non frustra operiri praecepit (Ephes. VI). Sed quia cum mali odoris peccatum sit et omnem pravam emittat exhalationem, multo magis tamen eam quae per linguam est possidet, simul etiam et a doctorali dignitate hunc qui talis est prohibet, quomodo enim culpae casum coerceat, qui est ipse culpabilis; quomodo qui furatur, praecipiat non furari? qui moechatur, jubeat non moechari? Unde et David dicebat: 108.0385D| Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum: tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX). Et quidem semper, hoc est, et omni tempore quo leprosus est, id est, omnibus diebus quibus in eo fuerit macula. Quid ergo per haec significat? quia etsi semel peccaverit, etiamsi non addiderit ad peccandum, immundus tamen usque dum poeniteat dicitur, quia sine poenitentia lepra peccati poenitus non mundatur, ideoque macula intelligibilis leprae in ipso manet. Praeterea verus leprosus, id est, peccator solus ac separatus 108.0386A| habitat, tam ut confundatur quam ut nullus societatis ejus contagio noceatur. Unde Dominus Petro de eo quod peccaverat, et Ecclesiae ut converteretur atque emendaretur detractabat obedire, sit tibi, inquit, sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Habitabit extra castra: legis quippe mandata evangelicis nimis sunt secundum spiritum consonantia. Unde Joannes separans ab intelligibili tabernaculo intelligibilem leprosum in catholica Epistola scribit: Quicunque venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei ne dixeritis (II Joan. 10). Et ut haec omnia facilius memoria comprehendi possint, breviter ea recapitulanda esse censemus, quibusdam tantum locis, juxta quod in aliis sanctorum praedicatorum dictis 108.0386B| reperiebamus, sensu mutatis, ad idem tamen sacramentum per omnia respicientibus. Lepra doctrina est falsa. Proinde leprosi non absurde intelliguntur haeretici, qui unitatem verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris, veraque falsis admiscent, sicut et lepra veris falsisque locis humana corpora variando commaculat. Hujus scilicet leprae invenimus legislatorem sex species in homine posuisse: prima capitis et barbae, secunda calvitii et recalvitionis, tertia carnis et cutis, quarta cutis corporis, et cicatricis albae cum rubore, quinta ulceris et cicatricis, sexta ustionis. In capite lepram portat, qui in divinitate Patris, vel in ipso capite, quod est Christus, peccat: Caput enim viri Christus est (I Cor. XI). Hanc lepram Judaei habent, et Valentiniani, 108.0386C| Marcionistae, Fabiani, Manichaei, Ariani, Sabelliani, Macedoniani, Anthropomorphitae, Priscilliani, Donatistae, Nestoriani, Eutychiani, quique omnes in calvaria lepram gerunt, qui de apostolis et sanctis Christi perverse aliquid sentiunt, atque eos falsum quodlibet praedicasse confingunt: sicut enim barba ornamentum est viri, ita Christi apostoli et doctores, ornamentum est corporis Christi. In corpore lepram habent, qui Ecclesiae detrahunt, sicut Carpocratiani, qui negant carnis resurrectionem; sicut Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus poenitentiam negant; sicut Eraclitae, qui inter alios errores, regnum coelorum parvulos habere non credunt; sicut Ariani qui vetant pro defunctis offerre sacrificium. In carne et cute gerunt lepram, qui carnalia vel exteriora 108.0386D| suadere conantur, ut Corintiniani, qui resurrectionem futuram in carnis voluptate existimant, vel sicut Ariani qui dicunt in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non posse computari peccata. In cicatrice sanati ulceris lepram portat, qui post cognitionem et medicinam Dei et manifestationem fidei quam in Christo suscepit, rursum in ipsa cicatrice ostendit aliquod indicium erroris prioris aut perfidiam dogmatis veteris. In carne viva gestat lepram, qui de anima, quae vita est carnis, aliquod falsum existimat, sicut Luciferiani, qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; sicut Arabici, 108.0387A| qui animam simul cum corpore mori putant. In cicatrice ustionis lepram habent Manichaei haeretici, qui inani abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt. De talibus enim praedicabat Apostolus: Discedunt, inquit, quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum (I Tim. IV). Sed adhuc adjecit colores leprarum, id est, pallidam, rubentem, albam, lividam, nigram, florescentem. Itaque dum pallidam lepram dicit, imbecillam et fragilem fidem animae denotat. Isque perdito colore integrae sanitatis, erroris infirmitate languescit; cum 108.0387B| autem rubicundam lepram ostendit, homicidii cruore mentem infectam denotat et inurit: cum vero albam, illos haereticos qui se mundos appellant, sive reliquos qui de falso merito gloriantur, sicut Pelagius et Novatus. Cum autem nigram vel lividam lepram commemorat, invidiae et livoris notas exsecratur. Cum vero nigram insinuat, sacrificiorum fumo et busto idololatriae denigratam conscientiam detestatur. Cum autem florescentem toto corpore et cooperientem omnem pelliculam corporis a capite usque ad pedes dicit, avaritiae crimen ostendit, quia nunc floridum et jucundum putatur hominem felicem esse in hoc mundo, et divitem videri in saeculo, haec enim pestis avaritiae omne genus hominum quasi totum corpus crebro erroris istius contagio 108.0387C| commaculat. Cum autem lepram quae habet ruborem cum pallore permixtum, eum hominem denotat, qui cum sit imbecillis animo et mendax, facile in furore prorumpit, et levitate morum cito perierat; pallor enim mentientem linguam significat, rubor iracundiam manifestat. Est itaque lepra peccati quae sacrificiorum oblationibus emundatur, id est, corde contrito et humiliato: Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus est (Psal. L). Est et idololatriae quae aqua diluitur baptismi. Est et haereticorum, quae septem dierum purgatione extra castra habeatur, id est, per septiformis Spiritus agnitionem purificetur. Est quae visu sacerdotis aufertur per doctrinam. Genus autem leprae quod mundari omnino non potest, eorum est, qui in Spiritu sancto peccant, nec dicunt 108.0387D| poenitentes posse consequi veniam; de his ait Veritas: Qui peccaverit in Spiritu sancto, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Quod vero jubetur leprosis ut exeant de castris, et sedeant foris donec mundetur lepra eorum, intelligitur haereticos projici debere ab Ecclesia, donec proprio errore purgentur et sic revertantur ad Dominum. Ejusmodi vero dissutis tunicis, capite deoperto, et ore obvoluto sedere jubetur, leprae munditiam exspectans: dissutis tunicis, id est, omnibus secretis manifestatis; capite deoperto, ut a cunctis ejus facinus videatur; ore clauso, ne ulterius impia doceat vel loquatur.

CAPUT V. De lepra vestium, staminis atque subtegminis.

(IBID.) Vestis lanea aut linea quae lepram habuerit in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est; si alba aut rufa macula fuerit infecta, leprae reputabitur, ostendeturque sacerdoti, qui consideratam recludet septem diebus, et die septimo rursum aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa, et idcirco comburetur flammis. Quod si eam viderit non crevisse, praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludensque illud septem diebus aliis, et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa 108.0388B| sit in superficie vestimenti, vel per totum lepra. Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis estilota, abrumpet eum, et a solido dividet. Quod si ultra apparuerit in his locis quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga debet igne comburi. Si cessaverit, lavabit ea quae pura sunt secundo, et munda erunt. Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque suppellectilis pelliceae quomodo mundari debeant vel contaminari. (Ex Hesychio.) Indecorum quidam forsitan ac nimis abjectum legislatorem aestimant, quia de stamine atque subtegmine, quae trama vulgo nuncupatur, loquitur, relinquens quaecunque animas audientium legem possunt ad meliora componere. Quid enim, inquiunt, sordidatum stamen, quid subtegmen sive trama leprosa 108.0388C| facta, quid pellicium vas maculam habens nostrae oberit vitae? Unde non nos oportet ad solam intendere litteram, sed ad fructum spiritus, qui quemadmodum sub folio, ita sub littera legalis vineae custoditur: tantam enim curam nostri legislator gerit, ut non solum de illa cautos faciat lepra quae ex his, quae jam dicta sunt, peccatis evenit, sed et de hac quae frequenter circa virtutes evenire, dum male eis aliquis utitur, solet. Alia igitur vestimenta animae, alia vestimenta sunt corporis, quae nec sordidata nec exspoliata contristant. Quomodo enim pertinent ad haec quod Joseph Aegyptiis vestimentis spoliandus erat, vel quomodo pilis cameli Baptista Joannes indueretur? Sed ea quae sunt animae oportet esse clariora. De quibus Salomon dicebat: Omni tempore 108.0388D| sint vestimenta tua candida (Eccli. IX). David etiam: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumdata varietate (Psal. XLIV). Gloriam intus animae decorem asserens in fimbriis aureis, quae videlicet sint virtutes. Sed horum vestimentorum quaedam sunt lanea, quaedam sunt linea: lanea pretiosa et magna multumque animam calefacientia; linea vero vilia parumque calefacientia. Lanea vestis animae est virginitas, linea castitas conjugalis; lanea, a quaestu vel a possidendo continentia, linea habitarum largitas rerum; lanea, eremi philosophia, linea, in civitate honestas sive modestia; laneum, usque ad mortem pro veritate certare; lineum, falsa non loqui. Unde et Salomon Ecclesiam duplicibus 108.0389A| vestitam per significationem asserens dicebat: Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum (Prov. XXXI). Et rursus: Stragulatam vestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum ejus. Sed quia staminis atque subtegminis, ex quibus contexuntur vestes, legislator mentionem facit, ipsorum nunc subtilitatem explicemus: non enim solummodo virtutes, sed ea ex quibus constant perscrutari desiderat. Duo ergo haec veram nobis procurant virtutem: intentio nostra et divinus nutus sive gratia; et subtegmen quidem innuit nostram intentionem, stamen autem Dei nutum. Et recte: quia stamen est in vestimento firmius, quomodo et Dei nutus vel gratia indisruptibilis in nobis atque incommutabilis perstat, sustinens subtegmen nostrae intentionis, ut 108.0389B| perficiatur bonae actionis vestimentum. Pelles ex quibus confici quid potest, tentationes pro pietate seu fide, et pro virtute tribulationes dicit pelles. Quare? Quia quemadmodum mortua pellis est de qua fieri potest vas, verumtamen de ea uter forsitan, aut cadus, aut stratum, aut pellis tabernaculi, aut aliquid aliud fit utile; sic et tribulationes et tentationes mortificant in saeculo hominem. Humiliant enim eum et valde in nihil redactum ostendunt, vas tamen ex eis bonum et utile fit patientia atque probatio, quae omnimodo a Domino corona subsequitur. Quia enim pelles tribulationes et tentationes appellari non sit incongruum, audi Job dicentem de suis tribulationibus et tentationibus: Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: et derelicta sunt tantummodo 108.0389C| labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me (Job. XIX). Prohibet ergo [superbiam] nec in virtute perfecta, quod est vestimentum, vel si magna est, vel si mediocris. Hanc enim laneorum et lineorum differentiam diximus, maculam inveniri albam aut rufam, vel, sicut Septuaginta, viridantem aut flammiscentem. Dicit autem viridantem superbiam, flammantem cynodoxiam: haec enim fuit angelorum praevaricatio, quia ubique Christus virtutes a vana gloria liberas esse praecepit, et neque jejunare, neque misereri ad placendum hominibus jubet; perdere quippe mercedem suam eos qui ita faciunt affirmavit. Qui enim ab hominibus laudari volunt, quomodo jam laudari a Domino 108.0389D| exspectabunt? Viridans autem superbia intelligitur, quia ad modicum floret, velut virentia, ita ut diceret David: Vidi impium superelevatum et superexaltatum super cedros Libani: et transivi et ecce non erat (Psal. XXXVI). Et rursus de eisdem: Sicut fenum ita decident, et sicut olera herbarum cito cadent (Ibid.). Ergo aperte probatum est quia superbiam seu vanam gloriam prohibet adhaerere virtuti. Sed nec in stamine, sive in subtegmine vult lepram quae dicta est evenire, id est, ut nec ipsi cum superbia vel vana gloria virtutes intendamus, nec a Deo talem gratiam nobis concurrere deprecemur, sed nec tentationes cum aliquo ex his nos legislator sustinere desiderat, qui si tale quippiam forsitan 108.0390A| ut hominibus evenire contigerit, inspicere ea a sacerdote vult, et neque virtutem neque intentionem virtutis, nec tentationum patientiam repellere, mox et denuntiare immunda, et suspicione superbiae vel vanae gloriae praecepit; nec rursus sicut munda suspicere, sed separare eos septem diebus et tempore discernere passionem. Et siquidem creverit, immunda sunt praedicta omnia in quibus istud evenerit, quia lepra perseverans est, propter quod et flammis jubet illam comburi: ergo flammam gehennae significat, et futuri temporis memoriam facit, neque enim dixit, in igne concrematur, sed, in igne concremabitur. Si autem post reclusionem eam viderit non crevisse, praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, id est, diluere ea illum per poenitentiam praecepit. Deinde 108.0390B| post dilutionem recludere illud septem dies rursus jubet, et sic cognoscere utrum inveniat maculam superbiae, vel vanae gloriae permanentem: quamvis non creverit, tamen incommutata ob hoc est, quia ad poenitentiam non migrat, immundum est, et igne comburetur: corroborata est enim passio, et propterea virtutem homo nec corrigere malum vult, nec intendere, si enim obscurius fuerit locus leprae, id est, incerta lepra et dubia, postquam vestis est lota per poenitentiam, abscidere passionem a vestimento virtutis, caeterorumque quae praedicta sunt praecepit. Quomodo autem superbiam abrumpit? Valde videlicet se humilians, similiter et vanam gloriam omnibus a se removens modis, id est, ut nec honoribus, ex quibus superbiae passio nutritur, nec 108.0390C| laudibus, quibus vana crescit gloria, delectetur vel gaudeat; sicque conversetur, ut ne quidem in suspicione unius horum incidat, et tunc mundus esse poterit. Sin autem ultra apparuerit in his locis quae prius maculata fuerant, id est, in vestimento vel in subtegmine, vel in stamine, vel in pelle, id est, in virtute, aut ipsis tentationibus adhuc eamdem sustineat passionem, pro qua ablutus est vel poenituit, atque in ea permanet, immundus hujuscemodi reputatur, et ignis eum gehennae suscipit, quia lepra volatica et vaga est, quia hoc quod semel maculae dilutum fuerat, id est, postquam semel a suspicione mundatus est, rursus lavari vult, ut tunc mundus nominetur. Unde apertissime illud tibi intelligere legislator innuit, quando de eodem peccato frequentibus 108.0390D| vult lacrymis poeniteri, frequens enim commemoratio, nec ipsum vulnus permittit praevalere nec aliud.

(MAURUS.) Item alio modo: Lepra in veste linea significare potest perversitatem morum in mente amare. Unde et per quemdam colorem justitiae plus quam oportet saeviunt in peccantibus, ad desperationem plus quam ad sanitatem provocantes, contra Apostolum qui ait, Onera vestra invicem portate (Galat. VI). Lepra autem in veste linea illos significat qui pro adulatione delinquentes corrigere nolunt, sed male facientibus consentiunt: aut certe qui molliter vivunt, et viriliter agere non student. Lepra autem in stamine potest significare animae vitia, quia sicut stamen opus textrinum sustentat, ita et anima 108.0391A| corpus stare et vigere facit. Lepra autem in subtegmine peccata sunt quae per corpus committuntur: in corpore etenim anima subsistit, veluti stamen in subtegmine. Pellis vero vita est exterior, et conversatio hominum carnalis; unde post peccatum Adam et uxori illius tunicas pelliceas Dominus fecisse dicitur. Lepra autem in pelle, malum exemplum est in conversatione hujus vitae per quod indocti in errorem inducuntur. (Ex Hesychio.) Quia ergo et de evenientibus in virtutes maculis legislator purificationes praecepit, jam per quae leprosum mundet agnosce. Hoc enim intendens invenies quia legislatori de lepra illa curae fuit quae ex delictis in animabus nostris infligitur.

CAPUT VI. De oblationibus offerendis pro emundatione, et purgatione leprosi.

(CAP. XIV.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Hic est ritus leprosi quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem, qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse mundatam, praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos, quos vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. Et unum e passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco, et hyssopo tinget in sanguine passeris immolati, quo asperget illum qui mundandus est, septies, ut jure purgetur, et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur 108.0391C| aqua, purificatusque ingredietur castra, ita duntaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. Et die septima radat capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos, et lotis rursum vestibus et corpore, etc. (Ex Hesychio.) Quia non nos oportet arbitrari negligenter quippiam legislatorem dicere, illud te oportet notare prae omnibus, quia nunc quando de mundationibus sancit, solo Moysi, non etiam Aaron, sicut superius, alloquitur; quia Moyses praecipue imaginem Christi secundum multos qui dicti sunt gerit modos, soli autem Christo communis leprae competit emundatio, propter quod nec de lepra unius modi quae fit in vulnere, verbi gratia, aut inustione, aut aliter loquitur; sed ait: Hic est ritus leprosi. Per hoc 108.0391D| omnem speciem leprae complecti volens, quia et Christus omne genus peccatorum mundavit; ergo et nimis simillima est mysterio ejus praesens materia, quod ex eo discimus, quia leprosum non ire ad sacerdotem, sed ad eum ire sacerdotem praecepit, sicque adduci eum qui mundandus est, quemadmodum et Christus ad nos venit, et eos qui ab eo mundari atque ablui necessarium habebant, et extra castra ad intuendam eum qui mundandus erat egredi sacerdotem praecepit, sicut nos Christus extra castra per passionem crucis, dispensationisque quae tunc peracta est visitavit. Non prius autem hoc egit quam videret, quia macula leprae ab eo sanaretur, id est, antequam nos caruisse vidisset errore. Quando 108.0392A| ergo in eum non solum ex plebe Judaica crediderunt, sed et pagani ascendentes eum videre cupiebant, nuntiantibus hoc discipulis dixit: Venit hora ut glorificetur Filius hominis (Joan. XII), quando vidit quod praeparatum esset humanum genus ad liberationem salutemque per crucem, hoc enim et gloriam suam appellavit, tunc quid suscepit? Videlicet duos passeres vivos, quos vesci licitum est. Habuit enim haec Christus, divinitatem scilicet et humanitatem, quia munda Christi etiam humanitas et vivens est. Munda quidem, ut pote quae proprium peccatum non habuit; viva autem, ut quae genita non est ex viri immunditia; et ideo non fuit maledictioni mortis obnoxia. Sumet, inquit, et lignum cedrinum, id est, crucem: cedro autem ideo significatur, 108.0392B| quia cedrus in lignis fortis est. Nam et area de lignis cedrinis facta fuisse asseritur, quia lignorum imputribilium in constructione ejus Moyses mentionem fecit. Sumet et vermiculum, quod Septuaginta edunt coccinum tortum, videlicet passionem: dicitur enim propter tincturam sanguinem coccinum; unde chlamydem coccineam cum duceretur ad passionem, eum milites induerunt. Tortum autem esse quare dixerunt? Propter passibilitatem impassibilitatemque connexam, propter quod in eum passio secundum quemdam est modum; hyssopum autem boni odoris gratia spiritus cooperatrix emundationis nostrae est. Unde David: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor (Psal. L).

De passeribus ergo quos diximus esse Christum, 108.0392C| hunc praecepit immolari vel occidi, id est, id quod erat passibile et quod poterat occidi, et occidi: in vase fictili super aquas viventes, in nobis enim, id est, pro nobis. Siquidem sumus vas fictile de luto videlicet facti, unigenitus secundum carnem occiditur super aquas vivas, id est, baptismatis: mors ejus quippe nostrum figurat baptisma, quod ostendit Paulus dicens: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ejus baptizati sumus (Rom. VI). In hoc enim vivens passer, et lignum cedrinum, et coccinum tortum, et hyssopus tingitur: omnia enim haec comprehenduntur in virtute baptismatis, quod diximus Dominicae esse passionis figuram significationemque, sed vivens passer quem in Unigeniti necessario divinitatem accipimus, in sanguine etiam 108.0392D| hic occisi passeris, et aqua tingitur, id est, in gratia baptismatis, quia non in hominis passione, sed Dei et hominis baptizamur. Deinde post haec, vivens passer in agrum ut avolet dimittitur; ergo impassibilis divinitas et inseparabilis erat a carne, quae passa est, unde et separabilis in sanguine baptizamur, ut impassibilis viva in agrum avolet. Ad altitudinem videlicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente, nostro videlicet intellectu, sub hujus enim contemplatione tenetur, solummodo sponte detenta cum a nullo alio detineri possit. Insuper is qui mundatus est vestimenta lavat, videlicet actiones et si quas virtutes habuit, quia et has peccato polluit.

Lavat autem poenitentia et radit pilum, id est, 108.0393A| omnem cogitationem deponit, quia omnes eas habebat immundas; et lavatus aqua poenitentiae aut baptismatis, tunc necessarie mundabitur, nam et si mundum eum superius nominavit, ait enim: Cum visus fuerit esse mundatus, efferet duos passeres, sed eum qui aptus erat ad mundationem dicebat. Nam quomodo is qui jam mundus est adhuc necesse habet mundari? Tunc et in castra ingredietur ut conventui nostro intersit, atque intelligibilium contractuum socius, et alterius commistionis quae cum fidelibus habetur, acquiratur fructus, a qua quia prohibeantur hi qui necdum mundati sunt peccatores, audi Apostolum dicentem: Si is qui frater nominatur, aut adulter est, aut avarus, aut detractor, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum 108.0393B| sumere (I Cor. V). Verumtamen septem dies extra tabernaculum suum manet, adhuc sanctorum communione propter subtiliorem custodiam, et paulatim ad meliora provectum separatus. Tabernaculum enim uniuscujusque nostrum mysteriorum adeptio est, tabernaculum a gelu tegens nos et ab aestu, tabernaculum in quo coenat cum Deo, sicut cum patre filii, aut cum sponso sponsa, vel si aliquid aliud dicitur quod magis ad proximitatem cognationis pertinet: Et die septima rades capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Sed hic non solum caput, sed et barbam, et supercilia, et omnem simpliciter pilum qui in omni corpore est, ac per hoc et occultarum partium radi praecepit. Nullam ergo ei cogitationem veterem remanere vult: 108.0393C| non solum illas quae ornatum homini utpote rationali, et multa de diversis disceptanti praebent, illas enim per caput, propter ornatum et multitudinem significat; sed nec has quae hominem contemplativum constituunt, de sublimibus et divinioribus rebus cogitantem, hoc enim superciliis designatur, quae in altioribus sunt sita et circa contemplativorum manentia sensuum organa, sed nec illas quae discretionale continentes, per barbam recte significantur: quia barbam maxime inter virile genus et muliebre dividat. Haec autem, non quomodo carere eum cogitatione cupiens praecepit, sed novum totum, et quasi modo genitum fieri volens, et exspoliare veterem hominem, ut capiat novum: quomodo enim ei qui antiquum rasit pilum, alius novus et recens nascitur, 108.0393D| sic et huic veteribus carenti cogitationibus, aliae novae ad meliora pullulant. Lavare etiam rursus vestimenta sua, id est, actiones mundas efficere, et lavabit iterum corpus aqua, secundo utique illud lavant, nobis autem non est secundum baptisma: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Et quomodo secundo lavabitur, nisi absolute per lacrymas? Hoc enim non semel nec bis, sed tertio et frequenter licet peragi, quia et David dicebat: Facta sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Sequitur:

Assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificio, quae conspersa sit oleo, et seorsim olei sextarium; 108.0394A| cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, tollet agnum et offeret illum pro delicto, oleique sextarium. Et oblatis ante Dominum omnibus, immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia, Sancta sanctorum est, assumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis; et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, tingetque digitum dextrum in eo, et asperget septies contra Dominum. Quod autem reliquum est olei, in laeva manu fundet super extremum auriculae dextrae 108.0394B| ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri; et super sanguinem qui fusus est pro delicto, et super caput ejus; rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato, tunc immolabit holocaustum, et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. (Ex Hesychio.) Postquam enim prima die qua egreditur sacerdos extra castra, immolari ad emundationem leprosi praecepit, ecce rursus nunc octava die alia pro eo sacrificia fieri jubentur. Octava enim dies eamdem quam prima vim gerit, quia omne praesens tempus in hebdomadibus conciditur post quas octava est, aequam ut diximus virtutem primae gerens, vel omnino ipsam renovans. Est autem haec in qua Salvator surrexit; in qua in castra ingrediemur. Post dies enim septem, 108.0394C| eum qui mundatus est leprosus, die videlicet octava in castris ingredi praecepit, sed castra qualia? Utique illa quae Jacob patriarcha vidit, quando angelis sibi occurrentibus locum castra Dei appellavit. Ad haec mundatus leprosus utpote olim justificatus tempore resurrectionis venit, in cujus figuram, octavam diem, sicut diximus, legislator accepit. Quae autem in eadem octava die agi praecepta sunt, imaginem ejus qui secundum nos est mysterii gerunt. Praecepit siquidem duos agnos immaculatos anniculos sumi, et ovem anniculam immaculatam unam: quorum quidem unum pro peccato, alium autem in holocaustum praecepit immolari, omnia autem haec figuram gerunt sacrificii Salvatoris. Ipse enim propter peccata nostra, et delicta in hostiam, ipse in holocaustum 108.0394D| fuit. Ex utroque autem genere propterea sacrificium offerri praecepit, ut ostenderet quia Christus pro nobis occisus, simul masculum feminamque salvavit: non frustra autem anniculum in utroque praecepit, sed perfectum per hoc sacrificium figuravit: perfecta enim in praedictis animalibus sunt annicula animalia, ita ut ad filios generandos sint idonea, sed quia eum qui mundatur, super sacrificium Unigeniti, etiam fidem totius Trinitatis signari oportet, tres decimas similae, id est, Trinitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, habentem in unaquaque persona perfectionem: perfectus quippe est denarius numerus, propter quod et Dominus dicebat: Simile est regnum coelorum mulieri quae 108.0395A| accipiens fermentum abscondit in farinae sata tria, usque dum perfermentaretur totum (Math. XIII). Sumi autem haec conspersa oleo in sacrificium jubet, sacrificium autem dicit Unigeniti, quod in oleo conspersum est, quia ob compassionem nostram gestum est. Sed quomodo dicimus in eo tres offerri similae decimas? Aut quia etsi Unigeniti passione, tamen totius Trinitatis, hoc quod ex illo sacrificio actum est mysterium fuit. In nomine enim Patris, atque ipsius unigeniti Filii, et sancti Spiritus, etiam baptisma agitur, in quo in morte Christi baptizamur, et totum ipsum mysterium in eo sanctificatur. Praecepit autem et sextarium olei sumi, quia fide intelligitur et agitur unumquodque eorum quae praedicta sunt, quae juste sextarius nominatur, quia 108.0395B| quemadmodum sextarius mensura est, vel si cotytam, secundum Septuaginta dicamus, idem mensura uniuscujusque minus et plus non capit. Sequitur: Quod enim plus est effunditur. Minus autem propterea non suscipit, quia hoc quod minuitur nequaquam jam sextarius vel cotyla poterit appellari, sic et fides ad mensionis nostrae mensuram datur, quae non cepit amplius aut minus quam unicuique a Deo est dispertita cognitio. Quod ergo minus est, aut amplius, ad infidelitatem tendit. His ergo acceptis, ad ostium tabernaculi testimonii, ad ingrestum videlicet scientiae Dei qui mundatus est adducitur: Sacerdos autem sumens agnum unum pro delicto immolat. Atqui si de corporali passione esset haec sanctio, sicut quibusdam videtur, quid erat 108.0395C| necesse agnum pro peccato immolari? Sed quia adumbrat propter infirmitatem Judaeorum mysteria, atque spiritalem intellectum abscondit in littera, sic etiam dat quasdam occasiones contemplationis, per litteram et verba quae significent intellectum spiritus. Unde et nunc cum agnum unum pro peccato praecepisset immolari, qualem non dicit, quia ipse est procul dubio, quem pro delicto illius immolari jussit, cujus aures a lepra detinebantur. Propter quid ergo sic facit? nisi forte ut auditum muniat, et cautum reddat, quia ipse a dracone seductus peccatum introduxit: per manum autem actiones significat, per pedem vero omnes nostros motus et vias comprehendere et praevenire voluit, his enim custoditis, per sanguinem intelligibilis agni, et fidem quae 108.0395D| in eum est, quae nobis per misericordiam et compassionem ejus donata est, intelligibilis lepra nequaquam poterit hominem penetrare, quanquam et oleum sextarii seu cotylae quam esse fidem diximus, in manu mittere sacerdotem vult, ut sacerdotis fides, per quam et nos producimur in operibus ostendatur, nec enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta fuerit, id est actione confirmata, et signata operibus. Mittit autem oleum in sinistra manu, et intingit digitum dextrum in oleo, sicut Paulus ait: Per arma justitiae a dextris et sinistris conversatus, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI), et quae his similia sunt. Tunc 108.0396A| aspergit septies contra Dominum, praesumit enim talis sacerdos apud Deum, quando mundare eos qui necessitatem patiuntur, et dimittere eis peccata potuerit, propter quod septies aspergit, quia numerus iste remissionis peccatorum esse demonstratus est. Sed postquam fudit super extrema dextrarum auricularum, et super pellices manus ac pedis dextri, secundum quod supra diximus, reliquum olei in capite fundit ejus qui vocatus est ut mundaretur. Per caput sanctificationem omni praestans corpori, christumque Domini eum qui mundatus est per hanc unctionem efficiens. Tunc, inquit, pro peccato sacrificium offertur, qualiter autem hoc fiat, non dicit, ex his enim quae de delictis dicta sunt, possunt etiam ea quae pro peccato sunt conjici, vicina 108.0396B| enim sunt et communia, utpote in communi materia. Post hoc immolat holocaustum, et ponit illud in altari; ergo prius nos Christi sacrificium a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Quando enim intelligibili emundatione spiritus, totum nostrum corpus et animam sanctificantes, spiritales facti fuerimus, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur, tunc plenissimam accipimus mundationem, postquam jam aliam necessariam non habemus.

CAPUT VII. Quid offerre debeat pauper pro emundatione sua.

(IBID.) Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quae dicta sunt, sumet agnum pro delicto ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque 108.0396C| partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium, duosque turtures sive duos pullos columbae: quorum sit unus pro peccato, et alter in holocaustum. Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino; qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul, immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculae dextrae ejus, qui emundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri, olei vero partem mittit in manum suam sinistram, in quo intingens digitum dextrae manus, asperget septies contra Dominum, tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto. Reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu, 108.0396D| mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum. Et turturem sive pullum columbae offeret unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis. Hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundatione sui. (Ex Hesychio.) Admirabili erga eos qui legem accipiunt legislator condescensione utitur. Ecce enim veniam paupertati dat, et moderata pauperi sacrificia esse praecepit, ne forte obstupescat, dum majora ei quam virtus est praecipiuntur. Sed quia nec eorum quae dicta sunt quidpiam facile in quaestu pauperum invenimus, qui enim non habet panem, unde agnum? qui autem pecunia eget, unde emat columbam vel 108.0397A| turturem? manifestum est quod aliquam contemplationem intendat, et ad occulta spiritus deducat eum, qui vult ingredi ad thesauros absconditos scientiae. Cum liceret enim ei coarctare sacrificiorum numerum propter paupertatem offerentis, hoc omittens, vilia quaedam ei et non magni pretii exquirit, quod facit tam paupertati ignoscens, quam etiam lucro sacrificiorum nolens eum fraudari, secundum litteram; nobis autem ex alio dat intelligere, quia lepra malitiam significat, deinde hujus emundatio est poenitentia, haec autem opera necessaria habet, quae virtutibus et actionis studio valeant delere peccata. Propter quod Joannes Baptista populo Judaeorum dicebat: Facite fructum dignum poenitentiae. Consideravit enim sic subtilis legislator 108.0397B| eos, qui non omnia possint quae pertinent ad districtam rationem poenitentiae exhibere, opus habet enim poenitentia orationem intentam, eleemosynam, vigilias, saccum, jejunium, postremo etiam illa quae David dicit: factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Et: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Sed et cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. VI). Sunt etenim qui haec omnia forsitan propter senectutem, aut propter nimiam corporis infirmitatem, vel aliam necessitatem agere non possunt, sicut in alio negotio praesentis libri interpretati sumus. Ignoscit his, quia volunt quidem; non invenit autem manus eorum, non possunt enim; et 108.0397C| ut pote veniam dans alteram eis viam poenitentiae, alia genera sacrificiorum exquirit, et ante omnia quidem agnum dicit: oportet enim unumquemque poenitentiam agentem ad benignitatem ante omnia migrare, et hanc studere, quia haec etiam cuilibet facilis ad adipiscendum est, qui a malis abstinuerit. Decimam partem similae conspersae oleo, id est, Christi theologiam assequi, qui oleo seu misericordia nostrae contemperari passus est carni. Et sextarium, seu, secundum Septuaginta, cotylam olei unam, hanc autem esse manifestissime fidem in anterioribus demonstravimus. Sed quid offerri cum his legislator praecepit? Duos turtures vel duos pullos columbarum: haec autem facile reperiuntur a quolibet, id est, continuam legis meditationem, 108.0397D| quae non solum ex lectione, ne forte et hanc dicas esse quibusdam difficilem, sed et ex contemplatione quae est in animo et mente conficitur, quae utraeque pro sacco et jejunio, et lacrymis, et cinere cibo sunt atque similibus. Si enim illa ad humiliandam carnem et refrenandam animam a terrenis operibus agimus, facit autem haec etiam legis meditatio, et continuum horum studium, districtaque divinorum mandatorum atque beneficiorum contemplatio et perscrutatio, necessario haec sacrificia pro illis introduxit; quae etiam David exponit, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I). Quod manifestat agni sacrificium, 108.0398A| omni carentis malitia, atque propterea innocentiam significantis; sed in lege Domini fuit voluntas ejus, illius videlicet qui mundam habet scientiam per contemplationem innocentium cogitationum, quales quosdam Paulus dicit: Legem non habentes, et opera legis scripta in cordibus suis (II Cor. III), per disciplinatas castasque cogitationes demonstrantes, qualis quodammodo est turturis oblatio. Tanget, inquit, extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis, qui effusus est pro delicto. Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum, et caetera. (Ex Origene.) Vides quomodo ultimae et summae purificationis est aurem purificari, ut purus et 108.0398B| mundus servetur auditus; et manum dextram, ut munda sint opera nostra, nec aliquid immundum his admisceatur et sordidum; sed et pedes purificandi sunt, ut ad opus bonum tantummodo dirigantur, nec ultra lapsus juventutis incurrant. Septies autem respergit sacerdos contra Dominum ex oleo: post omnia etenim quae pro purificato celebrata sunt, postquam conversus et reconciliatus est Deo, post immolatas hostias, ordinis erat ut et virtutem super eum septemplicem sancti Spiritus invitaret, secundum eum qui dixerat: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Vel certe quoniam peccatorum corda Dominus in Evangelio testatur a septem daemonibus obsideri, competenter septies ante Dominum sacerdos in purificatione respergit, 108.0398C| ut expulsio septem spirituum malignorum de purificati corde septies excusso digitis oleo declaretur. Sic ergo conversis a peccato purificatio quidem per illa omnia datur quae superius diximus. Donum autem gratiae Spiritus per olei imaginem designatur, ut non solum purgationem consequi possit is qui convertitur a peccato, sed et Spiritu sancto repleri: quo et recipere priorem stolam et annulum possit, et per omnia reconciliatus Patri in locum Filii reparari.

CAPUT VIII. De lepra domorum sive parietum, et recapitulatio de omni lepra.

(IBID.) Locutusque et Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam 108.0398D| ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus, ibit cujus est domus nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea. At ille praecipiet ut efferant universa de domo prius quam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, en immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret domus lepram. Et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie, reliqua, egredietur ostium domus, et statim claudet eam septem diebus. Reversusque die septimo considerabit eam, si invenerit crevisse lepram, jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem, in loco immundo; domum autem ipsam 108.0399A| radi intrinsecus per circuitum, et aspergi pulverem rasurae extra urbem in loco immundo, lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. Sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus, et alia terra lita, ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes aspersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus, quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna atque universum pulverem projicient extra oppidum, in loco immundo. Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperam; et qui dormierit in ea et comederit quidpiam, lavabit vestimenta sua, et caetera. (Ex Hesychio.) Cum ingressi, inquit, fueritis, Moyses et Aaron, in terram Chananaeorum. Quaenam est haec? Quam ego dabo vobis in possessionem. Quia 108.0399B| enim septem numero gentes, id est, Chananaei, Pherezaei, Gergesaei, Amorrhaei, Jebusaei, Cethaei, et Aradaei, terram promissam Abrahae possidebant, imaginem autem gerebant hae septem iniquorum spirituum, de quibus Dominus in Evangeliis dicit: Dum spiritus immundus exierit ab homine, assumit alios septem spiritus nequiores se, et habitant in homine, cujus novissima sunt deteriora prioribus (Matth. XII); hi autem spiritus veram terram ipsius Abrahae, id est, gentium haereditatem possidebant. Ipsi enim dictum est: Quia patrem multarum gentium posui te. Quando Moyses et Aaron (lex videlicet et prophetae, horum enim hi figuram gerunt; quia Aaron Moysi os, qui figuram legis gerit, propheta esse dictus est) ingressi fuerint inter gentes, tunc 108.0399C| per eos Deus tyrannidem obtinentes in gentibus, qui sunt intelligibiles Chananaeos, praedictos expellit spiritus. Possessionem autem legis et prophetarum, et haec praedicantium ipse esse concedit gentes, qui eas proprio acquisivit sanguine; tam per ablutionem regenerationis, quam renovationem sancti Spiritus, quem effudit abunde super nos, liberans nos ab his quibus dudum serviebamus: ut et hi qui ex gentibus sunt possent Isaiae canticum dicere: Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordabamur nominis tui (Isa. XVI). Quaecunque autem ejus possessio est, etiam servorum et ministrorum ejus procul dubio est. Ergo quando prophetae et lex in gentium haereditatem ingressi fuerint, ministrantes evangelicae praedicationi, et 108.0399D| ea quae nunc de intelligibilibus domibus dicta sunt apparere potuerint, ibit cujus est domus nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea. Quae enim sunt domesticae Ecclesiae, et propterea ait: Ibit cujus est domus, audiamus Paulum dicentem: Salutate Priscillam et Aquilam et domesticam eorum Ecclesiam (I Cor. XVI). Qui ergo huic praeest, si sentit lepram intelligibilem, id est, si malae et impiae doctrinae sensum quempiam comprehenderit, timens ne hoc quod studuit ad justitiam fiat ei ad judicium, vadet ad sacerdotem qui discernere possit. Ipse enim non absolute sacerdos est, quod manifestum est ex his quae rursus Paulus ad Colossenses scripsit: Salutate Nympham et domesticam 108.0400A| ejus Ecclesiam (Coloss. IV). Quia multi propter zelum et pietatem ecclesias et domesticas constituentes, in eis doctores divinorum, ministrosque, nec non et communionem atque exsultationem eorum convenientes suscipiebant. Is ergo qui hujusmodi est, ibit ad eum qui veri sacerdotii figuram gerit, quales fuerunt Petrus vel Paulus, vel Timotheus, caeterique qui eorum doctrinam virtutesque custodierunt, irreprehensibiles permanentes: oportet enim episcopum irreprehensibilem esse, ut propterea possit aliena judicare peccata. Et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo, id est, sensus impiae doctrinae in mea domestica apparet Ecclesia. At ille praecipiet ut auferant universa de domo, ut Septuaginta edunt, et praecipiet sacerdos detegere domum, 108.0400B| et non florebit in omnem domum; id est, praecipiet recedere omnem populum qui in ea colligebatur: hic est tectus domus sive instructura, secundum quod frequenter ostendimus. Discedere autem eos praecepit, id est, opere ostendere quod alieni sint a malo quod apparuit in Ecclesia, et non communicent poenae quae est impiis ingerenda. Propter quod et Moyses quando Dathan et Abiron ad puniendum atque disperdendum deducturus erat, recedere reliquam multitudinem, ut non participes efficerentur poenae, praecepit (Num. XVI). Hoc est enim quod ait: Ne immunda fiant omnia quae in domo sunt, intrabitque postea sacerdos ut consideret domus lepram. Et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes. (Ex Hesychio.) Et 108.0400C| caetera. Parietes domus recte dicuntur hi qui eam continent, id est, ordines divina dicentium atque docentium: ex his quippe vere consistit Ecclesia, et non sicut quidam putant ex lignis atque lapidibus. Unde et Moyses quando colligere jubebatur Ecclesiam, non ligna et lapides caeteraque similia, sed plebem, seniores Levitasque convocabat. Secundum quam rationem etiam Jacobus et Cephas, et Joannes columnae Ecclesiae dicebantur. Ergo recte parietes, ministri sacrorum doctoresque, ut pote ipsi stabilitatem Ecclesiae fulcientes, ut plebem quodammodo intra semetipsos colligentes. Pallens autem, seu, ut Septuaginta, viridans, et rubicunda macula qualis quaeve sit, satis interpretatio praecedentis sanctionis ostendit; esse enim illam vanam 108.0400D| gloriam atque superbiam demonstravit. Ex quibus maxime parietes Ecclesiae corpusque sacra ministrantium doctorum, qui ad malas ac nefarias impiasque doctrinas prorumpunt. Si ergo aspectum parietem valliculas seu fossas habentem, id est, si humiliora sacra ministrantium vel magistrorum opinionem vallescentemque quodammodo ex comprehenso peccato perspexerit, egredietur ostium domus, et statim claudet eam septem diebus. Ecclesiae moderatam ingerens increpationem, quae poenitentiae percipit veniam et absolvitur: septenarius enim numerus peccati veniam significat. Reversusque die septima considerabit eam; si invenerit crevisse lepram, jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projiciet 108.0401A| eos extra civitatem, in loco immundo, et hoc quia diffusam maculam non invenit, nec exuberantem impietatem, id est, his quidem qui peccaverunt, ut pote poenitentibus, ignoscit, et ut ex infirmitate peccantibus; dogmata autem et syngrammata in quibus est intelligibilis lepra, videlicet impietatis macula, haec non solum extra domum, sed extra civitatem recte projiciunt, non solum de una ea ecclesia, sed et de universali ejicientes: universalis enim Ecclesia Jerusalem est civitas Dei vivi, quae continet Ecclesiam primitivorum conscriptam in coelis; quamobrem etiam in locum immundum projiciunt, inter haereticorum videlicet conventicula. Hic est enim locus immundus, quia omnia recipit dogmata impietatis. Et quid post haec? Domum autem 108.0401B| ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae, extra urbem in loco immundo. Radunt domum, qui libros ecclesiasticos intelligere atque discernere subtiliter student, ut ipsi omnem malitiam diligenter perscrutantes, insidentesque doctores in pravis libris rasorio dijudicationis excutientes, nullas in ea impietatis sinant remanere reliquias: sed quae abraserint, haec in praedictum immundum locum, sicut immunda et in immundis inventa, recte deportent, lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerant, et luto alio liniri domum. Quod lapides oporteat intelligi dogmata exponentium divinam legem et syngrammata, de quibus, quando sanae doctrinae sunt, non incongrue dicitur: Lapides sancti volvuntur super terram; et rursus: 108.0401C| Quicunque aedificaverit super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. II); pulverem vero eam, quae partialis est, interpretationem atque doctrinam, ipse Moyses legislator significat; quando enim Deuteronomium filiis Israel edebat, haec ad eos dicebat: Et erit quacunque die transgressi fueritis Jordanis terram, quam Dominus Deus tuas dabit; statues lapides grandes et linies eos pulvere, et scribes super lapidem omnes sermones legis hujus. Lapides ergo eradi, et pulverem alium inferri dicens, purgata ab omni malo dogmata, atque doctrinam pro malis illis inferri, et Ecclesiam liniri sine ulla praecepit dubietate. Hoc enim nobis consideratio legis evidenter ostendit. An non et Paulus lepram dogmatum in doctoribus Antiochiae cernens, 108.0401D| Jacobo, ut pote sacerdoti magno, nuntiavit (Act. XV), qui erasis pravorum doctorum notis dogmatibus, auferens lapides in loco eorum, rectissimas Hierosolymitanae Ecclesiae litteras, et pulverem suum, videlicet doctrinam, addens, unxit Ecclesiam, curavitque quod acciderat. Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis elatus, et alia terra lita, ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes aspersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus. Si enim electis malis dogmatibus, et aliis sanae doctrinae introductis, ipsa rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa, id est, diffusa sive exuberans, tunc sacerdos non ex longinquo auditus, sed ex inspectione sua cognoscit quod permanens est impietatis 108.0402A| passio et immunda. Talium ministrorum doctorumque Ecclesiae, in qua fuerit aspersa seu diffusa impietas, rectissime decernitur, quod ostendunt sequentia. Ait enim: Quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna atque universum pulverem projicient extra oppidum, in locum immundum. Id est, non solum jam contemnant dogmata, sed et ipsos in quibus inventa fuerint, et hos ex quorum locutione impia Ecclesia constiterat, omnemque ipsam destruunt Ecclesiam: Odivi enim, inquit, congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV), sicut David dicebat. Ergo et extra eam quae in coelis est constituta, viva videlicet ac vera excluditur civitate, et cum immundis reputatur haereticis. Qui intraverit in domo ista quando 108.0402B| clausa est, id est, quae mulctae seu poenae subjecta est, qui ingressus fuerit, quolibet ei communicans conventiculo, immundus erit, usque dum poeniteat, et multo magis qui in ea dormit; hic si quidem non aliter suscipitur, nisi lacrymis laverit intelligibilem stolam: dormire autem in ea intelligimus requiescentem in verbis ejus, et non consuetudinis alicujus causa in ejus consiliis divertentem. Sed et qui comederit in ea, cibum scilicet mysticum, quia illius mysteria percipere praesumit Ecclesiae, quam destruxit sacerdos reperiens impie agentem, et doctrinas malas, id est, ligna, fenum, stipulam habentem. Unde non solum lapides ejus, neque enim erant pretiosi, sed et ligna, ut pote conjuncta feno ac stipulae, projecit. Sequitur:

108.0402C| Quod si introierit sacerdos, et viderit lepram non crevisse in domum, postquam denuo linita est, purificabit eam, reddita sanitate. Et in purificatione ejus sumit duos passeres, lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum: et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et intinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, purificabitque eam tam in sanguine passeris, quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. Cujus imaginem haec sacrificia, de quibus loquitur legislator, gerant, per anteriora subtiliter 108.0402D| exposuimus, quando ea et in unoquoque leproso accipi praecepit. Hoc autem necessarie dicitur, quia manifeste apparet quod legislator illam magis in Ecclesia docentium iniquitatem, quae est in dogmate, reprehendat: quae in dispensationem ejus qui pro nobis est incarnatus committitur, et propterea in domum mundandam haec accipere sacrificia praecepit, quae mysterium ejus carnis passionisque figurant, ut pote quae sufficienter per has, quae de his sunt, theologias possit sanare peccantium linguas, omniaque eorum mundare peccata. Sequitur:

Ista est omnis lex leprae et percussurae, leprae vestium et domorum, cicatricis et erumpentium popularum lucentis maculae, et in varias species coloritus 108.0403A| immutatis, ut possit sciri quo tempore mundum quid vel immundum sit. (Ex Hesychio.) Ista est omnis lex leprae. Quia latius sanctionem leprae exposuit, necessarium judicavit ejus reiterare capitula. Et prius quidem complexive genus, post haec autem species per partes exponit; cum enim dixit, ista est omnis lex leprae, complexive genus ostendit; species autem generis sunt apertissimae quae in subsequentibus addidit, praeponens recte percussurae, quod non est qualecunque peccatum, omnium quippe esse hoc deterius diximus. Est autem dogmatum impietas quae contingit quibusdam de populo, de quibus et legislator dicebat: Vir aut mulier in quo fuerit plaga leprae. Si autem tantummodo sacerdotum memoriam fecisset, mulierem minime nominasset. Post haec 108.0403B| lepram quae est in virtutibus posuit, haec sunt enim animae vestimenta. Postea quae sunt in Ecclesiarum doctoribus ac sacerdotibus: hi enim domus et parietes 108.0404A| terrae possessionis ostensi sunt, deinde cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit, lepram veram describens eam quae est in peccatis, sive dubiis, sive probatis. Omnibus autem his subdidit, ut possit sciri quo tempore mundum quid vel immundum sit, ostendens quia tunc delinquens immundus est, quando sciens peccaverit, quando autem ignorans, veniam propter ignorantiam meretur: sicut et caecus offendens, ita ut Dominus de Judaeis diceret: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet (Joan. IX). Sed nos oculis scientiae ad ea quae expediunt utamur, ut per ipsos evitemus peccata conquiramusque munditiam; sciamus diem in qua mundabimur, scientesque occurramus; et totam legem 108.0404B| leprae custodiamus; mundi enim hoc modo in Dominicis tabernaculis habitabimus.

LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM. De viro qui fluxum seminis patitur, et mundatione ipsius. 108.0403|

LEVIT. XV.) Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Loquimini filiis Israel, et dicetis eis: Vir qui patitur fluxum seminis immundus erit, et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per momenta singula adhaeserit carni illius, atque concreverit 108.0403C| foedus humor. Vir qui patitur fluxum seminis immundus erit, Septuaginta autem sic edunt: Viro, viro cui factum fuerit, et caetera. (Ex Hesychio.) Quoties enim duplicat hoc unde mandatum datur, intentionem legis cupit ostendere, et quantam sollicitudinem habeat legislator ut nihil ejus penitus praetereat. Sicut quando dicit: Homo, homo de filiis Israel, et de advenis, et qui conjuncti sunt eis, qui fecerit holocaustum, aut sacrificium, et ad ostium testimonii tabernaculi non adduxerit ad faciendum hoc Domino, exterminabitur homo ille de populo ejus. Et his alia similia, de quorum conservatione maximam legislator curam gessit: Hic autem secundum praedictam meditationem non dixit, homo, homo, sed viro, viro, duplicans quidem quemadmodum et 108.0403D| ibi personam; propter fortitudinem vero sic appellavit perceptorem legis, quo vocabulo mos est divinae Scripturae significare eum qui perfectior est. Quod ostendit Salomon, dicens: Virum autem fidelem quis inveniet (Prov. XX)? Sed et Paulus: Donec occurramus omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). (Ex Gregorio.) Vir, inquit, qui patitur fluxum seminis. Quid est sermo, nisi semen, qui dum ordinate mittitur, audientis mens, quasi concipientis uterus, ad boni operis prolem fecundatur; si vero importune defluat, emittentem polluens, generandi virtutem perdit, in mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est, auditae qualitas locutionis; quia dum per aurem sermo concipitur, cogitatio in mente generatur. Nam 108.0404B| si sermo semen non esset, de praedicante Paulo nequaquam diceretur: Quid sibi vult seminiverbius dicere (Act. XVII)? De quo et Lucas dicit: Ipse enim erat dux verbi. Semen ergo, usui propaginis dicatum, incompetenter fluens, caetera membra coinquinat, cum sermo per quem in audientium sensibus nasci scientia debuit, si inordinate prodeat, etiam quae recte senserit foedat. Qui ergo fluxum seminis sustinet, 108.0404C| immundus asseritur, quia multiloquio subditus ex eo se inquinat, quod si ordinate promeret prolem rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset; dumque incautus per loquacitatem defluit, non ad usum generis, sed ad immunditiam semen fundit. Unde Paulus quoque cum discipulum de instantia praedicationis admoneret dicens: Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos ac mortuos, et adventum ejus, et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune (II Tim. IV), dicturus importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris mentem, ipsa sua vilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit. Quod autem dicit: Tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per momenta singula adhaeserit carni illius, atque 108.0404D| concreverit foedus humor. Tunc quoque probabitur immunditiae fluxus seminis, hoc est, nocivae doctrinae subjacere, cum frequentius pravitati sensus atque superfluae verborum effusioni operam dederit, quo magis per arrogantiam temporalem gloriam quaerat, quam in coelesti regno perpetuae mercedis fructum percipere appetat.

Omne stratum in quo dormierit, immundum erit, et ubicunque sederit. Si quis hominum tetigerit lectulum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperam. (Ex Hesychio.) Quoniam multae aliena docentium species sunt, quidam enim, sicut dixit Paulus, per invidiam, quidam autem per contentionem, quidam vero per ignorantiam, quidam ex temerario multiloquio, de quo dixit 108.0405A| ille Sapiens: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X), quidam autem ex eo quod delectantur in quarumdam corruptione concupiscentiarum doctoralem convertunt sermonem: recte legislator cum horum quosdam in sanctione leprae, alios vero in ciborum differentia significasset, nunc rursus aliud genus eorum qui ex impudicitia et ex libidine alia docent, per hoc mandatum quod est in fluxum seminis patientem exposuit. Sunt ergo quidam qui secundum proprias passiones sermonem doctrinae temperant, et aliis quod ipsi diligunt commendare satagunt: verbi gratia, cum sit amator adulterii, respuit quod est de castitate mandatum; vel si comessator et ebriosus, jejuniorum legem. Hic ergo quia magistri censetur nomine, et non sana docet, 108.0405B| sed corrumpit doctrinam quam profert, non potest Deo filios procreare, unde et profluvium seminis pati dicitur. Et bene dicitur: Omne stratum in quo dormierit, immundum erit. Stratum autem magistri, quia proprium est stratus ut in eo requiescat possessor ejus, modis omnibus ille per hoc discipulus intelligitur, in quo propter nimiam obedientiam magister ipse et ejus spiritus requiescit; quod manifestat Paulus ex his quae ad Corinthios scripsit, laudans eos quod obedientes semetipsos Tito praebuerunt: Abundantius autem gavisi sumus in gaudio Titi, quia requievit spiritus ejus in omnibus vobis (II Cor. VII). Hi ergo qui impudica docent, et filiorum procreationi contradicunt, legitimasque respuunt nuptias, ut per hoc fornicationem introducant, 108.0405C| propter hoc et fluxum patientes seminis dicuntur, ut pote genitale semen et nuptiarum legem corrumpentes, de quibus Paulus dicebat: Quia in novissimis temporibus recident quidam a fide intendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisin, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere et abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum (I Tim. IV). Stratum quidem et vas secundum praedictum modum fiunt quicunque in tantum immundi sunt, ut nec mundationem eorum praeciperet legislator: scit enim eos ita morbo affectos, ut poenitentiam agere nullatenus possint. Non enim ex ignorantia in tali doctrina, sed prava habitudine infecti, in impudicis corrupti seu dissoluti sunt verbis, unde etiam in tantum libenter ei adhaeserunt. 108.0405D| Si autem quis tetigerit lectulum ejus, id est, si particeps fuerit sumpseritque de doctrina ejus, et non insiderit dogmatibus ejus qui prava docet ac sordida, iniquorum verborum ejus discipulus existens, seu discipulorum illius, ipsi siquidem sunt ejus vasa et stratum, qui audiunt eum, ipse quoque immundus est: lavat tamen vestimenta sua per poenitentiam, sicut saepe diximus: Et ipse lotus aqua lacrymarum vel baptismi, immundus erit usque ad vesperam, usque dum tempus compleat poenitentiae. Hujus enim figuram vespera in multis gerit, et maxime quia in consummatione saeculorum, id est, occasu praesentis saeculi, Christus nobis praedicavit poenitentiam. Sequitur:

108.0406A| Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. (Ex Hesychio.) Eum videlicet qui fit particeps doctrinae profana docentis, immundum esse usque dum semetipsum diluat per poenitentiam eam quam legislator praecepit; sive ultro quispiam particeps efficiatur pravae doctrinae, hoc est enim carnem tangere fluxum seminis patientis: sive docens ex opere injiciat quodammodo semetipsum, introducatque sermonem doctrinae suae, hoc est enim salivam projicere. Propter quod Aquila, si super exspuerit; Symmachus, si exspuerit, ediderunt. Sagma super quod sederit, immundum 108.0406B| erit usque ad vesperam. Sicut stratum in quo is qui fluxum seminis patitur requiescit, et vas in quo sedet nimis, valde eis adhaerentes discipulos, omnemque eorum quodammodo doctrinam excipientes diximus, qui etiam sunt duri cordis ut fictilia et lignea, ac lapidea vasa, quae difficile mutari vel molliri possunt: sic etiam in sagma hic, sive, ut Septuaginta ediderunt, in sagma asini, negligentiorem quidem discipulum, sed tamen mollius habentem cor ad commutandum se, mollia enim sagmata, asini legislator intellexit, sed is quia bonis magistris excuti, vel dilui, atque respuere malum discipulatum potest, quia talia sunt quae Septuaginta episagmata appellant, id est, straturae: et ipse videlicet immundus erit, usque dum ad poenitentiam se 108.0406C| verterit. Et omnis qui tetigerit quidquid sub eo erit, immundus erit usque ad vesperam, et qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Ex eodem.) Generaliter sanxit non licere tangi fructum labiorum eorum, qui subjecti sunt effecti profana docentibus, qui subdiderunt semetipsos quodammodo verbis, atque incongruis doctrinis substernentes se: quicunque autem haec tetigerit, aut quicunque portaverit horum aliquid, id est, qui in semetipsum hoc quod dictum est peccatum susceperit, sive imposuerit, nihilominus ipsi secundum praedictum modum habet necessariam poenitentiam. Omnis qui tetigerit, qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua immundus erit usque ad vesperam. 108.0406D| Necessario praesentibus verbis usus est legislator, ne omnino nobis desperatio fieret de conjunctione docentis prava, sed illam tantum quae est, usque dum respiciat ad poenitentiam. Atque ideo sunt immundi, quoscunque fluxum seminis patiens tetigerit, id est, quibus commistus fuerit. Non lotis autem manibus aqua, necdum videlicet suam vitam per poenitentiam abluit; lavare siquidem manus, sordis cujusdam et maculae depositionem manifestat. Propter quod David dicebat: Lavabo inter innocentes manus meas, et circuibo altare tuum, Domine (Psal. XXV). Et vas fictile quodcunque tetigerit is qui fluxum seminis patitur, confringetur, vas autem ligneum lavabitur aqua et mundum erit. (Ex eodem.) In superioribus 108.0407A| hujus legis in qua dixit, fluxum seminis patientem, quoslibet homines tangere, dicimus eos quibus ipse se prava docens immiscuit, et sumpsit ad quamdam societatem sui; hoc enim est aperte tangere. Unde et Paulus propter societatem muliebrem cavendam: Bonum est, inquit, homini mulierem non tangere; propter fornicationis autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum (I Cor. VII). Hi ergo vasa ejus effecti sunt, doctrinam qui ab eo licet parvam susceperunt, neque enim supersedit eis, id est, non totam in ipsos suam doctrinam exinanivit, tetigit tamen partem quamdam tradens; permanentes igitur fictiles, id est, fragiles et terreni, ad lutum suum et ad corruptionem luti intendentes, quia corrumpuntur etiam 108.0407B| a paucitate verborum, necessario conteruntur; si autem lignei, quia lignea vasa luteis ac fictilibus vasis fortiora sunt diutiusque subsistunt, aqua lavati mundantur: neque enim insedit in eis, nec omnem ejus, sicut diximus, malam doctrinam susceperunt; quamobrem nec sic infirmantur, ut per poenitentiam sanari non possint. Ergo intentio est legislatoris ostendere qui poenitentiam agant, vel qui non, quia poenitentiam agentibus salus offertur.

Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui; et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus. (Ex eodem.) Mundatio est ejus qui fluxum seminis patitur, eamdem corruptionem seminis nequaquam ulterius sustinere. Si ergo sordida 108.0407C| pravaque ac nefaria quispiam docens cessaverit, ut pote qui cessavit a tali impudicitia, mundus recte dicitur: pro sordidis autem sermonibus quos effudit, prius necesse habet septem dies dinumerare ad omnimodam emundationem, quae perficitur per adventum Christi ministrationemque Spiritus sancti, cujus septiplex donum nobis Isaias exposuit, cum ait: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini (Isa. XI). Quibus omnibus egent qui perfectam mundationem sibi procurari volunt, a malitia quae est in locutione, sive in operibus. Sed et aqua viva lavant vestimenta et corpus: quae sit vero vis vestimentorum et corporis, satis est in superioribus demonstratum. Aqua autem viva lavant, 108.0407D| illa videlicet, de qua Christus dicebat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Et rursus: Quicunque bibit ex aqua quam ego do ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Ergo mundatio prava docentis per bonam legitimamque doctrinam provenit: haec est enim viva aqua, quia vitam ad se accedenti praestat. Sequitur:

Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae, et veniet in conspectu Domini, ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti, qui faciet unum pro peccato, et alterum in holocaustum. Rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxu seminis sui. (Ex Hesychio.) Qui septem dies 108.0408A| numeravit sibi, id est, operationes Spiritus, hic octava die, id est, in gratia videlicet Christi, quae octava die resurrectionis enituit seu claruit, sacrificium offerre jussus est. Quod est autem hoc sacrificium? id est duos turtures, aut duos pullos columbarum, dignum doctoribus sacrificium. Ex alitibus enim sunt haec animalia, et quidem turtur quasi meditatorium est animal; columba propter generandi frequentiam, et propter simplicitatem sancti Spiritus designat imaginem: oportet enim doctorem meditationi spiritali operam dare, propter quod ut sacerdotem et magistrum sibimetipsi sumere hoc sacrificium praecepit. Quod in alio sacrificio nisi rursus sacerdotis alicujus fuerit ac magistri, dixisse nullatenus invenitur. Ipsamque deferre hostiam ad ostium tabernaculi 108.0408B| testimonii, ad apostolorum videlicet doctrinas, ad velum tabernaculi testimonii, id est, habitationem Christi et conversationem, superius in sacrificiis ostendimus, ut ad apostolicam intentionem in futuro suam perficiat linguam. Sicut autem qui peccavit, et sacerdotii habitum in se infirmavit, atque inefficax reddidit, dare sacerdoti, ac sacerdotii ministerium alio cedere jussus est, sic accipiens sacerdos duos turtures, aut duos pullos columbarum, quid facit? unum facit pro peccato et unum in holocaustum, ut hoc quidem sacrificii ad ablutionem ejus et eorum quae peccavit in doctrina contradicente legi proficiat. Illud autem ad sapienter conversandum in futuro, hujus enim est signum holocaustum, et sic deprecabitur sacerdos pro eo coram Domino, 108.0408C| ut emundetur a fluxu seminis sui: nec enim aliter quispiam mundationem coram Domino facere potest, id est, secundum voluntatem et legem Dei, nisi de his qui peccavit poenitens, et per sacrificia orationum satisfaciens, posteaque recte vivendo, ac perfecte sapiendo. Sequitur:

Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum, et immundus erit usque ad vesperam, vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperam. Mulier cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperam. (Ex Hesychio.) Necessariam habere regenerationem baptismatis humanum genus, ipse Dominus ostendit, dicens: Nisi quis regeneratus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 108.0408D| (Joan. III). Cujus rei gratia, quia sordis in nobis ex Adam inobedientia est transfusa, David in iniquitatibus se natum, et in peccatis asseruit esse conceptum (Psal. L), non matrem suam accusans, sed peccatum innuens, quod decurrit ex genere. Et nunc legislator eum de quo semen egreditur coitus, id est, eum qui pro filiis procreandis semen effudit, sed et mulierem quae suscepit, lavare corpus praecepit, ob hoc quia semen suscepit per quod hoc templum nostrum totum, id est, integer homo describitur ex anima et corpore. Quia autem sordidus effectus per inobedientiam Adam, sordidum esse etiam semen suum fecit, necessarie et corpus sordidum est, ex quo semen tale procedit. Immundi autem usque ad 108.0409A| vesperam esse non frustra dicuntur, quia in finem saeculorum Christus veniens ostendit aquam qua genus nostrum mundaretur: et quia permansimus usque tunc immundi, probatur ex eo quod et hi qui necdum peccaverunt, id est, in aetate infirma constituti, signaculum baptismi necessarium habent, ne forte morte superveniente sordidi transeant, sordem quae ex Adam descendit in semetipsos habentes, et propterea non valentes in regnum coelorum intrare. Vestem autem et pellem quam habent cum coeunt, videlicet immunda esse et lavari debere, duarum rerum praecipit gratia: nam extendit legem atque manifestat quantum corpus humanum propter unam inobedientiam sordidum sit effectum, ut etiam insensibilia ex eis polluantur, deinde per haec manifestas 108.0409B| facit mulieres quae libidinis causa viris ad quemdam temporalem commiscentur usum, qualem solent vestimenta praebere hominibus, sicut et abusio pellium, quae inveteratae projici solent. Nam et illarum consuetudo veterascente amicitia respuitur, atque in morem vestimentorum seu pellium commutatur: neque enim semper cum eis vivunt cum quibus inordinate concumbunt. Quod ad sanctificationem et castitatem Judaeorum genus legislator trahens, nimis enim quidam eorum luxuriae serviebant, haec contra eos qui qualitercunque effundunt semen, et eos qui haec tangunt dicit, mundationem eis praecipiens, ut saltem coacti casti efficerentur, et luxuriosis abstinerent commistionibus, fastidio laboris frequentium purificationum. Hanc enim intentionem 108.0409C| secundum litteram et in subsequentibus lex habet, licet aliquid aliud secundum spiritum signet: sicut et ipse expositurus sum, quia nec ipsum qui hic est spiritalem intellectum praetereo. Quemadmodum ergo illum qui fluxum seminis patitur, eum qui corrumpit doctrinam intelleximus, sic de quo semen coitus egrederetur, eum qui ad Judaeos pertinentem doctrinam docet intelligimus: nam sicut effundent naturale et sanum semen, propter sordem tamen Adam, immundus est, sic et eorum sana propter legem quae putatur doctrina, sub culpa est et reprehensibilis, quia litteram docet quae maledictionem infert discipulis suis. Neque enim possibile est, quempiam per illam perfecte corrigi: unde Mosaicae maledictioni discipulos suos subdit, ipsosque Judaeos 108.0409D| qui in mulierum coeuntium accipiuntur figura, utpote qui semper adhaerent, et conrequiescunt doctoribus institutionum suarum, hoc autem ipsum, et in eos qui in praeputio sunt, operantur, quando doctrinae eorum semen suscipiunt, quos vestimentum et pellem esse dicimus: utpote temporaliter et transitorie doctrinas eorum, non autem ut et ipsi procreent aliquam legalem justitiam suscipiunt, nam quomodo possibile est hoc in praeputio permanentibus? sed ut per sermones eorum, et ipsi maledicto legis pollui accipiantur.

CAPUT II. De muliere quae fluxum eminis patitur non in tempore menstruali, et mundatione ipsius.

(IBID.) Mulier quae redeunte mense patitur fluxum 108.0410A| sanguinis septem diebus separabitur: omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperam, et in quo dormierit vel sederit, diebus separationis suae polluitur. Qui tetigerit lectulum ejus lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperam. Omne vas super quod illa sederit quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. (Ex Hesychio.) Intentio legislatoris est a muliebri libidine abducere hominem, simulque cum viris et mulieres prohibere a turpis commistionis causa. Non enim hoc pro filiorum procreatione agi maxime ea quae nunc dicuntur affirmant. Invenit eum modum quo per varia temporum ac plurima intervalla ab ingressu muliebri separet viros, nam mensibus singulis fluxum 108.0410B| sanguinis patiuntur, septem autem diebus immundas eas esse, eosque etiam qui simplici tactu eas contingunt, immundos esse usque ad vesperam praecepit. Qui vero cum eis dormiunt, non una die immundos sed septem dies esse dicit: ergo sub dierum multorum continentia, tam mulieres a viris, quam viri a mulieribus necessitate cohibentur, et his quidem sensibilis Judaeus, et secundum carnem Israelita juvari per litteram poterat. Hoc est autem verissimum juvamen spiritalis considerationis, quod est intus inclusum: fluxus enim sanguinis animae cujus personam ut pote effeminatam, et fortitudinem pietatis prodentem, in mulierem nunc legislator insinuavit, idololatria est, hujus, secundum quod Septuaginta edunt, fluxus in corpore ejus. Corruptio 108.0410C| enim seu perditio est humani generis idololatrici sanguinis effusio, propter quod non dixit, de corpore nostro; neque enim a nobis est idololatria adinventa, sed a daemonibus, in corpore videlicet generi nostro inflicta est, et corruptio humanae est affecta naturae. Sed et tempora denuntians in quibus idololatria obtinuit. Denique Paulus dicebat: Et quidem tempore ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat omnes ubique poenitentiam agere. Quod dixit, septem diebus separabitur; quod alii, erit in purgatione sua; alii vero interpretes, in separatione iniquitatis suae; alii autem, miseriae, ediderunt, ut per septenarium dierum numerum tempora significaret spiritus, quae usque ad completionem temporum sunt, in qua completione, evangelica provenit praedicatio. In his 108.0410D| enim separati a Deo per idololatriam homines in separatione iniquitatis et miseriae necessario erant, usque dum Deo per evangelicam conversationem conjungeremur, quae in octava die accipitur, quia signum et principium et arrha quodammodo saeculi est futuri; propter quod et octava die Salvatoris processit resurrectio. Non solum autem idolis serviens anima, sed et is qui eam tangit, id est, qui particeps ejus efficitur, et multo magis hic qui in quo dormit, vel in quo sedet, ut pote qui doctrinae ejus et traditionis fit particeps; vel qui coierit cum ea, immundus erit, et mundatione opus habet, nec aliter mundatur, nisi lavatus aqua. Quid sit autem aqua, in praecedentibus diximus. In tantum autem oportet 108.0411A| ab omni idololatriae malitia abstinere, et nec eos qui idolis serviunt, nec hos quibus illi quasi organis, vel quasi lectis aut vasis utuntur contingere, id est, in nullo cum eis communionem habere. Sequitur:

Mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis, non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quandiu huic subjacet passioni, immunda erit, quasi sit in tempore menstruo. Omne stratum in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit; quicunque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Ex Hesychio.) Quantum vindicet spiritus Dei legis contemplationem et lectionem litterae, his quae per partes sanciuntur, ostendit. Quia enim 108.0411B| fluxum seminis patientem intelligi, in lege obscena et corrumpentia docentem, olim diximus, et de quo coitus semper egreditur, Judaica utente doctrina. Restabant autem hi qui paganorum doctrinam docent; ecce etiam ipsos nunc opportune subinfert: esse ergo fluxum sanguinis, idolorum seductionem et errorem diximus, ut pote genere daemoniorum sanguine gaudente, et non solum pecorum aliorumque animalium irrationabilium, sed etiam hominum sacrificia praecipiente, ita ut in multis locis apud eos talia celebrarentur mysteria: veluti Dionysii et Dianae aliorumque daemonum in tantum fluxus sanguinis apud eos inoleverat. Attende autem nunc quibus verbis legislator usus est: Mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis, non in tempore 108.0411C| menstruali. Quod Septuaginta sic ediderunt: Mulier si fluat profluvium sanguinis dies complures, non dixit: si fluit sanguinem, quod est, idolis servire, sive immolare; sed si fluxerit fluxum sanguinis, id est, si fluit maculam et errorem idololatriae, facit autem hoc non in tempore menstruali, id est, non in temporibus in quibus idolorum servitus obtinebat, haec enim esse menstrualia tempora, in illis verbis in quibus de ea loquebamur ostensum est, sed et postquam coepit scientia, et per evangelicam doctrinam lumen pietatis illuxit. Ipse tamen immunda fluit, et docet quaedam errori idolorum proxima, immundus est; sicut illi illorum temporum in quibus furor idolorum obtinebat, illa docentes quaecunque ad illorum pertinebant errorem. Erant enim 108.0411D| tunc etiam immundi, sed et nunc multo magis, tam quia jam nudata est immunditia eorum, et error convictus, quam quia noluerunt oculos suos praebere luci verae intelligentiae. Hujus enim mulieris imaginem gerere intelligimus eam quae in evangeliis fluxum patitur sanguinis (Matth. IX), quae omnem quidem substantiam sive vitam suam in medicis expendit, id est, in eis qui apud eos erant philosophis: non tamen sanata est per eos ab aegritudine erroris sui: Quia dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). Cum enim viderentur simulacrorum cultu et furore alienati, terram tamen metiebantur, aerem et coelum, quorum scire solius Dei est exordia terminosque. Haec ergo fimbriam Domini 108.0412A| retro tangens, liberata est a fluxu. Dicimus autem fimbriam ejus, fidem ejus, nam cujus rei gratia fimbriam facere vestibus Moyses praeciperet? Quia enim divinitas debet intelligi in anterioribus, retro humanitatem intelligimus. Hanc gentes quae in fluxu constitutae erant sanguinis idolorum, proposito tetigisse dicimus; quod si non solum eos qui ad effundendum idololatriae sanguinem vacant, sed etiam eos qui docent ea quae ad doctrinam pertinent paganorum, fluxum sanguinis exposuimus, non est admirabile: mos quippe est etiam apud exteriores affluens eloquium largissimeque se ac facile ad doctrinam effundens, fluxum vel rhetoricam appellare. Sequitur:

Si steterit sanguis et fluere cessaverit, numerabit 108.0412B| septem dies purificationis suae, et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii, qui unum faciet pro peccato, alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae ejus; docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum, quod est inter eos. (Ex Hesychio.) Quae virtus hujus sacrificii sit et qualis in his qui fluxum seminis patiuntur, in quantum necesse erat diximus. Similia enim et illic lex praecepit: Sicut enim ibi semetipsum sumere turtures aut columbas in sacrificium fluxum seminis patientem legislator praecepit, quia magistri locum tenebat atque personam, 108.0412C| sic et nunc hanc quae fluit fluxum sanguinis; figurare enim eam diximus docentes quae ad errorem idololatriae pertinent. Quamobrem eloquentiam docens, et eloquentiae participans, sibimetipsi sumere quae ad purificationem proficiunt potest. Quae ergo ad interpretationem desunt, haec in subsequentibus per ordinem dicemus. Docebitis, inquit, filios Israel, ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.

(Ex Hesychio.) Quamvis omne peccatum immunditia sit animae, maxime tamen idololatriae, et quae ad eam pertinent. Haec cavere et in his timoratos filios Israel legislator esse desiderat, ut non crudelissima impietatis moriantur morte: polluunt enim 108.0412D| impii tabernaculum Dei, quod in ipsis est, atqui corpus est quo fluxu sanguinis aut seminis inquinatur. Sed quia impietatem sermo innuit, quae hominem totum polluere consuevit, propterea cautos, sive ut Septuaginta, timoratos, inquit, facietis filios Israel, ab immunditia sua: quod neque de leprosis, neque de his qui tetigerunt morticina sancivit, sed et tabernaculi Dei quod in nobis est mentionem fecit, tabernaculum enim Dei est omnis noster homo, in quo Deus habitare creditur: primum quidem per imaginem quam nobis donavit, deinde per primitias quas a nobis sumpsit: Verbum enim caro factum est (Joan. I), quod per illam munitionem [minutionem] etiam in reliquis habitare hominibus dicitur, quod 108.0413A| probat Joannes dicens: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Ista est lex ejus qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, et quae menstruis temporibus separatur, vel quae jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea. (Ex Hesychio.) Haec sibimet legislator connectere consuevit, ut ei qui meditationi legis studium praebet, manifestet, quomodo oporteat haec intelligi, et quae cum quibus cognationem secundum similitudinem intellectus habeant. Quia ergo esse fluxum seminis patiens, doctor [doctorum] corrumpens semen, et turpia atque corrumpentia admonens, est probatus, et de quo egreditur semen coitus ut polluatur, is qui Judaica praecepta docet, in quibus ipse ut mala bona docens, et legis intentionem transgrediens 108.0413B| polluitur, dum ea quae ad litteram pertinent, extra tempus profert, et modo quodam mundi, sicut immundis utitur, de quibus dictum est: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: sed polluta sunt eorum mens et conscientia (Tit. I), sanguinis autem fluxum patientes in menstruis suis, hi esse demonstrati sunt, qui ea quae ad impietatem tendunt, illo docent tempore, in quo genus hominum errori idolorum detentum in menstruis suis, id est in separatione malitiae, a malo enim separati non erant, ut ostenderet quia eadem de his qui prava docent lex loquitur, de solo fluxu seminis patiente masculo dicit, feminae autem fluxum seminis patientis memoriam secundum litteram penitus non fecit, sed per mulierem quae fluit fluxum 108.0413C| sanguinis, eum qui effundit doctrinam idololatriae intellexit, et propterea nunc eam fluxum seminis patientem appellavit, ut nos disceremus quia eum qui corrumpit bonam doctrinam, turpiter eam et male proferens, talem qualis est is qui impietatem docet lex reputet. Utrorumque enim verba corruptione plena sunt.

CAPUT III. Ne Aaron et filii ejus omni tempore ingrediantur sanctuarium, et quid ante ingressum sit offerendum.

(CAP. XVI.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt. Ecce et nunc Dei spiritus unum corpus legis facit, et ad unum redigit invicem sibi cohaerentia. (Ex Hesychio.) Et cum dudum 108.0413D| manifestasset ea quae ad doctrinam, quae contra legem est, pertinent, modosque ejus multiplices quosdam atque differentes exposuisset: una nunc eam redarguit lege, et commune quodammodo contra eam subdidit praeceptum, et causam morbi ipsius manifestam fecit, id est, unde contingit, et unde supervenit. Audisti enim quando filiorum Aaron, eorum qui divino igne consumpti sunt, quaerebamus mortem, quia cum verbum illic legalis traditionis et historiae faceremus, ignem alienum, alienam a Deo doctrinam diximus; et propterea a divino igne, igne videlicet Spiritus, eos qui ignem illum offerebant esse consumptos: quia divino igni aperte contradicunt, et contra Spiritum agunt, hi qui ea quae mala 108.0414A| et iniqua sunt docent: Et praecepit ei dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super oraculum. (Ex Hesychio.) Quantum parcat Deus saluti nostrae ex multis quae in lege dicta sunt considerari et disci potest, de quibus nihil negligentes, oculos mentis per singula intendamus. Recte maximam diligentiam legislator exhibet, ut non solum in verbis turpibus, aut in fabulis Judaicis, aut in aliquo idololatriae phantasmate, doctores non excedant; sed nec occasione theologiae in impietatem cadant, quod mos est haereticis pati. Substantiam enim discutientes Dei, tam Patris ad Filium quam Filii ad Spiritum sanctum differentiam introducunt, 108.0414B| et alia similia quae nostram excedunt scientiam, absconditaque sunt nobis, sicut nimis alta, atque similia, non ex divinis dogmatibus, sed ex suis cogitationibus exquirere volentes, a moderationis ecclesiasticae excisi sunt corpore. Hoc ergo ne patiamur, lex praesentibus nos praemonet verbis. Ait enim sic: Et dixit Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron fratrem tuum, id est, ut sacerdotes sibi invicem haec praeciperent, et unusquisque doctorum talia proximo sanciret, qualia nunc Deus loqui ad Aaron Moysen praecepit; quae sunt autem haec? Non omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca. Commune omnibus mandatum, et communem hic proposuit legem, primum quidem sacerdotibus aptam, deinde omni qui 108.0414C| vult discutere divina mysteria. Quamobrem secundum LXX impersonaliter praecepit dicens: Non ingrediantur omni tempore in sanctum interius velaminis, qui, non addidit, omnes prohibere ab hoc manifeste cupiens; quia enim velamen corpus Salvatoris intelligitur. Sicut Paulus evidenter ait: Habentes autem confidentiam in introitu sanctorum, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est per carnem suam (Hebr. X). Ipse est enim verum et intelligibile propitiatorium, ut pote, quia ipse nobis peccatorum propitiationem praestat. Ait etenim idem Paulus: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ejus, per liberationem, quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per sanguinem ipsius (Rom. III). 108.0414D| Aperte ergo doctores vetuit, et sacerdotes prohibuit, et quoscunque de Deo loqui fas est, exquirere substantiam Dei, et discutere Christi divinitatem, ingredi interiora velaminis intelligibilis; velamen enim Christus habet carnem, tegumentum divinitatis suae, quemadmodum et hoc quod erat sensibile velamen, tegumentum sanctis sanctorum fuit. Non solum autem velamen, sed et testimonii arcam, carnem Domini appellavit, multis illam necessario appellans nominibus, quia multae ex ea erant operationes, ad quam arcam omni tempore non praecipit doctores ingredi, ut curiose utique non inquirent, quemadmodum Verbum caro factum est (Joan. I), quomodo qui in forma Dei erat, in forma servi factus est, quomodo 108.0415A| exinanivit semetipsum (Phil. II), et in coelis mansit. Horum enim fides salutem, periculum affert inquisitio. Hoc ergo qui credit, et non quaerit, non morietur, quia in nube, inquit, apparebo super oraculum, sive propitiatorium. Nube rursus Dominicam carnem et evangelicum appellat verbum; eadem enim multis vocat nominibus, nec est tautologia, sed operationis rerum quae significantur apta imponit, et distribuit nomina. Aliquando enim velamen carnem dicit, tegumentum hanc esse divinitatis Christi significans; aliquando autem arcam hominem videlicet, quem ipse Dominus exponens Judaeis, dixit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Quod Judaeis ignorantibus et dicentibus: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et 108.0415B| in tribus diebus excitabis illud? evangelista explanavit, dicens: Ille autem dicebat de templo corporis sui. Aliquando vero nubem, quia nubis corpus quidem est, sed mundum et subsistentiam ex Spiritu sancto habentem; ex spiritibus enim, id est ventis, nubes subsistunt. Propter quod ejus subtilitatem, et levitatem, atque munditiam Isaias ostendens dicebat: Ecce Dominus ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti (Isa. V). Nubem similiter non incongrue evangelicum appellamus verbum, quia mos est divinae Scripturae sancti Spiritus doctrinam nubem appellare, unde et vineam Judaeorum sicut infructuosam auferens, dicebat: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V). In hac ergo nube Deus tam in Dominica 108.0415C| carne quam in evangelica praedicatione insinuatur; et nihil amplius quaeramus nos qui aliquid de Deo scrutari volumus, sed quantum nobis evangelicus sermo tradit, quanta ex Dominica carne percipimus. Sequitur: Vitulum offeret pro peccato, et arietem in holocaustum. Tunica linea vestietur, et feminalibus lineis verecunda celabit. Accingitur zona linea, cydarim lineam imponent capiti: haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis cum lotus fuerit induetur. (Ex eodem.) Admirabili ordine etiam nunc legislator ad ea quae juvare possunt et utilia esse legentibus legem, et qui thesaurum reconditum in ea perscrutantur utitur. Cum enim dixisset non licere omni hora, id est non continue, id est, sine intermissione ingredi in Sancta sanctorum, ne forte sine metu et circumspectione 108.0415D| ad ea quae divina sunt praesumamus aut accedamus, nec majorem perscrutationem omnino prohibuit, sed quando nos hoc, aut quomodo, jubet uti? quando nosmetipsos perfecerimus, sive consummaverimus, quemadmodum nunc tradidit, id est, non ingrediatur Aaron in sancta, nisi haec fecerit. Hic ostendit quia non solum non frequenter, sed nec omnino non ingredi in sublimiorem divinam contemplationem praecepit, quam et appellavit sanctuarium, ut pote quae de Deo est, qui Sanctus sanctorum est, et eum qui bene ea utitur sanctificat, sed qui utique Aaron est, id est altam conversationem habens; et qui in tantum provectus est, ascendens ad Dei sanctificationem, ut, sicut divina arca, respondere possit. 108.0416A| Hoc enim Aaron interpretatur, hic ingrediens vitulum offeret pro peccato, videlicet in sacrificio ingreditur Christi: qui quia non solum pro peccatis nostris immolatus est, sed et vitam nobis praestat perfectam, tam in peccatorum nobis absolutionem quam virtutum perfectionem, Dei sacrificium conquirit, et apponit. Addit legislator: Et arietem in holocaustum, LXX autem ediderunt, de vitulo ex bobus: quia Christus ex bobus illis operatoribus justitiae secundum carnem factus est, verbi gratia Abraham, Isaac, Jacob, David. Nam boves lex eos qui justitiam operantur novit, quia enim aries ex genere ovium est, verumtamen est praecipuus, et gregis dux, recte significat Christum, qui est ex massa nostra, sed praecipuus et excellens nos, et dux generis humani 108.0416B| atque rex est. In hoc, id est in Christo, vult nos ingredi in sancta; initium enim de Deo loquendi Christus est et ejus passio, quae si non acta fuisset, et tam paganorum nos errore, quam ab umbra legis et caligine liberasset, nos de Patris divinitate loqui minime potuissemus: Nemo enim scit Patrem nisi Filius: et cui voluerit Filius revelare (Luc. X). Sed quisquis de Deo locuturus est et intueri Deum, in quantum possibile est hominibus, vult, necesse est ut omnibus virtutibus armetur. Attende et hoc quemadmodum approbavit; virtutes enim quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Propterea, inquit, tunica linea induetur, id est, justitiam, unde scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI). Induetur et feminalibus lineis, 108.0416C| hoc est, castitate, vestietur zona, per zonam enim fortitudo intelligitur. Unde ad Job Dominus dicit: Accinge sicut vir lumbos suos (Job. XXXVIII). Per cydarim quoque, quae indumentum capitis est, intelligitur modis omnibus sapientia; nam in capite sapientiae esse organum non ignoramus, quod et cerebrum dicitur, unde et omni est honorabilius corpore. Sed et haec omnia linea esse propterea praecepit, ut ostenderet virtutum facilitatem et celerem conquisitionem vel habilem gratamque adipiscenti esse, sicut et ea quae linea sunt corpori. Quia etiam cum sublimis sit conversatio earum, potest esse in terris, quarum singula in linum proveniunt, quod altum quidem calamum habet, sed multum a terra ascendit, facileque congrui potest etiam a pauperibus, et ei qui hoc induetur 108.0416D| acceptum gratumque est, sicut supra diximus; aestuantem etiam refrigerat, sed et in gelu fovet; quod est virtutis proprium, quae refrigerat quidem in aestu concupiscentiarum, in frigore autem tentationum calefacit, atque ad zelum erigit, et non permittit sentiri persecutores. Sed ut non etiam salutis perdas capitulum, quod est baptisma, nec aestimes tibi sufficere virtutes sine dono baptismatis, addidit: Haec enim sunt vestimenta sancta, quibus cunctis cum lotus fuerit induetur. (Ex eodem.) Lavatur omne corpus per aquam baptismatis, quia totum nostrum lavat, et renovat hominem. Ergo baptizari oportet prius, et ex aqua generari ac Spiritu, ac sic praedictis virtutibus indui, atque per eas Christum; 108.0417A| hoc enim et ipse contextus legalium signat verborum. Postquam enim dixit legislator, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, nisi haec ante fecerit, Vitulum offeret pro peccato, subdidit, et arietem in holocaustum, tunica linea vestietur, et reliqua. Non solum Christum intelligibilem arietem, et verum holocaustum, virtutum videlicet perfectionem ( Ipsum enim virum perfectum et mensuram aetatis Paulus appellavit) suscipere nos et indui volens, propter quod et baptismatis gratiam introduxit, quia per ipsam maxime induimur. Quando autem haec adepti fuerimus, in Sancta sanctorum ingrediemur, non substantiam perscrutantes Dei, vel discutientes, hoc enim prohibitum est, sed ad ea quae sunt de dispensatione Christi, sacrificioque ejus pro nobis, et bonis quae per ea fruimur, sapientiae dogmatibus studium 108.0417B| dantes. Hoc enim manifestum faciunt maxime quae sequuntur.

Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, etc. Multa hic intentio dicentis, simul et audientis est necessaria, ut non recedant ab eo quod rectum est, quia maxima sunt mysteria ea quae nunc exponit lex, et quidam in ipsis offendunt, ignorantes eorum virtutem dictorum, sed haec quidem in quibus offendunt subtilius in subsequentibus dicentur. Quia autem ad ipsum Christum ea de quibus locutus est legislator in praesenti evidenter referuntur, manifestant species sacrificiorum et effectus, sed et hi a quibus sacrificia accipiuntur. A synagoga enim 108.0417C| vel universa multitudine filiorum Israel accipi sacrificia praecepit: quia Christus, qui pro nobis immolatus est, ex filiis Israel secundum carnem fuit. Ita ut Paulus diceret: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est Deus benedictus in saecula, Amen (Rom. IX). Deinde sacrificiorum alia quidem pro peccatis, alia autem in holocaustum jubet offerri, figurans, sicut oportebat Christi sacrificii virtutem, qui pro nostris peccatis offertur; audi quippe Paulum dicentem: Christus enim semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata, novissime sine peccato apparebit exspectantibus se (Hebr. IX). Quia autem ad holocaustum, et ad perfectionem videlicet et provectum vitae atque virtutum Unigeniti sacrificium factum est, 108.0417D| quomodo dubitari licet, aperte Paulo dicente: Ergo fratres et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemur Deo (Rom. VII). Haedum, qui Graece chimarus [ χείμαρος] dicitur, recte immolari ab eo qui poenitentiam agit ostendimus, ut pote in tempestate et fluctu constituti, usque dum poenitentiae ejus suscipiatur sacrificium; aries autem, ut pote ducatum gregi praebens, deputatus recte in holocaustum, id est, in virtute et perfectione vitae accipitur. Quorum est enim, nisi praepositorum, docere perfecta? His ita se habentibus omnimodo dicis: Cur si hircos pro peccato lex praecepit offerri, nunc etiam vitulum offerri praecepit? Una autem ratione, brevique solvi 108.0418A| atque explanari potest, quia non unius generis, sed tam peccatorum quam justorum est Unigeniti sacrificium; et propterea hirci pro genere quodammodo peccatorum offerri praecipiuntur; vitulus autem pro justis, quia bos, cum sit ad operandum factum animal, in persona justi secundum legem accipitur. Unde et in vitulo ait: Orabit pro se et pro domo sua, domum Dei justum appellans; habitat enim in eis et inambulat, ipse est eorum Deus, et illi ejus populus. Deprecabitur et pro eo, id est, pro domo propriae carnis: Nam et si peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II), verumtamen Adam indutus est, qui propitiationem propter maledictum, quod semel humano super inductum est generi, opus haberet. Audi ergo Paulum ad Hebraeos de Christo talia scribentem: Qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum 108.0418B| sacerdotes primum pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi, hoc enim fecit semel se offerendo.

CAPUT IV. De duobus hircis quorum unus in sortem Dei pertinet, alter in emissarium dimittitur.

(IBID.) Cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua, duos hircos faciet stare coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, mittetque super utrumque sortes, unam Domino, et aliam capro emissario. Cujus sors exierit Domino, offeret illum pro peccato; cujus autem in caprum emissarium, statuet eum unum coram Domino, ut fundat preces super eo, et mittat illum in solitudinem. His rite celebratis, offeret vitulum rogans pro se, et pro domo sua. (Ex Augustino.) De duobus hircis, uno immolando, et alio in desertum 108.0418C| dimittendo, quem apopompeum vocant, solet esse disceptatio; et a quibusdam hic immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. Non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo in cujus manu in eremum hircus dimittitur, cum redierit, lavare jussus est vestimenta sua, et corpus suum aqua, et sic ingredi in castra, tanquam et hoc sit indicium, cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cujus contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum, et qui alterius hirci, qui in loco acceperit, carnes extra castra combusserit, quia et de illo et de vitulo fieri jubet. De quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis, ac per hoc non negligenter istorum duorum hircorum 108.0418D| distinctio in allegorica significatione tractanda est. (Ex Hesychio). Solent caeci in lumine offendere, et infideles in lege Dei scandalizari; quod Petrus sciens tam de Pauli vasis electionis Epistolis, quam de omni divina Scriptura dixit: In quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras, Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Hoc et nunc patiuntur, qui ad suam voluntatem, et non ad veram intentionem intelligunt legem Dei, et noxium animae ac pestilentem idolorum cultum constituere, ab his quae dicta sunt a legislatore inaniter cogitant. Nam dicunt: Super duos hircos lex sortem mitti praecepit, unum Domino, alterum autem ad emissionem separari praecepit; emissarium autem 108.0419A| appellant diabolum, ut ex hoc occasionem praebeant ad colendum malignum, in tantum aures obstrudentes [ Al., obstruentes; in impresso est, obturantes], et in tantum mente caeci. Quomodo enim habet rationem, aut credibile est, quod Deus ipse sacrificium diabolo offerri praecipiat, qui per ipsum Moysen, et fratrem, et filium, et filiam, et civitatem integram quae ad idola convertitur, disperdi praecepit, et clamat: Non erunt tibi dii alii absque me (Exod. XX)? Si autem in alicujus maligni personam emissarium accepisset, nequaquam de eo, cum eo qui Dei erat, sors mitteretur, quia nec cum quolibet malo quemlibet bonum sortem habere in divinis Scripturis invenies, sed quoties sors mittebatur aequales cum aequalibus mittebant sortes, sicut et tribus Israel dividebant. Nam 108.0419B| et quando pro Juda ad apostolatum alium eligere necesse habebant, super duos viros aequales virtutibus et doctrina, Mathiam videlicet et Joseph justum, sortes miserunt, ita ut Petrus concionando diceret: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus accipere locum ministerii hujus et apostolatus (Act. I). Non solum autem antequam sors mitteretur in duos hircos coram Domino eos sisti praecepit, sed et illum in quo sors emissionis venit. Postquam eadem sors super eum ceciderit, et manifestum fuerit, statui coram Domino praecepit, effundique super eo preces. Quomodo ergo qui ante faciem Dei statutus est, eique quodammodo consecratus, ipse rursus diabolo mittitur? vel quomodo propitiationem peccatorum hoc quod iniquo 108.0419C| transmittitur sacrificium peragit? Si enim ejus intentio est etiam justos peccatores efficere, quomodo peccatoribus propitiationem poterat profligare? Quomodo autem is ipse peccator de quo ait David: Constitue peccatorem adversus eum, et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII), propitiationem potest conquirere peccatorum? Solius quippe hoc Dei est, ad quem David dicebat: Et propitiare peccato meo, copiosum est enim (Psal. XXIV). His ergo ita se habentibus, et undique incongruo hoc ostenso intellectu, non ignoremus nos, quia de Christi sacrificio procul dubio maxime haec legislator dixerit. Unde aestimo mali intellectus zizaniam disseminare inimici veritatis volunt, gloriae mysterii invidentes, clarumque ejus testimonium ex lege considerantes, 108.0419D| quia enim Deus et homo erat, qui pro nobis incarnatus est Christus Jesus impassibilem divinitatem custodiens, solam passionibus humanitatem praebuit. Effectus autem passionis ejus, id est nostra propitiatio, non solum passae carnis, sed multo magis impassibilis divinitatis fuit. Quod testatur Paulus dicens: Qui cum esset splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae (Hebr. I). Demonstrans autem quod haec omnia de Unigeniti divinitate dicantur, subdidit: Purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, ipsi Deo verbo etiam ea quae propriae ejus erant carni conjungens. Si ergo haec apte dicta sunt, propterea duo sumuntur hirci et statuuntur coram 108.0420A| Domino in ostio tabernaculi testimonii, ut ad imaginem Christi haec in eis agerentur; ipse est enim ostium verum, quod ad ostium tabernaculi testimonii, quod est in coelis, ducit. Et mittit Aaron super utrumque hircum sortem: unum quidem, ut virtute et significatione sortium dividi, dispensationi divinitati Christi et humanitati intelligamus, dividi vero tam quae huic quam illi sunt propria, ut haec quidem patiatur, illa autem confortet patientem, et per passiones quae in ea operabantur tam contraria nobis moderarentur passiones quam suam manifestaret impassibilitatem. Deinde sortem unam ait Domino, et aliam capro emissario, non alii nisi Christo, sicut superius diximus: Offeret Aaron caprum in quo venerit ei sors Domino, et offeret eum pro 108.0420B| peccato. Intelligibilis enim Aaron is, qui sacerdotio nostro praeest, de quo Paulus dicit: Sicut Aaron, sic et Christus (Hebr. V), non semetipsum glorificavit, ut sacerdos fieret. Hic suam carnem offeret Patri, et in ipsa offeret pro peccato, de quo Paulus Hebraeis scripsit: Hic unam pro peccato offerens hostiam in perpetuum sedet ad dexteram Dei (Hebr. X). Caprum vero super quem venerit emissionis sors, statuet vivum ante Dominum, ut fundat preces super eo; quia enim sortem emissarii diximus, figurate referri ad Christi divinitatem, statuet hanc vivam, impassibilem custodiens, ut per eam deprecetur: Nemo enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Luc. V). Dimittit autem eum in solitudine; desertam enim a malo dicit, et solitariam sive inviam, 108.0420C| quae ab intelligibilibus hostibus ambulari non potest, in qua Deus habitat et apparet. Quod manifestat David dicens: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea; in deserto, et in invio et in inaquoso, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Ergo desertum et invium sanctum est et Sancti sanctorum habitaculum, ubi in coelos divinitas tempore passionis abiisse dicitur, non de loco ad locum migrans, sed cohibens propriam virtutem ex humanitate, ut daret spatium passioni; in loco autem digno sibi, in sinu Patris videlicet manens, ad quae nullus accedit, nisi ipse et sanctus Spiritus, et quia ipse in Patre est et Spiritus sanctus, sicut Evangelicis didicimus litteris. Ergo abire, cohiberi 108.0420D| intellige; sic enim Deus abire, qui ubique praesens est, cum suam cohibet operationem dicitur. Portat etiam iniquitates nostras, quia ignis proprium est fenum consumere, et divinitatis peccatum perimere: unde et ignis consumens Deus dicitur.

Et offeret Aaron vitulum pro peccato, rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum, assumptoque thuribulo quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum, intrabit in sancta, ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est super testimonium, et non moriatur. (Ex Hesychio.) Immolat ergo intelligibilis Aaron vitulum, id est propriam carnem, cujus hostia quando in Judaicae 108.0421A| plebis liberationem accipitur, sacrificium vituli necessarie assumitur; habebat enim ipse legalem justificationem maxime, ut aperte praedicaret: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V). Paulus autem dicebat: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV). Haec autem vitulus propter jugum mandatorum apte intelligitur. Rogans pro se, videlicet pro humanitate. Hujus enim in semetipso figuram gerebat, sed et pro domo sua, proprie eum qui sub lege vivebat populum, qui domus ipsius propter cognitionem fuit, venit liberare. Propter quod Cleophas dicebat: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Immolabitque eum; ipse enim propriam carnem immolavit, ipse sui sacrificii 108.0421B| pontifex in Sion factus est, quando sanguinis Novi Testamenti dabat calicem. Assumptoque thuribulo quod de prunis altaris impleverit. Thuribulum linguam Dominicam hic dicit; in ipsa enim erat Spiritus. Sumit ergo plenum thuribulum carbonibus, quia sacrificio suo doctoralia verba, quae erant divina et coelestia, protinus addidit, de quibus David dicebat: Carbones succensi sunt ab eo (Psal. XVII, 9). Hos Joannes in coena acta, postquam Judas est egressus scripsit, in quibus, quomodo quidem Pater in ipso, quomodo autem ipse cum sit in Patre, mittat donum Spiritus; quomodo Pater est agricola, ipse vitis, apostoli viro palmites; quomodo princeps mundi hujus judicetur, aliaque exponit miracula, quae sunt carbones ignis, ut pote calefacientia nos 108.0421C| ad pietatem, cum sint generaliter spiritalia (Joan. XV). Sed et ab altari, quod secundum LXX est ante Dominum, hoc autem esse sedes cherubin, in ipsis prooemiis libri hujus ostendimus; illic enim carbones intelligibilis ignis constitutos esse Ezechiel propheta demonstravit; Dominum quippe ipsum qui erat indutus podere, et accinctos habebat lumbos, proponit dicentem: Ingredere in medium rotarum subter cherubin, et imple manus tuas de medio cherubin (Ezech. X). Quia enim altare intelligibile in quo carbones ignis sunt, sedem cherubin oporteat intelligi, audi Isaiam dicentem: Et venit ad me unus de seraphin, et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum (Isa. VI). Quod ergo in coelo est altare aliud nisi cherubin sedis? sicut enim tam 108.0421D| pontifex quam rex idem et sedem habet et altare. Hoc ergo Paulus Hebraeis significans ait: Non enim habemus pontificem qui non potest compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus cum confidentia ad thronum gloriae ejus (Hebr. IV). Hoc ergo intelligibile dicebat altare, quod manifestant quae sequuntur; ait enim: Ut accipiamus misericordiam et gratiam, inveniamus in auxilio opportuno. Horum autem utrumque ab altari sine aliqua dubietate percipimus. Sed quid in his quae sequuntur legislator subdidit? Et hauriens manu thymiama incensum ultra 108.0422A| velum intrabit in sancta; vel, sicut LXX: Et implebit manus suas thymiamate compositionis subtilis, et offeret interius in interiora velaminis. Dicit autem orationem, de qua dixit David: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Haec ergo quando saecularia oramus, crassa quodammodo et non subtilis est; quando autem spiritalia petimus, id est scientiam divinam, regnum coelorum, remissionem peccatorum, subtilis quaedam est, ut pote spiritalis et intelligibilis, quam intelligibilis sacerdos pro nobis offeret. Manifestum autem est, ex eo quod pro discipulis Christus orans, sanctificationem eis et unitatem secum, libertatemque in mundo, et alia talia deposcebat. Intrabit in sancta, sive secundum LXX, et offeret in interiora velaminis, carnis videlicet 108.0422B| suae. Offeret autem cui? Patri videlicet, quia haec quidem manifesta aspectu omnium proferebatur, ipsa autem erat invisibilis. Ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium, et non moriatur. Dupliciter hic quod dicit intellige, quia enim Aaron ipsius Christi figuram gerit propter sacerdotii dignitatem, figuram etiam gerit corporis sacerdotum. Superimponit quidem Christus super ignem aromata, id est orationem super doctrinam; et operit vaporem nebula eorum, id est orationis virtus; oraculum quod est super testimonium, id est carnem suam, ex qua propitiatio nobis conquisita est peccatorum, quae in salutari est videlicet passione; hoc autem esse testimonium, paulo superius ostendimus. Et non morietur, 108.0422C| corruptionis videlicet morte. Neque enim caro ejus vidit corruptionem, quia vapore aromatum, virtute utique orationis illius operiebatur quam David ait Christum Patrem deprecantem: Quia non derelinques animam meam in infernum, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ponit autem et unusquisque sacerdos, de Christo loquens, in igne aromata spiritalis doctrinae, orationem; et orationis virtus operit oraculum, quod est super testimonium: non permittit enim eum quaerere de passionibus Dominicae carnis ea, quae super virtutem quaerentis sunt. Et non morietur ea, quae definita est immoderatis inquisitoribus, qui ea quaerunt quae hominibus non licet quaerere, morte. Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito suo septies, contra propitiatorium 108.0422D| ad orientem; sive, ut LXX, asperget digito suo super propitiatorium ad orientem. Ante faciem propitiatorii asperget septies digito suo. Sacrificium unigeniti esse quidem ejus carnis, per virtutem autem rursus divinitatis ejus, et per beneplacitum Patris ad remissionem peccatorum nostrorum et ereptionem, simulque ad domum subministrationis Spiritus peragi, aperte ex his quae nunc dicit legislator, manifestatur; digitus enim significat virtutem divinitatis, unde David dixit: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti (Ps. VIII). Utrumque autem ad divinitatis accipimus virtutem, 108.0423A| ipseque sanguis vituli super propitiatorium ad orientem aspergitur, ad propitiationem enim nostram simulque illuminationem, passio salutaris peracta est, unde ipsa passio dicitur propitiatorium, sicut frequenter ostendimus; dicitur autem et oriens; ait enim de eo Zacharias propheta: Ecce vir oriens nomen ejus, et subter eo orietur. Ait autem et Zacharias sacerdos pater Joannis: In quibus visitavit nos Oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris sedent et in umbra mortis (Luc. I). Sed et contra propitiatorium, id est in conspectu Patris, asperget, inquit, septies, ut tam remissionem peccatorum, quam Spiritus sancti donum de Dominico sanguine hominum susciperet, utrumque enim septenarius numerus significat, quia videlicet sunt septem dona Spiritus, et 108.0423B| idem numerus etiam peccatorum significat remissionem. Nam Petro Christum interrogante: Si peccaverit in me frater meus, quoties dimittam ei, usque septies? Christus ait: Non dico septies, sed usque septuagies septies, multiplicans numerum septenarium.

CAPUT V. De expiatione sanctuarii per sanguinem hirci atque vituli.

(IBID.) Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut praeceptum est, de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. (Ex Hesychio.) Quia enim Christus de Judaeis secundum carnem qui sub jugo legis vivebant, ortus est, recte vituli sacrificium nominatur; quia autem 108.0423C| secundum quod incarnatus erat de communi massa hominum factus est, propterea rursus igitur hircus appellatur: asperum enim hoc animal, pilorum indumentum gerit, asperum autem ut pote peccato refertum omne viventium genus, quia nihil est peccato asperius: unde hoc approbare aperte legislator volens: Cumque mactaverit, inquit, hircum pro peccato populi. Totum hic intelligens humanum genus, quod quondam non populus, nunc populus ex quo de nobis primitias Jesus suscepit. Ergo ut demonstraret de Judaeis quidem principaliter Christum propter Abraham cognationem esse, sed tamen omnis nostrae naturae quae in peccato est primitias portare, propter quod et Adam appellatus est, vitulum simul et hircum lex ad figuram sacrificii ejus assumpsit. Cum 108.0423D| autem unum sit sacrificium, sive vitulus sive hircus nominetur, effectusque unus in utrumque sit, peccatorum enim ex eo profligatur absolutio, necessario communia sunt ea quae in hirco aguntur et vitulo; cernis enim quia etiam hircum occidens ante Dominum videlicet Patrem, et sanguinem inferens in interiora velaminis, id est ad Patrem. Et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. videtur quidem de tabernaculo dicere; dicit autem non de eo qui sensui subjacet: quid enim expiationis seu propitiationis ligna egerent? quidve pelles, vel reliqua ex quibus tabernaculum Judaeorum quod sensui subjacebat confectum erat? sed generalitatem, sive 108.0424A| totam dicit hominum speciem; sancta enim fuit ab initio massa nostra, ita ut Dei in ea habitaret Spiritus: quod demonstratur ex eo quod auferre illud irascens minatus est Deus, quando hi qui ex Seth descendebant, cum essent justi et filii Dei appellarentur, concupiscentes eas, quae filiae hominum dicebantur, unius generis cum malis et iniquis effecti sunt; dixit enim sic: Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit Spiritus meus in homine in aeternum, quia caro sunt (Gen. VI). Ergo si habitabat Spiritus Dei in hominibus antequam omnes sequi passiones carnis inciperent, sancta recte erat hominum massa; nam nec primitias ex ea sanctus sanctorum assumeret. 108.0424B| Quia autem sordidata est, expiavit eam ab immunditiis filiorum Israel, secundum rationem pro sensibili Israel Jesus immolatus, id est sacrificium, et pro omni humano genere, ad expiationem immunditiarum naturarum obtulit, quarum immunditiarum? id est a praevaricationibus eorum, inquit cunctisque peccatis; animae quippe immunditia, non mortui pollutio, non porcinus cibus, non quidpiam aliud simile, sed nocere proximo est, et peccare in Deum vel mandata Dei. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sortium habitationis eorum; nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur in sanctuarium, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo coetu Israel. (Ex eodem.) Quod lex superius appellavit 108.0424C| sancta, ecce nunc tabernaculum testimonii appellat, quod fixum est inter eos in medio sortium habitationis eorum; eadem quippe ratione et sancta esse, et testimonii appellari tabernaculum massa nostra potest. Si enim tabernaculum testimonii coelum dixerimus, recte sancta nominatur, coelestis noster homo, de quo ait Paulus: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV). Rursus: Si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, habemus aedificationem, quae ex Deo est, domum non manu factam, aeternam in coelis (II Cor. V). Quando enim Christus ingreditur in sanctum, id est quando incarnabatur coelestem hominem, atque ex nobis primitias sumebat, nemo erat in intelligibili tabernaculo testimonii, nec gentilis, 108.0424D| nec circumcisus, nec levita, nec sacerdos: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. LII). Nemo coelestem conversationem tunc sequebatur, nec dignam coelesti homini sapientiam usque dum in sancto propriae carnis rogaret per crucem, et egressus est ex ea lege communis mortis, emittens spiritum, et carnem quidem relinquens sepulcro, quod ejus evidenter exitus nominatur. Nullus hominum, inquit, sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur in sanctuarium, ut roget. Non autem hoc exprimit quod omnis homo de tabernaculo, secundum tempus sacrificii, quod nunc dictum est, excluderetur, sed significat omne hominum genus terrena tunc sapere et in peccatis esse, ac propterea in intelligibili 108.0425A| tabernaculo testimonii recte non inveniri. Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci, fundat super cornua ejus per gyrum, spargetque digito septies: expiet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel. (Ex eodem.) Post enim nostrum egressum ad altare, quod est coram Domino, dicit autem eum, qui est thymiamatis, quod esse sedem cherubin ostendimus, cum carne ascendens et nostram in eo captivitatem sublevavit simul nos suscitans et sedere faciens in dextera in coelestibus. Et sumptum sanguinem effundat super cornua ejus per gyrum, aspergensque digito septies, expiet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel, quia propria passione non solum cornua ejus qui est in 108.0425B| coelo altaris, virtutes scilicet praecipuas, et generales, sapientiam, fortitudinem, justitiam, castitatem, sanctificavit, quae cornua, cherubin recte sunt; figuras enim eorum coeleste hoc animal in personis quae habet hominis et leonis, et vituli et aquilae gerit, sapientiae quidem in persona hominis, fortitudinis autem in persona leonis, justitiae in persona vituli, castitatis in persona aquilae. De quibus plenius in prophetae Ezechielis interpretatione olim exposuimus. Expiet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel. Christi enim sacrificio expiantur et coelestia, ita ut Paulus diceret, differentiam legalium sacrificiorum et unigeniti ostendere volens. Necesse est ergo exemplaria coelestium his mundari, ipsa autem coelestia majoribus hostiis quam istis. Sed cujus rei 108.0425C| gratia expiatione opus habebant coelestia, legislator ostendit dicens: Expiet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel. Quantum quidem ad coelorum virtutes, non necesse erat quaelibet expiatio, quia in sanctificatione continua conversantur, sed quia frequens ad coelos nostrorum peccatorum ascendit fumus, de quo dixit David: Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exardescit (Ps. XVII), ita ut Deus ad Jonam diceret: Vade ad Ninivem civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te, quia malitia ejus ascendit coram me (Jon. I). Et rursus ad Abraham de Sodomis: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non (Gen. XVIII). Recte de nostris immunditiis sanctificat, et expiat super nos coelos [ Al., choros], 108.0425D| ut auferat ex eis circumstantem abominabilem odorem et gloriationem falsam, quam contra eos deposuimus. Propterea non simpliciter asperget, sed septies, ut intelligas quia venia nostrorum peccatorum (hanc enim septenarius numerus figurat), loca coelestia mundantur abominabili odore et gloriatione quam deposuimus: hujus enim rei causa prius inimicitia a nobis contra ea quae sunt in coelestibus exorta est. Sequitur: Postquam emundaverit sanctuarium et tabernaculum et altare, vel sicut LXX, et definiet exorans sanctum et tabernaculum testimonii et altarium, et pro sacerdotibus purgabit. (Ex eodem.) Secundum quorum editionem recte lex praecipue memoriam sacerdotum fecit, ut in omnibus figura sacrificii 108.0426A| unigeniti salvaretur, quia enim a Christo sacerdotium chorus apostolorum sortitus est, qui et pars erant humani generis, pro quo Dominus semetipsum obtulit, sed tamen speciale quodammodo unguentum, et praecipuum sacrificium Domini appellavit, quod demonstrat Dominus ad Patrem dicens: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Et rursus ad eos: Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Respice autem et legalis figurae ordinem, quomodo ad ipsam deducit veritatem. Secundum LXX enim ait: Definiet exorans sanctum et tabernaculum testimonii et altare, id est, finiet et terminabit deprecationem, quae acta est per crucem pro omni genere hominum, 108.0426B| et eam quae in altari intelligibilis fuit, postquam assumptus fuerit in coelo, et sederit in dextera Patris de sacerdotibus suis, mittit emundationem per intelligibilem ignem, et per linguas igneas Spiritus, propter quod eis dicebat: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.

CAPUT VI. De emissione hirci, et pompa.

(IBID.) Tunc offeret hircum viventem, et posita utra que manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae increpans capite ejus, emittit eum per hominem paratum in desertum. Cumque portaverit hircus portans omnes iniquitates eorum, in terram solitariam, et demissus fuerit in deserto, etc. (Ex Hesychio.) 108.0426C| Eadem etiam nunc iterare propter eos qui in luce offendunt, opus habemus. Probatur enim quia nulli iniquo vel maligno, sed ipsi Deo efficiuntur, etiam ea quae nunc in hoc hirco vivo sanciuntur. Primum quidem, quia utramque manum capiti hirci sacerdos imponit: Manuum enim impositio in sacrificio ministrabat benedictionem, aut peccatorum remissionem, aut sancti Spiritus adventum, aut expiationem intelligibilem. Quomodo ergo in hunc in quo sors inimici et ejus qui contra Deum militat, sicut aiunt hi, qui illius partis sunt, haec quae dicta sunt sacerdos acturus erat? vel quomodo in ipso filiorum Israel iniquitates et injustitias et peccata redemit? confiteri quippe inimicus peccata non sinit, sed imo suggerit ut occultemus animae vulnera, ut non inveniamus 108.0426D| medicum qui medicamentum possit imponere, salutemque praestare, propterea mox ut increpatus est David a Nathan: Peccavi Domino, exclamavit, et illico Propheta subdidit: Et Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris (II Reg. XII). Verumtamen quia blasphemare fecisti inimicos Domini, etc. Unde et per hominem paratum emitti legislator hircum in solitudinem dixit. Praeparatum autem, id est, accedentem, sive adeuntem, et nec dignitatem hujus dicit: utrum levita, an sacerdos, aut quispiam de populo esset, qui hoc ageret. Ergo cum omnibus Christum praesentem esse significat hircus. Quemadmodum enim per carnem in primo immolabatur, sic nunc vivens propter divinitatem dicitur. 108.0427A| Sed quia unus et impassibilis et passibilis est, necessarie et viventi manus sacerdos imponit ut manus impositione ostendatur, quia vivens est verbum Dei, impassibile, immortale, hoc pro nobis carnem suscipiens sacrificium suscepit; recte ergo in ipso iniquitates et injustitias et peccata sacerdos pronuntiavit. Hic est de quo Isaias propheta dicebat: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII). Brachium Domini Filium appellans Patri consubstantialem. De quo et ea quae sequuntur subdidit: Languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus; sic aperte super se 108.0427B| peccata nostra et injustitias et iniquitates portavit. Et propterea secundum LXX ait: Imponet eas super caput haedi vivi. Hujus enim figura est, quod et ex spinis coronam imponi capiti suo Christus permisit, quia in spinis peccata solent accipi. Propter quod et Adam spinas germinare terra praecipitur, si quidem et ipse ex inobedientia peccata germinavit. Sed et Salomon ait: Spinae nascuntur in manu temulenti (Prov. XXVI), peccati plenas esse actiones ejus significans; sic ergo legis accipiens verba, non ignorabis intentionem ejus atque virtutem: sed et invenies paratum hominem per cujus manum hircus vivens in eremum mittitur; Christus enim ipse omnia sui sacrificii factus est et sacerdos et sacrificium, et cultrum et altare; ipse est et praeparatus homo, paratus 108.0427C| pro nobis ad passionem, ita ut ipse per Isaiam dicat: Ego autem non contradicam; retrorsum non abii, corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me (Isai. L). Ad quem et David dicit incarnationis ejus mysterium significans, per quod nostrum regnum adeptus est: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur: parata sedes tua ex tunc (Psal. XCII). Christus ergo intelligibilis Aaron semetipsum etiam nunc per haedum vivum immolans: ipse per hominem paratum, sive in manu hominis parati, id est, per propriam virtutem; ipse enim cum sit et homo paratus, ostensus est. Et emittit hircum viventem 108.0427D| in solitudinem, sive in terram inviam et desertam, viam suam et immortalem et impassibilem divinitatem, ad invia nobis loca et ab omni malitia deserta, secundum quod Joannes ait: Videns Jesus, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit. Expiabit enim sacerdos qui unctus fuerit, et cujus initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; sive ut LXX: Deprecabitur, inquit, sacerdos quemcunque unxerit, et quicunque consummatus fuerit, manus suas consecrare ad patrem suum: ut Christum sine aliqua dubietate ostenderet; quia enim Christus patres secundum carnem Judaeorum sacerdotum principes habebat, filii enim et ipsi Abraham, sicut et Christus fuit, ostendit lex, 108.0428A| ut quia Judaeorum sacerdotes non poterant, sicut ait Paulus (Hebr. IX), accedentes, perfectos facere: impossibile enim erat sanguine taurorum et hircorum auferre peccata; recte ipse Christus in sacerdotium unctus, et manus per crucem consummans expiat nos, de quo in alio loco recte lex dicit: Sacerdos quem unxerint et consummaverint, manus sacerdotium ministrare post patrem suum. Primum enim hunc Pater unxit, secundum quod ait David: Propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV): Unxit autem dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Et postea ab hominibus qui ministraverunt passioni et sacrificio unctus est. Crucis enim sacrificium et agnum et sacerdotem et liberatorem nostrum ostendit, propter 108.0428B| quod ad ejus planiorem demonstrationem et subtiliorem figurae manifestationem, semel, inquit, in anno faciet hoc, quod semel factum est, unigeniti sacrificium ostendere cupiens, in quo dictum est: Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem (Hebr. IX). Adamantius enim in homeliis super Leviticum de his duobus hircis aliter interpretatus est. Dicit enim illum hircum qui immolatus est Domino typum tenere illorum qui salvantur, et ad sortem Domini pertinent, sicut pauper ille Lazarus, qui in sinu Abrahae ab angelis translatus est (Luc. XVI). Eum vero hircum qui in eremum dimissus est, reprobos significare, vel populum Judaicum, qui pro suis peccatis a conspectu Domini abjici merentur, 108.0428C| sicut ille dives purpuratus, post mortem in inferno sepultus est. Hominem quidem paratum per quem hircus apompeus in eremum ductus est, Dominum Salvatorem vel sanctos angelos ejus, unde recipit quisque operis sui mercedem condignam, vult intelligi. Hinc et beatus Ambrosius in epistola sua ad Symplicianum ait: Sicut enim duo sunt in agro, et unus eorum assumitur, alius derelinquitur, ita sunt duo hirci, unus qui ad sacrificium est utilis, alius qui in desertum dimittitur: hoc nulli usui, neque edendus, neque epulandus, a sacerdotum filiis. Sicut enim ex his quae alimentorum sunt, quod bonum est editur, quod inutile aut malum projicitur, ita et bona opera epulatoria dicimus, quae sint esui. Non placebit ergo Domino si manducet sacerdos 108.0428D| sacrificium in quo fraus sit oblationis, non sedulae confessionis sinceritas: et ideo hircus iste in desertum dimittendus est, ubi erraverunt patres nostri, erraverunt in eo, et non potuerunt ad resurrectionis terram pervenire, sed interiit a terra memoria eorum. Denique sunt epulatoria opera. Audi: Et erunt sabbata terrae vobis escae. Epulatoria enim et refectoria requies in Deo, quae facit animi tranquillitatem, unde etiam et nos in sermone requiescamus. Sed nos diversorum auctorum sensus ponentes, quem potissimum eligat lectoris judicio derelinquimus.

CAPUT VII. De hostiis non immolandis nisi ad ostium tabernaculi.

(CAP. XVII.) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 108.0429A| Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israel, et dices ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus dicens: Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem vel capram in castris vel extra castra, et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: Sic peribit de medio populi sui. Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas quas occidunt in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino, fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini, et ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino, et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis, et posteris eorum. (Ex Hesychio.) 108.0429B| Praesens sanctio demonstrat quae non simpliciter ad Moysen, sed Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israel praecepit. Sed aperte manifestans, quia haec legis praeceptio, non magnum, non perfectiorem quempiam, non imperfectum ignorare vult, quod expedit eis scire, id est, quia temporalis est litterae lex, ut tempore expleto, non jam circa ipsam frustra et supervacue nosmetipsos occupemus. Quis autem est temporum finis? Omnimoda loci ipsius perditio, in quo sacrificia offerri praecepit, comminando, praecipiens eum qui intra castra, sive foris, extra tamen tabernaculum testimonii sacrificium Dei explentem, interire de populo, ut quando tabernaculum testimonii et templum, quod ad ejus imaginem factum est, disperditum fuerit, cognoscatur quia finem habent 108.0429C| omnia quae ibi fieri lex praecepit, etiam illa Deo non placent? Neque enim disperdidisset locum, in quo peragi omnimodo secundum legem debuisset quod discis etiam sic; justas enim actiones, id est, non occidere, non adulterari, non furari, non falsum testimonium dicere, patrem et matrem honorare, diligere proximos, servos liberos facere, jejunare frequenter vel orare, non circumscribit loco, quia semper sunt utilia, et cum evangelica conversatione communia. Haec autem quae secundum semetipsa sunt superflua, sed causae cujusdam sunt exquisita gratia, concludit loco, ut cognoscant quia temporalia sunt, omnia enim quae loco serviunt, servire etiam ordinata sunt tempori. Deputata sunt igitur loco sacrificia, emundationes mortuorum, et seminis fluxum 108.0429D| patientium, et leprosorum, et menstruatarum, quia et haec per sacrificia effectum habent; similiter Azyma, et figuratum Pascha, Scenopegia, Pentecosten, nec non Neomeniae et Sabbata; oportebat enim omnimodo sacrificia etiam in istis offerri: quia autem haec mysteriorum Domino implendorum figuras habebant, in superioribus sufficienter ostendimus. Ergo quicunque et nunc figuras peragere destructi conantur loci, sanguinem effundunt, id est, communem conversationem polluunt, in communi peccant, sicut et hi qui sanguinem fundunt, similiterque sanguinem ejus qui ab eis in errorem mittitur, fundunt, perditionis enim ei causa efficiuntur. Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati 108.0430A| sunt; sive ut LXX: Et non immolabunt ultra sacrificia sua supervacuis. (Ex eodem.) Cum eis a Deo praeceptum fuisset: Non facies tibi idolum, nec omnem similitudinem eorum quae in coelo sunt sursum, et in terra deorsum, et quaecunque in aquis subtus terram, vitulum fecerunt conflatilem, et vitulo sacrificium obtulerunt, causa gastrimargiae, sumere sacrificia volentes, paedagogus eorum lex, Deo eos offerre sacrificia praecepit, ut in haec occupati, ab omni idololatriae sacrificio semetipsos abstineant, et haec sancit, quae lex eos prohibens ab idolorum sacrificiis, simul docere etiam figuras mysteriorum futurorum potuissent. Bene autem servire idolis fornicationem appellavit, aperte nos docens quia nostras animas Deus sibi ad salutem despondit, et ideo fornicatio 108.0430B| dicitur ab illo discessio. Insuper terret eos qui in carne fornicantur, et docet quale est fornicationis peccatum, ut idolorum cultum fornicationem, et ad daemones confugium fornicationem nominaret, et ad ipsos dicens: Homo de filiis Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Ex eodem.) Et si eadem dicere legislator videtur, verumtamen populum, cui ab eo lex imponitur cautum reddit, eadem quippe frequenter dicens, ostendit hoc mandatum necessarium esse, nimisque utile; verumtamen nec frustra ad ipsum rursus dicit, sed supra quidem occidentem solummodo, ut aliquod faceret sacrificium, non tamen omnimodo et 108.0430C| reliqua sacrificii facientem poenae subjecit, ait enim: Qui occiderit bovem aut ovem, sive in castris vel extra castra, et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino. Ibi prohibitus intelligitur ab eo quod tentavit, hic autem non ita; sed qui obtulerit holocaustum sive victimam, et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, consummatum sive perfectum sacrificium dicens, intantum ut holocaustum fieret, eamdem tamen et in hoc poenam praecepit. Qui enim initium fecit hoc attrectandi et prohibitus est, nihil differet ab eo qui complevit. Sed et utriusque poena perditio de populo est, ita ut non possit ultra hic in populo degere, neque de circumcisione gloriari neque de genere Abraham semetipsum ornare, aut Israelita dici, 108.0430D| sed inter praeputium habentes et alienigenas constituatur: hoc est disperdi quempiam de populo suo. Sed etiam illud prae omnibus notari oportet, quod non solum eos qui ex filiis Israel sunt, haec praecepit custodire, sed cum ipsos et proselytos, sive advenas qui peregrinantur inter eos, id est, gentiles; hi enim non eis conjuncti sunt, sed apud eos sunt, quia apud eos quidem sumus, ut pote legem eorum et prophetas, et promissam eis haereditatem habentes, adhaeremus autem non ipsis sed Deo. Praeterea secundum LXX homo homo dicit, cum liceret simpliciter dicere hominem; duplicat tamen, ut ostendat tam eum qui in circumcisione quam qui in praeputio adhaeret Deo, hoc debere custodire mandatum. Secundum 108.0431A| vero litteram illud quod dicit, quicunque occiderit bovem, aut ovem, aut capram, sive in castris, sive extra castra, et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, etc. (Ex Augustino.) Non de his dicit quae occiduntur ad usum vescendi vel si quid aliud, sed de sacrificiis. Prohibuit enim privata sacrificia, ne sibi quisque quodammodo sacerdos esse audeat, sed illuc offerat, ubi per sacerdotem offeruntur Deo; ita enim nec vanis sacrificabunt, nam et hoc in ea consuetudine cavendum praemonuit. Cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit: unde et rex Israel Jeroboam vitulos facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne hujus legis necessitate educerentur ab eo qui sub regno ejus erant, dum pergunt 108.0431B| Hierusalem, ut in templo Dei offerrent sacrificia sua, in quo facto, a Domino condemnatus est? Merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit Elias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit? Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur et Abrahae factum, quod filium Deo jussus voluit immolare. Cum enim jubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, jussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae lucorum, sed spiritus Dei qui fuerat in Elia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.

CAPUT VIII. De sanguine non comedendo.

(IBID.) Homo quilibet de domo Israel et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illam vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit. Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur inter vos. ( Ex Hesychio. ) Septuaginta etiam incedunt, Homo, homo, quod quomodo oporteat intelligi superius diximus. Ergo oportet mandati hujus etiam litteram custodire et nullatenus comedere sanguinem: hoc enim et apostolos invenies praecepisse, 108.0431D| quando de quibusdam Judaicis observationibus contentione in Antiochensi Ecclesia facta ad eos relata est quaestio, qui legem posuerunt, solventes quaestionem hanc et definientes: Visum est ergo Spiritui sancto, et nobis, nihil amplius imponere vobis oneris quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine, et suffocato, et fornicatione (Act. XV). [ Ex Augustino. ] Vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui in omnibus venis per corporis cuncta diffunditur. Ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur; qua locutione dicimus istam vitam temporalem esse, non aeternam; mortalem, non immortalem, cum sit immortalis 108.0432A| animae natura, quae ablata est ab angelis in sinu Abrahae, et cui dicitur, Hodie mecum eris in paradiso, et quae in tormentis ardebat inferni. Secundum istam ergo significationem qua perhibetur anima etiam haec temporalis vita, dixit apostolus Paulus: Non enim facio animam meam pretiosam mihi (Act. XX); ubi se ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio: nam secundum significationem qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. ( Ex Hesychio. ) Praeterea sanguinem quidem proprie homicidium, omnem autem sanguinem omne fraternum odium intelligamus: Quia qui odit fratrem suum homicida est sicut Joannes scripsit (I Joan. III). Dicimus ergo omnem sanguinem 108.0432B| injustitiam dolosorum, virum enim sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V); et quicunque proximorum nocent vitae per insidias quaslibet, ita ut homicidio sanguinis comparetur. Et propterea ab omni sanguine abstineri oportet, scientes quia super animas quae talem sanguinem comedunt, de quibus dicebat David: Qui devorant plebem meam sicut escam panis (Psal. XIII), faciem suam obfirmat Deus, videlicet Christum: ipse est enim imago Patris, quia qui vidit Filium, videt et Patrem: ipse etiam judex est, et necessario ad comminandum his qui malorum sunt operatores, disperdam, ponitur; quod demonstrat David dicens: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). Hic animam sanguinem comedentem 108.0432C| perdit de populo ejus, de communi videlicet hominum genere. Quod autem dicit, quia anima omnis carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, mysticum Christi sanguinem significans: sanguis enim ipsius pro animae piaculo erit. Sanguis super altare ad expiationem animarum nostrarum, pro anima expians, hic est utique quem effudit pro nobis Crucifixus, et expiationem sive propitiationem generi humano praestitit, primitias offerens. Propter quod recte dicit: Et sanguis pro animae piaculo sit. Anima enim ejus primum quidem, quae ab eo plasmata, deinde quia nostrae eam consubstantialem animae cum incarnaretur accepit, ut ipse pro nobis redderet, quam nos debebamus, mortem. Quia ergo 108.0432D| Christus sanguinem suum ad expiationem animarum nostrarum dedit, et ab omni nos homicidio omnique alia iniquitate, quae homicidio proxima est, docet ut abstineamus: communis enim lex est, et contra omnes extenditur: Homo quicunque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illud terra. Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est, et quicunque comederit illud interibit: Multum cura est Deo ut alterutrum nobis minime noceamus. ( Ex Hesychio. ) Propterea percutienti maxillam, cedi, et non cum eo 108.0433A| judicio contendere, similiterque et de eo qui auferet nobis pallium Jesus praecepit, ut ne quidem ex contentione ad nocendum proximo provocemur, sed imo ut eum qui injuste contra nos agit per nostram patientiam corrigamus. Nihil enim amplius quam injustitia et avaritia et alternum coarctat vitam nostram; ad hoc intendens legislator, sanguinis mandatum non frustra recapitulavit. Sed quia quidam quidem fraudibus quibusdam et machinationibus, variisque dolis nocere popularibus, quasi ignorantes solent perimere, etiam hujusmodi molimina perspexit; nam vide quid praecipiat: Si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus et operiat illud terra. Quod venatio maxime injustitia, injustitiam autem non quamlibet, 108.0433B| sed eam ad sanguinem tendit, vitamque ipsam quodammodo per dolum fraudemque injustitiam patientis nocet, in divina Scriptura accipi soleat, de quo audi David dicentem: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt (Psal. XCIII). Et rursus: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII). Si quis ergo venationem ceperit, id est, peccantem viderit eum qui venatione ex infirmitate vel ex simplicate expositus est, hunc enim dicimus esse qui capitur, propter quod dixit: feram aut avem quibus vesci licitum est. Per feram, de vulgo quempiam, carnalem tamen et pastionibus incubantem, significans, expertemque commistionem causarum; per avem autem eum qui a terrenis semetipsum removet rebus; hujus 108.0433C| modi enim homines a violentis et avaris in causis saecularibus consumuntur, illa videlicet incongrua malignaque comessatione de qua Paulus prohibebat dicens: Si autem ad invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V). Aut, ut qui prius erant justi, inter ea quibus vesci licitum est, id est inter munda, recte nominantur; verumtamen si quis peccantis, velut inferius jacentis et poenitentia sepulti, effundit quidem sanguinem, id est, peccatum quod peccavit, effundit autem illud ad orationem accedens et confessionem, quemadmodum ait et David: Effundam in conspectu ejus orationem meam (Psal. CXLI), operiat illud terra: peccata enim confitentium terra operit, ut pote inferius remanentia et poenitentia mortificata, et quorum prohibitus est clamor ad 108.0433D| coelos ascendere, quemadmodum Sodomorum ascendebat, nec enim volebant poenitentiam agere. Secundum hanc igitur intentionem, legislator ea quae dicta sunt ponens addidit: Anima enim omnis carnis in sanguine est; deinde adjicit: Unde dixi filiis Israel, id est, dico, De sanguine universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est, contestans ab omni iniquitate abstineri. Contestans autem non exponere ea quae contra voluntatem commissa sunt fratrum peccata, sed tradere terrae ejus qui captus est, id est, visus, sanguinem cooperientes illud venia et compassione. Sanguinem enim comedens et animam qui diffamat proximi peccatum, recte putatur, quia animae mors peccatum est.

CAPUT IX. Non comedendum de morticino aut a bestia capto.

(IBID.) Anima quae comederit morticinum aut captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas, et semetipsum, aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum, et hoc ordine mundus fiet. Quod si non laverit vestimenta sua, nec corpus, portabit iniquitatem suam. ( Ex eodem. ) Morticinum esse peccatorem, ut pote qui crudelem peccati sustinet mortem, a bestiis autem captum non tantum simpliciter sed valde peccatorem, in tantum ut maligni in eo operentur daemones, sicut fuit Judas, qui diabolo ingredienti in corde suo Christum tradidit, olim diximus, cum pollutionum sacrificia legislator exponeret, sed illic quidem eum qui tetigit morticina 108.0434B| aut a bestiis capta, id est, qui communicavit sive particeps fuit cum his qui praedicti sunt; dicit hic autem eum qui comedit, videlicet qui totum illius peccatum suum proprium fecit, suamque malignam intentionem explevit, ex malo quod ille commisit: sicut fuerunt Annas et Cayphas, qui non simpliciter Judae participes sunt proditionis effecti, ipsi enim ementes, proditionis ei dederunt pecuniam, et olim esurientes, vel desiderantes mortem Domini, ad pascendam nutriendamve suam intentionem, et ad satisfaciendum desiderio per Judam praevaluerunt. Hujusmodi comedere morticina et a bestiis capta dicuntur, qui necesse habent lavare vestimenta sua et corpus; lavat autem vestem suam et corpus, qui mundat semetipsum totum, id est, interiorem exterioremque 108.0434C| suum hominem, quia intra vestimenta corpus est, sicut intra exteriorem hominem homo interior, quomodo autem lavat? Aut per baptismum, aut per abundantiam lacrymarum, imitantium aquas baptismatis; qui autem hoc non facit, portabit iniquitatem suam, retributionem videlicet injustitiae: sic enim divinam Scripturam in peccatis poenas restituere invenies comminantem. Unde Ezechiel Deum induxit dicentem: Non parcet oculus meus super te, et non miserebitur, sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt.

CAPUT X. De observandis praeceptis et judiciis Domini.

(CAP. XVIII.) Et dixit Dominus ad Moysen: Loquere 108.0434D| filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: juxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis; juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, neque in legitimis eorum ambulabitis. Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. ( Ex Hesychio. ) Praecipiens ergo ea quae nunc dicta sunt: Ego sum Dominus Deus vester, inquit, ut creatorem et Dominum discentes eum qui mandavit, summo studio ea quae praecepta sunt ab eo custodiamus: sic ergo sanctionis totius intentionem explanavit. Quae est autem haec? ut ab omni iniquitate abstineamus, et 108.0435A| quae virtutis sunt agamus, juxta consuetudinem terrae Aegypti, et juxta morem terrae Chanaan nihil facere, sic ab omni iniquitate abstineri praecepit. Septuaginta autem pro consuetudine studia interpretati sunt, quia malignas adinventiones et fabulas solet divina Scriptura appellare, malorum studia, ut pote Ezechiel dicente, post iniquitates quas Deus in templo seniores Israel agere ostendit: Et dixit ad me Dominus: Vides, fili hominis? Et rursus: Conversus videbis studia majora horum. Non solum ergo a fornicatione, et avaritia, et a superbia, sed et a divinationum et auguriorum abjectionibus et veneficiis praecepit abstinere, sed et a magiis et similibus aliis, ita ut Moyses in Deuteronomio diceret: Quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dederit 108.0435B| tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium, nec inveniatur in te qui sciscitetur et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, nec incantator, nec pythonas consulat, nec divinos, et quaerat a mortuis veritatem, omnia enim haec abominatur Dominus, omnis qui haec facit: pro abominationibus enim his Dominus disperdet eos ex te. Ab his ergo abstineri prius oportet, et sic nobis dicit: Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis, id est, movemini et conversamini in eis, et nullo tempore vacetis ab eorum correctione. Deinde rursus subdidit: Ego Dominus Deus vester, custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo vivet in eis. Sed quaeri pertractarique dignum est cui in uno loco legis bis dixit fieri judicia sua, et praecepta 108.0435C| sua custodiri? vel cur dicat bis: Ego Dominus Deus? Ergo quia duo sunt Testamenta, Vetus et Novum, unde et ipse per Jeremiam dixit: Dabo vobis testamentum novum, non secundum testamentum quod dedi patribus vestris, in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti (Jer. XXXI), recte secundo judiciorum praeceptorumve memoriam facit, ut etiam illa ostenderet quae erat postea sanciturus, de quibus nunc addidit: Quae faciens homo vivet in eis; in ipsis enim vera vita credentibus in Christum perficitur, de qua in Evangelio Dominus dicebat: Haec est voluntas Patris mei ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. VI). Valde ergo rationabiliter secundo dicit: Ego Dominus Deus vester, contestans quia ipse Dominus 108.0435D| et priora judicia sive praecepta et posteriora sancivit; quae qui fecerit, vivet in eis, non in prioribus judiciis et praeceptis. Vide quid addidit: Ego Dominus.

CAPUT XI. Non licere ad proximam sanguinis accedere, ut revelet turpitudinem ejus

(IBID.) Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae, non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel 108.0436A| foris genita est, non revelabis. Turpitudinem filiae filii tui vel nepotis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus quae tibi affinitate conjungitur. Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam ejus. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae ejus non sumes ut reveles ignominiam ejus, quia caro illius sunt, et talis 108.0436B| coitus incestus est. Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem adhuc illa vivente. (Ex Augustino). Sed diligentius haec secundum historiam intuenda sunt: Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis. Turpitudinem eorum cum matre concumbere, ibi est enim turpitudo patris et matris, nam postea prohibet et novercae ubi dicit: Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis, turpitudo enim patris tui est; ubi exposuit quomodo in matre utriusque turpitudo est patris et matris, in noverca enim tantum patris. Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo aut ex matre tua quae domi est nata, vel quae foris nata est, non revelabis turpitudinem earum; quae domi nata est intelligitur ex patre, quae foris nata est intelligitur 108.0436C| ex matre, si forte de priore viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat quando patri ejus nupsit. Quem monet Scriptura ne revelet turpitudinem sororis suae, hic videtur non prohibuisse, et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utraque parente nata; non enim dicit: Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et ex matre, sed, ex patre aut ex matre; verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime. Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque? Quid est autem quod, interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus, sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit: Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim hucusque dixisset, intelligeremus 108.0436D| etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec hujus qui prohibetur soror esset, vel ex patre vel ex matre; cum vero addidit: ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem ejus, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua jam superius dixerat: an ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius sobobscurum fuit, saepe enim hoc facit Scriptura. Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem ejus non introibis, exposuit quid dixerit, turpitudinem fratris patris tui, id est, patrui tui non revelabis, hoc est enim ad uxorem ejus non introibis. In uxore quippe patrui tui voluit 108.0437A| intelligi turpitudinem patrui, sicut in uxore patris turpitudinem patris. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, turpitudo fratris tui est: quaeritur utrum hoc vivo fratre an mortuo sit prohibitum, et non parva quaestio est: si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam, uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur. Quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de noverca, vivo patre accipiendum esse, et non potius mortuo; nam vivo patre quis non videat multo maxime prohibitum, si cujuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his personis 108.0437B| ergo videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, jubet Scriptura esse faciendum, ac per hoc collata ista prohibitione cum illa jussione, ne invicem adversentur intelligenda est exceptio: id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit, aut etiam illud esse prohibitum ne liceret ducere fratris uxorem etiam, quae a fratre vivo per repudium recessisset. Tunc enim sicut Dominus dicit (Marc. X): Ad duritiam Judaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii, et per hanc 108.0437C| dimissionem potuit putari, quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris, ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset. Turpitudinem mulieris et filiae ejus non revelabis, id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. Simul enim mulieris et filiae ejus non licet revelare turpitudinem ejus, id est, ambabus misceri et matri et filiae. Filiam filii ejus et filiam filiae ejus non accipies, etiam neptam uxoris de filio vel de filia duci prohibuit uxorem. Super sororem ejus non accipies in zelum: hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis, sed sororem sorori noluit superduci. Quod videtur fecisse Jacob, sive quia nondum fuerat lege prohibitum, sive quia suppositae alterius fraude deceptus est, ad 108.0437D| illam magis de placito veniebat, quam posterius accepit, sed injustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem, quod ait in zelum, utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, quod inter illas quae sorores non essent contemnendum fuit? an ideo potius ne propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat ut in zelum sororis soror superducatur? (Ex Hesychio.) Illud opportune intuendum est quod dicens: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus, addidit: Ego Dominus. Et quid opus erat hoc addi, cum semel, et hoc initio praesentis sanctionis, dixerit, Ego Dominus Deus vester, sed aperte illud ostendit quia is quae haec sancit, ipse est qui nobis et carne 108.0438A| conjunctus est, nostraeque cognationis effectus est particeps. Unde injustum est ut magnitudinem cognationis ejus injuriemus. Cum autem haec ita se habeant, intelligendum est sanciri spiritaliter. Non vult enim nos revelare quaelibet peccata a cognatis amicisve nobis credita fuerint, nec prodere turpes actiones illorum, ne forte patiamur quod Cham, qui patris nuditatem videns non cooperuit, sed fratribus egrediens patefecit (Gen. IX). In patre ergo et matre et sorore, et quoscunque alios cognatos enumeravit, cum carnalibus et illos oportet accipi, de quibus Paulus dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores (I Tim. V). Deinde cunctam nobis qui fideles sumus cum omnibus qui ejusdem sunt 108.0438B| fidei conquirere cupiens cognationem, sic rursus dicit: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alterius membra (Rom. XII). Unde et impium revelare cujuslibet praedictorum turpitudinem appellavit, quia spiritalis cognationis praevaricatio ad Deum tendit, postquam cum eo habemus cognationem vinculi spiritalis. Verumtamen nec hoc praeterire oportet eum qui diligenter meditatur legis eloquia, quia secundum Septuaginta decem graduum cognationis numerum in praesenti posuit legislator, cujus numeri omnia mandata sunt legis, ostendens quia quisquis turpitudinem revelat carnalium spiritaliumve cognatorum, totius legis invenitur esse transgressor. Quare? Quia alienum est a charitate, quod agit, quae est legis plenitudo. Hoc enim quod 108.0438C| ait Paulus: Non adulterabis, non occides, non furtum facies, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo restauratur. Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur; plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII). Planior autem fit intellectus, si ipsam perscrutemur litteram: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus; ut non accedamus ad cognatos in lege cognitionis praesumentes, et per hoc eos tentantes, ac deinde actiones eorum turpes cognoscentes prodamus eos. Unde et nimis opportune subdidit: Ego Dominus, id est, manifestans hominum peccata, sed quaecunque confessi fuerint et orando exposuerint, tegens et dissipans, ita ut ne quidem vestigium eorum reperiatur. 108.0438D| Sororem uxoris tuae in pellicatum ejus non accipies, nec revelabis turpitudinem adhuc illa vivente. (Ex Hesychio.) Recte haec praecipiuntur, quia in pace vocavit nos Dominus Deus. Qui enim cum omnibus nos pacem habere vult, etiam per Paulum dicens: Si possibile est, quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habetote (Rom. XII). Multo magis pacatos nos vult esse cum proximis, quod subvertit, si simul quis uxori sororique ejus jungatur, ut sorores quippe simul habitent, et ut inter simul habitantes excitetur zelus, unde contentio rixaque generatur. Post hoc lex praecepit, non oportere in Judaica conversatione ecclesiasticam accipere, nec simul pascha, quod in figura est, cum eo, quod est intelligibile 108.0439A| celebrare; nec festivitatem azymorum celebrantes, Christi panis coenam sumere, quae sunt vera azyma, nec circumcisionem simul praedicare et baptisma. Memoramini autem illius qui dixit: Ecce ego Paulus dico vobis: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Gal. V). Sed et si forte quis Judaica conversatione usus est, negligendo eam mortificet, id est, intutiorem atque inefficacem reddat, et tunc ei quae est Ecclesiae misceatur, quae soror quidem illius, quia eamdem legem habet, eosdemque prophetas, sed aemula est: non quod ipsa zeletur, sed quod haec illius zelum patiatur, quia divitiae ejus ad nos per ipsam devolutae sunt, in tantum ut Paulus de his qui ex circumcisione sunt, ad Galatas qui ex gentibus erant, diceret: Aemulantur vos non bene, sed 108.0439B| excludere vos volunt (Galat. IV). Quia autem non Ecclesia Synagogam zelatur, sed ipsa a Synagoga zelum patitur, manifestum est ex eo quod non secunda uxor primam, sed prima aemulatur secundam: sicut ex desiderio viri subingrediente solet, unde et Lia zelabatur Rachel.

Ad mulierem quae patitur menstruam non accedes, nec reveles foeditatem ejus. Id est, ad menstruatam mulierem non accedes: segregabatur enim secundum legem propter immunditiam. Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi vult, quod etiam hic hoc iisdem praeceptis voluit adjungere? An forte ne in superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt quae etiam tempore Novi 108.0439C| Testamenti, remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt: quod videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata quae non figurate sed manifeste iniquitates sunt, etiam commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat, et inter justitiae merita si non accedat. Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione non maculaberis. Ecce ubi rursus prohibet adulterium quod cum aliena uxore committitur; quod etiam in Decalogo prohibetur. Unde apparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis viris suis, non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

CAPUT XII. Prohibet omnem immunditiam contra naturam.

(LEVIT. XVIII.) De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, vel secundum Septuaginta: Praesto esse principi, nec pollues nomen Dei tui: Ego Dominus. Cum masculo non dormies coitu femineo, quia abominatio est, cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo; mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. (Ex Hesychio.) Bene hae interpretationes stylo conjunctae sunt: praesens enim legislatoris intentio est a libidinibus et a nefariis commistionibus, et a fornicatione tam sensibili quam intelligibili cohibere eum qui accipit legem, et propterea non eum praecepit ei quae in menstruis constituta est propter pollutionem concubitus 108.0440A| contra legem misceri, sed nec uxori proximi. Adulterium enim ista commistio non conjugium est: unde cum dixisset: Cum uxore proximi tui non coibis, addidit nomen, nec seminis commistione maculaberis, hoc explanans, quia jam non est hoc conjugium; neque enim polluerat eum qui commiscebatur: quia honorabile est conjugium et thorus immaculatus (Hebr. XIII): sed cum sensibili fornicatione, et ab intelligibili nos removere maximo studio nititur, propter quod subdidit: De semine tuo non dabis servire Moloch; sive ut Septuaginta, principi. Cui autem principi nostra translatio et reliqui Interpretes ostenderunt. Ipsi enim Moloch pro eo, quod est principi, consone ediderunt; idolum autem hoc fuisse, etiam Stephanus concionans, maxime autem Amos 108.0440B| ante eum, prophetans demonstravit; ait enim: Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum sidus Dei vestri, quae fecistis vobis (Amos V). Semen autem non solum cognatos, sed omnem nostram actionem et doctrinam intelligamus, ut nec actionem nostram demus ad serviendum idolis: quia radix omnium malorum cupiditas (II Tim. VI), quae est idolorum servitus; sed talia doceamus quae non ad erroris idolorum impietatem pertinent. Sic enim intelliges non oportere ad mulierem quae in menstruis constituta est ingredi ad revelandam turpitudinem ejus, ut non in errore paganorum nos misceamus: hujus enim figuram gerere eam quae in menstruis constituta est, superius ostendimus, cum de mentruatis et fluxum sanguinis patientibus mulieribus interpretandi 108.0440C| necessitate sermo habitus est. Sed nec revelemus foeditatem ejus, ut non dicamus neque deducamus ad medium actiones eorum malas, non quasi eis parcentes, sed propter eos qui audiunt quia nocet audientibus. Propter quod dicit Paulus: Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est dicere (Ephes. V). Sed uxorem proximi refugiamus ut non polluamur in ea, gentilis videlicet et idololatrae, qui proximus noster propter naturam et propter cognationem dicitur. Propter quod et Dominus inquisitus a scriba: Et quis est proximus meus? (Luc. X) eum qui descenderat ab Hierusalem in Jericho, et in latrones inciderat, videlicet daemones, et neque a sacerdote, neque a levita sanatus est, sed a Samaritano, proximum dixit. Cum hujusmodi ergo muliere 108.0440D| non concumbis, ut tali seminis commistione maculeris: ut non paganorum sapientiae, intantum communicemus, neque intantum in ea incumbamus, ut aliquam pollutionem ex ea in dogmate conquiramus; nec polluamus nomen Dei nostri, quod communiter in omnia quae dicta sunt intelligamus: quia polluit nomen Dei, non solum fornicationis turpitudine et aliquibus actionibus idolorum utens, sed et si quis ex paganorum errore et ea quae appellatur apud eos philosophia, subintroducit in divina Ecclesiae dogmata; quod quidam patientes in sortem haereticorum lapsi sunt, et facti sunt extra Ecclesiam; ut pote polluentes nomen Dei, id est, injuriantes et quodammodo coinquinantes, quia non oportet ea quae sunt 108.0441A| mortuorum super vitam inducere, sed custodiendum est Pauli mandatum scriptum a Spiritu, Quae participatio justitiae ad iniquitatem? Aut quae societas Christi ad Belial? (II Corinth. VI.) Hoc enim et ipse quodammodo legislator significans in his quae dicta sunt, cum subdidit: Ego Dominus, qui gloriam habeo omnibus incommunicabilem, quanto magis daemonibus, qui corruptores sunt animarum, et idolis earum. Ipsis autem verbis sanctionem terribiliorem facit ex eo quod mediam eam sicut cernis his de quibus nunc loquitur posuit: praecedentibus quippe his quae modo discussa sunt, rursus proponit quia non debet cum masculo virili coitu concumbi, sed nec cum pecore coiri necessario in hoc utroque mandans tanquam utrumque contra naturam est, sed insuper quia jumentorum 108.0441B| est, et ut vir viro, foedo coitu misceatur, quod fugiendum atque adversandum est. Sed et Paulus haec demonstravit, ad poenam ea docens et iram Dei et perditionem committentium peragi. Sed et reliqui Interpretes pro abominabili, Symmachus ineffabile, Aquila infectum ediderunt, hoc quidem actione, illud autem etiam verbo vel narratione, non esse portabile, nec legitimum dicentes. Nos autem praeter haec masculum qui virilia agit intelligamus hominem, de quo David dicebat: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I). Et rursus: Fiat manus tua super virum dexterae tuae (Psal. LXXIX). Hunc effeminari non oportet, nec dissolvi ejus, quam habet in virtute perseverantiam. Hoc enim opportune cum viro, muliebri coitu misceri intelligitur; sed 108.0441C| quemadmodum alium effeminatum fieri non oportuit, ita nec nos nefariis voluptatibus acquiescere, quae recte quadrupedia, ut pote in terram intendentia, et actiones quae virum deceant non habentes, dicta sunt: in terram namque intendunt quadrupedia et manuum carent usu, quae in actiones dignas hominibus accipiuntur, quia proprie hominum est manibus laborare. Non ergo oportet cum his coire, ex quibus quis polluitur: qui enim moratur in delectationibus, sive voluptatibus, ita ut concumbat in eis, hic et semen effundere dicitur, propter hoc quia polluitur ab eis, sive quia delectatur in eis, et frequenti usu seminat eas quodammodo aut ab eis seminatur semine aliquo, quod inimicus dormientibus nobis et negligentibus, in mundum seminavit, 108.0441D| polluens valde, ita ut et a sacro tabernaculo debeat hic qui talis est, ut polluens expelli, alienusque esse a Dominica area, qui per malum semen factus est zizania. Legem autem non vir solus, sed et mulier necessario custodit, illa utique quam Salomon laudat: Mulier bona benedicetur, timorem autem Dei laudat.

CAPUT XIII. Populus Dei non sequetur contaminationes et errores gentium.

(IBID.) Ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, e quibus polluta est terra; cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos. Custodite 108.0442A| legitima mea atque judicia. (Ex Hesychio.) Non parvo modo pollui in praedictis peccatis, indignatio et poena, quae in eis definita est demonstrat. In nullo enim eorum oportet pollui. Nam qui in uno pollutus fuerit, in omnibus polluitur, quia ea, quae sibi ad invicem conjuncta sunt, lex ostendere cupiens, in unum omnia collegit, quae intantum sunt gravia, ut gentes etiam integras perderent, et terram polluerent, pollutamque respui facerent, et eos qui in ea talia commiserunt evomeret atque renueret, non quia poterat expellere a se vel evomere, vel sicut Theodotion edit, respuere eos, sed eosdem nocentes, quasi ingemiscit naturaliter in transgressionibus suis, quemadmodum Paulus dicit: Quia ipsa etiam creatura ingemiscit et parturit usque adhuc (Rom. VIII). 108.0442B| Deus autem tam gemitum ejus vindicat, quam legem suam et creaturam, ut pote propriam quae demonstrat ex his quae nunc dixit, cujus ego scelera visitabo; et haec quidem nos docet per litteram lex. His autem conjuncta sunt et non contraria, si per spiritalem intellectum gentes in his omnibus pollutas daemones intellexerimus, gentes siquidem hi propter multitudinem dicuntur. Cum enim nimis sint iniqui et omni laetantur malitia, maxime tamen fornicatione, et nefaria fornicatione, ac multo magis idololatria, gaudent, quia in his corpus et anima maculatur, et totus homo qui et terra appellatur per hoc polluitur: sed visitat Deus terram, videlicet hominum genus, et scelus. Sive ut Septuaginta: injustitiam ejus in eam, id est, quae est ab ipsa et in semetipsa committitur. Ab ea quidem quia 108.0442C| abominabiles sunt peccantes, et si a daemonibus ad hoc protrahuntur. In semetipsa autem, quia accipientes occasionem illi ex nostra negligentia, contumeliam ingerunt nostrae naturae. Sequitur:

Et non faciet ex omnibus abominationibus istis tam indigena, quam colonus qui peregrinantur apud eos: Omnes enim exsecrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos et polluerunt eam. Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. Omnis anima quae fecerit de abominationibus istis quippiam, peribit de medio populi sui. (Ex Hesychio.) Tam incolam, id est, eum qui a patribus in lege nutritus est, et ab infantia doctus est litteras, quam proselytum, et qui adjunctus est nobis, id est eum qui deforis 108.0442D| nobis adjectus est, qui interius sumus, recedere ab abominationibus oportet, et nullatenus haec facere, quae colebant antiquiores qui terram nostram polluerunt. Hi enim antiquiores quidem nobis sunt in conditione, quia invisibiles sunt creaturae. Polluerunt autem hominum genus, inobedientiam ei Adam et alia post illum mala suggerentes, veluti mendacium, homicidium et quaecunque his similia sunt; ita ut Dominus de diabolo diceret: Ille ab initio mendax et homicida est (Joan. VIII). Suggesserunt autem eis qui mentem lubricam et vergentem ad malum habebant; nam nec Abel, nec Seth, nec Enoch, nec Noe, nec aliis justis suggerere potuerunt, vel magis suggesserunt, sed non obtinuerunt, sed 108.0443A| irrisi sunt ab eis et recesserunt: neque enim inimici cogitationes ignorantes justi, sicut ait Apostolus: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Scientes autem eas ab eis se custodiunt, sed illos quidem intelligibilis nostra terra, visitata a Deo per Salvatoris adventum evomuit, ergo et eos quoque intelligibilis terra abhorret et emovet illos. Non enim jam in hominum portione, sed in daemonum ordinabuntur, perdentur enim eorum animae. Hoc autem in gehenna fit, ubi maxime locus et sors daemonum est. Quod manifestat Christus dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).

Custodite mandata mea: Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis: Ego 108.0443B| Dominus Deus vester. (Ex Hesychio.) Vere in duobus, vel tribus testibus stabit omne verbum. Hoc enim legislator confirmare volens de eisdem, ecce tertio praecepit: Et custodite, inquit, mandata mea; nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos; ut ostendat quia non hominis cujuslibet, sed ipsius Dei sunt 108.0444A| mandata: qui quomodo debeant custodiri non verbo tantum, sed et opere incarnatus per suam conversationem ostendit, ut non faciamus autem omnia quae fecerunt hi qui fuerunt ante nos. Sed vide quibus praesentem sanctionem confirmavit verbis: Ne polluamini in eis, quia ego sum Dominus Deus vester; omnes nos a pollutione mundare volens, quia imagine ejus circumdati sumus, et polluta quidem ea a qualibet earum quae vetitae sunt malarum et nefariarum actione necessario irascitur, munda autem conservata intantum placet, ut etiam inhabitet in nobis; quod manifestat Paulus utrumque, ait enim sic: Nescitis quoniam templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Quicunque ergo templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei 108.0444B| sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Consummatam ergo sanctificationem custodientes, totam in nobis habemus inhabitantem Trinitatis plenitudinem, si tamen templum Dei sumus, videlicet Patris, Christi autem corpus et membra, et Spiritus sanctus in nobis habitat, in Christo Jesu Domino nostro.

LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM De custodia praeceptorum et observatione sabbati. 108.0443|

(LEVIT. XIX.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 108.0443C| Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester: unusquisque patrem et matrem suam timeat; sabbata mea custodite; ego Dominus Deus vester. Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles facietis vobis; ego Dominus. ( Ex Hesychio. ) Recte sanctificationem praeposuit, quia omnis virtutis est ad fundamentum, quam quia sectari modis omnibus oportet, legislator ostendens, convenienter ait: Sancti estote, quia sanctus ego sum Dominus Deus vester, id est, si vobis placet placere Deo aut adesse vobis eum, vel magis esse cum eo vultis, Dei enim praesentia et conjunctio omnes a vobis insidias laesionemque removet, sanctificationem consequimini. Sanctus autem conjungi profanis non 108.0443D| patitur, propterea Paulus dicebat: Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Quicunque autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Superaedificans autem mandata super hoc fundamentum, extra quod nemo potest ponere aliud: Unusquisque, ait, patrem et matrem suam timeat: per sanctificationem quidem puram mentem erga Creatorem mandans, per honorem autem patris et matris impendi naturae benignitatem, quae parentibus honorem, sed et timorem deberi a filiis, sicut Dominus dedit. Deinde legis mandata recapitulare volens, id est, non occides, non furaberis, non adulterabis, non perjurabis, non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, non concupisces uxorem proximi 108.0444B| tui, et ut breviter continentiam a malo praeciperet, Sabbata mea custodite rationabiliter subdidit, quia verum sabbatum est, nullum corruptionis opus operari. Nam et omne opus servile in sabbato non fieri 108.0444C| Moyses praecepit, aperte ab operibus carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, et similia his, cavere praecipiens eum, qui sabbatum celebrare vult secundum legem spiritus. Sed nec causam sabbati ignorare oportet, sic etenim virtutem legis quae de eo est, sciemus. Quando ergo sabbati mandatum Dominus dedit, nusquam prius invenies apud divinam Scripturam sabbatorum nomen, ut manifestum sit quia sabbatum omne vacationem carnalium et saecularium rerum praecepit: unde omne opus lex prohibens quae faciunt ad omnem animam et subdidit, per hoc aperte ostendens: quia a corporalibus nos vacare desiderat, et quae ad juvamen sunt animae et provectum pertinentia operari. Verum enim sabbatum 108.0444D| est, nihil materiale, nihil ad terram hominem deprimens, et ad corruptionem carnalem trahens, agere. Cum hoc autem quid aliud nunc Deus praecepit, nolite converti ad idola, nec deos conflatiles facietis vobis: Ego Dominus. Non converti autem ad idola est, non condescendere his, quae idolorum lex multa profanaque exigit. Sed nec conflatiles deos facietis vobis: non solum in animalium formis, sed nec in pecuniarum thesauris, nec in auri aut argenti massis; haec enim deos suos faciunt hi qui ea faciunt et congregant, intantum sub earum dominio constituti, ut timeant ex eis vel quantulumcunque contingere. Quid autem haec necesse habemus, qui pro omnibus possidemus divitiis eum qui dicit: Ego Dominus, id est, qui volatilia nutrio, qui lilia agri vestio, 108.0445A| qui ex nihilo feci, factaque nutrivi, atque haec omnia rursus ad indigentiam redigere valeo.

Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit acceptabilis, eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero. Quidquid autem residuum fuerit, in diem tertium, igne comburetis. Si quis post biduum comederit ex ea profanus erit, et impietatis reus portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. ( Ex Hesychio. ) Omnia quidem, ut ita dicam, Moyses legis capitula, bis terque populo praecepit: frequenti traditione memoriam eorum auditoribus profligans, multo magis tamen mandata quae necessariora sunt, sicut et praesens mandatum, propter quod et illud proponens, pridem cum de sacrificiis praeciperet, cum et nos 108.0445B| plene de hoc in primo libro hujus Leviticae interpretationis discussimus: ecce nunc rursus recapitulavit, ut et nos breviter recapitulemus quae tunc permulta diximus. Sacrificium enim salutare immolari praecipiens, ipsum recte innuit, in quo ea quae pertinent ad salutem operamur: huic autem, ut sit placabilis, oportet immolari: haec utique omnimodo assequentes, quae acceptabilia Deo sunt. De quo dixit Paulus, cum quomodo oporteret assequi remotam et quietam vitam in omni pietate et pudicitia Timotheo scribens, ostendit: Hoc bonum et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Comedere autem de sacrificio eo die quo immolatum est, et alio, est, ut in praesenti vita 108.0445C| quaecunque ad salutem pertineant operemur: hodie autem et crastinum in praesenti saeculo, divina Scriptura solet accipere. De qua re testem Jaeobum producamus scribentem, Ecce nunc qui dicitis, hodie aut crastino ibimus in illam civitatem, etc. (Jacob. IV). Dies autem tertia quia in ipsa a mortuis Dominus noster resurrexit, figuram futuri saeculi et mortuorum resurrectionis gerit, in quo jam non licet operari, sed qui nunc operati sunt illic ad retributionem veniunt. Qui ergo sic hic vivit, tanquam illic quaedam praesentium operaturus sit, et propterea comedere tertia die sacrificium pacificorum, sive salutare dicitur, opus attrectat a legislatore prohibitum, virtutem imperfectam relinquens, velut illuc operaturus sit, et hujus sacrificium rectissime acceptum non 108.0445D| est, nec vita correcta est, sed qui talem sibimetipsi operatur virtutem, iniquitatem suam portabit, prius quidem imperfecte operans, deinde ut ingerens calumniam divinae legi, et dogma disseminans impium atque alienum. Hujus anima peribit de populo suo; in populo autem qui salvetur non ordinabitur, quia reliquit imperfectam vitam, quae eum salvare poterat si eam consummasset.

CAPUT II. De pauperum et peregrinorum cura tempore messis et vindemiae.

(IBID.) Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum, super faciem terrae, nec remanentes spicas colliqes; neque in vinea tua racemos et grana 108.0446A| decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes: Ego Dominus Deus vester. ( Ex Hesychio. ) Vult legislator ut nos invicem diligamus, amatoresque pauperum nos esse desiderat, semperque eleemosynae studere, nunc quidem dantes egentibus, nunc autem non exigentes quae nobis debent, sed et concedentes eis colligere quascunque reliquias omnium bonorum quae a Deo sunt donata nobis repererint, et imitari eum, qui donavit non tantum misericordem, sed et qui multae miserationis est atque dicitur; et propterea metentes aut omnino vindemiantes, iterare eodem tempore ipsam messuram vindemiamque non praecepit, sed nec ex toto metere, aut vindemiare sancivit, sed relinquere quasdam omnimode pauperi, et proselyto de messione 108.0446B| et vindemia reliquias, et Deo qui fructus ipsos oriri facit, operatoriis gratiarum actionibus compensare. Mystice ergo per ea quae nunc dicta sunt, legislator doctoribus Judaeorum praecepit nequaquam totius legis interpretationem eos attrectare, sed cedere quaedam pauperi et proselyto, doctoribus videlicet gentium: Pauperes etenim hi sunt, quia spiritu pauperes esse praecepti sunt, et ad eos dicebatur: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V); proselyti autem ut nunc semetipsos cognationi Abrahae subinferentes, et ad Deum accedentes, modo per fidem. Ergo hoc quod legitur: Non occides, non adulterabis, doceant et Judaeorum doctores, quaecunque autem necessariam habent contemplationem et interpretationem, veluti ea quae 108.0446C| sunt de mundationibus, de sacrificiis et alia similia, doctoribus Ecclesiae cedant. Et quae decidunt de messura eorum, id est, quaecunque cernunt eos trans gredientia, quae videlicet ignorant. Hos ergo racemos sibimet colligere Judaei et in suis divitiis thesaurizare non possunt, quia eorum vitam minime sunt zelati, pauperi autem eos et proselyto relinquunt. Nobiscum enim sunt prophetae, et quotquot justi apud populum Judaicum fuerunt, intantum ut memoriae eorum a nobis annis singulis honorentur, quod apud illos non fit, ut experimento cognoscatur veridicum divinum eloquium.

CAPUT III. Ponuntur mandata, et exigitur justum de proximo judicium.

(IBID.) Non facietis furtum, non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum, non perjurabis in nomine meo. Non pollues nomen Dei tui: ego Dominus. (Ex Augustino.) Illud de furto positum est in Decalogo: Quod autem dicit, neque meutiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum si non eo praecepto continetur quod ibi positum est, Neque falsum testimonium dices adversus proxi mum tuum, quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. Sed utrum haec aliqua compensatione admittenda sint, magna quaestio est, sicut de mendacio pene omnibus videtur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. Utrum ergo ita et de furto? 108.0447A| An furtum fieri potest ubi nullus laeditur? quin imo fieri potest etiam, quando ei cui fit consulitur, tanquam si quisque hominum volenti se occidere gladium furetur. Nam calumnia, nescio utrum cuiquam ad ejus utilitatem fieri possit, nisi forte quod ad majus gaudium fiebat, quo post ea fruerentur, quod Joseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat; quanquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur, et calumnia non est. nisi quando falsi criminis objectione proximus laeditur: mendacium autem non possumus dicere, tunc tantummodo esse quando proximus laeditur. Cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium 108.0447B| est sive illo quisquam, sive nemo laedatur. Proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando justum esse mendacium, facile solveretur fortasse si sola praecepta intueremur non exempla. Nam quid isto praecepto absolutius, non mentiemini? Sic enim dictum est quomodo non facies tibi idolum, quod factum non potest aliquando justum esse, et quomodo dictum est non moechaberis. Quis autem dicat aliquando moechiam justam esse posse? et non furaberis secundum definitionem illam furti, justum esse furtum nunquam potest; et non occides, quoniam cum homo juste occiditur, lex eum occidit non tu. Nunquid ita dici potest, cum homo juste mentitur, lex mentitur? sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. Mentitae sunt obstetrices 108.0447C| Aegyptiae, et bona illis Deus retribuit; mentita est Raab pro exploratoribus terrae, et ideo liberata est. An ex quo dictum est in lege, non mentiemini, ex illo intelligendum est, nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? Sed magis credibile est, quia injustum erat mendacium, ideo prohibitum? non quia prohibitum, ideo factum injustum? fortassis ergo sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum, quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberaverunt, ut propter hanc misericordiam illud peccatum veniale, sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intelligendum est remuneratam in illa liberatione exploratorum, ut propter eamdem explorationem venia sit data mendacio, ubi 108.0447D| autem venia datur, manifestum est esse peccatum. Sed illud cavendum est, ne ita quisque existimet etiam caeteris peccatis si propter liberationes hominum fiant, ita venia posse concedi: multa enim mala intolerabilia et nimium detestanda istum consequuntur errorem. (Ex Hesychio.) Fines nobis bonae conversationis legislator ostendit, simulque et peccata quam ad se invicem habeant cognationem tradit. Quae enim nos parva putamus, maxima sunt, siquidem in mendacio, singulis ut ita dicam diebus solemus delinquere, vel loco, vel studio, similiterque jurisjurandi praevaricatione. Haec autem intantum sunt prava, ut ea furto conjungeret, et recte, quia furtum operatur plerumque mendacium, propter 108.0448A| quod Zacharias propheta falcem quam contemplatus est, longitudinis cubitorum viginti, et latitudinis cubitorum decem, contra fures eam et contra perjuros exacutam demonstravit: ait enim: Ingredietur in domum furis et perjuri (Zach. III). Sed et omnibus peccatis cooperatur mendacium.

Devitemus autem et mendacium, in quo quidam sub specie veritatis delinquunt, calumniam facientes proximo magis mente quam lingua, quemadmodum hi qui dixerunt de Domino: Hic dixit, Possum solvere templum hoc, et in tribus diebus aedificare illud (Joan. II); locutus fuerat quidem haec Dominus quando Judaei ad eum dixerunt: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? ipse autem ad eos: Solvite templum hoc, et in tribus diebus aedificabo illud, sed 108.0448B| non secundum illam dicens hoc intentionem secundum quam hi qui contra eum testimonium dabant dixerunt, dicebat enim de templo corporis sui, illi autem haec sicut de templo dicta Judaeorum asseverabant: unde eos et falsos testes Spiritus appellavit. Pro perjurio autem Septuaginta edunt: Non levabitis nomen meum in injustum. Jusjurandum vero in injusto est, non solum quod praevaricatur, sed etiam quod injuste custoditur, veluti quale illud fuit quod Herodes filiae Herodiadis jurans, Joannis Baptistae caput abscidit (Matth. XIV); oportebat enim hoc eum jusjurandum non praebere; postquam tamen juravit, non custodire, quia talia sacramenta nec initium sumere Deus vult, sed nec sumentia ad finem pervenire. Unde dicens, non levabitis nomen meum in 108.0448C| injusto, addidit, et non profanabitis nomen Domini Dei vestri. Quod Hieronymi translatio edit: Non pollues nomen Dei tui. Quomodo autem quis illud profanat dico, id est, malefaciendo, quia jusjurandum transgredi non potest, nam Deus per quem juravit intantum bona vult. Qui etsi promiserit de quibusdam terribilia, illi autem poenituerint, non tardat mutare sententiam, suumque sermonem refragare, ut quiddam nobis pietatis impendat, propter quod addidit: Ego Dominus, qualis de quo ait Jonae prophetia, quando Ninivitae jejunaverunt et oraverunt, et poenituit Deum dè malitia, quam locutus est, ut faceret eis, et non fecit (Jonae. III). Multa autem et alia hujusmodi prophetae dixerunt. Sequitur:

108.0448D| Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum, sed timebis Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Ex Augustino. ) Omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo; nam quod sequitur, Non rapies, nisi ad hoc referatur ne rapiendo noceatur, aliquando evenit ut non rapiendo quisque noceat. Nam gladius insanientis rapiendus est, et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit. ( Ex Hesychio. ) Vides quemadmodum paulatim lex ejus qui legem accepit colat mentem, et ea quae videntur parvula peccata conjungit 108.0449A| magnis, ut timore definitae in majoribus peccatis poenae et a minoribus abstineamus. Sicut enim eis sociantur mandato, ita et in poena sociantur. Quia qui legem totam servaverit, peccaverit autem in uno, factus est omnium reus (Jacob. II). Sed nec frustra calumniae vim conjunxit; quae enim differentia est apud eum qui rebus suis caret, sive vi, sive armis, forsitan aut potentia qualibet, vel per circumventionem judiciorum, aut fraude, vel quolibet alio simili modo his careat; sed et qui die tota operatus est ut acciperet mercedes, ex quibus cum filiis et uxore et parentibus exspectantibus easdem mercedes viveret, et non accepit, sed dilatus est, nonne calumniam et vim patitur, non solum in cibo; sed et per haec etiam in vita? vita enim in cibo quotidiano 108.0449B| ducitur; ergo et si crastino recipiat, quia praeterito die, in quo laborem sustinuit, permansit jejunus, vim pertulit et calumniam passus est. Et quod aliis substantia est, hoc sunt mercedes laborantibus. Ergo recte vis etiam horum privatio dicitur. Sed et qui maledicit surdo, multum nocet; et qui ponit coram caecis offendiculum, in quo pedibus offendant. Is quidem qui surdus est, dum maledicitur nocetur, non solum quia de eo detrahitur, sed quia emendare, aut haec cavere in quibus de eo detrahitur non potest; sed nec caecus ab offendiculo qui ei ponitur, custodire se potest: evenit autem, et huic et illi, ex utroque mors; caeco quidem dum conteritur per offendiculum; surdo autem maledicto, quasi de principe detraxisset, aut aliud quidpiam fecisset, quod 108.0449C| ei periculum ingereret, semetipsum minime corrigenti. Et hoc quod videtur esse parvum, quod a multis saepe ludentibus delinquitur, transit ad mortem; unde nimis opportune David, beatum dixit eum qui in cathedra pestilentiae, id est deridentium, non sedit (Psal. I). Nos autem ad eadem rursus exsequenda pergamus. Non enim solum pecuniarum calumniam et vim lex prohibuit, sed et omnem aliam, et multo magis eam quae est in spiritalibus, ut non gloriam arripiamus alterius, nec quod alterius labore collectum est, in nobismetipsis attrahamus; propter quod et Paulus dicebat: Non enim in aliena regula in his quae parata sunt gloriari (II Cor. X); et rursus donatum sibi dicit evangelizare, non ubi nominatus est Christus, ne super alterius fundamentum aedificaret 108.0449D| (Rom. XV). Alterum autem alterius interpretatio est: nolebat enim praedicare, ubi alter praedicavit, ut non mercedes abriperet alienas. De his enim mercedibus ait legislator: Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Non jam praedicantibus, sed adhuc discentibus mandans non negligere, nec otiosum apud se sinere doctorale verbum; mercenarius enim Dei est, qui praedicat verbum ejus. Merces autem ejus est retributio praedicationis, veraci existente hujus rei teste Paulo, qui dicit: Quae est ergo merces mea, ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium Christi? (I Cor. IX.) Septuaginta autem edunt: Non dormiet merces mercenarii tui apud te usque mane; quia enim dormire 108.0450A| negligentes dicuntur demonstrat Dominus, discipulis mandatum dans: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit; sed et quando dormientibus hominibus, videlicet negligentibus, seminare dicebat inimicum zizania. Mane autem futurum saeculum est, quia nocti praesentis vitae succedit, et lux inexstinguibilis in eo habitat. Non ergo oportet otiosum esse apud nos doctorum verbum, per omne hoc tempus cui futuri temporis mane succedit, quia et in hoc avaritia et injustitia in doctoribus exercentur, mercedem perdentibus quae eis ex provectu discipulorum deberetur. Per surdum autem et caecum, eos qui inobedientiae et ignorantiae morbo detinentur lex innuit, ad quos Isaias dixit: Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum (Isa. XLII). Hi non maledicendi 108.0450B| sunt, sed admonendi, si tamen eos converti volumus. Unde Paulus eum qui docet in mansuetudine docere eos qui contradicunt doctoribus Ecclesiae praecepit; sed nec offendiculum eis falsa dicentes aut agentes debemus effici. Hoc enim ipse Paulus prohibens atque corrigens scripsit: Si quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothita (I Cor. VIII). Sic legis tam littera quam spiritu juvari possumus. Sequitur:

Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis, nec consideres personam pauperis. Nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo: Non eris criminator et susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. ( Ex Hesychio ). 108.0450C| Non quamlibet justitiam, sed summam et perfectam studeri lex, maxime in praesentibus, constituit, recto itinere ordineque procedens, ut prius videatur pauperibus legem constituere, deinde potentibus, ac deinde principatus et potestates habentibus, ut et per hoc ostenderet personam non deberi accipi. Non furtum enim nec calumniam facere, nec jurare in injusto, etsi divitibus vel potentibus aliquando contingit, verumtamen propria pauperum quodammodo sunt peccata: per paupertatem enim furari et calumniari et transgredi sacramenta compelli videntur, ita ut Sapiens ille in Proverbiis diceret: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, ne forte satiatus illiciar ad negandum, aut egestate compulsus, furer et perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX). Vi autem opprimere 108.0450D| et mercedibus privare, et irridere surdum aut caecum, quia quaedam eorum sunt potentiae, quaedam vero prodigae quodammodo vitae et deliciarum contumeliam generantium peccata, praecipue personis divitum et potentum, lex sanciri dicitur. Personam autem accipere in judicio, hi qui magistratuum praesident vel judicum tribunalibus, quos judicantes nec quidem pauperum personas oportet accipere. Nemo enim Deo misericordior est, qui misericors et miserator super omnes appellatur: Verumtamen judicii tempore nequaquam jam ita appellari vult, sed justus, teste David, qui dicit: Deus judex justus fortis et longanimis (Psal. VII). Nec quidem potentis oportet admirari personam in judicio, quia Deo nullus est 108.0451A| potentior; ipsius autem est judicium. Ipse enim, nobis judicantibus, causantis personam suscipit; cujus rei testis est idem Moyses, in Deuteronomio ita dicens: Non respicies personam in judicio, secundum parvum et minorem judicabis. Non distinguas personam hominis, quia judicium Dei est (Deut. I, 16). Ergo si vis personae donare potentis, personae Dei dona: donas autem, si ad partem te justitiae contuleris, illic enim habet personam, quia justus Dominus, justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). Quamobrem etiam nunc juste judicari proximo praecepit. Oportet enim nos nosse quia in quo judicio judicaverimus, in eodem judicabimur. His addidit: Non eris, inquit, criminator et susurro in populis; vel, sicut Septuaginta edunt, Non ambulabis 108.0451B| in dolo in gente tua: non stabis contra sanguinem proximi tui. ( Ex Hesychio. ) Dolo sanguinem conjunxit, videlicet homicidium, sicut et David psallit: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. VII); et iterum: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). Gladius enim occultus est dolus, ensis exacutus et latens, ita ut David rursus diceret, Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI); sed nos ab eo velociter recedamus, expavescentes illum pro peccati vicinia, cui meruit esse conjunctus; nec contra sanguinem proximi stemus, sed omnes insidias et collegium quod pro qualibet iniquitate fit, fugiamus: quia quidam singulariter infirmi, et per semetipsos nocere non valentes, misceri solent multitudini, et necesse est ut quando 108.0451C| plures simul conveniunt, malitia valentior inveniatur. Hic enim commodat manum, alter linguam, alius his quae aguntur consensum praebet, alter innuit, et ita malitiae consummatur insania. Sequitur:

Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeres ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus, leges meas custodite. ( Ex eodem. ) Ne oderis fratrem tuum, addidit, in corde tuo, quia frequenter in personis peccantium personam odio eos habentium indui compellimur. Unde Paulus Thessalonicensibus praecipiebat: Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo ut 108.0451D| confundatur. Hoc autem dum fit, odii praebet praesumptionem; quorum enim aliorum, nisi odientium et adversantium est non commisceri? Sed hanc aversationem non praecepit in corde fieri, ait enim: Non commisceamini ei ut confundatur, et erubescens omnimodo emendetur (II Thess. III). Qui autem emendabat eum cui non commiscebatur, nullatenus eum odisse in corde suo poterat. Quod confirmans etiam hoc addidit, Et nolite quasi inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem. Omnem autem justitiam explens, et per singulas species vitae quodammodo legem ponens, confirmationem mandatis quam oportet apponit, quam si custodierimus nemo nostris nocere divitiis, nemo nostrum thesaurum 108.0452A| furari poterit. Est autem confirmatio haec.: Et diliges amicum, sive, ut Septuaginta, proximum tuum sicut teipsum: habens in modico totam legem, et per unum tibi hoc mandatum omnia custodire facile est. Charitas enim, ait Paulus, proximo malum non operatur. Plenitudo ergo legis charitas est (I Cor. XIII). Sed et omnem vitam nostram esse in bonis facit; si enim diligo proximum sicut meipsum, et forsitan filios non habuero, aut divitias, aut decorem, aut mundi gloriam, aut potentiam, video autem proximum habentem, gaudeo, et nihilominus, tanquam ego haec habeam, laetor ego: in illo enim et ego habeo. Idipsum autem et in spiritalibus, in quibus maxime eam, quae ad proximos pertinet, dilectionem custodire debemus, et non invidere operantibus justitiam, 108.0452B| nec morderi quando alii secundum Christum glorificantur, quando in verbo doctrinae locupletantur, quando abundant divinis donis; sed imitandus est Christus, qui in tantum nos dilexit, ut apostolis majora signa facere quam ipse fecit concederet. Unde et nunc dicens, Diliges amicum tuum, sive proximum sicut teipsum, addidit: Ego Dominus, leges meas custodite. Quantum vero nos Deus dilexerit, ipso dicente cognosce: Ait enim: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV).

( Ex Augustino. ) Quaeri autem potest quid sit quod cum supra dixisset: Non odio habebis fratrem tuum in animo tuo; arguendo argue proximum tuum, et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter 108.0452C| adjunxit, et non vindicetur manus tua, utrum pro eo quod est non punitur? Animo enim bono facies cum disciplinam peccati proximo imponis, ne accipias peccatum ejus negligendo. Ad hoc enim pertinet quod ante posuit: Non odio habebis proximum tuum in animo tuo. Videri enim potest ei qui arguitur quod oderis eum, cum non sit in animo tuo; an non vindicetur manus tua hoc potius admonet, ne quaeras vindicari manum tuam, nec ulciscendi libidine rapiaris: nam quid est aliud vindicari velle, nisi laetari vel consolari de alieno malo? Et ideo dictum est, Non irasceris filiis populi tui; sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. Quidam vero codices habent, Et non vindicabitur manus tua, id est, ne arguendo vindicare te velis, sed potius consulere 108.0452D| illi quem arguis.

CAPUT IV. Ne jumenta alterius generis simul coeant, ne ager diverso semine seratur, etc.

(IBID.) Jumenta tua non facies commisceri cum alterius generis animantibus: Agrum, sive, ut Septuaginta, vineam tuam non seres diverso semine. Vestem quae ex duobus texta est non indueris. ( Ex Hesychio. ) Haec quodammodo ad litteram videntur esse ridicula. Unde nec ita ea custodiri a prophetis et spiritalibus invenimus, quemadmodum Judaeorum filii infirme imperfecteque viventes, qui lac amant et solidum cibum non capiunt. Nam intende quid ad Sadoch sacerdotem et Nathan prophetam et ad Banayan 108.0453A| David dicebat: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam (III Reg. I); dicens enim meam, ostendit quia et ipse in mulam sedebat. Si autem jumenta commisceri alterius generis animantibus, id est, asinum equo commisceri lex vetuit, et abominabile hoc erat, oportebat et ea quae fiebant, et ea quae nascebantur ex eis procul dubio abominari. Sed et si vestimentum ex duobus fieri non vult, quomodo Sapiens ille de forti muliere haec in Proverbiis dicit: Invenit lanam et linum et operata est utile manibus suis (Prov. XXXI); et rursus: Ex bysso et purpura vestimenta ejus (Ibid.). Nec enim utilia sunt vestimenta. Bonum autem indumentum ejus, sive utile dixit esse vestimentum, unum quidem de lana et lino. Aliud autem rursus ex bysso et purpura 108.0453B| confici intelligamus. Sed quid hoc sit Paulus aperte Corinthiis scribit: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Dei participare et mensae daemoniorum: et rursus: Qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Neque enim Judaicis seductionibus, nec errori gentilium oportet fideles commisceri. Jumenta ergo, id est, populares homines, non permittamus alterius generis animantibus, id est, non sectari circumcisionem et baptisma, alterius enim jugi est circumcisio gravis et importabilis. De quo dixit Petrus: Quid tentatis Deum, superimponere jugum in cervicibus discipulorum, quod nec patres nostri, nec nos portare potuimus? (Act. XV.) Alterius est autem baptisma Christi et levis jugi, quod nobis Christus imposuit, 108.0453C| dicens: Tollite jugum meum, etc. Et rursus: Jugum enim suave est, et onus meum leve. Sed nec vineam sive agrum creditum nobis vario serere debemus semine, ut non contraria divinis doctrinis Ecclesiam doceamus; quemadmodum prava sapientes haeretici Christo nuptias per suam praesentiam benedicente atque dicente, Non ea quae ingrediuntur nocent homini, prohibentes nubere, et praecipientes abstinere a cibis quae Deus creavit eis (I Tim. IV), sibimet impietatis praeparant mortem. In quibus necessario secundum Septuaginta subdidit, Ego sum Dominus Deus vester, ab omni nos hujusmodi continentes esse malitia cupiens; et qui per Evangelium dixit ad eos qui male legem et ad suam voluntatem accipiunt: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium 108.0453D| judicate (Joan. VII). Vestimentum autem abominabile ex duobus contextum induitur, qui dicit se Christum adorare et adorat daemones, qui Solis justitiae se asserens militem, etiam visibilem hunc et qui ad ministerium creaturae datus est, solem placat, vel reliqua sidera aut aliquid hujusmodi, sicut Manichaei et alii multi haeretici faciunt. Non vult enim nos cum simus Dei, diabolicis immisceri negotiis, neque simul orationibus et incantationibus vacare, nec phylacteriis Ecclesiae Dei sanctorumque virorum vel e diverso pravorum veneficorum simul indui, et ea quae sunt daemonum circumducere sancto Spiritui, in quo, ait Paulus, signati sumus (Ephes. I). Recedit enim, ut pote perpessus contumeliam, et 108.0454A| obtinebit immundus spiritus, et patietur hujusmodi quod Saul pertulit.

CAPUT V. Quid faciendum sit ei qui dormierit cum muliere ancilla, etc.

(IBID.) Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera. Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem; orabitque pro eo sacerdos et pro delicto ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. (Ex Hesychio.) Quantum inter libertatem et servitutem intersit, ostendere per ea quae nunc dicta sunt legislator intendit. Nam in ea quae 108.0454B| libera est desponsata, adulterium esse delictum ejus qui cum ea fornicatus est asserit, mortisque poenae eum subjacere sancivit. In ancilla autem nubili, quod Septuaginta ediderunt, custodita homini, id est, desponsata, absolvens a poena, sacrificium jubet offerre eum qui in eam peccavit, ex hac sensibili servitute intelligibilem voleus ostendere. Neque enim praecepit in ancillas quaslibet, quanto magis desponsatas, delictum fornicationis admitti, sed ancillam desponsatam sive custoditam homini, Judaeorum dicit Synagogam, quae legi custodita est, nec despondi Christo priusquam moreretur, legis littera poterat. Unde et Paulus dicebat: Ergo, fratres, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit (Rom. VII). Ipse autem ancillam esse Judaeorum 108.0454C| Synagogam haec dicens docuit, quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla et unum de libera (Galat. IV). Deinde quam voluit ancillam intelligi, exponens subdidit: Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem ex monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina autem mons est in Arabia conjunctus ei quae nunc est Hierusalem quae servit (Ibid.). Cum hac ergo si quis dormierit coitu seminis, id est, qui hujus particeps effectus fuerit doctrinae: in tantum ut conjungatur ei et coeat cum ea, per legis videlicet conversationem. Quasi unum reperiuntur hi qui sibi conjugali consortio sociantur. Semen autem in doctorali verbo accipi debere multipliciter in hoc Levitico libro pridem demonstravimus. Quicunque ergo haec antequam per 108.0454D| adventum Christi liberaretur fecerat, recte non moriebatur. Nam etsi secundum litteram et non secundum spiritum legem accipiebat, quemadmodum Judaeorum docet Synagoga, unde et ancilla juste nominatur, quia legislatoris intentionem ignorabat; servus autem, sicut dicit Christus, nescit voluntatem domini sui, et propterea delinquere dicebatur, remissionemque necessariam habebat, quia Dominicum praeceptum non secundum Dominicam studebat voluntatem. Verumtamen quia non adhuc erat liberata, et propterea occulta erat legis contemplatio, unde et tempus videbatur habere conversatio litterae, nec morti subjici dicuntur, et visitationem eis promisit. Nam quod nostra translatio habet Vapulant ambo; 108.0455A| Septuaginta dicunt, Visitatio erit eis et non morientur. Visitationem autem eis promisit, id est, a legis servitute libertatem. Mos enim est divinae Scripturae, libertatem visitationem appellare. Nam et liberationem servitutis Aegypti, visitationem invenimus Deum nominantem, quando ad Moysen dicebat: Convoca seniores filiorum Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos (Exod. III). Sed quia primi Judaei hanc salutem et liberationem, ut pote etiam alios seducentes, habebant necessariam, cum his qui dormit, id est, qui miscetur, ut seminis eorum et doctrinae particeps efficiatur, huic per sacrificium praestatur remissio, sed per Christi: hoc enim sacrificium significans, 108.0455B| arietem pro peccato praecepit offerri, et per ejus oblationem sacerdotem deprecari. Quis est autem hic qui primo omnium mundo deprecatus est, et quis aries qui pro peccato offertur, et cur ante ostium tabernaculi testimonii ad sacrificium deducatur, sed et qui proprie debet intelligi peccatum delicti? Ea quae de sacrificiis olim sancita sunt et exposita perscrutans, invenies Christum in eis velut in imagine figuratum, qui per crucem immolatus cum aliis omnibus peccatis, etiam hoc ignovit quod Judaeorum commisit populus, et is qui erat ei mixtus ex gentibus, qui etiam dormire cum eis dicitur, legem non secundum intentionem legislatoris accipiendo. Haec autem non importune in hoc loco, sed imo nimis opportuno tempore, quo jumenta non oporteret alterius 108.0455C| generis jumentis conjungi, id est, non liceret eos qui sub jugo facti sunt Christi Judaicum jugum suscipere significavit. Confirmans enim hoc, praesentia subdidit, per quae ostendit quia et ante adventum Christi quicunque exterorum illis commiscebatur, opus habebat intelligibilis arietis sacrificio ad propitiationem suam, conferens illud mente et describens apud semetipsum per figuras veritatem. Sic enim non solum non condemnari ex obveniente sibi virtute Judaicae litterae, sed etiam liberari ab ea, et a morte infidelitatis, spiritaliter legem accipiens, et sacrificia ejus ad Christum referens, poterat.

CAPUT VI. De auferendis praeputiis arborum in terra Chanaan.

(IBID.) Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis 108.0455D| in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum; poma quae germinant immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino, quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quae proferunt. Ego Dominus Deus vester. (Ex Hesychio.) Permanet in intentione etiam nunc legislator, quam habuit prius aliis verbis praecedentibus similia sanciens, ostendens quidem nec habere fructum bonum Judaeorum populum ante Domini praesentiam potuisse. Cur enim triennio fructum ejus omnis ligni non esse esibilem dicebat, sed nec ullo modo mundum, sed et mundationem quarto anno necessariam habentem? Et quae erat haec mundatio? non aspersio, non sacrificium, 108.0456A| non aliud quidpiam hujusmodi, quale alio loco lex ad litteram praecepit. Ergo vacat necessario ad contemplationem spiritus eum qui non solum meditari legem, sed et aliquod ex ea percipere commodum cupit. Terram ergo Deus dat, quam ipsum dare decet, id est, divinam Scripturam quae virtutum fructus ferat, quae habet illam vitam, et colit sive operatur, quam David colere et operari promittit. Ubi enim Deo placere magis homo quam in mandatis et operibus bonis potest? Ait enim: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV). De quibus ipse dicit: Qui vero exspectant Dominum haereditate possidebunt terram (Psal. XXXVI). Possidebunt enim plenam Dei spiritu Scripturam, et quae ex ea sunt bona, quae Deum exspectans, mandatorum quae in ea continentur 108.0456B| retributionem promittit. Hanc terram ingredi quidem filii Judaeorum praecepti sunt, et acceperunt priores.

Primi enim sacras susceperunt litteras, propter quod et lignum, quod edi potest, id est, mandata quae diximus, plantare jussi sunt, hi quidem eas meditantes, hi autem et praedicantes. Quia enim plantationi lignorum meditatio legis et praedicatio, propter eum profectum qui per partes provenit, assimilatur, audi David dicentem: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte, et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I). Paulus autem de praedicatione quam praedicavit Corinthiis scripsit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit (I Cor. III). Sed mandata quidem bona nimis 108.0456C| erant, propter quod et lignum edibile appellatur.

Illi autem modo quo debebant non operabantur, secundum litteram lege utentes. Erat ergo eorum fructus, operatio videlicet legis, triennio immundus. Dicit autem triennium a tempore legis usque ad David tempus, et a David usque ad transmigrationem Babyloniae, et a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini. Sic enim et Matthaeus distinxit. Quia ergo quarto hoc anno omnem fructum ipsius legis sanctum et laudabilem Domino commendavit, non tamen vel tunc esibile illud esse Judaeis dixerat, illud sine aliqua dubitatione probavit, quia totus legis fructus in adventu Domini est. Hujus enim tempus secundum ordinem temporum superius nominatorum annus recte nominabitur quartus sanctus 108.0456D| laudabilis Deo, quia Christus eum fructiferum faciebat, quemadmodum oportet etiam nos fructificare docens. Recte ergo sanctus erat, ut pote a Sancto sanctorum perfectus; sed et laudabibis: omnia enim quae Christus operatur, bonae famae sunt atque gloriosa, ita ut etiam ab ingratis Judaeis glorificentur. Cum enim paralyticum portantem super humeros grabatum vidissent, glorificabant Deum, qui talem potestatem dedisset hominibus (Matth. IX). Unde non simpliciter sed laudabilem Domino fructum hunc lex appellavit. Necdum autem erat populo edibilis, necdum enim hic secundum spiritum Christi conversationem adeptus fuerat, sed in anno quinto, in apostolica videlicet generatione. Illinc enim ipse Judaeorum 108.0457A| populus, id est, hi qui ex eis crediderunt, et gentes omnes esibilem legis fructum, operationem videlicet, habuerunt. (Ex Gregorio.) Secundum tropologiam vero, ligna pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia itaque lignorum auferimus, cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda ducimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis, ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit. Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis 108.0457B| ante lucem surgere, surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI). Ante lucem quippe surgere, est priusquam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere: sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus, quia quisquis nunc sese sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat.

CAPUT VII. De variis caeremoniis, comedendi, tondendi, augurandi, etc.

(IBID.) Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Neque in rotundum tondetis comam, nec radetis barbam. Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis: Ego Dominus. (Ex Hesychio.) 108.0457C| Ab omni fermento malitiae mundum esse fidelem vult, et propterea nunc quidem prohibet a servitute legis litterae, et Judaicam doctrinam demonstrat inutilem. Nunc autem rursus ad errorem gentilium sermonem vertit. Neque enim omnia quae nunc vetita sunt studentur, quippe cum non solum sint ridicula, sed etiam et noxia studentibus ea, quod maxime ostendit Ecclesiastes; ait enim: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubem, nunquam metet (Eccli. XI). Augurium ergo non solum vox avis cujuslibet aut volatus appellatur, qui vel prohibet a quadam actione, vel etiam studiosius imminet accelerandam, sed et signis uti loquentium, praetereuntium, obviantium, et quorumdam in itinere obvenientium offendiculorum, taliumque aliorum est. Ab avibus 108.0457D| enim augurium, sed et aliorum signorum observatio dicitur. Aruspicium autem est, transeuntes considerare aves, et propter has in desertam ab hominibus viam egredi, ut avium volatum aut voces quales sint perscrutentur, et ex eis cognoscant quae futura sunt. Quod accusare est Deum, quia ea quae homini, quem secundum suam imaginem omnium animalium principem constituit, abscondita, haec in irrationabilibus avibus credidit, et ab eis quidpiam discit quae nec ab spiritalibus viris, sed nec a Deo qui illis revelat potest discere, sicut hi qui in praedicto errore seducti sunt arbitrantur. Insuper nec comam in rotundum aspectu capitis, sicut et Symmachus edidit, quemadmodum etiam hi facere consueverunt qui barbaricas 108.0458A| student comas: propter quod hoc Septuaginta sisyn, forsitan propter magnitudinem concursorum capillorum, appellaverunt. Non oportet autem hoc fieri, sed contentos esse naturalibus ornamentis, et nihil exquirere, nisi forsitan Creatorem aliquid indiguisse ad perficiendum animal accusamus. Sed nec cincinnos nutrire in honore daemonum capillis aliis fortiores, et hoc vovere, student enim hoc pagani caput puerorum offerre daemonibus: unde de hoc maxime oportet putari legislatorem praecipere. Sed nec barbam radere, vel, secundum Septuaginta, corrumpere faciem barbae. Nec incisuras in corpore sibi facere eos qui flent supra mortuos, etiam hoc enim pagani consueverunt. Sic enim affligi supra mortuos oportet, ut nec faciem laedat, nec corpus corrumpat. A quibus 108.0458B| nos Paulus prohibens ait: Nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV).

Nam quodlibet eorum quae praedicta sunt agere non est spem habere resurrectionis mortuorum, quia tanquam illis corruptis semetipsos dissipant atque corrumpunt. Prohibet etiam stigmata fieri in corpore, undique decoris legislator curam gerens, et non cedens abuti carne in quolibet horum, quae quidem ipsis nocent, totumque animal foedum reddunt. Comedere enim super montes, quod Septuaginta in initio praesentis legis posuerunt, pro eo quod nostra editio habet, non comedetis cum sanguine, propter eos qui idolorum festivitatibus consueti sunt prohibuit. Hoc enim et Oseas accusans populum Judaeorum 108.0458C| dixit: Spiritus fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo: super vertices montium incensum adolebant, et super colles sacrificabant (Ose. IV). Sed videamus praeter haec quae nos jubeat cavere, secundum spiritalem contemplationem, non comedere super montes, id est, cogitationibus superbis non pasci, de quibus Isaias ait: Omnis mons et collis humiliabitur (Isa. XL); non augurari, non aruspicari, ut non intendentes daemones, secundum eorum voluntatem vivamus, neque cor nostrum volucribus tradamus, quae rapiunt semen pietatis a nobis, sicut Dominus in parabolis evangelicis dixit. Comam non tondeamus, vel sicut Septuaginta, sisyn de capillis capitis non faciamus; capilli enim nostri pro cogitationibus accipiuntur, propter quod dixit Dominus: Vestri 108.0458D| autem et capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X); ipsi enim, ut pote judici et corda scrutanti, numeratae sunt omnes nostrae cogitationes. Non oportet ergo eas agitare quempiam vel concutere, sed nec offerre diabolo, quod faciunt quidam et de sensibilibus capillis crinem offerentes, sicut superius diximus. Insuper non oportet, sicut diximus, barbam radere, vel secundum Septuaginta, corrumpere faciem barbae, quia perfectionis nostrae signum barba est, virtutes autem designant veram nostram perfectionem, quas incongruum est corrumpere, operantes non vere, sed sub falso et ficto habitu. Nec incisiones facere super anima bonum est, in corpore sunt enim delectationes quae ad nocendam animam incidunt 108.0459A| corpus et corrumpunt. Sed et stigmata, id est, malae doctrinae dogmata, quia inhaerent et infiguntur animae per quaedam blandimenta vel syllogismos, vel per quemlibet alium modum docentium intelligamus. Praecepit ergo nobis lex et ab his abstinere, quia impressa vel immersa sicut solent stigmata, difficulter abolentur.

CAPUT VIII. Ubi vetat prostitui filiam, et praecipit sanctuarium Dei metuendum.

(IBID.) Ne prostituas filiam tuam ne contaminetur terra et impleatur piaculo. (Ex Hesychio.) Si enim patres, quos oportet filios emendare, ad fornicationem eos hortantur provocantes aut viventes turpiter, ut ipsi ad imitationem parentum ad malum illiciantur piaculo, vel secundum Septuaginta fornicatione, 108.0459B| terra completur, et ad omnem speciem impietatis proficit, quia eos qui eruditores esse debuerunt, ad malum pueri paedagogos habent. Sed nec animam nostram, quae nobis filia unigenita est, ita ut David diceret, Libera a leonibus animam meam, et de manu canis unicam meam (Psal. XXXI, XXXIV), prostituamus, a Deo illam discessionem docentes, ne fornicante anima fornicetur et corpus. Hoc enim terra ut pote, quod de terra ortum est et in terram revertetur, appellatur. Et impleatur piaculo, vel sicut Septuaginta adulterio: ebrio quippe sessore equus defértur in praeceps, et a Deo recedente anima, omnis iniquitas dominatur in corpore.

Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite: 108.0459C| Ego Dominus. (Ex Hesychio.) Sicut uno existente speciali sabbato, septima videlicet die, omne aliud legitimum otium sabbatum appellatur, sic cum generalis fit abstinentia a malo. Hoc enim revera studet legislator sabbatum, et per singula quaeque recedere nobis a malo praecepit. Hoc enim fulciens addidit: Sanctuarium meum metuite, vel sicut Septuaginta sancta mea timebitis; quia quemadmodum eos qui quo debent modo accedunt ad ea sanctificant, sic hi qui inique praesumunt in eis, et non prius semetipsos sorde malitiae purgant, atque sic ad munda accedunt, corrumpunt sive disperdunt, sicut Nadab et Abiu, et filios Heli; unde et Paulus de his qui incircumspecte mystica percipiunt, subdidit: Propterea multi in vobis infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi 108.0459D| (I Cor. II), unde et nunc legislator addidit: Ego Dominus, id est, sanctus et in sanctis habitans, et necessario exigens sanctorum vindictam.

CAPUT IX. De non sequendis magis et ariolis, nec adeundis veneficis.

(IBID.) Nec declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. (Septuaginta autem edunt:) Non sequamini ventriloquos et veneficis non adjungemini, ut polluamini in eis: Ego sum Dominus Deus vester. (Ex Hesychio.) Maxima diabolici erroris et fraudis species, ventriloquorum est exquisitio. Unde et Paulus puellam inveniens spiritum habentem phitonis, quamvis daemonium magna de ipso et Syla praedicaret et diceret: Hi homines 108.0460A| servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam veritatis (Act. XVI), malum tamen spiritum increpans effugavit. Pessimum est etiam et veneficis adhaerere, quia daemonum inimicorum nobis et pestilentium nomina dicunt: qui etsi ad breve tempus ut in errorem mittant, videntur operari aliquid, quod ad corporalem sanitatem vile et parvum, quale etiam imperiti medici operari possunt: verumtamen nec hoc ut boni, neque ut bene volentes hominibus operantur, sed in servitutem illos redigere, et a Deo separare cupientes. Sed nec ventriloquos, id est, falsos prophetas sequamur, qui nomina Dei aliena a Deo docent et prophetant, qui ventriloqui juste dicuntur, quasi de intelligibili ventre sui cordis fabulas quasdam, id est, falsas doctrinas et prophetias proferentes. 108.0460B| Sequitur:

Coram cano capite consurge, et honora personam senis, et time Dominum Deum tuum: Ego sum Dominus. (Ex Hescychio.) Bonum est quidem et eum, qui jam ad canitiem pervenit, honorare. Habet enim tempus aliquid amplius procul dubio ad prudentiam, sed et honorem quem provectioribus impendimus, nos quoque a minoribus merebimur, atque ex hoc ordo bonus vitam nostram in honestate custodiens nobis profligatur. Canum autem vere senem, id est, eum qui sapientia profectus est, intelliget, de quo ait Moyses: Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi (Deut. XXXII). Sed et Paulus: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Sequitur:

CAPUT X. De cura advenarum, de mensura, statera, regula et pondere justo.

(IBID.) Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei, sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti: Ego Dominus Deus vester. (Ex Hesychio.) Terram nobis a Deo datam, esse culturam virtutum, bonamque ejus doctrinam, superius diximus. Si quis autem ad hanc accesserit advena, videlicet volens converti ad nostram fidem, et terrae illius civis conscribi, de qua Paulus ait: Accepistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam et Ecclesiam primitivorum 108.0460D| qui conscripti sunt in coelis (Hebr. XII), non affligamus eum, id est, non aggravemus contra eum jugum, ut modo genito et noviter credenti graviora mandata imponamus, ut non sicut Pharisaei et scribae peccemus, quos accusans Dominus dicebat:

Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea super humeros hominum, ipsi autem digito suo non volunt ea movere (Matth. XXIII). Non ergo eum, qui credit ad fidem hoc facientes et quaedam legalia ab eo exigentes, affligamus eum. Sit autem nobis sicut indigena qui nutritus est in fide, et crevit in pietate. Unde et Petrus hoc evidenter sanciens, ad eos, qui volebant circumcidere de gentibus credentes, dicebat: Quid tentatis Dominum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod nec patres nostri nec nos potuimus 108.0461A| portare? Sed per gratiam Jesu Christi credimus salvari sicut et illi (Act. XV). In hoc ergo unumquemque advenam, sive ut Septuaginta dicunt, proselytam, sicut nosmetipsos diligamus, ut illa praecipiamus eis tantum, per quae nosmetipsos, si ea egerimus, salvari credimus.

Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura, statera justa et aequa sint pondera: justus modius, aequusque sextarius: Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. Custodite omnia praecepta mea et universa judicia et facite ea. Ego Dominus. (Ex Hesychio.) Similis est etiam haec sanctio praecedentibus, quando post lucrum litterae ejus, etiam spiritum perscrutati fuerimus. Non ergo fieri oportere injustum in judicio in 108.0461B| praecedentibus praecepit. Nunc autem nec in mensuris injuste agere, nec in pondere, nec in stateris praecepit, ne forte his ipsis quae quasi termini sunt justitiae ad injustitiam utamur. Pro terminis enim justitiae vendentibus et ementibus, aut alio quolibet modo contrahentibus mensurae dantur, et pondera, quemadmodum leges judicantibus: unde de non faciendo injustum judicium, et de non immutandis stateris et ponderibus, sed et de sextario modiove habendo justo, id est, de omni mensura vini aut olei, additur ab omni utique injustitia, quae erga proximum geritur, tam in majoribus quam in minoribus praecepit abstinendum. Quia quod injustum est, ubique abominabile est. Placet autem Deo semper quod justum est. Praeterea quod diviti possessio 108.0461C| agri et domus est, hoc et pauperi mensura vini et tritici, et panis pondus est, et alia ex quibus vitam quotidianam ducit. Sed nec injustum in judicio mentis faciamus, nec mensuras et stateras ejus, quae naturaliter nobis insita est justitiae corrumpamus, aliter nostra, et aliter proximi peccata judicantes. Ait enim Dominus: In quo judicio judicaveritis, judicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII). Quod ipse interpretans, quemadmodum deberet intelligi subdidit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est non vides?

Sed nec in ponderibus et stateris et mensuris divinis noceamus, sed justas stateras et mensuras et pondera, id est, leges Scripturae divinae custodiamus. 108.0461D| Nullatenus eis stateram aut pondus super imponentes proprium, et neque hoc quod Pharisaei patiamur. De quibus Dominus in Evangeliis dicebat: Quare transgredimini mandata Dei propter traditiones vestras (Matth. XV). Illa enim ad memoriam nostram quia haec locutus est, lex revocans subdidit: Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti: custodite omnia praecepta mea, et universa judicia et facite ea. Evangelica mandata demonstrans quae ex auctoritate Dominus praecepit.

CAPUT XI. Idolo Moloch non immolandum. Magis non adhaerendum. Parentibus non maledicendum.

(CAP. XX.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 108.0462A| Haec loquere filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis qui habitant in Israel. Si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur. Populus terrae lapidabit eum, et ego ponam faciem meam contra illum, succidamque eum de medio populi sui: eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, et polluerit nomen sanctum meum. Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit illum occidere, ponam faciem meam super hominem illum et cognationem ejus, succidamque ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicaretur cum Moloch, de medio populi sui. (Ex Hesychio.) Cujus rei gratia de iisdem bis et ter aliquando lex praecepit, frequenter in praecedentibus diximus, quia 108.0462B| propter memoriam legentium hoc faciat. Unde eadem recapitulans mandata, nova quaedam eis interserit, ut non superflua videatur legum repetitio, et inquisitione novorum etiam anterioribus studiosius intendamus. Hujus rei gratia actiones quasdam in praeteritis prohibens, poenam earum tacuit, ut quae sit haec vel qualis quaerentes, ea quae inferius sancit, scrutemur. In his enim poenas inseruit, quas tunc praetermisit. Olim ergo prohibens de semine suo Moloch, sive secundum Septuaginta principi, dari. Erat autem hoc idoli cujusdam vel daemonis nomen. Secundum quod Stephanus Amos introduxit dicentem: Et recepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras quas fecistis ut adoretis eas (Amos V). Est autem Moloch vel Melchom, ut 108.0462C| saepe etiam legitur idolum Ammonitarum, quod interpretatur rex vester, et sidus Dei vestri Rempham, id est, facturae vestrae, vobis pro Deo suscepistis. Significat autem luciferum, cujus cultui Sarracenorum gens, ob honorem Veneris erat mancipata. Nunc ergo idipsum rursus contestans contra peccantem, judices, ultoresque non solum principes populi, sed et totam Synagogam et populum facit. Populus enim, inquit, terrae lapidabit eum. Nec his contentus addidit: Et ego ponam faciem meam contra illum, succidamque eum de medio populi sui, per hoc omnes erigens et provocans contra eum qui talia commisit. Sed et terrorem indicens, si neglexerint, et non cum studio praeceptam poenam suis in eum exercuerint manibus, utpote in tantum irato Deo, ut 108.0462D| ipse aperte praedictam sententiam contra eum ferret. Cur autem? Quia de semine suo dedit Moloch, ut contaminaret sanctuarium meum, ac pollueret nomen sanctum meum. Quicunque enim filium, aut cognatum, aut discipulum, aut amicum, aut quemcunque de suo nomine vel cognatione, aut doctrina, principi saeculi hujus qui nunc operatur in filiis diffidentiae dederit, vovens eum et consecrans daemonibus, hic quidem ad sacra daemonum, alter autem mista virili muliebrique vita. Utrumque enim erat paganis consuetudo, et his qui in errore illorum labebantur. De quibus Deus per Amos dicit: Quia isti cum fornicariis corrumpebantur, et cum 108.0463A| effeminatis sacrificabant. Polluit Dei sancta, quomodo? quia polluit nomen sanctum ejus.

Contaminat ergo et polluit nomen ejus, qui ei dedit imaginem, et per hanc ipsum qui sanctificavit, qui et spiritum vitae ei ex sua gratia insufflavit: quia spiritu malo et adverso Deo corrumpitur, et Dominicam imaginem in daemonum servitutem redigit, regalemque margaritam a porcis permittit pollui; idem est et quisquis de cognatione et de doctrina sua avaritiae offert, et ad avaritiam operibus aut verbis consuefacit eum qui quocunque modo discipulis ejus vel cognatus est, servum eum daemonum devotum idolis sive consecratum, militemque maligni principis hujus saeculi efficiens. Radix enim omnium malorum avaritia, quae est idolorum servitus (II Tim. 108.0463B| VI; Gal. V). Dicimus autem hoc ipsum et contra eos qui adulterium docent; suggerentes nefarias actiones, suadentes turpitudinem, polluentes sancta Dei, id est, signatorum Deo corpora, quorum caro templum Dei et Spiritus sancti est habitaculum. Propterea eos qui sic mala et abominabilia operibus aut verbis docent, non unius praecepit, sed omnium puniri manibus ut pote omnium inimicus et adversarius, et omnium gloriae, sicut praedictum est, nocens. Quod si negligens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit illum occidere, id est, si hi qui nutriti sunt in scientia neglexerint eum qui talia docet. Haec est enim vera et recta terra, de qua ait David: Spiritus tuus bonus deducet me in 108.0463C| terra recta (Psal. CXLII), quia malum est maxime tale peccatum non exsequi et impunitum dimitti. Quid est quod sequitur, et super cognationem ejus, eos videlicet qui student similia, qui cognati sunt propter similitudinem actionis et doctrinae. Ait ergo: Succidamque ipsum et omnes qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.

Malum est enim permittere aut consentire etiam eos qui foris sunt fornicari a Deo et adhaerere intelligibili principi: multo magis autem de medio populi sui, hoc est enim totum gregem lupis cedere, et omnes oves feris tradere. Si quidem de medio populi inimicis rapere permittimus, aut si manum porrigimus rapienti. Qui enim consentit et tacet accusare 108.0463D| eum quem arguere necesse est, vel admonere, vel increpare, hic non effugiet divinum judicium. Ponit autem faciem suam super eum Deus, illam de qua David dicebat: Vultus autem Domini super facientes mala, ut disperdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). Non solum ergo qui talia faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. Sequitur:

Anima quae declinaverit ad magos et ad ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester; custodite praecepta mea et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. Non qualecunque peccatum esse declinare ad magos, sive, ut Septuaginta, ventriloquos 108.0464A| quos vel veneficos praediximus. In utroque enim a Deo receditur, sive sensibiles phitonicos et veneficos, sive intelligibiles dicas, id est, eos qui in nomine Dei falsa prophetant, deceptores et adulatores, qui veneficis sermonibus, auditus multorum corrumpunt, ut a veritate quidem auditus avertant, ad fabulas autem et errorem convertantur (II Tim. IV). Et propterea ponere faciem suam judex, et disperdere eos de populo suo comminatus est. Addidit autem: Sanctificamini, et estote sancti: ostendens quia quotquot illos secuti sunt, polluti sunt et abominabiles atque immundi, utpote quia abominabilibus verbis et pravis dogmatibus consenserunt, insuper addidit: Custodite praecepta mea et facite ea: Manifestans et per hoc quod praevaricationem illi praeceptorum Dei doceant, 108.0464B| sive legem doceant, sive divina se interpretari mandata fingant, et propterea eos et sequaces eorum aversatur. Sed et brevem conclusionem verbis addidit dicens: Ego Dominus, qui sanctifico vos, id est, cur cum his qui alia contra meam legem aut meam doctrinam dicunt, corrumpimini? Ego enim sum Dominus qui sanctifico vos. Sequitur:

Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; patri matrique qui maledixerit, sanguis ejus sit super eum, sive (ut Septuaginta) reus est: ut hoc nomen ad ipsum Deum referatur. Isaias enim dixit: Nunquid non Deus unus fecit vos? nunquid pater omnium vestrum (Isa. LXIV)? Et rursus: Domine, pater noster es tu, nos vero lutum, et tu fictor noster, et opera manuum tuarum omnes nos. (Ex Hesychio.) 108.0464C| Recte ergo quicunque patri detrahit, sed et matri, morte mulctatus est. Ingratus est enim naturae, benefactores blasphemat per quos a Deo esse percipientes, et per quos mediantes generati sumus. Et injuriat Creatoris organa, ut labores, quos patiuntur in nostra generatione taceamus. Nam quia maximam poenam contra hunc qui hujusmodi est, id est, mortem praecepit. Ostendens quia valde recte et rationabiliter talem se poenae scripsisse sententiam subdidit: Patri matrique qui maledixerit, sanguis ejus erit super eum, vel sicut Septuaginta, reus est; ad satisfaciendum de poenae magnitudine, mentionem et recapitulationem faciens peccati. Si ergo haec in eo qui sensibiles maledicit patres, multo magis qui blasphemat Christum. Ipse enim nos spiritaliter regeneravit; 108.0464D| igitur qui ejus mysterium et gratiam injuriat baptismatis, non obediens voci Dominicae. Si quis non fuerit regeneratus ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum, hic monte morietur pessima, alienatus a regno coelorum, et aeternae vitae detrimentum sustinens. Qui et propterea reus est, quia praedicante Domino, et praedicante nihil durum nec grave, neque quod temporis et materiae aut artis disciplinae egeret, sed tantummodo mundi cordis et fidei, iste sponte hoc Domini aversatus est.

CAPUT XII. Prohibetur adulterium et fornicatio, addita poena praevaricantibus.

(IBID.) Si maechatus fuerit quis cum uxore alterius, 108.0465A| et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera, hoc est, qui adulteraverit et quae adulterata est. (Ex Augustino.) Hic aliquid distare voluit inter quemlibet virum et proximum, quamvis multis locis proximum pro omni homine ponit. Sed quae est ista locutio, ut cum jam dixisset de viro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum est, si ab uxore cujuslibet viri abstinendum est? Nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare, non proximi addendum fuit de quolibet viro. Nunc vero si quod minus est non licet, quanto minus licet quod majus malum est? Nam si non licet adulterare uxorem cujuslibet viri, quanto magis proximi? An forte ista repetitio 108.0465B| tanquam exponit quid prius dictum sit ut ideo intelligat homo quantum malum sit adulterare uxorem viri, quia si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat.

(Ex Hesychio.) Proximus est enim omnis homo hominis. Quantum ergo sensibile adulterium malum, tantum est intelligibile deterius: nam illi carni, hi autem spiritui contumeliam faciunt, et hi homini, illi autem ipsi Deo. De quibus Oseas dicit: Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente (Oseae VII), in corde suo adulterium intelligibile accusans. Ab omni enim populo Judaeorum hoc committebatur, corrumpente legem legisque dogmata. Quicunque ergo illius viri, de quo ait Paulus: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere 108.0465C| Christo (II Cor. XI), moechatur mulierem, videlicet Ecclesiam, de qua idem ait: Viri, diligite mulieres vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V). Moechatur autem verbis turpibus disseminans non eam doctrinam propriam et non Christi, sicut ait Paulus: Turpis lucri gratia. Morte moriatur et moechus et adultera, id est, qui alienum superseminat verbum, et Ecclesia quae in se talia patitur seminari. Hanc enim sicut diximus uxorem intelligamus: Primum quidem veri conjugis videlicet Christi, deinde et conjugem ejus, cui a Christo credita est Ecclesia, sacerdotis aut forte doctoris. Quotquot enim aemulando Christum, et ad suum odium verbum corrumpunt, circa fidem naufragantes.

Sicut Hymenaeus et Alexander, quos tradidit 108.0465D| Paulus Satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. I); horum adulterium in personam Christi reputatur: quicunque autem aemulatione hominum qui regendas Ecclesias sunt sortiti, tale quippiam faciunt, ut eorum doctrinam subruant quod Paulus Alexandrum fecisse dixit aerarium.

Ait enim: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddat ei Dominus secundum opera sua, quem et tu devitu. Multum enim restitit verbis nostris (II Tim. IV). Horum adulterium in proximum reputatur, cum sacerdotem videlicet sive conductorem propter cujus aemulationem ad talem justitiam progreditur. Sed et hujus mors est poena, quam et si non specialiter contra Christum, tamen contra hominem 108.0466A| contendens, corrumpit Christi opus, gregemque dispergit, propter quod socius ejus efficitur poenae, quicunque ab eo corrumpi se patitur.

Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriantur, quia scelus operati sunt; sanguis eorum sit super eos (Ibidem). [Ex Hesychio.] Dictasunt haec in hoc Levitici libro a legislatore superius, sed illic quidem, non revelabis turpitudinem patris tui et matris, nec non sororis et nurus et reliquorum per ordinem dixit, quando et nos haec exponentes, non solum turpis cognatorum et nefariae commistionis aversationem legem praecipere, sed et de non revelandis 108.0466B| quae cognovimus, neque quae diffamandis carnalium spiritaliumve cognatorum peccatis, dicta esse exposuimus.

His autem Deus, Si dormierit addidit, illum procul dubio deducens ad medium, qui eamdem actionem pravam quam proximum egisse cognovit, nihilominus agit, nec peccati societatem erubescens, etiam sic existit proditor in quo et mortis poenam legislator recte definivit. Bene autem novercae nurum conjunxit, quia hoc quidem in patre a filio delinquitur, illud autem in filium a patre. Similis autem impietas est filium patris, aut patrem filii denudare sive diffamare peccatum, cum et ipsi in similibus deliquerunt. Ad quos Paulus dicebat: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas: 108.0466C| in quo enim alium judicas, teipsum condemnas. Eadem enim agis quae judicas (Rom. II).

Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. (Ex Hesychio.) Quia injuria naturae est hoc peccatum ostendit, tam novitas ejus quam facinus: ergo non frustra poenam in illo mortis lex decernit. Nos autem hujusmodi et auditum aversamur. Caveamus autem et eum qui fortis est animo, atque ideo appellatur masculus. Vir enim ubique in divina Scriptura perfectus virtutibus nominatur, unde et Paulus ait: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Caveamus ergo verbis incongruis effeminare vel actionibus et dissolvere hujus 108.0466D| animae virtutem, dum cum eo videlicet et nos dissolvamur, utriusque enim sicut cernis, poena mors est. Sequitur:

Qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus, scelus operatus est, vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. (Ex Hesychio.) Nimis recte sic saevam poenam huic minatus est delicto: eos enim qui ex matre geniti sunt, ab his qui a filia geniti sunt, cum unus fit pater, incertum est utrum fratres an avunculos oporteat appellari: nam cum pater unus sit, fratres eos cogit aestimari. Ex duabus autem parentibus cum una sit mater, alia filia, avunculos hos qui de matre sunt geniti, ab his qui nati sunt de filia compellit necessitas appellari. Et 108.0467A| hoc quidem valde secundum litteram custoditur, et cavetur hujusmodi incesta commistio generisque confusio. Quia autem omnis peccati mater concupiscentia est, oportet et hoc praevaricari, ut si qua nobis peccati concupiscentia fit, usque ad hanc resistamus, et non ei conjungamus actionem. Qui autem conjungit, in igne incenditur, non solum autem ipse, sed et desiderium peccati, insuper et actio ipsa. Quo igne? De quo dixit Christus: Ignem veni mittere in terram et volo ut accendatur (Luc. XII), id est, administrationem spiritus, qui ipsos peccatores de medio auferet, eorumque peccata. Si enim spiritu, ait Paulus, acta carnis mortificetis, vivetis.

Qui cum jumento et pecore coierit morte moriatur, pecus quoque occidetur; et mulier quae succubuerit 108.0467B| jumento simul interficietur cum eo, sanguis eorum super eos. Quaeritur quomodo sit reum pecus cum sit irrationale nec ullo modo legis capax! An quemadmodum transferuntur verba modo locutionis quae Graece appellatur metaphora, ab animali ad inanimale sicut dicitur, improbus ventus, vel iratum mare, ita et hic translatum est, a rationali ad irrationale. Nam pecora inde credendum est jussa interfici, quia tali flagitio contaminata, indignam refricant facti memoriam.

(Ex Hesychio.) Nimia contra populum Judaeorum legislator utitur districtione, quia intantum iniqui atque libidini dediti erant, ut ad exteras etiam concupiscentias aberrarent, et propterea cum quadrupedibus viri mulierisque commistionis mentionem 108.0467C| faciens, mortis esse hujusmodi poenam demonstravit. Tu autem forsitan superfluam esse fidelibus hanc legem judicabis. Neque enim, inquis, egent hujusmodi jure censeri. Non autem est superflua, sed nimis ejus nos juvare spiritalis potest contemplatio: Si quadrupedia voluptates pravas et deorsum terram contuentes intelligamus, ut pote omni humana carentes actione et propterea appellatas quadrupedia, quia quadrupedia manus sicut homines non habent, atque ideo maxima nostra cognatione carent. Quicunque ergo vir aut mulier ad alienigenas voluptates intantum incumbit, ut ne quidem per desidiam ab eis capiatur, sed imo valde eis cohaereat et cum eis coeat, ut commistionem cum eis diuturnam et perseverantem habeat, reus est is 108.0467D| qui talis est mortis. Hic est enim nefariarum libidinum finis, qui operantibus eas punitis recte ipsae etiam mori dicuntur. Neque enim per se subsistentes, quia nulla est peccati substantia in peccatoribus operantibus, quibus tamen perditis, et ipsi simul pereunt. Sequitur:

Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. (Ex Augustino.) Quid ait in hoc loco viderit nisi concumbendo cognoverit sicut in lege dicitur: Cognovit uxorem suam, pro eo quod 108.0468A| est, mistus est ei. Et quid ait: Peccatum suum accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati, peccatum voluit appellari. (Ex Hesychio.) Tolerabile esse hoc a multis putabatur, sororibus filiae patris vel filiae matris misceri, quia et Abraham de Sara dicebat: Soror mea est (Gen. XII), ex patre et non ex matre, quod quidem non omnimodo sic est sicut habere putatur historia. Nam eos qui ex Thare patre Abraham geniti sunt, Moyses narrans nusquam Sarae mentionem fecit. Quod si et sorori suae Abraham nupsit, ante tamen quam cognosceret Deum? Malum est ergo sororibus conjugii societate misceri, unde illud lex prohibuit. Cum ergo haec sic se habeant, nullatenus a praedicta contemplatione recedamus. Turpitudinem autem 108.0468B| sororis ex patre aut ex matre, revera illum intellige videre et accipere qui turpem actionem a patre aut matre, id est, in qua pater aut mater deliquit, non solum videt, sed et accipit per similem et parem actionem, et nefarius est, hic non solum perscrutans quae non oportuit, sed et superaedificans et conjungens se perpetratae a parentibus pravitati, quae soror ejus, quasi pravi pravitas appellatur. Sed ut quid diffamavit eam et disseminavit? Latentia enim plurimos parentum peccata diffamant filii quando agunt similia: unde hunc qui talis est disperdi in conspectu populi, vel sicut Septuaginta: in conspectu filiorum generis sui, id est, videntibus similia cogitantibus praecepit. Hi enim filii generis ejus recte dicuntur. Cur autem in conspectu horum 108.0468C| ut unius poena et caeteri pudicitiam discant. Interempto autem peccatore et peccatum simul interit, quemadmodum semel in praecedentibus diximus. Sequitur autem:

Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. (Ex Hesychio.) A menstruata abstineri legislator non frustra praecepit, sed hominem suadens ad pudicitiam castitatis, quae eum diligentiam habere, ex qua sanctificatio provenit volens, et non in modum porcorum continue mulieribus misceri, et ad communem corruptionem vacare, sed ex coacta abstinentia usum facere ad continentiam. Sed quemadmodum disperdi eos de populo suo praecepit, cum purgationem ei 108.0468D| qui dormivit cum menstruata superius indixisset? Dixit enim: Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus. Deinde post haec purgationum sacrificia narrans subdidit: Ista est lex ei, qui fluxum seminis patitur, et qui polluitur, et quae sanguinis fluxum patitur, in menstruis suis, et in fluxu seminis patiente in fluxu suo masculo et feminae et viro si dormierit cum menstruata, sic purgari, et hunc sicut et alios non puniri vult, ergo contemplemur menstruatam gentilium sapientiam, longe enim a Deo, sed et de volatu avium et cursu siderum et mensuris coeli dicens atque docens. Cum hac ergo pessimum est dormire, id est, delectari in ea et diu coire, sed et revelare et palam 108.0469A| proferre turpitudinem ejus, tradendo eas quae apud eum sunt eletas et errores quos habet et frontem totius erroris exponentem: quia his publicatis revelat et ipsa fluxum sanguinis sui, id est, ea quae sunt de sacrificiis idolorum subintroducens, propter quod non simpliciter dixit, interficientur, sed addidit: de medio populi sui, vel secundum Septuaginta ex genere suo; quia qui sapientiam tradit gentilium, quae praevaricatur Creatorem nostrum, et scientiam ejus, et pietatem, non est justum jam ut nominetur homo, sed et imaginem Dei semetipsum ignorando, Creatorem privavit, et ideo interficitur de medio populo, sive de genere suo, ut non jam sapientia nominetur, sed careat quod habuit falso nomine atque ficto, teste Paulo qui ait: Sapientia hujus 108.0469B| mundi stultitia est apud Deum (I Cor. V).

Turpitudinem materterae et amitae tuae non discoperies, qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. (Ex Hesychio.) Nec sororibus praecepit eorum qui nos genuerunt commisceri, tam propter generationes, ut non confundantur, quam ut competentem reverentiam parentibus conservemus, propter eos et a sororibus eorum abstinentes, quod similiter et secundum spiritum intelligis, ut non solum velentur parentum peccata silentio et tradantur oblivioni, sed et eorum qui eis sociati sunt, unde et eorum fratres esse dicuntur. Sileamus autem illorum peccata, quia nudatis illis latere nec parentes possunt, unde ait: Ignominiam carnis suae nudavit. Qui autem hoc faciunt, 108.0469C| cui poenae submittuntur? portabunt ambo, inquit, iniquitatem suam, Septuaginta autem addunt, sine filiis morientur, quia non invicem sua pondera portant, sed diffamant atque disseminant cognatorum, tam secundum carnem quam secundum spiritum peccata, sine virtutibus morientur: quod est pessima sterilitas, filii etenim nos tempore judicii non juvant, virtutes autem juvant, quarum causa videlicet coronamur; quarum sterilitate animam aegrotare miserrimum est. Ornari autem hujusmodi filiorum generatione beatitudinis est: et hoc est cum Isaia dicere: A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis [justitiam], non fecimus in terram (Isa. XVI), et haec intelligis et quae subsequuntur.

108.0469D| Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum, absque liberis moriuntur. Secundum aliam editionem ita legitur: Quicunque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae revelabit, sine filiis morientur. (Ex Augustino.) Quaeritur quousque sit intelligenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem, semperque licuerit? Sed intelligendum est, ex his gradibus quos prohibuit non licere, et secundum ipsos dictum: Quicunque dormierit cum cognata sua, ubi et aliqua non commemorata, intelligenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est, avunculi. Nam de 108.0470A| uxore patrui primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur, cum filii ex hujusmodi conjunctionibus et ante nati sunt, et hodieque nascantur? An hoc intelligendum est lege Dei constitutum, uti quicunque ex eis nati fuerint, non deputentur filii, id est, nullo parentibus jure succedant. Sequitur:

Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelabit, absque filiis erunt. (Ex Hesychio.) Ostendit ergo legislator, quia maxime filiorum causa a creatore, societate praecepit naturam conjungi, ea quippe quae nunc tanquam abominabilia incongruaque prohibuit. Est enim revera incongruum, et jumentorum vitae proximum, 108.0470B| uxoribus fratrum et cognatorum, vicinorum videlicet, commisceri. Et haec in alia parte legis, id est, in libro Deuteronomii, non solum praecepit, sed etiam compulit dicens: Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eum frater ejus, et suscitabit semen fratris sui, et his similia. Cum autem frater non fuerit, avunculum aut eum qui aliter est ex patris cognatione, ducere mulierem defuncti sine filiis, praecepit, quemadmodum et Booz Ruth secundum legem cognationis accepit. Sic libidinis quidem causa fugit cognatorum commistionem societatemque prohibet; quando autem rursus oportet a tribulationibus sublevare vel casibus, praecipit et vult nuptias, non in pollutione corruptionis, 108.0470C| sed ad successionem generis, conjungi. Propter quod et eum qui sic miscetur sine filiis mori praecepit. Ait enim: Absque filiis erunt, quia filiorum procreationes legem male utendo confudit. Quid ergo est mori sine filiis? Hoc enim in hac lege quaerere maxime necessarium est: utrum filios eorum qui uxoribus fratrum avunculorumque nupserunt, in terimi praeceperit; et quomodo ait: Non morientur patres pro filiis, nec filii pro patribus? sed nullate nus eos mori praecepit; sine filiis autem illos mori dixit, secundum Septuaginta duntaxat interpretum editionem, ut non reputetur eis filiorum successio, nec filiis suam relinquant haereditatem. Hoc autem ostendit etiam Symmachus, edens planius, sed et Theodotion, qui pro eo quod dictum est, sine filiis 108.0470D| morientur, sine filiis erunt uterque ediderunt. Unde et spiritalem interpretationem et resolutionem similem habet superioribus. Custodite leges meas atque judicia et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et inhabitaturi. (Ex Hesychio.) Non nobis sufficit partem quamdam conservare legis, nec unum aliudve mandatum ad correctionem vitae peragere, sed omnia praecepta et judicia custodire necesse habemus, quaecunque a Deo jussus legislator scripsit. Haec enim dicit praecepta, vel de quibus ipse dubitans inquirebat Deum, et illo didicit judicante, sicut in filio Israelitidis mulieris, qui locutus est blasphemiam. Leges enim quae ita prolatae sunt, judicia nominat. Per haec autem totam hanc 108.0471A| legem breviter significavit, de qua nihil oportet transgredi, ut non ejiciatur, id est, projiciatur praevaricator. Hoc est enim emovere. Quod et Symmachus, similiter Theodotion abjicere edidit. Evomi autem unde? De terra videlicet, in qua nos Deus introduci promittit. Quae sit autem haec ex subsequentibus disce.

CAPUT XIII. De possidenda terra et cavenda omni immunditia in ea.

(IBID.) Nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eos. Vobis autem loquor, possidete terram eorum quam dabo vobis in haereditatem, terram fluentem lacte et melle: ego Dominus 108.0471B| Deus vester, qui separavi vos a caeteris populis. (Ex eodem.) Non solum ad Judaeos haec dicta sunt, quia ab omnibus gentibus propter circumcisionem et legem Moysis separatos se esse credunt, sed ad omnes qui accedunt servire Deo. Hoc enim ambulare maxime in gentium legitima non licet. Gentium autem sive nationum quarum, quas ego expulsurus sum, ait, vos; quod caeteri inter pretium ediderunt, Quas ejicio ego facie vestra, Septuaginta autem, a vobis, id est, daemonia: haec enim a facie fidelium expulit, dominantia eis prius, cum in impietate persisterent, et nec unus uni, sed multi uni dominabantur. Quod probat Maria Magdalene de qua septem ejecit daemonia; et qui vinctus erat catenis, dicit enim ei: Legio nomen est mihi, quia multi sumus 108.0471C| (Matth. IX). Haec ergo quae lex prohibuit ab illis commissa sunt, aut ipsis per se agentibus, aut in hominibus operantibus, propter quod eos Deus abominatus est, et nos in haereditatem illorum introduxit, in terram fluentem lac et mel: non dixit, habentem, ut de hac sensibili terra accipias quod dictum est, sed fluentem. Quae est autem terra quae lac et mel fluat? Delicias igitur dicit futuri saeculi, et bona quae nobis Deus post resurrectionem mortuorum donat; quae lac et mel appellavit, quia eis nihil est suavius in his quibus nunc utimur cibis neque dulcius, sed et sine labore eorum cibus est, nullius operationis vel praeparationis egens: sic enim bona futuri saeculi sine labore erunt et aliquo dolore, nullius studii, nullius apparatus, nullius operationis 108.0471D| egentia. Et quis nobis haec dat? aperte sequentia verba legislatoris ostendunt, ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a caeteris populis: hoc autem Christus fecit; ipse enim in Evangeliis ab omnibus gentibus non solum intelligibilibus, sed sensibilibus, distinguit eos qui in eum credunt; ait enim: Ne cogitetis dicentes, Quid comedemus aut quid bibemus, aut quid vestiemur; haec enim omnia gentes inquirunt (Matth. VI). Ergo aperte nos separatos esse a gentibus vult sublimiorem sectando conversationem.

Separate ergo vos jumentum mundum ab immundo; avem mundam ab immunda. Ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta. Eritis 108.0472A| sancti mihi: quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a caeteris populis ut essetis mei. (Ex. eodem.) Jumenta sive pecora quia populares homines intelligat lex, volatilia autem contemplatores qui ad sublimitatem vacant scientiae, aperte a nobis et cum quibus oportebat Scripturarum probationibus ostensum est, cum de sacrificiis et cibis quadrupedum volatiliumque diceremus. Quia ergo omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur, similiterque et qui ad scientiam divinam semetipsos tradere atque occupare videntur, quod non ita se habet. Oportet enim popularem prudentem esse in bono, in malo autem, sicut ait Paulus, simplicem. Hic enim qui talis est, mundus est; qui autem talis non est, immundus est. 108.0472B| Sed et qui contemplandis divinis vacat, necessarium habet mundum cor, mundamque conscientiam, et fidem non fictam. Qui autem haec non habent, in vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque de quibus loquuntur, neque de quibus affirmant, sicut ad Timotheum scriptum est. Necessario ergo et horum illorumque mundos separari praecepit atque immundos, ut ab his abstineamus, illis commisceamur. Sed multam sapientiam suam etiam nunc legislator ostendit, de quadrupedibus quidem et volatilibus ita distinguens, in reptilibus autem terrae non ita. Cuncta enim quae moventur in terra immunda sunt, qui terrena videlicet sapit, cujus deus venter est, qui veneno pascitur constitutarum in pulvere voluptatum; de ipsis siquidem sicut cernis distincte 108.0472C| narrat dicens: Et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta. Ergo omnes qui terrenis pascuntur actionibus, etsi fidelium fingant habitum, ut immundi separati sunt, et inter immunda distincti sunt, a quorum nos omnimodo malis abstinere desiderat, propter quod addidit: Eritis sancti mihi, quia sanctus ego sum Dominus; qui forma vobis conversationis effectus sum, qui tantum aversatus sum terrena, ut nec haberem quo reclinarem caput; qui etiam meis discipulis mandavi; Non possideatis aurum neque argentum, neque aes in zonis vestris, non peram in via, nec duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam (Matth. X). In tantum ergo eorum quae in terram repunt, nihil nos sapere aut agere studet.

CAPUT XIV. De pythonicis et poena eorum.

(IBID.) Vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur, vel lapidibus obruant eos: sanguis eorum sit super illos. (Ex eodem.) Hoc ipsum pythonicum esse vel divinum, sive, ut Septuaginta, incantatorem, nimiae iniquitatis est: qui enim talis est, et ipse corruptus est, et alios procul dubio in sua iniquitate corrumpit; unde praecepit lapidibus eum obrui: quia nec sensibile quid agimus, sed fabulas de corde veluti superfluos et vanos sermones, vel quaedam quasi incantantia blandimenta incongruis doctrinarum sermonibus studeamus, ut popularium sive simplicium seducamus 108.0473A| auditus, ad nutriendos ventres nostros, atque explere nostras voluptates alias talibus exquisitionibus cupientes. Aperte enim intelligibiles pythonicos et pravos incantatores Romanis scribens Paulus vas electionis expressit. Rogamus autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones inter vos et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt, et declinate ab eis. Qui autem sunt hi in subsequentibus explanavit: Hi enim Domino nostro Christo non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentum.

CAPUT XV. Quomodo sacerdotes se habere debeant in morte civium et ducendis uxoribus.

CAP. XXI.) Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere 108.0473B| ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contuminetur sacerdos in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis aut propinquis, id est, super patre, ac matre, et filio, et filia, fratre quoque et sorore virgine, quae non est nupta viro: sed nec in principe populi sui contaminabitur. Septuaginta autem, non polluetur ex subito in populo suo ad profanationem suam. (Ex Hesychio.) Littera quidem a mortuorum pollutionibus fugere sacerdotes praecepit, sed non haec est legis intentio, neque de hoc legislator loqui proposuit, sed aliquid majus intellexit, et quod nimis de sacerdotibus necessario diceretur: quia enim ipsos inspicere quando negligunt populi peccata, dicitur secundum quod in Osea scriptum est: Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem 108.0473C| eorum sublevabant animas eorum (Ose. IV). Non quidem omnia quaecunque populus peccat, ipsis oportet imputari, sed intendenda est illa ab Ezechiele propheta dicta divisio: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum et annuntiabis eis ex me: si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam salvasti (Ezech. III). Hoc autem apertius, sed et subtilius, in praesenti legislator exposuit: In animabus, inquit, non contaminentur 108.0473D| inter cives suos, in quibus, in peccantibus videlicet, quae pollutione complentur, et aliis quidem secundum quosdam modos pollutionis auctores fiunt, maxime tamen sacerdotibus et doctoribus quando eos neglexerunt. Verumtamen in his, ait, non contaminetur in mortibus civium suorum, id est, quando nihil inventi fuerint quod eis expediebat omisisse: sed ipsi quidem quod ad se pertinuit fecisse, et Dei legem praedicasse, illi autem nolentes obedire mortem sibimet conduxerunt inobedientia: non ergo in his hi qui praesunt polluuntur, sed in propinquo et proximo suo, in patre et in matre, in filiis et filiabus, in fratre et sorore virgine, quae non est nupta viro.

108.0474A| Oportet enim sacerdotem diligentiam adhibere et populo ut non peccet, sed praecipue domui suae et cognatis; propter quod Paulus ait: Haec praecipe ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negat, et est infideli deterior (I Tim. V). Et rursus: Si autem quis suae domui praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei curam habebit? (I Tim. III.) In filio, et filia, et fratre, et sorore virgine, videlicet peccantibus, necessario sacerdos polluitur, ut pote, qui debet quotidie, sed et omni hora, ea quae ad salutem pertinent eos instituere, et vigilare circa eos ut non peccent talia quae morte sunt digna. Hoc autem ipsum et in matre, et in patre intelligendum est. Filium quippe doctorem patris matrisque sacerdotalis dignitas 108.0474B| facit: dicens quidem sororem quae non est nupta viro, ostendit per hanc quia si cognati sacerdotis semetipsos separaverint, et domus quodammodo alia semetipsos separantes facti fuerint, nullam patiuntur in peccantibus his pollutionem; quandiu autem eis adhaerent, propinquitatis et cognationis legem custodientibus, contaminationis eorum recte participes efficiuntur, quia nec ignorare eorum peccata, ut pote cohabitantium, possunt, quod eis et contaminationis causam parit. Unde ergo dicens quod in his contaminarentur, subsequenter addidit, secundum Septuaginta, non polluetur, subito in populo suo ad profanationem ejus. Quid per hoc aliud ostendit? nisi quia polluitur quidem et in populo peccante sacerdos, sed non subito. Quae autem 108.0474C| accedunt in extraneis culpis, haec non illico sacerdotem contaminant, sed quando ipsi quidem permanserint in peccatis, sacerdotes autem eos curare neglexerint. Non frustra autem addidit, profanationem, sed illud per hoc verbum innuens quia quando sacerdos polluitur, secundum praedictam causam, populi peccatis, negligens videlicet et non agens quae modis omnibus sacerdotem oportebat, profanus, id est, nudus sacerdotii dignitate, invenitur unus et ipse de multis: profani enim hi qui non sunt sanctificati dicuntur, et multum recte, quia ea quae sunt sacerdotis non egerunt. Sequitur:

(Ex eodem.) Non radent caput nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. Vinci a sacerdotibus 108.0474D| etiam tristitiam quae de morte solet accidere, lex recte praecipit, ut pote qui et ipsi spem vitae futurae habent et populum docent. Sed extra haec non solum in propriis peccatis vigilare eos, et mentes habere sanas, sed etiam in alienis, in his quae nunc dicta sunt evidenter praecepit. Quomodo autem, disce: caput et barba sapientiae est et perfectionis nostrae signum; propter quod caput nostrum appellatur Christus, in quo sapere debemus maxima quaeque atque perfecta, teste Paulo, qui dicit: Donec occurramus omnes in virum perfectum, et mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Recte autem et barba significat perfectionem sapientiae, quia in his qui ad juvenilem venerunt aetatem, et intelligere jam quae sunt utilia valentibus barba nascitur. 108.0475A| Quoniam ergo mortuos peccatores non solum Dominus, sed et Paulus appellat, cum dicit: Et cum essemus mortui peccatis nostris, convivificavit nos in Christo. (Ephes. II). Non oportet sacerdotes maxime caput aut barbam radi super mortuum, id est, super peccatorem. Neque enim oportet cogitationes, quae sicut capilli ornatus sunt capitis, et ipsae ornatus sunt nostrae sapientiae, quando tamen sunt ordinatae atque sobriae, sacerdotem corrumpere alio peccante, sed conservare integros, ut possit exhortari, obsecrare, arguere, increpare, secundum quod Paulus ad Timotheum scripsit: Argue, increpa, obsecra, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV). Quomodo autem hoc fiat, subdidit: Tu autem vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae (Ibid.). 108.0475B| Ergo sacerdos qui non exhortatur et arguit peccantem, non vigilat: qui autem non vigilat, radere caput et barbam secundum virtutem praedictorum recte dicitur. Sed neque facere in carne sua concisiones super mortuo sacerdotem decet, id est, non scandalizari in peccatore, nec offendere peccante aliquo, neque carnalem ex hoc sumere sapientiam ad incitationem similis iniquitatis; incisura enim sapientia carnis est, quod de Judaeis, qui carnaliter vivunt et sapiunt terrena, ait Paulus. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus, incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Quomodo polluunt sacerdotes nomen Dei, Malachias propheta exposuit: Vos sacerdotes, 108.0475C| qui polluitis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus te? Offertis super altare meum panem pollutum (Malach. I); et his similia addens subdidit: Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est; et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? (Ibid.) Et rursus: Magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus. Vos autem polluistis illud, in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est (Ibid.). Ergo in peccato sacrificiorum, nomen Dei polluunt sacerdotes. Sequitur porro:

Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo, et panes propositionis offeret. Sit ergo sanctus, quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos. (Ex Hesychio.) Si ergo a Deo datam 108.0475D| nobis sanctificationem nos sacerdotes custodiamus, sanctificamus per nostram sanctificationem eum qui sanctus secundum naturam est. Et [In] nobis duntaxat, qui in conformibus et participibus ejus gloriae voluit sanctificari, hac transformatione usus est, quasi figurate et typice loquens; verumtamen eos qui sanctificantur ab eo, scortum et vile prostibulum ducere non vult: aperte contra Judaeorum Synagogam intendens, quae quia meretrix est, audi Dominum in Isaia dicentem: Quomodo facta est mevetrix civitas fidelis Sion, plena judicii? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicida (Isa. I). Sed et in Osea: Et auferam fornicationem ejus in medio ejus, et adulterium ejus de medio uberum ejus (Ose. 108.0476A| II). Insuper et David praedicat profanationem ejus; ait enim Deo: Profanasti in terra sanctitatem ejus, destruxisti omnes materias ejus (Psal. LXXXVIII). Sanctificatio autem Judaeorum Synagoga eorum erat procul dubio. In ipsa enim erat et sacrificium tabernaculi, in qua eorum consummabantur legitima. Ipsa est et repudiata a Deo tanquam a viro suo, qui ei per electionem vir factus fuerat, sed quia postea eam culpabilem reperit, propterea repudiavit. Quia autem omnino ejecta est, vocem audi quam Oseas protulit: Judicate matrem vestram, judicate, quia ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus (Ose. II). Audi autem et quam Isaias propheta tradidit: Sic dicit Dominus: Quis est hic libellus repudii matris vestrae quo dimisi eam? (Isa. L.) Ubi autem est repudium 108.0476B| et missio, manifestum est quia uxor erat, de qua haec dicebat. Non vult ergo eam uxorem sacerdotem ducere, ut non aliqua eorum quae ad eam pertinent legitimorum praedicet, nec utatur eis quibus illa secundum litteram utebatur; id est, ut neque sacrificia irrationalium et purificationes sensibiles, hi quibus intelligibilia credita sunt, agant.

Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. Grave est quidem etiam cujuslibet viri fornicari filiam, maxime tamen sacerdotis, quia secundum quod dixit Paulus: Oportet sacerdotem filios habere subditos, cum omni castitate. Ita ut non dicatur de eo quod sequitur: Si quis autem suae domni praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei curam habebit? Propterea Judaeorum 108.0476C| Synagoga non solum uxor, sed et filia Dei appellata in prophetis invenitur. Sed utrumque ipsa depravans, indigna donis apparuit, et propterea aliena facta est, ita ut Deus per Isaiam diceret: Relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea: et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur (Isa. I). Ipsa profanata et adulterata est. De hac invenies Deum per prophetiam in Osea dicentem: Filiis ejus non miserebor, quia filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater eorum (Ose. II). Nam et igne exusta est, quod manifestat templum et civitas haec Hierusalem antiqua, adhuc ostendens incendii reliquias. Ergo vera et irrefragabilis est spiritalis legis contemplatio. Neque enim solum succensa est, sed secundum quod ait lex: 108.0476D| funditus exusta est.

CAPUT XVI. De eminentia pontificis ne polluatur, et ut virginem ducat uxorem, etc.

(IBID.). Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta sua non scindet, et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo aut matre non contaminabitur. Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est: ego Dominus. (Ex Augustino.) Intelligitur ea quae supra 108.0477A| dixit in luctu facere eum prohibitum, id est, caput nudare cydari, et vestimenta scindere. Vestimenta enim scindere lugentibus erat antiquorum, sicut de Job scriptum est, cum ei filii ejus ruina nuntiarentur oppressi (Job. I). Nudare autem caput cydari, propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. Quod vero ait, secundum Septuaginta, Super omnem animam mortuam non introibit, quomodo dicat animam mortuam, corpus mortuum, difficile est intelligere; ea tamen scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. Nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione: sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde Ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. Sed cum corpus non accipiat animae 108.0477B| nomen in homine vivente, quomodo tunc vocetur anima cum caruerit anima, mirum est. Porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse videatur, id est, ut anima mortua sit, dirempta a corpore, non natura sua perdita: non enim et cum dicimur mortui peccato, natura dicimur interiisse, sed quod jam peccato non utimur, ut sic intelligatur anima mortua, id est, corpore mortua, quod eo uti desierit, cum in sua natura vivat. Quomodo potest quisquam intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat, super mortuum corpus intret, non super animam, quae discessit a corpore? An ipsam vitam temporalem animae vocabulo appellavit: quae utique mortua est 108.0477C| in defuncto corpore, anima illa migrante quae mori non potest, non quod ipsa vita anima fuerit, sed quod per animae praesentiam subsistebat, nomen ejus acceperit, sicut distinximus cum de sanguine loqueremur, quod dictum sit: Anima omnis carnis sanguis ejus est; est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui: non autem cum abscedente anima abscessit. Vetuit ergo Scriptura summum sacerdotem etiam super patris vel matris funus intrare, quod secundum non prohibuit. Sequitur enim:

 Super Patrem suum et matrem suam non inquinabitur. Ordo est autem verborum, super patrem suum non inquinabitur, nec super matrem suam. Et de sanctis non exibit, eo procul dubio tempore quo suorum 108.0477D| funera celebrantur, sicut ei septem diebus quibus sanctificabatur de sanctis est exire prohibitus. Non autem semper: sane si uxores ducere vel filios gignere non vetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio, cum lex etiam conjugali concubitu immundum hominem dicat usque ad vesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua, et jubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die quotidie intrare ultra velum ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere, quomodo id quotidie summus sacerdos implebat, si filios procreabat? Nam si aegritudo illi accidisset, quis loco ejus fungeretur? Si quis inquirat, responderi potest quod 108.0478A| gratia Dei non aegrotabat. Nunquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? Unde fit consequens ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitteretur incensum; aut si illud intermitti non posset, quod non nisi per summum sacerdotem necesse esset imponi, non fieret immundus coitu conjugali, merito praecipuae sanctificationis suae. Aut si etiam ad ipsum pertinet quod de omnibus filiis Israel in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit immunditia, illud pro peccato restat accipere quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest quomodo jam esse poterat summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos patribus 108.0478B| succedere jubeat? Ideo necesse erat, nondum sepulto summo sacerdote, continuo substitui sacerdotem, propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem quotidie oportebat imponi. Quanquam illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, sive moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare, nisi forte et hoc ita solvatur ut dicatur non solere summos sacerdotes nisi subito mori, non procedente aegritudine, sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Advertendum est quoties dicit: Ego Dominus, qui sanctifico eum, loquens de sacerdote, cum hoc etiam Moysi dixerit, et sanctificabis eum. Quomodo ergo et Moyses sanctificat et Dominus. Non enim Moyses pro Domino, sed Moyses visibilibus sacramentis per ministerium suum, Dominus autem invisibili gratia per spiritum suum, 108.0478C| ubi est totus fructus, etiam visibilium sacramentorum; nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae visibilia sacramenta non prosunt. Merito autem quaeritur utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus sacramentis, quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit, sine illis istam non esse, quam si defuerit, non prodesse, cum ista sit omnis utilitas illorum. Sed etiam hoc quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur intuendum est: nihil quippe profuit Simoni Mago visibilis baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit. Sed quibus ista invisibilis quoniam adfuit, profuit, etiam et visibilia sacramenta perceperunt 108.0478D| similiter baptizati. Nec tamen Moyses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus ostenditur; invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cujus tanta gratia praeeminebat. Hoc et de Joanne Baptista dici potest. Prius enim baptizat quam baptizatus apparuit, unde eum sanctificatum nequaquam negare possunt; id tamen in eo factum visibiliter non invenimus antequam et ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo cui se cum crucifixo Dominus ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse atque profuisse 108.0479A| sine visibilibus sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint; visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo sacramentum visibile contemnendum est, nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari nullo modo potest.
 Hinc est quod Cornelius, et qui cum eo erant, cum jam invisibiliter infuso sancto Spiritu sanctificati apparerent, baptizati sunt tamen (Act. X), nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis jam praecesserat. (Ex Hesychio.) Quis est sacerdos magnus inter fratres suos, nisi utique ille de quo dixit David: Magnus Dominus et magna virtus ejus, et sapientiae 108.0479B| ejus non est numerus (Psal. CXLVI). Quis enim virtutem ejus considerare, quis numerare sapientiam aut comprehendere potest? quia cum Deus sit propter dispensationem actorum pro nobis mysteriorum, etiam sacerdos effectus est. Recte ergo hic magnus sacerdos, ut pote qui semetipsum pro nobis hostiam et oblationem obtulit, appellatur; propter quod et servos fratres suos dicere passus est, id est sanctos, qui semper ejus faciunt voluntatem. Ait enim: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, ille meus et frater, et soror, et mater est (Matth. XII). Super hujus caput oleum unctionis effusum est, de quo dixit: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga recta est virga regni tui; dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, 108.0479C| oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV); concordantia huic legi dicens, non solum quia unctionis uterque memoriam facit, sed quia sicut David excellere semetipsum in ipsa unctione suis participibus protestatur. Quod enim dixit: prae participibus, super participes tuos sine aliqua dubietate intelligitur; sic eum etiam legislator maximum dixit inter fratres suos, id est, superiorem. Quod autem maxime in praesenti oportet intueri historia, cum secundum Septuaginta editionem addere debuisset, cui effusum est super caput oleum unctionis, non sic ait, sed maximus de fratribus ejus, qui effudit super caput ejus. Quia enim Christi caro est quae suscepit unctionem in semetipsum communicatae sive unitae 108.0479D| divinitatis, ex hac autem carne fratres ejus et cognati effecti sumus, recte ait: Pontifex, id est, maximus sacerdos inter fratres suos, super cujus caput effusum est unctionis oleum, ut aperte inveniatur hoc quod intelligendum est, maximus inter fratres, id est, carnis suae. Ipsa est enim quae suscepit unctionis oleum, hujus sacerdotis, et consecratas fuisse manus, sive, ut Septuaginta, consummatas, per crucis confixionem manifestum est. Tunc enim quemadmodum hi qui secundum legem sunt sacerdotes, in sanguinem vituli et arietis consummabant sive consecrabant manus suas, sic et ipse proprio sanguine suas manus consecravit sive consummavit, de quo ait Paulus: Et qui cum esset Filius, didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus 108.0480A| factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech (Hebr. V). Et rursus: Decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia quia multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare (Ibid.).

Hic et vestimentis illis indutus est quae David in psalmis cantabat: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem (Psal. XCII). Hic caput suum non discooperiet, nec vestimenta sua conscindet: Caput suum non discooperuit, quia a Patre suo, qui ejus caput appellatur, nec passiones carnis sustinens separatur; sed nec vestimenta conscindit, id est, carnis. Ex quo enim Verbum caro factum est, inest totus suae carni, et 108.0480B| nunquam ab ea nec a crucifixa, nec a sepulta, nec aliud quodlibet passa, quae ad naturam nostram pertinet, se abscidit. Quod si vis audire de excelsioribus indumentis ejus, accipe verba prophetica: Amictus, inquit, lumine sicut vestimento: abyssus sicut amictum vestimentum ejus (Psal. CIII). [ Ex Adaman tio. ] Hic est mei magni pontificis habitus, quo judicatur profunda scientiae et sapientiae luce vestitus, quae vere sancta sunt indumenta. Non, inquit, auferet de capite suo cydarim. Et prius jam diximus cydarim genus esse operimenti quod capiti superpositum pontifici praestat ornatum. Hic ergo magnus pontifex meus, nunquam deponit sacri capitis ornatum. Quid sit autem caput Christi, ab Apostolo disce, qui dicit: Caput autem Christi Deus (Ephes. V). 108.0480C| Merito igitur istum capitis sui, qui Deus est, nunquam deponit ornatum, quia semper est Pater in Filio, sicut Filius semper in Patre. Et vestimenta sua non disrumpet. Vere hic est qui vestimenta sua non disrumpit, sed semper ea munda, semper integra, semper casta servavit. Sequitur:

 (IBID.). Et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. Septuaginta autem dicunt: Super omnem animam mortuam non ingredietur. (Ex Hesychio.) Quomodo autem anima moritur cum sit condita immortalis, audi prophetam dicentem: Anima quae peccaverit ipsa morietur, impietatis utique morte. Haec est enim animae mors quam maxime gentes passae sunt quae nec legem Dei, nec aliam ejus scientiam 108.0480D| habuerunt. Super animam ergo mortuam, vel omnem mortuum non ingredietur, quia etsi omnium peccata portavit, verumtamen impollutus permanet, et nec gentium peccatis polluitur. De his enim, secundum LXX, omni animae mortuae ut pote contra omnes effusa impietate et idololatria dicitur. Et nec super patre et matre, super populum videlicet Judaeorum, ex quibus est secundum carnem, et propterea appellatur ejus pater et mater, contaminabitur; nec de sanctis egredietur; et si peccatoribus condescendere elegit, permanet tamen sanctus et in sanctis requiescit, et a sanctis, qui in coelo sunt, angelis circumdatur.
 (Ex Adamantio.) Omnis ergo homo in patre et 108.0481A| matre pollutus est, solus vero Jesus Deus meus in hac generatione mundus ingressus est, et in matre non est pollutus. Ingressus est enim corpus incontaminatum, ipse enim erat qui et dudum per Salomonem dixerat: Magis autem cum essem bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII). Non est ergo contaminatus in matre, sed ne in patre quidem. Nihil enim Joseph in generatione ejus praeter mysterium praestitit et affectum, unde et pro fideli ministerio patris ei vocabulum Scriptura concessit. Sic enim Maria ipsa dicit in Evangelio: Ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te (Luc. II). Sic ergo solus est hic sacerdos magnus, qui neque in patre pollutus sit, neque in matre. Videamus autem si adhuc possumus aliquid sublimius et pro dignitate 108.0481B| tanti pontificis invenire. Pater omnium verus dicitur Deus, matrem autem Apostolus Jerusalem dicit esse coelestem. Omnes ergo qui peccant contaminantur in Patre, a quo creati sunt; sive enim egimus aliquid impium, sive locuti sumus, sive cogitavimus contra Deum, cum non credidimus Deo, contaminati sumus in Patre; sed atque utinam tunc solum per incredulitatem factum sit, cessatum vero sit postquam credidimus!
 Sic ergo etiam in matre contaminamur, si credentes Deo vel Ecclesiam laedimus, vel libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus. Solus vero Dominus noster Jesus Christus, qui peccatum nescit, neque in patre, neque in matre contaminatus est. Et de sanctis non exibit. Sed nec polluet 108.0481C| sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eo est. (Ex Hesychio.) Ergo et si videris eum cum publicanis et cum meretricibus conversantem, et dicentem peccatoribus: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX), tamen in nullo horum contaminabitur, actionis eorum enim malae particeps non efficitur. Unde non polluit sanctuarium Dei, id est, Spiritum sanctum. De ipso enim ait: Quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eo est: concordans et ipse de Christo Isaiae verbis: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Isa. LX). Spiritus autem pollutio, id est, injuria et contristatio est, omnis peccati pollutio; propter quod et Paulus a peccatis abstinentiam docens, dicebat: Nolite contristare 108.0481D| Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Sic de maximo sacerdote et praecedentia intelligis, sed et subsequentia. Nec enim incompatientem quemdam et immansuetum eum qui primus est sacerdos, legislator vult, ut ad nullum mortuum accedat, aut suadere nobis vult: quia tanta sanctificatio qua pontifex indui dicitur, de mortuorum visione pollueretur.
 Ego Dominus: Virginem ducet uxorem; viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non ducet, sed puellam de populo suo, ne commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae, quia ego Dominus, qui sanctifico eum. (Ex Hesychio.) Seipsum esse legislatorem et impletorem hujus sanctionis maxime ostendens. 108.0482A| Ego Deus necessario addidit. Qualis autem, subsequentibus edocuit verbis, Virginem ducet uxorem de populo suo, sive, ut Septuaginta, de genere suo: quia genus Christi propter carnem, omne hominum genus est, cuilibet certum est. Hic ex hac, uxorem virginem, id est, Ecclesiam in eum credentium duxit. De qua Paulus dicebat: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non ducet. Judaeorum Synagogam viduam in prophetis appellatam novimus; ad quam dixit: Tondere et gaude super filios tuos teneros (Mich. I); dilata viduitatem tuam sicut aquila. Sed et de populo Judaeorum, sive proditore Juda, communis enim eorum est indignitas, dicit, fiant filii ejus orphani, et uxor ejus 108.0482B| vidua (Psalm. CVIII). Ipsam autem repudiatam et viduam, secundum ea quae ante paululum dicta sunt intelligimus. Repudiata est enim a Dei societate cum idolis fornicans, propter quod eam in conjugio accipere non patitur, ut intelligas quia eam conversationem quae in umbris et figuris est prohibuit, et in nullo ei communicare vult hos qui ei exspectant per vitam bonam fidemque cohaerere. Unde cum semel dixisset: Puellam virginem de populo, sive genere accipiet, non contentus fuit, sed subdidit, viduam et meretricem et repudiatam non accipiet. Secundum Septuaginta autem, virginem de genere suo accipiet; ut primum illud quidem de omni intelligas Ecclesiae corpore, hoc autem secundum, de anima omni. Quemadmodum enim societas fidelium, 108.0482C| sic et anima uniuscujusque sponsa Dei et Ecclesia est.
 (Ex Adamantio.) Si quis nostrum peccaverit, abjectus est, etiam si non abjiciatur ab episcopo, sive quod liceat, sive quod interdum ad gratiam judicetur, ejectus est, tamen ipsa conscientia peccati, nec prodest hominis gratia, cum Christus hujusmodi animam tanquam abjectam non recipiat in conjugium. Igitur neque viduam, sicut supra diximus accipiet, neque ejectam, neque pollutam. Polluta dicitur, quae etiam si non ex integro complevit peccatum, tamen hoc ipso quod cogitavit, quod voluit, optavit, etiam si non admisit, polluta est, et a magno pontifice non eligitur, valde enim puram, valde mundam, et sinceram requirit animam, quam 108.0482D| sibi jungat: Quia qui se junxerit Domino, unus spiritus est (I Cor. VI). Unde etiam ostenditur hoc, quod sint differentiae peccatorum. Qui peccaverit peccatum ad mortem, abjectus sit. Qui autem non peccat ad mortem, sed inferius aliquid, pollutus sit. Sponsa autem Christi neque abjecta, neque polluta potest esse, sed virgo incontaminata, incorrupta et munda. Sed et meretricem non accipiet. Quae est enim anima meretrix? quae ad se recipit amatores, de quibus dicit Propheta: Meretricata es, post amatores tuos. Qui sunt isti amatores, qui intrant ad animam meretricem, nisi contrariae potestates et daemones, qui desiderium capiunt pulchritudinis ejus? Pulchra namque a Deo creata est anima, et 108.0483A| satis decora. Audi quomodo ipse Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Galat. I), vide cujus decoris, cujus pulchritudinis est anima. Imaginem habet et similitudinem Dei. Hanc pulchritudinem contrariae potestates cum aspiciunt, id est, diabolus et angeli ejus, concupiscunt speciem ipsius. Et quia non possunt sponsi ejus fieri, meretricari cupiunt cum ea. Si ergo susceperis, o homo, in cubili animae tuae adulterum diabolum, meretricata est anima tua cum diabolo; si receperis angelos ejus, si spiritus diversos, qui peccare te suadeant, meretricata est cum eis anima tua. Si spiritus irae, seu invidiae, si superbiae, si impudicitiae ingressus fuerit ad animam tuam, et receneris eum, consenseris ei loquenti in corde tuo, 108.0483B| delectatusque fueris his quae tibi secundum suam mentem suggerit, meretricatus es cum eo. Meretricem ergo non accipiet sacerdos magnus, et non contaminabit semen suum in populo suo. Quod sit istud semen quod contaminari non vult, in Evangeliis scriptum est, Quia, qui seminat, verbum seminat. Non vult ergo contaminari verbum Dei ab his qui seminant. Qui sunt autem qui seminant? Qui verbum Dei in Ecclesia proferunt. Ex isto semine verbi Dei quod seminatur, Christus nascitur in corde auditorum. Hoc enim et Apostolus dicit, Donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Concepit ergo anima ex hoc semine verbi et conceptum format in se verbum, donec pariat spiritum timoris Dei. Sic enim per Prophetam dicunt animae sanctorum: A 108.0483C| timore tuo, Domine, concepimus in utero et parturivimus et peperimus spiritum salutis tuae, fecimus super terram. Iste est sanctarum animarum partus, iste conceptus, ista sunt sancta conjugia, quae conveniunt et apta sunt magno pontifici.
 (Ex Hesychio.) Cur autem desponsatam sibi non vult participem fieri Judaicae conversationis, ipse subinfert: Ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae. Septuaginta autem, et non profanabit semen ejus in populo suo. Ergo profanatio fidelium est. Hi enim sunt semen et plebs, nostri sacerdotis Judaicis moribus sociari. Et propterea Paulus dicebat: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. His subdit: Ego Dominus, qui sanctifico eum, id est, propterea opus non habet legis 108.0483D| figuras, nec sacrificia, nec purificationes, quoniam ego Dominus, pro omnibus illis et sacrificium efficior et purificatio. Et quodcunque dixeris pertinere ad illam sanctificationem. Qui autem quando viduae et meretricis et repudiatae mentionem fecit, has, inquit, non accipiet: dicimus hoc et de haereticorum conventiculis legislatorem dixisse. Viduatae sunt enim Dei scientia, propter quod et a piorum communione expulsi sunt, sed et fornicantur in incongruis et nefariis dogmatibus. Ergo recte viduam praeposuit, secundam repudiatam, tertiam meretricem subdidit. Harum nullam sibi Dominus ad societatem ducet, ut non polluant fidelium semen, quia corrumpunt mores bonos colloquia mala.

CAPUT XVII. Homo de semine Aaron habens maculam non offeret panes Deo. Item ut sacerdos caveat ab his quae consecrata sunt filiorum Israel.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo, per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Domino suo, nec accedet ad ministerium ejus: Si caecus fuerit, si claudus, sive parvo, vel grandi, vel torto naso; si fracto pede, vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo; si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus: omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo. 108.0484B| Vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, ita duntaxat ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum: Ego Dominus, qui sanctifico vos. Si secundum litteram hanc sanctionem accipere volumus, quomodo legislatoris esse justa videbitur intentio, neque enim voluntate sua maculae hominibus eveniunt? Quomodo ergo non incongruum est in his quae sponte non fiunt, sacerdotem ab officio repelli? Quid autem? Et si quis hoc ipsum legis cognoscens praeceptum, sacerdotis invidens, membrum ejus, manum vel pedem aut oculum, aut aliquid aliud attrivit? Aut si pugnans contra alienigenas et pro sanctis Dei, armatus (praeesse enim bellis sacerdotes in Deuteron. Moyses 108.0484C| praecepit) vulnus accepit, ex quo, quaelibet ei ex praedictis maculis eveniret, putasne dignus erat propter hoc de sacerdotio removeri? In tantum enim non sunt corporum maculae abominabiles Deo, ut Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV), David diceret; sic pulchritudinem non elegit, nec robustum corpus, nec quod videtur bene positum, ut ad Samuelem diceret de majori filio Jesse, quia speciem Deo placere putaverat: Non respicias ad vultum ejus, neque ad altitudinem staturae ejus, quoniam abjeci eum (I Reg. XVI); atqui rex non sacerdos erat qui ungebatur. Regi autem necessaria erat species, et magnitudo corporis, sed quid his addidit? Nec juxta intuitum hominis judico: Homo videt ea quae patent, Deus autem intuetur cor. Cor enim scrutatur 108.0484D| si maculam habeat, et eos qui immaculati sunt animo, hos electos judicat. Eos autem qui maculam in anima habent reprobat. Si enim malum est claudicare pedibus, aut oculos infirmos habere, et a Deo separant, quomodo Isaac, quomodo Jacob caligare permisit et salutem perdere visionis? Etenim Isaac non cognovit Jacob Esau fingentem personam. De Jacob autem dictum est: Oculi Israel caligaverant pro nimia senectute, et clare videre non poterat.

(Ex Gregorio.) Per maculas ergo corporum vitia describit animorum, unde considerandum valde est quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Cujus si adhuc in opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum 108.0485A| mederi properat, qui in faciem vulnus portat? Ille ergo, ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui carnis cunctis passionibus moriens, jam spiritualiter vivit qui prospera mundi post posuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cujus intentione bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus, nec valde per contumeliam repugnat, qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plusquam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur; qui nulla illicita perpetrata, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat; qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur: sicque in bonis proximi, sicut in suis profectibus laetatur; 108.0485B| qui ita se imitabilem caeteris in cunctis, quae agit insinuat, ut interius non habeat quod saltem de transactis erubescat, qui sic studet vivere ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare; qui orationis usu et experimento jam didicit quod obtinere a Domino quae poposcerit possit. Hinc est, quod superna voce, morum vitia per corpora infirma signantur, dum ad Moysen Dominus dicit.

Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus. Ubi et repente subjungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo et grandi, vel torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si 108.0485C| jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus. Caecus est qui supernae lumen contemplationis ignorat, qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressum operis porrigat nescit. Hinc et per prophetantem Annam dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent (I Reg. II). Claudus vero est, quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis vitae viam perfecte non valet tenere quam vidit, quia ad virtutis statum defluxa consuetudo non erigitur, cum quo desiderio innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequuntur. Hinc etenim Paulus dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans erret, magis 108.0485D| autem sanetur (Isa. LV). Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est, Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano (Cant. VII); quia nimirum sancta Ecclesia, quae ex causis singulis temptamenta prodeant per discretionem conspicit, et ventura vitiorum bella ex alta consideratione deprehendit. Sed sunt nonnulli qui dum aestimare se hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plusquam necesse est exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: Vel grandi et torto naso. Nasus 108.0486A| etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plusquam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei pergere omnimodo non valet, atque a bonis actibus funditus exsors vacat, quatenus haec non ut claudus saltim cum infirmitatem teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus vero est quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his, quae in infimis calcantur intendat, qui et si aliquando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis mole praegravatus cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non valet, quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Ex horum 108.0486B| quippe specie Psalmista dicit: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII). Quorum culpam quoque semetipsam Veritas reprobans ait: Semen autem quod in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes, suffocantur et non referunt fructum (Matth. XIII).

Lippus vero est cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmantia palpebra grossescunt, quorum quia infusione crebro atteritur, etiam acies pupillae vitiatur. Et sunt nonnulli quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed 108.0486C| usu pravo per actum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per Angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. III). Collyrio quippe oculos ut videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis si stultum se, peccatorumque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit.

Si autem candorem sibi justitiae seu sapientiae 108.0486D| tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). Jugem vero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur in monte. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur. Quia si cordis temptatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit, et foras jam corpus sauciat, quia dum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere cum dicebat: Temptatio vos non 108.0487A| apprehendat nisi humana (I Cor. X). Ac si aperte diceret, Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, daemonicum vero est certamine temptationis et in operatione superari.

Impetiginem quoque habet in corpore quisquis avaritia vastatur in mente; quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens, membrorum decorem foedat; quia et avaritia capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Sed decor membrorum per impetiginem perditur, quia aliarum quoque virtutum 108.0487B| pulchritudo per hanc depravatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante, qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI). Ponderosus vero est qui turpitudinem non exercet in opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente, qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptati luxuriae sive ullo repugnationis obstaculo delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad vires labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde, et quamvis prava non exerceat opera, ab his tamen 108.0487C| non evellitur mentis intuitu, nec ad usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe. (Ex Hesychio.) Quisquis ergo quolibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeat is quem adhuc propria devastant, quia immaculatum esse conversatione et animo sacerdotem oportet, quem sicut Moyses duodecim maculis mundum esse praecepit: tot enim eas invenies secundum Septuaginta dinumeratas. Sic et Paulus, duodecim conservare eum qui sacerdotium sortiturus est, praecepit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, sicut Dei dispensatorem (I Tim. VI). Quis autem irreprehensibilis, nisi impollutus. Deinde unde colligatur irreprehensibilem 108.0487D| eum esse a qualibus maculis aut passionibus carendo, in subsequendo ostendit: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, castum, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem. Duodecim ergo et ipse custodire sacerdotem vult. Et quamobrem ei tanta superimponit, in praecedentibus dixit: Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse, sicut Dei dispensatorem. Qui autem dispensat quae Dei sunt, opus habet eos quorum dispensator est virtutibus praecedere. Nam quomodo illis dispensare, quomodo disponere poterit? Quia autem legislator comedere de sanctis praecepit unam quamlibet 108.0488A| praedictarum macularum habentem, intra velum tamen et ad altare, corpus videlicet Christi, id est, ministrare sic et hoc forsitan in Ecclesiis invenies custodiri. Si quis enim approbatus fuerit sacerdotem maculam habuisse aliquando animae, et ab ea cessavit, sanctis quidem communicare non prohibetur; ministrare autem hunc qui talis est non licet, nec ad velum accedere, et ad altare, id est, ad corpus Domini ut ejus ministerium peragat. Hoc etenim velum et altare Paulus Hebraeis scribens, docuit: Habemus altare, de quo comedere non habent potestatem hi qui tabernaculo serviunt, videlicet Dominici corporis. Hoc enim Judaeis, propter incredulitatem et servitutem litterae uti non licet.

 Hoc ipsum autem, et velum dici ab ipso disce: 108.0488B| Habentes ergo confidentiam in introitum sanctorum per velamen, id est, carnem ejus. Ad hoc solum, qui maculam habet animae non ingreditur. Quamobrem? Quia maculam habet, et non debet contaminare sanctuarium meum. Contaminatio enim sanctorum atque injuria est, tales ad ministerium offerri, in quibus offendit populus, et qui cognoscunt eorum maculas scandalizantur. Propter quod et Paulus, testimonium bonum habere ab eis qui foris sunt (Coloss. IV), sacerdotem vult. Lex autem confirmavit ea quae dicta sunt ex eo quod dixit: Ego Dominus, qui sanctifico vos. Ego, quis? qui praecipio et mando. Perfecti estote, quemadmodum et Pater vester coelestis perfectus est. In quo enim macula licet una praedictarum est, hic non est perfectus.
 108.0488C| Locutus est ergo Moyses ad Aaron et ad filios ejus, et ad omnem Israel, cuncta quae sibi fuerant imperata (Cap. XXI). Quae sunt haec quae locutus est? Ea videlicet quae praedicta sunt, quae Deus quidem ad Moysen locutus est. Moyses autem Aaron et filiis ejus et populo, sicut ostendunt ea quae nunc lecta sunt tradidit, non frustra haec lege distinguente. Sed ut Moyses dignitatem commendaret et ostenderet aperte, quia aliis quidem pauca, ipsi vero omnia Deus loqueretur, propter ejus justitiam et imaginem quam gerebat Christi: similiter et nos docens habere mentem ad quaecunque majores et perfectione dixerint, scientes quia continue ipsi superna operatione fruuntur.

Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens: 108.0488D| Loquere ad Aaron et filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt; ego Dominus. Dic ad eos et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino: Ego sum Dominus (cap. XXII). [Ex Augustino.] Ablata est omnis dubitatio neminem sacerdotum, vel summorum, vel secundorum, debuisse accedere ad sancta, si immunditia ejus in ipso esset. Erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non imponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus 108.0489A| bis in die solebat imponi, mane et vespere: quandoquidem post coitum conjugalem etiam loto corpore immundus erat usque ad vesperam, a quo id necesse erat imponi. Quod autem ait, quae sanctificant filii Israel, intelligendum est, offerendo sacerdotibus offerendum per eos Domino. Et notandum sanctificationis genus, quod fit voto et devotione offerentis. Sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent. (Ex Hesychio). Observandum est in Scripturis, non qualiscunque dignitas sacerdotii. Huic enim sorte datum est ut mediator sit inter Deum et homines, et per hanc genus nostrum creatori reconciliatur. In lingua sacerdotum nexus 108.0489B| et absolutio nostrorum peccatorum consistit. Ostendit autem Malachias quantae dignitatis sit sacerdos, et quae ab eo oporteant exspectari: Quia labia, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). Propterea cum his quae ante sancita sunt de sacerdotibus etiam haec praecepit: Caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. Si autem isti abominabiliter et inordinate, et extra omnem religiositatem populi oblationibus, et his quae quocunque modo sanctificata offeruntur, contaminant nomen sanctificatorum; sive secundum Septuaginta nomen sanctum Dei. Primum quidem ipsum, ut qui eos tales elegerit blasphemare faciet. 108.0489C| Deinde et populum offendere in sanctis cogunt, et putare quod superfluum sit Dei ministerium et justitia et judicium. Quantum vero Deus, si sacerdos, sive filii ejus, id est, discipuli peccaverint in sancta, irascatur, ostendunt ea quae Heli et filiis ejus contigerunt; propterea subdidit: Ego Dominus: Dices ad eos: Ego Dominus, qui irascor videlicet et vindico. Quid autem dixit? Dices ad eos, et ad posteros eorum: Omnis qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. Primum quidem seminis sacerdotalis memoriam faciens, aperte illud significavit, quia non solum sacerdotem, sed omnem sanctorum ministrum etiamsi sortem in eis ultimam habeat, et 108.0489D| novissimam, praesentem jubeat sanctionem custodire. Dicens autem de stirpe vestra, ostendit quod semper custodire hoc oporteat praeceptum, ut qui immunditiam in semetipso habet animae. Sic enim Septuaginta edunt: Non solum ministerio et mystico officio se abstineat, sed nec tangat ea quae oblata sunt, neque de eis sumat. Mundus enim ad munda debet accedere. Si quis autem non sic accedit, peribit coram Domino, semperque hunc Deus aversatur, et ab omni repellit participatione, et communione spiritus? Hoc autem aversatio proprie hic intelligitur; quod Septuaginta dicunt perire coram Domino. Teste David, qui ait: Non avertas faciem tuam a me: et Spiritum sanctum tuum, ne auferas a me (Psal. 108.0490A| L). In his autem vera animae perditio sive exterminatio est, id est, illa de qua Dominus in Evangeliis dicebat: Timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Ergo non frustra subdidit: Ego Dominus: sed ostendens, quia qui haec dicit, ipse est qui solus animam perdere potest.

CAPUT XVIII. Leprosus aut patiens fluxum seminis de stirpe Aaron non vescetur de sanctificatis.

(CAP. XXII.) Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, et qui tangit reptile, et quodlibet 108.0490B| immundum cujus tactus est sordidus, immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur de his quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. Morticinum et captum a bestia, non comedent nec polluentur in eis: ego Dominus. (Ex Hesychio.) Comedere sancta pollutos usque dum mundentur non vult, sed nec omnino eos per abstinentiam prohibere, propterea eum qui uno quolibet horum pollutus est hic enumeravit immundum esse usque ad vesperum dicens: Non vescetur de his quae sanctificata sunt, sed cum laverit carnem suam aqua, et occubuerit sol. Vesperum et occasum solis poenitentiam; aquam vero qua in eam lavat, lacrymam dicens, de qua David dixit: Lavabo per 108.0490C| singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Idem autem vesperam sic nobis poenitentiae et gaudium ex ea significavit, dicens: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX). Quando ergo lacrymis quis poenitentiae ablutus fuerit, tunc sancta comedet, quia panis ejus est ille, de quo Dominus in Evangeliis dicebat: Et panis quem ego dabo caro mea est (Joan. VI). Quod et nunc panis memoriam faciens, et quos oporteat de eo comedere distinguens addidit: Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis; ego sum Dominus: ut hoc quod dictum est, ego Dominus, audiens intelligas hunc dicentem: Ego sum panis, qui de coelo descendi. Per morticinorum autem et a bestia captorum 108.0490D| prohibitionem non oportere mensae Domini participari et mensae daemoniorum praecepit. In his enim sunt vere morticina et a bestiis capta. Quod autem frequenter de hac sanctione diximus, dici et nunc necessarium est; prodest enim audientibus, id est, quia leprosos et seminis fluxum patientes, non sensibiles legislator abominatur, neque voluntarie, sed inviti hanc passionem sustinent, sed eos qui animam leprosam, aut fluxum seminis patientem habent, propterea dicens, leprosus et fluxum seminis patiens, non vescetur donec sanetur, quomodo oporteret hoc intelligi interpretans addidit: Qui tetigerit immundum super mortuum, sive secundum Septuaginta, omnem immunditiam animae. Immunditia autem 108.0491A| animae peccata sunt, quarum quaedam leprosae sunt, quaedam fluxum seminis patientes, sicut a nobis in his quae de leprosis dicta sunt, et seminis fluxum patientibus approbatum est. Et rursus dicens: Et ex quo egreditur semen quasi coitus, et qui tangit reptile: et quodlibet immundum, cujus tactus est sordidus, ut tibi etiam hujus manifestaret intellectum, illud autem intelligere tibi, maxime mandati hujus legis utile est atque juvans, quod non solos sacerdotes, sed omnes ministrantes non praesumere sine metu sanctorum perceptionem vult, intuerique traditam a lege distinctionem, quae poenitentes quidem praecepit ad sancta accedere, ante autem poenitentiam prohibet. Qui autem ex semine sunt Aaron sacerdotes, quoniam Christum esse nostrum sacerdotem 108.0491B| didicisti, et hujus figuram Aaron gerere, illos intelliges sine aliqua dubietate, qui baptismatis adoptionem habent, et semen cognatique ejus, et omne quod dixeris ad conjunctionem ejus recte appellantur. Unde et genus electum et regale sacerdotium, et gens sancta propter cognationem ejus appellantur. Ad quos ergo et quae sequntur dicit: Custodient praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico illos. Ergo praecepta Domini, id est lex, custodiam districtam et obedientiam intransgressibilem necessariam habentia, sicut perficientibus ea et sanctificationis et justificationis et salutis causa efficiuntur, sic peccati et mortis transgredientibus, quod in omni quidem est lege et in omni mandato, 108.0491C| multo magis tamen in sanctorum perceptione. Quisquis enim ad ea extra quam oportet accesserit, judicium sibi sumit et mortem. Nam et Paulus de talibus Corinthiis scribebat: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini; propterea inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI), id est, moriuntur. Secundum hoc igitur verbum legislator sancivit: Custodient praecepta mea, ut non subjaceant peccato et moriantur per ea. Et quae est causa quae infert mortem? Cum polluerit illud. Injuria enim sanctuarii et pollutio est, sordidum quempiam ad munda accedere. Ego sum Dominus, qui sanctifico illos, id est, qui peccatores mundatos duntaxat, in sanctorum communionem recipio, aversor 108.0491D| autem quando polluti et iniqui permanent. Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur eis. Necessarium hoc mandatum est, ne forte adjacere omnibus fidelibus et impiis mensam spiritalem putemus; nec quia vitae panis mysterium Dominicum dicitur, propterea oportere percipere illum etiam eos qui adhuc a fide alieni sunt arbitremur. Alienigenae ergo sunt omnes qui Dei legem non suscipiunt, nec evangelicae participes efficiuntur gratiae. Nihil enim in proximum affinitati Dei, neque cognatum scientiae ejus, de eo intelligere possunt: unde et alienigenae, sicut qui a daemonibus seducuntur et cognationem eorum amplectuntur. Hi enim a nobis et a Deo 108.0492A| alieni recte appellantur. De quibus David psallebat: Eripe me et libera me de manu filiorum alienorum (Psal. CXLIII). Inquilinus autem sacerdotis est, qui non pure in ejus aulam ingreditur, neque reverentiam dignam ei praebet aut diligentiam. Quemadmodum enim inquilinus solummodo pro sua agit utilitate, et per singulos dies exspectat migrare, non autem pertinet ei, si jura domus quidam diripiant aut subtrahant: sic sunt hi qui in divina aula propter suas utilitates, gloriae forsitan aut quaestus pecuniarum, aut alterius hujusmodi ministrant causa, non autem diligentiam exhibent, ne quis eorum corrumpat ordinem, ne quis male divinis aulis et iniquis utatur. Hoc ipsum et mercenariorum dicimus, de quo Dominus: Mercenarius et qui non est pastor, cujus 108.0492B| non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit oves et dispergit. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus (Joan. X). Hos recte a sanctorum prohibet perceptione; neque enim sunt digni participari eis, quae vel desidiose, vel propter aliquod commodum agunt. Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis. Qui alienigenas, impios videlicet et infideles a participatione divinorum prohibuit, ostendit quia in his si mutentur ab errore, et ad Christum accedant, permittit quae sancta sunt. Nemo enim alienigena per naturam est, sed voluntate quidam sibi asciverunt alienationem a Deo. Quotquot ergo ex his intelligibilis sacerdos possidet emptitios, 108.0492C| id est, quotquot emit per evangelicam doctrinam et gratiam: haec est enim Domini conquisitio, et verum argentum est, Argentum igne examinatum terrae purgatum. Redemit autem eos qui volunt ei servire. Alii autem nulli: sicut Petrus dixit: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum; sed et vernaculi ejus, id est, qui in fide ejus nutriti et intelligibili domo Christi, videlicet Ecclesiae, educati sunt, per parentum fidem. Hi de panibus ejus mysticis et vivificantibus comedent. Sequitur: Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur; sin autem vidua vel repudiata absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis 108.0492D| non habet potestatem. Quod autem nostra translatio habet, Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit homini alienigenae, non nobis sufficit in fide nutriri Christi, sed et permanere, et crescere in ea, et nulli alienigenarum, id est, alterius a Deo dogmatis, aut alterius legis vel actionis commisceri; nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo jam in sanctis praesumamus, nisi et ipsi fideles persistamus: propterea filia intelligibilis sacerdotis, id est, anima omnis regenerata ab eo per baptisma. Si vero alienigenae conjuncta fuerit, quae ad alienigenas, verbi gratia, Judaeos, paganos, aut haereticos pertinent agens, et societatem eorum amplectens, primitias sanctificatorum, id est, corpore mystico non vescetur. 108.0493A| Sin vero filia sacerdotis effecta per eam quae dicta est regenerationem, alienigenae conjuncta fuerit, haereticum quid agens vel Judaicum vel gentile, et vidua facta fuerit vel repudiata, relinquens errorem funditus et quodammodo sepeliens illum, et ab iniqua semetipsam absolvens commistione, reversa fuerit in domum suam paternam, id est, Ecclesiam, et secundum juventutem suam, in qua fervebat cum sacris dogmatibus fidei nutriebatur, juvenescens virtutibus et virago ab illis appellata, de quibus Dei Spiritus ad Christum in Canticis dicebat: Unguentum effusum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I), de panibus patris sui, id est, Christi comedat, si enim matrem Ecclesiam unusquisque nostrum, et patrem Christum habet. 108.0493B| Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem, id est, qui aliena Christo et legibus ejus et gloriae agit. Ejus enim lex est: Non dabitis sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII). Sequitur:

Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addit quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium, nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino, ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum santificata comederint: Ego Dominus, qui sanctifico eos. Sancta sanctorum sunt proprie Christi mysteria, quia ipsius est corpus, de quo Gabriel ad Virginem dicebat: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideo quod nascetur ex te 108.0493C| sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Sed et Isaias: Sanctus Dominus, et in altis habitat [Al., Sanctum nomen ejus in excelso ] (Isa. LVII), in sinu videlicet Patris. Ab hoc enim non solum alienigenas et inquilinos et mercenarios sacrificio prohibuit, sed nec per ignorantiam percipere praecipit.

Per ignorantiam autem percipit, qui virtutem ejus et dignitatem ignorat, qui nescit quia corpus hoc et sanguis est secundum veritatem; sed mysteria quidem percipit, nescit autem mysteriorum virtutem. Ad quem Salomon dicit, vel magis Spiritus qui in eo est: Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae posita sunt ante te (Prov. XXIII). Aperte et ipse compellens et cogens eum, qui ignorat, addere quintam partem; haec 108.0493D| enim quinta addita intelligere nos intelligibiliter divina et mystica facit. Quid sit autem quinta, ipsa te verba legislatoris docere possunt; ait enim: Addit quintam partem cum eo quod comedit. Et quomodo ejus quod jam comedit et consumpsit addere quis quintam potest: neque enim aliud aut aliunde, sed de ipso et cum eo; vel sicut Septuaginta, super ipsum jubet addi quintam. Ergo quintam ejus super ipsum sermo est, qui prolatus est ab ipso Christo super Dominicum mysterium; ipse enim liberat nos ab ignorantia, removetque nos additos carnale quidpiam et terrenum de sanctis arbitrari, sed divine ea et spiritaliter accipi sancit, quod quinta proprie nominatur, quia qui in nobis est divinus Spiritus, et 108.0494A| sermo quem tradidit, quinque qui in nobis sunt componit sensus. Et non solum nostrum gustum producit ad mysterium, sed et auditum et visum et tactum et odoratum; ita ut nihil in eis minoris rationis, et infirmae menti proximum, de his videlicet, quae valde superna sunt, suspicemur. Quicunque ergo sanctificata per ignorantiam comederit, ignorans eorum virtutem sicut diximus, addit quintam ejus super eo vel cum eo, et dabit sacerdoti in sanctuarium: sanctificationem enim mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem sive commutationem ei, qui verus est sacerdos, videlicet Christo, oportet dari, id est, ipsi de eis miraculum cedere et imputare, quia per ejus virtutem et prolatum ab eo verbum, quae videntur tam sanctificata 108.0494B| sunt, quam cunctum carnis excedunt sensum.

Recte ergo addidit: Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino, ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Qui enim Christo suorum ministeriorum sanctificationem imputant, et addentes sibimetipsis quintam quae prolata est, videlicet verbum ejus, quod nostros producit sensus ad sublimiora, non contaminant Sancta sanctorum, ut pote qualia oportet de eis intelligentes, sed nec inducunt super se, iniquitatem delicti in comedendo Sancta sanctorum; nec enim ut ad communem cibum, sed sicut ad mysticum et terribile et coeleste accedunt: ad quem, qui temere accedunt, non simpliciter peccant, iniquitatem delicti sui portare dicuntur. 108.0494C| Delictum autem proprie a legislatore dicitur peccatum, quod in Deum committitur, et ea, quae ad hoc pertinent in sacrificiis, quae pro delictis offeruntur, pridem ostendimus. Unde et nunc, cum dixisset: Ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, recte subdidit: Ego Dominus, qui sanctifico eos; hoc ostendens, quia delictum, id est, impietas in Deum, incompetens sanctorum perceptio appellatur, tendit enim ad Deum sanctificantem.

CAPUT XIX. Hostiae quae offeruntur Domino, ut acceptabiles sint immaculatae erunt.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron et ad filios ejus, et ad omnes filios 108.0494D| Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ex ovibus, et ex capris. Si maculam habuerit non offeretis, neque erit acceptabile. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret: ut acceptabile sit, omnis macula non erit in eo. (Ex Hesychio.) Non solum sacerdotes a pollutione mundos esse, sed et oblationes quae a populo offeruntur praecipit: ut tu cognoscas, qui es fidelis Deo, et qui oblatio ei per holocaustum intelligibilis sacrificii factus es, quia omni pollutione mundam esse comversationem 108.0495A| tuam oportet, et impollutam, quemadmodum sacerdotes, studeas, quia et Christus, quae ut agerent apostoli praecepit, haec omnia eos tradere discentibus praecepit gentibus. Ait enim: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos custodire quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Sive ergo, qui secundum confessionem, sive secundum omnem conditionem suam, holocaustum Deo promisit, vitam videlicet perfectam, hoc est verum holocaustum, a pollutione munda debet esse ejus oblatio, neque enim aliter suscipietur. Offeret autem per confessionem, sicut Septuaginta dicunt, qui in quacunque necessitate constitutus, et ex ea compunctus conversationem quamdam Deo per votum 108.0495B| pollicetur.

 Secundum supradictorum autem editionem electionem invenimus dictam, ubi nos sponte dicimus. Utramque enim hanc oblationem, sive eam quae ex necessitate, sive eam quae sponte fit, proponit Psalmista dicens: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Et quae locutum est os meum in tribulatione mea. Et rursus: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. XCV). Horum primum quidem praedictum votum sive confessionem, sine aliqua dubietate intelligimus, electionem autem sive spontaneam oblationem, hoc quod secundo loco dictum est. Oportet autem sive operator mandati sit, qui offert holocaustum (hic est enim ex armentis offerens), sive simplex (quia hic est ex ovibus), sive 108.0495C| ex pecoribus (hic est enim de capris), masculum esse quod offeret, id est, cum mente virili et forti et stabili, et cum valenti fide atque inconcussa offerri, ut offerens talis sit qualis ille quem Salomon in Proverbiis dicebat: Virum fidelem labor est invenire (Prov. XX). Idem est, et si sacrificium pacificorum offeret quis, id est, non illam quae perfecta est in philosophia vitam, veluti ea quae est in non possidendo, vel in virginitate, de quibus Dominus dicebat: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX): sed mediocrem quae nobis procurat omnimodo salutem, et si non assequitur ea quae ad prophetarum et apostolorum mensuram tendunt: Stella enim a stella differt in claritate, secundum quod Paulus dicebat (I Cor. XV), sed et hic masculum necesse est 108.0495D| offerat immaculatum. Haec et filii Israel, et advenae videlicet, et qui nunc ad fidem venerunt, adjectique sunt nobis ex errore exteriori, similiter custodiant. Ex quo enim aliquis vitam promiserit Deo perfectam et consummatam, non jam praetendere, quod tempus multum in errore fuerit poterit, quia nec tempore virtus eget ut discatur, mox enim ut eam affectaverimus, et quemadmodum utamur discimus; verumtamen et ovem sensibilem si offeras Deo, aut bovem, aut capram, aut aliquid hujusmodi, ut verbi gratia, sacerdotibus primitiae dentur, aut ut pauperes ex eo pascantur, aut sanctis aliquod ministerium fiat, aut divini templi constructio, vel aliquod aliud opus quod ad ipsum pertinet Deum: et propterea 108.0496A| holocaustum dicitur, pollutione careat etiam haec oblatio. Sed quae sit haec pollutio, lex tacuit, nobis dans intelligere veram pollutionem et cavere; est autem haec, ex rapina et injustitia, aliave avaritia offerre, abominabile est enim apud Deum, et non acceptum ei. Sequitur ergo:
 Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino, neque adolebitis ex eis super altare Domini. Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potest; votum autem ex his solvi non potest. Omne animal quod vel contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino non facietis. De manu alienigenae non offeretis panes Domino Deo 108.0496B| vestro, et quidquid aliud dare voluerint, quia corrupta et maculata sunt omnia, non suscipietis ea. (Ex eodem.) Aliud hic videtur legislator innuere multa consideratione dignum. De his enim quae offeruntur altario nunc ei sermo est. Sunt autem qui mysticum et sanctorum officium sortiuntur. Per sanctionem ergo anteriorem mundam esse a pollutione populi oblationem praecipiens, quod necessario in uniuscujusque conversatione intellectum est, nunc dinumerat quos non oporteat altario offerre. Et primum dicit ex eis, caecum. Qui enim ignorantiam habet Dei, quomodo ministrabit Deo? Nec ipse dignitatem sciens ejus ad ministerium vocatur, nec aliis valens exponere: unde et negligens circa eos erit, nesciens divinorum quibus ministrat virtutem? 108.0496C| Quales erant quidam Judaeorum, de quibus Deus apud Isaiam dicebat: Videte, quoniam omnes nescierunt, universi canes muti non valentes latrare (Isa. LVI). Confractum vel contritum, secundo loco posuit. Cujus enim manus aut pedes, actiones videlicet et ad Deum itinera confracta contritave sunt, nec hic quidem altari ministrare dignus est, cui convenit illud, quod Psalmista ait: Contritio et infelicitas in viis eorum (Psal. XIII). Sed nec qui linguam incisam, secundum Septaginta, habet, id est, si quis per sordidam vitam fiduciam docendi perdidit. Cui ait David: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLVIII). Papulas habens vel scabiem detractor intelligitur, quia pessimus ejus morbus, et asperrimum est ejus vulnus. 108.0496D| Nullo enim medicamine facile potest mitigari. Impetiginem habens, fornicator est; maculat enim suum corpus, propter quod Paulus dicebat: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI).

Nullum ergo horum deputari ad ministerium altaris, spiritus legislatoris vult, et propterea ait: Non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. Sive secundum Septuaginta: Non offerent haec Domino, et non dabitur de eis super altare Domino. Sacrificium autem pacificorum non addit, quemadmodum superius, ut omnimodo intelligas de his qui mysteriis ministrant dici. Hi etiam holocaustum esse opus habent, vitam perfectam et consummatam agentes. Quid autem his addidit: 108.0497A| Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potest, votum autem ex his solvi non potest. Omne animal, quod vel contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino. Disciplina ergo multa, et quae decebat legislatorem ad hujus distinctionem sermonis usus est, quam et in superioribus custodiri oportet. Aurem autem amputatam habet, qui inobedientiae morbo languet, qui detractionibus gaudet, qui delectatur turpibus auditibus, qui bonos sermones aversatur. Caudam amputatam habet, qui de novissimis non cogitat, quia cauda est extrema pars corporis. Sunt ergo proprie caudam amputatam habentes, qui ea quae sunt novissima, abjecta ac vilia et minima pendunt; qui nihil sibimet in futuris 108.0497B| saeculis thesaurizant, qui futuris non provident, qui dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII). Contritis testiculis est qui paulatim crescente malitia conterit suam in virtutibus prolem, et signa per quae vir possit agnosci, qui et recte reprobatur, quia sibimetipsi in talibus nocuit. Tonsis testiculis est, qui illatis sibi tentationibus tribulationibusque cessit, animaeque suae fortitudinem perdidit [ Al., prodidit]. Non enim oportet hoc perpeti, nec omnino cedere imminenti hosti atque affligenti. Sectis ablatisque testiculis est, qui una actione prava nimisque impia, et stante sicut cultrum et auferente, quemadmodum nimis effera et direptrix manus, semetipsum abscidens, et auferens a conjunctione Dei, quae 108.0497C| est in virtutibus, secundum quod diximus, privatus prole, et si quis virilis cognitionis quorumdam ipse se subjecit. Alter est siquidem qui paulatim conteritur, et alter qui subito semetipsum atque una mala actione prole virtutum privat; quemadmodum Simon pecuniis emere donum Dei existimans, et effectus a sorte ejus alienus. Sed unam harum macularum quispiam vel nunc dictarum vel quae pridem dinumeravimus habens, haud mandatorum est operator: et propterea vitulus, ut simplex et ovis ex hoc appellatur, secundum quod Septuaginta edunt, pro eo quod nostra translatio habet voluntarie offerre potest. Occides ea tibimetipsi, ut non omnimodo illos aversemur, nec in parte inimici deputemus, sed doceamus eos et exhortemur: Nunquid 108.0497D| qui cadit non adjiciet ut resurgat? (Psal. XL.) aut qui aversus est, non revertetur? Occidi autem dicuntur mortificari peccato, per admonitionem ut justitiae vivant. Hae autem occisiones nobis fiunt. Nobis enim illis licet commisceri, sed pro voto non offeramus ea Deo, id est, ad ministerium ejus mysticum non eos ordinemus. Ergo quamlibet praedictarum macularum habentes, si poenitentiam egerint super ea, et occisi fuerint, mortificatione peccati, suscipiamus quidem eos, et ut membrum communis corporis habeamus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I). Altario autem offerri eos non licet. Hac, ut puto, distinctione et Paulus scribens ad Corinthios usus 108.0498A| est: Scripsi vobis in epistola: Non commisceri fornicariis: non utique fornicariis mundi hujus, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus, debueratis enim ex hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis in epistola: Non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator est, aut idolis serviens, aut avarus, aut detractor, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). Fratres nominans illic eos qui altario ministrant, quia maxime eos qui doctrinae sortiti sunt dignitatem, et quibus praeesse populis creditum est.

Hi enim si quid tale habuerint, modis omnibus oportet societatem eorum aversari, quia super populum abundare virtutibus hi qui praesunt necesse habent, et ipsi maxime esse sine macula. Nam quomodo 108.0498B| alios emundare a pollutionibus possunt? De quibus etiam haec legislator praecepit.

Et in terra vestra hoc omnino non faciatis, et de manu alienigenae non offeratis panes Domino Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipiatis ea. Nec nos ergo in terra nostra quibusdam talium macularum studium demus. Est autem terra nostra bona conversatio, quae praecepta est per divinas Scripturas, quam a Deo colere percepimus. Sed nec alienigenae, videlicet qui doctus est et adjectus est deforis talia dona offerente medii simus, quia corruptio in eis est, nos autem Deo incorrupto servimus; maculam habent, nos autem in Ecclesia ministramus, cui dictum est ab Sponso: Tota pulchra es, proxima mea, et macula 108.0498C| non est in te (Cant. IV). Et de qua Paulus dicebat: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V). Propter quod nihil maculam habens a nobis offertur.

CAPUT XX. Bos, ovis et capra septem a partu diebus cum matre sint; offerri possunt die octavo, hostiae pro gratiarum actione eodem die comedi debent, etc.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Bos, ovis et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps offerri poterit Domino. Sive ille bos, sive illa ovis non immolabuntur, una die, cum foetibus suis. Mater omnis animalis utique natura est, sub hac omne genus hominum 108.0498D| peccatorum et justorum septem diebus est, ab octavo autem jam non. Nam etsi operator quis sit mandatorum vel simplex vel peccator, aut ex peccatore, septem diebus, id est, per omne praesens saeculum, oportet eum sustinere quaecunque natura desiderat; quemadmodum et de Salvatore dicere praesumpsit Paulus, ostendens quia ex nostra natura secundum carnem factus absque peccato, omnia passus est quae erant naturae. Quia autem pueri communicaverunt sanguini et carni similiter, et ille participavit iisdem. Sed quando vitam praesentem egressi fuerimus, et in die bona mortuorum resurrectionis constituti fuerimus, ex tunc et deinceps omne videlicet saeculum futurum non jam sub matre quae dicta 108.0499A| est erimus, neque enim his naturalibus necessitatibus subjacebimus: Octava autem die offerri poterit. Quod Septuaginta sic edunt: Dona autem et hostias Domino, id est, perfecta et integra hi qui in hac vita praeparaverunt oblationem suam. Sciendum est autem, quod quoniam mutabilis est nostra vita, mutationesque multas et voluntates suscipit, octava die oblatio accepta in saeculo scilicet futuro fit, propter quod dixit Salomon: Ante mortem ne laudes quemquam hominem (Eccli. XI). Cum autem haec ita se habeant, matrem rursus Ecclesiam et gratiam quae in ea est intelligamus. De qua Salomon in Proverbiis dicit: Audi, fili, disciplinam patris tui, et ne dimiseris legem matris tuae. Quando ergo aliquis gratia Evangelii generatus fuerit, secundum quod ait Paulus: 108.0499B| In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. V), sub intelligibili matre Ecclesia vel gratia septem dies, totam videlicet praesentem vitam, quae in septem diebus volvitur, erit legibus ejus et sanctionibus obediens, sic enim octava die in tempore resurrectionis, donum erit et hostia Domino, quia hujusmodi non solum animas, sed et corpora sacrificium sanctum placitumque suscipit. Tu autem, propter haec et quod sequitur disce. Sive ille bos, sive illa ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis. Hic nominibus ipsis aliud rursus ostendit. Non oportet enim eos, qui Pascha evangelicum celebrant, quod nobis Ecclesia tradidit, legale Pascha peragere. Quod bovem et ovem legislator dicens significavit: quia haec praecepit Moyses in die paschali, 108.0499C| quod traditum est Judaeis immolare, ait enim: Et immolabis Pascha Domino Deo tuo, oves et boves, sicut Deuteronomii liber ostendere potest. Foetus autem horum, sive paschalis hujus, sive Veteris Testamenti, et ejus quae in figuris est traditionis, Dominicae Paschae per figuram significationem habet; sed illud praecedebat in typo, istud sequebatur in veritate: propter quod et Christus primum celebravit figuratum Pascha, post coenam autem intelligibile tradit, et angustante eam tempore, pro die horam immutavit, vel magis etiam diem. Si enim ad vesperam quartae decimae diei, coena Judaice paschalis festivitatis celebratur. Post hoc autem Christus propriam tradidit coenam. Post vesperam ergo quartae decimae diei tradidit. Quod autem post vesperum est tempus, alterius diei initium 108.0499D| omnimodo est. Oportebat enim hoc fieri ad ostensionem temporis, quia quando vetus finem sumpsit, tunc novum incepit. Aut forte vetus illos lex significat, de quibus et Isaias dicebat: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Isa. IX): in Christo enim haec, et quae sequuntur, dicta sunt. Hic ergo foetus sive secundum Septuaginta filiis, non eadem die, in qua vitulus et ovis Judaicae festivitatis occidebatur. Quartadecima enim die Pascha celebrantes, in crastinum Jesum crucifixerunt. Sequitur:

Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei: ego Dominus. Custodite mandata mea, et facite ea: 108.0500A| ego Dominus. Ne polluatis nomen sanctum meum, ut sanctificer in medio filiorum Israel: ego Dominus, qui sanctifico vos, et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: ego Dominus. (Ex Hesychio.) Sicut satisfactionem non habet, si quis inchoante Novo Testamento veteribus serviat, et evangelica praedicatione currente, secundum litteram vivat, injuria est enim ejus, qui utraque sanxit, si non temporibus ab eo distinctis obediamus: sic sine ulla venia est putare quempiam vel omnino cogitare, quia in futuro tempore operandum aliquid eorum quae nunc nobis ad operandum praecepta sunt, conservatur: Si immolaveritis, inquit, hostiam pro gratiarum actione Domino, evangelicam ei conversationem promittentes. Haec est enim gratiarum actionis hostia Domino, 108.0500B| quia quaecunque ad laudem ejus et gloriam pertinent, peragit. Quod demonstrat Dominus apostolis, dicens: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona vestra opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Immolatur Domino, ut possit esse placabilis; quod Septuaginta ediderunt, acceptum vobis immolabitis, id est, ad suscipiendum digne praedictam conversationem agamus, perficientes eam et non imminutam relinquentes, propter quod et subdidit: Eodem die comedetis ea, non remanebit quidquam in mane alterius diei. In tempore enim hoc, in quo hoc praedictum est sacrificium, permittimur comedere illud, id est, operari et complere debemus. Nihil autem de eis in mane relinquere, ut aliquid remaneat reliquiarum 108.0500C| nostrae conversationis incorrectum neque inconsumptum aliquid de virtutibus et inoperatum in futuro saeculo custodiamus, quando jam non est licitum operari. Qui recte mane dicitur, id est, quia nox praesens vita, propterea quae in ea nunc est nebula nominatur. Ego Dominus: custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus, qui hic quidem legem constituo, ibi autem judico: qui intelligibilia talenta meis servis in praesenti saeculo ad operandum dedi, in futurum autem rationes cum eis pono et talentorum operationem exigo. Ego Dominus: ne polluatis nomen meum sanctum. Pollutio enim est creatoris et blasphemia, si in eodem nos ordine vel actu, quo nunc sumus resuscitet. Quid enim commutat mundum hunc, si in eisdem doloribus et laboribus 108.0500D| erimus? Ut sanctificer in medio filiorum Israel. Non dixit sanctificor, sed sanctificer: futurum ostendens tempus, in quo in medio verorum filiorum Israel sanctificatur; Aegypti enim exitum non frustra memoratus est, illud demonstrans, quia quemadmodum, qui egressi sunt de Aegypto, non jam ea quae Aegypti sunt agebant; sic et quando nos Deus eduxit de praesenti vita, non jam agere ea quae in ea sunt possumus: est enim Aegyptus intelligibilis, praesens mundus, quia Aegyptus contenebratio interpretatur. Tenebris enim et secundum quod diximus nebula, sive caligine praesentia sunt repleta, in tantum ut Joannes de Domino diceret: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Propter 108.0501A| quod nos Dominus Deus, videlicet ex intelligibili Aegypto hac educit, ut sit noster Deus: non quia nunc non est, sed quia non omnes eum confitemur, neque cognoscimus: tunc autem confitebimur, tunc omnes subjiciemus, tunc erit Deus omnia in omnibus.

CAPUT XXI. In quo praeceptum de observandis feriis, et oblationibus in illis offerendis.

(CAP. XXIII.) Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas. Sex diebus facietis opus; dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. Omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est, in cunctis habitationibus vestris. 108.0501B| Si subtiliter attendas haec quae dicta sunt in praesentibus legislatoris verbis, invenies eum non solum contemplationi legis, sed et in littera ipsa intentionem interponentem spiritus. Dicens enim: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas, hae sunt festivitates meae, mox subdidit: Sex diebus facietis opus. Oportet quidem hoc tacere, dicere autem quae sequuntur: Dies septimus quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. Sed feriis connectens, sex diebus facietis opus, ostendit quia prima feria sive festivitas apud legem operari est, operari autem bona. Propterea enim ait: Sex diebus facietis opus, quia omnia bona valde, quaecunque Deus in sex diebus constituit.

Secunda autem festivitas praecedentibus his operibus, 108.0501C| septimae diei requies est, quam festivitatem nemo celebrare, qui non operatus est bona opera et digna Deo, poterit. Nam nec frustra: Deus quippe erat qui loquebatur, qui frustra non loquitur. Prius ait: Sex diebus facietis opus, et post hoc: Dies septimus, qui sabbati requies, est vocabitur sanctus. Sed ad ostensionem, ut si quis ad imitationem Dei bona agit, et consequitur, hoc enim est in sex diebus operari, hic intelligibili requiescit sabbato, de quo Paulus dicebat: Timeamus, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ipsius videatur ex vobis aliquis deesse (Hebr. IV). Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut et a suis Deus.

Adjiciens autem nimis subsequenter, in cunctis habitationibus 108.0501D| vestris, ut et per hoc significaret de saeculo futuro se loqui. Praesens enim mundus peregrinatio est, habitatio autem est quae sequitur. Nemo enim nostrum de illis mansionibus seu habitationibus migrat, quas semel sortiti fuerimus. Sequitur:

Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis. Mense primo quartadecima die mensis ad vesperum Phase Domini est, et quintadecima die mensis hujus solemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis, dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque. Omne opus servile non facietis in eo, sed offeretis sacrificium in igne Domino, septem diebus: dies autem septimus erit celeberrimus et sanctior, nullumque servile fiet in eo. 108.0502A| Age nunc, si licet, Judaeos interrogemus cujus rei gratia non quartadecima die festivitatem agere jussit, in quo Pascha imaginarium fiebat, sed memoriam quidem facit ejus. Festivitatem tamen prima azymorum, quae erat post illam, fieri definivit, manifestum est autem ex his quia scire eum is qui legem accipit, quid intersit inter figuram et veritatem desiderat, et quia figuras scire quidem, quoniam deducunt ad veritatem: dignum est festivitatem agere tunc, quando veritas quae in figuris continetur, advenerit. Memoriam siquidem facit quartaedecimae, quia figuram habebat. Festivitatem autem agere quintadecima praecepit, quia in ipsa verum est Pascha, de quo Paulus dicebat: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Sed ipsos jam sermones 108.0502B| discutiamus: Hae sunt feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis. Quare non dixit feriae Domino, sed feriae Domini; aut forsan illud auditorem legis contestans, quia non simpliciter festivitates has, de quibus est sermo, celebrari Deo lex praecepit, sed quia ejus sunt propriae. Quia quemadmodum festivitates imperatoris sunt, in quibus victorias et trophaea contra hostes erexit, Salvavit gentes, civitates acquisivit: sic et Christi, in quibus nostrum genus salvavit, et nostram captivitatem conquisivit, et haereditatem ex gentibus sibimetipsi, regale sacerdotium, gentem sanctam, populum acquisitionis constituit (I Petr. II). Dicens, temporibus suis, non dixit sic de festivitatibus eorum: non illis, qui serviunt figurae, sed fidelibus, 108.0502C| et suscipientibus festivitatem, has competere festivitates ostendens: quarum una est, de qua haec dicit: Mense primo quartadecima die mensis ad vesperam, Phase Domini est. Primum mensem, tempus Dominicae passionis recte dicimus, in quo conveniunt maxime et haec ad Moysen verba a Deo dicta: Mensis hic vobis principium mensium, primus erit vobis in mensibus anni (Exod. XII).

Initium enim et ingressus novae vitae et nunc a nobis inchoatae conversationis est, vespertina tempora, in quibus Dominus advenit, dici, Joannes docuit: Dixit enim, Filioli, novissima hora est. Ad vesperum Pascha dominicum factum est: qui passus non mox tempora finivit, sed reliquit novissimae horae et vespertinae reliquias, in quibus oporteat 108.0502D| praedicationem currere, et in quo omnem terram penetret salutare verbum. Sed et ad vesperum sive medio vespertinorum Pascha proprium praeveniens, crucem suam Christus celebravit; die enim imaginariae festivitatis paschalis, quae erat quartadecima, post coenam supersensibile verum Pascha, quod ad ejus mysterium pertinebat discipulis tradidit. Ergo et nox erat jam quando panem Judas de coena illa accipiens ad Domini traditionem exibat. Sequenti autem die, quae fuit quintadecima, Pascha crucis implebat; propter quod in quintadecima die mensis hujus festivitatem hanc agere legislator praecepit, et ipsam celebritatem, solemnitatem azymorum Domini praedicavit. Si enim celebrare ejus Pascha proprie 108.0503A| et vere volumus, azymi ab omni malitia esse debemus, et multo magis a Judaico errore et vetustate; unde et postquam Paulus dixit: Pascha nostrum immolatus est Christus, subdidit: Ergo epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Et non ad tempus, sed omni nostra vita a fermento malitiae mundi esse debemus, et propterea ait: Septem diebus comedetis azyma: per septenarium numerum de omni nobis vita praecipiens. Et dies primus erit vobis celeberrimus, et sanctus; omne opus servile non facietis in eo. Illud enim omnimodo servile esse opus, spiritus innuit, de quo ait Dominus: Amen, amen dico vobis, qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. I). Si enim verum celebramus 108.0503B| Pascha, peccati servitium fugiamus, quia Christus, qui pro nobis passus est, a peccato nos et servitute ejus liberavit. Non quia prima die omne opus servile non fieri praecepit, aliis autem diebus ideo opera agi servilia praecepit; vide enim quid subdidit: Sed offeretis sacrificium in igne Domino, sive ut Septuaginta: Offeretis holocaustomata Domino septem diebus: dies autem septimus erit celebrior et sanctior, nullumque opus servile facietis in eo.

Holocaustomata ergo septem diebus offerri praecipiens, abstineri etiam ab omnibus operibus servilibus in eis praecepit. Quomodo enim quis holocaustum Deo offerat, diabolo dignus, aut servilia agens? Deinde non solum primam, sed et septimam propterea nominavit, ut in prima et septima, totam 108.0503C| comprehenderet vitam humanam: illa enim initium, ista autem finem habet, in qua omnia comprehenduntur. Sequitur:

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis in terram quam ego dabo vobis, et messueritis segetes terrae vestrae, feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, qui levabit fasciculum coram Domino, ut acceptabilis sit pro vobis; altero die sabbato sanctificabit illum atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domino. Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domino, odoremque suavissimum: liba quoque vini quarta pars hin, panem et 108.0503D| polentam et pultes, non comedetis ex segete usque ad diem quo offeratis ex ea Deo vestro, praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris. Numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo manipulum obtulistis primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies, et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini, offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos. Et erunt in holocaustum cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino. Facietis et hircum 108.0504A| pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. Cumque elevaverit ea sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. Et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum: Omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris. Quidam autem Judaeorum inveniuntur Pentecostes festivitatem celebrare, a prima enim azymorum, non autem a die in qua manipulus primitiarum, in crastinum, secunda videlicet die, computantes, celebrari sibimet Pentecosten praedicant. Propter quod eis Dominus improperans quod etiam secundum litteram non implerent legem, dicebat: Et nemo ex vobis facit legem. Ecclesia autem facit, sicut nunc ostenditur, 108.0504B| Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, et caetera.

Terram a Deo datam evangelicam doctrinam et conversationem frequenter docuimus: ipsa enim terra dicitur propter fructus virtutum quae ex ea oriuntur, ab ipso autem data est; neque enim mediatore ad hanc usus est, sed proprio eam annuntiavit ore. Quando ergo ingressi sunt et messuerunt segetes ejus, hi qui susceperunt salutare verbum: illi enim sunt et messores intelligibilis segetis, ad quos Dominus dicebat: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam (Luc. X). Quibus etiam verbi mysterium credidit, tunc enim messis 108.0504C| sic matura erat, ut Dominus diceret: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad metendum olim.

Manipulum autem primitiarum, intelligibilis sacerdos Christus corpus proprium offerebat: quia enim capitulum sive summa messis verbi videlicet Salvatoris, et divinae praedicationis, mortuorum erat resurrectio, verus manipulus et verae primitiae nostrae messis tunc intelligibilis sacerdos Christus corpus proprium a mortuis suscitavit. De quo Paulus dicebat: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XVI). Sed quando hoc factum est? Altera die primae offeret illud sacerdos. Esse autem primam diem dominicae passionis ea quae ante hoc diximus ostenderunt, in qua Dominus 108.0504D| suam hostiam non sine ratione dispensavit. Sed quia prima azymorum haec et prima paschalis festivitatis dicebatur, altera autem dies passionis, resurrectio fuit. Primum enim manipulum primitiarum sacerdotem ostendit offerentem, post hoc autem ait: Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domino; volens nos in die qua celebramus Domini resurrectionem, et manipuli intelligibilem oblationem celebramus, non oblivisci Dominici sacrificii, ex quo nobis est oblatio manipuli: sed caedere agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino, intelligibilem agnum Domini traditionem immolantes mystice et offerentes. Ipsius autem ut 108.0505A| sacrificium caedentis memoriam fecit, neque enim aliter, sed per ejus mediationem et virtutem a sensibili ad intelligibilia transferuntur, ea quae in illo sacrificio peragunt. Et quod hoc est sacrificium: Duae decimae similae conspersae oleo. Oportet enim scire perfectam humanitatem et perfectam divinitatem contemplari, id est, in unum convenire, in oleo, id est, per eam, quam circa nos habet, compassionem: sed enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, sapientibus nobis de eo quod digna sunt.

In quibus autem sacrificium et per quos agitur, quomodo celebratur intelligibilis agni oblatio, quod sequitur, ostendit: neque enim in sanguine, nec per irrationabilia animalia, sacrificium a nobis Deus 108.0505B| suscipit, secundum quod sequentia demonstrant. Ait enim: Liba quoque vini quarta pars hin, panem et polentam; quia dubium futurum erat forsan a quibus mysterium sacrificii, quod per Christum est, quod superius diximus celebratur. Habes ecce intelligibilis Melchisedech oblationem, quae in pane et vino perficitur, in qua quarta pars hin, in libris vini offertur; ut per quartam evangelicam traditionem, quae in libris quatuor est, per libationem vero, Dominicum sermonem significaret, cum ait: Hic est sanguis meus qui pro vobis effundetur (Marc. XIV; Matth. XXVI; I Cor. XI), sine imminutione enim significare, legislatori visum est, Christi mysterium, propter quod et subdidit: Et polentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem quo offeratis ex 108.0505C| ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. Oblatio enim praesentium donorum quam esse mysterium Unigeniti ostendimus, reconciliavit nos Deo, et cibum nobis novae polentae et pultum praestitit. Haec autem legislator dicens, et resurrectionis describens secundum modum quem oportebat gratiam, de Pentecoste quam nos celebramus sermonem connectit dicens: Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies, et sic offeretis sacrificium novum Domino. Quia hujus Pentecostes neque tempus, neque numerus a populo Judaeorum custoditur, sufficienter in superioribus ostensum 108.0505D| est. A nobis autem cum contemplatione et ad litteram custoditur. Planius enim legislator intentionem suam demonstrare volens, ab altero die sabbati numerari praecepit, quinquaginta dies, Dominicum diem procul dubio volens intelligi. Hic enim est altera dies sabbati: in hac enim resurrectio facta est, qua hebdomades numerantur septem usque ad alteram diem expletionis hebdomadae. Dominica rursus die Pentecostes celebramus festivitatem, in qua sancti Spiritus adventum meruimus, non frustra eo septem hebdomadarum adventum custodientes, sed ut nos cognosceremus, quia nihil vetus, nihil saeculare praecepit Deus agere, nihilque corruptioni veteri proximum qui eum cupiunt percipere. 108.0506A| Et novum sacrificium Domino tunc offerri jussit: adveniens enim spiritus, totam nostram vitam renovavit, quando confirmavit Christi traditionem, et stabilivit conversationem quam in illis perfecit. Ait enim: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI). Propter quod non in alia hebdomadis die advenit, sed in qua resurrectio facta est, et manipulus intelligibilis oblatus est, ut et hoc probaret, quia nova conversatio, quae nos renovavit, liberando a corruptione vetustatis, resurrectione Christi et sancti Spiritus adventu correcta est. Manifestat autem oblatio ipsam speciem hostiae quam praecepit fieri: Et sic offeretis sacrificium novum Domino, ex omnibus habitationibus vestris; panes primitiarum duos ex duabus decimis similae fermentatae, 108.0506B| quos coquetis in primitias Domini, et offeretis cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos. Novum sacrificium dicens, legis sacrificia, ut vetera, exclusit: evangelica autem pro illis introduxit. Deinde addens, de habitationibus vestris, Ecclesiam significavit, eique offerri quae dicta sunt aptavit. Neque enim dixit, ex omnibus habitaculis, sed ex omnibus habitaculis vestris, ut absolute ostenderet aliquod habitaculum praecipuum, de quo ait David: Beati qui habitant in domo tua (Psal. LXXXIII); et rursum: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et panes quidem primitiarum duos, id est, legem et Evangelium: panes enim sunt cibum animarum fidelium 108.0506C| continentes.

Sunt autem et primitiarum, sive ut Septuaginta, separati: quoniam omni quidem sapientia sunt praecipui, ab ea autem, quae exterior est separati videlicet et sejuncti. Sunt ergo ex duabus decimis similae fermentatae, ex doctrina, quae perfectam Dei divinitatem et perfectam humanitatem tradit. Nec aliter coqui, nisi per talem doctrinam possunt, sed primitiarum sunt Domino. Primus enim Dominus cum legem perfecit, et Evangelium, et post hoc docuit: Audistis quia dictum est antiquis, non occides; ego autem dico vobis, omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matth. V); conjunxit enim hic legem Evangelio, propter quod ejus primitiae dicuntur. Quod et Lucas confirmans, primitias veras 108.0506D| nobis ostendens, scripsit: Primum quidem sermonem feci de omnibus his, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Offerre autem cum eis septem agnos immaculatos anniculos praecepit, dona significans quae sunt spiritus de quibus Salomon in Proverbiis dicebat: Sapientia aedificavit sibi domum, erexit columnas septem (Prov. IX). Planius autem Isaias tradidit: Et requiescit super eum spiritus Domini (Isa. XI). Nec tacuit quae, vel cujus numeri essent dona, subintulit enim: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Domini. Agnos autem haec appellat dona, ad ostensionem, quia Spiritus 108.0507A| sanctus unum est cum Christo. De quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Unde nemo potest dicere, Christus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Ergo non extra rationem, cum septem agnis vitulum ex armento, praesens continet oblatio, sed evidenter significat illum ex armento Abraham, Isaac, et Jacob et David secundum carnem factum: huic arietes duos immaculatos conjunxit, excellentia mandata et virtutes, quas sequi alias velut oves oportet. In his enim, ut pote intelligibilem inimicum ventilantibus munimen et indemnitatem habent. Quae sunt autem haec? Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da paupeperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX).

Maximum quippe mandatum est vendere quae habet 108.0507B| et dare pauperibus; maximum etiam sequi Christum, ut cum despectu quippiam possidendi, etiam omnia agere secundum voluntatem Domini studeamus: hoc est enim eum sequi. Haec ergo mandata ut pote propter immaculatam vitam et perfectam constituta, arietes appellantur, quia arietes omni gregi excellentiores sunt. Horum sacrificia et libatio, scientiae videlicet et correctio, odor suavitatis est Domino illi, de quo Paulus dicebat: Deo autem gratias qui semper nos triumphat in Christo Jesu, et odorem scientiae suae manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus (II Cor. II). Verumtamen non usque ad haec oblationem Pentecostes constituit: dicit autem et reliqua, quia maxime spiritui, cujus praedicta festivitas est, perfectio competit. Quid ergo ait? facietis 108.0507C| et hircum pro peccato; poenitentiae introducens sermonem. Duosque agnos anniculos, hostias pacificorum; illa Pauli mandata significans: Pacem sequemini cum omnibus et sanctimoniam, sine quibus nemo videbit Deum (Hebr. XII): quae quia per Apostolicam linguam expressa erant, offerri ea praecepit cum panibus primitiarum quos esse Christi doctrinam diximus. In sequentibus autem rursus addit: Cumque elevaverit ea sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, secundum Septuaginta autem sic: Et separabit ea sacerdos separatione cum panibus primitiarum ante Dominum, cum duobus agnis, significans cui Domino; cedentque in usus ejus, id est, sacerdoti offerenti ea, videlicet Christo. Ipse enim noster sacerdos, ipse noster etiam Dominus 108.0507D| est, ipsius sicut panes primitiarum, sic et agni mandatorum praedictorum sunt. Ipse enim erat qui in Paulo loquebatur: ipse omnia quae dicta sunt obtulit; pacem enim de qua Paulus mandat, primus Dominus discipulis annuntiavit, et sanctimoniam sicut Sanctus sanctorum super omnes custodivit.

 Nam ipse erat de quo Gabriel Virgini dixit: Propterea et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Verumtamen, si vis diei de quo sermo est comprehendere excellentiam, confirmationem eorum quae de eo dicta sunt respice: Et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo; legitimum sempiternum 108.0508A| erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris.
 Quid ergo in ea est, quod in his excellet? Ecce enim et alios dies sanctos appellat, sed et de hoc primum inquit: Et appellabitis hunc diem celeberrimum; et post hoc: Atque sanctissimum, ut in eo cognosceres, quid et cum aliis commune, et quid in se proprium haberet: in ipso enim gentium vocationem non praedicari solum, sed et operari coepit, quando Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Pamphiliam, omnesque reliquae gentes quas Lucas dinumeravit, audire apostolos linguis suis magnalia Dei loquentes (Act. II), praedicantesque coeperunt. Nullum ergo opus servile in illo die faciamus, id est, quod ad 108.0508B| servitutem pertinet: sed legitimum sempiternum in cunctis habitaculis et generationibus nostris servemus, nihil servile operandum in tempore, quo ad nos venit Spiritus: Quia ubi spiritus Domini, ibi libertas, sicut Paulus scribit (II Cor. III). Sequitur:
 Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, non secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas: Ego Dominus Deus vester. Quia pietate plena sunt quae nunc lege praecipiuntur apertum est, propter quod ea custodiri et secundum litteram oportet, sed majus eorum lucrum contemplatio possidet. Tu autem hoc in eis nota, quia cum similia his superius praecepisset, non tamen eadem sancivit. 108.0508C| Hoc autem verborum ipsa immutatio demonstrat. Ibi etenim ait: Non complebitis messionem vestram. Hic autem: Non secabitis eam usque ad solum, ut differentiam ipsam ex permutatione verborum intelligamus. Terram fidelium esse praedictam a lege Dei conversationem, frequenter ostendimus. Hujus messio post resurrectionem Salvatoris a mortuis et adventum sancti Spiritus floruit. Et non quidem omnem scientiam quam habituri sumus, quando ad ipsum Deum venerimus, tradit verbum praedicationis. Sunt autem quae relinquit, ut pote quae nunc nobis relevari non possunt, et propterea legem hanc in praedictis festivitatibus interposuit, et ait: Postquam messueritis segetem terrae vestrae, non secabitis eam usque ad solum. In eo quod dicit, non secabitis 108.0508D| eam usque ad solum, ea significavit quae nobis ad plenam scientiam et perfectam desunt, propter quod et subdidit: Nec remanentes spicas colliges, ut non contendamus, neque frustra conemur ea quae nostram fugiunt scientiam.
 Et propterea quae de messura cadere dicuntur, colligere nec possumus, sed relinquamus ea Christo: quem significans, legislator addidit: Pauperibus et peregrinis dimittes eas. Sive secundum Septuaginta, pauperi et proselyto relinques ea. Et quis est hic? Audi quod sequitur: Ego Dominus Deus vester. Pauper autem et hic dicitur, quia propter nos pauper factus est cum dives esset, ut illius paupertate nos divites essemus. Sed et advena, quia et si in propria venit, 108.0509A| sui tamen eum non receperunt (Joan. I). Huic ergo eas relinques, solus autem scit quae nobis remanent, propter quod nec colligere possumus, quae ut ipse colligat, separata sunt, teste Paulo, qui dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus. Sequitur:
 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: Mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum. Omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. Septenarium numerum evidentem gerere et indubitabilem consummationis figuram, sive uniuscujusque nostram, sive generalem, multa quidem et alia ostendunt, 108.0509B| illud autem maxime, quia Deus in die septima cessavit ab operibus suis, dans nobis et ipsa requiem nostram conjicere, de qua Paulus ait: Qui enim ingressus est in illam requiem, requievit ipse ab omnibus operibus suis, quemadmodum et a suis Deus. Sed initium consummationis temporum Domini est adventus, propter quod illud novissimam horam Joannes Evangelista appellavit, ait enim: Filioli, novissima hora est. Sed et Jacobus: Ecce judex ante januam stat. Hoc tempus, primam septimi mensis, sicut principium consummationis recte lex appellavit. Est autem nobis requies, quia nos operibus malis carere fecit, et a jugo gravi liberavit. Venite enim, inquit, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI). Et rursus: Discite 108.0509C| a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
 Hoc et memoriale tubarum est: praedicat enim Salvatoris resurrectionem, quae memoriale est communis mortuorum resurrectionis, quae in voce tubarum magnarum et terribilium efficietur in jussu Dominico in voce archangeli, in tuba Dei, sicut Paulus docuit. Hoc tempus vocabitur sanctum Domino, quia vocationem quae in sanctificatione est possidet, ex qua adoptio quae ad eum pertinet vocatis efficitur. Omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
 Non est enim jam tempus opera servilia agere, quia sufficit praeteritum tempus ad voluntatem gentium, in quo gesta sunt opera servilia, et debemus quemadmodum 108.0509D| exhibuimus membra nostra arma iniquitatis, ad iniquitatem, ita exhibere membra nostra arma justitiae in sanctificationem: hoc est enim verum holocaustum. Sequitur etiam:
 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens: Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus non facietis in tempore diei hujus, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Omnis anima quae afflicta non fuerit in die hoc peribit de populis suis; et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo, nihil ergo operis facietis in eo; legitimum sempiternum erit 108.0510A| vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris, sabbatumque requietionis est, affligetis animas vestras. Die nono mensis, a vespere usque ad vesperum, celebrabitis sabbata vestra. Ostendere propitiationem nobis, a peccatis videlicet liberationem in humilitate et afflictione animae acquiri, legislator desiderat. Hanc autem agere a vespera debemus, id est, ex ipsa poenitentia sic incipientes, quia et Christus initium suae praedicationis poenitentiam fecit; sed poenitentiae vitam bonam superaedificare, perfectamque, et virtutibus consummatum necesse habemus, et propterea subdidit: Et offeretis holocaustum Domino: omne opus non facietis in tempore diei hujus. In holocaustomate quidem consummatam vitam et perfecte inhaerentem Deo, in non 108.0510B| faciendo autem omne opus terrenorum operum abstinentiam ostendit.
 Ergo et nimis consequenter addidit: Quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester, utraque haec ostendens, quia et hoc est tempus ad propitiationem nobis a Deo donatum, in quo peccata nostra veniens Dominus diluit, et quia in quo haec exspectamus tempore, nihil debemus terrenorum agere. Deinde legem protrahens, et Christo advocationem praebens, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI), ait: Omnis anima quae afflicta non fuerit in die hoc peribit de populis suis, neque enim sequitur Christum qui haec sancivit, et in tantum semetipsum humiliavit, ut Paulus de 108.0510C| eo diceret: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II), sed et qui operis quippiam fecerit, delebo eum de populo suo.
 Nihil ergo operis facietis in eo, legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sic hoc dixit, tanquam si populo Judaeorum praeceptum sit; sic autem se non habet, omnibus enim lex communis est, quia et ad omnes Dominus dicebat: Operamini non cibum qui perit; nihil volens nos operari terrenum. Bene ergo et sapienter custodiam vocationis perducere ad majorem contemplationem volens, addidit: Sabbatum requietionis est, vel sicut Septuaginta: Sabbata sabbatorum erunt vobis, ut per hoc intelligibile intelligamus sabbatum, 108.0510D| quod Judaeorum excedebat infirmitatem, quemadmodum et Sancta sanctorum, propter quod eis nec sabbata erant, sed et Canticorum cantica: non intelligunt enim eorum quae ibi scripta sunt virtutem. Et omne quod secundum legem Anagogen recipit, hoc excedere Judaeorum mensuras intelligamus. Jam autem vide quibus sermonibus usus est: Et affligetis animas vestras, die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra.
 Recapitulat enim humilitatis verbum, quia frequenter illud Christus docuit, quasi coronam autem illam et basim virtutem, atque subsistentiam apostolis constituit. Inquisitus enim, quis major est in regno coelorum, respondit, quicunque humiliaverit se, 108.0511A| et reliqua. Quod autem dixit: A vespero usque ad vesperum, aperte volentis est semper superfluorum et vanorum vacationem studeri, unde et Dominus nec causam dicere concedit: praecepit enim neque de tunica, neque de veste litigari, sed nec cogitari quid comedatur, aut quid bibatur, aut quid vestiatur; verum ipse docens et sabbatorum annuntians sabbatum, in quo omne opus cessat, et sola quae Dei sunt ostenduntur, sola corriguntur quae utilia sunt atque expediunt animae. Sequitur:
 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino; dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus. Omne opus servile non facietis, et 108.0511B| septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino: Est enim coetus atque collectae: omne opus servile non facietis in eo. Hic superare sapientiam saeculi et transitorium ejus nosse, et temporale, non solum ait legislatorem significare, sed et oportere oculum habere ad saeculum futurum.
 Hoc ergo et per numerum et per tabernacula, sine aliqua dubitatione, invenies figuratum. Quintadecima siquidem die inchoari festivitatem praecepit. Ex septem autem et octo hic est numerus compositus, quorum unus quidem praesens saeculum, alter autem figurat futurum. Unde et festivitatem septem diebus consummari praecipiens, alios rursus dies celeberrimos 108.0511C| atque sanctissimos commemoravit, et nec denumeravit eam cum septem; sed posuit sequentem et semotam ab aliis, sicut futurum saeculum sequitur quidem praesens, aliud autem quam hoc est. Septem ergo diebus festivitatem tabernaculorum appellavit: quicunque enim, ut tabernaculo, praesente mundo utitur, hic festivitatem in eo habere et laetari propter futuri exspectationem potest. Et quicunque scit, quia si terrena domus habitationis hujus dissolvatur, aedificatio non manu facta eum in coelis suscipit. Primam autem septem dierum celeberrimam atque sanctissimam appellavit: qui enim scit praesentibus tanquam tabernaculo uti, prima dies, id est, initium et principium a sanctificatione vocationis incipit. Propterea et nimis consequenter ait: 108.0511D| Omne opus servile non facietis, quia nulli in saeculo serviunt qui tanquam tabernaculum et transitoria ea quae in eo sunt intendunt.
 Sed et septem diebus holocausta offerri praecepit, ostendens oportere per omne tempus perfectam conversationem sequi; quando ergo sic praesentem vitam percurrimus, tunc celeberrimum atque sanctissimum octavum diem, saeculum videlicet futurum habemus, vocante nos in praeparata sanctis bona eo qui nos et in hac conversatione vocavit. Nam Septuaginta sic ediderunt: Dies octavus vocalis, sanctus erit. Tunc ergo offerimus holocaustum Domino, quae hic praeparaverimus: Est enim coetus atque collectae, vel sicut Septuaginta, egressus est, quia hinc exitus, illic 108.0512A| habitatio est, sicut Paulus ait: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I). Omne opus servile non faciemus, quia sicut angeli Dei tempore illo erimus. Sed et hoc nota quomodo eadem de primo et octavo dicit, quia unum quodammodo utraeque virtutes sunt: resurrectionis quippe dies, quae est substantia futuri saeculi, initiumque ejus et basis.
 Primus quidem sicut principium in Christo conversationis et exordium futurorum est, octavus autem, ut qui praesenti succedit saeculo, quem septimus numerus figurare dicitur.

Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta, juxta ritum uniuscujusque diei, exceptisque sabbatis Domini donisque vestris, 108.0512B| et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino. Vide illas Apostolicas voces: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Consona videntur esse haec praesentibus Mosaicae sanctionis verbis. Ecce enim festivitates quasdam praecipuas legislator exponens, quas et celeberrimas atque sanctas nominavit, permiscuit eis quotidiana libamina et sacrificia: Hae sunt enim, inquit, feriae Domini quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas. Et cum oporteret hanc aut illam dicere, non sic dixit, sed subdidit: Offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei. Et ipse nos gaudere et festivitatem agere et sine intermissione orare vult: hoc est enim quotidiana libatio, et sacrificium sive holocaustum, quae 108.0512C| tunc offerre possumus, quando corpora nostra hostiam vivam Deo exhibuerimus, et membra nostra quae sunt super terram mortificaverimus, paratique fuerimus ire ad Deum, cum Paulo dicentes: Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Nam propter hoc addidit: Exceptisque sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offertis ex voto, vel quae sponte tribuitis Domino, aperte illud tradens, quia super declinationem malorum (hoc enim est sabbatum), et super alias justitias quas Deo secundum tempus promittimus: aliquando enim ei jejunium, aliquando possessionum oblationem, vel in periculis venientibus nobis vel voluntarie promittimus.

A quinto decimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis 108.0512D| ferias Domini septem diebus. Die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro, celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris, mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus. Omnis qui ex genere est Israel manebit in tabernaculis, ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel cum educerem eos de terra Aegypti, ego Dominus Deus vester. Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini, ad filios Israel. 108.0513A| A quintodecimo ergo die mensis septimi. Esse mensem septimum completionem sive plenitudinem temporum diximus: quintusdecimus autem ut pote ex septem et octo constans, evangelicam praedicationem quae ex praesenti vita et futura consistit significat, hanc componens, illam praeparans, quando congregaverimus omnes fructus terrae, ab operibus videlicet terrenis cessantes, festa celebremus septem dies, id est, totam nostram demus vitam in divina festivitate celebranda. Die autem primo requies, et octavo die requies. Non jam septimo cum numero septem dierum festivitatem agi proposuisset, sed octavo. Primum quidem, quia his qui secundum litteram legem tenent, festivitatem celebrare non licet: novo enim segregatus est populo, qui scit legem 108.0513B| secundum spiritum accipere, et octavum honorare, quem diximus significare mortuorum resurrectionem. Secundo, quia unam virtutem habent et primus et octavus, qui enim octavus ipse et primus, quia ipse est principium futuri saeculi, deinde primus dies, qui est initium factae praedicationis in fine saeculorum, requiem continet: requiescere enim nos facit, cum nos a peccatorum laboribus liberat, per donum baptismatis. Hic autem legislator cum festivitatem praedicasset, septem dierum, primum ejus diem requiem appellavit. Tacet autem sequentes dies, ut per hoc significet oportere virtutibus operam dare. Deinde ad octavum diem transferat requiem, ostendens quia fidelis et servientis legi Dei vera requies futuri saeculi est: quid ergo nos in tota vita operari, 108.0513C| et unde inchoare operationem oportet.

Sumetisque vobis die primo, fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro, celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus. Quod oporteat per omnem vitam virtutibus operam dare, quas in fructibus et ramis praedictorum lignorum significavit, ipse numerus septem dierum absque ulla dubietate confirmat. Quia vero ex ipsa inchoare debemus vocatione, ex qua praedicta est Christi intelligibilis requies, quae prima est festivitatis dies, manifestum est, quem diem quidem superius appellavit requiei: nunc autem in eo, fructus arboris pulcherrimae sumere praecepit, illos videlicet quos in primo psalmo 108.0513D| David cantavit: Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo (Psal. I). Sumere autem et palmarum spatulas, id est, juvenescentia justitiae genimina: Justus enim sicut palma florebit, ut David dixit (Psal. XCI): sed quia de palma nihil est, quemadmodum nec de eis qui juste vivunt, quod respui possit: sume et ramos ligni densarum frondium. Omnes quidem virtutum fructus, maxime autem misericordiam: oportet enim eam esse continuam et permanentem, quod Ecclesiastes commendans: Oleum, inquit, de capite tuo non deficiat (Eccle. IX). Et in Proverbiis: Non dicas, vade et revertere et crastina dabo tibi, cum statim possis 108.0514A| dare. Sume et salices; et secundum Septuaginta, at non ramos, id est, continentiae castique [ ἄγνου] conjugii; salix enim continentiam signat, quia fructum non facit, sicut nec continentes qui sunt veri eunuchi, qui castraverunt se propter requiem coelorum, fructum quemlibet sensibilem faciunt; ad quos Deus per Isaiam prophetam dicit: Non dicat eunuchus, quia lignum aridum ego sum, quia dabo eis in domo mea, et in muris locum, et nomen melius quam a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis (Isa. LVI).

Dicimus autem salicem gerere etiam orationis, necnon poenitentiae figuram: sic ergo et illud quod a David dictum est, intelligamus: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur 108.0514B| tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI). Orationis enim et poenitentiae lacrymae. De quibus ait Isaias: Sicut salices super praeterfluentes aquas (Isa. XLIV). Sed haec de torrente sumere, de praesenti videlicet vita, torrens enim propter transitum, sive decursum, simul autem et propter hiemem quam habet diversarum tentationum atque tribulationum recte nominatur: ita ut David de Christo diceret, qui et ipse de mundo et de ejus tribulationibus, ut pote similis nobis effectus gustavit: De torrente in via bibet, propterea exaltavit caput (Psal. CIX): exaltavit enim in cruce pendens, crucifigitur autem, quia ex nostro torrente bibere semel elegit.

Qui ergo haec agit, septem diebus, totum videlicet 108.0514C| tempus, laetari potest: sed laetari ante Dominum, non impiorum et peccatorum gaudio: Non est enim gaudere [pax] impiis dicit Dominus (Isa. XLVIII), quippe qui in voluptatibus et corruptionibus festivitatem habent: sed in Domino laetari. Quid est autem coram Domino laetari? id est, in eo credere et pro eo pati. Celebrabitisque festivitatem ejus septem diebus per annum, legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus, ut toto praesenti saeculo, quemadmodum tabernaculo utamur. Sic enim id Ezechias appelavit dicens: Quievit generatio mea, ablata et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Non enim transitum vel decursum ejus ignoramus, divitias congregantes vel 108.0514D| domos magnas aedificantes. Sed quemadmodum Paulus ait intendamus: Quia tempus breve est, ut ementes sicut non ementes simus, et possidentes quasi non possidentes, et utentes mundo hoc ut non utentes, praeterit enim figura hujus mundi.

Omnis qui ex genere est Israel, manebit in tabernaculis, ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Vides quia figurae hae populo Judaeorum, et imagines majorum mysteriorum data sunt? Et propterea habitare in tabernaculis, et tabernaculorum festivitatem celebrare jussi sunt, ut non obliviscerentur liberationis Aegyptiae, sed hoc quidem secundum litteram. Spiritaliter 108.0515A| autem, ut reminiscamur, quia de intelligibili Aegypto liberati sumus, id est, ab intelligibilis Pharaonis servitute, quae est secundum corruptionem laterum praesentis saeculi, qua si quis plene carere vult, in tabernaculis habitet, Deum suum imitans dicentem: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidum: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII; Luc. IX). Manebit autem omnis qui ex genere Israel est, sive secundum Septuaginta, indigena, id est, vere nobilis, verus Israelita, Abrahae haeres, qui patriam et genus et domos paternas reliquit, et in tabernaculis cum Isaac Jacob cohaeredibus promissionis habitat.

108.0516A| Quia autem non septem tantum diebus habitare in tabernaculis verum Israelitam legislator vult, sed per hunc numerum omnem vitam significat, filii Jonadab, filii Rechab, et ea quae de eis scripta sunt per Jeremiae prophetiam docent. Habet enim sic: Et obedivimus voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberimus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae, et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, sed habitavimus in tabernaculis et obedientes fecimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster (Jerem. XXXV).

LIBER SEPTIMUS.

CAPUT PRIMUM. De oleo offerendo ad concinnandas lucernas in tabernaculo Domini. 108.0515|

(CAP. XXIV.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe filiis Israel, ut offerant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas jugiter extra velum testimonii in tabernaculum foederis, ponetque eas Aaron vespere usque in mane coram Domino, cultu rituque perpetuo, in generationibus vestris: Super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini. Candelabrum dicimus esse Evangelicam conversationem in qua Christus lucernae modo splendere virtutes fecit. Nemo enim, inquit, accendens lucernam ponet eam sub modium, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo 108.0515C| sunt (Matth. V). His lucernis oleum additur eleemosyna, quia et jejunium et virginitas et oratio et justitia et omnis actio bona, per misericordiam dilectionis pauperum irrigantur, et custodiuntur inexstinguibiles: quod manifestant lampades quinque fatuarum virginum, quae quia dilectionis pauperum minus habuerunt oleum, a sponso exclusae sunt (Matth. XXV). Sed oportet oleum esse olivarum purissimum, ut non ex injustitia neque ex rapacitate dilectioni pauperum serviamus, neque ad ostentationem; de olivis autem est, si ex bonis laboribus et ex justitiae pecuniis vel possessione perficiatur, hae enim olivae umbrosae et fructuosae recte appellantur: lucidissimum autem, ut non pro gloria humana eleemosynam faciamus. Oportet ergo lucernam hanc 108.0515D| semper accendi extra velum videlicet corporis Christi, hoc enim esse intelligibile velum per multa praecedentia demonstratum est: In tabernaculo autem foederis sive ut Septuaginta, testimonii, id est, in coelo, in quo habitare Deum manifestum est, Utrumque ergo a legislatore dictum est: si enim quaecunque facimus pauperibus, haec tanquam sibi facta is, qui propter nos factus est pauper, imputat, recte ante corpus Dominicum lucernae eleemosynae incenduntur; sed tamen et in coelo, ibi enim suos thesauros, misericordes praemittunt. Propter quod succendat eam Aaron, sive secundum Septuaginta, 108.0516B| et filii ejus: Christus enim qui est verus sacerdos, pauperum compassionem cepit, imitantur autem eum, quicunque ejus lucrari adoptionem volunt. Ponetque eas Aaron, vel sicut Septuaginta, incendent eas Aaron et filii ejus a vespere usque mane, id est, sine cessatione, quia et Salomon dicebat: Oleum de capite tuo non deficiat (Eccle. IX), ut oporteret eleemosynae lucernam incendere continue ostendens. Et hoc ipsum coram Domino, sicut ipse Dominus dixit: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut eleemosyna tua sit in abscondito, et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Matth. VI).

 Hanc legem habeamus cultu, rituque perpetuo, in generationibus nostris. Super candelabro mundissimo, 108.0516C| id est, Evangelicam conversationem, secundum quod jam diximus. Ab omni enim haec ironia et hypocrisi munda est, ut pote lucernas eleemosynae ante Dominum, et non ante homines incendens. Usque mane autem incendamus, in praesenti videlicet saeculo, quando enim mane illuxerit futuri saeculi, jam non est tempus orationis, et eleemosynae, quod aperte significans Salomon ait: Ne dicas amico tuo, vade et revertere, et crastino dabo tibi, cum statim possis dare, nescis enim quid superventura pariat dies (Prov. XXVII): id est, festina, et non differas, ne forte deducaris ad loca in quibus operari tempus non habes, sed rationes illic necesse sit reddi, de his quae hic operati fuerimus. Praeterea nobis solvere tempus est legislatoris intellectum: candelabrum 108.0516D| mundum quidem, quia peccatum non habuit, nec dolus inventus est in ore ejus, candelabrum autem, quia ipse est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Super hoc incenditur lucerna Spiritus sanctus: igneus enim est substantia et operatione, unde in specie ignearum linguarum super discipulos descendit. Huic purissimum oleum offerre, id est, vitam mundam, debemus, scientes quod non omnium est incendere illum, sed solius intelligibilis Aaron et filiorum ejus: Christus enim ipse plenus erat Spiritu dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit 108.0517A| me (Isa. LX), super quem in specie columbae de coelo descendebat; sed et: Ignem veni mittere super terram, et volo ut accendatur (Luc. XII). Cum hujus lucernae ignem significaret, dicebat, nam et ipse filiis suis tradidit, quando insufflans apostolis dicebat: Accipite: Spiritum sanctum, et caetera (Joan. XX). Sed lucerna ista aliter non incenditur nisi per vitam mundam et per conversationem lucidissimam sive claram, qui autem talis non est, spiritus in eo exstinguetur: neque enim sine causa Paulus contestabatur: Spiritum nolite exstinguere (I Thes. V), in nobis esse incendere ejus operationem, et exstinguere, aut studentes ea quibus incendatur, aut negligentes evidenter ostendens.

CAPUT II. De simila exhibenda, ad faciendos panes propositionis.

(IBID.) Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas, quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues, et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monumentum oblationis Domini. Per singula sabbata mutabuntur coram Domino, suscepti a filiis Israel foedere sempiterno, Eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto, quia Sancta sanctorum est, de sacrificio Domini jure perpetuo. Memento mysticae mensae, de qua nulli sumere praeceptum est, excepto intelligibili Aaron, id est, Christo: ipse enim eam primus initiavit, sed et filiis ejus, qui ab eo facti sunt christi et induti sunt eo, quam tamen comedere in loco 108.0517C| sancto jussi sunt. Est vero et Sanctum sanctorum, ut sanctificationem habeant praecipuam, et indispicabilem. Illi panes fient ex duabus decimis: Dei enim et hominis sunt ejusdem, in utroque perfecti. Ponuntur seni altrinsecus, mystica mensa ponitur quidem hic, ponetur etiam in futuro saeculo. Sex autem panes, positio una, quia perfectus quidem numerus, sicut et mysterium ipsum perfectum et perfectos facit eos qui hoc fruuntur, in sex autem diebus haec visibilis facta est creatura, sextaque die homo productus est, propter quem Christus mysticam praeparavit mensam. Verumtamen et omnes simul recte duodecim panes sunt, quia primi Dominicam coenaverunt apostoli, qui erant duodecim numero. (Ex Adamantio.) Possumus vero et aliter 108.0517D| dicere: Omnis sermo Dei panis est, sed est differentia in panibus; est enim aliquis sermo qui ad communem proferri possit auditum, et edocere plebem de operibus misericordiae ac totius beneficentiae, et iste est panis qui communis videbitur. Est vero alius qui secreta contineat, et de fide Dei vel rerum scientia disserat; iste panis mundus est, et ex simila confectus; iste in conspectu Domini semper ponendus est, et super mensam mundam proponendus; iste solis sacerdotibus sequestratus est, et filiis Aaron aeterno munere condonatus. Verum ne putes haec nos propriis sensibus excogitata narrare, et non divinis observasse voluminibus, proferam tibi de Scripturis quomodo apud diversos 108.0518A| viros panis diversitas pro merito uniuscujusque servata est. Refertur in Genesi (Capp. XVIII, XIX) quod Abraham patriarcha angelos suscepit hospitio, similiter autem et Lot; sed Abraham, qui meritis praecellebat, panes ex simila apposuisse describitur, quos et eucrifias [ εὐκρυφὰς] id est, occulta sacre conditos, nominavit: Lot vero, eo quod non habuit similam, ex farina panes hospitibus apposuit, non quod ita pauper esset ut non habuerit similam, qui in divitiis non inferior patruo scribitur, sed utriusque meritorum differentia per haec designatur indicia, quod is quidem cui erant a Domino mysteria revelanda, et ad quem dicebatur: Num celabo a puero meo Abraham quod facturus sum? qui imbuendus erat et edocendus de occultis et secretis 108.0518B| Dei, ille panes ex simila scribitur habuisse; ille vero ad quem nihil sacramenti deferebatur, sed ratio praesentis salutis et vitae, panes communes ex sola farina scribitur habuisse confectos. Et tu ergo, si habes scientiam secretorum, si de fide Dei, de mysterio Christi, de sancti Spiritus unitate potes scienter cauteque disserere, panes ex simila offeres Domino; si vero communibus uteris ad populum monitis, et moralem scis tantummodo locum tractare qui ad omnes pertinet, communem te obtulisse noveris panem. Sed videamus jam quae sit confectio in istis panibus propositionis qui ante Dominum poni semper jubentur. De duabus, inquit, decimis sit panis unus; duas quidem decimas dixit, sed cujus mensurae sint istae decimae non comprehendit, 108.0518C| cum utique consequens fuisset, si de quantitate similae volebat agnosci, ipsam cujus duas decimas sumi jubebat, nominare mensuram. Quae ergo ista res est, cujus mensura et modus nec comprehendi potuit, nec nominari? Decimus numerus ubique perfectus invenitur, totius enim numeri ex ipso ratio et origo consurgit. Competenter igitur auctor et origo omnium Deus sub hoc numero videtur ostendi. Jam si in Ecclesia de solo Patre loquar, et ipsius solius laudes proferam, unius decimae panem feci; aut si de Christo solo fecero sermonem, et ipsius enumeravero passionem, et resurrectionem praedicavero, unius decimae obtuli panem. Si vero dixero quia Pater semper cum Filio ejus, et ipse facit opera sua, vel etiam si dixero quia Pater in 108.0518D| Filio est, et Filius in Patre, et qui videt Filium, videt et Patrem, et quia Pater et Filius unum sunt, ex duabus decimis similae mundae obtuli unum panem, panem verum qui vitam dat huic mundo (Joan. VI). Haeretici non faciunt de duabus decimis unum panem, negant enim creatorem Deum Patrem Christi esse, neque Vetus et Novum Testamentum unum faciunt panem, et unum Patrem in utroque Instrumento profitentur; nos autem in Lege et Evangeliis unum atque eumdem inesse sanctum Spiritum dicimus, et isto quoque modo ex duabus decimis unum panem propositionis offerimus. Qui ergo separant Christum a creatore Deo Patre suo, haeretici et Judaei, qui solum Patrem recipiunt, et Verbum sapientiam 108.0519A| ejus Christum non recipiunt, non faciunt ex duabus decimis unum panem. Nos autem mensurae quidem ipsius, id est, substantiae nomen vel rationem comprehendere aut invenire non possumus: confitentes tamen Patrem et Filium, unum facimus panem ex duabus decimis, non ut panis unus ex una decima fiat, et alius ex alia, ut sint ipsae duae decimae separatae, sed ut sint duae istae decimae una massa et unus panis. Quomodo duae decimae una massa fit? quia non separo Filium a Patre, nec Patrem a Filio: Qui enim videt me, inquit, videt et Patrem (Joan. XIV). Fiunt ergo panes singuli ex duabus decimis, et proponuntur duabus positionibus, id est, duobus ordinibus. Si enim una positio fieret, confusus et permistus esset sermo de 108.0519B| Patre ac Filio, nunc autem unus quidem est panis, una enim est voluntas, et una substantia, sed duae sunt positiones, id est, duae personarum proprietates: illum enim Patrem qui non sit Filius, et hunc dicimus Filium qui non sit Pater, et hoc modo duas decimas in uno pane servamus, et duas positiones ante Dominum profitemur. Sed revera magni, ut ita dicam, cujusdam pictoris, et valde artificis est, diligenter istas servare mensuras, et ita temperare de Patre et Filio sermonem, conjungere ubi oportet, et rursum ubi competit separare, ut neque duae mensurae aliquando desint, neque unquam non unus panis appareat. Duodecim ergo panes ex ista simila fieri mandantur, secundum numerum tribuum quae tunc erant carnalis Israel, in quo mihi videtur forma totius 108.0519C| naturae rationabilis contineri: duodecim namque putantur esse generales ordines rationabilis creaturae, quorum figura erat in illis duodecim tribubus, in quibus erat unus quidam ordo regalis, qui Judas nominatur; alius erat ordo sacerdotalis, et Levi appellatur; erat et alius erat ordo Judae vicinus, qui Benjamin dicitur, in quo ordine templum Dei et altare collocatum est; alius ordo Issachar, et Zabulon, et Ephraim, aliique quos nominatim designat Scriptura divina, quorum rationem non est hujus temporis explicare. Est tantum uniuscujusque tribus vel ordinis panis ante Dominum, et licet sit aliqua tribus quae non ex libera, sed ex concubina Israel descendat, et ex parte libera, ex parte servilis sit, tamen pro omnibus ex duabus decimis panis proponitur 108.0519D| ante Dominum, et in universis duae decimae similaginis constant. Proponi autem jubentur ante Dominum super mensam mundam. Quis est nostrum qui ita habeat mensam mundam, ut panes super eam Domino offerantur? In istius corde, in istius mente Domino panes offeruntur. Ad hujus potentis mensam si sedeas coenaturus intelligibiliter, intellige quae apponuntur tibi (Prov. XXIII), hoc est spiritaliter adverte quae dicuntur ab eo, ut et tu facere possis quod additur. Ait enim: Sciens quia talia te oportet praeparare. Super hos, thus lucidissimum ponitur, sive, ut Septuaginta, etiam sal, sed thus prius; gratiarum enim actionem, id est, oblationem, quae principatum tenet in Dominica coena significat thus, non solum 108.0520A| quia immolatur Deo, sed quia et multas, sicut dicunt medici, sanat oculorum aegritudines. Sal autem apostolorum doctrinam significat, ad quos dicitur: Vos estis sal terrae (Matth. V). Recte autem in multis locis mysticae mensae ipsi apostoli et doctrina eorum ponuntur, quia quemadmodum ipsis Dominus, sic ipsi nobis divinae coenae communionem tradiderunt. Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, duodecim sunt apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia, qui quoniam usque ad consummationem saeculi populum Dei alimoniis verbi reficere non desinunt, panes duodecim propositionis nunquam de mensa Domini recedunt. Et bene iidem panes, non de qualibet farina, sed de simila fieri jubentur, quia nimirum quicunque aliis verbum vitae ministrant, 108.0520B| primo ipsos necesse est virtutum frugibus operam dare, quatenus ea quae praedicando admonent, etiam faciendo commendent. Bene etiam iidem panes seni altrinsecus super mensam statui praecipiuntur, propter concordiam scilicet charitatis et societatis; nam et Dominus binos ad praedicandum discipulos misisse perhibetur, figuraliter insinuans quia sancti doctores nunquam ab invicem vel in assertione veritatis, vel in affectu dilectionis discrepant. Et thus lucidissimum super panes ponitur, in monimentum oblationis Domini, quando piae sanctorum actioni ac doctrinae oratio pure superadditur, quo per haec utraque rite sociata, semper memoria sacrae oblationis in conspectu summi arbitri appareat. Bene autem per singula sabbata panes coram 108.0520C| Domino mutari mandantur: panes namque per sex dies operando in mensa Domini fuerant positi; sabbato novis mutantur, cum doctores quique sanctae Ecclesiae, completo tempore sui sancti laboris, aeterna in coelis quiete remunerantur, et alios post se in idem opus laborandi in verbo sub ejusdem spe retributionis relinquunt. Coquebantur autem panes ante sabbatum, ut Josephus scribit, duo et duo divisim ante sabbatum, et sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur seni, ad alterutros conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis, quae permanebant ad aliud sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur; illi vero sacerdotibus exhibebantur, et thure incenso in igne sacro in quo omnia holocausta fiebant, aliud thus super alios panes adjiciebatur. Imponebantur 108.0520D| ergo panes sabbato in mensa Domini, ea utique intentione ponentium, ut transacto sabbato ibidem per septem operandi dies manerent, his quoque transmissis, altero superveniente sabbato, in refectionem summi sacerdotis et filiorum ejus consummarentur: quia nimirum in primordio nobis Deo devotae conversationis accipienda requies, et vita aeterna promittitur, ea tamen conditione, ut per labores et opera bonae vitae temporalis ad eam pertingere debeamus. (Ex Hesychio.) Solumque Aaron et filios ejus hujus cibi esse participes praecepit, comedere non ubique, sed in loco sancto; sit autem nobis locus sanctus, prius quidem aula Dei, deinde nostra corpora, quando sunt a pollutionibus munda, 108.0521A| ita ut et nobis conveniant haec Pauli verba, templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Insuper elevans ejus gloriam et mysterii dignitatem efferens in sublime, addidit: Sanctum sanctorum est, de sacrificio Domini jure perpetuo. Ergo sancta est quidem oratio, sancta divinae Scripturae lectio et interpretationis ejus auditio; sancta sunt, ut breviter dicam, omnia quae in Ecclesiis Dei secundum legem ejus dicuntur et aguntur. Sancta autem sanctorum de sacrificio Domini, de omnibus videlicet quae offeruntur et aguntur ad ejus gloriam, mensa est quam de sacrificio suo Christus proponit.

CAPUT III. De blasphemo quomodo ex Domini praecepto morti adjudicatus sit.

(IBID.) Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris cum viro Israelita. Cumque blasphemasset nomen Domini, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. ( Vocabatur autem mater ejus Salamith, filia Dabri de tribu Dan. ) Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. Qui locutus est ad Moysen dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum omnis populus. (Ex Adamantio.) Duos ergo Scriptura proposuit litigantes, unum ex integro Israelitam, qui litigavit quidem, sed non peccavit; istum vero cujus peccatum designat, maxima ex parte istum 108.0521C| esse Aegyptio genere indicat adversum quem litigat Israelita: et forte competenter et rationabiliter litigat. Nam et in Exodo Israelita superat, et Aegyptius cadit. Igitur et ego hodie si veritatem defendam, si pugnem pro ecclesiastica fide adversum eum qui ex parte quidem credit Christo, et recipit Scripturas, sed non integre sensum earum, nec fideliter recipit, litigo adversum eumdem qui ex matre quidem Israelita est, ex patre vero Aegyptius. Si qui ergo et fidei credulitate et professione nominis Christianus est et catholicus, iste ex utraque parte Israelita est: qui vero professione quidem Christianus est, intellectu autem fidei haereticus et perversus est, iste matrem quidem Israelitidem, patrem vero Aegyptium habet. Quomodo ergo hoc accidit? Cum 108.0521D| Scripturas quis legit, et litteram quidem sequitur, intellectum vero repudiat spiritalem, hic matrem quidem Israelitidem habet, id est litteram, sensum vero quia spiritalem non sequitur, sed carnalem, iste est ei Aegyptius pater, et ideo adversum catholicum litigat eum qui ex utraque parte Israelita est, quia et secundum litteram Israelita est, et secundum spiritum Israelita non est, sicque secundum litteram quidem Israelita est, secundum spiritum vero Aegyptius. Quid ergo est utrisque litigantibus necessarium? Ille qui carnalem sequitur sensum, tanquam de Aegypto genus ducens, nomen nominat et maledicit: nominat enim nomen Dei, et cum maledicto nominat, negat enim eum creatorem esse 108.0522A| mundi, negat esse patrem Christi. Nos vero qui ex utroque genere Israelitae sumus, et litteram et spiritum in Scripturis sanctis defendimus, et litigamus adversum eos qui ex media parte Israelitae videntur, et dicimus quia neque secundum litteram maledici oportet, neque secundum spiritalem intelligentiam blasphemari, maledicus enim non solum in Deum, sed etiam in proximum, apostoli Pauli sententia a regno Dei excluditur. Vide enim quomodo dicit Apostolus: Nolite errare, neque fornicarii, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque maledici, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Videte inter quae crimina, inter adulteros, inter masculorum concubitores, inter avaros, quos alibi dicit, idolis servientes, 108.0522B| etiam maledicos posuit, et a regno Dei cum illis pariter exclusit. Videant ergo si qui os suum quotidiana pene consuetudine hoc vitio insuescunt, quid eis periculi immineat; putantes aut leve et facile hoc esse peccatum, non facile cavent: sed considerent Apostolum, quomodo maledicum a regno Dei excludit, et Deus per Moysen, quomodo maledicum puniri jubet. Unde et ego valde admiratus sum quod in hoc loco quem habemus in manibus Scriptura non aperte designavit quia iste qui ex Aegypto genus ducit maledixerit Deum, sed tantum posuit quia nominans maledixerit, et reliquit in medio, vel de Deo, vel de homine suspicandum. Unde mihi videtur idcirco noluisse aperte de Deo pronuntiare, ne de hominibus videretur dedisse licentiam, 108.0522C| et ideo vel de Deo, vel de homine siluisse, ut de utroque caveretur. Verum quoniam sententiam Apostoli proposuimus qua dicit maledicos a regno Dei excludendos, aliquid exposcit iste sermo solatii, ne omnimodis desperationem videamur indicere his qui quotidiana pene maledicendi consuetudine rapiuntur, et ori suo adhibere custodiam vel ostium negligunt. Promissionis futurae non unus est modus, neque simplex species, sed sicut docuit ipse Dominus in Evangelio cum beatos dicit pauperes spiritu, et ipsorum affirmat esse regnum coelorum, et iterum beatos dicit mites, nec tamen eis coelorum regna, sed terrae haereditatem promittit; dicit beatos et pacificos, sed ne ipsis quidem regnum coelorum dedit, filios tamen eos Dei esse pronuntiat, et cum diversis 108.0522D| diversa repromittat, omnes beatos dicit qui ad promissa perveniunt, non tamen omnibus coelorum regna concessit. Potest ergo fieri ut aliquis in caeteris forte operibus et actibus emendatus sit et perfectus, subripiatur ei tamen in oris vitio lapsuque sermonis; huic, etiamsi secundum Apostoli sententiam negantur regna coelorum non tamen alterius beatitudinis abscinditur locus: verumtamen eo magis si qui in caeteris perfectus est, laborare etiam in hoc debet, ne ei subripiens pravae consuetudinis vitium, coelorum regna, quod est omnium beatitudinum culmen, eripiat, quamvis Dominus dixerit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Possumus adhuc addere etiam illud quod natura peccati similis 108.0523A| est materiae quae igni consumitur, quam aedificari Paulus apostolus a peccatoribus dicit, qui supra fundamentum Christi aedificant ligna, fenum, stipulam (I Cor. III). In quo manifeste ostendit esse quaedam peccata, ita levia, ut stipulae comparentur, cui utique ignis illatus diu non potest immorari; alia vero feno esse similia, quae et ipsa non difficulter ignis assumat, verum aliquanta tardius tanquam in stipulis immoretur; alia vero esse quae lignis conferantur, in quibus pro qualitate criminum diutinum et grande pabulum ignis inveniat. Ita ergo unumquodque peccatum pro qualitate vel quantitate sui poenarum justa persolvit. Verumtamen, quid opus est fidelibus et his qui cognoverunt Deum de poenarum qualitatibus cogitare? Quid opus est ligna, 108.0523B| quid fenum, quid vel ipsam stipulam fundamento Christi supraponere? Cur non aurum magis vel argentum, vel pretiosos lapides, pretioso supraponimus fundamento, ubi cum ignis accesserit, nihil inveniat quod absumat? Nam si accesserit ad stipulam, ex stipula favillas reddet et cineres; si vero accesserit ad aurum, aurum purius reddet. Haec nobis dicta sint pro his qui negligunt oris maledici consuetudinem resecare, qui etiamsi non ex corde maledicant, etiamsi non voto et animo iniquo proferant maledicta, tamen immunditiam labiorum secundum Isaiae (Isai. VI) verbum et inquinamenta oris incurrunt. Iste tamen, qui licet matre Israelitide, Aegyptio tamen progenitus est patre, exiit, et nominans nomen maledixit, de quo ego puto quod nisi 108.0523C| exiisset, non litigasset adversum verum Israelitam, nec nominans maledixisset. Exiit enim a veritate, exiit a timore Dei, a fide, a charitate, sicut superius diximus. Quomodo si per haec quis exeat de castris Ecclesiae, etiamsi per episcopi vocem minime abjiciatur, sicut e contrario interdum fit ut aliquis non recto judicio eorum qui praesunt Ecclesiae depellatur et foras mittatur, sed si ipse non ante exiit, hoc est, si non ita egit ut mereretur exire, nihil laeditur in eo, quod non recto judicio ab hominibus videtur expulsus, et ita fit ut interdum ille qui foras mittitur, intus sit, et ille foris sit qui intus retineri videtur.

(Ex Hesychio.) Non oportet ergo Israelitae mulierem, et sapientiam spiritalis Scripturae, exteriori 108.0523D| sapientiae coire, ita ut et subjiciatur, et eum qui ex eis nascitur, videlicet eum qui ex utraque docetur, non solum filium Israelitidis, sed et filium Aegypti esse, cum sapiat videlicet quae Aegyptii sunt, et exteriori sapientiae se conjungat, et ea quae illinc sunt dogmata obtinere velit. Si autem aliquando hoc fiet, et quispiam talis fuerit inter filios intelligibilis fidelis Israel et in castris, quod est Ecclesia (quam Jacob in figura per somnium videns dicebat: Castra Dei sunt haec [Gen. XXXII] ); et qui est ex Israelitide et Israelita rixentur, qui magnus est et mundus, et qui se sapientiae Dei totum dedit et qui dicit sicut Paulus: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus mundi, nec principum 108.0524A| saeculi hujus qui destruentur (I Cor. II); rixentur autem de verbis aut dogmatibus contendentes, et blasphemaverit filius mulieris Israelitidis nomen (fit enim hoc quando is qui sapientia exteriori laesus est, mentionem facit Christi; vide enim quia nimis subtilitatem sequens legislator ait: Cumque blasphemasset nomen; quod autem tacet, necdum enim quando hoc sanciebatur erat notum, quia necdum natus erat is qui ex Virgine et Spiritu sancto incarnatus est, de quo dixit Gabriel: Et vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum [Luc. I]; Paulus autem quantum sit hoc nomen ostendens ait: Et dedit ei Deus nomen super omne nomen, ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum 108.0524B| [Philip. II]]; quando ergo is qui in sapientia confidit et intendit exteriori, quae dicit parvum magnum et maximum et gradus, quod impossibile est, exquirit in Divinitate, blasphemaverit nomen Christi (blasphemat autem Filium qui eum patri dicit minorem), extra castra necessario expellitur, et ab Ecclesia educitur. Qui autem audierunt ponent manus suas super caput ejus, ostendentes per caput quia caput viri Christus, caput Christi Deus est, quia qui Filium blasphemavit, et Patrem in illo blasphemavit. Et lapidabit eum populus universus, qui occidunt, et disperdunt eum qui blasphemavit: sed et haec verba hujus sanctionis opportune nota, quomodo adduxerunt eum ad Moysen. Ipse autem non ex auctoritate agit, nec profert contra eum sententiam, sed 108.0524C| misit eum in carcerem ut dijudicaret per praeceptum Domini; nam Mosaica lex odio quidem habet etiam ipsa filium blasphemantis, quod manifestum est ex eo quod frequenter Trinitatis insinuat mysterium, non quidem aperte, nec sic plane de ea loquitur sicut Evangelium; et propterea eum ad judicium mandatorum Domini reservavit. Quorum autem? Illorum videlicet qui dicunt: Qui non credit in Filium, jam judicatus est (Joan. III). Et rursus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII); multaque alia talia in evangelicis praeceptis dicta. Sequitur porro:

Et ad filios Israel loqueris: Homo qui maleaixerit Deo suo, portabit peccatum suum; et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Lapidibus opprimet 108.0524D| eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur. Novum hic et quod conturbet aures multorum, secundum editionem vero LXX sic praecepit: Homo homo quicunque maledixerit Deo, peccatum accipiet: qui autem nominat nomen Domini, morte moriatur. Et blasphemando Deum nominare nomen Domini gravius est, nam ille quidem peccatum accipit solummodo, ille autem et poenam mortis sustinet. Quae enim differentia est inter Dominum et Deum? non hic iste ipse est qui dixit: Audi, Israel, Deus, Deus tuus, Dominus unus est; et rursus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo? Quomodo ergo qui quidem maledicit Deo peccatum accipit, 108.0525A| qui autem nominaverit nomen Domini morte morietur? Aut cujus rei gratia omnino poenae submittitur, qui nominat nomen Domini? Invenies enim Isaiam exsultantem in hoc et dicentem: Domine, extra te alium nescimus, nomen tuum nominamus. Quod ergo nomen Domini quis nominans, sub maledicto et sub poena mortis efficitur? Siquidem aliquod latens nomen, et quod nos ignoramus legislator nunc dicit, quod in Scriptura sacra non est manifestatum, quomodo quispiam hoc nominet quod non didicit, nec ad medium proferre potest? Vide autem quid nobis Deus per Moysen manifestaverit: Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo Moyses invocans nomen Domini, quo transeunte coram eo ait, Dominator Domine Deus misericors et clemens 108.0525B| (Exod. XXXIV). Non autem hoc nobis manifestaret si nos hoc non nominare voluisset. Sed aliud nunc per praesentia legislator demonstrat: illam enim blasphemiam quam sciendo quis committit, hanc sub poenam maximam esse et non venialem vult; et hoc dicit aperte quod in Evangeliis Dominus ait: Omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum non dimittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII). Blasphemiam Spiritus eam quae in scientia Dei committitur blasphemiam appellans, quia scientia donum est specialiter Spiritus, ita ut Paulus diceret: Huic datur quidem per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XXII). Quamobrem et nunc intelligis maledicere quidem Deum qui non sciendo 108.0525C| blasphemat. Unde nec blasphemare eum Symmachus, sicut filium mulieris Israelitidis, scripsit, sed detrahere; dixit enim, homo qui detraxerit Deo suo. Et per hoc maxime ostenditur quia per nimiam ignorantiam ea de Deo quae de homine habet, in quibus locum habet detractio, dicere; verumtamen et sic peccatum accipit, quia dum deberet scientiam habere, non habet. Nominare autem nomen Domini in maledicendo ait eum qui in scientia blasphemat; hi autem proprie Dominum nominant qui ejus scientiam conquisierunt per Spiritum: Nemo enim potest dicere, Dominus Jesus, quemadmodum Paulus ait, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Quia ergo scientes blasphemant, recte sunt sine venia, sive a patribus scientiam habent, et appellantur propter hoc cives, 108.0525D| sive modo eam didicerunt, et propterea sunt peregrini. Cum nominant ergo nomen Domini, recte morientur, id est, cum nominant et blasphemant. Vides enim quia et ille Israeliticae mulieris filius, quia nominavit nomen et blasphemavit, poenam sibi superinduxit? Sed et in hac sanctione hoc quod videtur dubium, Aquila planius edidit; ait enim: Vir quando blasphemaverit Deum suum, et acceperit iniquitatem sibi, et denominans nomen Domini, morte moriatur. Non dixit nominans, sed denominans, ut hunc de quo nunc sermo est, simul blasphemare et nominare ostenderet. Ergo eum qui blasphemat et nominat nomen Domini, videlicet Spiritum (ait enim Paulus: Dominus enim spiritus est [II Cor. III] ), hunc mori 108.0526A| et occidi legislator praecepit: est autem is qui sciendo blasphemat, sicut semel diximus.

CAPUT IV. De lege talionis percutientis aut interficientis proximum.

(IBID.) Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum; sicut fecit, fiat ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet, qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogatur. Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverint, quia ego sum Dominus Deus vester. Qui percusserit et occiderit hominem, sive secundum LXX, qui percusserit 108.0526B| animam hominis morte moriatur. Et quis hominis percutit animam, nisi qui eum illicitat ad impietatem, qui eum ad blasphemos trahit sermones, in quibus meretur pessimam peccati mortem, quae vera est mors animae? Propter quod morte mori, hunc qui talis est praecepit. Hic tamen animam dicens hominis, animalem maxime hominem dicit, id est, eum qui non potest intelligere quae sunt Spiritus. De quo ait Paulus: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus (I Cor. II). Stultitia enim est illi, et non potest intelligere quia spiritaliter exanimatur, quem qui percusserit, morte moriatur. Sed et si percusserit animal, videlicet eum qui pecoris modo vivit, de quo ait David: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus similis 108.0526C| factus est illis (Psal. XLVIII), reddet vicarium, id est, animam pro anima. Nec enim quia peccatorem aut popularem, et non habentem discretionem subtilem de Deo, errare fecit, venia omnino dignus est, si autem non sic percusserit ut perfecte eum ad impietatem perduceret, et ex toto eum errare faceret a Deo, omnino autem quaedam ei dixerit aut egerit, et maculam peccati irrogaverit, secundum hoc et poenam sustinebit. Ait enim: Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum; sicut fecit, fiat ei: fracturam pro fractura, sive ut LXX, contritionem pro contritione, oculum pro oculo, dentem pro dente. Sive enim virtutem quam habuit civis sive proximus, ille mala docens, aut suadens, aut scandalizans, aut detrahens, aut calumnians contrivit, 108.0526D| sive oculum ejus, videlicet scientiam, unum quodlibet praedictorum agens, caecavit, aut dentem, virtutem verborum excusserit (dentes enim pro verbis Scriptura accipere solet, quod ostendit David dicens: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machera acuta [Psal. LVI]; de Christo Jacob patriarcha in benedictionibus dicebat: Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes lacte candidiores [Gen. XLIX], clari enim et aperti evangelici Christi sermones sunt super lac legale); necessario ergo eorum quae dicta sunt aliquid nocens similem et ipse sustinet maculam, in judicio videlicet futuro. Si enim alterius virtuti nocuit, aut contrivit, ipsius conteretur, si scientiam obscuravit, ejus scientia 108.0527A| pro nullo habebitur, si vero doctoralibus nocuit, et ejus sermones infructuosos ei atque inutiles judex efficiet. Propter quod et Paulus dixit: Qui autem conturbat vos, portabit judicium quicunque est ille (Galat. V); sive parvus, sive magnus, sive scientiam habens plurimam; sive parvam, sive nunc didicerit, sive prius, sive civis fide, sive peregrinus. Cum autem haec ita se habeant, necessaria erat Judaeis et litterae sanctio, quia non capiebant audire: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matth. V). Sed cum essent malevoli, unusquisque hoc proximum exacturus erat, et non ipse agere. Recte ergo eis oculum pro oculo, dentem pro dente dare dicebatur, ut metu alternae poenae a violentiis et homicidiis abstinerent. Sequitur:

108.0527B| Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra, ac lapidibus oppresserunt, feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi. Audivimus nunc quemadmodum de castris eduxit eum qui blasphemavit, lapidibusque eum opprimi praecepit; propterea indignationi et opus addidit, et legem tibi etiam experimento ipso confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare Deum timeres, et fugeres illud timens peccati magnitudinem quod non solum principes, sed omnem multitudinem, vindicare praecipit. Communis enim debet esse omnibus contra blasphemos pugna, quia communi nostro benefactori, communi nostrae vitae, ex quo omnes et esse et bene esse habemus, detrahere tentant, ejus quidem gloriae nihil nocentes, nos autem 108.0527C| ab eo separare et expellere volentes.

CAPUT V. De requie anni septimi post ingressum in terram sanctam.

(CAP. XXV.) Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos; Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. Quae sponte gignit humus non metes, et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis est terrae; sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et 108.0527D| advenae qui peregrinantur apud te: jumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum. Terram quam et Deo nobis dare placet, et nobis expedit accipere, ex qua veram vitam conquirere possumus, id est conversationem bonam, quae est secundum ejus legem atque mandata quae nobis dedit. De qua ait David: Doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus; Spiritus tuus sanctus deducet me in terra recta (Psal. CXLII). Hanc si intraverimus, sex annis serere nostrum agrum, et putare vineam, et colligere fructus qui in ea nascuntur possumus, id est, usque dum in hac vita et in creatura hac visibili sumus, quam sex dierum numerus recte significat, quia in sex diebus constituta sunt quae videntur 108.0528A| omnia. Septimo autem anno sabbatum et requies erit terrae; quando enim intelligibile nostrum venerit sabbatum, id est, praesentis saeculi requies, de qua ait Paulus: Ergo relinquitur sabbatismus populo Dei (Hebr. IV), quem signat dies septima, quia septima die requievit Deus ab omnibus operibus suis, videlicet visibilibus, propterea tunc operationis non est tempus: et ideo nec agrum legis tunc serere, nec evangelicam vineam putare possumus. Ager enim a nobis lex recte intelligitur, quia senior filius, qui junioris populi aemulus est, qui imaginem populi Judaeorum gerit, de agro, videlicet operatione legis, reverti dicitur; vinea autem evangelica sine aliqua dubietate praedicatio est, Christus enim ei occasionem et materiam dedit, qui dixit: Ego sum vitis, 108.0528B| vos autem palmites, et Pater meus agricola est (Joan. XV). Nec ergo colere legalia aut evangelica mandata post exitum de hac vita aut transitum poterimus; sed nec ea quae sponte nascuntur metere, id est, nec quaecunque naturalis lex ad operationem hominibus suggerit, haec est enim quae sponte gignitur, quia extra meditationem librorum et omnem doctoralem auditum suggerit et exhortatur quae sunt utilia, et cogitationes nobis adjuvantes animam praestat. Sed nec uvas primitiarum, sive ut Septuaginta, uvam sanctificationis vindemiare tunc necesse habemus. Et quae sit sanctificationis uva sciunt qui imbuti sunt Christi mysteriis. Sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinatur apud te, jumentis tuis et pecoribus tuis. 108.0528C| Quaecunque enim nunc operati fuerimus, horum ibi fructum percipimus, et illud psalmi nobis aptabitur: Beati omnes qui timent Dominum: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Beatitudinem enim describit futuri saeculi, in qua beatum est eum quidem quemdam cibum invenire: Beatus enim, ille ait, qui comederit panem in regno coelorum (Luc. XIV). Multo magis autem beatum est, et servos habere, et ancillas et mercenarios, et advenas, jumenta et pecora, sive secundum Septuaginta, et bestias. Species enim haec discipulatum praebentium nobis in sancta Dei conversatione sunt diversae, servi quidem et ancillae quotquot nobis ad discipulatum semetipsos subdiderint, vel a nobis empti fuerint de exteriori servitio; mercenarii autem 108.0528D| nostri, qui a nobis invitati sunt, non tamen tantum subjecti ut et servi et ancillae nominentur: advenae, sive ut LXX, inquilini, adjacentes nobis, neque enim dixerunt inquilinos, sed inquilino adjacenti ad te, quotquot in vita ista per philosophiam quasi inquilini sunt, non tamen exterioribus adjacent, sed nobis, qui in terram bonam ingressi sumus, et possidemus eam, et quae ad eam pertinent. Sed et si quem idiotam sive popularem juvabimus, hi enim sunt jumenta. Insuper et si quem infidelium vel impiorum, qui recte pecora, vel sicut LXX, bestiae nominantur mansuetae, facientes relinquere silvas, et ad terram venire nostram fecerimus. Secundum editionem vero LXX, ubi legitur: Cum introieritis in terram quam 108.0529A| ego dabo vobis, et requieverit terra quam ego dabo vobis sabbata Domini: sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et congregabis fructum ejus. Anno autem septimo sabbati requies erit terrae sabbata Domino. (Ex Augustino.) Quaeritur quomodo intelligendum sit, cum introieritis in terram quam dabo vobis, et requieverit terra, sex annos seminabis agrum tuum, et caetera, quasi tunc fieri praeceptum sit quando terra requieverit, cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. Requiem enim terrae septimo utique anno vult intelligi, quo jussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. Sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui: videtur ergo hic esse ordo verborum: Cum introieritis in terram quam ego dabo vobis, et requieverit 108.0529B| terra quam ego dabo vobis, sabbata Domini, quae ab se surgunt, agrum tuum non metes, et uvam sanctificationis tuae non vindemiabis: annus requiescendi erit terrae. Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et mercenario tuo, et inquilino qui applicitus est ad te, et pecoribus tuis et bestiis quae sunt in terra tua, omne quod nascetur ex eo in escam. Interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat, et ait: Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vitem tuam, et congregabis fructum ejus. Anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domini. Agrum tuum non seminabis, et vitem tuam non putabis. Et per hoc quod ait, non putabis, omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. Neque enim si putanda 108.0529C| non est, aranda est, aut adminiculis suspendenda, vel quodlibet aliud, quod ad culturam ejus pertineat, adhibendum; sed quomodo solet a parte totum intelligi, ita per putationem omnis cultura significata est; et per agrum atque vineam, cum et illum seminari, et hanc putari prohibuit, omnis agri genus intelligendum est. Neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. Quod vero ait, et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et caetera, satis aperuit, nec Dominum agri prohibitum vesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. Sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut 108.0529D| hoc solum caperet quod statim vescendo consumeret, non quod in usus reponeret.

CAPUT VI. De observatione Jubilaei et legitimis ejus.

(IBID.) Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem: et clanges buccina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra. Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam, quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in 108.0530A| agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis ob sanctificationem jubilaei, sed statim oblata comedetis. Anno jubilaei redient omnes ad possessiones suas. Hic interrogandi sunt Judaei: Si septimam, sicut ipsi dicunt, diem legislator honorans, vacare in ipsa ab agri operibus aliisque talibus praecepit, cujus gratia et quinquagesimo anno cessare ab operibus praecepit? Si enim hebdomadae hebdomadarum ad novem et quadraginta numerari annos colliguntur, non oportebat quinquagesimum vacare, nisi forsan aliquid significaret, et mysteria lex exponeret, quae necdum tempus erat aperte propter auditorum infirmitatem aperiri. Quae sint autem haec, audi: Duplex quaedam infertur a Deo omnium visibilium consummatio, una quidem uniuscujusque nostrum, alia autem communis 108.0530B| humani generis, ipsorumque horum quae hanc quae nunc est conversationem constituunt. Sed nec quando omnes, et hoc nimis scienter legem dans Deus nobis innuit his et superioribus verbis: in superioribus quidem, uniuscujusque finem insinuans, his autem consummationem totius generis humani mundique visibilis. Numerabis ergo tibi septem hebdomadas annorum, sive, ut Septuaginta, septem ergo numerabis tibi requies annorum; sabbata autem pro requiebus reliqui interpretum ediderunt. Et quid hoc est? Septem enim ait hebdomadas annorum septies, et sunt septem hebdomades annorum quadraginta novem anni; quia enim in hebdomade dierum totum saeculum humanum dividitur, quando hic ipse in semetipso multiplicatus fuerit, et tota saeculi completa 108.0530C| fuerit volubilitas, cujus tempus Creator definivit, diu semetipsum volvens ad finem pervenit. Et propterea ille finis temporis hebdomadarum recte appellatur, qui quadragesimus nonus annus est. Sed oportet etiam sequentem quinquagesimum, sicut ait hic legislator, succedere, in quo mortuorum fit resurrectio; post enim finem resurrectio sequitur, quae quomodo et quemadmodum proveniat dicit quidem Paulus, similiter autem et legislator praesentibus subdidit verbis, ait enim: Et clangetis buccina mense septimo in universa terra vestra, illam tubam significans de qua Paulus scribit Thessalonicensibus: Quia ipse Dominus in jussu, in voce archangeli, in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo 108.0530D| sunt resurgent incorrupti (I Thess. IV); oportet enim mortuorum resurrectionem suscitantem eos praecedere tubam. Unde in quadragesimo et nono anno, in quo communem diximus consummationem fieri, tuba cani praecipit. In mense autem septimo, decima mensis propitiationis tempore clanges buccina in universa terra vestra, recte praecipit, per propitiationem manifestans, quia propter bonitatem erga nos, et clementiam erga omne genus humanum, communis resurrectionis dispensat mysterium, misericordiam impendens Adam, qui per inobedientiam in terram reverti jussus est. Si enim non misertus propitiatusve fuisset, non eum a corruptione terrena liberasset. Dixit autem, omnem terram, quia totius erit humani generis resurrectio; per septimum autem 108.0531A| mensem et decimam diem, eum qui haec egit, videlicet Christum, intelligens, mense enim septimo aetatis mundi venit, cujus mensem primum dicimus eum qui fuit in paradiso; secundum, usque ad diluvium; tertium, usque ad Abraham; quartum, usque ad tempus quo descensum est in Aegypto; quintum, usque ad captivitatem in Babyloniam; sextum, usque ad adventum Christi; septimum, ipsum Domini adventum. Nam etsi non omnes hae differentiam quamdam inter se aetates habent, tamen temporum signa sicut menses habent; sed decimam diem propter imperfectionem addit, perfectus quippe numerus est decimus: propitiationem nostram per crucem atque passionem Christus peregit, unde et ovem quam Moyses praecipit immolari, perfectam esse et decima 108.0531B| die separari praecepit, hujus gerentem imaginem de quo nobis nunc sermo est. Quid autem his addidit?

Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae. Septuaginta autem addunt, annus remissionis erit vobis significatio haec, et sanctificabitur, id est, in sanctimonia hunc exspectate, et sancta de eo cogitate, sed et sanctimoniam in eo corrigite, reminiscentes illum qui dixit, Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nullus videbit Deum. Sed et omnibus qui sunt in terra remissionem annuntiemus prolatae contra nos propter Adam sententiae, significatio haec est; signum est enim mortuorum resurrectio Christi victoriae, per quam vicit inimicum, omnia subjiciens sibi, et destruens mortem, quemadmodum Paulus 108.0531C| ait: Oportebat enim eum regnare donec ponat inimicos sub pedibus suis, novissima autem inimica destruetur mors (I Cor. XV). Sed significatio haec per evangelicam praedicationem efficitur, Christus enim adveniens eam significavit atque praedicavit: tunc revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque redibit ad familiam pristinam. Vel, sicut LXX, ad patriam suam; possessio enim nostra est et indemptio [adeptio] futuri saeculi, quia illam non ad tempus, sed in perpetuum possidemus, et nec nunc quidem hujus, nunc autem illius, sed semper ejusdem est firma, et quae non possit auferri possessio, de qua Dominus dicebat: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec tinea nec aerugo corrumpunt, nec fures effodiunt et furantur (Matth. VI). Sed ad familiam 108.0531D| pristinam redimus, vel sicut Septuaginta, ad patriam nostram ambulabimus; manifesta est enim quaedam amantium hospitalitatem patria, sive familia, cui Abraham praeest; manifesta castorum, cui Joseph princeps est; manifesta zelatorum, cui Elias primatum tenet: quarum haereditatem percipimus, quando horum quae hic sunt remissio et significatio, contra mortem victoria peracta fuerit, in quinquagesimo anno, qui post hebdomadem hebdomadarum, id est, post communem finem veniet, sicut semel ostensum est; tunc non possunt seminari, neque meti sponte in agro nascentia; nec primitias vindemiae colligi; neque enim tempus est in quo nobis per operationem conquiramus aliquam sanctimoniam, quam in 108.0532A| hac vita non conquisivimus in saeculo futuro, sed frui his quae hic operati fuerimus. Sequitur:

Quando vendes quidpiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo, et juxta supputationem frugum vendet tibi. Quanto plus anni remanserint post jubilaeum, tanto crescit pretium; et quanto minus numeraveris temporis, tanto minoris et emptio constabit, tempus enim frugum vendet tibi. Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. Esse aliquam venditionem, cujus sine argento contractus provenit, aperte nos Isaias docuit, cum ait: Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum properate, emite et comedite (Isa. LV). Propter quod sic 108.0532B| dicebat Petrus condemnans Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei aestimasti pecunia possideri. Bonum et vere beatum est, quod spiritale est, non tamen cujus possessionem fas sit pecunia adipisci. Talem et nunc venditionem et possessionem spiritalem lex proponit. Ait enim: Quando vendes quidpiam civi tuo, vel emes ab eo, id est, aliquam doctrinam; aut dederis, aut acceperis, id est, aut docueris, aut edoctus fueris: haec est enim bona possessio quae ad possessionem futuri transmittit saeculi. Bene autem conjunxit: Quando vendes quidpiam civi tuo, vel emes ab eo; alterutrum enim sunt divitiae, alterutrum possessio, discipuli atque doctoris, quod demonstrat Paulus Corinthiis scribens: Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die 108.0532C| Christi Jesu (II Cor. I). Ne contristet ergo homo fratrem, id est, ut non super virtutem discipulis ingeramus, sed quae eis sunt possibilia, id est, virginitatem ei cui possibilis est, illi videlicet de quo ait Paulus: Qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc indicavit in corde suo custodire virginem suam (I Cor. VII); conjugium ei qui non capit virginitatis verbum; idem enim dixit: Et qui tradit nuptui virginem suam benefacit, et qui non tradit melius facit; et rursus: Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult faciat, non peccat si nubat: Et rursus: Melius est nubere quam uri. Idem et de omni virtute eam quae secundum possibilitatem est, nos 108.0532D| ipse Deus exigit, et in alterutris ministrare vult; nam Pharisaeos reprehendebat ut pote gravia aliis praecipientes, ait enim: Alligant onera gravia et importabilia, imponunt ea in humeros hominum (Matth. XXIII). Nimis ergo consequenter legislator addidit, sed juxta numerum annorum jubilaei, emes ab eo; vel, sicut LXX, secundum numerum annorum post significationem possidebis a proximo: significationem, secundum quod jam dictum est, adventum Dominicum intelligens, et quae ad eum pertinens annuntiata est evangelica praedicatio, quae nobis futuram contra mortem victoriam, requiemque futuri saeculi significavit. Ex quo ergo significatio haec fit nemo durum portat jugum, nec onus grave gerit; 108.0533A| sed secundum numerum annorum, id est, secundum suam virtutem, quia anni hominis aetatem ostendunt, ex qua manifestus sit quis, quid possit secundum corpus; quod magis explanans subdidit, juxta supputationem frugum vendet tibi, secundum quod habet virtutem operari et fructificare, reddat magistro fructum discipulus. Quanto plus anni remanserint post jubilaeum, tanto crescit pretium. Et quanto minus numeraveris tempus, tantum minoris et emptio constabit. Tempus enim frugum vendet tibi. Si potest multa operari, multum fructum exiges; si autem pauca, parvum: nam hic quidem trigesimum, alter autem sexagesimum, alter vero centesimum fructum ferre exigitur. Nec negligenter hoc a legislatore, sed ex opere studetur, nam ait iterum: 108.0533B| Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. Non affliget homo contribulem, id est, non ei grave onus imponat, et supra virtutem ejus: sed timeat unusquisque Deum suum, qui dicit, tollite jugum meum, quia suave est; et onus meum, quia leve est (Matth. XI). Ego Dominus Deus vester, id est, qui de virginitate apostolis praecepi et dixi: Non omnes capiunt verbum hoc, sed qui potest capere capiat (Matth. XIX). Sic unumquemque inde exigit secundum virtutem suam. Et hoc quidem lucrum est contemplationis spiritus. Habet autem et littera non parvam instructionem: compati enim proximo, et in contractibus sensibilibus, et nullatenus gravem quempiam neque onerosum vult esse, nec de pauperum necessitatibus 108.0533C| negotiari, nec studere seu festinare possessiones eorum sibi conquirere, domum domui conjungere, agrum agro apponere; sed tribuere opus habentibus, et quae paulatim dederunt de fructibus recipere, qui de agris colliguntur, ipsum enim debitum donare, et neque hoc quod mutuum datum est recipere, perfectae hoc vitae est, quam non omnes capiunt, qui autem capiunt, beati sunt. Sequitur:

Facite praecepta mea, et judicia mea custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. Nullatenus enim nos vacare licet, infirmi sumus a legis operatione, sed operari procul dubio etiam secundum virtutem vult, virtutem enim nostram 108.0533D| conscientia nostra convincit, sicut ait Paulus: Cogitationum invicem accusantium vel excusantium (Rom. II). Omnes ergo justitias Dei, omnia ejus judicia prius custodiamus, et postea faciamus; custodiamus non corrumpentes intentionem eorum, sed districte custodientes et immutabiliter, veluti si quis eleemosynam operari velit, non proximo nocens operetur, neque si pauper est, ipse rapiat divitum pecunias, ut praebeat pauperibus; Deus enim eleemosynam ex justitia offerri vult. Hoc autem et in unoquoque mandato dicimus, ut prius ejus intentionem et finem custodiamus et sic in eorum operationem proficiamus; tunc enim in terra intelligibili confidenter habitabimus, in divina videlicet lege 108.0534A| spiritalis Scripturae et bonae conversationis, quam nobis Deus possidere et colere praecipit, quando ejus intentionem non fuerimus transgressi; tunc gignit fructus suos quibus vescamur usque ad saturitatem; et nullius impetum formidemus; qui enim custodit intentionem legis et qui operatur, hic ejus colliget fructus, et comedet eos ad saturitatem, et sine formidine in ea inhabitat, quia legislatoris intentionem non transgreditur, nec conscius sibi est contra legem in lege Dei conversari. Sequitur:

Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus neque collegerimus fruges nostras? Dabo benedictionem vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum; seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum, donec nova 108.0534B| nascantur, edetis vetera. Valde dignum est, ut prius juvemur, id est, de utilitate litterae hoc intendendum est, atque hujusmodi lucrum sectandum; duorum enim annorum vacationem terrae praecipiens non vult deficere, neque conturbari eos qui legem percipiebant, quid comedant, aut unde comedant, sed ait: Dabo benedictionem meam vobis. Quam vero? quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV). Quomodo ergo Christi mandatum quidam tanquam impossibile et laboriosum accusant quod dixit: Non cogitetis in crastino. Ecce enim etiam lex similia praecipit, et de integris tribus annis jubet non cogitare eos qui virtutem legislatoris intendunt. Praeterea per tres annos uniuscujusque nostrum consummationem et 108.0534C| communem retributionem quae est post resurrectionem necessario intelligimus. In unoquoque enim horum comedemus quaecunque hic operati fuerimus. Propter quod ait: Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo? id est, uniuscujusque nostrum consummationem; manifestum est enim quia et in communi, in qua resurrectio fit, et in retributionem eumdem cibum habebimus. Audi quod tibi de his Deus responsum per legem dat: Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum. Benedictio Patris Filius est, ipse enim maledictum illatum Adae disperdidit, propter quod et in eo oportere nos benedici David psalmista et propheta docuit: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. XXVIII). Nomen 108.0534D| Domini Filium dicens evidenter, quia quemadmodum nomen manifestat unumquemque, etiam qui non videtur, sic et Christus apparens cognosci fecit Patrem in semetipso, quamvis invisibilem. Hic in sexto anno venit tanquam in perfectione, hanc enim senarius numerus significat, quod ut in novissimo tempore rursus reformatio proveniret: in cujus dierum numero homo formatus est: quamobrem quemadmodum formationis sexta dies, sic sextus annus reformationis recte appellatur. Quod autem illic sextus dies, sextus autem hic annus dicitur, hoc ideo fit quia multa inter formationem nostram et reformationem temporum decurrerunt spatia. Ergo non frustra sexti anni legislator mentionem fecit: 108.0535A| in hoc enim Christus veniens, dedit nobis acquirere fructus, quibus in propria nostrorum uniuscujusque consummatione, et in communi resurrectione atque retributione nutriri possimus, praestans generi humano abundanter fructificare virtutes, et tantum ut hi qui circa horam undecimam conducti sunt ad operandum, cum illis qui mane conducti fuerint, denarii acciperent mercedem. Sequitur:

Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis; unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur. (Ex Augustino.) Et terra non venundabitur in profanationem, alii codices habent, in confirmationem, quam mendositatem in alterutris prius in Graeco accidisse arbitror, propter verbi similem 108.0535B| sonum; βεβήλωσις enim profanatio dicitur; βεβαίωσις autem confirmatio. Sed ille sensus apertus est, et terra non venundabitur in profanationem, id est, ne quis auderet terram quam accepit a Deo vendere profanis, qui ea utantur ad impietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. Illud autem subobscurum est, non venundabitur terra in confirmationem, quod puto non intelligendum, nisi ne ita venditio confirmetur, ut eam non recipiat venditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. Quod vero sequitur, utrique sensui potest congruere, sive legatur: Et terra non venundabitur in profanationem, sive in confirmationem. Secutus quippe adjunxit, Mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae vos estis ante me, 108.0535C| et per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae, alii autem codices habent, redemptionem dabitis terrae. Sensus ergo hic est: Non venundabitur terra in profanationem, id est, illis qui ea utantur in injuriam Creatoris; aut in confirmationem, id est, ut eam emptor perpetuo possideat, nec certo secundum Dei praeceptum intervallo annorum restituat venditori. Mea enim est, inquit, terra, unde secundum meum praeceptum ea uti debeatis. Atque ut ostenderet suam esse non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adjunxit dicens: Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me, hoc est, quamvis proselyti, id est, advenae sint vobis, quae ex alienigenis adjunguntur genti vestrae, ut incolae, id est, non in terra propria manentes: 108.0535D| tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae. Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit, eis dederit; sive omni homini, quoniam ante Deum qui semper manet, et sicut scriptum est, coelum et terram implet, utique praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo, quoniam compellitur migrare moriendo. Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat, sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, computabuntur fructus ex eo tempore quod vendidit, et quod reliquum est, reddet tempori; sicque recipiet possessionem suam, 108.0536A| quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat usque ad annum jubilaeum: in ipso autem omnis venditio redit ad Dominum et possessorem pristinum. (Ibid.) [Ex Hesychio.] Uniuscujusque ergo hominis possessio, bona conversatio est, quam sortiti sumus a Deo, de qua Paulus dicebat, unusquisque in qua vocatione vocatus est, fratres, in eadem maneat (I Cor. VII), apud Deum, hic enim virginitatem, ille autem castum conjugium, alter vitam justitiae, alius autem silentium remotionemque causarum, hic sacerdotium, ille pauperum patrocinium, alter alia, unusquisque secundum propriam virtutem possidet, sed quando per desidiam cogitationes nostrae infirmatae fuerint, tunc ex parte de propria cadimus possessione. 108.0536B| Si attenuatus frater tuus, sive secundum Septuaginta, si ad paupertatem pervenerit frater tuus, qui est tecum, fratrem nostrum et qui nobiscum est, intellexit confidelem, in cujus cogitatione quando venerit peccatum in paupertatem labitur, et pauper vere est, qui divitias perdidit spiritales, factus qualis ille de quo David dixit: cum eum qui in cogitationibus peccatorum constitutus erat exponeret hominem: Egens sum ego, et in laboribus a juventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII). Quando ergo hic qui talis est, partem propriae bonaeque possessionis, quae ei sorte obvenerat vendiderit, cogitationem peccati suscipiens, vendit enim hic adversario suam mentem, quemadmodum Deus Judaeis dicebat: Ecce peccatis 108.0536C| vestris venundati estis (Isa. XXX), veniet affinis et propinquus ejus, secundum spiritum cognatus et confidelis, et legem cognationis operibus ostendens, et liberabit venditionem fratris sui, illud implens quod Paulus scribebat: Fratres, si comprehensus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris; alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Si enim invicem onera nostra exhortationibus, commonitionibus, opportunisque consiliis portaverimus, liberare fratrem a paupertate possumus et redimere, quam ipse ex negligentia possessionem cum deberet vendidit, et modo quodam fit communis possessio, si autem alicui non fuerit proximus 108.0536D| vel propinquus, forsitan enim non ostendit opportuno tempore erga alium compassionem, ipse semetipsum salvare debet, et propriam substantiam redimere, et propterea ait: Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit, et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. Quis ergo nostrum idoneus est, aut potest ex desidia aut pravitate mentem venditam liberare, ut non ex toto pereat abalienante, nisi vita bona et actio repellens quaecunque inventi fuerimus in mente peccantes? Oportet ergo cogitare quantum tempus praedictas mentes ei qui solet eas cogitationibus malis emere, et in servitutem 108.0537A| redigere vendiderimus, et si verbi gratia, desiderium nostrum avaritiae cogitatus invasit, nos recuperemus mentem nostram, ut eas etiam quae de justo sunt pecunias, et possessiones despiciamus, si gastrimargiae captivitatem suggessit, nos intentionem jejunii districti, et omnium ciborum continentiam recuperemus, sic enim possessionem nostram recipere majori inimico quem devicerimus possumus. Sin autem hoc factum non fuerit, quid eveniat, disce, et si non invenerit manus ejus ut reddat pretium: oportet enim sicut diximus, quando non praeveniens quis propinquus spiritalis commoverit, quando malas cogitationes sine laesione repellimus, subsequi cogitationem et actionem ex qua liberari possimus, quaecunque reperti fuerimus male alienasse: 108.0537B| Habebit emptor, quod emerat usque ad annum jubilaeum; in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum. Si ergo neque per fraternam doctrinam, neque per aliquam virtutem, nostras cogitationes emendaverimus, et receperimus quod de nostra possessione alienatum est, dominabitur ejus qui eam per negligentiam nostram possedit, usque ad opus enim peccatum perducitur, et non aliter intelligibilem nostram possessionem recipimus, nisi in tempore jubilaei; sive ut Septuaginta, remissionis, qui perfectus est annus, qui omnes in se horas habet, et omnium modorum circuitum; peractum peccatum, et per multum tempus manens, non aliter fas est corrigi, et liberare mentem in qua dominatus est is, qui male nostra 108.0537C| conquisivit, nisi per perfectam poenitentiam, in qua jejunium, et oratio et cilicium, et eleemosyna et lacrymae peraguntur; per haec enim remissio nobis plena conquiritur.

Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redemi non poterit, etiam in jubilaeo: sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet, agrorum jure vendetur; si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum. Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi; si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter 108.0537D| filios Israel: suburbana autem eorum non veneunt, quia possessio sempiterna est. Si ad unum hoc intentionem legislator habuisset, ut possessiones non caderent ab aliis ad alios, erat quippe etiam hoc utile, quia de sufficientia, secundum quod diximus lex curam gerit, cujus putas rei gratia, quando non fuerint intra annum, sicut ait, redemptae, propriae esse conquirentium jussae sunt, sed nec hoc simpliciter, sed imo subtilem quamdam custodiens divisionem, quaecunque enim intra muros sunt munitarum civitatum, intra annum redimi solummodo liceret, quaecunque autem in non muratis, licentiam haberi liberandi eas semper permisit, levitarum autem domos, sive in muratis, sive in non muratis 108.0538A| sint, semper redimi praecepit, agros autem vendere omnes prohibuit. Haec autem distinctio, tam infructuosa est ad faciem litterae quam ostendit, quia lex fuit quidem quando habuit juvamen de littera, non tamen semper, nec de omni, propter quod ei contemplatio spiritalis necessaria est, utilitas autem hinc intendenti perpetua, et de omni mandato legis provenit. Jam nunc ergo praesentis sanctionis discutiamus virtutem, in praecedentibus uniuscujusdam possessionem, proponens ait enim: Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, specialem uniuscujusque conversationem procul dubio exposuit, hic autem non jam de conversatione speciali, sed totius Synagogae vel Ecclesiae loquitur, in quibus Judaeorum quidem Synagoga in eo quod 108.0538B| manet usque nunc apud conquirentem inimicum et adversarium serviens, Ecclesiae autem gentium quodammodo libertatem accipiunt, sed et Judaeorum collegiorum, quomodo quaedam per quosdam intelligibiles levitas, id est, apostolos salventur, nimis secundum quod Deum decet exponit dicens: Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. Haec de Judaeorum Synagoga intelligamus, quae inhabitabatur quidem: propterea enim eam Deus per Moysen, et ut habitaretur constituit, licet ipsa haec non custodierit ab his, in quibus inhabitanda erat. Propter quod et Dominus Judaeis dicebat: Domus mea, domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI). Erat autem 108.0538C| in civitate murata in Hierusalem, habebat enim murum legem: hanc vendidit quispiam non tamen dicit venditorem, neque propinquum, neque proximum, sicut supra appellavit; neque enim unus erat hanc vendens, sed totus Judaeorum populus male vivens qui neque frater, neque cognatus dignus erat appellari. Unde eum etiam populum Sodomorum et Gomorrhae Deus per Isaiae prophetiam appellavit: Audite, inquit, verbum Domini, principes Sodomorum; auribus percipite legem Dei nostri populus Gomorrhae (Isai. I). Alibi autem ad eos rursum propheta dicebat: Cui debitori vendidi vos? ecce venditi estis in iniquitatibus vestris (Isai. XXX). Sed licebat eis hanc venditionem redimere in anno, in quo Christus omni generi humano maxime populo 108.0538D| Judaeorum redemptionem peccatorum praedicavit, quem annum, nunc quidem legislator innuit: aperte enim Isaias exhibuit: Spiritus Domini super me, eo quod unxit Dominus me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde, ut praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domini, et diem ultionis Deo nostro. Si autem redempta non fuerit usque dum impleatur annus, confirmabitur domus quae est in civitate quae habet muros viri emptoris, posterorumque ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo (Isai. LXI). Dominatus est enim Judaeorum Synagogae, qui emit eam inimicus, et posteris ejus in perpetuum; omni videlicet 108.0539A| praesenti tempore, hoc enim appellatur per ejus posteros vel generationes, quod Septuaginta edunt, quia praesentis temporis potestatem habet contra eos qui conjunguntur ei, et redimi non poterit etiam in jubilaeo, sive ut Septuaginta, in remissione. Qua remissione? nisi utique illa quam eis Dominus crucifixus dixit: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Sed peccatum renovaverunt post datam remissionem malitiosi effecti, et praeterito non sufficiente peccato, addiderunt alia deteriora quae circa sepulcrum, et post resurrectionem, et post in coelos ascensionem, contra ipsum Christum, et contra chorum apostolorum praesumpserunt.

Sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet, agrorum jure vendetur, si ante redempta non 108.0539B| fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum. Domos ergo quae in villa sunt, quod Ecclesiae gentium debeant intelligi, Isaias nobis propheta demonstrat dicens: Lauda, sterilis quae non paris, decanta laudem et hinnire quae non pariebas, quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus (Isai. LIV). Ergo quae in villa, sive ut Septuaginta in aulis sunt domus, gentium Ecclesiae intelliguntur. Quod adhuc planius in posterioribus ejusdem prophetiae ostenditur: Fige non parcas, extende funes tuos et paxillos tuos conforta, adhuc ad dexteram et sinistram extende, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. Ecce desertas civitates sine muro, videlicet eas quae sunt gentium appellavit: neque enim habebant legis 108.0539C| murum, et desertae erant errore idolorum, quorum domus in villis, quas Septuaginta in aulis dixerunt, quas et esse Ecclesias diximus, agrorum jure vendentur; vel secundum Septuaginta ad agrum terrae aestimabuntur. Cujus agri? Illius utique quem Dominus dicit: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit omnia quae habuit, et emit agrum illum (Matth. XIII). Dicit autem agrum evangelium, in quo thesaurus, Christus est mysterium. Hujus ergo agri jure vendentur, vel ad hunc agrum aestimabuntur, quia ei sunt proxime, non legi, quamobrem semper redimi possunt, vel secundum Septuaginta liberatae per omnia erunt. Ex quo enim Dominus venit, usque ad secundum adventum 108.0539D| ejus, per partes gentes redimuntur, et per remissionem evadunt, quam ipse omni generi humano per crucem procuravit, crux enim est vera remissio.

Aedes levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi, si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel. Non frustra Levitas quispiam dicat appellari apostolos, sed quia de Levitis dictum est: In terra eorum nihil possidebis, nec habebis partem inter eos, ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel, hoc autem in apostolis proprie impletum est, qui dicebant confidenter ad Dominum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid putas erit nobis? 108.0540A| (Matth. IX). Horum ergo aedes quae in urbibus sunt, sive secundum Septuaginta domus civitatum eorum possessiones quotquot eos secuta sunt, fide et conversatione, Judaica collegia recte intelliguntur, quia prius propter eos ire ut ad oves quae fuerant perditae domus Israel a Christo jussi sunt. Ergo ad sortem eorum pertinebant illi atque possessionem, semperque poterant redimi; et hoc historia Actuum apostolorum demonstravit, multa enim Judaeorum per apostolos ab errore dixit liberata collegia. Non solis autem licuit apostolis hanc peragere redemptionem, sed et discipulis eorum: sed tamen hanc secundum illorum oportebat effici doctrinam, ut illis imputaretur qui exordium facto praebuerunt, qui posuerunt dogmata. Si redemptae non fuerint, in 108.0540B| jubilaeo revertentur ad dominos. Quare autem hoc dictum sit, sequitur: Quia domus urbium levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel, id est, propter apostolorum cognationem: intelligibilium enim levitarum apostolorum possessio in medio filiorum Israel erat, sicut cognovimus, quia Petrus et Joannes sortem apostolatus in praedicatione eorum qui ex circumcisione erant perceperunt. Sed et alio modo, apostolis possessio in medio filiorum Israel erat, circumcisionem enim habebant et ipsi, et secundum legem Israel semper vixerant, propter quod et eorum erant ipsae domus civitatum, ab ipsis enim erant liberatae, et quicunque salvati sunt, per eos salvati sunt. Et cum indigni essent, propter blasphemiam quam commiserunt in crucem, 108.0540C| et quam rursus post resurrectionem praesumpserunt, honore tamen apostolorum qui et ante crucem crediderunt, et in cruce, vel etiam post crucem permanserunt, in fide suscepti sunt. Et quia hoc verum est, disce ab Isaia dicente: Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus, et quasi Gomorrha similes fuissemus (Isai. I). Si enim non relictum esset apostolorum semen, nihil prohiberet in modum Gomorrhae et Sodomae omnem plebem Judaicam perire, sed apostolorum causa non omnes perierunt, quorum virtutes et possessiones quales erant, in paucis his considera verbis: Suburbana autem eorum non veneunt, quia possessio sempiterna est. Quorum? Apostolorum videlicet: hi enim esse Levitae dicti sunt; 108.0540D| horum suburbana sive agri non venduntur, id est, conversationes et virtutes et doctrinae, haec enim agrorum vice colebant, ita ut Paulus de eis diceret: Quis plantavit vineam, et de fructu ejus non edet? (I Cor. IX.) Et rursus: Dignus est operarius mercede sua (I Tim. V). Et rursum: Nunquid de bobus cura est Deo? An de nobis utique dicit, quia debet in spe qui arat arare, et qui seminat in spe fructus percipiendi (I Cor. IX)? Et rursus: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si vestra carnalia metamus? (Ibidem.) Hae ergo doctrinae separatae erant civitatibus eorum, quae et per ipsos consistebant, et per ipsos salvabantur, et vendi non poterant, quia ad ipsos dicebatur: Gratis accepistis, gratis 108.0541A| date. Unde et Simonem emere volentem donum Spiritus, ejus portione sive sorte privavit. (Ex Adamant.) Secundum tropologiam vero, haec referamus ad nos, quibus lex Christi si eam sequamur nec possessiones in terra, nec in urbibus domus habere permittit, et quid dico domus? nec plures tunicas, nec multam concedit possidere pecuniam: Habentes enim, inquit, victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI). Quomodo ergo nos datas de domibus sive intra civitatem muratam positis, sive in vicis quibus muri non sunt observabimus leges? Invenimus in aliis Scripturae locis, quod sermo divinus majore quodam sacramento nominat domum, ut cum dicit de Jacob, et quasi pro laude ejus ponit: Erat enim, inquit, Jacob homo 108.0541B| simplex habitans domum (Gen. XXV). Et iterum invenio de obstetricibus Hebraeorum scriptum: Et quia, inquit, timebant Deum obstetrices fecerunt sibi domos (Gen. I). Videmus ergo quod obstetricibus quidem faciendorum domorum causa fuerit timor Dei: Jacob vero simplicitas et innocentia causam dederit, ut habitaret domum; denique Esau, quia malus fuit, non est scriptum de eo quia habitaverit domum, nec de alio aliquo scriptum est, quia aedificaverit sibi domum, qui non habuerit timorem Dei; quae est ergo ista domus? et quale aedificium est?. Paulus apostolus exponit apertius cum dicit: Domum habemus non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V). Haec est ergo domus quam aedificare nemo potest, nisi timeat Deum; haec est domus quam exstruere, 108.0541C| vel habitare nemo potest, nisi in simplicitate mentis et puritate cordis. Sed quomodo accidere solet, ut etiam qui bene aedificaverit, et domum cibi coelestem bene agendo, et bene vivendo ac recte credendo construxerit, incurrat alicujus peccati debitum et hanc a crudelissimo feneratori venundari cogatur, ac labores suos transfundere in alium, pietas et clementia legislatoris occurrit, ut intra certum tempus redimi possit: Si tamen invenerit, inquit, manus tua pretium quod restituas. Quale pretium? Poenitentiae sine dubio lacrymis congregatum, et manibus, id est, labore boni operis inventum. Annus autem iste intelligi potest, quem venit vocare Dominus annum acceptum, quo dimittat confractos in remissionem, et salutem delicta sua confitentibus praebeat (Isa. 108.0541D| LXI). Quod autem dicit domum in civitate muratam, recte ut ego arbitror, domus quae in coelis est dicitur, in civitate murata intelligitur, murus est enim hujuscemodi domibus, ipsum coeli firmamentum; sed talem domum rari quique habere possunt, illi fortassis qui super terram ambulantes, conversationem habent in coelis; et de quibus dicit Apostolus, Dei aedificatio estis (I Cor. III). Caeteri autem in vicis habent domos, quibus non est murus: est tamen eis adjacens ager fecundus, illis fortassis qui sibi habitaculum praeparant in terra viventium, et in illa terra quam mansuetis Dominus promittit dicens: Beati mites, quoniam ipsi haereditatem possidebunt terram (Matth. V). Istas ergo domos, si forte aliquis 108.0542A| sicut supra exposuimus lapsus acciderit, semper est recuperandi facultas. Ut verbi gratia dicam: Si nos aliqua culpa moralis invenerit quae non in crimine mortali, non in blasphemia fidei, quae muro ecclesiastici et apostolici dogmatis cincta est, sed vel in sermonis vel in morum vitio consistat, hoc est vendidisse domum quae in agro est, vel in vico cui murus non est; haec ergo venditio, et hujusmodi culpa, semper reparari potest, nec aliquando tibi interdicitur de commissis hujusmodi poenitudinem gerere, in gravioribus enim criminibus, hoc est, in infidelitate perseverare, corde impoenitenti usque ad finem vitae in iniquitate perdurare, et de misericordia omnipotenti Dei desperare, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quid de hoc sentiendum sit, ipsius 108.0542B| veritatis sententia in Evangelio nobis manifestat. Ista vero communia quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, et sine intermissione redimuntur. Quod si sacerdotalis fuerit, inquit, ista domus vel levitica ubicunque fuerit, sive in civitate sive in agro semper habet redemptorem. In hoc loco sacerdotalem sensum et leviticam intelligentiam quaero; non enim inferior esse debet auditor horum si fieri potest, illo ipso qui haec scripsit et sanxit. Quid est ergo quod sacerdos et levita, domus suae semper habent redemptionem? et ubicunque fuerit habet redemptionem, spiritalem intelligentiam. Sacerdos mens Deo consecrata dicitur; et levita appellatur is qui indesinenter assistit Deo, et voluntati ejus ministrat. Perfectio ergo in intellectu, et 108.0542C| opere in fide et actibus sacerdos et Levites accipiendus est, huic itaque perfectae menti si acciderit aliquando domum quam habet non manufactam aeternam in coelis vendere, et manus alterius dare, sicut contigit aliquando magno patriarchae David cum de tecto suo Uriae Ethei aspexit uxorem, statim eam redimit, statim reparatur, statim enim dicit: Peccavi; imo vero aliquid adhuc sublimius in hoc sensu debemus inspicere. Quomodo domus sacerdotum et levitarum, id est, perfectarum mentium semper delicta redimantur, semperque purgentur, si quando Scripturas divinas legimus, et sanctorum Patrum in his delicta aliqua recensemus, si secundum apostoli Pauli sententiam dicimus, Quia haec omnia in figura contingebant illis, scripta 108.0542D| sunt autem propter commonitionem nostram (I Cor. X). Hoc modo semper domus eorum redimitur, quia semper pro culpis eorum purgatio et satisfactio a doctoribus adhibetur ostendentibus ex divinis Scripturis, formas fuisse haec et imagines rerum futurarum; non quibus arguerentur delicta sanctorum, sed quibus ostenderetur peccatores impios in partem sanctorum, societatemque conscisci. Nunquam ergo sacerdotalis possessio a sacerdote separatur, etiam si ad tempus fuerit ablata, etiam si fuerit distracta; semper redimitur, semper reparatur; velut si diceret: Charitas quae perfecta est omnia patitur, omnia sperat, omnia tolerat: charitas nunquam excidit (I Cor XIII). Sic ergo et possessio ac domus cunctorum 108.0543A| nunquam cadit, nunquam aufertur, nunquam ab eorum jure separatur. Quomodo enim separari a sacerdotibus domus potest, quae aedificata est supra fundamentum apostolorum et prophetarum, in qua est ipse angularis lapis Jesus Christus? (Ephes. II.) Quod autem possit aliquando domus ista distrahi, hoc est, hujusmodi aedificatio incidere in peccatum, audi apostolum Paulum, quo modo et alibi dicit: Ut sapiens architectus fundamentum, inquit, posui, alius superaedificat; unusquisque autem videat quomodo superaedificet: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus. Si quis autem supra fundamentum hoc aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam (I Cor. III). Vides ergo quia potest 108.0543B| supra fundamentum Christi aedificari ligna, fenum, stipulam, hoc est opera peccati, quae qui aedificat, sine dubio vendidit domum suam emptori pessimo diabolo, a quo unusquisque peccantium peccati pretium consequitur, satisfactionem desiderii sui, hoc si forte incurrerit aliquis, quod absit, cito redimat, cito reparet dum tempus est reparandi, dum poenitentiae locus est, deprecantes in commune, ne aeternae domus habitatione fraudemur, sed digni habeamur recipi in aeterna tabernacula.

CAPUT VII. De usuris non accipiendis.

(IBID.) Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, ne accipias usuras ab eo, nec 108.0543C| amplius quam dedisti; time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te, pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum super abundantiam non exiges: ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. (Ex Hesychio.) In praesenti lege duo sunt quae mirari legislatoris oporteat, id est, sapientia et pietas: sapientia quidem, quia quae sunt sublimia per ea quae videntur humilia exponit; pietas autem quae est in custodia litterae et contemplationis spiritalis. Littera si quidem pauperis exigit subventionem, et neque claudi erga eum viscera petenti mutuum, nec negotiari de paupertate ejus superabundantiam exigendo, et usuram percipiendo, et lucrum de pietate captando. Spiritus autem anagoge demonstrat 108.0543D| quomodo oporteat uti eis qui illa paupertate pauperes facti sunt, de qua David clamabat: Cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII). Sic ergo secundum ordinem his quae dicta sunt intendimus: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, fratrem uniuscujusque hic aequalem dignitate et conversatione dicit: hic si in operatione virtutum infirmatus fuerit, hoc est enim infirmari manu, propter quod Aquila si excederit, inquit, frater tuus et culpaverit manus ejus tecum, auxiliari ei, secundum LXX interpretum sensum nos tanquam proselyto et inquilino vult. Proselytus autem noster sive advena est, qui nunc 108.0544A| ad fidem venit; inquilinus autem noster, qui necdum propriam domum habet, sed nostra admonitione et diligenti instructione eget ut protegatur, et non quemadmodum sine domo huc et illuc erret; sic ergo auxiliamur infirmo fratri ut vivat nobiscum, et nullatenus moriatur, a conversatione Dei alienus effectus, vivens nobiscum, id est, per nos et per nostram doctrinam, quemadmodum quibusdam cibis bonis confortatus. Oportet autem ei sicut infirmo condescendere, et mederi quae secundum virtutem ejus sunt. Propterea subdidit, ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti, ne forte cum infirmus factus sit, et a priori regula imminutus, abundantius ab eo virtutum operationem exigamus, sed provocemus eum manumque ejus ut infirmi sustentemus, 108.0544B| caputque eum tantummodo legis et divinorum mandatorum, id est, ut non peccet exigentes; ergo nimis necessarie addidit, time Deum tuum, et, ego Dominus Deus vester. Cujus jugum suave est, qui hominem modis omnibus quidem non peccare exigit, virtutes autem exigit secundum possibilitatem. Propter quod de virginitate sanciens, non omnes capiunt, inquit. Sed et de non possidendo docens: Si vis, inquit, perfectus esse (Matth. XIX); in mandato praedixit: Si ergo frater tuus vivit apud te, pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. Sed Paulum imitare dicentem: Factus sum infirmis infirmus (I Cor. IX). Nihil eos ad virtutis rationem exigas plus a priore virtute. Si autem dicas forsitan eos posse, sed infirmos se fingere, 108.0544C| hoc jam non est tuum, sed illius est qui scit quid vere possumus, qui dixit ad illum, qui talentum abscondit: Oportebat te dare pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris utique exegissem eam (Luc. XIX). Et non est condemnatus quia usuram non accepit, sed quia pecuniam non dedit; sibimetipsi enim paterfamilias exactionem reservavit usurae. Vide ergo quam conclusionem mandato addidit: Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, ut essem vester Deus. Et quid in praesenti loco hoc commemorare legislator eguit? Sed modis omnibus illud demonstrare volens, quia quemadmodum populum de terra Aegypti, et de populo peccatori eduxit, et in terram Chanaan alterius populi rursus peccatoris 108.0544D| introduxit, sed illinc quidem eos eduxit, ut non sub Aegyptiorum si adhuc terram habitarent dominio tenerentur, in terram autem Chananaeorum introduxit, quia expulsis gentibus non erant jam in eorum servitio redigendi, sed et terra emundata carebat malis habitatoribus, sic nos Deus sub dominatione quidem redigi peccatorum non patitur, sed neque eorum societatem, usque dum sunt peccatores amplecti. Quando autem eorum terra emundata fuerit, praecipit cum eis esse, et simul habitare, et dare eis nostram pecuniam

CAPUT VIII. Qualiter tractari debeat is qui ex filiis Israel serviet alteri.

(IBID.) Si paupertate compulsus vendiderit se tibi 108.0545A| frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit; usque ad annum jubilaeum operabitur apud te, et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem suam, et ad possessionem patrum suorum, mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti. Non veniant conditione servorum; ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. Multa littera ipsa pietate plena est; sed multo magis spiritalis intellectus. Quantum enim libertas animae melior est a libertate corporis, tantum spiritalis contemplatio his qui ejus possunt fructus percipere clariora donat quam littera, quia littera quidem nullatenus nos his quae fratribus eveniunt abuti vult, id est, confidelibus; sed vel si quis eorum nobis venditus fuerit, a qualibet 108.0545B| humilitatis necessitate, nullatenus ab eo servitium servi exigamus. Quem enim semel fratrem per adoptionem Christi habuimus, quomodo deinceps servum suum habebimus? Unde et Paulus scribens de Onesimo ad Philemonem dicebat: Propterea recessit ad horam, ut aeternum reciperes, non jam ut servum, sed pro servo fratrem charissimum, maxime mihi, quanto magis autem tibi et in carne et in Domino. Et rursus: Qui autem fideles habent dominos, non despiciant quia fratres sunt (I Tim. VI). Insuper autem et Spiritus praecepit etiam aliud quando aliquem fratrum et aequalem nobis vocatione et conversatione venditum, humiliatum tamen in virtutibus, id est, infirmatum deprehenderimus, et hunc converterimus correptionibus exhortantes, nullatenus 108.0545C| eo abuti; sed ut modeste et humiliter ad eum accedamus. Propter quod et in verbis ipsis intende: Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit. Quia paupertas animae est infirmitas consequendarum virtutum. Si ergo tibi fideli et colenti Deum, humiliatus frater venditus fuerit, redemptionem et pretium animae ejus, tuam doctrinam et exhortationem suscipiens, et quemadmodum suum dominum existimans, non serviat tibi servitute servi, sed subdetur quidem, verumtamen libertate illa de qua ait Paulus: Libertate qua liberavit nos Christus (Galat. V). Invenies autem alibi eumdem rursum scribentem: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. IX). Propter quod 108.0545D| ait legislator: Quasi mercenarius et colonus erit, vel sicut LXX, inquilinus, quia horum uterque subjectus est quidem huic cujus domum habitat, et in agro operatur, propter paupertatem, nec domum propriam, nec agrum habens, non tamen propter hoc aufertur libertatis dignitas: quemadmodum et eum, qui per nos a peccato conversus est, oportet, si ante peccatum frater noster secundum aequalitatem gratiae honoremque conversationis fuit, nam et si propriam nunc domum justitiae, aut agrum proprium virtutis non habet, cum aliquando habuisset, unde non dixit mercenarius aut colonus, vel inquilinus erit, sed quasi mercenarius et colonus vel inquilinus erit tibi. In nostris enim habitare opus habet 108.0546A| et operari, id est, ad nostras exhortationes regulasque vitae, et exempla, quae a nobis susceperit; spes tamen est eum ad suam recurrere dignitatem, quando integram et perfectam egerit poenitentiam. Hoc enim manifestans legislator subdidit: Usque ad annum jubilaeum operabitur apud te. Quia post perfectam poenitentiam, sicut integre mundatus et propterea perfectus operari et apud se potest, et postea egredietur, sicut aiunt Septuaginta, in remissione, cum liberis suis; non solus enim ipse liber efficitur, sed et quae ab eo genitae fuerant virtutes antequam sub venditionem peccati redigeretur. Propterea et revertetur ad cognationem suam, et ad possessionem patrum suorum, recipiens conversationis sortem, et partem gratiae, quae ab initio sorte perceperat 108.0546B| a Deo, qui proprie noster pater est, de quo ait Paulus: Quia autem estis filii, misit Dominus Spiritum Filii sui in cordibus vestris clamantem, Abba Pater (Galat. IV). Cur autem haec sanciens Deus tanta pietate utatur, ipse legis demonstravit verbis: Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti. Ut ergo qui semel ejus facti sunt servi, et per eum intelligibili servitute Aegypti caruerunt, hanc eos perdere dignitatem non vult, nec quia ad modicum quis lapsus est, propterea eum in perpetuum perdere antiquam dignitatem desiderat, ideoque ait: Non veneant conditione servorum. Similia dicens Paulo: Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum (I. Cor. IX). Sed et hoc addidit Ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. Oportet enim moderari 108.0546C| nos jugum convertentium, et timere Deum nostrum, qui dixit: In quo judicio judicaveritis judicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Marc. IV).

CAPUT IX. Servi et ancillae de aliis nationibus sint, non ex filiis Israel.

(IBID.) Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt, et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint, in terra vestra, habebitis famulos, et haereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. Gentes quae in circuitu nostro sunt quae necdum crediderunt, spem tamen fidei et salutis habent, 108.0546D| quia ipsis missum Evangelium est: sicut Paulus in Antiochia ad Judaeos dicebat: Ecce convertimur ad gentes, sic enim praecepit nobis Dominus (Act. XIII), de his nobis servi et ancillae conquirantur, id est qui per verbum docentur; unde et eos qui docuerunt dominos appellant, quod demonstrat in Philippis, custos carceris, qui ad Paulum et Syllam dicebat: Domini, quid me oportet facere ut salvus fiam? (Act. XVI.) Sed et de advenis, sive ut Septuaginta, filiis inquilinorum qui peregrinantur apud nos, conquiramus. Dicit autem inquilinos hic Judaeos qui habitant quidem in lumine nostro, non tamen ei volunt oculos mentis accommodare, abscondentes ejus lucernam sub modio. Propter quod non simpliciter inquilinos 108.0547A| Septuaginta ediderunt, sed filiorum inquilinorum qui sunt in vobis, quod a Theodotione et Symmacho planius scriptum est: A filiis inquilinorum qui habitant in vobis. De quibus dixit David: Inhabitabunt et abscondent (Psal. LV). Cum enim sunt in nobis qui legem ipsam et prophetas, quos et nos habemus, habent, inhabitant tamen non eadem sapientes de lege et prophetis quae nos. Suam enim justitiam constituere quaerentes, justitiae Dei non sunt subjecti. Sed hoc abscondent, et recte inhabitant, sicut qui semetipsos a libera et fiduciali habitatione excludentes; unde Dominus quia inhabitant propter infidelitatem innuens dicebat: Servus non manet in domo in aeternum (Joan. VIII), quod est inhabitantium proprium; sed ait legislator, 108.0547B| secundum Septuaginta, et de cognatis ipsorum quicunque fuerint in terra vestra, erunt vobis in possessione. Cognati enim Judaeorum propter infidelitatem haeretici sunt, quia non plene sicut et illi sentiunt, et eadem quidem nobis praedicant mysteria, non tamen in eisdem rectis et perfectis et integris in Deum dogmatibus. Unde sunt quidem in terra nostra, sed inquilini: Hos habebitis, inquit, in famulos et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum. Quoscunque enim ex gentibus et infidelibus aut ex Judaeis, aut ex haereticis lucrati fuerimus, et Deo obtulerimus, servosque et ancillas acquisiverimus, impendentes pro eis doctrinae pecuniam, hi in nostra perpetua possessione sunt; sed et filiis nostris, id est, discipulis, dividere eos, 108.0547C| id est, tradere eorum discipulatum possumus. Quod manifestat Paulus, cujus filii quidem erant, sicut discipuli Titus et Timotheus; nam Timotheo dilectissimo filio in fide, et Tito dilectissimo filio secundum communem fidem, ad eos scribens praescribebat; deinde huic Ephesios, huic Cretenses distribuit. Nam illi quidem scribebat: Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut annuntiares quibusdam ne aliter docerent (I Tim. I). Tito autem: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros quos ego tibi constitui (Tit. I). Sed et quid restet inter illos quos de foris lucrati fuerimus, et aequales nostros fratres qui forsitan humiliati corriguntur, scire etiam nunc nos legislator volens, haec ad communem orationem 108.0547D| praedictorum scripsit: Fratres autem vestros filios Israel non affligetis per potentiam, non quia alios quos lucrati fuerimus, exterius in servitutem redigere, aut conterere laboribus praecepit; nusquam enim hoc in sanctione hac dixisse videtur, sed quia non aequali potestate in illis et istis uti possumus; aliud est enim infidelis ad fidem perductus, aliud fidelis lapsus, et a nobis admonitus.

CAPUT X. De redemptione ejus, qui se vendiderit advenae aut peregrini.

(IBID.) Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, 108.0548A| aut cuiquam de stirpe ejus, post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis, emet eum et patruus et patruelis, et consanguineus et affinis. Quia lex pertinere sibi secundum litteram de libertate indigenarum Israelitarum ostendit; propterea eum qui in eis deterius propter paupertatem aut aliquam aliam necessitatem egit proselytis vel inquilinis qui de his quidem foris sunt geniti adhaeserunt, servire non patitur; sed redimi eum ab aliquo suorum cognatorum praecipit. Vide quomodo hoc custodiri et secundum anagogen spiritualem oportet. Ait enim: Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, sive ut LXX, inquilini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe ejus, id est, si hic qui ad fidem ex gentibus aut ex Judaeis, 108.0548B| aut omnino haereticis noviter nostrae fidei conjunctus, clarus est virtutibus, ita ut potens sit in arguendo et exhortando peccantes; hujus enim proprie manus invalescit, sive ut LXX invenit, quia per suam actionem invenire, et aliorum conversationem et exhortationem potest; deinde et frater tuus, qui olim eruditus est in verbo, sed et qui aequalis tibi est secundum sortem conversationis, hoc est enim frater attenuatus, id est, non inveniens exhortantem, et consilium dantem, advenae sive peregrino vel inquilino se vendiderit, id est, ei qui noviter ex gentibus, aut de Judaeis, aut secundum quod diximus haereticis credenti, vendatur autem ei illo verbum doctorale propter conversationem ejus impendente: quia incongruum est eum qui olim in clara scientia 108.0548C| et conversatione notus fuit, sub eo qui noviter ad fidem venit agere, non est enim parva res discipulatus, sed multi temporis vitae etiam non modicus decursus, ad perfectionem necessarius recte redimitur. Qui voluerit ex fratribus suis, emet eum, id est, quispiam eum similis honoris, similisque scientiae et conversationis per suam doctrinam redimat, et faciat non opus habere admoneri ab eis quos ipse debuit admonere, ut pote qui in scientia profecit eos qui adhuc modo geniti sunt. Patruus ergo et patruelis et consanguineus et affinis redimet eum; patres nostri sunt secundum spiritum, qui nos genuerunt per Christi doctrinam. Propter quod et Paulus Corinthiis scribebat: Nam et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres, in Christo 108.0548D| enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Quotquot ergo fratres horum, id est sacerdotes, sicut et ipsi sunt, et doctores, aut et filii fratrum, aut discipuli quidem illorum, in eamdem autem quam ille scientiam et doctrinam provecti, sunt enim, fratres patris dicuntur recte, qui enim consanguinei et affines sunt ejus qui eget consilio et exhortatione, id est, ut qui ejusdem dignitatis et conversationis fuerunt, hi rursus redimunt, Pauli memores vocis: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V). Et quia oportet ad omnes quidem bonum ostendere; maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI). Hi enim nobis consanguinei per carnem Christi 108.0549A| sunt, quia de carne ejus et de ossibus ejus sumus. Sequitur:

Si autem et ipse potuerit, redimet se, supputatis duntaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum; et pecunia qua venditus fuerat juxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata. Si plus fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium; si pauci, ponent rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori, quod reliquum est, annorum quibus ante servivit, mercedibus imputatis; non affliget eum violenter in conspectu tuo. Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis; mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti: ego Dominus Deus vester. Tantum de libertate nostra, 108.0549B| et honestate, et gloriatione in bonis, et confidentia sancti Spiritus agit, ut uumquemque nostrum sub servitute peccati constitutum virtutibus praecipiat redimi, et correctionibus, si, verbi gratia, cilicium et cinerem, et lacrymas, et eam quae in his est confessionem lucrari volumus; et quaecunque cum his annum continent jubilaei sive remissionis, ad hujusmodi enim probationem praesentia exposuit. Sin autem et ipse potuerit redimere se, supputatis duntaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaei. Si enim pauper factus est per peccatum qui prius dives fuit in virtutibus et correctionibus, recte se semetipsum liberavit, dum sufficiat ad exhortationem propriam, verumtamen nec hic integrum de se confidat, ut qui semel aut infirmatus est, 108.0549C| exhortatione et consilio egens, computat apud semetipsum, id est, secum tractat et disceptatur. Computabit autem ab anno quo semetipsum vendidit ei, usque ad annum jubilaei sive remissionis, a quo videlicet peccans eguit consilio et doctrina, usque dum integram et omnimodam peragit poenitentiam, in qua remissionem accipiens, aequalis ei fiat, qui penitus non peccavit. Quid autem tractabit? Quibus virtutibus et correctionibus eam quae per studiosam poenitentiam est remissionem apprehendere et praecedere possit. Sicut enim qui pecuniam reddit redemptori annum remissionis exspectare opus non habebat, erat autem quinquagesimus, qui jubilaeus dicebatur: sic qui peccatum ad delendum illud, aequales sive pares virtutes exquirit, praecedit 108.0549D| poenitentiam actionibus bonis se redimens: quod demonstrat Zachaeus, qui cum plurimorum plurima sustulisset, non eguit sacco et cinere, et lacrymis et oratione. Hic enim nobis est annus remissionis, sic omnia habens quae nobis fructificent remissionem. Non indiguit autem, quia peccata quidem erant pecuniaria; ipse autem ea quae abrepta fuerant promisit reddere in quadruplum, dimidium autem suorum distribuere pauperibus. Propter quod Christus ad eum: Hodie salus domui huic facta est (Luc. XIX), suscipiens pecunias redemptionis ejus dixit. Si autem plus fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium; si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et 108.0550A| reddet emptori quod reliquum est annorum quibus servivit, mercedibus imputatis. Primum ergo secundum haec reddit pretium, id est secundum ea quae peccavit qui semetipsum redimere vult, ut forsitan ex gula peccavit, per jejunium corrigat; sin autem ex verbositate, studeat taciturnitatem, si ex incautela oculorum in mulieris concupiscentiam cecidit, agat non videre mulieres, neque omnino eis obvium fieri. Deinde si vult celerem sibi redemptionem parare, intendat pecuniis conquisitionis suae, verbo videlicet et doctrinae, quod eum intelligere proprium peccatum, et subdi admonenti fecit, et si viderit multum minus esse ad annum remissionis, et ad correctionem videlicet definitae ei poenitentiae, magis operetur virtutes, et la boriosam lucratur poenitentiam. 108.0550B| Si autem hoc rursus parum operatus fuerit, si non per virtutes, per lacrymas autem et suspiria et similia alia remedia peccato necesse habet. Et non affliges eum in labore in conspectu tuo. Quid autem hoc est? Ut eum qui per virtutem peccatum respuit, non ei superimponas districtae poenitentiae pondus; semel enim semetipsum bonis operibus redemit. Ergo nimis recte subdidit quae sequuntur: Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis. Quis autem aequalibus peccato virtutibus semetipsum non redemit, in anno jubilaei sive remissionis id est, in perfecta et districta poenitentia, quemadmodum frequenter diximus, et ipsum redimi praecepit. Sed et bona opera, quae prius quam peccasset egit, filii uniuscujusque 108.0550C| nostrum sunt. Si autem vis cognoscere quae sit perfecta poenitentia, Ninivitas intende, qui praedicaverunt jejunium, et induti sunt sacco a majore usque ad minorem, et exclamaverunt ad Deum intente, et cum toto animo; et averterunt se unusquisque a via sua mala, et ab injustitia quae in manibus eorum erat (Jon. III). Sic enim Deus eorum poenitentiam suscepit, ut propheta subderet, misertus est Deus super malitia quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit. Et quae est causa quae poenitentiam delere peccata faciat, et facit mundam poenitenti profligari redemptionem, ita ut nec opus habeat alium jam admonentem, neque sub jugo alterius agere doctrinae? Mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Quomodo autem eos eduxit? Suspirantes 108.0550D| videlicet, sicut liber nobis Exodi demonstravit, ipse et nunc unumquemque in poenitentia suspirantem liberat, et ab intelligibili Aegypto redimit.

CAPUT XI. Ubi prohibet Deus idola facere, vel titulos erigere.

(CAP. XXVI.) Ego Dominus Deus vester, qui illa egi et haec praecepi, non facietis vobis idolum, et sculptile; nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra: ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester, custodite sabbata mea, et pavete sanctuarium meum: ego Dominus. Non solum nobis quomodo peccantes libertatem habeamus, sed nec aliorum doctrina aut exhortatione egeamus, lex mandat, ut propheticum illud in nobis impleretur verbum: 108.0551A| Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce Dominum, quia omnes scient me, a minore usque ad majorem eorum; quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum illorum jam non recordabor amplius (Jerem. XXXI). Quomodo enim? Hoc erit si non solum ab aperto idolorum cultu quem prohibet legis littera, sed et ab occulto abstineamus: de qua Paulus dicebat: Radix omnium malorum avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V); quemadmodum nobis etiam nunc legis spiritus abstinentiam mandat. Et non faciemus nobis idolum et sculptile; sive, ut Septuaginta manufictiles domos aedificantes et agros aliquos possidentes, nec sculptile in eis figurantes, nostram quodammodo atterentes amore eorum 108.0551B| mentem. Nec titulos nobis sive statuam in his erigamus, volentes per eam memoriam nostram extendere in futuras generationes; sed nec lapidem insignem erigamus: auri, verbi gratia, aut argenti cumulum, aut lapidum qui videntur esse pretiosi: lapides enim et hi de terra aequales aliis lapidibus sunt; et sic avarorum visus in his quemadmodum paganorum in idolis seducuntur, propter quod et insignis lapis dictus est. Nos autem nihil tale patiamur, nec insignes nobis lapides efficiantur divitiae ut secundum intentionem earum vivamus, secundum intellectum Septuaginta interpretum; et non quaecunque praeceperint faciamus, et desideriis earum serviamus, adoremusque eas et colamus, in conservando eas. Custodiamus autem et sabbata ab 108.0551C| omni alio malo, et abstinentiae vocationique studentes, et agentes ut operibus praesentis mundi careamus, atque ab eis quiescamus; hoc enim intelligibile et verum sabbatum est, quod non populi est ingrati, sed ipsius Dei, quemadmodum in Isaia dicebat: Beatus vir qui fecit hoc: et filius hominis qui apprehendit istud, custodiens sabbatum ne polluat illud (Isa. LVI). Si non distinguere ab illis volebat, de quibus in initio prophetiae dicebat: Neomenias et sabbatum et festivitates altas non feram (Isa. I). Quod autem Dei est sabbatum, aut quomodo illud non profanare quis potest, subinfert: Quiescite agere perverse, etc. Ergo a malis abstinere sabbati est impletio; sed et sanctuarium est, paveamus, sanctimoniam studentes, id est castitatem et pudicitiam; haec 108.0551D| est namque vitae perfectae et consummatae capitulum sive summa: propter quod etiam hoc novissimum posuit, tunc dicit ad nos Deus: Ego Dominus Deus vester, qui sum quidem sanctus, sed et in sanctis requiesco, interimens et disperdens omnes qui tabernaculum meum polluerint et templum meum pollutionibus voluptatum violaverint.

CAPUT XII. Praedicuntur bona custodientibus praecepta Domini, et mala violantibus.

(IBID.) Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis et feceritis ea, dabo vobis pluviam in temporibus suis, et terra gignet fructum suum, et pomis arbores replebuntur. Et apprehendet messium 108.0552A| tritura vindemiam; et vindemia occupabit sementem, et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra; dabo pacem in finibus vestris, dormietis et non erit qui exterreat; auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Persequimini inimicos vestros, et corruent coram vobis, persequentur quinque de vestris centum alienos; et centum ex vobis decem millia, cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio; respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea, ambulabo inter vos, et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. Ego Dominus Deus 108.0552B| vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis, et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti. Quia autem a Judaeis invenimus omnimodo haec secundum litteram impleta. Multi enim Dei prophetae custodientes ejus mandata, et in praeceptis ejus ambulantes, in multa fuerunt afflictione constituti, nec panem suum cum satietate, sed cum egestate comederunt: quemadmodum Ezechiel cui ab ipso hoc Deo praeceptum est. Sed et Paulus eos qui in lege et prophetis justificati sunt, exponens dicebat: Circumierunt in melotis, et in pellibus caprinis, humiliati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). Illud autem magis intendere in his quae dicta sunt oportet, quia custodientibus Dei mandata triginta benedictiones in praesenti lex posuit. 108.0552C| Sic enim eas numero invenies unamquamque benedictionem ab alia per conjunctionem in LXX editione discernens; quia tot annorum existens Dominus, de quo ait Paulus: Ut occurramus omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Venit ad baptismum, quatenus donationis perfectionem per aetatem quam agens baptizatus est, nuntiaret et ostenderet, et sic perfectus secundum tempus factus, praedicare evangelium coepit in quo omnis est vitae et donationis plenitudo, et conversationis retributionisque quae hic significavit. Ait enim: Et dabo vobis pluviam in temporibus suis. Dicit autem verbum Dei, ut pote descendentem de coelo gratiae, de quo Moyses sic dixit: Attende coelum et loquar, et audias terra verba ex ore meo, exspectetur 108.0552D| sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII). Hoc non qualecunque bonum est in tempore suo percipere, sed manifesta est Dei bonitatis ostensio, quemadmodum non accipere aversationis est; propter quod Deus irascens populo Judaeorum, per Isaiam prophetam minatus est, dicens: Et relinquam vineam meam, et non putabitur, nec fodietur, et ascendent in eam sicut in agro inculto spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam pluviam (Isa. V). Quid enim nobis ex accipienda pluvia in tempore proficit, et terra gignit fructum suum, id est corpus nostrum, hujus enim boni fructus sunt castitas, sobrietas, abstinentia. Et pomis arbores replebuntur; sive, ut LXX, ligna campi dabunt fructum suum, ligna autem campi 108.0553A| sunt animae motus, ut pote qui sunt motibus intelligibilis nostrae terrae, videlicet carnis, sublimiores; horum enim fructus veritas, justitia, mansuetudo, compassio et his similia. (Ex Origene.) Habemus intra nosmetipsos et ligna camporum, quae fructum suum producunt. Quae sunt ista ligna camporum, dicet fortassis auditor: quid iterum hic seminiverbius ait? Quid undique verba conquirit, ut explanatione lectionis effugiat? Quomodo intra nos ligna esse docebit, et arbores? Si non temere obtrectes, jam nunc audies: Quia non potest arbor bona malum fructum facere, neque arbor mala bonum fructum facere (Matth. VII). Habemus ergo arbores intra nos sive bonas sive malas, et quae bonae sunt fructus malos afferre non possunt, sicut 108.0553B| quae malae sunt, fructus non afferre bonos. Vis tibi et arborum ipsarum, quae intra nos sunt, vocabula et appellationes expediam? Non est ficus nec malus, nec vitis, sed una arbor justitia vocatur, alia prudentia, alia fortitudo, alia temperantia nominatur. Et si vis majorem adhuc arborum multitudinem, disce quibus fortassis digne putabitur, consitus etiam paradisus Dei est. Ergo alia arbor pietas est, et alia arbor sapientiae est, et alia disciplinae est, et alia scientiae boni et mali: super omnia vero est et arbor vitae, adhibeam testem sapientissimum Salomonem, dicentem de sapientia: Lignum vitae est, inquit, omnibus qui amplectuntur eam (Prov. III). Si ergo sapientia lignum vitae est, sine dubio et aliud lignum est prudentiae, et aliud justitiae. Neque enim 108.0553C| consequenter diceretur ex omnibus virtutibus, solam sapientiam meruisse quae lignum vitae dicatur, caeteras autem virtutes nequaquam similis sortis suscepisse vocabula. Ligna ergo campi dabunt fructum suum: Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem. (Ex Hesychio.) Quia enim tritura terrae colligit fructus, vindemia arborum recte fructus corporis, aut fructus animae comprehendere sive occupare, quia hoc quidem maxime benedictionis est, uno eodemque tempore stabile et fecundum corpus atque animam in virtutibus possidere. Comprehendet autem sive occupabit vindemia sementem. Congregans enim anima virtutes suas, mox alias desiderat usque dum illas attigerit divitias, ad quas Paulus festinavit, et propterea dicebat: 108.0553D| Fratres, ego me non arbitror comprehendisse: unum autem quae quidem retro sunt oblitus, in his autem quae in priora sunt, extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Christi (Phil. III). Propter quod et bonum sequitur semen plenum salutaribus actionibus, ut bene conveniat quod sequitur: Et comedetis panem vestrum in saturitate. Si enim panis noster virtus est, de qua Dominus dicebat: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI). Hic illud ad satietatem comedet, id est, operatur, qui in perpetuo ejus appetitum habet. Et absque pavore habitabitis in terra vestra, dabo pacem in finibus vestris; vel secundum Septuaginta, et bellum non transibit per 108.0554A| terram vestram: Quod nostra translatio paulo post dicit: Gladius non transibit terminos vestros, et dabo pacem in terra vestra. Si enim corpus stabile fuerit et anima fructificet, securi in terra nostra habitabimus: Quia caro non concupiscet adversus spiritum (Gal. V). Unde nec bellum per terram transibit, neque enim habebit tempus in resurrectione concupiscentiarum, de quibus ait Jacobus: Unde bella et lites in vobis? Nonne hinc ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris; quibus destructis, pax in terra nostra, lege Dei refrenata, profligatur. Et dormietis, inquit. In retributionis autem specie etiam hoc Scriptura sacra posuit; dormitio enim ut pote requies mors sanctorum dicitur: iniquorum autem non est ita. Cui testis est Ecclesiastes: Saturitas 108.0554B| autem divitis non sinit dormire eum (Eccl. V).

Propter quod nunc consequenter addidit: Et non erit, qui exterreat. Qui enim sic vixit, quemadmodum in superioribus dictum est, non habebit qui eum terreat tempore mortis, quae nobis dormitio est, propter spem mortuorum resurrectionis. Non habebit autem qui exterreat, nihil sibi conscius, de quo terreatur. Auferam malas bestias, videlicet daemones. Bestiae enim sunt ex simili malitia, primum sicut latentes, deinde ut venenum importabile et mortiferum habentes. Persequimini inimicos vestros. Non possunt enim ante faciem eorum, qui secundum legem vivunt stare. Et corruent coram vobis. Qua morte? quae est utique per jejunium et orationem. Hoc enim modo nostri intelligibiles inimici daemones 108.0554C| interimuntur, ut nequaquam ultra contra nos possint reviviscere. Unde et Dominus apostolis inquirentibus, cur mutuum et surdum daemonium, ejicere minime potuissent, respondit: Hoc genus non ejicitur nisi per jejunium et orationem. Persequentur quinque de vobis centum alienos (Matth. XVII), sive, ut Septuaginta, expellent quinquaginta. Centum quinquaginta dicimus spiritalem hominem, quia die Pentecostes Spiritus de coelo descendit. Ergo spiritalis ille qualem Paulus dicebat: Spiritalis autem judicat omnia et ipse a nemine judicatur (I Cor. II), id est, qui scientiam perfectam habet ad subtilem eorum quae agenda sunt discretionem, hic quamvis validum daemonem, verbi gratia, qui est ex eis supra centum, 108.0554D| et qui Legio appelletur propter multitudinem obedientium ei malorum spirituum et cooperantium, valet superare atque vincere. Et centum e vobis decem millia. Qui enim non solum scientiam habet subtilem, sed et vitam perfectam atque consummatam, hic duplex quodammodo spiritalis est, et propterea centenario numero honorandus est, sicut duplicem fructum ferens in spiritu atque perfectum: de quo, majorem Christus non dicit, sed frequenter bonam terram insinuans dicebat: Affert fructum trigesimum, et sexagesimum et centesimum (Matth. XIII). Hic ergo millia hostium subjicere, omnes videlicet contrarias virtutes, ut pote qui virtutum habet perfectionem, potest. Quomodo autem subjicit? In verbo utique Dei. Ait enim: Et cadent inimici vestri in conspectu 108.0555A| vestro gladio. Illum dicens quem Paulus sic scribens exposuit: cum enim prius dixisset, inimicorum millia, id est, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversum mundi rectores tenebrarum habrum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus, subinfert: Propterea accipite armaturam Dei, quam sigillatim dinumerans ait: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Respiciam vos: Quid est enim melius quam respici a Deo, cujus respectus salus est? Aversatio mors est. Et crescere faciam, et multiplicabimini: Auget nos quidem, cum parva bona quae agimus, maxima facit apparere; multiplicat autem, pauca crescere faciens in multis. An non augens nostras virtutes et magnificans dicebat: Quandiu fecistis 108.0555B| uni de minimis his, mihi fecistis? (Matth. XXV.) Et multiplicans rursus, Paulum scribere faciebat: Non enim occides, non adulterabis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Rom. XIII), multa mandata efficiens hoc unum mandatum, ut nos assequentes illud divites efficiamur. Nimis ergo opportuna sunt quae sequuntur: Firmabo pactum meum vobiscum. Ejus quidem pactum sunt praedicta, per retributiones autem illud firmat. Quod manifestant quae sequuntur. Comedetis vetustissima veterum; sive, ut Septuaginta, id est, quae vobis per legem et prophetas promissa sunt, et vetera veterum, quae per Patriarchas in eorum benedictionibus promisit. Et vetera novis supervenientibus projicietis. Quae 108.0555C| sunt nova? Evangelica videlicet. Nam cum maxima sint ea quae per patriarchas, legem et prophetas pollicita sunt, tamen per Evangelium promissa majora sunt: propter quod horum comparatione illa a nobis superflua judicantur. Ecce enim capitulum, quod totam benedictionem confirmat, infert, id est, quae per evangelicam acta sunt et impleta gratiam: Ponam tabernaculum meum in medio vestri, vel, sicut Septuaginta: Constituam testamentum meum vobiscum, quod est hoc, in quo nova promisit, cujus sic propheta Jeremias memoriam facit: Et constituam vobis testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus vestris (Jerem. XXXI). His enim conjuncta sunt et quae sequuntur maxime: Et non abominabitur anima mea vos. (Ex Augustino.) Animam 108.0555D| suam Deus voluntatem suam dicit; non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia ejus ejusmodi est, cujusmodi creatura ejus, quae anima dicitur, quam ipse fecit, sicut per se jam ipse testatur dicens: Et omnem flatum ego feci: quod eum de anima hominis dicere, consequentia manifestant. Sicut ergo cum dicit oculos suos et labia sua, et caetera vocabula membrorum corporalium, non utique accipimus eum, forma corporis esse definitum, sed illa omnia membrorum nomina non intelligimus nisi effectum operationum atque virtutum, ita ut cum dicit, Anima mea, voluntatem ejus debemus accipere. Perfecte quippe simplex illa natura, quae Deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu, nec 108.0556A| ipso spiritu mutabilis est, sicut anima, sed spiritus est Deus, et semper ei idem esse, apud quem non est commutatio (Jacob. I). Hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, sed tantum verbum et carnem fuisse, cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem, sed ipso ejus actu qui nobis per evangelicam declaratur historiam sic apparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit. Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. (Ex Hesychio.) Aperte autem etiam haec a propheta praedicta, sicut LXX editio continet, scripta sunt: Hic Deus noster, non reputabitur alius ad eum: post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. 108.0556B| III): quod non egisset, si nos aversaretur. Non ergo nos abominatus est, sed et inambulare in nobis per carnem voluit, et fieri noster Deus, cum esset et prius, sed ignotus, quia nos errori conjuncti eramus. Ex quo autem nos proprio emit sanguine, Deus noster factus est, et non suam, plebem suam fecit. Et quis est qui haec fecit? Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti ne serviretis eis.

Quod si vis cognoscere haec, Exodi verba, sed et Evangelii, per ordinem discute. Dixit autem Dominus ad Moysen: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi, propter duritiam eorum qui praesunt operibus; et sciens dolorem ejus, descendi liberare eos de manibus Aegyptiorum, et educere de terra illa in terram bonam et spaciosam, quae fluit lac 108.0556C| et mel (Exod. III). Et quis sit qui introducit in promissionis terram? ipse Deus, qui haec Moysi dixit ostendit: Ecce ego mitto angelum meum, qui praecedat te, et custodiat te in via, et introducat ad locum quem paravi. Angelum filium appellans, quia voluntatem patris nobis annuntiavit: De quo ait Isaias: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus principatus super humeros ejus, et appellabitur magni consilii angelus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, etc. (Isa. IX.)

CAPUT XIII. In quo multiplices plagae transgredientium mandata Dei praedicuntur.

(IBID.) Quod si non audieritis me, nec feceritis mandata mea; si spreveritis leges meas et judicia mea 108.0556D| contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, ego quoque haec faciam vobis, visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas; frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. Ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos; fugietis nemine persequente. Quae bona eos qui obediunt Dei mandatis exspectant, sufficienter lex superius dixit; quae autem evenire transgredientibus comminata est, ea quae nunc sanciuntur ostendunt: quorum quando ad litteram singula discutimus, invenimus populum Judaeorum horum passum, quaedam secundum litteram, omnia autem secundum 108.0557A| spiritum. Quod si non audieritis me nec feceritis mandata mea; si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum. Qui non audiunt mandata Dei, et qui judicia contemnunt? nisi qui traditionem seniorum intendentes, et legislatoris intentionem transgredientes, ad hoc quod eis videbatur legem exponebant, qui dicebant, sicut ait Dominus: Quicunque dixerit patri aut matri: Donum quodcunque ex me tibi proderit; et non honorificabit patrem suum et matrem suam (Matth. XV), id est, quicunque dixerit parentibus: Vota sunt Deo ea quae habeo; ipsi enim ea, munus et oblationem obtuli, eos qui genuerunt honorare non cogitur. Qui sunt qui non ejus omnia faciunt mandata? Nisi qui 108.0557B| anethum et acyminum decimant et mentham, relinquunt autem judicium et misericordiam et fidem (Matth. XXIII). Cum Deus eis per prophetam dicat: Indicabo tibi, o homo, quid Dominus quaerat a te, utique facere judicium, et diligere misericordiam et sollicitus ambulare cum Deo tuo (Mich. VI). Propter quod Dominus ad eos, ut pote non omnia implentes legis praecepta, sed quae ejus sunt gravia relinquentes, et quae minima agentes, dicebat: Haec oportebat facere, et illa non omittere. Sed et mandata Dei illi proprie transgrediuntur, et eis maxime inobedientes sunt, qui exteriorem faciem eorum, non autem intentionem Dei conservant. Planius ergo Aquila et Theodotion et Symmachus edidisse inveniuntur. Nam ille quidem ait: Si constituta mea reprobaveritis: illi 108.0557C| autem: Si subtilitates meas renueritis. Dogmata Dei et subtilitatem, quae in spiritalem mandatorum intellectum erat, transgrediuntur, quia Novo Testamento concordat, infirmare evangelicam gratiam per hoc volentes: quod eos arguens ait: Et ad irritum perducatis pactum meum. Quid autem per hoc minatus est? Nimis enim similis poena est praevaricationi eorum: Ego quoque haec faciam vobis. Quomodo? Visitabo vos velociter in egestate. Nimis enim agentes eos Dominus per verbum suum fecit, intantum ut ad invicem dicerent: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? (Joan. VI.) Sicut ergo sponte legis intellectum transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum deducerent, qui illinc habebat exordium, sic eis et ipse obscura verba dicebat, et difficile suorum 108.0557D| dogmatum faciebat comprehensionem.

Sed jam quae sequantur agnosce: Ardore qui conficiat oculos vestros; sive, secundum Septuaginta, Scabiem autem et morbum regium calentem oculos vestros et anima vestra distabescente. Scabies autem morbus est corporis, sed manifestus in superficie carnis, et corio ejus decurrens. Morbus autem regius, id est, hectaria, fit quidem ex accensione; manifestus autem etiam hic est in superficie carnis, et pellis decurrens, et multo magis oculis insidens: latere autem horum morborum neutrum potest. Tales erant animarum Judaicarum morbi manifesti et mali, et nequaquam ultra latentes. Aemulantes enim Domini verbis et miraculis, non jam morbos suos abscondere 108.0558A| poterant, sed clamabant palam atque praedicabant: Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, venient Romani, et tollent nostram et locum et gentem (Joan. XI). Ergo non quia legi aut prophetis contraria docebat, nam nimis eis consona docuit, sed sui amoris causa, suique causa negotii, sermonibus ejus non obediebant. Hoc ergo perculsi morbo, oculos suos conficiebant et animas consumebant, non solum exardescentes furore, et invidia corrupti, sed ut semel infirmati mente, et cogitationes non nimis sanas ad discretionem factorum dictorumve habentes in Dominicis verbis, et miraculis, interiores suos oculos conficiebant, et animam consumebant, ita ut ad eum clamarent: Usquequo animam nostram tollis? Si tu es 108.0558B| Christus, dic nobis palam (Joan. X). Quod utique, quia animae infidelitatis consumptioni subjacentes erant.

Sed et Joannes haec de eis dicit: Propterea non poterant credere, quia rursus dixit Isaias: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, nequando oculis suis videant, et auribus audiant, et corde intelligant (Isa. VI). Cernis quia quemadmodum fecerunt ipsi, sic et Christus fecit eis; quia enim ejus irritum facere pactum sive testamentum studuerunt, recte eorum oculos et cor excaecavit, et ardorem sive hecteriam conficientem oculos eorum et animas consumentem eis dedit. Sed quid his addidit? Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur; frustra enim illis prophetarum et legis proferuntur 108.0558C| semina, et doctorales illinc seminant sermones non habentes terram fertilem ad intelligibilium dogmatum fructum. Unde nec cibo eorum fruuntur, sed devorant ea adversarii eorum, qui in Christo credunt, quos ipsi sibi per infidelitatem et invidiam contrarios fecerunt. Et ponam faciem meam contra vos, secundum propheticam illam vocem: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, et corruetis coram hostibus vestris (Psal. XXXIII). Gentiles enim, quos inimicos sibi judicant, coram eis cadunt, in salute eorum offendentes. Unde Symmachus pro cadere offendetis, ait, ante inimicos vestros. Quid autem aliud addidit? Persequentur vos odio habentes vos, et fugietis nullo persequente. Hic quodammodo contrarium esse videtur, 108.0558D| quod dicitur. Si enim ab hostibus persecutionem patiuntur, quomodo nullo persequente fugiunt? Sed persequuntur vos, non ad expellendum legislator accepit, sed quod currendo imminerent ad salutem eorum festinantes. Unde, Persequentur vos, in servitutem redigent vos, Symmachus: Erudiunt in vobis, Theodotion edidit. Talem autem nobis et Paulus persecutionem demonstrat: Sequor autem si comprehendam, in quo et comprehensus sum (Phil. III). Gentes ergo et si cum David de Judaeis dicunt: Nonne qui te oderant, Deus, oderam illos? (Psal. CXXXVIII.) Verumtamen eorum instat saluti, festinatque et orat: Scit enim quia assumptio earum, sicut ait Paulus, vita est ex mortuis, et plenitudo earum 108.0559A| salus mundi (Rom. XI). Hi autem fugiunt nullo persequente. Non enim quemadmodum illi nostrae saluti invident, sic et nos illorum: unde eos nec persequimur, nec cum nos aversantur, aversamur, sed implemus quod Isaias propheta dixit: Dicite odientibus vobis: fratres nostri; et abominantibus, ut nomen Domini glorificetur, et videatur in exsultatione eorum et illi erubescant (Isa. LXVI). Sequitur:

(IBID.) Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, et conteram duritiam superbiae vestrae, daboque coelum vobis desuper sicut ferrum, et terram aeneam. Consumetur incassum labor vester; non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt. Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam 108.0559B| plagas vestras usque septuplum propter peccata vestra, immittamque in vos malas bestias agri, quae consumant et vos et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae. Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra, inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis ad urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus. Postquam confregero baculum panis vestri, ita ut decem mulieres in clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus, et comedetis et non saturabimini. Talibus distinctionibus non frustra legislator usus est. Nam nunc quidem ait: Sin autem nec sic obedieritis mihi; 108.0559C| deinde quasdam correptiones denumerans, subinfert: Si ambulaveritis ex adverso mihi; et rursus, alias plagas exponens addidit: Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi. Sed ideo, ut diximus, his distinctionibus usus est, quia frequenter Christus suscipere populum Judaeorum voluit, illi autem non obediebant, ita ut ad eos clamaret: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congreget pullos suos sub alas, et noluisti. Illud ergo maxime in his quae dicta sunt attendamus: quia cum septem correptiones comminatus fuerit, sic eas subdidit: Contritionem enim duritiae superbiae, et dationem coeli ferri et terrae aeneae, et incassum eorum consumi 108.0559D| laborem, et terram non proferre germen, nec arbores poma praebere minatus est. Haec autem sex sunt non septem: Hoc idem autem invenies et reliquas correptiones percurrens. Ergo per hoc manifestum est quia septenarius numerus totius praesentis vitae figura et signum est, quae per septenarium numerum volvitur. Et quia septem ex eis correptiones sive vindictas vel plagas inferre, omnimodam poenam et integram vindictam ut pote non venialia nec poenitentia digna peccantibus minatus est, ita ut finem in eis illud acciperet propheticum eloquium: Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet. Non consurget duplex tribulatio, quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium 108.0560A| eorum pariter potantium consumentur. Quasi stipula ariditate plena ex te exivit, cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem (Nahum. I). A quo autem cogitatio contra Dominum egressa est mala cogitans, et contraria praeceptis ejus, nisi a populo Judaeorum? de quo Isaias dicebat: Vae illis, quia consilium cogitant malum contra semetipsos dicentes: Circumveniamus justum, quia inutilis est nobis; fructus ergo laborum suorum manducabunt (Isa. III). [Al., Vae animae eorum, quoniam reddita est eis mala. Dicite justo, quoniam bonae, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. ] Intende autem ordinem, quo, utitur legislator ad comminationem: Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum, propter peccata 108.0560B| vestra; Septuaginta autem ediderunt: Si usque ad haec non audieritis me, usque ad hoc ad quod praecedentia ostenderunt, ubi egestatem ardoremque dixit: quae quomodo oporteat accipi, in praecedentibus exposuimus. Si ergo usque ad hoc inobedientes fuerint, ut neque ex his quae dicta sunt emendentur, septies illos dixit corripi, id est, perfectam correptionem in peccatis eorum evenire. Quibus autem non dicit, ut eorum peccata hoc ipsum, quod non emendati sunt ex praedictis intelligamus. Et quod addidit: Et conteram duritiam superbiae vestrae, non voluerunt enim Christi libertatem suscipere, dicentes: Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam (Joan. VIII). Hanc eorum duritiam superbiae contrivit, servire eos gentibus faciens. Dabo coelum 108.0560C| vobis desuper sicut ferrum; nullam enim ex eo visitationem penitus sunt adepti. Et terram aeneam; terra enim divinae Scripturae quam possident, infructuosa eis est, cum non ab eis intelligitur quo oportet modo: ergo aenea propterea est. Ad cujus rei ostensionem addidit: Consumetur incassum labor vester. Labor enim quem in divinis Scripturis ostendunt, incumbentes traditioni litterae, incassum consumitur, qui plene non possunt legem secundum litteram uti, ablato loco, in quo littera omnem divinum cultum legis conclusit.

Nimis ergo convenit, quod sequitur: Non dabit terra germen suum, nec arbores poma praebebunt. Neque enim exterior eorum homo, qui appellatur terra, fructificat, quia in gastrimargia vivunt, et de 108.0560D| eis dictum est: Quorum Deus venter, gloria in confusione eorum (Phil. III). Sed nec mentes, quae sunt agri ligna, sicut insertae quidem corpori, sed tamen eo excelsiores fructus Deo praebent, quod germinare nos in pietate vult. Si ambulaveritis ex adverso mihi. Neque enim recto corde ad Deum incedunt; convertunt enim ejus viam, legis et prophetarum sensus subvertentes, ut suam inobedientiam per hoc atque praevaricationem colerent. Propter quod infert: Nec volueritis audire me, addam vobis plagas vestras usque ad septuplum propter peccata vestra. Non jam correptiones, sed plagas, validiorem nunc poenam praecedenti et aequatem eorum iniquitatibus exponens, quam hanc: Immittamque in vobis malas 108.0561A| bestias agri, quae consument vos, et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae. Quia enim semetipsos a Dei via repulerunt, recte super eos bestias agri daemones immittuntur, dominari eis permissi, qui eos et consumunt.

Quidquid enim videntur justitiae agere, Deus sibi non imputat, quod demonstrat Paulus dicens: Justitiam suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). Et rursus: Israel autem sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit (Rom. IX). Necesse est ergo ut eum comedant daemones, qui eorum pecora, id est, pecoribus similes homines, pravum videlicet populum atque imperitum consumunt, siquidem nullus est in illis intellectus, nihil Dei servitio dignum cogitare consueverunt, 108.0561B| sed sicut jumenta in modum freni, stultis praepositorum suorum traditionibus ducuntur. Propter quod sunt daemonum cibi et ad paucitatem rediguntur, tam multitudine quam dignitate; desertaeque eorum fiunt viae, quippe quae nec aquam habent vitae, nec susceptionem sive hospitalitatem intelligibilem, nec producentes se, vel quasi ad manum deducentes aut custodientes. Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque contra vos adversus incedam. Adversa poena utar, quemadmodum adversa est legi vestra praevaricatio. Cum enim meditari eam videamini, intentionem ejus non servatis. Sic et ego adversam vobis superinducam poenam, non vos corripiens illis quibus flagellabam prius, quando 108.0561C| mortiferos serpentes, et incendium, et terrae hiatus et similia super vos inducebam, sed alias. Quae sunt autem hae? sequentia legentes sciemus. Et percutiam vos septies propter peccata vestra. Prius corripiam, deinde percutiam; procedens enim poena ut pote contra inobedientes fortior efficitur. Inducamque super vos gladium, ultorem foederis mei. Gladius spiritus, quia verbum Dei sit, frequenter diximus. Hoc verbum in linguis Ecclesiae magistrorum vindicat judicium foederis sive Testamenti evangelici: convincit enim eos qui Novum transgrediuntur, nec Vetus custodire posse. Et vindicatur Evangelium cum inimici legis ostenduntur, quia Evangelii gratiam transgrediuntur. Sed et legislatoris sapientiam obstupesce, quomodo opportune subdit: Cumque fugeritis 108.0561D| ad urbes, mittam pestilentiam in medio vestri. Intelligibiles civitates prophetae sunt; manifestum est autem. Et quibus Deus Jeremiae dicebat: Ego quippe dedi te hodie, in civitatem munitam (Jerem. I). Quemadmodum ergo in civitates muratas qui fugit, si amicus est, salvatur; si autem inimicus, facilius perimitur in earum ambitu circumdatus: sic ad propheticos libros et in eorum testimonia amici fidei confugientes, munitionem salutemque inveniunt: inimici autem et infideles cito captivi pereunt. Propter quod quando ad prophetas Judaei fugiunt, declinantes eum qui est in doctis viris spiritalem gladium, pestilentiam ait se mittere in medio eorum; illic enim moriuntur etiam nullo arguente, non valentes 108.0562A| cunctis de Christo prophetiis sic aperte repugnare. Et trademini hostium manibus, videlicet intelligibilium. Postquam confregero baculum panis vestri. Rarescit enim apud eos doctoralis panis, maxime salutaris. Quomodo autem? Audi quae sequuntur: Ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus, et comedetis et non saturabimini? Nihil habent Judaei quod doctrinam vires habere nutriendi faciat, exceptis decem praeceptis, quia veram prophetarum expositionem, ut pote concordantem Salvatoris nostri dispensationi, fugiunt, reliqua autem legis nolunt intelligibiliter accipere, nec spiritaliter suscipere, sed secundum litteram solam, quod stare non potest. Primum quia locus destructus est in quo erant sacrificia, et mundationes, 108.0562B| et oblationes, et reliqua quae pertinent ad servitutem litterae. Deinde multa in eis erant non tam studio quam risu digna ad custodiendum atque operandum. Nec contrarium est sabbati mandatum, quia etsi decem mandatis insertum est, non tamen ex eis est. Si ergo mandatum speciale ponamus: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis, perfectum mandatorum decem numerum inveniemus. Dehinc aperte requiem intelligibilem significat, in qua nullum opus hujusmodi licet nos agere. Haec ergo sola panem operantur populo Judaeorum in clibano uno, legali videlicet; et reddunt eos ad pondus supradictos panes, id est, ad sensibilem districtionem. Neque enim dilatant doctrinam sicut Evangelium, neque adulterii 108.0562C| doctrinam ostendunt ad custodiam, ne quidem respiciendi mulierem, nec homicidii, et ne quidem irascendum: unde nec satiantur Judaeorum panibus, qui ex eis sunt nutriti, arctam quamdam doctrinam, nihilque habentem ubertatis, spiritalisque largitatis sumentes.

(IBID.) Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me, et ego incedam adversum vos, in furore meo contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra, ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea intantum, ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra. Nec recipiam 108.0562D| odorem ultra suavissimum, disperdamque terram vestram, et stupebunt super eam inimici vestri, cum habitatores illius fuerint; vos autem dispergam inter gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta et civitates destructae. Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae, quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea. Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium. Terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient, quasi gladium. Cadent nullo sequente, et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes. Nemo vestrum inimicis 108.0563A| audebit resistere: peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. Quod si et de his aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum, et sua affligentur, donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus praevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi., Ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum. Tunc orabunt pro impietatibus suis: et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terrae quoque memor ero; quae cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerunt judicia mea, et leges meas despexerunt. 108.0563B| Attamen cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consummarentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de terra Aegypti, in conspectu gentium, ut essem Deus eorum; ego Dominus Deus. Quia non solum legislator Moyses, sed etiam et propheta erat, ipse demonstravit de Christo, specialiter prophetans his verbis: Prophetam vobis suscitabit Dominus, de fratribus vestris, sicut me (Deut. XVIII). Bene autem sibi Christi similitudinem custodivit, quia praeter alia in quibus similitudinem ejus gerebat, quemadmodum Dominus de fine mundi dixit, ita et hic ea quae futura erant populo Judaeorum in praesenti lege conscripsit: multas siquidem fuerunt 108.0563C| captivitates experti, multaque flagella pertulerunt; sed ea quae nunc per partes dicit, ad illam captivitatem pertinent, quae propter iniquitatem in Christo commissam a Romanis depopulantibus eis contigit. Cognoscis autem, si subtilius nosse vis ea, quae eis evenerunt ex Josephi Historia, in qua eos et filios comedisse, et reliqua praesentium comminationum sustinuisse descripsit. Quorum plurima etiam nunc nostris ad cernendum adjacent visibus: deserta eorum terra, civitates depredatae, ab hostibus desolata provincia ipsique peregrinantes apud inimicos suos gentiles cum metu continuo. Verumtamen quemadmodum non solum haec secundum litteram perpessi sint, sed ad ipsam considerationem spiritus. Dupliciter enim peccantes in legis transgressione et 108.0563D| legislatoris blasphemia, duplices et poenas recte patiuntur, quod hoc modo disce. Ambulaverunt enim Christo ex adverso, subvertentes miracula ejus, et de doctrina ejus detrahentes; et cum per invidiam insidiarentur tanquam contra Deum agentem divini amoris doctorem fallaciter asserebant, sed et ipsa in ira eis contrarius effectus, hoc modo eis usus est, quia enim judicium fiat et poena commissae in eo iniquitatis captivitas quam sustinuerunt, quam non tamen propter hoc Romanos inferre fecit. Necdum enim ejus vindicabant gloriam, sed quomodo qui eorum imperio resistebant, cum pridem collatores eorum fuissent, tributisque eorum, et legibus atque magistratibus obedientes, sed furorem ex adverso 108.0564A| exercens adversus eos Deus superinduxit contra eos iram, ut vindicaretur per Romanum imperium, tanquam ipsius praedicatores exstitissent. Et corripuit eos septem plagis, secundum peccata eorum, multiplicans eorum poenam; et non uno modo vindicavit, quia nec ipsi uno peccaverunt modo, sed et carnes filiorum suorum et filiarum suarum comedunt, id est, discipulos suos quos quasi in filiis sibi assumunt ad eamdem doctrinam verbis callidis, animamque corrumpentibus comedentes. Sed et excelsa eorum ad desertum perduxit, et simulacra confregit; excelsa quippe eorum principes et doctores, quos intendentes, sicut in sublimi constitutos, vel sicut Septuaginta, statuas, vitam suam componere debuerunt. Sed quia nihil habebant 108.0564B| sanum neque forte, sed infirma omnia et corruptibilia virtutis schemata, et imitationis, quae tempore corrumpuntur atque putrescunt, unde et apud Septuaginta, lignea manufacta dicebantur, desolavit ea, arguens eorum vanam hypocrisim. Cum ipsis autem et populares qui in eis intendebant; posuitque cadavera eorum inter ruinas idolorum ipsorum, id est, membra populi et actiones coacervans super actiones idolorum ipsorum Pharisaeorum atque Scribarum, quibus sicut idolis utebantur, relinquentes Deum, et illorum seductionibus intendentes. Propterea ait: Abominabitur vos anima mea. Quae anima? quam pro nobis posuit, ut nos de servitute redimeret peccatorum mortis. Haec ergo Judaeos abominabitur, atque in 108.0564C| perpetuum eos aversatur, quia ejus opus quantum ad eos pertinuit ad irritum perduxerunt, concessum per eam donum renuentes. Propter quod urbes eorum redegit in solitudinem, fecitque deserta sanctuaria. Nullum enim inveniunt de propheticis libris fructum, neque aliquam studere sanctimoniam valent, nec recipit odorem suavissimum, neque enim suscipit eorum orationem, disperdiditque terram eorum, omne Vetus Testamentum, non quia ipsum ex toto desolavit, sed illis desolatum et invium fecit, habitare autem in ea fecit gentes. Propter quod ait: Stupebunt super eam inimici vestri cum habitatores illius fuerint. Gentes siquidem inimici sunt Judaeorum, quia illi elegerunt inimicitias habere cum Deo, et cum illis, quos Paulus inimicos crucis Christi (Phil. 108.0564D| III) vocat. Habitant autem in Judaeorum terra, in Veteri Testamento, et habitantes stupescunt eum, qui in lege et prophetis talia locutus est, qui vitae illic fundavit exordia. Insuper ait: Vos autem dispergam in gentes: non solum sensibili hac dispersione, sed et intelligibili. Quae sit autem haec, disce: Et evaginabo post vos gladium, eritque terra deserta et civitates dirutae. Dei enim verbum quod est spiritus gladius ubique in gentibus decurrens, et omnem terram circumdans, consumit Judaeorum filios, et disperdit eos de sanctis Dei, ostendens quod nullam cum eis communionem habeant, unde deserta terra et civitates expulsis eis de habitatione sua inveniuntur.

108.0565A| Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae, quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et requiescit in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabitis in ea. Terram esse intelligibilem Scripturam Dei et conversationem quae in eis est saepe ostendimus, sed Judaeorum quidem Vetus Testamentum, gentium autem quae inimicae sunt Judaeis, novum. Quia ergo sabbatum vacationem significat, Judaeis maxime hoc nunc legislator innuit: quia nihil nunc invenientes ex lege et prophetis quod ipsi facere volunt, sed destructa eorum pene omni superficie litterae, propter quod facti sunt in terra inimicorum suorum, id est, in evangelico Testamento; facti sunt autem, et si non sponte, tamen ex necessitate, ipsum enim et 108.0565B| nolentibus sacrificia et purificationes azymorum et tabernaculorum festivitates et reliqua cessare fecit, difficultatem patientes in meditationem ejus discedunt, et hanc vacationem pro sabbato suscepit, et ab eis sacra Scriptura, nimisque etiam super priorum sabbatorum vacationem placebit. Sed cur? Quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Sed ait: Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium: terrebit eos sonitus folii volantis. Quotquot enim ex eis relicti sunt adhuc studentes Scripturam sacram, pavent in terra inimicorum suorum: in Novo Testamento sicut diximus. Timent enim ex fatuitate et corde caecato commixtionem ejus, et completur: Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor (Psal. XIII). Propter 108.0565C| quod et admirans legislator ait: Terrebit eos sonitus folii volantis, folium, legis litteram appellans. Hujus enim sonitus eos persequitur, et timorem nostrum eis indicit: quia, verbi gratia, audiunt custodiendum diem sabbati, vident autem nos nihil de eodem mandato despicabile sapere, neque terrenum neque a cultura terrae, sed a mala actione vacationem ducentes, offendunt in nobis et commisceri nobis fugiunt. Folium autem recte legis littera accipitur: quia quemadmodum arborum fructus foliis tegitur, sic sub legis littera spiritus absconditur. Propter quod nos de quibus dictum est: Si vindemiatores ingressi fuissent in te, saltim reliquissent racemum tibi (Abd. III); nudamus folium litterae, ut fructum spiritus inveniamus; hi autem qui hoc ignorant sicut inimicos 108.0565D| nos habent, et fugiunt nos, sicut qui fugit gladium: Et cadent nullo persequente. Neque enim nos eos persequimur, sed ex sui cordis duritia persecutionem patiuntur. Nam vide quid subdidit: Et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes. Quando enim cum eis loquimur, et legis prophetarumque contra eos testimonia de Christo et evangelicis mysteriis proferimus, coarctati hi quidem hoc; illi autem illud dicunt, et unusquisque super fratrem ruit; infirma enim omnes dicunt, et consistere propter hoc in alternis non valent verbis, et conturbantur quasi bella fugientes nullo persequente, nos autem non persequimur eos, nec ut noceamus, sed ut juvemus, atque ut lucremur eos disceptamus cum eis. Quid ergo hinc 108.0566A| patiuntur? Nemo vestrum inimicis audebit resistere, peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. Consumit enim eos evangelicum Testamentum, totius eorum conterens erroris substantiam, unde nec resistere inimicis suis, qui salvari volunt eos per fidem, possunt. Sed et pereunt inter gentes, in lapide angulari offendentes, et nec legis quidem litteram respicere volentes, ut pote qui in eam non habent fiduciam. Quod et si de his aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum. Quicunque enim ex eis qui conversi sunt, remanent permanentes in legis studio, et hi propter peccata sua quae in terra inimicorum suorum, id est, in evangelico Testamento secundum quod diximus, propter transgressionem ejus pereunt; haec 108.0566B| sunt enim modis omnibus peccata quae in eo committuntur: Et propter peccata sua et propter peccata patrum suorum quia praevaricati sunt et despexerunt me. Ea enim quae nunc eis evenerunt, patrum peccatis ascribunt; propter quod et tabescent in eis, pro eis confitentes, quia praevaricati sunt Deum in temporibus anterioribus, non bona hoc mente, sed mala facientes, ut poenam quae super eos venit propter iniquitatem quam in Christo commiserunt molliant: nam infert: Et ambulaverunt ex adverso mihi: ambulabo et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem. Quemadmodum enim illi reputant Deum circumvenire ex adverso ei ambulantes, et alia pro aliis interpretationibus legis et prophetarum, quae confirmant Christi mysterium dicentes, quod est 108.0566C| adversantium proprium, sic et ipse ambulabit cum eis adversus, et inducet eos in terram hostilem, id est, in Evangelio quod gentibus dedit, ex quo duobus modis pereunt: primum, quia Judaicam justitiam destruit; deinde quia apud gentes est, quibus aemuli sunt, et contentioso adversus eas animo salvari non volunt, ita ut Deus per Moysen diceret: Ad aemulationem vos adducam in non gentem (Deut. XXXI), Paulus autem: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos (Rom X): Et rursus: Sicut enim vos cum inimici essetis, reconciliati estis Deo (Rom. XI; Rom. V), sic et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia: Tunc erubescet incircumcisa mens eorum, et tunc orabunt pro iniquitatibus suis; sive ut LXX: Et peccata sua placita habebunt, id est, poenas quas 108.0566D| patiuntur pro peccatis. Sic enim quod dictum est in Osea intelligimus: Peccata populi mei comedent (Ose. IV). Quid autem hoc sit, in subsequentibus manifestavit: Et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Ergo peccata populi comedere, est pro eis poenas sustinere; dignaque se pati peccatis suis dicent, et si quaedam peccata sua confitentur, quaedam tegunt, quae in Christum commiserunt. Et recordabor foederis quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Cujus rei gratia, non secundum ordinem temporis et generis, Abraham coepit, sed Jacob; vel sicut LXX non dicunt testamentum Jacob, et Isaac et Abraham, sed testamenti Jacob, et testamenti Isaac, et testamenti Abraham: tria quodammodo testamenta invenies, 108.0567A| ut legem videlicet et prophetas commendaret et Evangelium, quorum quia antiquior lex est, secundo vero loco prophetae, novissimum Evangelium ostendere voluerunt, quia Evangelium etsi novissimum gratia, sed a Deo praeponitur atque ideo prius ejus memoriam facit; primum Jacob, qui novissimus est, tempore et ordine mentionem fecit, ut cognationem autem inter se habentia similiter conjunxit, et in his in quibus legis prophetarumque mentionem facit, in his se et Evangelii dicit mentionem facere. Nimis autem hoc, ea quae sequuntur confirmant: Terrae quoque memor ero, quae cum relicta fuerit ab eis; sive, ut LXX, relinquitur ab eis. Ergo quia benedictio maxima terrae est a Deo in memoriam haberi diligens intelligibilem terram Deus, id est, suas 108.0567B| Scripturas et memoriam eorum, et non oblivione relinqui illas a Judaeis fecit, quia malitiose interpretantes non bene meditabantur, injuriabant eas, primum quidem dicentes et non facientes; deinde despicabiliter interpretantes, et quod in eis erat optimum spiritalem intelligentiam tegentes. Unde et consequenter addidit: Complacebit sibi in sabbatis suis, id est, dum desolata ab eis remanet. Gaudet enim Dei lex Judaeorum fruens desolationem, quam ipsi sibimet intulerunt, propter quod et solitudinem illam pati propter eos dixit: Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea et leges meas despexerint. Duplicia, inquit, bona expulsa Judaeorum plebe, de Scripturis sacris provenerunt, nec ipsae enim injuriantis, propter quod et gaudent non 108.0567C| legi ab eis. Neque enim ita legunt sicut prius cum sint dispersi, omnique carentes praesumptione, sed etiam ipsi peccatorum suorum et praevaricationis divinae legis conscii sibi effecti sunt. Admirandum est etiam quod ad totius sanctionis conclusionem fastigiumque addidit, et intelligendum quia aperte qui in Moyse, ipse etiam in Paulo et in omnibus apostolis locutus est.

Attamen cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos neque despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de terra Aegypti, in conspectu gentium, ut essem Deus eorum; ego Dominus. Haec si vis per singula cognoscere, Paulum lege, quomodo 108.0567D| eos non despexerit Deus in terra hostili, id est, in evangelico Testamento, nec consumpsit eos ut irritum faceret pactum suum pristinum. Neque enim ad irritum illud deduxit ex toto, sed et salutis spem reliquit, non omnibus autem, sed reliquiis, sicut Paulus ait proferens Isaiae prophetae testimonium: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Rom. IX). Dico ergo: Nunquid repulit Deus plebem suam? Absit; recordabitur etiam foederis sui pristini, quando filios Israel de terra Aegypti eduxit. Et in quo recordabitur? Ut esset eorum Deus in conspectu gentium. Ad quorum manifestam demonstrationem sufficiant tibi haec apostolicae verba sapientiae: Non enim volo vos ignorare mysterium, 108.0568A| fratres, hoc, ut non sitis apud vosmetipsos sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Bene ergo ad totius verbi conclusionem Dominus dixit: Ego Dominus Deus, qui omnium hominum salutem volo; atque etiam ideo Judaeorum licet post tot iniquitates salvaturus reliquias. Sequitur:

Haec sunt praecepta atque judicia et leges, quas dedit Dominus inter se et filios Israel, in monte Sina, per manum Moysi. Non otiose intendas quae dicta sunt, conclusionem enim verbis suis legislator adjecit, ex qua usque ad certum tempus firmam velit esse legis litteram, sine aliqua dubitatione manifestavit. Judicia ergo, secundum quod semel diximus, proprie 108.0568B| dixit, quae, Deo judicante de quibusdam capitulis quae ignorantes interrogaverunt, dicta sunt; praecepta autem, quae non hoc modo, sed a semetipso legislator nullo interrogante sancivit. Deinde succincte totius sanctionis dispensationem compleri volens, subdidit: Et leges, quas dedit Dominus inter se, et inter filios Israel. Propter quod et reliqui interpretes, exceptis Septuaginta, leges, ediderunt: differentiam legis hoc verbo demonstrare cupientes. Quid autem est, quod dixit inter? Nisi quia procul dubio usque dum ipse veniat, de quo ait Isaias: Ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient (Isa. XXXV), et quaecunque in illa prophetia continentur. Tunc nequaquam ultra secundum superficiem litterae, sed quemadmodum ipse exposuerit, 108.0568C| oportet legem custodiri, ad evangelicam gratiam translatam et ad perfectiorem conversationem.

CAPUT XIV. Qualiter vir sive mulier votum quod fecit observare debeat.

(CAP. XXVII.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium: si fuerit masculus, a vicesimo usque sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii; si mulier, triginta. Quinto autem anno usque ad vicesimum, masculus dabit viginti siclos; femina decem. Ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres. Sexagenarius et 108.0568D| ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem. Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valuerit, stabit coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere, tantum dabit. Plena sunt haec etiam legislatoris verba prudentiae, maxime opportuna, conservata tempori. Quae enim oporteat agi, quae minime, in superioribus praecipiens, nunc etiam dignitatem ea peragentium ex toto vel ex parte, per haec quae dicuntur exponit, et quid sit perfecta vita, quid autem adhuc in provectu constituta, quid initium cognitionis Dei habens, quid vero quae virtutum opera clara, perfectaque percurrit, sed et infirmatus, non tamen recedens ab ea, differentes aetates describens exposuit: Dicit autem sic: 108.0569A| Homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam, id est, quicunque promiserit animam suam Deo, omnemque ei suam vitam offerre voluerit, erit pretium masculi a vicesimo anno usque ad sexagesimum annum, quinquaginta siclis argenti, ad mensuram sanctuarii. Si quis ergo a vicesimo anno est, id est, pubes, fortis, validus, sufficiens omnes virtutes operari, et subjicere intelligibiles inimicos, omnibus actionibus et operibus. A viginti enim annis et supra, vide quid de hac aetate dicebat: Omnis masculus a viginti annis et supra. Omnes qui ambulant in virtute sua, fortitudinis enim maxime his qui illud agunt tempus, in praedictis testimonium praebuit verbis, ita ut pote hac aetate et currere valentem et arma portare, multumque habentem in agendo fervorem 108.0569B| caloremque, hujus pretium, id est, conversatio et vita et retributio quam pro semetipso Deo offert et promittit, quinquaginta sicli, sive drachmae sunt. Quinquagenarius enim numerus spiritalem figurat vitam, quia in quinquagesimo die sancti Spiritus adventus factus est, sed et in anno quinquagesimo liberatio fit omnis debiti, et terrae restitutio, multaque in eo alia bona Judaeis per legem disposita sunt. A viginti annis autem usque ad sexaginta annos. Intra haec enim tempora aetas et intellectum perfectum et fortitudinem et filiorum procreationem habet, ut ex sensibilibus nos intelligibilia cogitemus. Ergo qui intellectum maturum et perfectum habet et fortitudinem, ut quae intellexit agat, hic filios comparare alios Deo per suam conversationem, vel doctrinam 108.0569C| impendens, potest. Hujus pretium animae quinquaginta didrachmae perfectus fructus est, et perfectionis corona, quae et martyrium habebit, et rerum despectum et omnem illam perfectionem quam Dominus dicebat: Eritis perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). Hoc autem quando masculus fuerit, id est, quando semper fortis; hoc enim hic masculum dicit, Feminae autem erit aestimatio triginta sicli, sive didrachmae, ut sint drachmae sexaginta, fructum videlicet sexagenarium, magnum quidem et ipsum, sed centenario minorem, propter quod et feminae introduxit personam, quae minor est a virili. Ergo et mulieres quando ad mensuram summam pervenerint, provectaeque fuerint ad perfectionem, fortes possunt appellari, ut pote quae suam transgressae 108.0569D| sunt infirmitatem, intentionemque fortitudinis resumentes. Propter quod et spiritus Dei in Proverbiis dicebat: Mulierem fortem quis inveniet? (Prov. XXXI) cui rerum despectus deest. Alia autem agit perfecte, quae de omnium rerum continentia lex corrigere jubet ei qui secundum eam vivit: Hujus aestimatio est triginta sicli, sive didrachmae, id est, sexagenarius fructus; quem et Paulus figurans dicebat: Vidua eligatur non minor sexaginta annorum (I Timoth. V): per aetatem numerumque annorum manifestare volens quas virtutes et actiones exhibere debeat vidua, quae a Deo eligitur, quae in divinis scribitur libris, et quae potest in numero Hierusalem coelestis degere. Propter quod et subdidit, insinuans 108.0570A| quod non tantum ei de aetate aut annis, quantum de virtutibus quae per haec significantur, cura erat: Unius viri uxor, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit; si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Sed haec quidem perfectus et per omnia consummatus homo. Vide autem et eum cui hoc deest; sed tamen ad illud provehi desiderat: A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus, dabit viginti siclos, sive ut Septuaginta didrachmas. Hic eum qui necdum quidem est perfectus, sensatum tamen hominem dicit, et qui proficere coepit. Sensus enim per numerum quinque annorum innuit, quia tot sunt numero; provectus autem qui ad juventutem tendit et ad perfectionem, a quinque annis et usque ad vicesimum 108.0570B| annum est. Viginti enim annorum inter fortes etiam pugnare valentes numeratus est a lege, sicut Numerorum liber ostendit.

Hujus ergo pretium erit viginti didrachmae, id est, drachmae quadraginta, oboli quadringenti. Jejuniorum autem atque orationis provectum quadraginta drachmarum numerus significat, quia tot diebus jejunasse et Moysen et Eliam, et ipsum Dominum didicimus, quando a diabolo tentabatur. Quadringentorum autem numerus quid significat aut quam demonstrat conversationem, ostendit, quod dictum est in libro Regum, quando reditus navis, quae mittebatur a Salomone ad Sophiram, dicebat: Ait enim secundum Septuaginta: Et venit ad Sophira: Sophir [ Al., Ophir] autem interpretatur bonum: Et accepit 108.0570C| inde auri quadringenta et viginti talenta, et adduxit regi Salomoni (III Reg. IX). Quid ergo? Sic bonum est; sic per jejunium et orationem exerceri et provehi ad illam vitam, ad quam Moyses et Elias superaedificantes jejunio atque orationi, etiam alias virtutes provecti sunt; sed et Dominus insinuare semetipsum per praedicationem et signa generi humano incipiens, jejunium et orationem suae conversationis principium fecit. Quicunque ergo sensatus quidem est, et proficere incipit; non tamen nimis sed medie, ut praesumptione conversationis jejunii non possit ornari, hujus pretium decem didrachmarum, id est, viginti drachmarum et obolorum ducentorum est. In custodia enim decem mandatorum, quae duplicatur secundum litteram et spiritum, conversatio hujus 108.0570D| est, inter quas jejunium non est praeceptum: sublimior enim est ad eam pertinens conversatio, quae legislatores et prophetas et omnes qui profecerunt decet. Et necdum quidem conversatio ejus habet perfectionem. Opus enim habet mansuetudinem, perfectamque charitatem, quae est in zelo Christi, perducit tamen ad perfectionem. Ab uno ergo mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli, sive quinque didrachmae: pro femina tres, unius mensis intelliges eum qui nunc est genitus in fide. Ad quem Petrus dicebat: Sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut crescatis in eam salutem, si tamen gustastis, quia dulcis est Dominus (I Petr. II). Hujus pretium usque 108.0571A| ad quinquennem aetatem, id est, conversatio et vita, quinque didrachmarum argenti, id est, decem drachmae; oboli autem centum. Conversatio ergo modo geniti quinque didrachmae sunt, ut ministeriis duplices sensus habeat, id est, ut quae sensibiliter audit, haec intelligibiliter suscipiat: sic etiam videns, et gustans, et odorans, et tangens; perducit enim hoc eum ad perfectionem. Propter quod et centum obolorum pretium habet. Numerus autem, sicut dictum est, perfectus est.

Ergo procul dubio eum qui nunc mysteriorum particeps effectus est, necdumque ad agendum processit, sed in fide interim probatur, sicut adhuc infantem, et necdum tempus ad ostensionem virtutum habentem demonstrat. Si autem minor is, qui talis 108.0571B| est, fuerit, ita ut conveniat in eo feminae persona, minor autem est, ut simplicior et non valde discretus, hujus pretium est tres didrachmae, fides Patris et Filii et Spiritus sancti, ut non hanc transgrediatur, sed corde credat, sicut ait Paulus, ore autem confiteatur. Sic enim ei haec tria non solum confitenti lingua, sed et fide credenti fiunt duae drachmae, fit autem et huic talis fides ad perfectionem mediocrem; tres enim didrachmae, sex sunt drachmae; sex autem drachmae sexaginta sunt oboli. Hic autem talis numerus mediocrem perfectionem gerit; propterea et populus Israel sexcentorum millium, quod sunt sexaginta myriades, numerum habent.

Sensibilis enim Israel habebat quidem et mediocriter perfectos, qui in lege constituti Evangelicam 108.0571C| conversationem aliquatenus agebant. Sunt autem quibus mediocre legis et prophetarum erat studium, propter quod et similia myriades erant. Sed nec mille millia, nec myriae myriades, et semper in eis esset perfectio: haec enim angelorum, et secundum Evangelicam vitam conversantium est. Angeli enim et ipsi quando profecerint efficiuntur. Sexagenarius autem et ultra masculus, dabit quindecim siclos sive didrachmas; femina autem decem. Et quis est hic qui maximam conversationem per virginitatem, verbi gratia, vel non possidendo virtutibus, quae aliis promittit, et post haec infirmatus est; cognovisti enim, quia eum qui viginti annis usque ad sexaginta annorum est, omnibus legislator praeposuit.

108.0571D| Deinde nunc post omnes eum qui sexaginta annis et supra est, ait, per hoc quod dixit: super animae senectutem et infirmitatem ejus, qui maximam conversationem proposuerat, procul dubio designat. Qui ergo per virginitatis vel despectu possidendi conversationem promittit et proponit, deinde infirmatur complere propositum, audit a Paulo: Si quis autem turpem se existimat super virginem suam, eo quod fuerit super adulta (I Cor. VII). Ostendit quoddam infirmatum et ad senectutem deductum propositum, et sic oportet fieri, quod vult, faciat, non peccat si nubat. Et rursus: Si nupseris, non peccasti; et si nupserit, virgo non peccavit; tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco, hoc autem 108.0572A| dico, fratres, tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui lugent, sicut non lugentes: et qui gaudent, quasi non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi, volo autem vos sine sollicitudine esse (Ibid.).

Propterea et quindecim didrachmae erit pretium ejus, quae sunt drachmae triginta. Tres enim vitae fructificationes de bona terra Christi proposuit. Per centenarium virginitatis, et non possidendi, per sexagenarium continentiae, per tricenarium casti conjugii vitam designans. Si autem infirmior hujusmodi est, forsitan enim in fornicationem hic, qui talis est, decidit: unde et femina dicitur, nec sic respuendus 108.0572B| est, sed habet pretium decem didrachmas: custodiam enim mandatorum Dei, quam viginti esse drachmas et obolos ducentos ostendimus, offert Deo et in hoc conversationem habet per custodiam mandatorum justificatus. Si autem dicas quomodo Dominus annorum erat triginta, dum solus esset vere perfectus, cum nos in centenario numero dicamus perfectionem esse, post hunc autem in sexaginta, tertio autem in triginta? Disce, quia solus quidem fuit vere perfectus; verumtamen sic omnium doctor et primitiae massae totius effectus, ex omnibus temperatam conversationem figurat et proponit. Sive enim virginitatem velis, ipse ex virgine virgo est, et virginitatem docuit; sive nuptias et nubere praecepit, et nubentes benedixit; sive abstinentiam, 108.0572C| etiam hoc docuit. Similiter et fidei cursus, sive perfectorum simplicium est. Quia ergo in praesenti differentias innuit, et quodammodo vitam distinguebat hominum, et hujus quidem esse pretium quinquaginta didrachmas, ait: hujus triginta, hujus viginti, hujus decem, hujus quinque, hujus tres, hujus quindecim, hujus decem; colligentur autem haec parum. Quid de centum quinquaginta minus habentia? Haec autem in quinque divisa faciunt prope tricenarium numerum. Vide quemadmodum nec legislator ignoravit temperamentum, quod Christus in nostra vita et conversatione fecit; nec evangelista numerum temperamentum habentem ignoravit. Propter quod eum non plenorum triginta annorum venisse ait ad baptismum. Ait enim: Et ipse Jesus erat 108.0572D| incipiens quasi annorum triginta (Luc. III). Et cur hoc? Quia et qui nimis perfectam, et qui mediocriter perfectam, et qui minorem vitam studet, non perfecte pervenit ad mensuram; nimis enim habet omnimodo, quia Dei solius est perfectio; sed minus habet tantum in quantum veniam in hoc, quod minus est, dat. Unde et centum quinquaginta septem minus sunt; hic enim quadraginta tres praedictus numerus colligitur: per septenarium autem numerum manifeste venia significatur.

Si autem pauper fuerit et aestimationem reddere non valuerit, stabit coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit: Nunc dicit de eo qui multum peccavit. 108.0573A| Et propterea Aquila pro paupere, si excesserit, edidit. Hic ergo, si offerri Deo vult, coram sacerdote stabit, ut quantum viderit eum posse, aestimet eum reddere, regulam ei vitae imponens, quae est secundum virtutem mensuramque philosophiae, indicens quam eum probaverit posse portare; verbi gratia, si locuples est, ut distribuat pecunias; si sanus est, ut jejuniis et orationibus aliisque operibus bonis vacet; si autem locuples est et sanus, quaecunque divitiae et salus ei suggerunt agere jubetur. Si autem neutrum, in oratione flere; et ut breviter dicamus, quodcunque eum viderit per corpus, aut per substantiam, aut per aliam valetudinem, aut facultates posse peragere. Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, et mutari non 108.0573B| potest, id est, nec melius malo, nec pejus bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatus est, et illud, pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. Quia ipsas quae ex nobismetipsis offeruntur oblationes, quosdam habere gradus, et differentias legislator exposuit. Ecce enim etiam eorum qui quolibet modo sic nobis efficiuntur, ut etiam pecora nostra nominentur, propter hoc quod nimis subjecti sunt, aut quia non eis ad nostrum ministerium, quemadmodum pecoribus utimur. Quando sancta sit oblatio, per haec quae dicta sunt exponit. Praecepit autem ut non nos poeniteat de his quae offerimus Deo. Ergo siquidem de his obtulerimus pecoribus, quae mos est offerri Deo. Mos autem est ut ei immaculata et munda offerantur; munus nostrum illico sanctificatur, et jam 108.0573C| non est fas, ut nos de eo poeniteat: veluti, si filium vel discipulum, vel servum aut alium, qui sub manu nostra est, Deo obtulerimus, neque mutare malum ad melius, aut bonum ad malum. Malum autem hic dicit, quidquid non pravum est modis omnibus et mundum est; si autem immundum est, non est de illis quae mos est offerri Deo. Esse autem de his quae immolari possunt Domino, hanc oblationem legislator dixit, sed malum hic dicit, quod est deterius. Sic enim manifeste et Symmachus tradidit: Non reddit melius pro deteriori, aut deterius pro meliori: ut non hunc filium aut servum offerentes Domini servitio et ministerio, recipere eum in nostrum ministerium et utilitates velimus, promittentes offerre meliorem forsitan vel deteriorem. Neque enim licet, propter quod 108.0573D| et Anna de Samuel dicebat: Si respiciens respexeris ad humilitatem ancillae tuae et memineris mei, et dederis ancillae tuae sexum virilem, dabo eum in conspectu tuo datum, usque ad diem mortis ejus (I Reg. I). Quod si mutaverit ad ipsum, quod mutatum, et illum pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. Ut et hunc quem antea obtulimus, et eum quem postea cum prima oblatione sanctificemus, et utrosque Deo concedamus; hoc enim non nos permittit in his quae offerimus poenitentiam agere, sed et percutit inimicum qui nobis poenitere suggessit, dum videt duplicatam nostram oblationem, quam ille per poenitentiam intercipere voluit.

CAPUT XV. De eo qui voverit animal immundum, sive domum suam, seu agrum, et quid faciendum sit.

(IBID.) Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem, qui dijudicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. Quod si dare voluerit is qui offert, addit supra aestimationem quintam partem. Inquirendus est Judaeus, quomodo hoc mandatum stare juxta litteram possit? Si enim offerri non licet, nec donum erit acceptabile, quomodo utrumque legislator tanquam sibi repugnans atque resistens scripsit? Sed aliquid evangelicae proximum largitati modis omnibus innuit et condescensioni, quam gratia novit. Sic ergo ea quae dicta sunt intelligamus. Non licebat Deo offerri de pecoribus 108.0574B| quae non simul et ungulam findebant et ruminabant. Haec enim lex habebat immunda. Cujus autem erat aenigma, id est, ungulam non findere? Non distinguere legis litteram et spiritum scientis; non autem ruminare ejus qui non continue meditationis legis habebat studium, et qui lingua solum, non etiam corde eam ad meditationem revocat. Si ergo aliquis filium talem vel servum, vel discipulum Deo offerat, qui autem ad meditandas sacras Scripturas, aut ad divisionem contemplationis non ex malitia, sed ex infirmitate minor sit, necdum est quidem munus Deo; neque enim quasi oblitus sit ejus legislator memoriam facit. Adducit autem eum ante sacerdotem, et statuit pretium ejus sacerdos, dijudicans utrum bonum an malum sit: ut imperfecto enim condescendens, 108.0574C| moderatum ei jugum imponit, id est, eam quae mediam inter bonum malumque conversationem est, aut a malo declinatio, et provectus ad meliora. Hoc enim forsitan proprie dicimus esse inter deterius et melius, quod pro eo quod dictum est, utrum bonum an malum; edidit Symmachus: statuit pretium sacerdos, si quomodo proficiens donum esse eorum quae Deo offeruntur possit. Quod si dare voluerit is qui offert, addet super aestimationem quintam partem. Et quid hoc est? In quinque numero sensus sunt: horum nobis quinta pars mens est. Ab ipsa enim gubernantur, sive enim hac non valde habentes se juvant. Horum ergo quinque virgines, quae ad nuptias non susceptae sunt, figuram gerunt. Quinque enim non habuerunt sapientiam, unde absolute et fatuae 108.0574D| nominatae sunt (Matth. XXV). Ergo si quis vult redimere eum, qui propter praedictas causas immundis comparatur pecoribus, acuere hunc opus habet et facere intelligentem. Sic enim semetipsum gubernare, et non necesse habere alterius paedagogo potuerit. Sequitur:

 Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundetur. Si autem ille quivoverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum. Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium. Si triginta modiis hordei seritur 108.0575A| terra, quinquaginta siclis vendet argenti. Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur. Si post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam, juxta annorum qui reliqui sunt numerum, usque ad jubilaeum et detrahetur ex pretio. Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum.

Non qualiscunque hic paritur [quaeritur] quaestio. Paulo post enim ad finem legislator sic dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo erit sive anima, sive ager, non vendetur nec redimi poterit; quomodo ergo ibi quidem redimi oblata prohibuit, hic autem domum et agrum postquam sanctificata sunt, praecipit redimi: aut forsitan omnimodo aliam hic intentionem, 108.0575B| aliam illic offerentis novit: ibi quidem, ut nequaquam ultra tractet quod obtulit, sed ut penitus illud consecraret Deo; propter quod non ait quemadmodum hic: Si consecraverit domum suam aut agrum possessionis suae, sed omne quod Domino consecratur, eorum enim quae offerebantur Deo nihil licebat in usum humanum ultra reverti. Sed nec sacerdos illis uti poterat. Demonstrat autem hoc ea, quae est Amalecitarum, historia. Praeceptum est enim Saul ut anathema essent omnia Amalec spolia, et quod concessit populo quaedam de gregibus et armentis accipere, maledictum grande iramque sustinuit, et nullatenus ei ad satisfactionem suffecit, cum irasceretur Samuel et inquireret quae est vox gregis hujus in auribus meis et vox armentorum, 108.0575C| quam ego audio (I Reg. XV); ipseque responderet alia ad prophetam verba; et quae erant? De Amalec adduxi ea quae acquisivit populus, meliora gregis et boum, ut immolentur Domino Deo tuo, reliqua occidimus. Ergo aliud est sanctificare Deo, licet enim ei qui sanctificavit, hoc modo utique nunc nobis legislator ostendit; aliud est anathema quid facere. Hujus enim usus prohibitus est. Similis autem huic et intellectus suscipi debet contemplationis, sed de anathemate quidem dicemus, quando ad illam partem sanctionis pervenerimus. Nunc autem quid sit domum sanctificare, quid agrum doceamus, nutu suggerente spiritus, hoc primo loco dicentes, quia aliud est sanctificare Deo, aliud sanctum esse; aliud offerri ei aliquid, aliud non opus habere oblatione: 108.0575D| sed esse Dei et offerentis non egere. Quod enim sanctificatur et offertur, eo quo offertur sanctificari incipit. Ergo prius non erat sanctum. Quod autem incipit sanctificari, hoc opus habet et provectum et per partes augmentum. Quod autem olim sanctum est, et olim est Dei, hoc nihil minus habet, sed est perfectum, nec ullo additamento egens: propterea bonum quidem est et doctrinis aliorum ad sanctificationem uti; melius tamen in tantum proficere, ut quis et semetipsum, et eos qui ejus sunt, ad sanctificationem perducat, quod non omnis viri est, sed solius sensati. Et haec sunt quae in hoc loco significare legislator intentionem habet. Sanctificat ergo domum Deo qui familiam 108.0576A| suam et cognationem et intelligibilem domum in sanctimoniam conversari vult, ut Ecclesia sit et appelletur; quemadmodum multi fidelium domos suas propter sanctificationem ecclesias habebant, sicut Paulo scribente ad Romanos audivimus: Salutate Priscam et Aquilam adjutores meos in Christo Jesu; qui pro mea anima cervices suas posuerunt: quibus non ego solus gratias ago, sed et omnes Ecclesiae gentium et domestica eorum Ecclesia (Rom. XVI).

Quicunque ergo hanc habet intentionem, ipse autem per se non est idoneus ad opus perducere ea quae intendit, hujus domum sacerdos utrum bona an mala sit considerabit, et sicut aestimaverit, sic erit. Quare utrum bona an mala, ut quia domus est ex multis personis et differentibus constat, in quibus 108.0576B| multi condescensione egent, non valentes agere aut sapere quae perfecta sunt, nihil eis injungat grave, sed uniuscujusque pensans virtutem, a malo eos declinare et ad virtutes eos proficere jubeat. Sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum; id est, si domus Dominus, qui eam sanctificare vult, cum non fuisset sancta prius, neo potuisset Ecclesia appellari; nam et sanctificata utique esset, quod nunc se ita non habet, sed exordium capit sanctificationis: si ergo hic redimi domum suam vult illud absolute mundans ejus quod eam sanctificationem egere sacerdotis exhortationem necessariam habere faciebat; redimit autem eam per doctrinam et vitae formulam, liberans eos et diluens 108.0576C| quidquid eis obviabat ad sanctimoniam, quid faciet? Dabit, sive, secundum Septuaginta, adjiciet quintam partem aestimationis supra; sacerdotis enim doctrinae, cui domum ab initio suam obtulit ut eam aestimaret, id est, definitionem imponeret ad quam deberet stare sive conversari, ipse adjiciet coversari, ipse adiciet hoc quod est intellectus; hoc enim est quinta, id est, ut quae dicuntur suscipiat et superaedificet sacerdotis sermonibus; frequentior enim commemoratio sensatos et intelligentes homines facit. Et sic habebit domum; non perdens sanctificari Deo, nec in damnum ei convertitur; sed habebit eam, quia ei sanctificatio propriae domus ascribitur, non solum ut offerenti, sed et ut docenti: sicque suae domui bene praepositus et recuperans eam sibi sacerdos quodammodo 108.0576D| invenitur. Quia Paulus eum qui scit praeesse suae domui, ad episcopatus electionem atque dignitatem sublimavit (I Tim. III). Propter quod Aquila, pro eo quod dictum est: qui eam sanctificavit, redimit: Si sanctificans ad finem fecerit, edidit. Quid autem ex hoc discimus? Quia si domus sibi principatum et gubernationem, qui sanctificavit, vindicat, et hanc ipse acquirere vult. ad finem autem facere secundum legem est, aliis sicut cognatum praeponi, haec faciat quae in praesenti legislator jussit. His autem ita se habentibus, quod proprie argentum divinorum eloquiorum doctoralis exhortatio sit, audi David dicentem: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum probatum terrae purgatum 108.0577A| septuplum (Psal. XI); et Jeremiam: Frustra conflavit conflator, scoria ejus non est consumpta (Jer. VI). De Judaeis dicit, quia nihil eis verba exhortantium proderant. Sed et Paulum audi dicentem: Si quis superaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III). Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium. Agrum Scripturam esse divinam nemo dubitat. Cujus vitis proprie Christus, et agricola Pater est: in quo absconditus thesaurus, id est, salutaris praedicatio; quem qui invenerit operator agri, vendet omnia quae habet, quemadmodum Dominus in Evangeliis ait (Matth. XIII), ut emat agrum illum. In hoc agro diversa est uniuscujusque possessio, id est, 108.0577B| modus, quem sibi ex ea ad sapiendum obtinere potuerit.

Si ergo consecraverit Domino hanc homo, cum non prius sancta fuerit, sed nunc incipiat consecrari, gubernatorem conversationis suae, cum ipse non sit idoneus semetipsum gubernare, sacerdotem eligat: Consecrari enim hic ea quae deputata sunt sacerdoti legislator appellavit. Juxta mensuram sementis aestimabitur pretium, ut quantum seminatus est, videlicet edoctus. Doctrinae enim verbum in semine accipere Scriptura divina solet: tantum ei sacerdos indicat, et quantum fuerit eruditus de doctrina bona, legitima et spiritali, et non quam homines seductores pagani, verbi gratia, vel Judaei, sive haeretici, docent; propter quod postquam dixit: Juxta mensuram 108.0577C| sementis, addidit: Si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venumdetur argenti; sive ut Septuaginta, quinquaginta didrachmas argenti. In quibus Vetus et Novum Testamentum intellige. Et per modum sive chorum hordei, Vetus Testamentum ostendit, quia hujus seminis pinguior cibus est; per quinquaginta autem didrachmas, tam quod spiritale est quam quod perfectum simul innuit; perfecta enim doctrina etiam spiritalis est. Sed quando haec regula sive definitio integre ei indicenda, quando minuenda sit per condescensionem, per sequentia disce: Si autem statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potuerit, tanto aestimabitur. Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum 108.0577D| qui reliqui sunt numerum, usque ad jubilaeum et detrahetur ex pretio. Duorum hic annorum remissionis sive jubilaei memoriam facit, baptisma aperte insinuans et poenitentiam. Uterque enim annus remissionis est, quia perfectam remissionem, unus quidem per donum gratiae, alter propter eos qui vacant in oratione et jejuniis aliisque operibus quae perficiunt poenitentiam, possidet. Si ergo simul quis gratiae viam, quam elegit gubernari per sacerdotem et produci vult, hoc eum sacerdos exigat, quod cum doceretur ex perfecta et spiritali doctrina praecepit nullo modo ei condescendens, neque enim habet necesse, ut pote qui per donum renovatus est, sed in doctrina quam accepit plene eum permanere facit. 108.0578A| Si autem deest illi de dono quod percepit, deciditque ab eo in conversatione, hoc est enim aliquantum temporis jubilaei sive remissionis consecrare agrum, recte ei reputabit sacerdos argentum in annos reliquos usque ad annum remissionis sive jubilaei, ut reliquum ei tempus definiat ad poenitentiam? Et detrahetur ex pretio: quod enim minus fecit, et detrimentum pertulit, et deterius conversatus est, hoc dono minuitur et infirmior effectus est, et propterea abjectior, et non jam talis est qualis cum acciperet donum fuit: verumtamen et hic volens redimere agrum suum poterit, id est, semetipsum gubernare et docere, adjiciens quintam partem argenti ad pretium suum; addens doctrinae sacerdotis proprium intellectum, ut intelligens eruditusque sui 108.0578B| gubernator doctorque efficiatur.

Sic enim intelligibilis ager, quem consecravit offerens sacerdoti, ab eo possidebitur; et non ab alio conversatio et virtus, quam studet sive ex toto, sive ex parte: sed ipsi qui agit reputabitur. Divisioni enim legislatoris intende, quemadmodum sanctificare sive consecrare domum vel agrum volentem consecrationem prius facere vult, sicque ei praecipit redimere, quae sanctificata sunt, Et tunc, inquit, possidebit eum, hoc procul dubio mandans, quia oportet quidem nos per sacerdotum doctrinam, et regulam, et leges, nostram conversationem gubernare, quando eam prius sanctificamus; sed oportet et proficere, et illorum doctrinae nostrum adjicere intellectum. Propter quod Paulus ad Timotheum 108.0578C| scribebat: Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (II Tim. II). Et tunc possidebimus proprie quae egerimus sanctificationis proxima; sin autem hanc divisionem non fuerimus intuiti, vide quid patiemur. Sequitur enim:

Si autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum, qui voverat, redimere non poterit, quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. Ecce damnum ejus qui semper ab alio opus habet gubernari, et non proficit, nec juvatur ex aliorum doctrina, sed suus semper ipse dux est ad agenda utilia, per praesentia aperte legislator ostendit. Qui enim consecravit agrum et postea redemit, 108.0578D| ille est qui suam conversationem alii gubernare permisit, posteaque adjutus est et conquisivit intellectum, ut jam esset, sicut ait propheta, docibilis Dei, et disponere apud semetipsum possit in futuro quae expediunt, hic agrum suum sibi recipiens conquisivit. Qui autem nihil proficit ex alterius gubernatione, nec acquisivit intellectum, sed semper opus habens ab alio doceri et talis existere quales fuerunt quidam Judaeorum, quibus Deus per propheticam vocem exprobrans talia dicebat: Quia electi sunt ex utero, edocti ab infantia usque ad senectutem (Ose XI); et rursus: Ephraim sicut columba insensata non habens cor (Ibid.); quia si malos doctores invenerit, mala modis omnibus operatur: ut 108.0579A| qui non habet discretionem, quaerere non potest mercedem virtutis quam egerit. Et propterea proprium agrum dicitur non redimere, sed veniente jubilaeo, id est, tempore remissionis transeunte, in quo remissio locum habet, est autem praesens vita, vide quale quantumque sit quod patietur: Possessio sanctificata erit Domino; conversatio enim, quam semel consecutus est, etiamsi alter erat qui gubernabat, sancta erit Domino. Sed quemadmodum et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum: possessio enim ejus et lucrum ei qui continue gubernavit reputabitur.

Si ager emptus est, et non de possessione malorum sanctificatus fuerit Domino, supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum pretium: 108.0579B| et dabit ille qui votum voverat Domino. In jubilaeo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum, et habuerat in sortem possessionis suae. Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. Primogenita quae ad Deum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. Maximam justitiam legis littera et spiritus ostendit: littera siquidem agrum possidentis alienum, ut sanctificent Deo et offerant sacerdotibus, ut eorum sit creditus ager non vetuit, quia non specialiter suam obtulit; sicut enim emptus ejus tunc erat, sic autem qui de vendentis fuerat possessione recte alienus est. Praecipit ergo computare sacerdotem agri pretium usque ad jubilaeum, et sic pro eo dare pretium; in jubilaeo autem 108.0579C| reverti ac reddi priori Domino, id est, ei qui propter paupertatem rem propriam vendidit, et ad certum eam tempus alienavit.

Ab hoc ergo et ad spiritalem intelligentiam transit: Si ager emptus, et non possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum. Agrum qui possidet, quem emit, et non est suae possessionis is qui intelligibilem paupertatem patientem exhortari valet, arguereque eum, atque movere ad poenitentiam. Intelligibilem enim terram, quam ille possidebat, de qua David psallebat: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (Psal. XIV), ipse possidet, non permittens eam ex toto corrumpi, sed lucrans fratris virtutem vel vitam, de qua ille per negligentiam 108.0579D| cecidit.

Si igitur ea sanctificaverit Domino, id est, obtulerit sacerdoti: audisti enim quia in praesenti sanctificari Deo dicit ea quae sacerdotibus sorte obvenerunt. Offerri autem, quomodo? id est, oportet eum qui culpavit emendari, et sanctam ejus efficere conversationem. Supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum pretium, et dabit ille qui votum voverat Domino. Recte sacerdos simul cum eo qui movit fratrem ad poenitentiam, quia ille quidem districte ejus actionem et conversationem, ut pote quia ipse eum correxit, hic autem ut sacerdos novit veram atque perfectam redemptionem, supputavit, sive probavit, qualem ei oporteat poenitentiam 108.0580A| indici. Supputant autem usque ad jubilaei pretium, id est, ex his quae de poenitentia in divina dicta sunt Scriptura. Ipsa enim aestimatio est anni jubilaei sive remissionis. Et dabit ille qui votum voverat Domino; sive, secundum Septuaginta, et reddet pretium in die illa sanctum Domino; in tempore enim, in quo secundum hanc rationem ea quae sunt de poenitentia definiuntur, sive indicuntur ei, cum necessaria est definitio ejus sancta Domino invenitur. Bene autem dixit, dabit, vel sicut Septuaginta, reddet, non reddent: nam etsi communi consilio sacerdotis et ejus qui movit peccatorem ad poenitentiam, de ea definitio constituitur quae aestimatur; verumtamen ille eum offert qui fratrem culpantem compungi fecit. Huic enim et obediet. Sed et ipse 108.0580B| obligatur in emendatione ejus qui poenitentiam agit, ut pote qui semel ejus correctionis fecit exordium. Qui autem non illico cum definitur poenitentia penitus mundatur, sed quando eam perfecte egerit, propterea ait: In jubilaeo autem revertitur ad priorem dominum, qui vendiderat eum. Ergo definitio quidem poenitentiae in illa die sancta mox fiet, in qua a sacerdote et exhortatione ejus, qui poenitentiam acturus erat per divinam Scripturam, quomodo eam debeat agere aestimatur.

Tunc autem poenitens possessionem suam, agrumque et conversationem recipiet, quando ad annum pervenerit jubilaei sive remissionis. Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus, sive didrachma, viginti obolos habet; ut omnis aestimatio sive definitio 108.0580C| sanctis fiat ponderibus, id est, his quae sunt de sacra Scriptura: exteriora enim pondera veluti philosophorum, in quibus etiam ipsi vitas conversationesque pensant, non sunt sancta, quia scientiam imperfectam possident. Sed nec haereticorum pondera sancta sunt: cauteriata est enim eorum conscientia; sed sancta sunt ea quae sunt in divina Scriptura, in quibus viginti oboli sunt. Siclum sive didrachma, id est, decem mandata, secundum litteram et secundum spiritum intellectum, sicut evangelica gratia insinuat, et qui in ea dicit: Non arbitremini, qui veni solvere legem, aut prophetas; non veni solvere, sed implere (Matth. V). Ergo quicunque aut legem irritam facit, aut Evangelium tenuit, hic non habet didrachma, nec hujus doctrinam ut sanctificantem 108.0580D| recipimus: haereticos autem et Judaeos, quorum alii quidem gratiam, alii legem negant, aequaliter respuimus. Primogenita quae ad Deum pertinent nemo sanctificare potest et vovere, sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. Pecora eos qui nobis obedientes sunt, filios et servos, et discipulos in praecedentibus diximus: Horum primogenitum, id est, qui nobis sic parens et obediens fuerit, ut et aliis obedientiae et parendi ducatum praebeat. Et propterea hic quidem primogenitum dicitur; alibi autem de eo legislator dicit: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Exod. XXXIV). Adaperit enim vulvam generandorum filiorum, qui obedire secundum Deum et cum pia subjectione incipit. Qualis 108.0581A| verbi gratia erat Paulo Timotheus, et propterea de eo ad Corinthios scripsit: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Jesu. Hunc qui talis est nemo sanctificet, non quia indignus est sanctificatione, sed ut qui non egeat sanctificari: est enim olim sanctus. Didicisti enim quomodo et superius dicebamus, quia aliud est sanctum esse aliquid Deo, aliud autem initium sanctificationis sumere? Illud enim melius ac superius est, ut pote quod olim perfectum est et melioratione non eget. Quia ergo filius, qui tantum honorat patrem et matrem ut aliis fiat talis honoris exemplum; honorans autem propter pietatem, id est, propter obedientiam legis, et sciens quia Deo hunc offert honorem qui honorari patrem 108.0581B| praecepit: primum horum mandatum, quod est in promissione; secundum, quod Paulus dixit, implevit.

Servi autem qui Domino pure subduntur propter mandatum, de quibus dicit: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis sicut Domino, non ad oculum servientes, sicut hominibus placentes, sed sicut servi Christi (Ephes. VI), obedientiam Deo ostendunt: hoc autem idem faciet et discipulus, sic magistro [obediens] ad honorem Dei, qui per Paulum sancivit: Obedite praepositis vestris et subjacete eis: ipsi enim pervigilant pro animabus vestris: obedite et subjecti estote (Hebr. XIII). Ad Deum referre ea quae sunt hujus obedientiae et subjectionis evidenter unusquisque horum 108.0581C| dicitur: et sive per bonam simplicitatem placens est Deo, sive per studiosam mandatorum operationem, et qui debeat bos propter hoc aut ovis nominari Domini, uterque est.

Quod si immundum est animal, redimet qui obtulerit juxta aestimationem, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri. Quia immundus omnis peccator est, manifestum est: Immundus enim est, inquit Salomon, ante conspectum Domini omnis iniquus; iniquus enim est, quia tam meditari quam discernere legem, cum ruminat et ungulam findit, legislator jussit: quicunque unum ex his minus habet, id est, quicunque obediens quidem est, et vehementer subditus patri, aut domino, aut magistro, non tamen legis sicut oportet 108.0581D| meditari aut distinguere novit, primogenitus quidem in pecoribus est sicut obedientiae dux, immundus autem est, quia non habet hoc quod habere mundum legislator jussit. Si ergo eum pater, aut dominus, aut magister vult redimere, secundum aestimationem ejus redimetur, et addet quintam partem pretii. Addet quintam, cum intellectu ei doctrinam offerens, in sapientiam eum gubernans, et non insipienter regens; insensati enim patris, et domini, et magistri est obedientiam, quae ad se pertinet, et docere filium, vel discipulum, vel servum, et non disponere ejus vitam, ut secundum legis scientiam operetur, permittereque eum indoctum esse in lege et imperitum. Addat igitur subjectioni 108.0582A| et doctrinae intellectum. Ipse enim solus in praesenti minus est, propter quod dixit: Addet quintam partem pretii, quia pretium habet obedientia. Unde non ait: Aestimavit eum sacerdos sicut supra dixit, sed sicut olim, pretium habentem. Si autem non redemerit quis filium, aut servum, aut discipulum [quem] possidet; ipsius enim eum redimere est, et per prudentem admonitionem sensatum efficere, secundum modum qui dictus est, alienatur ab hujus possessione.

CAPUT XVI. Quae consecrantur Domino non possunt redimi, sed permanere debent in illius possessione.

(IBID.) Omne quod Domino consecratur sive homo erit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi 108.0582B| poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, sancta sanctorum erit Deo; Et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. Quae differentia est inter anathematizare et sanctificare secundum litteram per ea quae superius discussa sunt ostendimus, ubi hoc quod anathematizatum est nullo modo in usum humanum, nullius, ne quidem sacerdotis, fas esse reverti, diximus, secundum Amalecitarum historiam. Non solum autem hoc, sed quia quaecunque jure belli ac de inimicis cum quibus non oportebat amicitiam jungere, spolia sumebant post victoriam et depraedationem, haec faciebant anathema, et non a semetipsis, sed Deo praecipiente: quaecunque enim prophetae praecipiunt, 108.0582C| manifestum est quia Dei praecepta sunt. Ergo et nos quodcunque intelligibilibus inimicis, id est daemonibus, pugnantes, cum quibus nobis non licet amicitias jungere, contra quos inimicitias et incommutabiles habemus. Propter quod Dominus dicebat: Non veni mittere pacem in terram, sed gladium, propter quod dividet hominem adversus patrem, et filiam adversus matrem (Matth. X), et scindit compassionem generis, ut deorsum relinquentes carnis compassionem, facilius incorporeos perimamus inimicos, sive hominem, sive pecus, sive agrum pro spolio ex bello quod contra eos habemus, atque victoriam conquisiverimus, consecrare quidem Deo haec debemus, sic autem consecrare, ut nihil in eis habeamus nostrae voluntatis. Sed sive suae potestatis 108.0582D| quispiam est, hoc enim est vere homo, quid dicimus autem eum qui nullatenus nobis subjectus est, sed aequalis nobis est secundum conversationem, sive eum qui nobis subjectus est, et propterea pecus nominatur, intelligibiles hostes vincentes acquisiverimus; sive de agro possessionis, id est, ex qua sortiti sumus, conversationem in spoliis et tropaeis sumpserimus, contra inimicos intelligibiles pugnantes, nec venundare haec possumus, nec redime re opus habemus, quia omne consecratum sanctum sanctorum est Domino. Quomodo autem audi: non potest aliquis exspoliare inimicum antequam eum perfecte subjiciat, sicut Dominus Judaeis dixit: Quomodo potest aliquis ingredi in domum fortis et vasa 108.0583A| ejus diripere, si non prius alligaverit fortem, et tunc vasa ejus diripiat (Luc. XI).

Tunc autem plene intelligibilem hostem subdimus, id est diabolum, ligareque eum et depraedari et consecrare Deo spolia ejus possumus, quando ejus omnes vicerimus machinas, omne contriverimus caput, omnemque speciem peccati declinaverimus, cuncta mundi desideria vicerimus, cunctasque virtutes assecuti fuerimus: tunc enim eum ligatum habemus et praedicari possumus. Sic autem diripientes et eum praedicta victoria devincentes, quodcunque diripuerimus, Deo recte offerimus. Sanctum autem sanctorum perfectum consummatumque habemus, nec nostra exhortatione nec aliorum egens, quod nec additamentum aliquod, nec provectum 108.0583B| opus habet. Quomodo enim? Quia omne peccatum evasit, omnem autem virtutem operatum et alienatum est mundo mundoque crucifixum. Nimis ergo consequenter addidit: Et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur, sed morte morietur. Quo morte? Qua Paulus dicebat: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus. Et rursus: Sic et vos aestimate vos mortuos quidem peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu, talis ergo, sicut qui usque ad culmen virtutis proficit, et mensuras contigit, id perfectionis est; mortuus enim saeculo est, et a praesentibus alienus, et olim a mundi migravit sapientia; recte sanctus sanctorum Domino est, qui sanctum sanctorum imitatus est secundum possibilitatem suam.

CAPUT XVII. De decimis terrae ex frugibus et pomis quomodo possint redimi.

(IBID.) Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. Omnium decimarum bovis et ovis capraeque quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. Non eligetur: nec bonum nec malum, nec altero commutabitur: si quis mutaverit, et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino et non redimetur. Quaeris forsan cujus rei gratia fructum quidem terrae redimi decimam praecipit, boum autem et ovium non praecipit? Quod Judaeus 108.0583D| dicere non potest, quia soli servit litterae, in qua maxime multa quaestionem recipientia legislator interponit, ut angustati ad spiritum currant, et sciant quia littera tunc est bona quando illa usi fuerint velut instrumento et ministra, spiritus.

Differentiam ergo discipulorum legis hic proponit, et quemadmodum in primogenitis mundis et immundis, quidam cum obedientia, et bonam legis meditationem et scientiam conquisiverunt, quidam autem sunt qui solam obedientiam habent; sic et hic quidam operantes mandata sapientiam terrenam habent, et propterea redemptione necessario egent; quidam nec redimi opus habent, sed nec mutari 108.0584A| debent, sicut perfecti semper et consummati: fruges ergo in praesenti lex messionem quae est de semine dicit; similiter et poma arborum secundum tempus suum.

De his autem decima pars Deo secundum legem debetur, utrumque autem hoc ad legis fructificationem accipi oportet; siquidem Dominus bonam terram fructum afferentem triginta et sexaginta et centum, eos qui suscipiunt verbum et faciunt eum, in parabola seminum evangelicorum exponens dixit; David autem nunc clamat: Justus ut palma florebit (Psal. XCI); et rursus: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI); nunc autem breviter describens justum: Et erit, ait, sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod 108.0584B| fructum suum dabit in tempore suo (Psal. I). Hujus ergo decima sancta est. Sancta enim horum actio est et studium est: quia qui legis mandata operans, spem in praesentes retributiones ponit, terrena sapit, quales erant quidam Judaeorum, ad quos ut pote terrae haerentibus, Dominus dicebat: Vos deorsum estis, ego desursum sum. Sed et Paulus de eis dixit: Qui terrena sapiunt, nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Hoc autem nunc innuit; neque enim simpliciter dixit: Omnis decimae terrae, sed et omnes decimae terrae praedixit, et tunc subdidit, sive de frugibus, ut praedicaret aperte eum qui intentionem exspectatione terrenorum bonorum legis mandata operatur, et si sancta ejus decima, id est, mandati operatio est, verumtamen non grande 108.0584C| juvamen eorum est ex tali operatione circa retributionem quam non oportet a Deo exspectari ab eis qui terrenis inhiant. Unde si vult quivis sibimetipsi decimam hanc acquirere, addat quintam, id est, intelligentiam, ut quae sursum sunt sapiat, et ea quae sursum sunt quaerat (Coloss. III), quemadmodum Paulus scribebat. Qui enim legis sic mandata operatur, non perdit lucrum ejus, quia decima ejus efficitur. Ergo ejus qui terrena sapit decima sancta quidem est, sed non ei, quia non intelligibiliter mandatum operatur, nec scit quod lucrum in ea exspectet, aut quam retributionem in ea speret. Bovis autem et ovis, et quaecunque sub numero sunt et sub virgam transeunt; dicit enim eos qui sub virga numerantur crucis, quibus ut numerentur fides Dei et amicitia 108.0584D| donat; quisquis enim fidelis est Deo, hic ejus et amicus invenitur. Quod demonstrat Abraham, de quo dictum est: Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Rom. IV). Qui enim amici Dei numero digni habentur, licet sint immensae multitudinis, et non solum si numerum, sed etiam si mensuram excesserint, audi David dicentem: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum, dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXVIII): hi terrenam non habent sapientiam, nec in his quae agunt corruptibilem retributionem quaerunt, propter quod non speciale quippiam illorum, sed quodcunque egerint, mandatum 108.0585A| sanctum Deo est. Sed nec eligetur inter bonum et malum, id est, inter deterius et melius: non est enim eorum facilis discretio, quia etsi alterutrum superent, quemadmodum stella stellam in gloriam differentes, sed omnes in coelo sunt, ut revera sequentes coelestia, et a solo eo qui idoneus est discernere sanctos cognoscuntur; secundum hanc rationem oportet intelligi, non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. Cum enim nullus de eis sit qui respui possit, quem quo commutabis, aut quid magis eligas, nostrae non est dijudicare virtutis. His ergo superaedificans addidit quae sequuntur: Si quis mutaverit, et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino et non redimetur; quia enim omnium cursus divinus 108.0585B| et sublimis, et supernae conversationi proximus est, frustra conaris hunc respuere: alium autem pro eo introducere, et consecrare Deo quasi meliorem, non est tuum; nec tuum est hoc discernere, neque hunc illo inter sanctos appellare deteriorem, quod etiam ex historiae facto cognosce: Paulus aliquando et Barnabas inter semetipsos contenderunt. Barnabas enim dicebat debere assumi Marcum; Paulus autem dicebat eum, qui semel recessit a Pamphylia, et qui non concurrit eis in opere, non debere assumi. Facta est autem inter eos talis contentio [dissensio], ita ut discederent abinvicem. Et Barnabas assumpto Marco navigaret Cyprum; Paulus autem eligens Silam, traditus est gratiae Dei (Act. XV). Vides quomodo mutavit melius, sicut aestimavit, deteriore. 108.0585C| Ipsum autem, quod mutatum est, et pro quo mutatum est, factum est sanctum; Silam enim sicut aptiorem Marco ad ministerium praedicationis elegit, non tamen expulsus est Marcus; Barnabas quippe, eum assumens, abiit Cyprum, et cum eo praedicabat et in tantum erat magnus, ut et evangelista unus de quatuor fieret.

Ergo Paulus retractans et cognoscens quia nullus sanctorum respuendus est, nec potest aliquis eorum qui perfecte profecerunt hunc dicere deteriorem, nec illum meliorem, ipse rursus Marcum assumpsit, et ad Timotheum scribebat: Assumens Marcum deduc 108.0586A| tecum; est enim mihi utilis in ministerio (II Tim. IV). Non ergo intendatis quis inter hos bonus aut malus, sed nec commutes alterum altero, et non redimetur. Cui enim nihil minus est, qua redemptione eget? Praeter alia quae in praesenti dicta sunt, ostendere legislator vult quia hi qui a nobis docentur, quando fiunt perfecti, nihil jam nostro magisterio egent, et propterea immundorum primogenita redimi ait, mundorum autem nequaquam, sed nec ea quae Deo consecrata sunt, nec haec de quibus nunc sermo est, perfecta enim demonstrata sunt, ut pote quae intentionem divinam coelestemque gerunt. Quem enim finem libri hujus praeceperit esse spiritus, hunc in sequentibus intuere.

Haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Moysi 108.0586B| ad filios Israel in monte Sinai. Et cujus rei gratia non ipsis filiis Israel, sed Moysi ad filios Israel? Quia populus erat infirmior, tantam legis sanctionem capere non valens, in qua, sicut in speculis, claras formas suorum mysteriorum Deus ostendit. Tu ergo si non vis de vulgo esse, sed qualis Moyses fuit, praebe temetipsum obedientem, mundosque habentem omnes animae sensus, et dic Deo: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII); relinque materiam carnis, et spiritus divitias sequere; dic cum David: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Ibid.), ut et tibi quemadmodum et Moysi mandet suamque tibi credat sapientiam: Melior est enim negotiatio ejus argento et auro primo, 108.0586C| fructus ejus pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari: longitudo dierum in dextera ejus; in sinistra ejus divitiae et gloria: viae ejus, viae pulchrae, omnes semitae illius pacificae (Prov. III). Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus: fili mi, audi doctrinam patris tui, id est Dei, et non discedas a lege matris tuae, id est sapientiae: coronam enim gratiarum dabit capiti tuo, id est Christum, et torques aurea sit circa collum tuum (Prov. I), id est Spiritus sanctus, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.