Jump to content

Expositiones in Mysticam theologiam S. Dionysii

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositiones in Mysticam theologiam S. Dionysii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 122


Expositiones in Mysticam theologiam S. Dionysii

Expositiones in Mysticam theologiam S. Dionysii (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.0282C

INCIPIT PROLOGUS JOANNIS SCOTI IN MYSTICAM THEOLOGIAM BEATI DIONYSII EPISCOPI. PROLOGUS. 122.0267D|

In prologo super librum de divinis nominibus dicitur, 122.0268D| arbitror, librum de simbolica theologia et alios S. Dionysii libros duabus ex causis rarius inveniri. Una est, quod haeretici libros ipsos, sicut contra se manifeste agentes, pro viribus consumpserunt; alia, quod catholici obtestatione dicti Dionysii 122.0269A| erant stricti, ne imperitae multitudini, sed solis doctis et dignis sua scripta, quasi multorum capacitatem excellentia, revelarent; doctis deficientibus eorum culpa maxime, ut reor, qui praelationes ecclesiarum qualibuscunque conferunt, et literatorum respectum, quibus committerent, non habuerunt. Forsitan Hieronymus excellentissimus Areopagitam inter ecclesiasticos scriptores non numeravit, quia libros ejus, sicut eminentes, ad communem notitiam reponendos non putavit. Nullam enim mentionem hujus doctoris et suorum librorum facit in libro de viris illustribus, cum aliorum ibidem a temporibus apostolorum usque ad sua, ubi etiam, quos libros scripserint, cum laude celebrat, memoratur.

INCIPIT LIBER S[UPER] MYSTICA THEOLOGIA. TEXTUS CUM GLOSSIS. 122.0269B| Trinitas supersubstantialis etc. Titulus hujus libri est de mystica theologia, id est, clausa vel occulta; quia, quidquid ibi dicitur, quasi inexplicabile totum clausum et occultum relinquitur. Est autem materia hujus libri ipse Deus, in se simpliciter considerata causa naturae, habito respectu ad creaturas. Intentio ejus est, commendare veram sapientiam Christianorum, et sapientiam philosophorum reprobare. Utilitas ejus est, inducere apicem personis inviam, id est uniri Deo per superintellectualem cognitionem et affectionem sui, ut uno vocabulo dicam, utrumque per deificationem. Forma sive modus tractandi talis est. Primo Deum invocat, ut 122.0269C| per ipsum ad ipsum dirigatur. Secundo instruit Timotheum, quomodo vera sapientia inquiratur; ibi: Tu autem, o amice Timothee. Tertio prohibet, ne thesaurus ipsius sapientiae indignis ostendatur, innuens errorem, quo impediuntur, ne vera ab eis sapientia inveniatur; ibi: Vide autem ne quis. Quarto ostendit secundum diversas rationes et vias, quod omnis creatura sine aliqua contrarietate affirmatur et negatur; ibi: Oportet in ipsa. Quinto demiratur, quod sunt, quibus gratia perveniendi ad Deum per superintellectualem cognitionem datur; ibi: Et non simpliciter. Et haec omnia facit in primo capitulo.

CAPITULUM I. § 1. Quod divina lux per divinam noctem aspicitur, et ipsa nox per occasum luminum invenitur. 122.0269D| Ibique quod est clarum obscuratur, quod est magnum coartatur, quod est humanum deificatur, quod est ignotum, magis ignoratur. Divina lux est divinae cognitionis caritas; divina nox est ipsius cognitionis incomprehensibilitas; quae cum aspicitur, Deus cognoscitur. Invenitur autem ipsa incomprehensibilitas per occasum luminum, et per excessum omnium 122.0270A| sensuum et virium mentalium, quo obtento ipsa cognitio obscuratur, quia in excessum majoris cognitionis augmentatur, et latitudo verbi vocalis vel mentalis restringatur in simplicitatem verbi aeternalis. Ibi fit etiam deificatio, id est de humanis in divina transmutatio, et illud, quod est ignotum per investigationem rationis et intellectualis operationis, fit ignotius per excessum unitionis, ita tamen, quod talis ignorantia summa est apud majorem scientiam.

TEXTUS. Trinitas supersubstantialis, et superdea, et superbona, inspectrix divinae sapientiae Christianorum, dirige nos ad mysticorum eloquiorum superignotum et supersplendentem summum verticem, ubi simplicia et absoluta et inconvertibilia theologiae mysteria 122.0270B| cooperta sunt secundum supersplendentem occulte dicti silentii caliginem, in obscurissimo superclarissimum supersplendere facientem, et in omnino impalpabili et invisibili superpulchris claritatibus superimplentem non habentes oculos mentes. Igitur quidem mihi ista sunt oratione postulata.

GLOSSA. O trina unitas, et una trinitas, divinarum videlicet personarum, superexcedens omne ens quoad personam Patris, et superexcedens omnem sapientiam et scientiam quoad personam Filii, et superexcedens omnem existentem bonitatem quoad personam Spiritus sancti: quae inspiciendo approbas et approbando inspicis sapientiam fidelium, qua Deus cognoscitur, 122.0270C| qui s[cilicet] est optima positio Mariae. Directo radio a te ad nos, nos ad te elevando rege, ut perveniamus ad te per contemplationem, qui est summus vertex sanctarum Scripturarum, nos quidem superignotus, in te autem supersplendens, in quo, scilicet summo altissimo vertice, sententiae sacrae Scripturae profundissime sunt clausae et absconditae, et sicut in arce simplicissima coartatae, et a verborum velaminibus absolutae. Unde quomodo sunt simplices, sunt et inconvertibiles, et tantum uno modo intelligibiles. Sunt autem et in isto vertice coopertae istae sententiae secundum lucem, quae habet excessum luminis, et ideo sortitur nomen caliginis, cujus splendor occultus est verbum aeternum, quod Pater ab aeterno inaudibiliter loquitur. Quod quidem 122.0270D| in illa summa invisibilitate Deum, qui est superclarissimus, facit desuper radiantem, et in isto statu verbi nec ratio investigando palpat, nec intelligentia contemplando considerat, radiis aeternaliter simplicibus et effectualiter multiplicibus superfundit caelestes mentes, quae sibi totae sunt oculus, vel quae non utuntur materialibus sensibus; et ista 122.0271A| s[cilicet] per modum creationis a Deo postulo, quoniam non aliter intelliguntur, nisi per creationem a Deo impetretur. Et nunc quare vertex divinorum secretorum dicitur superignotus, supersplendens, et summus?

Superignotus dicitur, quia ad ipsum ratio deficit per investigationem; supersplendens dicitur, quia ad ipsum intellectus deficit per supereffluentem luminis effusionem; summus dicitur, quia ad ipsum intelligentia deficit per excedentem affectionis unitionem. Ibi sententiae sacrae Scripturae sunt simplices, quia, sicut videntur, intelliguntur; sunt absolutae, quia nullis eloquiorum velaminibus detinentur; et inconvertibiles, quia ad hunc vel illum intellectum non reducuntur; sunt 122.0271B| coopertae, quia superlucenti lumine obteguntur. Quod lumen dicitur a beato Dionysio supersplendens occulte dicti silentii caligo. Haec est incomprehensibilitas, quae dicitur caligo propter luminis excessionem; dicti et dicitur propter verbum aeternum, quod Pater ab aeterno loquitur; dicitur etiam occulte supersplendens, propter intimam, vel in intimo statum, luminis supereffusionem; dicitur silentii, propterea quod generatio talis verbi ab intellectuali auditu non percipitur; unde quia auditui intellectuali non est perceptibilis, ideo a verbo oris non est enarrabilis. Unde videlicet: « generationem ejus quis enarrabit » ? Quasi diceret: Nullus. Et in illo statu obscurissimo per excessum luminis Deus, qui est clarissimus per naturam, fit menti 122.0271C| supersplendens per radiorum abundantiam. Ibi ratio nihil palpat, quia nihil est ibi investigabile; ibi intellectus nihil videt, quia nihil est ibi contemplabile, et tamen pulchris lucibus divinae refulgentiae superimplentur, per se ipsas et alia a se ipsis videntes humanae et angelicae deificatae intelligentiae.

TEXTUS. Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas visiones forti contentione et sensus derelinque, et intellectuales operationes, et omnia sensibilia et intelligibilia, et omnia existentia; et sicut est possibile, ignote consurge ad ejus unitionem, qui est super omnem substantiam et cognitionem. Etenim excessu tui ipsius et omnium irretentibili et absoluto, munde 122.0271D| ad supersubstantialem radium, cuncta auferens, et a cunctis absolutus, sursum ageris.

GLOSSA. Talis est sensus. Tu, Timothee, qui per verum amorem alter ego mihi factus es, ut possis intelligere 122.0272A| secretas contemplationes, de quibus te cupio me instruere, sic cooperante divino radio, et forti mentis conanime derelinquas usus sensuum corporalium, cum sensibilibus exercitiis, et intellectuales operationes, et animas et angelicas substantias, et omnia, quae de verbo aeterno inesse prodiderint, et omnia, quae, s[cilicet] in ipso verbo, sunt contemplabilia; et sunt omnia transeunda; et, sicut tua requirit possibilitas, scienterve scitur, quo non videt oculus, consurge per principalem affectionem ad Dei unitionem, qui est super omnem substantiam ineffabiliter collocatus, et super omnem cognitionem tam humanam, quam angelicam incomprehensibiliter collocatus. Etenim cum te ipsum et omnia alia mundus excesseris, ita quod illorum 122.0272B| amore non valeas retineri, vel alias impediri, purgatus ab ultimis animae phantasiis tam spirituales quam divinas operationes postponendo elevaberis ad superclarissimum lumen occultissimae Deitatis, quae videlicet dicitur tenebrae, quia supervidetur, quod non videtur, vel quod superintelligitur, quod a nobis non comprehenditur.

TEXTUS. § 2. Vide autem, ut nullus indoctorum ista audiat; istos autem dico, qui in existentibus sunt formati, nihil super existentia supersubstantialiter esse opinantes, sed putantes scire, quae secundum ipsos est cognitione eum, qui ponit tenebras ad latibulum suum. Si autem super istos sunt divinae doctrinae mysteriorum, 122.0272C| quid dicat quidem aliquis de magis indoctis, quicunque omnibus superpositam causam et ex postremis in existentibus figurant, et nihil ipsam habere dicunt super compositas ab ipsis impias et multiformes formationes.

GLOSSA. Talis sensus est. Cave, ne aliquis incredulorum vel inexperitorum ista secreta audiat; istos autem dico, qui naturalibus rationibus amore existentium innituntur, firmiter existimantes, quod nihil sit super ens, quod dicitur substantivum metaphorice, tam creata, quam increata continens, juxta suam opinionem. Et hoc habes ex illo verbo, quod dicitur in Exodo: « Ego sum qui sum » . Sed hoc dictum est, ut in primo intellectu se offert nobis, 122.0272D| quasi quoddam memoriale, ut se computaret nobiscum habere, qui erat totaliter sum, esse. Et qui tales putant per investigationem creatarum, quae in eis generalis est, pervenire ad ejus cognitionem vel divinam comprehensionem, quae super supplicationem suam omni cognitioni occultarum scientiarum 122.0273A| tantorum philosophorum excedunt, quantum magis excedit imperitiam eorum, qui Deum, qui est superposita omnium causa, in extremis materiis existentium figurant, quae inferiora sunt animatis, nec insuper putant, quod Deus in se aliquid habeat sublimius, quam figurae et formae multiplices, quae ab ipsis impie componuntur.

TEXTUS. Oportet autem enim in ipsa et omnes existentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes magis ipsas proprie negare, sicut super omnia superexistente, et non negationes oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes et quae est super omnem ablationem et positionem.

122.0273B| § 3. Ita igitur divinus Bartholomaeus dicit, et multam theologiam [esse] et minimam, et Evangelium latum, et magnum, et rursus concisum: ut mihi videtur, illud supernaturaliter intelligens, quia et multorum sermonum est bona omnium causa, et brevium dictionum similiter, et rationabilis, sicut neque rationem habens, neque intellectum, propter quod ipsa omnibus supersubstantialiter est superposita, et solum non velate et vere apparet his, qui immunda et munda transeunt, et omnem omnium sanctorum extremitatum ascensum superveniunt, et omnia divina lumina et sonos et sermones caelestes derelinquunt, et ad caliginem introeunt, ubi vere est, sicut eloquia dicunt, qui est super omnia.

GLOSSA. 122.0273C| Sensus est: Quamvis illi ista senserunt, tamen necesse est secundum rectam intelligentiam, omnem formam vel figuram vel substantiam, et omnem omnino creaturam non tanquam subjecto, sed sicut omnium causae, ipsi attribuere, et magis proprie et veraciter ab ea removere, sicut rei, cui nihil existentium inhaerere potest, secundum quod Deus. Et quamvis existentia Deo attribuantur, vel ab eo removeantur, non tamen credendum est, quod inter talem affirmationem vel negationem cadat aliqua contrarietas: imo oportet sentire, ipsam causam omnium superiorem esse omni negatione et affirmatione. Unde de ea non potest esse aliqua positio, vel ablatio, sive affirmatio vel negatio. Et juxta 122.0273D| hanc considerationem Bartholomaeus Deo conformis scribit, theologiam prolixam esse in verbis, et coartatam in sensibus, et Evangelium latum in parabolis, et magnum in historiis, et rursum artum et parvum in mysteriis. Per hoc autem dico, beatum Bartholomaeum divina sapientia plenum, supermundanum intellectum habuisse, videlicet quod ipse Deus, qui est bonorum omnium causa, multis sermonibus 122.0274A| designatur, et item paucissimis, ideo quia nec ratione capitur, nec intellectu comprehenditur, et ideo verbo non exprimitur, quia omnibus supersubstantialiter superponitur. Illis autem solis sine velamine apertus, scilicet per infusam dulcedinem et suavitatem inpermixtam, qui omnia sensibilia et intelligibilia objectorum sive spectaculorum, in quibus scilicet intellectualis contemplationis exercitium consumatur, et omnino irradiationes ad intellectum pertinentes, et inspirationes ambiguas, et revelationes aeternas derelinquunt, et introeunt per unitionem ad superintellectualem Dei incomprehensibilitatem, ubi in propria forma secundum Scripturae testimonium est Deus super unum et unitatem, et super ens et entitatem; dicitur enim in 122.0274B| Exodo, quod Moyses ascendit in caliginem, in quo erat Deus.

TEXTUS. Etenim non simpliciter divinus Moyses mundari et ipse primus praecipitur, et rursus a non talibus segregari, et post omnem mundationem audit multarum vocum buccinas, et videt lumina multa cum fulgure emittentia mundos et multum effulsos radios. Postea a multis segregatur et cum electis sacerdotibus summitatem divinarum ascensionum pertingit; quamvis per hoc quidem non sit cum Deo, sed contemplatur non ipsum, invisibilis est enim, sed locum ubi est.

GLOSSA. Sensus talis est. Ita, quae supra diximus de transcensu 122.0274C| divinorum luminum et sonorum et sermonum, et intuitu in caliginem, in ipso Moyse typice sunt ostensa, quod non solum in se ipso mundari jubetur, ut Deum prae ceteris altius contempletur, sed et ab immundis vel dissimilibus separari. Et post omnem purgationem sensuum a sensibilibus, et intellectus a phantasmatibus, audit sive mente percipit multarum intelligentiarum inspirationes, et contemplatur multa spectacula luculentissima, desuper abundanti plenitudine emanantia cum candore radios, in substantia simplices, et intelligentia multiplices. Tandem segregatus a multitudine populari, id est, multifaria opinione materiali cum principalibus affectionibus, ascendit ad Deum videndum. Ejus tamen substantiam non videt, cum sit invisibilis, sed locum, ubi 122.0274D| Deus est, sive ipse locus sit caelum serenum, sive apex lapidis sapphiri, sive ignis ardens, sive cacumina montis.

TEXTUS. Hoc autem puto significare divinissima visorum et intellectorum, esse subjectas quasdam rationes subjectorum omnia excedenti, per quae praesentia ejus, quae est super omnem cogitationem, manifestatur 122.0275A| intelligibilibus summitatibus sanctissimorum locorum ejus superveniens; tunc et ab ipsis solvitur visis et videntibus, et ad caliginem ignorantiae intrat, quae caligo vere est mystica, in qua claudit omnes cognitiones, et in impalpabili omnino et invisibili fit, omnis existens ejus, qui est super omnia, et nullius, neque sui ipsius, neque alterius, omnino autem ignoto vacatione omnis cognitionis secundum melius unitus, et eo, quod nihil cognoscit, super mentem cognoscens.

GLOSSA. Talis est sensus. Dictum est, Deum non videri, sed locum, ubi est, id est in creaturis quibusdam, quae dicuntur et divinissima subjecta visorum et intellectorum, vel divinissima loca, quia nihil divinius mente intuemur. Quibus arbitror designari 122.0275B| summas et aeternas architipias sive rationes, sive exemplaria omnium creaturarum Deo subjectarum, per quas Deus fit praesens, et cognitive nobis manifestat se ipsum, nobis de spiritu infundens et manifestans principaliores et superiores intelligentias eorundem rationum, quae utcunque nobis sunt intelligibiles per speculum. Postea Moyses separatur ab his, qui secum locum Dei viderant, id est, ab omnibus intellectibilibus opinionibus, et subrahitur ab omni intelligentia et visu mentali, et intrat ad caliginem ignorantiae, quia unitur incomprehensibilitati divinae, qui apex intelligentiae non penetratur, quae caligo vere est mystica, id est, clausa, quia vere est omnis cognitionis clausura, et in se claudit secretissima, 122.0275C| celat omnes comprehensivas cognitiones, sicut in prima omnium causa, et per hanc caliginem omnis animus unitur Deo, id est, super omnia fit in statu excellentissimo, quem nec ratio palpat per investigationem, nec intellectus contemplatur per visionem, per quem et statum ab omnibus aliis, et a se ipso separatur, quantum ad intellectualem propriae cognitionis praesentiam, et per unionem dilectionis, quae est effectiva conversae cognitionis, unitur Deo intellectualiter, Deo ignoto, cognitione, quae multo melior est, quam sit cognitio intellectualis, et in eo, quod intellectualem cognitionem derelinquit, sive intellectum, et mentem Domini cognoscit, id est, per sapientiam intellectualem, quae super donum intellectus. Illa enim Deum agnoscit propter 122.0275D| unitionem, haec vero per rationes Verbi. Explicit primum Capitulum.

CAPITULUM II. Quomodo oportet uniri et hymnos referre omnium causae et super omnia. TEXTUS. § 1. In hac superlucenti caligine nos fieri precamur, et per non videre et ignorare videre et cognoscere 122.0276A| eum, qui est super omnem visionem et cognitionem; in ipso non videre et non cognoscere est supersubstantialem supersubstantialiter laudare per omnium existentium ablationem, sicut ipsius naturae insigne facientes, auferentes prohibitiones officientes mundae occulti visioni, et ipsam in se ipsa ablatione sola occultam manifestantes pulchritudinem.

EXPOSITIO TITULI. Quomodo oportet uniri. Status unitionis non potest aliter obtineri, nisi per ferventissimum desiderium mentalis orationis, et per virtutem supermentalis affectionis, ad quam non attingit oculus intellectualis cognitionis; unde talis cognitio dicitur fieri per ignorantiam. Proprius autem hymnus sive modus Deum laudandi est per negationem, sive per remotionem, 122.0276B| sicut est videre in figura linea, a qua tanto magis videtur pulchritudo figurae.

Modus vero hujus laudis et in opere ab inferioribus ad superiora ascendendo.

TEXTUS. In hac superlucenti etc.

GLOSSA. Sensus talis est. Toto mentis affectu optamus nos fieri in caligine superlucenti, id est, in statu [super] intellectuali, quia lucidior est, quam intellectualis, ut per mentis excessum, [quod] intellectus non videt, nec aliquo modo cognoscit, possimus Deum cognoscere et videre superintellectualiter, per remotionem videlicet intellectualis cognitionis, 122.0276C| cum ipse Deus visu intellectuali nullatenus attingatur. Etiam precamur, nos laudare posse supersubstantialem supersubstantialiter, id est, Deum, qui excedit omnem substantiam et omne ens, per ablationem omnium existentium, sicut est videre in artificibus, qui aliquam fabricant similitudinem de aliqua inanimata materia, qui sculpendo et incidendo removent exteriores partes materiae grossiores, qui occultant et cooperiunt, ne videri possit illa pura imago, quae naturaliter et potentialiter est interius, et per solam talium offendiculorum remotionem sine alio additamento manifestatur in propria specie ipsius imaginis pulchritudo, quae prius latebat in occulto.

TEXTUS. Oportet autem, sicut arbitror, ablationes laudari 122.0276D| contrario, quam positiones. Etenim illas a primis incipientes, per media ad ultima [descendentes, hic autem ab ultimis] ad principaliora ascensum facientes per media rursus ad extrema omnia auferimus, ut revelate cognoscamus illam ignorantiam ab omnibus noscibilibus in omnibus existentium circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem ab omni lumine in existentibus occultam.

GLOSSA. 122.0277A| In praemissis libris Deum laudare per affirmationem, in isto autem oportet laudare per negationes et omnium ablationes, quod contrario illis. Ibi enim inchoantes ab affirmatione vel positione principaliorum per media ad ultima descensum faciebamus. Hic autem ab ultimorum ablatione incipientes, usque ad ablationem principaliorum gradatim per media ascendimus, et iterum ad extrema reflexim omnia ab eo pariter auferimus, quod jam facimus, ut sine velo mysticae significationis cognoscamus divinam incomprehensibilitatem, quae excedit omne ens, quae vere occulta est ab omni scientia in omnibus creaturis.

CAPITULUM III. Quae sunt cataphaticae, id est, affirmativae theologiae; et quae sunt apophaticae , id est, negativae. 122.0277B| TEXTUS. In theologicis quidem ypotifosibus maxime propria affirmativae theologiae laudavimus, quomodo divina et bona natura singularis dicitur, quomodo trina, quae secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quid vult monstrare Spiritus theologia, quomodo ex immateriali et simplici bono in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina, et quomodo mansione in ipso et in se ipsis et in se invicem coaeterna pullulationi permanserunt inegressibilia, quomodo supersubstantialis Jesus, humanae naturae virtutibus substantia factus, et quaecunque alia ab eloquiis expressa in 122.0277C| theologicis ypotifosibus laudantur. In libro autem de divinis nominibus, quomodo bonus nominatur, quomodo existens, quomodo vita, et quomodo sapientia, et virtus, et quaecunque alia intelligibilis sunt Dei nominationis. In symbolica autem theologia, quae sunt a sensibus ad divina transnominationes, quae sunt divinae formae, et partes, instrumentaque, divina loca, et qui ornatus, et qui furores, et quae tristitia, et quae insaniae, et quae ebrietates, et crapulae, et quae juramenta, et maledictiones, qui sompni, et quae vigilationes, et quaecunque aliae sunt sanctae compositae formationes symbolicae Dei formationis.

TITULUS HUJUS CAPITULI. Sensus talis est. Quae sunt cataphaticae. In tribus voluminibus egit beatus Dionysius de cataphatica, 122.0277D| id est, affirmativa theologia: in libro de ypotifosibus, in quo egit de distinctionibus personarum; in secundo de divinis nominibus; in tertio de vocabulorum insuppositionibus ad divina designanda; in quarto, id est, mystica theologia specialiter agit de apophatica, id est negativa, quae scilicet omnia a Deo removet, tam inferiora, quam media, quam superiora, ut videlicet per remotionem 122.0278A| naturalem a Deo ipsum Deum tandem inveniat singularem.

TEXTUS. Igitur in theologicis etc., ut s[upra ].

GLOSSA Talis est sensus: In tractatu de divinis characteribus, id est personalibus distinctionibus, maxime affirmationibus usi sumus, sive positionibus in divinis laudibus, ubi ostendimus, quod divina natura singularis est in essentia, et trina in personis, et qualiter intelligenda est paternitas et filiatio, et [quid] significet proprietas, quam sacra Scriptura attribuit Spiritui sancto, id est processio juxto illud: « Spiritum veritatis, qui a Patre procedit » . Item quomodo plenitudo invisibilium, quae infixe manent in corde Patris, pullulat ex immateriali et simplici 122.0278B| bono, id est persona Patris; a qua procedit persona Filii per generationem, et persona Spiritus sancti per processionem, quorum uterque a Patre accepit eandem plenitudinem, et per hoc Filius et Spiritus sanctus manent in Patre, et in se ipsis, et omnes tres in se invicem, et ipsa luminum plenitudo in Filio et Spiritu sancto permanet coaeterno Patri, a quo uterque eorum originem habet, qui tamen nihilominus totus manet in Patre. In eodem etiam libro tractavimus, quomodo Jesus, qui est supersubstantialis secundum deitatem, factus est homo secundum veram humanitatem, et alia multa tractavimus juxta expressa Scripturae testimonia. In libro autem de divinis nominibus tractavimus, quomodo Deus dicitur 122.0278C| bonus, quomodo existens, quomodo vita et sapientia, et de aliis intelligibilibus Dei nominationibus. In symbolica autem theologia tractavimus transpositiones vocabulorum sensibilium ad designanda anagogice invisibilia divina, monstrando scilicet, quomodo accipiendum sit, quod Deo attribuuntur formae, ut illud « qui cum in forma Dei esset » , figurae, ut illud Osee: « Quasi leaena » , aut partes, ut illud Ezechiel: « Benedicta gloria Domini de loco sancto suo » ; aut ornatus, ut illud: « Vestitus pondere » , aut furores, ut illud: « Domine, ne in furore » , aut tristitiae, ut id: « Tristis est anima mea » , aut insaniae, ut id Oseae: « Scito te Israel stultum, prophanum, insanum » . Nec solum de istis tractavimus, sed et de aliis compositis formationibus, Deo 122.0278D| attributis, in libro de symbolica theologia.

TEXTUS. Et te arbitror conspexisse, quomodo plurium sermonum sunt ultima, quam prima. Etenim oportebat theologicos ypotifoses, et divinorum nominum reserationem paucorum sermonum esse, quam symbolicam theologiam, quoniam, quantum ad superius respicimus, tantum sermones conspectibus intelligibilium conturbantur, 122.0279A| quemadmodum et nunc ad caliginem, quae est super mentem, introeuntes, non sermonum brevitatem, sed irrationabilitatem perfectam et imprudentiam inveniemus. Et ibi quidem a superiori ad extrema descendens sermo secundum quantitatem descensus ad portionalem dilatabatur multitudinem; nunc autem ab inferioribus ad supremum ascendens secundum mensuram ascensionis contrahitur, et post omnem ascensionem totus sine voce erit, et totus unietur ineffabili. Dicis autem, quare totaliter primo ponentes divinas positiones, ab ultimis inchoamus divinam ablationem? Quoniam quod est super omnem positionem ponentes, a magis ipsi cognato suppositivam affirmationem oportebat ponere; illud autem, quod est super omnem ablationem, auferentes a magis 122.0279B| distantibus ab ipso auferre. Aut non magis vita et bonitas, quam aer et lapis, non est crapula et non est insania, quam non dicitur et non intelligitur?

GLOSSA. Sensus talis est: Ego puto, quod tu, Timothee, oculis mentis perspexeris, quod tractatus nostri ultimi plus abundant in verbis, quam primi. Erat enim necesse, quod liber de divinis characteribus, vel personalibus distinctionibus, [et] de divinis nominibus minus sunt in verbis prolixiores, quam fuerint symbolicae theologiae tractatus. Et ratio ista est, quoniam, quanto materia, de qua agitur, est altior et a sensu remotior, aut ab imaginatione longinquior, tanto minus est utendum verbis sensibilibus, et magis exercendus est oculus intellectualis, 122.0279C| propter quod in praesenti libro, ubi fit mentio de divina caligine, id est de incomprehensibilitate, quae excedit omnem mentem tam angelicam, quam humanam, vel quae est super verbi intellectum vocalem, non solum invenimus verborum brevitatem, sed perfectum incomparabilem excessum rationis ad investigandum, et prudentiae ad digne loquendum. In praedictis etiam libris tractatus a superioribus ad inferiores descendens, secundum majorem vel minorem prolixitatem et, quanto tractabamus inferiora, et sensibus propinquiora, tanto magis abundat verborum copia proportionali; eodem sensu . . . . . autem tractatus ab inferioribus ad superiora conscendens secundum mensuram ascensionis 122.0279D| contrahitur, id est coartatur. Cum autem ad mentis excessum perventum fuit, tunc deficit omnis sermo tam oris quam mentis, quia verus sermo mentis ineffabilem Deum non loquitur, nec restat menti, nisi ut tota et totaliter ineffabili couniatur. Cum enim inter Deum et mentem nihil sit medium, postquam facta est a Deo omnium remotio, non restat nisi ad ipsum supermentalis unitio. 122.0280A| Quaeris autem fortassis, quae sit ratio, quare positiones incipimus a dignioribus, et ablationes ab inferioribus. Cujus rei ratio talis est: quia, quando volumus per positionem Deum, qui est super omnem positionem, designare, convenit, ut ipsa digniora et magis ei propinqua principalius attribuamus eidem; quando vero volumus ipsum designare per ablationem, pariter convenit, illud ab eo auferre, quod magis ab ipso distare videtur. Verbi gratia, congruentius et propinquius attribuitur ei vita et bonitas, quam aer vel lapis. Similiter ab eo evidentius removetur crapula vel insania, quam dicitur vel intelligitur.

CAPITULUM IV. Quod nihil est sensibilium omnis sensibilis per excellentiam causalis. 122.0280B| EXPOSITIO TITULI. Deus, qui est causa causalissima omnium, merito dicitur nihil esse sensibilium, sive activum sit, sive passivum. Et ideo beatus Dionysius, ostendere volens excellentiam hujus causae, quaevis ab eo removet remotiora, ut est non substantia, tum ut non ens, non vivens, ut lapis, non rationale, ut pecus. Et nominantur hic tres gradus inferiores creaturae, quos removet, videlicet eorum quae sunt, et vivunt, et non sentiunt; item eorum, quae vivunt, sed non rationantur, nec intelligunt; postremo removet omnia, 122.0280C| quae possunt corpori vel sensibus subjacere.

TEXTUS. Dicimus ergo, quod omnium causa, et super omnia existens, nec sine substantia est, nec sine vita, nec sine ratione, nec sine mente, nec corpus est, nec figura, nec formam, nec qualitatem, nec quantitatem, aut pondus habet, neque in loco est, nec videtur, nec tactum sensibilem habet, nec sentitur, nec sensibile est, nec inordinationem habet, neque turbationibus a passionibus materialibus perturbata, neque impotens est, sensibilibus subjecta casibus, nec indiga est luminis, nec variationem, nec corruptionem, aut divisionem, aut privationem, aut passionem, aut fluxum, aut aliquid aliud sensibilium nec habet nec est.

GLOSSA. 122.0280D| Sensus talis est. Asserimus quod Deus, qui creavit omnia, est aliquid materialiter substantiatum, sive nec vivens, nec ratione utens, nec mente eminens. Ait autem, omnia a se invicem sunt remota et a Deo, quia non ens remotius est a Deo, quam ea, quae sunt et vivunt, nec rationantur, intelligunt. 122.0281A| Dein removemus ab eo omne corporeum, et omnia corpori vel rei corporeae accidentia, ut est figura, forma, qualitas, quantitas, pondus, localitas, sensuum proprietas tam activa quam passiva. Similiter ab eo removemus inordinationem a carnalibus concupiscentiis provenientem, et completionem carnalis desiderii a materialibus passionibus perturbatam vel turbidam factam. Item removemus ab eo impotentiam vel invaletudinem subjectam casibus sensibilibus. Item removemus ab eo luminis indigentiam, et variationem, vel generationem, vel corruptionem, et divisionem, cum non sit ex diversis compositum. Similiter passibilitatem materialem ab eo auferimus, et fluxum temporalem, cum non sit aliquid eorum, aut in se habeat, nec sit aliquid sensibilium.

CAPITULUM V. Quod nihil est intelligibilium omnis intelligibilis per excellentiam causalis . 122.0281B| EXPOSITIO TITULI. Sicut enim a causa causabilissima removentur sensibilia, cum ipsa non sit sensibilis, nec intelligibilis, ejusque dignitatis sit illud sensibile vel intelligibile, quod illi causae sit attribuibile, hanc inter creaturam et Creatorem distantiam non est dubium operari sine medio causae excellentiam: quae sicut in se est ineffabilis, ita nulli a se causato est comparabilis. Unde quando nulla ei potest esse comparatio congrua, ibi cadit causa in sensibus remotionem.

TEXTUS. 122.0281C| Rursus autem ascendentes dicimus, quod neque anima est, nec mens, nec phantasiam, nec opinionem, aut rationem, aut intellectum habet, nec ratio est, nec intellectus, nec dicitur, nec intelligitur, nec numerus est, nec ordo, nec magnitudo, nec parvitas, nec aequalitas, nec similitudo, nec dissimilitudo, nec stat, nec movetur, neque silentium agit, nec virtutem habet, nec virtus est, nec lumen, nec vivit, neque vita est, nec substantia est, nec aevum, neque tempus, nec tactus ejus intelligibilis, nec scientia, nec veritas, nec regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, nec deitas, aut bonitas, nec spiritus est, sicut nos videmus, nec filiatio, nec paternitas, nec aliud aliquid cognitum 122.0281D| a nobis, aut ab alio quodam existentium, nec aliquid est existentium, neque aliquid est essentium, nec existentia ipsum cognoscunt esse secundum quod ipsa est, nec cognoscit ea, quae sunt existentia, secundum quod existentia sunt, nec ratio ipsius est, nec nomen, nec cognitio, nec tenebrae, nec lumen, nec error, nec veritas, nec universalis ipsius positio, nec ablatio, sed eorum, quae sunt praeter ipsam, positiones et ablationes facientes ipsam, nec ponimus, nec auferimus, quoniam 122.0282A| et super omnem ablationem est perfectiva et unita et unitiva omnium causa, et super omnem ablationem est excessus ab omnibus simpliciter absoluti et supra totum.

GLOSSA. Sensus talis est: Inchoantes denuo negationes ab altioribus divinis, dicimus, quod Deus, qui est causa omnium, nec anima est, quia corpus non vivificat, nec mens, quia non supereminet animae, ut superior pars animae, nec phantasiam habet, divina vel spiritualia imaginando, nec opiniones in diversas sententias diversimode declinando, nec rationem inter dubia discernendo, nec intellectum habet citra solum causam tanta visibilia insistendo, nec est ratio inter bonum et malum discernens, nec intellectus circa 122.0282B| visibilia creata insistens, nec dicitur, quia non est effabilis, nec intelligitur, quia a nullo est comprehensibilis. Ut autem decurramus per media ad extrema, rursus dicimus, quod neque numerus est, quia non est ad paria vel in paria proportionabilis, nec magnitudo, quia non est augmentabilis, nec parvitas, quia non est minorabilis, nec aequalitas, quia non est comportionabilis, nec similitudo, quia nulli rei comparabilis, nec dissimilitudo, quia a nullo est discrepabilis, nec stat, quia non est res immobilis, nec movetur, quia non est volubilis, nec silentium agit, quia non est verbo mentali vel vocali reprehensibilis. Ut autem ad summa per quaedam media revertamur, et in summis creaturis negationes terminemus, dicimus, quod nec veritatem habet, quasi ab 122.0282C| alio solidetur, nec vera est, quasi ab alio mutuetur, nec vivit, ut ab alio sensificetur, nec vita est ad regendum adque corpus accomodatum, nec substantia est materialiter substantiatus, nec aevum, quia non est spatium modo variabile, nec tempus, quia non est spatium variabile, mutabile. Nec est tactus, quia secundum essentiam non est aliqualiter tangibile, nec est scientia, non est cognoscibilis, nec veritas, quia non est intellectum aequalis, nec regnum, quia non est dominabilis, nec sapientia, quia non est sustentabilis, nec unum, quia non est in plura augmentabilis, nec unitas, quia non est materialiter indivisibilis, nec est deitas a nobis intelligibilis, neque bonitas, quia non est qualitas infusibilis, nec spiritus a nobis intelligibilis, nec filiatio ab altero 122.0282D| subsistentia materialiter producabilis, nec est aliquid cognitum a nobis plene, vel ab aliquo existente, seu homine, vel angelo, nec est aliquid non existentium intellectualiter, vel aliquid existentium materialiter, nec existentia ipsum cognoscunt secundum quod ipse est, nec ipse cognoscit ea secundum quod ipsa existunt in se ipsis, sed secundum quod sunt in verbo. Item nec est ipsius rationalis investigatio, neque nominis impositio, nec cognitionis reprehensio, 122.0283A| nec est tenebrae a lumine deficientes, nec est lumen intelligibile, nec est error, quo animus decipiatur nec veritas, qua sua industria animus illuminatur, et omnino nulla est ejus positio vel ablatio. Sed tamen quaecunque alia de ipso ponimus, vel ab 122.0284A| ipso auferimus, ipsum tamen nunquam ponimus vel auferimus, quoniam super positionem est perfecta omnium causa, et super ablationem est excessus ejus ab omnibus et super omnia absolutus. Explicit opus multum utile, et obscurum valde.

(no apparatus)