Migne Patrologia Latina Tomus 103 pdf
Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne
Expositiuncula
(0273C) Inter argumentum et argumentationem hoc distat quod argumentum est sensus totius orationis, argumentatio vero est argumenti elocutio verbisque competentibus explicatio. In argumentis autem evangelicis hoc praecipue attendendum est quod in his et sermonis brevitas, et sensuum clandestina subtilitas scintillare cernitur; unde nostrum torpens ingenium ex inertiae somno suscitant, et ante introitum doctrinae evangelicae nos exercitatiores evigilantioresque reddunt, ne lippidulis fortasse oculis, pedibusque sensuum titubantibus, prata Dominica segniter incedamus, sed illustrata mentis acie florida Christi rura, coruscis praecedentibus lucernis, percurramus. Quid etenim sunt argumenta evangelica, nisi quaedam coelestium thesaurorum provenientes lampades (0273D)simul et aureae claves gazas reserantes Dominicas? Matthaeus ex Judaea, sicut in ordine primus ponitur, ita Evangelium in Judaea primus scripsit. Primo notandum quod in hujus argumenti exordio, VII circumstantiae elucent, quae sunt: persona, res vel factum, causa, tempus, locus, modus, materia. Persona dignoscitur, cum ipse evangelista proprio nomine Matthaeus nominatur: cujus personae gens et origo ostenditur, cum idem Matthaeus ex Judaea fuisse commemoratur. Nec parvae quoque laudis praeconium ipsi personae cumulatur: Matthaeus namque donatus interpretatur, in eo quod ei Dominus VII (0274C)praecipua dona largitus fuerit: primum donum, fidem; secundum, apostolatum; tertium, virtutes atque miracula; quartum, linguarum peritiam; quintum, Evangelium scribere; sextum ante caeteros evangelistas primum esse in ordine; septimum, martyrii gloria coronari. Notandum vero est quod cum ipse evangelista ex tribu Levi fuisse tradatur, hic ex Judaea fuisse refertur. Quod tripliciter intelligi poterit: aut enim ex utraque tribu et Juda et Levi ortus est; aut, licet prosapia non sit ipse Judaeus, tamen ex Judaea fuisse asseritur, eo quod forte parentes ejus, quomodo et multi ex Levi tribu, ibidem habitaverunt. Aut si neque hoc est neque illud, ex Judaea Judaeus ob hoc συνεκδοχικῶς nominatur, eo quod omnes Israelitae generaliter Judaei appellantur.(0274D) Sequitur factum, hoc est Evangelium ab eodem Matthaeo conscriptum. Locus facti describitur, cum illud Evangelium in Judaea fuisse scriptum declaratur. Tempus Evangelli conscribendi ostenditur, cum is Matthaeus primus ante alios evangelistas suum Evangelium scripsisse perhibetur. Causa ipsius facti manifestatur, cum subjungitur: cujus vocatio ad Deum ex publicanis actibus fuit. Idcirco enim tam magnificum divinumque opus scripserat, quia ex publicanis operibus in apostolatum a Domino electus erat. Itaque a perversis actibus segregatus, (0275A)ad actum evangelicum a Domino fuit vocatus. In quo et modus seu qualitas ejusdem facti latenter insinuatur: quomodo enim vel qualiter, nisi ordinate vel veraciter, nisique sapienter suum Evangelium conscripserit, qui a vero Deo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, vocatus atque electus fuit? Porro principalis materia conscribendi Evangelii ostenditur, cum subinfertur: « duorum patrum in generatione Christi principia praesumens. » Non enim ab alia materia, nisi a Salvatoris genealogia, exordium Evangelii sumendum esse censuit: ut dum Christum filium et duorum id est, David et Abraham, originaliter ostenderet, ipsum esse intimaret qui utrisque patribus quondam promissus fuerat. Abrahae quidem, ut: In semine (0275B)tuo benedicentur omnes tribus terrae. David vero: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ac ne quis dubitaret quanti meriti sint illi duo patres, quorum principia Matthaeus in genealogia Christi praesumpsit, continuo exponit cum subdit: « unius, cujus prima circumcisio in carne; alterius, cujus secundum cor electio fuit. » Ex praecedentibus, id est ab eo quod est principia, per syllemsim, principium assumendum est, atque ἁπὸ κοινοῦ participium, quod est praesumens, repetendum est, ut sit sensus: unius, cujus prima circumcisio in carne, principium praesumens, alterius, cujus secundum cor electio fuit, principium praesumens.
Ob quam vero causam Matthaeus Abraham et David (0275C)in genealogia Salvatoris principaliter poneret, ostendit subdens « et ex utrisque patribus Christus. » Siquidem Christus ex utroque patre, id est Abraham et David, secundum carnem exortus est. Oportebat enim ut Salvator noster, qui spiritualis circumcisionis auctor existit, cujus fidei dono nos ab omnibus peccatis circumcidimus, ex Abraham, cujus prima circumcisio per fidem in carne fuit, secundum carnem originem duceret. Et quomodo Deus de Deo natus est secundum divinitatem, ita et rex filiusque Dei ex David rege, cujus secundum cor electio fuit, nasceretur secundum carnem. Quot autem generationibus genealogia Christi in multis patribus contexitur, protinus enumerat subdens: « sicque quaternario denario (0275D)numero triformiter posito; » et reliqua usque: « generationem. » Facile est quod proloquitur. Nam sic, id est tantum duobus patribus Abraham et David in fronte genealogiae antepositis, ter XIV, id est XLII, generationes in Dominica genealogia continentur. Atque in ipsa serie triplex ordo dignoscitur. Primus XIV generationes ab Abraham usque ad David. Secundus XIV generationes a David usque ad transmigrationem Babylonis. Postremus a transmigratione Babylonis usque ad Christum. Sed hunc numerum ac temporis ordinem non sine certi mysterii ratione Matthaeus in Christi genealogia digessit, unde subditur, « ut et numero satisfaceret, et tempori. » Numero satisfecit, dum ter XIV (0276A)generationes in ipsa genealogia posuit; quo numero et decalogus legis et evangelica doctrina exprimitur. Tempori quoque satisfecit, dum Abraham patriarcham in exordio Dominicae genealogiae posuit. Nam prima mundi aetas, quasi quaedam infantia, ab Adam usque Noe protenditur. Secunda aetas, quae est veluti ipsius mundi pueritia, a Noe usque ad Abraham computatur. Tertia aetas, quae est quasi florida mundi adolescentia, ab Abraham usque ad David regem extenditur, quae quidem aetas habilis ad generandum habetur. Ideoque ab Abraham, quasi ab exordio adolescentiae mundi, Matthaeus ipsas generationes in genealogia Christi congruenter enumerat, quia ipsa aetas ad generandam sobolem apta esse videtur.(0276B) Sequitur: « et sic quod esset ostendens, et reliqua usque: « non negaret. » Ob hoc praecipue genealogiam Christi Matthaeus contexuit, ut non ore tacito negaret testimonium Christi. Nam testimonium perhibet de Christo, dum in ipsa genealogia ipsum filium David et Abrahae esse testatur, et praeterea conceptionem ejus de Spiritu sancto, et nativitatem ex Virgine, et caetera ejusdem miracula in suo Evangelio narrat. Qui Christus non solum in apostolis Novi Testamenti, suo adventu multa divina operatur, sed a principio, id est a credendi fide, hoc est ab Abrahae tempore, etiam in his patriarchis et prophetis et justis, quorum genus in Christi genealogia Matthaeus posuit, in signis et miraculis potentialiter operatus est. Sanctus itaque (0276C)evangelista testimonium perhibere de Christo non denegat; sed quod esset ostendens, id est, quod a Domino ex publicanis actibus vocatus sit atque in apostolatum electus, ostendit se apostolicum ministerium accepisse, cum testimonium perhibet de Salvatore. Et Dei opus vel Evangelium Christi in se demonstrat, dum ipsum Evangelium non solum Hebraicis litteris scripserit, sed etiam ut verus apostolus aliis praedicavit. Sequitur: « quarum omnium rerum, » et reliqua usque: « Deus Christus est. » Illud quod ait: « necessarium est, » per syllemsin ad omnia conjungendum est ut sit sensus, quarum omnium rerum tempus necessarium est. Ordo quoque et numerus necessarius est. Dispositio vel ratio necessaria est. Quod autem fidei necessarium (0276D)est, Deus Christus est Omnes itaque res dicit, cuncta quae superius in hoc argumento dixerat, hoc est, quod Matthaeus ex Judaea primus in Judaea evangelium scripserit, quod a publicanis actibus ad Deum vocatus sit, quod duo principia, id est Abraham et David in generatione Christi praesumpserit, et reliqua consimilia. Quarum omnium rerum tempus necessarium est, id est ad dignoscendum quo tempore haec gesta sunt. Ut, verbi gratia, a tempore Abraham series genealogiae Salvatoris exordium sumit, caeteraque consimilia.
Ordo quoque et numerus in supra dictis evidenter cognoscuntur. Ordo, quod Matthaeus in ordine primus ante alios evangelistas ponitur. Item quod (0277A)ipse prius publicanus, dehinc vocatus atque electus sit apostolus: nec non et ordo in genealogia Salvatoris cernitur, cum ab Abraham usque ad David atque a David in transmigrationis tempus, dehinc usque ad Christum, ordinata genealogiae series percurrit. Numerus in ter replicatur, id est in XLII generationibus elucescit. Dispositio, quae significantius ratio nominatur, abdita et occulta causa ipsius temporis vel ordinis seu numeri intelligitur. Nam cum subtiliter discutitur cur a tempore Abraham usque ad David, dehinc a David ad transmigrationem, atque a transmigratione usque ad Christum, tempus et ordo ac numerus XLII generationum, in genealogia Salvatoris causa mysterii disponitur, hoc solum dispositio vel ratio nominatur. (0277B)Quae prorsus omnia supradicta omnibus veritatis amatoribus ad cognoscendum dicit esse necessaria. Quod autem fidei necessarium est, Deus Christus est, ac si dicat: Si omnia supradicta de Christo cognoscimus, necessarium est ut ea per fidem firmiter credamus. Quod est autem quod credere debeamus? Illud profecto quod Deus Christus est, id est, quod unigenitus Filius, qui verus et aeternus Deus est secundum divinitatem, idem quoque Christus, id est, unctus sit oleo laetitiae prae participibus suis secundum susceptam humanitatem. Nam hoc totum negotium in genealogia Christi Matthaeus ostendit. Quomodo autem qui verus Deus est secundum divinitatem, Christus homo sit secundum carnem, continuo explanat subdens: « qui factus (0277C)est ex muliere, » et reliqua usque: « in cruce fixit. » Nam qui omnium factor est secundum divinitatem, ipse homo factus est secundum nostrae fragilitatis participationem. Sed caeteri homines ex utroque sexu fiunt; ipse vero, qui supra homines verus Deus est, non ex virili semine, sed de superna Spiritus Dei gratia conceptus ex muliere verus homo est factus. Et qui suae divinitatis excellentia, summa lex supra legem est, sub lege Mosaica factus est. Ideoque quasi legi subditus octavo die circumcisus est. Et quia ex muliere eum dicit esse factum, ne ulla nuptialis copula in hoc cogitetur, ipsum ex virgine Maria natum esse consequenter asserit. Qui dum secundum divinitatem impassibilis et immortalis existat, tamen ut nos ab aeternae (0277D)mortis passione et cruciatu eriperet, passus in carne, spontaneam pro nobis mortem susceperat, omnia nostra et originalia et propria peccata in cruce figens.
Sed audisti passum in carne, audi quoque victoriam triumphantis gloriamque ab inferis resurgentis. Nam sequitur: « ut triumphans ea in semetipso, » et reliqua usque « in filiis. » Omnia, inquit, in cruce fixit, ut triumpharet ea, scilicet peccata peccatorumque tormenta, ipsaque daemonia vincens. Tunc enim triumphator factus est, cum post passionem suam et mortem ad inferos descendens, ipsum qui habebat mortis imperium sua morte detraxit, atque captivam captivitatem ad superos secum (0278A)eduxit. Hoc autem fecit, non in aliorum coelestium vel terrestrium confidens fortitudine, sed in semetipso. Quo triumpho peracto, gloria resurrectionis est ejus subsecuta. Unde ipse resurgens in corpore cunctis credentibus ad vitam aeternam praedestinatis, spem gloriae resurrectionis sua prima resurrectione praemonstravit. Sicque nomen summi patris in patribus, id est, Ecclesiae pastoribus et doctoribus, sibi Filio quasi capiti Ecclesiae, ad sui nominis gloriam suamque ad imaginem restituens. Ut quomodo coelestis Pater natura sit Pater, sic ejusdem Patris dono, pastores Ecclesiae, per Filii resurgentis gratiam, spirituales Patres nominentur. Quomodo autem nomen Patris summi, catholicae Ecclesiae Patribus qui dono superni genitoris patres (0278B)nominantur, per Filium donatum est, sic et nomen Filii, in multis Ecclesiae filiis, per eumdem unigenitum Filium Patri restitutum est. Nam per Redemptoris passionem mortemque ac resurrectionem, utrumque donum Ecclesiae collatum est, ut in Patris et Filii gratiam, multi tam patres quam filii in Ecclesia spirituales superni muneris largitione fiant. Sequitur: « sine principio, sine fine, ostendens unum se cum Patre esse quia unus est. » Brevis superiorum conclusio esse videtur, ac si aperte dicat: Cum Christus ex Virgine sit natus, passus in carne, omniaque delicta in cruce fixit, atque ea triumphans in semetipso propria in carne gloriose resurrexit, sicque spirituales patres et filios in Ecclesia restituit, hisque omnibus a nullo angelorum (0278C)hominumque sed sola suae divinitatis potentia gestis, evidentissime ostendit unum Deum se cum Patre esse. Non quomodo carnales filii temporali spatio suis patribus sunt aetate minores; sed sine principio, sine fine, secundum aeternam divinitatis substantiam, unus ipse Deus est cum Patre. Quare? Quia unus est. Siquidem unicus est secundum naturam Patris filius. Nam caeteri filii non natura, sed adoptione et gratia, filii Dei nominantur. Hic vero unus est natura Filius.
Itaque decursa secundum Matthaeum Evangelii periocha, sequitur totius argumenti anacephaleosis, id est recapitulatio, qua conscripti Evangelii utilitas ostenditur « In quo Evangelio utile est, » et reliqua usque: « recognoscant. » In ipso Evangelio, (0278D)in doctrina scilicet evangelica, tria quaedam utilia esse ad cognoscendum asserit. Id est vel prima, vel media, vel perfecta: et quae sunt illa prima, media et perfecta, protinus exponit dicens: « ut et vocationem apostoli et opus Evangelii, » et reliqua. Primo namque Matthaeus ex publicanis actibus a Domino vocatus est ut esset apostolus. Secundo Christi Evangelium ab eodem est conscriptum, in quo prorsus opere donum perfectae dilectionis Dei in carne nascentis erga humanum genus, per universa dicta et facta Dominica, quilibet studiose legentes intelligere possunt. Sicque in eodem Evangelio ipsum charitatis donum in quo a Deo apprehensi sunt atque electi, ipsique toto mentis ardore (0279A)Deum fontem dilectionis apprehendere expetunt, legendo et perscrutando recognoscant. Licet et aliter prima et media et perfecta intelligi possunt, id est quaeque in doctrina evangelica, utilia, utiliora atque utilissima. Ut, verbi gratia, conjugium, viduitas, virginitas, quae per tricesimum et sexagesimum atque centesimum fructum allegorice designantur. Aliter prima sunt ea quae in Evangelio a conceptione Domini [ Cod., ac receptione Deum] usque ad ejus baptismum narrantur. Media, quae a baptismo usque ad imminens passionis tempus in eodem Evangelio continentur. Perfecta, quae in ultimis Evangelii partibus de ejus passione morteque ac resurrectione conscribuntur. Sequitur: « nobis enim hoc in studio argumenti fuit, » et reliqua usque: (0279B)« non tacere. » Quia argumentum est oratio, rei dubiae faciens fidem, ob duas causas hoc argumentum (0280A)composuimus. Prima causa est ut nos factae, id est, cujuslibet gestae rei, et in Evangelio per Matthaeum narratae, fidem, hoc est, simplicem veritatem rerum gestarum, brevi sermone a genealogia Salvatoris usque ad ejusdem triumphum resurrectionis, summatim hoc argumento monstraremus. Secunda causa est ut illud non taceremus, sed potius lectores hoc argumento admoneremus, quod in omnibus quae in Evangelio de dictis et factis Dominicis narrantur, operantis Dei mirabilis dispositio a piis quibusdam Deumque desiderantibus diligenter intelligenda sit. Nam in argumentis utrumque necessarium est ut et fides rei dubiae efficiatur, et certa rerum intelligentia monstretur, quia fidei rerum gestarum intelligentia necessaria est: non enim sufficit credere, (0280B)nisi etiam intelligatur quod creditur.
Explicit in argumentum secundum Matthaeum.
(no app