Jump to content

Expositiuncula in Joannem (Christianus Druthmarus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositiuncula in Joannem
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf

Expositiuncula in Joannem (Christianus Druthmarus), J. P. Migne 106.1520B

Expositiuncula in Joannem

106.1515A| Gratiam pro gratia, id est, primo fidem, deinde remissionem peccatorum, et vitam aeternam. De plenitudine ejus misericordiae accepimus. Lex per Moysen data est, ostensa peccata: hoc est remissio peccatorum. Veritas, cognitio ipsius et vitae aeternae datio. Trinitas unus Deus misit Joannem baptizare, et Joannes aliqua noverat de Domino: aliqua esse doctus in baptismo, videlicet quia ipse per omnes suos servos esset baptizaturus, et ipsius baptismus diceretur, non alicujus. Dolus est cum aliud agitur et aliud fingitur. In Nathanaele confessionem peccati laudavit, folia ficulneae intelliguntur peccata Nathanael, populus qui de Judaeis credidit designatur, Philippus praedicatores. Angeli, praedicatores, ascendentes supra filium hominis, supra Ecclesiam suam. 106.1515B| Ascendentem unumquemque ut Paulus: Qui audivit, ait, verba in paradiso, quae non licet homini loqui. Descendentem, cum dicit: Non potui loqui vobis tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus.

Stabat Joannes. Id est in persecutione virtutum, unde merebatur celsitudinem considerare divinitatis. Stabant discipuli, quia magistrum ejus sequebantur in bonis. Videns Jesum ambulantem. Hoc est in terra cum hominibus conversantem, et profectum vitae demonstrantem. Agnus. Quia immolaturum erat pro nobis, et lanis sui velleris largiturus exempla virtutum. Bene duo discipuli, quia qui Dominum sequitur geminae charitatis munere ornatus debet incedere. Vidit illos, quia qui intentionem bonam habent, Dominus et approbat et adjuvat. Quod mansionem 106.1515C| ejus inquisierunt, docent ut omnes qui Dominum opere sequentur, pro vita aeterna hoc agant. Hora erat decima, quia qui ad Domini mansionem vult venire, legem quae in decem verbis comprehenditur debet habere consummatam. Die uno manserunt, quia melior est dies una in atriis tuis, super millia. Sicut Andreas fratrem suum ad Dominum adduxit, sic unusquisque proximum suum debet ad Dominum ducere. Intuitus eum Jesus interioribus oculis cordis, et nomen quod a parentibus acceperat, dicit, et nomen quod Ecclesiae congrue vel fundamento imposuit. Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, id est exsecutorem. Nathanael, Domus Dei vel Deus meus. Die tertia, tertia aetate saeculi. Primo ante legem, patriarcharum 106.1515D| exemplo, secundo sub lege, scriptis prophetarum: tertio, sub gratia Evangelii. Mater Domini, synagoga, mulier, Eva appellata est: statim ut facta, inquit: Formavit eam in mulierem. Vasa sex, lapidea corda sunt sanctorum, quae posita sunt ad 106.1516A| exemplum credentibus, per sex saeculi aetates. Secundum purificationem Judaeorum. Quia illis data solis est lex. Metretas binas, dilectionem Dei et proximi. Ternas, propter mysterium Trinitatis; ministri, apostoli. Implendo, id est intelligendo. Prima hydria sub Abel; secunda sub Noe; tertia sub Abraham; quarta sub David; quinta sub Jesu, populus de captivitate reductus; per septuaginta annos plenitudinem bonorum operum; per dona Spiritus sancti vita intelligitur. Sexta aetate Dominus apparuit qui ipsam aquam in vinum mutavit. Triclinium est, tres ordines in Ecclesia, conjugatorum, continentium, doctorum. Per columbam Spiritus sanctus accipitur, per boves praedicatores, per oves, plebs. Quadraginta sex annis, quia Christus de Adam 106.1516B| erat: et Adam interpretatur ibi quadraginta sex. Boves doctrina coelestis; oves, opera munditiae et pietatis, columbae, spiritus intelligitur. Vendunt boves, qui doctrinam Dei pro terreno quaestu impendunt; vendunt oves, qui pro humano favore opera pietatis exercent; vendunt columbas, qui gratiam Spiritus sancti pro pretio ac pro vulgi opinione tradunt; nummos vendunt, qui aperte terrenis rebus inserviunt. Funiculi, multitudo peccatorum, effudit aes, qui aufert figuras rerum quas dilexerunt. Prima aedificatio templi, sub Salomone septem annorum. Sub Zorobabel, quadraginta sex annorum. Et conceptio hominis in utero, sex diebus lactis similitudinem habet: novem, sanguinis; in duodecimo solidatur; in octavo decimo firmatur; sex et novem et 106.1516C| duodecimo et decem et octo quadraginta quinque sunt. Adde unum quo in membra dividitur, quadraginta sex fiunt. Nicodemum, interpretatur. Si terrena dixi vobis. Hoc est solvite templum hoc. Coelestia. Spiritus ubi vult spirat. Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit. De purificatione, id est per baptismum, utrum Joannes an Christus esset melior. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, id est, Filio. Hominibus vero aliis datur per spiritum in sermone sapientiae, et reliqua. Pater diligit Filium, et omnia dedit ei in manum, ut sit aequalis Patri subauditur. Aenon dedicatio, et cehe: Salim; Sichar, conclusio: Sichem humerus. Fatigatur ex itinere. Carnis assumptio, iter ipsius; hora sexta, sextam aetatem saeculi significat; ad puteum, ad profundum 106.1516D| nostrae habitationis; mulier, Ecclesia de gentibus; hydria, cupiditas; aqua, voluptas saeculi. Donum Dei, Spiritus sanctus; aqua, fons vitae; quinque viri, quinque sensus corporis. Messores prophetae et patriarchae designant deorsum semine nati; apostoli 106.1517A| surrexerunt, simul gaudeat qui seminat, et qui metet; apostoli et prophetae annuntiant Christum paganis; biduo mansit, geminum charitatis praeceptum dedit: hoc est Filio audire quod esse, et hoc videre quod esse. De morte ad vitam. A morte infidelitatis ad vitam fidei. Qui audierint vivent. Id est qui obaudierint vel obedierint. Dedit Filio vitam, id est genuit Filium; qui esset vita in semetipso, gignendo dedit. De ista resurrectione animarum dicebant haeretici jam factam. Pater non judicat quemquam. Quia forma servi quae judicata est, judicabit in fine, et non ibi videbitur divinitas. Non facio voluntatem meam, hoc est solam meam. Omnia demonstrat Filio: non faciendo, demonstrat Filio, sed demonstrando facit per Filium Pater, unum est facere et 106.1517B| demonstrare. Majora demonstrabit ei, assumpto omnia, id est resurrectionem corporum. Sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius quos vult vivificat. Id est similis de resurrectione animarum in resurrectione corporum. Pater non judicat quemquam. Stadiis viginti quinque legem significat, quia quinquies quini viginti quinque faciunt. Sed huic legi antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur, quia Deus sex diebus mundum perfecit. Et quinque per sex multiplicentur ut lex per Evangelium impleatur, quia sexies quinque triginta faciunt. Venit Christus. Primo summatim dicit, postea recapitulat quomodo venerit, et ostendit, quia pedibus ipsum mare transiit, non per navim. Deus Pater signavit. Signum ponere, consignare. Dixerunt 106.1517C| Judaei: Moyses dedit manna, tu hordeum. Omne quod dat mihi Pater, non ejiciam foras. De illa vita aeterna unde dictum est: Intra in gaudium Domini.

Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum. Hoc est qui manet in me, et ego in eo. Cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat. Tunc intelligitis non de carne corporis dixisse, quia caro hominis ad manducandum nihil prodest. Manet quis in Deo, cujus membrum est, manet ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Qui perseveraverit, hic salvus erit. Nolebat ambulare in Judaeam. Exemplum praebebat suis. Tempus meum nondum advenit. Tempus exsultationis, quod erit in die judicii vel tempus passionis. Ad diem festum hunc. Ubi gloriam humanam quaeratis. Scenopegia est in isto mundo tanquam 106.1517D| in deserto, et Christus latet. Ubi sum, vos non potestis venire. Non dixit ubi ero, sed ubi sum per divinitatem. Si quis sitit fluenta aquae vivae. Charismatum, dona vel charitas intelligitur. Nondum spiritus datus sic profuse, sicut post resurrectionem suam, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quare post resurrectionem? quia perfectiores erant apostoli ad custodiendum spiritum, ut in resurrectione nostra flagret. Oves meae vocem meam audiunt. Hoc est qui perseveraverit, et reliqua. Ego veni ut vitam habeant aeternam. Ingredientes in Ecclesiam, ut abundantius habeant in vita aeterna. Ingrediuntur per fidem in Ecclesiam: egredietur, ad 106.1518A| vitam aeternam. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. In hoc constat qui agnosco Patrem et cognoscor a Patre. Quia animam meam pono pro ovibus meis. Id est ea charitate qua pro ovibus meis morior, quantum Patrem diligam ostendo. Facta sunt encoenia. Per tres vices celebrabant Judaei encoeniorum diem. Unum, quando Salomon dedicavit templum in mense Octobri, decimo die ejusdem mensis. Secundo, quando ab his dedicatum est qui de Babylone venerant. Tertio, quando a Juda Machabaeo iterum dedicatum est: id est in Decembri vigesima quinta die ejusdem mensis. Pater, clarifica Filium tuum. Similitudine dedit nobis: in tentatione quid agere et dicere debeamus. Et clarificavi. Hoc est ante saecula, et est quando stellam magi ad eum 106.1518B| demonstrandum viderunt; et cum spiritus in specie columbae super eum apparuit; et cum in monte transfiguratus est. Clarificabo. Cum resurget et ascendet in coelum. Nunc judicium est mundi. Judicium hic discretionis accipitur; ut psalmista. Nunc princeps hujus mundi. Id est diabolus. Ejicietur foras. Videlicet de cordibus electorum multorum. Omnia traham ad meipsum. Id est omnia de quibus diabolus erit ejectus. Non dixit omnes, sed omnia, corpus et animam, et reliqua omnia praedestinata, vel electa. Si exaltatus fuero. Si, pro cum. Quis est iste filius hominis? Superius dixit: Venit hora ut glorificetur filius hominis; et dixit: Adhuc modicum lumen in vobis est. Quasi dixerit Christus in domo manet in aeternum. Ne tenebrae vos comprehendant. Hoc est si 106.1518C| negaveritis ejus humanitatem. Propterea non poterant credere. Ubi intelligendum est, quia nolebant: quemadmodum dictum est Domino, Si non credimus illi, ille fidelis est, negare seipsum non potest; non quia mutari homines, sed quod vitalia sapiunt, non possunt credere. Ego non judico quemquam. Hoc est modo. Verbum quod locutus sum. Id est meipsum. Dedit filio vitam, id est gignendo. Nunc clarificatus est filius hominis. Quia exeunte immundo, omnes mundi remanserunt. Et continuo clarificabit eum Scilicet passione et resurrectione sua. Quaeritis me et sicut dixit Judaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Judaeis autem non dixit, modo subauditur. Si quominus dixissem. Hoc est si alicubi nisi in domo Patris mei fuissent multae mansiones 106.1518D| paratae, dixissem vobis. Paravit nobis dum pro nobis mortuus est. Si abiero. Hoc est per carnis absentiam. Philippe, qui videt me. Tanquam melior esse Pater, cupiebat videre subauditur. Majora faciet. Etiam in salute gentium quo facerent dixit. Quia ad Patrem vado et quod petieritis, hoc faciam. Et alium paraclytum. Hoc est ut plus habeant. Rogabo Patrem. Per humanitatem, dabo per divinitatem. Ego vivo. Mox per resurrectionem immortalis. Et vos vivetis. In fine immortales. Qui habet mandata mea. Id est in memoria. Et servat. Id est in opere. Diligam eum. Hoc est ut perveniat ad visionem veritatis. Et manifestabo ei meipsum. Subauditur per eamdem charitatem. Et sermo qui ipse est. Pacem 106.1519A| in prima non dixit meam, sed in secunda; et ista est mundana, illa perpetua.

Propter verbum quod locutus sum vobis. Hoc est credulitatis, quia sine verbo nihil est baptismus. Manere nos in Christo et Christum in nobis, hoc est nobis prodest, non illi. Praecepta Patris servavi. Hoc est ut morerer pro hominibus. Gaudium vestrum impleatur. Hoc est habere consortium cum ipso. Aliud est esse servum timoris, aliud amoris. Omnia nota feci vobis. Significat quod se sciebat esse facturum.

Eatis volendo, fructum afferatis operando. Si non venissem, peccatum non haberent. Hoc est peccatum incredulitatis quo despexerunt credere in eum, videlicet homicidii, quo eum occiderunt. A patre procedit, et ego mittam. Unum est, quia procedit a Patre 106.1519B| et Filio, et venit sua sponte. Perhibebit de me. Hoc est ut faciat eos credere in me. Haec ab initio non dixi. Hoc est de promissione sancti Spiritus, vel de expulsione Synagogae, videlicet de occisione, et reliqua. Ille arguet mundum. Arguet ille Spiritus veritatis de his mundum, sed solummodo Judaeam; tanquam si diceret: Ille infundet in vestris cordibus charitatem. Natus est homo in mundum. Subaudiendum est, vel Christus surrexit, vel Ecclesia parturiet filios in vitam aeternam. Me non rogabitis. Id est non interrogabitis. Non petistis quidquam. Hoc est, quia in nomine Jesu non petierunt. Non rogabitis. Hoc de futuro dixit qui sufficienter habebunt. Quia vos me amastis. Subauditur: Pater prius amavit gratuitu, et effecit ut crederent in Filium, 106.1519C| et amarent eum. Exivi a Patre. Subaudiendum est: quia in ea forma qua aequalis est Patri, et in assumpta creatura minor apparuit. Et venit in mundum. Hoc est, in forma servi: hujus mundi amatoribus praebuit. Reliqui mundum. Id est humanitatem ad Patris majestatem adduxit. Ecce nunc palam loqueris. Putabant apostoli adhuc rudes palam fuisse, quia profunditatem datorum capere non valebant. Nunc scimus. Dominus sciens cogitationes eorum, locutus est de his quae ipsi interrogare volebant. Modo creditis, inquit Jesus, ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Hoc subaudiendum, in infidelitatis timorem. In me pacem habeatis. Id est, fidem non desideratis; vel etiam inter suos pacem habeant, et se 106.1519D| ament. Claritatem quam dedisti mihi dedi eis. Hoc est cognitionem omnipotentis Patris in Filio. Trans 106.1520A| torrentem Cedron. Cedron, genitivus Graecus pluralis est, quod potest dici cedrorum. Aut ad sequentes dies vos ascendite, ego non ascendam. Videlicet ad istum primum ascendit. Veni ut qui non vident videant. Et qui videbant, id est, videre putabant, noluerunt in eum credere, et ideo caeci permanserunt. Monumentum Dei dicitur ab evangelistis locus rotundus, ad cujus ostium advolutus fuit lapis. Sepulcrum vero dicitur locus in ipso tugurio, in Aquilonari parte monumenti, in quo Dominicum corpus quievit. Lapis revolutus divisus est, et duo altaria desuper facta sunt.

Sepulcrum sanctae Mariae est in valle Josaphat, in basilica in qua aliquando sepulta fuit. Sed de eodem sepulcro quomodo vel quo tempore, an a quibus 106.1520B| personis sanctum corpusculum ejus sit ablatum, nullus potest referre pro certo.

Corpus Simeonis et Joseph bajoli Domini in ipsa valle, in alia basilica sepulta sunt inter montem Sion et montem Oliveti, in valle Josaphat.

Sal terrae dicitur qui in terra invenitur, et non fit de aqua. Unde Dominus. Vos estis sal terrae.

In Draconitida regione est fons cui nomen Fiala, unde oriuntur fontes subterranei, centum viginti stadii usque ad Caesaream Philippi: quae et Paneas dicta est a Panio monte, ubi divisi oriuntur Jor et Dan. Et post paululum junguntur et fit fluvius centum viginti stadiis usque ad urbem Juliam; et tunc facit lacum Genesar, qui et Chennereth vocatur. De locustis, et mel silvestre. Locustae sunt in ipsa 106.1520C| terra minimum genus, quarum corpuscula in modum digiti manus exsilia et brevia sunt. Et quia earum brevis est volatus, similes sunt saltibus levium ranarum; et facile in herbis rapiuntur, et coctae in oleo victum praebent pauperum. De melle vero silvestri. Sunt arbores parvae, lata et rotunda habentes folia, lacteum colorem, et saporem mellei: quorum foliorum natura fragilis valde est; et qui volunt comedere, ea primum manibus confricant, deinde comedunt; et hoc est mel silvestre in silvis repertum. Locus ubi Dominus quinque millia hominum pavit, citra mare Galileae est; et post attatum habens fontem, de quo bibunt ipsi qui sunt Capharnaum, secus lacum Chennereth. Mons Thabor triginta stadiis sublimatur, super latus viginti quatuor, 106.1520D| subauditur stadiis.