Expositum de die Paschae et mensis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Expositum de die Paschae et mensis
Saeculo V

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

JulHil.ExDeDiP 13 Julius Hilarianusfl.450 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Expositum de die Paschae et mensis I. In unum, fratres, nonnulli ac servi Dei, de divinis Scripturis ut aliqua tractaremus, saepe convenimus, ibique desiderantibus eis, de PASCHALI CIRCULO pauca interim locuti, plenam me exhibiturum rationem promisi. Igitur jussio fratrum meum promissum iterum et saepe admonuit, ut illud, quod dudum de ratione Paschae sensim patienterque tractavimus, id jam scripto meo definiretur, hoc est, ut cum non aliud Dominus Deus Moysi quam primum mensem nominarit, et in eo Pascha celebrari praecepit, dicens: Mensis hic initium mensium, primus erit vobis in mensibus anni. Fare itaque ad omnem Synagogam filiorum Israel, ut faciant Pascha, incipientes a quarta decima mensis hujus ad vesperam usque in vicesimam primam (Exod. XII, 2, 3, 18, sec. LXX). Unde vero primus iste mensis incipiat, vel ubi terminum habeat, scriptura divina haud nobis evidentissima responsione declaravit. Cur ergo hodie abs tertio nonarum Martiarum usque in quartum nonarum Aprilium diem luna prima a nobis quaeritur, seu ex quinto decimo kalendarum Aprilium in septimo decimo kalendarum Maiarum die, ut sit quarta decima, confirmatur. Exinde ubicumque occurrerit dies Paschae, legitime celebramus, sicuti a Patribus nostris celebratum traditumque esse cognovimus. Nunc tempus advenit, quo ratione legis oratione mea affare cuncta ordinanterque discurramus, videlicet retinentes, quod Pascha non a principio mundi, sed a Moyse sacra voce celebrari praeceptum est, et quod mense primum non ut Aegyptii ex quarto kalendarum Septembrium die, aut ut Romani e kalendis Januariis primum suum incipiunt mensem, sed ex divinae legis auctoritate semper, omnique anno luna suo cursu primum nobis generat mensem. Sed mensem istum primum propter Pascha nostrum ut legitime cognoscamus, ad originem mundi certa ratione ire compellimur; ut diem, in quo luminaria facta sunt, vel qualem mundo Deus fecerit lunam, cognoscere possimus, licet in constructione mundi non aliud credendum est, nisi quia Deus omnipotens omnia aequalia, plena perfectaque constituit.

II. Demonstrandum est igitur primo cum mundi fabrica inchoaretur, quia sit dies, quem Deus omnipotens creando lucem constituit: in secundis ostendemus, lunam a Deo ad vesperum qualis profecto sit facta, vel ubinam ejus annus finem accipiat: sic deinde enarrabimus, quare abs III nonarum Martiarum usque in IV nonarum Aprilium diem prima luna a nobis quaeritur, vel ex XV kalendarum Aprilium usque in XVII kalendarum Maiarum diem ad celebrandum integre Pascha XIV requiratur ut omni ex parte praecludatur aditus his, qui contradictionibus student, ne in aliquo nos minus rationem definivisse arbitrentur. III. Cum necdum esset lex ab omnipotente Domino tradita, homines in cursu lunae saepius haesitabant. Alii in orbem plenam, qualis Dei jussu mundo orta fuerat, primam appellabant, alii aliud sentiebant. Menses igitur tantummodo per tricenarium numerum computantes, in trecentis sexaginta diebus cursum duodecim mensium explicabant, sicut tempus illud diluvii Geneseos Scriptura tricenos dies in mense cucurrisse monstratur. Quinque scilicet dies, qui supersunt ad annum finiendum, in memoriam fabricae Dei vacui nominabantur. Quinque enim diebus fabricatus est mundus, homo vero sexto die post omnia factus est, ex quo etiam die ad duodecim percurrendos menses computus ei dierum fuit trecentorum sexaginta in pridie diei illius, quem primo constituit Deus. Quinque deinde vacivi dies fuerunt usque in pridie nativitatis ejusdem hominis, qui primo fictus est, ex qua consuetudine vel traditione sic apud aliquas gentes remansisse cognoscitur, ut apud Aegyptios, qui hos quinque dies vacivos habent, quos ἐπαγομένους appellant. Et ab aliquibus descriptoribus Romanis, qui rationem dierum scribere voluere, atros intercalaresque fuisse nominati sunt. Nemo igitur priscis temporibus, quia necdum ostenderat Deus cursum solis ac lunae, nemo hominum apprehendebat verni aestatisque tempora, autumni et hiemis metas, crementa decrementaque dierum ac noctium colligebat, quem suis quoque temporibus haec luminaria imperio Dei explicare usque ad finem temporis jussa sunt. Unde pro tempore Job illum sanctissimum beatissimumque Deus omnipotens inter multa correptionis verba etiam de hoc admonuit, dicens: Et hoc mihi dic, an scias cursum solis et lunae (Job. XXVIII, 19)? Eo quippe tempore, quo a Domino Deo nostro legem Moysi datam esse cognoscimus propter Pascha celebrandum, mensium annorumque rationem per lunae cursum ei tradidit, ut ex neomenia mensem primum seu alios habere potuisset, qui nunc ex legis traditione colligitur, si modo is, qui colligere velit, diligentissime perscrutetur, cui rei nos operam dantes singula exponimus, incipientes, ut diximus, a die primo mundi. IV. In principio, inquit Moyses, fecit Deus coelum et terram, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum et spiritus Dei super ferebatur super aquas. Et dixit Deus, fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quia bona est, et divisit inter lucem et tenebras. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Et factum est vespere, et factum est mane dies unus. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, hoc est, libravit diem et noctem (Gen. I, 1-5, sec. LXX). Ad jussionem enim Dei lux facta ita tenebras intercidit, ut cursus inter utraque aequalis appareret, et exinde jam dies ac nox crementa et decrementa alterna vice susciperent, et tempora demonstrarent. Sicut enim terra et maria omnem animam vivam Deus omnipotens, primo in aetate integra ad genus, nec non et omnes fructus terrae perfectos cum suis seminibus mox jussit educi, sic deinde imprimis lucis ac tenebrarum spatium aequali cursu constituit. Iste igitur dies primus cognoscitur esse, qui in origine factus est, in quo lucem noctemque Dominus Deus fecit aequalem, verni scilicet tempore, quo caput anni esse voluit omnipotens Deus. V. Isto igitur tempore fabricavit et mundum. Ante omnia enim tempora etiam tempus istud primo constituere dignatus est Dominus, quod prae caeteris sit blandus, aeris qualitate libratus, quo cuncta terrae nascentia glacialis hiemis torpore defuncto, et laeto hoc verni temporis aere suscepto, in varios diversi generis flores seminaque prorumpunt; ut laudes quodammodo etiam ipsa Domino Creatori fecundis primitiarum fructibus cum hominum festis gratissima suavitatis fertilitate concelebrent, in quo etiam nunc institutus a Domino primus occurrit aequinoctius, qui secundum cognominationem mensium Romanorum VIII kalendarum Aprilium invenitur. Hinc ergo initium sumentes, universa quae proposuimus, decurremus. VI. De die primo mundi locuti breviter explicuimus. Jam ad lunae rationem veniamus. Transactis enim tribus diebus, quarto die, id est, V kalendarum Aprilium in signis temporibusque, diebus, et annis haud simul luminaria sunt constituta. Licet enim uno die sunt facta, tamen Deus omnipotens, ut clarum nobis efficeret diem, solem mane constituit. Appropinquante igitur nocte in numeros et tempora vario cursu volventem menstrualem instituit lunam: quae luna ad vesperum quarta decima dodran facta est, ea ratione, ut et omnes primae noctis tenebras illustraret, totamque percurreret noctem, et ut homini novo, cui haec Dominus Deus faciebat, sexto die, sicuti jam sol diei factus sit, ita ei aliud opus luna nocti proficiens procedere videretur, ne desertus a lucis exitu, solisque claritate, insperatas seu solas tenebras pateretur. Eo enim tempore lunam talem mane quod oritur, sol respicit in Occidentem, in inchoatione vero noctis post abscessum lucis, consummatosque cursus solis, quae cum virtute lucis suae clypeata luna procedit. Non immerito etiam per Moysen in Exodo Dominus Deus populo suo jussit ex quarta decima luna primi mensis plena ad vesperum usque ad vicesimam primam Pascha debere celebrari. Voluit enim Dominus hebdomadam Paschae a quarta decima plena ad vesperum habere initium, ut illucescente die Paschae, qui primus est hebdomadis ejusdem quinta decima luna prima eis fuisset dies azymorum. Dominus enim in Levitico declarat, hoc dicens: In primo mense, in quarta decima die mensis, in medio vespertinorum Pascha Domino, et in quinta decima mensis hujus dies festi azymorum Domino (Levit. XXIII, 5, 6, sec. LXX). Dies enim lunares vespere incipiunt, et in vespere finiuntur; quoniam luna a Deo ut sua luce propter rudem adhuc hominem noctis tenebras temperaret, a vespere quinto kalendarum Aprilium die nativitatis accepit ortum, et usque in aliam vesperam, id est IV kalendas Apriles primi diei sui exhibuit cursum, quapropter hodie nos lunarem cursum edocti a Deo, retinentes vigilias Paschae initiante vespera celebramus. VII. Exposuimus, luna a Domino qualis sit V kalendas Apriles ad vesperam facta. Nunc et ubi annum suum explicuerit, demonstramus. Iste enim annus caeteris annis terminum posuit. Sed quod menses et annos, ut supra memoravimus, suo cursu luna demonstraret per neomenias, id est, novos ac primo dies mensum, quos generat luna, Dominus Deus sua testatione declarat. Sic enim et scriptum est: Et locutus est Dominus Deus ad Moysen, dicens: In die primo neomeniae mensis primi dedicabis tabernaculum testimonii (Exod. XL, 1, 2, sec. LXX). Et alio loco, cum de sacrificiis, quando et quomodo offerri deberent, ait: Etiam offeretis sacrificia, et in neomeniis mensis ex mense in mensibus anni (Num. XXVIII, 11, 14, sec. LXX). In libro etiam Regnorum dictum est: Cum se absconderet David, timens regem Saul, et facta sunt neomenia, et intravit Rex ad mensam, ut manducaret, et cum eo soliti convivae venerunt. David autem non intravit cum eo, et apparuit locus ejus, et nihil locutus est Saul illo die, et factum est in crastinum in secundo die mensis (I Reg. XX, 24-26, sec. LXX). In Psalmis quoque dictum est: Lunam posuit Deus in tempora (Psal. CIII, 19). Igitur in viginti novem semis dies lunae explicat mensem. Quapropter? quia non penitus tenuata luce finitur. Caeterum jam aliud opus esset, non id quod primo fecerat omnipotens Deus. Tricesima ergo luna latens in semisse cavatur. Duodecies igitur vicies nonus semis efficiuntur dies trecenti quinquaginta quatuor. VIII. Itaque in V nonas Martias eadem luna annum suum currendo complevit. Hoc per singulos menses anni ipsius lunae probare possumus. Nam primum suum mensem haec luna II idus Apriles consummavit, eo quod eam plenam Deus mundo fecit, ac procedere jussit. Secundum mensem IV idus Maias explicuit. Tertium vero mensem III idus Junias consummavit. Quartum mensem sexto idus Julias. Quintum mensem V idus Augustas. Sextum mensem VII idus Septembres. Septimum mensem nonas Octobres. Octavum mensem nonas Novembres. Nonum mensem nonas Decembres. Decimum mensem III nonas Januarias. Undecimum mensem IV nonas Februarias. Duodecimum quippe suum mensem V Nonas Martias assignavit, die vero IV nonarum Martiarum post die V nonarum earumdem transactis duodecim lunis, id est, duodecim mensibus apparuit nativitas ejusdem lunae.

IX. Proinde in trecentis quinquaginta quatuor diebus luna perexplicat annum, sol vero in trecentis sexaginta quinque et quadran, undecim scilicet dies sunt et quadran, quos quasi minus habere videtur ratio lunae a ratione solis. Sex dies cavaturarum lunae duodecim semisses, et quinque illi, qui in memoriam fabricae Dei, vacivi nominabantur, quos nunc compositio Romana super aliquos menses divisit, quos intercalares nominavit, et quadrantem illum, quem potius ratio continet solis, qui quadran superputatus, quater per accessus quatuor annorum efficiens assem ad cursum solis accedit bis sexti kalendarum Martiarum. Sed quoniam sol et luna, dies et nox alter in alterius connexam habet disputationem super CCCLIII dies annum lunarem, accedunt hi undecim dies et quadran bissextilis, et sic annus solis habere cognoscitur dies CCCLXV et quadran. Igitur, quia luna primum suum explicuit annum, id est, in V nonarum Martiarum, III nonarum Martiarum dies ad primum mensem pertinere videtur. X. Sed quoniam divina pietas ita sanxit, ut Paschae solemnitas non aliter quam in primo mense procul dubio celebretur, ea ratione non a IV nonarum Martiarum die propter rationem Paschae prima luna a nobis quaeritur; quoniam in isto die anno ipso primo vertente non assis plenus, sed semis apparuit luna, alia vero die, id est, III nonarum Martiarum in asse pleno prima fuisse cognoscitur. Unde intelligimus, eam nonnisi a IV nonarum Martiarum die, ut rectius nobis III nonas Martias prima possit occurrere, incrementa assis ejusdem lunae ortum ad nativitatem debere tenere. Nunc igitur IV nonas Martias cum occurrerit luna prima, idcirco declinamus, quia in XXIV horas noctis et diei assis ipse conficitur, et de die ultimi mensis anni transacti ejus, qui est V nonas Martias ad assem suum incipit incrementum, et ne ultimo mense initium accrementa luna prima mensis primi habere videatur. Iste dies IV nonarum Martiarum medius a nobis retinetur, ut sit inter die ultimi mensis transacti, et inter III non. Mar. ut luna prima, quae fuerit III non. Mar. ex die IV non. earumdem initium habeat accrementum. In eo enim die, id est, in III non. Mar. si fuerit luna prima sine scrupulo anni, et in die primi mensis prima esse invenitur, et de die primi mensis ad nativitatem suam accipit incrementum. XI. Igitur ex die isto III non. Mar. usque in die IV non. April. quaeri a nobis debet, ut sit luna prima, quia in quocumque die ex his XXIX diebus luna prima cum fuerit, inde incipit primus mensis lunaris. Ex die vero XV kal. Aprilium usque in XVII kal. Maiarum diem legaliter luna ut sit quarta decima, vera ratione firmatur. Hinc namque decurrentes, ubi occurrerit dies sacrosanctus Paschae, sane in eodem pridem primo mense, quem luna genuerit, juste ac sine ulla intermissione Pascha facere oportet. Sic enim de ea re Dominus in Exodo testatur et dicit: Diem festum Paschae observabitis, septem diebus edetis azyma, sicut praecepi tibi per tempus mensis novorum. In eo enim exiisti de terra Aegypti (Exod. XXIII, 15, sec. LXX). Item in Levitico praecepit Dominus et dicit: In primo mense in XIV mensis in medio vespertinorum Pascha Domini, et in XV mensis hujus dies festi azymorum Domino (Levit. XXIII, 5, 6, sec. LXX). Item in Numeris: Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Syna anno secundo profectionis eorum ex Aegypto in mense primo, dicens: Dic et faciant filii Israel Pascha in tempore suo, quarta decima die mensis primi ad vespera facies illud secundum tempora, secundum legem suam, et secundum corporationem suam facies illud. Et locutus est Moyses filiis Israel facere Pascha in deserto Syna, et secundum quod praecepit Dominus Moysi, sic fecerunt filii Israel (Num. IX, 1-5, sec. LXX). Et paulo post cum comminatione praecepit Dominus et dicit: Homo qui fuerit mundus, et in via longa non fuerit, et cessaverit facere Pascha, exterminabitur anima illa de populo suo, quia munus Domino nostro non obtulit tempore suo, et peccatum suum accipiet homo ille (Ibid., 13). Item in Deuteronomio Moyses ad populum loquitur, dicens: Observa a mensem novorum, et facies Pascha Domino Deo tuo, quia in mense novorum existi de terra Aegypti nocte, et immolabis Pascha Domini Deo tuo (Deut. XVI, 1, 2, sec. LXX). Etiam in libro primo Esdrae apertius scriptum est: Et egit Josias Pascha in Hierosolymis Domino, et immolavit Fasec quarta decima luna primi mensis ad vesperam (I Esdr. I, 1, sec. LXX; Vulg. II Paral. XXXV, 1). XII. Sed quid multa discurrimus, cum idem in omnibus scripturis sacris memoratum sit, in primo mense Pascha debere celebrare. Sed mensem istum primum luna ista tutum terminatumque non habet, ut idem et ipse semper occurrat, sed dies, quos supra memoravimus, XXIX ex III nonarum Martiarum in IV nonarum Aprilium die, in quibus anno primo transacto a fabrica mundi, primum suum exhibuit mensem, ut cum in uno die ex his fuerit prima, exinde ipsa primum nobis generat mensem. Haec etenim ratio embolysmos et communes annos facit. Si quando enim in duodecimo mense ante III non. Mar. die non. explicitis diebus anni sui, quem superius memoravimus, eadem luna apparuerit prima, tertium decimum mensem necesse est impleat et faciat annum embolysmum. Si anno completo suo tempore competenti, id est, in diebus, qui ad primum mensem pertinere videntur, transactis scilicet duodecim mensibus suis fuerit prima luna, communis annus effectus est. Hi namque XXVIII dies embolysmos et communes annos sic manifestant. Undecim dies sunt ex III non. Martiarum in die iduum earumdem, in quibus prima si fuerit luna, quia post duodecim menses nata videbitur, praeteritos annos communes fuisse ostendit, praesentes vero, in quibus nata mensem primum facit, embolysmos designat. Octo dies sunt ex die XVII kal. Aprilium, in die X kal. April. in quibus luna si apparuerit prima. et praeteritos et praesentes annos communes significat. Decem proinde dies sunt ex VIII kalend. April. in III non. earumdem diem, in quibus si fuerit prima luna, praeteritos annos embolysmos facit, praesentes communes ostendit, qui anni communes habent dies trecentenos quinquagenos quaternos, aut enim undecim dies, minus habet ratio lunae a ratione solis et facit annum communem, aut X et IX transcendit, et facit embolysmum. XIII. Inde per annos singulos hac diversitate dies annorum lunae cum diebus solis, qui in trecentis sexaginta quinque et quadran conficit annum, non sibi concordare videntur. Proinde etiam hoc ostendimus, ut appareat omnibus aequales eos invicem dies habere, et ab initio cursus eorum isto ordine cucurrisse, et damna communium annorum eadem luna in annis embolysmis compensasse. Octo annorum rationem, quae perfecta fore videtur, in medium proferamus. In octo scilicet annos luna quinque annos habet communes et tres embolysmos. Ergo quinquies CCCLIV faciunt DCCLXX, et ter CCCLXXXIV faciunt MCLII; fiunt simul dies duo millia DCCCCXXII. Sic deinde et solis octo annorum summam in unum colligamus octies CCCLXV quadran. duo millia DCCCCXXII. Ita igitur congregavit solis ac lunae cursus cum diebus suprascriptis. XIV. Enarravimus qui sit dies mundi, quem Deus omnipotens creando lucem constituit, et lunam in inchoatione noctis qualis sit facta, vel ubi primum annum suum explicuerit, et quare abs III nonar. Martiar. die prima luna a nobis quaeritur, et ex quibus diebus quartadecima comprehendatur, etiam embolysmorum et communium annorum rationem ad plenam instructionem, ut etiam istum cursum lunae cum diebus Paschae posteri nostri per infinitos annos currentes, et futura tempora facilius ac veridice investigare percurrant. ut quoto kal. idusve foret; ut qui dies vel quota luna primo mense occurrere possit, ut hoc Opusculum nostrum omnibus sine labore sit constitutum, cum et ratio vera superius praemissa sit, et sine labore vel sine offendiculo falsitatis a dubitantibus atque ignorantibus multis dies ipsi Paschae suo quoque tempore cognoscantur. Aliud est enim Pascha nostrum, aliud Judaeorum. Longe etiam aliud est ab ipsis nostrum denique sacramentum, nec sicut illi Pascha Domino celebramus, quod in lectione sequenti clara ratione monstratur. XV. Quinto decimo namque anno imperii Tiberii Caesaris Dominus Christus, cum esset quasi triginta annorum, incipiens a baptismo Joannis accessit. Haec Evangelista testatur. Uno proinde anno Judaicae genti, ad quam venerat, praedicavit, in quo anno non solum regnum coelorum advenire praedixit, sed et, ut crederent, in virtutibus manifestum se Dominum ostendit, hoc usque in annum sextum decimum imperii Tiberii Caesaris, in quo jam non, ut assolet Judaicae solemnitati agnus ex ovibus, sed ipse pro nobis Dominus immolatus est Christus; ut non ex Aegypto, sed ex mundo et vitiis ejus credentes liberari possimus. Eo quippe anno, ut supputationis fides ostendit, et ratio ipsa persuadet, passus est idem Dominus Christus luna XIV, VIII kal. April. feria sexta. Tertio vero die illucescente feria prima, quae est post Sabbatum Judaeorum, dies dominica, sabbatum scilicet nostrum et verum Pascha, in quo idem Dominus Christus morte devicta resurgendo Pascha nostrum sanctificavit, id est, vivorum et mortuorum a veteris hominis sententia liberationis transitum fecit, ortusque est timentibus Dominum, et credentibus Christo, sol verus justitiae, et sanitas in pinnis ejus. Unde nos hodie Christiani in memoriam liberationis nostrae jam non ut Judaei in agno occiso, et azymis similae, et in quolibet die, sed ad instar resurrectionis ejusdem Domini nostri feria prima, hoc est, die dominica primum tantummodo mensem ex lege retinentes, quem luna currendo suis numeris gignit, sicut scriptum est: A quarta decima plena ad vesperum usque ad vicesimam primam in azymis sinceritatis et veritatis, mentis scilicet puritate, Pascha Domino celebramus. EPILOGUS. Universa, Deo favente, decurrentes explicuimus, quidquid ad rationem Paschae fuerat dicendum. Jam finem hic faciamus nostro sermoni, consummavimusque hoc laboriosum Opus in die isto III nonarum Martiarum post consulatum Arcadii IV et Honorii III. Quapropter admonemus eos, qui ante a nobis non emendata haec scripta accipere festinaverunt, ut secundum istum ordinem emendatum Opus habere conentur, ideoque et diem et consules, quod non posuimus primo, nunc huic rationi infiximus, ut exhinc sciat quis emendatum hoc esse Opus.

Quintus Julius Hilarianus explicuit, emendavit die III nonarum Martiarum Caesario et Attico consulibus.