Jump to content

Exposuisti Nobis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exposuisti Nobis
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 196

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX APPROBAT CONSILIUM EDENDI OMNIA DOCUMENTA

AD DOGMA DE IMMACULATO B. M. V. CONCEPTU PERTINENTIA*

DILECTO FILIO

VINCENTIO SARDI AB EPISTOLIS NOSTRAS AD PRINCIPES
CANONICO PETRIANO


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Exposuisti Nobis, vixdum a benignitate Nostra ad munus evectus fuisti epistolarum Nostrarum ad Principes conscribendarum, reperisse te in Tabulario tuae curae credito documenta omnia, quae ad Definitionem Dogmatis de Immaculato Conceptu augustae Deiparentis Mariae pertinerent. Usus autem opportunitate celebritatum, quibus, Decembri proximo, quinquagesimus annus a dicta Definitione commemorabitur, consilium inivisti ea documenta omnia, si placeret Nobis, in lucem edendi, ac volumen Nostro Nomini dedicandi. Propositum, dilecte fili, quod iam probavimus, probamus iterum, et volumen dicari Nobis libentissime annuimus. Idque non eo solum quod labore a te suscipiendo Magnae Dei Matri honor accedet; verum etiam quia ex memorata documentorum editione licebit cuique agnoscere qua cunctatione, qua prudentia, quibus diuturnis consiliis Pius IX, Decessor Noster, in tanti momenti re usus fuerit. Non dubitamus quin librum omnes laeto animo sint excepturi quotquot vel sacrae student eruditioni, vel Sanctam Dei Matrem peculiari pietate prosequuntur. Tibi interea caelestium munerum ubertatem adprecamur. Nostrae vero benevolentiae pignus, Apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XV Augusti MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 196-197.