Exultavit Cor Nostrum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EPISTOLA ENCYCLICA

>
AD OMNES PATRIARCHAS PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORVM ORDINARIOS
GRATIAM ET COMMVNIONEM APOSTOLICAE SEDIS HABENTES


VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Exultavit cor Nostrum in Domino, Venerabiles Fra¬
tres, et humillimas maximasque clementissimo mise¬
ricordiarum Patri et Deo totius consolationis egimus
gratias, ubi inter assiduas et gravissimas, quibus in
hac tanta temponlm iniquitate premimur, angustias,
ex plurimis vestris testimoniis, accepimus uberes
laetissimosque fructus, qui divina adspirante gratia
in populos curae vestrae commissos ex sacro Jubi¬
laeo a Nobis concesso redundarunt. Significastis enim,
hac occasione fideles vestrarum Dioecesium populos
summa frequentia in spiritu humilitatis et in animo
contrito ad sacras aedes certatim accurrisse, ut verbi
Dei praedicationi assisterent, et ablutis per reconci¬
liationis Sacramentum animi sordibus ad divinam
mensam accederent, ac simul fervidas Deo Optimo
Maximo juxta Nostra desideria preces offerrent. Inde
contigit, ut non pauci coelestis gratiae ope e vitio¬
rum coeno, et veritatis semitas amplexi salutarem
vitae rationem inierint. Quae quidem omnia summae
consolationi et jucunditati Nobis fuerunt, qui de
omnium hominum salute Nobis divinitus commissa



quam maxime anxii, atque solliciti nihil profecto tam
vehem fcintler optamus aihilque aliud rotis omnibus,
ac precibus dies noctesque in humilitate cbfdis No¬
stri a Duo exposcimus, quam ut omnes populi, gen¬
tes, nationes ambularites gressibus fidei quotidie magis
Ipsum hgnoscaut et diligant, ac sanctissimam Ejus
legem sedulo adimpleant et instent viam, quae ducit
ad vitam.

Etsi vero. Venerabiles Fratres, ex parte Nobis
summopere laetandum, quod vostrarum Dioecesium
populi magnas ex sacro Jubilaee spIrltUaM perce¬
perint Utilitates, tamen ex altera nOn parum dolen-
dnm, cum videamus qUain afflictam et luctuosam
sanctissima nostra religio, et civilis societas praese-
ferant faciem miserrimis hisce temporibus. Nemo
enhn Vestrum ignorat, Venerabiles Fratres* quibus
subdolis artibus, quibus monstrosis opinionum por¬
tentis, et nefariis cujuSque generis machinationibus
Dei, et humani generis hostes omnium mentes per¬
vertere, moresque corrumpere connituntur, ut reli¬
gionem, si fieri unquam posset, usquequaque tollere,
et civilis societatis vincula revellere, eamque funditus
evertere valeant.. Hinc porro deploranda multorum
mentibus offiiba caligo; acerrimum contra catholicam
rem universam, atque hanc Apostolicam Sedem bel¬
lum; teterrirrium contra virtutem,honestatemque odium;
perditissima vitia mentito virtutis nomine cohonesta¬
te; effrenata opinandi, vivendi et quidlibet audendi
licenti*; impotens cujusque imperii, potestatis» atque
auctoritatis intolerantia; sacrarum rerum ac sanctis¬
simarum legum, optimarumque institutionum ludi¬
brium, contemptus; miseranda improvidae praesertim



juventutis corruptio; pestifera pravorum librorum, et
undique volantium ac peccare docentium libellorum,
ephemeridum ac pagellarum colluvies; mortiferum
indifferentismi, et incredulitatis virus; impiarum conspi¬
rationum motus, et jura cum humana, tum divina
spreta atque irrisa. Neque Vos latet, Venerabiles Fra¬
tres, quae exinde anxietas, quae dubitatio, quae hae¬
sitatio ac formido omnium praesertim bene sentien¬
tium animos sollicitet et angat, cum gravissima quae¬
que mala privatis, publicisque rationibus sint perti¬
mescenda, ubi homines a veritatis, justitiae et reli¬
gionis norma misere desciscentes, ac pravis indomi-
tisque servientes cupiditatibus omne nefas animo
moliuntur.

In tanto igitur rerum discrimine nemo non videt,
omnes spes nostras unice esse collocandas in Deo
salutari nostro atque continuas, fervidasque Ipsi adhi¬
bendas preces, ut misericordiae suae divitias super
omnes populos propitius effundens, et omnium men¬
tes coelestis suae gratiae lumine illustrans, errantes
ad justitiae viam reducere, ac rebelles hostium vo¬
luntates ad se convertere dignetur, omnibusque san¬
cti sui nominis amorem et timorem inserat, ac spi¬
ritum tribuat cogitandi semper et agendi quaecumque
sunt recta, quaecumque vera, quaecumque pudica,
quaecumque justa, quaecumque sancta. Et quoniam
suavis, mitis et misericors est Dominus ac dives in
omnes, qui invocant Illum, respicit in orationem hu¬
milium et omnipotentiam suam parcendo maxime et
miserando manifestat, adeamus, Venerabiles Fratres,
cum fiducia ad tronum gratiae , ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilio op-



portuno. Omnis enim qui petit accipit, qui quaerit
invenit et pulsanti aperietur (1). Ac primum immor¬
tales miserationum Domino agamus gratias, et labiis*
exultationis laudemus nomen sanctum Ejus, cum in'
multis catholici orbis regionibus mirabilia misericor¬
diae suae operari dignetur. Hiqc unanimes, atque
eadem fidei sinceritate, spei firmitate et caritatis ar¬
dore animati sine intermissione Deum humiliter eni-
xeque orare et obsecrare non desinamus, ut Eccle¬
siam suam sanctam ab omnibus calamitatibus eripiat,
eamque ubique gentium, ubique terrarum magis in
dies amplitudine augeat et exaltet, ut mundum a
cunctis purget erroribus omnesque homines ad agni¬
tionem veritatis, et salutis viam clementissime ad¬
ducat, ut flagella suae iracundiae, quae pro nostris
peccatis meremur, propitius avertat, ut mari ventis¬
que imperet et faciat tranquillitatem, atque optatis¬
simam pacem omnibus concedat, ut salvum faciat
populum suum, et benedicat haereditati suae, illam-
que ad coelestia dirigat atque perducat. Ut autem
lacibus Deus inclinet aurem suam ad preces nostras
et annuat votis nostris, levemus oculos manusque
ad sanctissimam Dei Genitricem immaculatam Vir¬
ginem Mariam , cujus nullum praesentius, nullum
validius apud Deum patrocinium , quaeque nostra
amantissima Mater, et maxima fiducia nostra, immcf
tota ratio spei nostrae, quod quaerit invenit et fru¬
strari non potest. Deinde suffragia quoque quaeramus
tam Apostolorum Principis, cui Christus ipse tradidit
elaves regni coelorum, quemque Ecclesiae suae pe¬
di Matlh. 7, 8.



tram constituit* adversus quam portae inferi praeva¬
lere nunquam poterunt; tum CoaposLoli ejus Pauli,
et j^rbprii cujuaque civitatis et regionis Patroni* alio-
rumque Coclitum omnium, quo benignissimus Do¬
minus uberriitid suae bobitatis dona copiosissime lar-
giatur.

Itaque, Venerabiles Fratres, dum Mos in hac altna
Urbe Nostra publicas preces fieri mandamus, hisce
Litterte Vos ipsos et populoB curae vestrae eommis-
sds ad votorum Nostrorum societatem evocamus et
egregiam vestiam religiobem ac pietatem omni stu¬
dio exchamus, ut in vestris quoque dioecesibus pu-
biiwife orationes ad divinam implorandam clementiam
indicendas curetis. Atque ut fideles ard mitiore animo
hisce nbsetJratiobibus per Vos statuendis instent, coe¬
lestes Ecclesiae thesauros in forma Jubilaei denuo
proferre cebsuimus, quemadmodum ei aliis Nostris
Litteris heifc adjectis clare intelligetis.

Ib eam profecto spem erigimur fore, Venerabi¬
les Fratres, ut Angeli pacis habentes phialas aureas,
et thuribulum aureum in manu sua humiles Nostras
ac totius Ecclesiae preces offerant saper altare au¬
reum Domino* utique ipse benigno illas vultu exci¬
piens ac Nostris, vestrisque et omnium fideliutn votis
clementissime annuens, velit omnium errorum terie-
bras dispellere, omnium malorum dissipare procellas
ac rei tilm Christianae tum civili auxiliariam porri¬
gere dexteram atque efficere, ut in omnibus horni-
nibds una eademque sit fides mentium t una eadem*
que actionum pietas, unus idemque religionis, vir¬
tutis, veritatis et justitiae amor, unum idemque pacis
studium, unum idemque caritatis vinculum, atque ita



Unigeniti Fiij sui Dorofri Nostri 4esu Cbripti regnum
in universo terrarum orbe magis in dies amplifice¬
tur, corroboretur atque exaltetur.

Denique coelestium omnium munerum auspicem
ac flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis testem
accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo
cordis affectu Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cun-
ctisque Clericis Laicisque fidelibus vigilantiae vestrae
concreditis peramanter impertimur.,

Datum Romae apud S. Petrum die XXI Novembris
Anno MDCCCLI. Pontificatus Nostri Anno Sexto.