Fabulae (Aesopus)/15. De uulpe et coruo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
15. De uulpe et coruo

Fairytale left blue.png 14. De aquila et testudine 16. De leone et apro et tauro et asello Fairytale right blue.png

Vulpe gerente famem coruum gerit arbor et escam
Ore gerens coruus uulpe loquente silet.
Corue decore decens, cingnum candore parentas.
Si cantu placeas, plus aue quaque places.
Credit auis picteque placent preludia lingue.
Dum canit ut placeat, caseus ore cadit.
Hoc fruitur uulpes, insurgunt tedia coruo.
Asperat in medio dampna dolore pudor.
Fellitum patitur risum, quem mellit inanis
Gloria. uera parit tedia falsus honor.

Fairytale left blue.png 14. De aquila et testudine 16. De leone et apro et tauro et asello Fairytale right blue.png