Musca mouens lites formicam uoce fatigat,
Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
Dat tibi fossa domum, nobilis aula michi.
Delicie sunt grana tue, me regia nutrit
Mensa. bibis fecem, sed bibo lene merum.
Quod bibis, a limo sugis. michi suggerit aurum,
Quod bibo. saxa premis, regia serta premo.
Sede, cibis, potu, thalamo cum regibus utor,
Regine teneris oscula figo genis.
Non minus urentes mittit formica sagittas,
Et sua non modicum spicula fellis habent:
Ludo mersa cauis, nescit tua penna quietem.
Sunt michi pauca satis, sunt tibi multa parum.
Me letam uidet esse cauus, te regia tristem.
Plus michi grana placent, quam tibi regis opes.
Venatur michi farra labor, tibi fercula furtum.
Hec michi pax mellit, toxicat illa timor.
Mundo farre fruor, tu fedas omnia tactu.
Cum nulli noceam, cuilibet una noces.
Est mea parcendi speculum, tua uita nocendi.
Sunt mea que carpo, non nisi rapta uoras.
Vt comedas, uiuis. comedo, ne uiuere cessem.
Me nichil infestat, te fugat omnis homo.
Vnde petis uitam, rapitur tibi uita. palato
Dulcia uina bibens, fel necis acre bibis.
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello,
Aut nece uinceris, aut semiuiua iaces.
Si potes estiui dono durare fauoris,
Cetera si parcant, non tibi parcit hyemps.
Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi
Verba solent. odium lingua fidemque parit.