Fabulae (Aesopus)/47. De ceruo tibiis, et cornibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
47. De ceruo tibiis, et cornibus

Fairytale left blue.png 46. De lupo et uulpe 48. De uiro et uxore Fairytale right blue.png

Fons nitet argento similis. sitis arida ceruum
Huc rapit, haurit aquas, se speculatur aquis.
Hunc beat, hunc mulcet ramose gloria frontis.
Hunc premit, hunc ledit tibia macra pedum.
Ecce canes, tonat ira canum. timet ille, timenti
Fit fuga. culpati cruris adorat opem.
Silue claustra subit, cornu retinente moratur,
Crure neci raptum cornua longa necant.
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
Prodest quod fugimus, et quod amamus obest.

Fairytale left blue.png 46. De lupo et uulpe 48. De uiro et uxore Fairytale right blue.png