Fabulae (Aesopus)/7. De fure uxorem ducente

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
7. De fure uxorem ducente

Fairytale left blue.png 6. De oue et capra et iuuenca et leone 8. De lupo et grue Fairytale right blue.png

Femina dum nubit furi, uicinia gaudet.
Vir bonus et prudens talia uerba mouet:
Sol pepigit sponsam. Iouis aurem terra querelis
Perculit et causam, cur foret egra, dedit.
Sole necor solo. quid erit, si creuerit alter?
Quid paciar? quid aget tanta caloris hyemps?
Hic prohibet sermo letum prebere fauorem,
Qui mala fecerunt uel mala facta parant.

Fairytale left blue.png 6. De oue et capra et iuuenca et leone 8. De lupo et grue Fairytale right blue.png