Fabulae (Aesopus)/14. De aquila et testudine

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
14. De aquila et testudine

Fairytale left blue.png 13. De uulpe et aquila 15. De uulpe et coruo Fairytale right blue.png

Pes aquile, predo testudinis, aera findit.
Hanc sua conca tegit, cornua longa latent.
Hoc monitu cornix aquilam premunit ineptum:
Fers onus. at fiat utile, crede michi.
Quod geris in conca, cibus est. tibi surripit illum
Conca cibum. concam frange cibusque cadet.
Vt concam lanies, pro uiribus utere sensu.
Hanc, si celsa cadat, saxea franget humus.
De se stultus homo subuersus turbine lingue
Corruit et fortes ista procella rapit.

Fairytale left blue.png 13. De uulpe et aquila 15. De uulpe et coruo Fairytale right blue.png