Fabulae (Aesopus) - 15. De uulpe et coruo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vulpe gerente famem coruum gerit arbor et escam
Ore gerens coruus uulpe loquente silet.
Corue decore decens, cingnum candore parentas.
Si cantu placeas, plus aue quaque places.
Credit auis picteque placent preludia lingue.
Dum canit ut placeat, caseus ore cadit.
Hoc fruitur uulpes, insurgunt tedia coruo.
Asperat in medio dampna dolore pudor.
Fellitum patitur risum, quem mellit inanis
Gloria.  uera parit tedia falsus honor.