Fabulae (Aesopus) - 36. De mula et musca

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Mula rapit cursum, nam mulam mulio cogit.
Mule Musca nocet uulnere siue minis:
Cur pede sopito cursum tempusque moraris?
Te premo, te pungo.  pessima, curre leuis.
Mula refert: Quia magna sonas, uis magna uideri.
Nec tua facta nocent, nec tua uerba michi.
Nec te sustineo, sed eum, quem sustinet axis,
Qui mea frena tenet, qui mea terga ferit.
Audet in audacem timidus, fortique minatur
Debilis, audendi dum uidet esse locum.