Fabulae (Aesopus) - 4. De cane et oue

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
4. De cane et oue
Fairytale left blue.png 3. De mure et rana 5. De cane carnem ferente Fairytale right blue.png


In causam canis urget ouem. sedet arbiter, audit.
Reddat ouis panem uult canis, illa negat.
Pro cane stat miluus, stat uultur, stat lupus. instant,
Panem quem pepegit reddere, reddat ouis.
Reddere non debet, nec habet quid reddere possit.
Et tamen ut reddat, arbiter instat oui.
Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum,
Et boream patitur uellere nuda suo.
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste,
Sepe dolet pietas criminis arte capi.

Fairytale left blue.png 3. De mure et rana 5. De cane carnem ferente Fairytale right blue.png