Fabulae (Aesopus) - 3. De mure et rana

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
3. De mure et rana
Fairytale left blue.png 2. De lupo et agno 4. De cane et oue Fairytale right blue.png


Muris iter rumpente lacu uenit obuia muri
Rana loquax et opem pacta nocere cupit.
Omne genus pestis superat mens dissona uerbis,
Cum sentes animi florida lingua polit.
Rana sibi murem filo confederat. audet
Nectere fune pedem, rumpere fraude fidem.
Pes coit ergo pedi, sed mens a mente recedit.
Ecce natant. trahitur ille, sed illa trahit.
Mergitur ut secum murem demergat. amico
Naufragium faciens naufragat ipsa fides.
Rana studet mergi, sed mus emergit et obstat
Naufragio. uires suggerit ipse timor.
Miluus adest, miserumque truci rapit ungue duellum.
Hic iacet, ambo iacent, uiscera trita fluunt.
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
Discat in auctorem pena redire suum.

Fairytale left blue.png 2. De lupo et agno 4. De cane et oue Fairytale right blue.png