Fabulae (Aesopus) - 7. De fure uxorem ducente

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Femina dum nubit furi, uicinia gaudet.
Vir bonus et prudens talia uerba mouet:
Sol pepigit sponsam.  Iouis aurem terra querelis
Perculit et causam, cur foret egra, dedit.
Sole necor solo.  quid erit, si creuerit alter?
Quid paciar?  quid aget tanta caloris hyemps?
Hic prohibet sermo letum prebere fauorem,
Qui mala fecerunt uel mala facta parant.